[Gap desc: blank space]
ILLVSTRISSIME ATQVE EXCELLENTISSIME DOMINE.
CVm notum omnibus ac peruulgatum sit, ILLVSTRISSIMAE TVAE EXCELLENTIAE inter tot publica negotia, litteras maxime curae cordique esse, ac illarum quoque assertores non exiguo TE
fauore complecti; hinc meum esse putaui, TIBI, DOMINE GRATIOSISSIME, Auentinum, rerum Boicarum scriptorem, et in terris nostris rariorem hactenus, ideoque nunc sumptu et curis meis denuo exscriptum, qua licet animi reuerentia offerre, idque ea mente, vt TIBI et mea in TE pietas, et promptus ad litteras iuuandas animus meus constare posset. Accipe itaque, DOMINE EXCELLENTISSIME, hoc chartaceum munus, Auentinum nempe, et non tam ipsum donum, quod datur, quam pium offerentis animum respice. Aliena nunc damus, in Bauaricis terris enata, sed credo, neque haec sunt iniucunda: saepe etiam fructus extra patriam emissos degustamus, et in vsus nostros convertimus. Neque enim me operam in hoc opere recudendo lusisse existimo: cum scriptor sit perelegans, latinissimo dicendi genere vsus, qui non tantum Bauariae, sed vniuersae Germaniae res ex reconditis monumentis erudite declarat, nulla habita ratione artium vel pontificis R. vel Cleri Boici. Quamuis istud non ago, vt Auentini laudes ostendere velim: mihi saltem magni beneficii loco erit, vbi hunc meum conatum ILLVSTRISSIMA TVA EXCELLENTIA gratiosa fronte acceperit. Quod si consequor, tanto alacrior ero in posterum, ad studia litterarum pro viribus mihi concessis promouenda. Quod superest, Deum assiduis precibus pro salute TVA, TVAEQVE ILLVSTRISSIMAE FAMILIAE omnis generis
felicitate implorabo. Seruet Numen Sanctum corporis et animi TVI vires integerrimas! Seruet TE REGI! Seruet TE Reipublicae!
ILLVSTRISSIMAE TVAE EXCELLENTIAE
Lipsiae d. I. Maii M DC CCX,
humillimus seruus
IOAN. FRIEDERICVS BRAVN, Bibliopola Lipsiensis.
CReditum est ad haec vsque tempora neminem eruditorum mereri suffragia, nec ferre aetatem posse; nisi qui vel obscuri aliquid in Romana, vel impediti quidpiam in Graeca historia illustrasset, expediuissetque. Adeo in his rebus omnium liberalium disciplinarum numeros absolui, omnisque ingenuae eruditionis partes esse sitas plerique existimant. Cetera sicut acerbis sermonibus traducuntur; ita ad vitae dignitatem comparandam, sustinendamque decore, parum, aut nihil momenti, atque ponderis adserre putantur. Ego vero vt, quod sentio, ingenue fatear aliter animum induco, opinorque. Nam etsi illud doctrinaegenus sua non caret vtilitate, eaque industria nonnihil commodi ostendit: non ita tamen peregrinae antiquitatis amor me abripuit, vt inter Graiorum Quiritiumque domos atque tecta omnem concludi sapientiam vmquam sim arbitratus. Etenim quid aliud hoc iudicio tentatur, nisi vt ceterae gentes, ac nationes pro fungis atque barbaris habeantur; si iam omne punctum ferant isti, omnibusque confectis, atque expletis nihil faciundum aliis reliquerint? Et ita tamen plures argumentari constat; quamuis nec ipsi ratiocinationis suae vim plene peruideant, atque cognoscant. Verum tamen si quid etiam mihi veritatis adfulget, non pauca sane in patria restare historia credo, domesticisque rebus, quae nouam exspectent lucem, maioremque efflagitent attentionem, atque diligentiam. Diu enim est, cum illa orbis domina fastigio suo deturbata iis maxime populis Iudibrium debet, quos armis adorta est primum, iisque, coacta licet, seruit, quibus triste seruitutis iugum superbo imponere ausu constituit. LVITPRANDVS auctor est, Ottonis Augusti aetate Francos, Burgundiones, Sueuos, Longobardos, Saxones, Lotharienses, et Boioarios tam indignis modis exagitasse Romanos; vt quidquid ignobilitatis, quidquid auaritiae, libidinis, quidquid denique ignorantiae, ac vitiorum est, hoc Romanum dixerint: illudque, quod in Italia clarum, et illustre
habitum fuit, ignominiosa, atque opica Barbariei appellatione signauerint. Quod institutum, quamuis non omnino approbem; exinde tamen patere satis autumno, mutatam quadantenus esse scenam, eosque peruerso gradu incedere, qui peregrina extollant, supprimendo domestica; aliena collaudent, negligendo propria; externa euehant, gloriosa ciuium nostrorum facta reticendo. Quid enim iuuat, quaeso, si genus ac proauos Antonini, si Caracallae, ac Heliogabali prosapiam ad amussim scias; si de veterum lucernis, pileis, calcaribus, habitu, vestitu, mundo, ornatu, matulis exacte garrire, et fabulari noris; et in Germania interea veluti ignotus hospes oberres; variisque casibus circumactus, ac patriae fines praeteruectus peregrinis, ac alienis rebus mordicus adhaerescas? Et haec autem prurigo non nostrae tantum gentis, verum aliarum etiam regionum homines ita occupauit, vt rebus a maioribus suis gestis posthabitis aliorsum contenderint, ac Romanae potius ciuitatis pomoeria viamque Appiam, quam proprias populorum suorum sedes obseruauerint. Ex quo factum est, vt plerarumque nationum eruditi de tenebris patriae historiae nunc quidem conquerantur; et Eques TEMPELIVS Anglicanae, PETRVS DANIEL Francicae, NICOLAVS ANTONIVS Hispanicae, alii aliam gentis suae descriptionem, antiquorumque exemplorum copiosam, atque accuratam seriem anxie desiderent. Quod cum ob varias caussas, quas silentio praeterimus, in Germania sperare vix liceat, nolui sane honesto IOANNIS FRIDERICI BRAVNII conatui remoram iniicere, qui IOANNIS THVRMAIERI, hocest, ABVSINI [Note: Patria enim eius Abensberga fuit, quam Romani vocauerunt Abusinum, noster vero Auentinium. Sed falso. Quod iam ab Hieronymo Zieglero in Vita Ioannis Auentini, et Petro Lambecio Lib. II. Comment. Biblioth. Caesar. cap. VI. monitum est. Nos promiscue Abusini, et Auentini nomine eum insigniemus.] Boiorum Annales publicae luci denuo exponere decreuit. Neque enim, quod aliquibus videri posset, proletarius ille, et contemnendus; sed nobilissimus, et in Germanicis rebus longe praestantissimus scriptor est: vtpote quem BOECLERI [Note: Ita enim is in Bibliotheca Hist. Politico-curiosa: Aventini scriptoris nobilissimi, et in rebus Germanicis optimi Annales Boiici insigne opus. Fuit hic Auentinus vir non spernendae eruditionis, optimos enim quosque auctores diligenter eum euoluisse, plurimis e vestigiis apparet: magni praeterea iudicii incomparabilisque diligentiae, qui authentica vbique monumenta citat, ac eorum nomina singulis historiarum libris praemittit. Neque tantum res Bauariae hic contineri credendum est, verum totius plane Germaniae, vt omnino negligi non debeat rerum Germanicarum studiosis.] politus calamus, ac SAMVELIS RACHELII [Note: Otio Nouiomagensi cap. XI. p. 68.] docta commendatio iamdudum contra cicadarum insulsos strepitus in tuto collocauit. Nam vt ERICVS MAVRITIVS diuini, humanique iuris auctor celeberrimus, in ea, quam
eruditus HERTIVS [Note: Comment. atque Opuscul. Tom. II. p. 43.] vulgauit, epistola monuit, viginti certe et amplius manuscripti exstant Codices maiores, inque Monachiensi seruantur Bibliotheca; in quibus sicuti de vniuersa Bauaria, ciuitatibus, ac vniuersitatibus quibuscumque vasta rerum vtilium notitia maximam partem vernaculo sermone consignata inuenitur; ita eosdem pertinaci ABVSINVS industria collegit, operique, quod vides, sundamenti loco substrauit. Quo ipso eorum facile clamores retunduntur, qui nostri auctoris fidem eleuare, illumque in recentiorum scriptorum manipulis collocare audent. Nam qui secreta Principum tabularia, ac recondita veteris aeui monimenta cum iudicio excussit; eaque, quae sparsim vagabantur; in vnum Annalium corpus compegit: is sane inter viles atque nouitios scriptores sine calumniae macula, ac sinistrae interpre tationis suspicione nequit referri. Cui accedit, quod praesumtae admodum opinioni innitantur, qui nouum, et commentitium in eadem classe ponunt. Quotidie enim ingentem librorum suppellectilem in publicum protrudimus, eaque de caussa vulgamus, vt nostra legant vniuersi, aut saltem plurimi: et nemo tamen adeo erit ineptus, ac fortasse fatuus, qui vt pro nouo, ita pro deceptore, atque falsario velit reputari. Non timeo, Lector, ne amore AVENTINI inflammatus, cui hanc dissertationem praemitto, libentius haec dicere videar, quam verius. Etenim etsi cognosco, atque scio, quid CONRINGIVS [Note: In praefatione prima ad Tacitum de M. G.] iam olim, et post eum MORHOFIVS [Note: Unterricht von der T. Spr.] atque MEIBOMIVS [Note: Programmate peculiari, cum historiam ciuilem nouissimorum saeculorum auspicaretur.] in illo culpauerint, dum illepidas quasdam Boiorum cantiones pro veterum Germanorum carminibus sibi obtrudi esset passus: tamen non est istud tanti, vt in communi propterea odio paene aequaliter versari debeat. Errauit, non diffiteor, optimus AVENTINVS; cespitauit in antiquissimis; patriae etiam suae latinum nomen ignorauit; perperam se Auentinum vocauit, in hoc LAMBECII, BAELIIQVE censoriam virgulam meruit; reges Boiorum antiquos quamplurimos insuetis [Note: Haec Andreae Brunneri, simul ac Vorburgici perpetua de Auentino querimonia est.] nominibus signauit: Sed quis tamen laborem, quem suscepit, omnem, diligentiam, constantiam, libertatemque, quam saepe ostendit, singularem, vera, vtilia, sana, recta, quis indiscrete inquam, cuncta itemque singula despiciet, nihilique faciet? Certe inhumani sunt, et nostrae suaeque ipsorum conditionis immemores; qui praeclaris alias auctoribus, vbi dormitarunt parumper, et a via declinarunt paulisper,
nesciunt ignoscere. Quod si eo animo essent omnes, eaque severitate rationes subducerent, actum, credo, de Liuio, aliisque Romanae etiam historiae auctoribus foret. Iacobus PERISONIVS vir clarissimus in Animaduersionibus, quas edidit, historicis [Note: p. 4.] adfirmare non dubitauit, plerosque rerum latinarum scriptores insta ac vera hominum opinione singularis fidei, curae, diligentiae, ingenii, et iudicii nomine celebratissimos, tamen vel memoriae vitio, vel animi quadam incuria humani aliquando quid passos, et naeuulis istiusmodi hic illic occurrentibus liquido probasse, in scribendo se aeque ac alios potuisse falli, adeoque nihil esse humanarum rerum, quod non humanis erroribus appareat obnoxium, nullumue communis humani ingenii, ac imbecillitatis signum in attentos aliarum oculos ingerat. Stephanus Vinandus Pighius Valerium Maximum non raro in antiquis haesitantem, ac coecutientem in viam reduxit; et idem interea, quem honoris caussa nominaui, PERISONIVS cum Pighio aliquando, et Valerio simul depugnabit, vbi elaboratum cum cura, emaculatumque eiusdem opus, quod purgando Valerio Maximo destinatum est, lucem adspiciet. Et nihil tamen ea ratione, nec praecipue huius, illorumque, nec omnium veterum auctoritati derogabitur; nihil pretio eorumdem vero, atque honori decedet. Quo res enim sunt antiquiores, et ad primam originem accedunt propius, eo spissiori etiam caligine censentur obductae, maiorique difficultate videntur circumseptae. Habebit postrema semper aetas, quod corrigat, limet, poliat, expungat; posteaquam plura, quae olim cum blattis, tineisque certarunt, monumenta ruptis quasi repagulis in publicum exiuerunt; eaque, quae pro ignotis, et abstrusissimis fuere reputata, noua, itemque clarissima luce iam perfunduntur. Ita nequaquam difficile factu foret, librum de mendosa Germanorum historia conscribere, qualem in re Romana PAVLVS MANVTIVS olim esse videtur meditatus; quo nihil fuisset vtilius, nihil ad solidam eruditionem consequendam accommodatius. Quamobrem permitto plane, atque confiteor, peccasse nostrum haud mediocriter, dum Henricum Boiorum Ducem, qui in locum Cunegundae Reginae sratris successit, eiusdem Henrici filium, itidemque Augustae Nepotem, et Friderici Lothariorum Ducis fratrem nominauit. Vt enim posterius certum; ita prius a veritate prorsus
alienum est. Fuit equidem Henricus IV. ex Lucelburgica prosapia oriundus Cunegundae frater; at ille, quem Henricum V. appellant Boiici auctores, Fridericum patrem habuit, Augustae, ac Henrici IV. fratrem, Lucelburgi Comitem; vti ex antiqua charta ANDREAS QVERCETANVS in Genealogia, quam Gallico sermone scripsit, Lucelburgica clarum satis reddidit, ostendens simul Henricum Cunegundae fratrem seniorem; hunc autem Friderici filium, fratremque Lothariorum Ducis Friderici iuniorem in publicis monumentis fuisse dictum. Quod vt euidentius patescat, subiiciam schema ne post AVENTINVM, et CARIONEM alii imposterum impingant atque labantur.
[Gap desc: illustration]In quo etsi IOANNES ADELZREITERVS cautius incessit, vtpote qui Henricum iuniorem Cunegundae Reginae ex fratre nepotem dixit; non est tamen ille ausus eiusdem genus, hoc est, patrem, fratremque luculentius describere; quod ex Hermanno Contracto, Guelphorumque historia, quam CANISIVS primum publicauit, commode fieri potuisset. Quibus si QVERCETANI chartas adiecisset, nihil, quod sciam, perfectam, et absolutam generis seriem deformasset. Sed aut parum ADELZREITERVS in antiquis emendauit; aut si quid correxit, in peius nonnunquam mutauit, praeter comtiorem stylum nihil peculiare ostentans; nihil quod magis excellat; nihil item quod maiorem libertatem indicet; quamquam et nonnulli inaequalitatem sermonis reprehenderint, ac inquinatum dicendi genus interdum obseruauerint. Quod ne frustra dicere ac sine caussa adfirmare videar, subiiciam exempla. Conradus, quem post Henricum Lothariorum Ducis fratrem Boioariae Regulum fuisse scimus, nudo ab AVENTINO nomine signatur. Non genus ille Conradi attingit; quippe quod sibi incompertum fuisse ingenue fatetur; nec praeter seditionem in Bauaria, fugamque ad Hungaros refert quidquam, optimo hoc, vt credo, consilio, ne quid falsi diceret, aut fidem aliorum sublestam secutus aliquid vero prorsus absimile adferret. At inserunt eum BRVNNERVS, itemque ADELZREITERVS ex Coelnero
scriptore neque antiquo, neque satis certo Schirensi, quae nunc regnat, familiae, quamvis posterior a GEVVOLDO variorum scriptorum auctoritate eam oppugnari sententiam addiderit. [Note: p. 254.] Nunc clarum est, expeditumque, fuisse eum Ludolphi Comitis Palatini ex Ezone, et Mathilda Ottonis III. Augusti sorore nati filium; Ezonem autem ad Hermannum paternam originem retulisse, qui ex Arnulphi Mali sangvine descendit, vnde Schirenses quoque prouenisse indubitatis testimoniis constat. Et hoc vero ex Brovvillerensi MS. quod publica luce PAPEBROCIVS donauit, TÖLNERVS [Note: Script. Rer. Brunsuic. p. 316.] primum in Palatina historia detexit; quem illustris postea LEIBNIZIVS in notulis ad Brovvillerensis scriptoris narrationem (c) secutus est; vir laudandus in tantum, quantum eruditio potest intelligi. Quae obseruatio ne memoria eorum, qui Boiorum annales cum cura legunt, atque versant, excidat vnquam, faciam vt Arnulphi progenies in vniversorum oculos ingeratur.
[Gap desc: illustration]Alterum, quod notari meretur, illud est. Ignorauit ad nostram vsque aetatem doctorum virorum caterua Conradi Salici originem; quamquam eius vitam a VVIPPONE descriptam legerint multi, et AVENTINI Annales peruoluerint quamplures, qui omnium diligentiam, atque labores longo in hac caussa post se interuallo reliquit. Quid enim clarius, quid ad totam stirpem Augusti declarandam accuratius potuisset proferri; quam fuisse eum filium Henrici, Fratris Gregorii V. Pontificis Maximi, nepotem Ottonis Ducis, pronepotem Conradi occisi ab Vngaris, ac generi Ottonis Magni? At meras hic tenebras offudit incuriosus ADELZREITERVS; et nugas,
nescio quas, de Henrico Conradi patre, qui Boicam rexerit abdicato Henrico Rixoso, imperitis vendidit, itemque de Ottone auo, qui Bauariae simul, atque Sueuiae cum amplissima potestate ius dixerit, incondita multa, atque inficeta sine auctore in vulgus sparsit. De Conrado Franco vero Lotharingiae Duce, Luitgardis marito, Ottonis Saxonici genero plane siluit, ne cum AVENTINO, quem semel coepit spernere, in veritatis luce versaretur. Nunc, si vitam viueret, spiritumque traheret Censor, LAMBECIVS eum confundere, ac in ruborem dare posset; vtpote qui ex antiquo, et membranaceo Codice Conradi prosapiam, quam noster exactissima ratione descripsit, maiori robore, ac triplici, quod dicitur, aere firmauit. Credidit ANTONIVS PAGI [Note: Tom. IV. Crit. Hist. Chronol. in Baron. p. 125.] vir erudite laboriosissimus non sine caussa, AVENTINI recensionem propterea forte neglectam, paruique fuisse factam, quod auctores, vnde sua hauserit, generaliter tantum singulorum librorum fronti praefixerit; nec, quos sectatus sit, fontes speciatim indicauerit. Cui omnino consentio, illudque, quod putat, concedo; dummodo de BRVNNERO, atque ADELZREITERO vlterius ii, quorum interest, obseruent, teneantque, peculiares his viris odii in AVENTINVM caussas exstitisse. Nam cum ille Romanorum Pontificum artes, atque machinas liberiori spiritu, ac paulo erectiori ingenio carpsisset, ac Ludouici Bauari caussam acerbo admodum stylo defendisset, factum est, vt hi religionis feruore abrepti secessionem ab illo molirentur; eique in purgatoriis ac prohibitoriis indicibus iam comparenti procaci calamo, maleuolentissimoque animo haud raro insultarent, illuderentque. Quod eo lubentius commemoro, ne quis candorem ab eiusmodi scriptoribus exspectet, qui amore Romanae superstitionis occoecati obnixe omnia saciunt; vt in coelum sublata Maximi Pontificis auctoritas pondere suo ceterorum auctorum fidem, qui libere sentiunt, atque etiam scribunt in his terris deprimat, atque tegat. Illud maxime miror, non subpuduisse ADELZREITERVM, improbare fere omnia, atroque notare carbone, quae LVDOUICVS Caesar ad Romani Praesulis furores obtundendos legitur suscepisse, quaeque delicata oratione, nitidoque sermone et NICOLAVS BVRGVNDVS, et IOANNES GEORGIVS HERVVARTVS contra BZOVII ineptos susurros sub sapientissimi Principis MAXIMILIANI auspiciis pro virili sunt tutati. Quae cum attentioribus oculis perlustrassem, in eam, non diffiteor, opinionem cum aliis fere sum prolapsus, qui ADELZREITERI opus non tam status Administro, quam sacerdoti vana religione infatuato attribuerunt. Neque enim animo concipere, multo minus certo persuadere mihi potui,
hominem rerum publicarum non imperitum, et sui, et Principum suorum adeo quiuisse obliuisci, vt quam seueris modis vltum iuit Elector iniuriam, eam denuo fricaret ADELZREITERVS, nouoque ictu lacesseret FERDINANDVM Mariam, quem ab alienigena neque ferre MAXIMILIANVS pater, neque condonare vlla ratione voluit externo. Itaque Waerfugius Iesuita calamum libro admouit, et ADELZREITERVS tot publicis negotiis distentus nominis fortasse splendorem operi tantum commodauit; cum vero non videatur simile, virum regnandi artibus multo cumulatissimum tam absona, maleque cohaerentia litteris, memoriaeque prodidisse. Verum haec nihil ad AVENTINVM; qui summa libertate in Sacerdotum, Pontificumque mores inuectus satis sibi animi fuisse ostendit ad excutiendum dormitantibus somnum, occultorumque in sacris furtorum infamiam, atque vestigia detegenda. Quod ipsum in caussa fuisse videtur, quare is Abusini de improuiso e domo sororis suae abstractus a. M DC XXIX. raperetur in carcerem; nec dubium, quin multo acerbiora in eum Monachorum consilio fuissent statuta; nisi Ernestus Bauariae Princeps praeceptorem [Note: Vide Praesationem Hieronymi Ziegleri.] vinculis exemtum pristinae tranquillitati restituisset. Nam etsi praestantissimus existimauit BAELIVS, vix esse sperandum, vt caussa, ob quam atroci adeo iniuria est affectus, in publicum producatur; satis tamen illa e BILIBALDI PIRCKHEIMERI, quam in schedis aui mei reperi, ad BEATVM RHEANVM epistola patescit, quam lubens communico.
Pirckheimerus Beato Rhenano suo S.
SCripsit ad me Weisenfelderus vir astutus, qui variis legationibus non sine Principum suorum vtilitate est functus, optimum Auentinum ob haereseos fraudem esse in vinculis. Doleo vicem eius, et opto, vt senex libertatem recuperet, numorumque maiorem copiam accipiat. Est enim plane eruditus, et in lectione patriae historiae versatus. Sed conflictatur cum paupertate, et Ecclesiasticis odio est. Monui te saepius, Beate, vt Antiquitatum Germanicarum libros relegeres, et Auentini consilio vtereris. Vidi eum ante decem annos Ingolstadii, vbi Ciceronis officia iuuentuti explicauit. Coelibem vitam agit, et fere philosophicam. Adiecit nuper Weisenfelderus, principem Ernestum fatigare fratrem Wilhelmum, vt carcere libetur. Quod vtinam fieret. Ego mori cupio, atque est nemo, qui me detineat. Timemus hic iras Caroli, isque Syndicum ciuitatis nostrae Parmae voluit asseruari. Vale et pro Bilibaldo tuo ad Deum preces funde. Norimbergae ex aedibus a. 1529. d. 20. Nouembris.
Atque haec ex testimonio candidissimi viri libuit proferre, vt partim cognoscatur, quod aliorum notitiam sugit; partim conspicuum fiat, quanti nobilissimum scriptorem fecerint homines summi, itemque clarissimi. Quod posteaquam insigni mentis alacritate suscepi,
incidi praeter opinionem in nouum laudis argumentum, quod Friderici Saxoniae Electoris, cognomento sapientis, benefica natura suppeditauit. Tanto enim hic Auentinum Princeps fauore est complexus, vt in Saxonicae historiae compositione, quam SPALATINO demandauerat, eiusdem vti consilio statueret; nonnullaque ex Germaniae monumentis eruenda commendaret. Excusas esse Augustae Vindelicorum an. M DC XVIII. illas Septemuiri litteras Illustris SECKENDOREIVS [Note: Comment. de Lutheranismo Lib. I. § XLII. Addit. II.] auctor est, qui ex carmine Sapphico, quod ipse Abusinus praescripsit, sequentia in gloriam Friderici attulit a nobis repetenda propterea, vt non humillimi spiritus Poetam Lector animaduertat.
Principem nullum similem sub orbe
Esse Romano videas; recondit
Nobiles magno pretio coemtos Vndique libros.
Ordinat longa serie, parentes
Quin et heroas prius obsoletos
Eripit stagnis Acherontis atri, Donat et aeuo.
Quid mirum est igitur, si huius viri opus Annalium immortale in hominum lucem denuo reponatur, quod in tabernis librariis quaeri coeptum est; elegantique charactere exeat prelo, quod haud parum venustatis, leporis, atque vtilitatis in sinu suo continet? Non vereor certe adfirmare, aut certare sponsione, esse hanc editionem omnium longe emendatissimam, simul atque vberrimam. Nam cum Poeticae apud Ingolstadienses Professor Hieronymus Zieglerus ipse olim inficias ire noluerit, fuisse nonnulla a se suppressa, expuncta, deleta, quae inuectiuarum in facerdotes speciem praebuissent; recte fecit Bibliopola, quod Nicolai Cisneri editionem vna cum Germanica, quam ipse Auentinus elaborauit, et in aliquibus auctiorem reddidit, simul adhiberi curauit; menda, quoad fieri potuit, corrigendo; libros in certa capita, et sectiones distinguendo; rerum conspectum praemittendo, adiecta asteriscis notando, quaeque in margine sine ordine vagabantur, affabre satis atque apposite collocando. Quae omnia, aut saltem pleraque cum in anterioribus editionibus deficiant, de huius sane pretio vnicuique non suspensa etiam hedera constabit. Atque haec quidem de AVENTINO sufficere possent; nisi eiusdem ABACVS, seu vetus illa supputandi ratio, quae certo digitorum gestu fiebat, nostrum adhuc iudicium, nostramque operam exposceret. Est enim a multis iam obseruatum, et Graecos, et Romanos ab vno
vsque centum sinistra manu numeros denotasse, a centesimo autem numero dextra [Note: Inde Nestor apud Iuuenalem Satyr. X. v. 249. - - - suos iam dextra computat annos. Vbi Grangaeum lege, atque Britannicum.] deinceps numerasse. Quod qua ratione fuerit effectum operose non tantum Venerabilis BEDA, [Note: Tractatu de Computo, seu Rat. temp.] verum etiam LILIVS GREGORIVS GIRALDVS [Note: Oper. Crit. Dialogo II.] descripsit, eodem prope tempore, quo Auentinus Abacum suum sub Lucae Bonfii auspiciis in publicum emisit. Sed nescio tamen an eiusmodi verba, quibus per digitos, articulosque numerandi formula exprimitur, tam clare intelligatur, atque distincte; quam si viuis coloribus ista gesticulatio in tabulasistatur, sensibusque, a quibus omnis euidentia initium sumit, exponatur? Et eam enim ob rem ipsas demum imagines, atque picturas Reginoburgi in Bibliotheca S. Emeramni repertas ligno nostrum incidi curasse existimo; ne quem lateret consuetudo, quae ex tot veterum testimoniis, locisque auctorum probatissimorum [Note: Collegit ea larga manu Petrus Coluius ad Apologiam Apuleii; ex quo ceteri sua fere descripserunt.] plane eluceat. Vnde mirum mihi semper est visum, non fecisse CASPAREM BARTHIVM Abaci Auentiniani mentionem in suis ad Claudianum notis; [Note: p. 1116.] cum tamen IACOBVM BOGARDVM nominauerit, qui ordinem supputandi a decem vsque ad mille millia aere insculptum Parisiis eleganter ad Bedae praescriptum anno M DC XLIV. expressisset. Forte enim probatu haud foret difficile hominem Gallum picturam Auentini, quae iam a. M DC XXXI. lucem vidit, in exemplum sibi proposuisse, illasque aere incidisse notas, quas ligno iste effingi interea voluerit. Itaque si non tam elegantia, quam prisca in his rebus vetustas spectetur; ego sane maius huic Abaco, quem BARTHIVS non habuit, pretium constituissem, quam inde expresso numerorum ordini IACOBI BOGARDI, quem is in conditoriis suis adseruari scripsit. Verum de hac re alibi forte plura.
Nunc de FRANCISCI GVILLIMANNI HELVETIA quaedam attexam, quae quasi alba auis perraro in lectissimorum hominum Bibliothecis videbatur. Natus is est in Heluetiis, quemadmodum ipse de se saepius memoriae prodidit; atque in Friburgensi Academia ingenuas litteras, historiamque non sine laudis quodam cumulo publice docuit; donec post Habsburgica, quae RVDOLPHO II. Imperatori Augusto consecrauerat, Consiliarii, ac Historiographi Caesarei insignia, titulosque Professioni adiiceret. Primus, quem emisit, liber in patriae antiquitatibus, eruendis, detegendisque
occupabatur, saniori, vt credo, consilio, quam si de rebus alienis, atque exoticis solicitus extra orbitam prosiluisset, et ad Asiae, Africaeque interiora delatus mores, atque consuetudines, quae ante pedes sunt, obliuioni tradidisset. Prodierunt enim Res Heluetiorum Friburgi primum a. M DC XCVIII. deinde Amiterni apud Italos a. M DC XXVII. media forma; tantaque auiditate ab omnibus lectae sunt, vt parce comparerent exemplaria, nec nisi magnis aetatum interuallis inuenirentur. Et placuit autem vniuersis, quod primus in Heluetiorum Historia desierit fabulari; nihilque ex vano haustum suis adsperserit, quo nimis alias scribentium animi inclinant, ac STVMPFIVS cumprimis, qui in antiquis Poeticae similem licentiam arripuit, et mentiendi, fingendique nullum fere modum tenuit. Quae consuetudo vt minus apta est veritati inueniendae, stabiliendaeue; ita eos cum maxime deterret, qui ad illa, quae narrantur potius, quam ad narrantes animum aduertunt; nec nominibus, titulisque librorum, sed rebus in iis traditis, quod fas est, ac decet, tribuunt. Neque tamen GVILLIMANNVS propterea origines, et progressus ciuitatium, ac rerumpublicarum omisit; sed Romanam historiam cum media, itemque Germanica connectens adeo sobrie, atque prudenter vbique versatus est; vt nescias fere, vtrum magis mirari conueniat in veterum monumentis euoluendis exactam industriam; an in diiudicandis tot difficillimis rebus prouidentissimum consilium cum mentis, ingeniique sollertia singulari coniunctum? Ad quod cum eloquentiae non modicae opes accessissent, augeri coepit GVILLIMANNI auctoritas, vtpote qui reliquis rebus non tantum esset ornatus, atque elegans, sed oratorum in numero merito haberetur. Memini, me a Clarissimo SAGITTARIO audiuisse aliquando, GVILLIMANNVM confusi, quod STVMPFIVS emisit, operis pertaesum Heluetiam suam eo potissimum fine adornasse; vt omnia scitu necessaria quasi in tabula legentibus offerrentur; et facta, conuersiones, pagi, foedera, socii, aliaque ad rempublicam pertinentia ex fastis, actisque publicis via compendiaria traderentur. Quod iudicium eo lubentius nunc quidem meum facio, quod istud videam cum re ipsa concordare, et SVIZERO, STAETLERO, atque SPRECHERO Helueticarum, ac Rhaeticarum rerum gnarissimis viris haudquaquam displicere. Quare quod socium AVENTINVS GVILLIMANNVM esset nactus, hoc erat, ut tales coniunctim prodirent libri, e quorum lectione condisceretur, quinam historiae Germanicae esset fructus, quae delectatio, quaeue per omnem denique vitam in publicis negotiis gerendis necessitas. Habsburgica vero, quae nostra memoria Ratisbonae noue fuerunt emissa, nunc quidem cum Helueticis copulare rebus supersedimus; non quod essent in iis vulgaria; sed quod raritatem, quam olim habuerunt, quodammodo deposuerint, inque multorum manibus versentur. Non est enim non fatendum, NOSTRVM de Habsburgicorum
Comitum origine multo verosimiliora, quam PETRVM LAMBECIVM aliosque attulisse, qui eosdem a Perleoniis, Perleonios autem ab Anicia stirpe vinculo male cohaerente deducunt. Libellum de Argentinensibus Episcopis, quem Friburgi a. M DC VIII. publici iuris esse factum memoria tenemus, omni equidem studio quaesiuimus, vt denuo recusus in eodem cum Helueticis volumine compareret; sed inueniri non potuit, quamquam non sit nobis incognitum, eum OBRECHTO olim in Prodromo rerum Alsaticarum conscribendo non inutilem fuisse. Simili fere fato tractatus singularis de origine et stemmate Conradi Salici Mediolani anno M DC IX. typis editus omnem diligentiam nostram effugit; tametsi varias Bibliothecas perreptantes; et oculis illum anxie quaereremus, et voce, et precibus ab amicis modeste posceremus. Est enim semel vmquam impressus, quodque pretium auget, extra Germaniam in Italiae solo, vnde haud ita crebro librorum vtilium Codices ad nos exportantur. Magni hunc librum doctissimus BLONDELLVS fecit, qui Ottonem, Conradi Salici auum ex Ludolpho Ottonis Magni filio descendisse perperam sibi cum GVILLIMANNO persuasit. Sed huic tamen facile ignoscent, qui Bernonis Augiensis Abbatis, scriptoris Conrado aequalis ambiguo eum testimonio fuisse deceptum considerabunt. Nam cum hic Conradi PROSAPIAM ex generoso Ottonis Augusti GERMINE deduxisset; putauit is Bernonem lineam paternam designasse, cum de materna loqueretur. Ex quo factum esse videmus, vt vir eruditissimus impingeret, non tam culpa sua, quam clariori veterum monumentorum luce destitutus. Forsitan alio tempore felicius nobis ad eiusmodi libellos inueniendos sidus adfulgebit, vtpote qui nihil magis in votis habemus, quam vt rari, et ad domesticam historiam facientes Codices, quibus alii superbiunt, iisque veluti dracones ouis suis incubant, perruptis claustris foras educantur; omniumque vsibus consecrati patescant. Vale Lector, atque his interea, quae raptim dedimus, scripsimusque, fruere. Halae Magdeburgicae VI. Kal. Aprileis M DC CCX.
* Fol. z. lin. 3. lege autumo pro autumno. et fol. 3. lin. 16. supellectilem pro suppellectilem.
NEquaquam illi operam ludunt, qui in conscribendis Historicorum vitis versantur, ac mores eorum, studia, fata, quo licet, studio exponunt. Ita enim vel monumentis ipsorum nondum inspectis, facile coniicere licebit, quid de vno alteroque scriptore sentiendum sit. Operae pretium est, nosse auctores, nosse quoque subsidia, quibus in historicis monimentis construendis vt plurimum sunt vsi. Nam qui praestanti doctrina, egregio iudicio et multo rerum vsu pollent, qui in aulis principum acregum versantur, aut ipsis rebus, quas describunt, interfuere, aut tabulas monimentaque publica inspexere; eos maiori longe in pretio haberi oportet, quam qui domi assidue apricantur, in pulvere atque vmbris desident, et quicquid vel communis fama tulit, vel anus domestica in aures insusurauit, praeter fidem commentariis suis inscribunt, documentis genuinis plane destituti. Largus vbique proventus historicorum est, fateor, nec vlla facile vrbs etiam mediocris fortunae in Germania reperitur, quae nacta praecones suos non sit, hoc est, de qua Annales siue chronici libri non prostent. At quotusquisque est scriptorum istorum, qui officio suo rite defunguntur? Hos, credo, Annalium libros vocabimus, in quibus nihil praeter niuem insolitam, tonitrua, grandines, aquarum eluuiones, ignis spolia, furtiuos amores, latrocinium, faeminarum foecunditatem, incantationes, caeterasque fabulas aniles legimus? contra si vrbis primordia ab vltima origine repetenda, sires praeclare gestae exponendae, si priuilegia caeteraque libertatis iura vindicanda sunt, si status ratio argumentis deducenda, turpi id silentio praetermittunt, et plures fore operis emptores augurantur, si non tam historiam quam nugarum corpus componant. Quae forte plebem et otiosos homines iuvare poterunt, sed qui solidioris historiae
cognoscendae studio ducuntur, ista omnia despiciunt ac penitus auersantur. Vnde fit, vt, cum largus sit Historicorum numerus, eorum tamen penuria grauiter laboremus. Albini, Peccensteinii, Brotuffii, Fabricii magna apud Saxones nomina sunt, et multum temporis historiae patriae impenderunt, sed argumenti vastitate, quod tractabant, impediti, multa incerta reliquerunt, aut sine veritatis fide nobis tradiderunt. Primus ille quidem a diligentia et rerum metallicarum cognitione magnopere commendandus, historiam antiquorum Saxonum non adeo excoluit, contentus a patribus acceptas fabulas posteritati transmisisse. Alter eodem in luto haesitauit, et grauius saepe Albino est lapsus: tertius omnem in inquirendis germanorum monimentis adhibuit operam, et exinde sua confecit, verum latinarum litterarum valde imperitus complura falso interpretatus est. Quod ad vltimum [Note: Ne putes haec frustra esse prolata, iuuat ipsum audire Fabricium in Epistola ad Wolfg. Meurerum: litteris humanioribus magis delector, quam scribendis Originibus, homo semper obscurus, nec ad vllius rei magnae consilium vnquam adhibitus, vt aliquando sit infamiae futurum magnis nostris oratoribus, qui mihi rem tantam commiserint.] attinet, praestabat doctrina, sed quod in schola plurimam vitae partem consumpserat, impar operi huic fuisse omnino creditur. Multum interest inter eos qui in luce publica versantur, et qui in vmbris delitescunt: qui apicibus, et qui neruis omnia metiuntur. Quae eo animo a me proferuntur, non vt lacessam viros de Saxonum gente egregie meritos, sed vt adpareat, quam difficile sit historiam ex certis monimentis collectam describere, et ad nepotes sine macula transferre. Sed e diuerticulo in viam nunc redeo, et quod argumentum tractare institui, exsequor. Vitam hic tibi historici accuratissimi Ioannis Auentini describemus, vtinam tanta eloquentia et tam prolixa argumentorum vbertate! Patres nostri parum rerum suarum curiosi paucissima de isthoc viro reliquerunt; ex quibus solus est Hieronymus Zieglerus, qui vitam huius viri ex parte repraesentauit, hunc itaque et nos sequemur, de nostris etiam nonnullas subiuncturi obseruationes.
IOANNES AVENTINVS diligentissimus annalium Boicorum scriptor natus est Anno M CCCC LXVI ex Abusina superioris Bauariae oppido, quod et vulgo Abensperg audit, oriundus. Pater illi erat vir optimus ac prisci saeculi exemplum Ioannes, cognomine Thurmair, eius oppidi Pandocheus, sed nomenillud gentilitium iunior prorsus reiecit. Notum est, crebras nominum inuersiones apud eruditos iuualuisse, et modo abiecisse, modo mutasse, modo refinxisse etiam nomina pro arbitrio suo: id quodiuniori non adeo displicuisse animaduertimus, qui reiecto nomine gentilitio, quod habebat, a patria Abensperg, siue vt in latinis tabulis est, Auentinio Aventinum se vocari maluit. Domi primis Grammaticae fundamentis imbutus, Ingolstadium de parentum consilio et auctoritate transmittitur, vbi cum in philosophiaac litteris humanioribus non mediocriter profecisset, Lutetiam Parisiorum abit, collectamque in patria diligentiae famam non tantum constantissime seruauit, sed et septem artium magisterii dignitatem ibidem adeptus multa honoris accessione adauxit. Florebant tum Parisiis complures litterarum elegantiorum Professores, inprimis Iacobus Faber Stapulensis et Iodocus Clichtoueus, qui etsi in intima musarum sacraria nequaquam penetrauerant, facile tamen pro temporis istius fortuna exteros in sui admirationem rapiebant: Nam qui prima saltim rudimenta deposuerat, pro oraculo diuino est habitus, iisque viris plus saepe famae quam doctrinae erat. Interim Auentinus hos duumuiros assidue audiuit, et scholas eorum saepe multumque frequentauit. Plurimis in ea vrbe doctrinae subsidiis instructus ex Galliis Anno MD III. in Germaniam contendit, ac Viennae primum sedem constituit, nequaquam, quamdiu versatus est, illic otiosus, sed in arte oratoria et poetica pueros priuatim instituit. Anno subsequenti Ratisbonam pergit, sed parum feliciter, qui in itinere in morbum incidit grauissimum, vt Ratisbonae per multum temporis spatium intra aedes se continere, nec vltra progredi auderet: quam primum vero ex morbo conualuit, et pes manusque ac caetera officium suum facere coeperunt, in patriam transmigravit, locique dulcedine non parum captus per integrum annum in patria moratus est. Quamuis Anno MD VI. Viennam placuit repetere Auentino, qui clarissimorum Virorum
fama Conradi Celtis, Ioannis Cuspiniani, Ioachimi Vadiani, Veloriani Pinderi, exsuscitatus illuc rediit, et quos partim vt praeceptores venerabatur, partim vt familiares habebat. A. MD VII. Cracouiam Polonorum adiit, ibique grammaticam graecam publice praelegit: vbitamen vacabat a tricis et nugis illis grammaticis, operam mathematicis studiis aliquantum impendit. Exhoc celebri loco per litteras auocatus Ingolstadium concessit, in somnio Scipionis et rhetorica Ciceronis ad Herennium publicae explicandis ingenium periditatus. Erat illius temporis facies longe tristissima, turpis rerum sacrarum et profanarum ignorantia, nullus humanitatis cultus aut studium, omnia barbarie plenissima. Pauci dabantur, qui ipsas litteras, siue graece siue latine siue alio idiomate expressae erant, legere poterant: sed longe pauciores, qui ad intelligendas aut aliis explicandas idonei habebantur. Memini in bibliotheca Argentoratensi publica adseruatum esse Psalterium Dauidis, Tullii et Cypriani notis latine conscriptum, quod cum forte olim in monachi cuiusdam oculos incidisset, nec litterum ductum intelligeret, eo tamen audaciae processit, vt libri tergo inscripserit: Psalterium in lingua Armenica perscriptum. Recte itaque de meo iudicio egit Auentinus, quod a somnio Scipionis publice auditoribus praelegendo auspicatus est, ideo forte, vt in altiorem [(transcriber); sic: altirem] ignorantiae somnum delapsos excitaret denuo, et veterno excusso alacriores ad litterarum studia redderet. Ranae coaxando melius rhetoricabantur eo tempore, quam isti litterarum rudes homunculi, voluptatibus tantum inseruientes, ac omni fere humanitatis sensu exuti. Sed fortuna ista, quae Auentino humaniores litteras Ingolstadii profitenti contigerat, minus diuturna fuit: siquidem ex illa vrbe Anno MD XII. Monachium arcessitus, studiis ac disciplinae illustrissimorum Principum Ludouici ac Ernesti, fratrum germanorum praeficiebatur. Nec poterat sane Auentinum huius nouae susceptae prouinciae poenituisse, cum paucos post annos iuniorem Principem Ernestum in Italiam abeuntem concomitaretur. Pulcherrima hic erat occasio cum in Romanorum veterum monimenta, statuas, tropaea, tum in Gothorum, Longobardorum aliarumque gentium incultarum fata et res gestas diligenter inquirere, et historiae suae, quam moliebatur, non exigua subsidia comparare. Hoc itaque itinere feliciter absoluto, cum et ante exterorum terras Galliam, Sarmatiam, Pannoniam et Germanorum fines multo cum vitae detrimento nec minori sumptu peragrasset, in patriam se recepit, non vt otio inerti ac silentio veluti pecora aetatem consumeret, sed vt studiorum ac diligentiae suae fructus, quos collegerat, cum publico communicaret. Hinc optimo consilio, nec infelici, vt creditur, successu dignissimum immortalitate opus Annales Baiorum [(perhaps: Boiorum)] scribere in animum induxit: id quod cum ad illustrissimorum Principum Ludouici ac Ernesti aures peruenisset, laeto acceperunt animo, nec conatum modo viri diligentissimi maximopere approbarunt, verum et multa ad opus illud conficiendum subsidia, diplomata, tabulas, instrumenta publica, caeteraque arcaniora monimenta fideliter communicarunt. An. MD XXIX. mense octobri ex Ratisbona patriam regressus est, vbi quam primum sororis suae aedes intrauerat, superiorum auctoritate captiuus eheu! in carcerem deducebatur. Cuius mutationis subitae caussa nostro etiam saeculo ignota est, et hoc ipso, quod Principes silentio id premi voluerint, Auentini innocentiam arguimus. Quin ipse venerandus senex paucos post dies ex carcere dimittebatur sine infamiae nota: quamquam hanc fortunae iniquioris sortem [(transcriber); sic: sorsortem] aegre tulit semper ac saepe apud amicos non immerito de fati inclementia conquestus est, factique insolentiam tacite accusauit, innocentiam quoque eius rei semel iterumque multis verbis contestatus. Quem inclementiorum casum cum altius animo immisisset, nec amicorum consilio eripi sibi illum pateretur, corpus graui iam aetate consumptum, nouis doloribus, angore et tristitia valde commacerauit. Sed isti malo remedium adhuc superesse videbatur. Auentinus nullis vnquam amoris stimulis etiam in florente aetate vexatus, a re vxoria prorsus abstinuit, nihilque illam mollium amorum matrem curauit, verum senio iam et multis curis confectus animum mutare, ac de vxore ducenda cogitare primum coepit. Enim vero res mortalium ita semper geri animaduertes, vt, cum facilis occasio est, negligamus, neglecta vero summo studio affectemus. Quamuis non est, vt senis innocentissimi amorem improbemus:
iam annum LXIV. agebat, itaque baculo opus erat, cui tuto inniti posset, viribus itidem et omni robore deficere coeperat, hinc conquirenda erat aliqua, quae exstinctum vitae calorem reuocaret, et dispersas hinc inde vires colligeret ac seruaret. At omiseram fortunam! o fatorum vim ineuitabilem! Duxit ille vxorem sed morosam, sed illepidam, et omnino pauperem, quae senium viri inquietum magis quam sedatum et tranquillum reddidit. Deceptus erat Auentinus ab anu quadam edentula, quae istam vt famulam saltim in domum deduxerat. Sed haec sunt eruditorum fata, vt saepe alant domestica animalcula, cum quibus acrius saepe disputare, interdum et manus conserere ac proeliari mascule necessum habent. Novimus quid Oporino, quid Salmasio, quid ipsi sapientissimo Socrati acciderit, quorum doctissima capita sandalio, vt alia taceamus, non raro mitigabantur. Memini nescio apud quem de imperatrice Auentini vxore haec legere me, quod et imperiosa in virum fuerit, ac stomachum illius latrantem boni tantum cibi odore oppleuerit. Interim non prorsus sterile coniugium fuit; Namque et filium ex ea suscepit nomine Carolum, in primo aetatis flore exstinctum, et filiam Gisalam, quae patrem mira vultus similitudine exscripsisse, deinde etiam Ludouico Lindauer Principis Alberti Secretario desponsata dicebatur. Post haec Anno M D XXXIII. Leonhardus ab Eck Auentinum euocabat Ingolstadium eo consilio, vt filium Osvvaldum in litteris et pietate instrueret formaretque, cuius voluntati lubens est obsecutus, tantoque ardentius hanc docendi prouinciam arripuit, quod ita familiarius cum Petro Appiano, quem ob egregium mathematices studium summopere laudabat, versari posset. Eodem anno circa Seruatoris natales rheda vectus Ratisbonam petiit, forte vt vxorem cum reliqua suppellectile Ingolstadium transportaret, sed in isthoc itinere grauissimo morbo correptus vbi Ratisbonam venisset, decumbere statim et indies peius habere coepit: ipse decretoriam mortis horam non procul abesse sensit, multa tamen praefatus est adstantibus amicis, in primis de Annalium opere, serioque exoptauit summum operi huic patronum et fautorem: monuit in simul, complura inquirenda esse in Boemia, Hungaria, Austria, quae vetus sint regnum Boiariae, sed neminem esse, qui id curet. Tandem complicatis manibus deuotissime, cum animam Numini sacro commendasset, similis dormienti exspirauit V. Idus Februarii M D XXXIV. annum aetatis agens sexagesimum octauum. Apud D. Haimeranum Ratisbonae sepultus iacet hoc Epitaphio decoratus:
D. O. M.
IOAN. AVENTINVS SINGVLARI
ERVDITIONE FIDE
AC PIETATE PRAEDITVS PATRIAE
SVAE ORNAMENTO
EXTERIS ADMIRATIONI FVIT BOIORVM
ET GERMANIAE
STVDIOSISSIMVS RERVM ANTIQVARVM
INDAGATOR
SAGACISSIMVS VERAE RELIGIONIS
OMNISQVE HONESTI
AMATOR, CVI H. M. AD POSTER.
MEMORIAM P. MORTVVS EST
V. IDVS IAN. ANN. MD XXXIV.
Sed describamus caetera. Raro ille solebat prodire in publicum, et plus voluptatis sibi fore existimabat, si intra parietes domesticos se contineret, ac cum musis versaretur: maxime Horatianis carminibus, quae a sumpto cibo scite decantabat, plurimum se oblectauit; sub vesperam aliquando ad Danubium prodeambulabat: a coena etenim semper otiosus videbatur, tum vero ad mediam vsque noctem studia continuabat: erat praeterea parcissimi victus, inter edendum crebro bibens, sed quasi pitissando suprema tantum labra proluebat: plerumque non coenabat propter stomachum, quod eo repleto dormire minus poterat. Statura ipsi erat mediocris, obeso tamen corpore, barbamque crocei coloris, quam subter genas tantum aluit, habebat: in vestitu nec mollis nimium, nec etiam sordidus: videbatur tamen personam antiquioris philosophi referre. Breui: vir a doctrina, studiis et pietate commendatissimus, ac dignus omnium maxime, cuius laudes posteritas nobilissimo concelebret encomio. Varia ingenii monimenta reliquit, partim edita, partim inedita, partim affectata, et inchoata tantum. Ad priorem classem ex merito referentur
I. Annales Boiorum, opus praeclarissimum, quo gentis suae historiam ab vltima origine, eamque ad annum vsque M. CCCC LX. perduxit, atque in septem
libris absoluit. Primum Ingolstadii prodiit 1554. in forma maxima, quam secuta est Basileensis Anno 1615, et a Nicolao Cisnero aucta, quamuis constet in hac multa ad domum Bauaricam pertinentia desiderari. Prodiit et Francofurti 1627 in fol. Iidem Annales aliquoties Germanice versi prostant, et ipse Caspar Bruschius in Engelberto, se hos Annales Noribergae nescio quo anno germanice edidisse, ac vitam Auentini praefixisse fatetur. Illustris bibliotheca Guelferbytana [Note: Tenzelio in curiosa blibliotheca A. 1704. p. 440. id debemus. In Lipsiensis Senatus bibliotheca itidem alia nonnulla apographa adseruari dicuntur.] aliquos Annalium libros ipsius Auentini manu perscriptos seruat: nec non Annales integros manu exaratos sed Germanico idiomate expressos. E priori MSS. patet Auentinum hoc opus Anno 1519 feliciter auspicatum esse. Christophorus Gevvoldus in epistola nuncupatoria ad chronicon monasterii Reicherspergense impudenter finxit, Auentinum pleraque historica monimenta suppressisse, vt posteros fugeret, quibus ex fontibus res sententiasque multo vberrimas deduxisset. Si quid eorum periit, non id culpae aut negligentiae Auentini tribui poterit, sunt aliae caussae, eaeque innumerae, incendia, perpetuus squalor ac situs, manus nonnullorum rapaces, bella libros saepe consumunt, et ad paucitatem fatorum necessitate rediguntur.
II. Abacus atque vetustissima veterum latinorum per digitos manusque numerandi, (quin etiam loquendi) consuetudo, ex Beda cum picturis et imaginibus inuenta Reginoburgii s. Ratisbonae in bibliotheca D. Haemerani. Ratisbonae 1532 4. Liber hic cum rarissimus esset, bibliopola Annalibus huius novae editionis adiici et eleganter cum figuris exscribi curauit.
III. Rudimenta Grammaticae de octo partibus orationis et Constructionis, de graecorum declinatione, de figuris, quantitate, accentu, distinctionibus, pedibus, carminibus ex optimis quibusque auctoribus collecta. Augustae Videlic. 1519. 4. Sed plurima sunt, quae Auentinus scripsit aut notis illustrauit, nunquam, vt credimus, edita, quorum catalogum cum apud Gesnerum [Note: Editionis Tigurinae de A. 1545, quae genuina est, et multa continet in subsequentibus editionibus turpiter omissa.] in bibliotheca legerimus, pace lectoris hic repetemus. Sunt.
I. Chronicon emendatum de quatuor monarchiis orbis terrarum ad aemulationem Eusebii atque D. Hieronymi.
II. Ecclesiastica historia ab orbe Condito vsque ad tempora nostra.
III. Diomedes integer inuentus Reginoburgii in templo Haemerani.
IV. Vtraque ars Donati: Seruius de quantitate syllabarum.
V. Pondera, mensurae, moneta, pedes, passus, perticae, stadia ad nostram formam redacta.
VI. Dialectica elegantissima ac admodum breuis. L. Apuleii item Aurelii Symachi.
VII. Manlius Theodorus de metris.
VIII. Hymnus de caelesti sphaera correctus cum graecis, quae ante deerant, atque veris imaginibus.
IX. Claudianus poeta correctus, cum adnotationibus eruditis, simul cum Germania Cornelii Taciti.
X. Errores recentiorum in Cosmographiae et Astronomia.
XI. Imperatorum veterum moneta cum imaginibus et inscriptionibus.
XII. Dictionarium graecum et latinum iuxta ordinem litterarum dispositum.
XIII. Euricius discipulus Prisciani, maximus assertor analogiae de Coniugationibus.
XIV. Turcarum Origo et caussae cur ita invalescant, et quomodo pelli possint. Nisi fallor, puto hoc opusculum editum.
XV. Auentini poemata, quae adseruavit quondam Osvvaldus ab Eck, ad lyram Horatianam mire efficta.
XVI. Illustratae Germaniae libri X. multum eorum apud nos est desiderium et pro deperditis, cum nusquam gentium inueniri posint, habentur. Sunt tamen nonnulli, qui et annales Boiorum et illustratam Germaniam vnum idemque nomen esse existimant, hoc maxime argumento adducti, quoniam quae in Germania illustrata persequi voluit Auentinus, eadem in Annalibus quamquam diuerso ordine pertractentur. Nihil certi itaque statuimus, quamquam non diffitear, me eiusdem esse sententiae, et puto Annales Boiorum, qui exscripti sunt, ex Germania illustrata desumptos esse, iis recisis, quae parum ad rem videbantur. Germaniae illustratae sciagraphiam apud Gesnerum eodem in loco legimus, quae cum diuersa paululum sit ab ea, quam ipse Auentinus in Abaco suo sive arte numerandi dedit, placet ipsum potius auctorem quam Gesnerum sequi. En istam:
In Primo libro haec dicentur, de carminibus antiquis: quod vnum apud maiores nostros, quin etiam adhuc militum nostrorum memoriae et annalium genus est: quibus Cornelius Tacitus vsus est. Et quae Carolus Magnus auxit. Quidam recentiores corruperunt. Germaniae veteris, natura duce, descriptio ac chorographia, cum vetustis ac recentioribus regionum vocabulis. Quinque toparchiae, iuxta quinque maxima flumina. Atque ingentes sinus, prima ac vetera nomina, ex antiquis druidibus nostris admodum eruditis. Item ex clarissimis rerum scriptoribus graecis latinis, Diuo Iulio, Strabone Pomponio Mela, Plinio, Solino, Plutarcho, Ptolomaeo, Cornelio Tacito, [(transcriber); sic: ] Diuo Antonino Pio, Divo Theodosio, Diuo Iustinianae, vetustis diplomatibus imperatorum Regum et pontificum nostrorum. Istaevonum Heluetiorum Sycambrorum, Bathauorum, Mattiacorum, Chattvrum, Vsipiorum, Tencterorum, Bructerorum, Chamanorum, Angriuariorum, Tubantum Busactorum, Subleborum, Longobardorum, Ingrionum, Vargionum, Carythuorum, Cimbrorum, Mediterraneorunn, Nerorum, Neruiorum, Eburorum, Mediomatricum, Vbiorum, Nemetum, Tribochorum. Sedes atque origo, Belgas a Germanis ortos esse eam linguam, quam veteres Gallicam vocant eandem esse, quam nunc teutonicam appellant, Gallosque teutones esse, atque celtas nigram Syluam non esse becemin sed Heluetiorum, ex Caesare, Tacito, [(transcriber); sic: ] Ptolomaeo, Itidem Ingaevinum, Chaucorum, Cimbrorum (quorum pars Saxones fuerunt, Teutonum, Vandalorum, Burgundionum, Burgionum, Varinorum, Charinorum, Gutonum, simul et Boiorum, Hermionum, Hermundorum, Nariscorum, Chattorum, Cheruscorum, Sueuorum, item Peucinorum, Basternarum, Sarmatum situs antiquae Moesiae, Phrygiae, Historiae, Sueuiae eiusque populorum Rugionum Anglorum Angliorum, Angilorum, Senonum, Loncobardorum, Marcomanorum, Quadorum, Auionum, Abiorum Varinorum, Leuoniorum Suionum, Bogiorum, Teriscorum, Tauriscorum, Alanorum, Troiorum, Gotinorum, Burorum, Legionum, Estrorum, Sitonum, Fennorum, Dacorum, Getarum, Scytharum, regni Vanniani sedes et regiones, quomodo nunc haec loca et regiones, [(transcriber); sic: quomodo nunc haec loca] sed mutatis cultoribus vocentur. De Boemia quoties mutarit cultores, de primo Zechorum rege, de Venedis (qui sua lingua sunt Sclaui vt Antes) veteres et natiuae eorum sedes, de variis et veteribus Germaniae vocabulis, religio, leges, philosophia, astrologia, dies, menses, annus, festa, litterae, veteres sapientes, vates, Druides, Alirunae, Chyndegotae atque Sibyllae Germanorum. XX. primi heroes, dii atque reges maiorum nostrorum, quorum mentiorum faciunt Appianus Alexandrinus, Cornelius Tacitus, Berosus et Metasthenes, quomodo a proauis nostris vocantur, de Osiri et Iside, Lybio Hercule [(transcriber); sic: Hecule] Hispaniae, diis et heroibus Aegypti. Vt in Germaniam venerint, primae expeditiones maiorum nostrorum in alienas terras exterasque nationes, Eorum
res militaris, vera historia et origo Amazonum ex Horatio et nostris auctoribus, vernaculisque annalibus. Irruptionibus illorum in Asiam Scytharumque regna pariter cum Cimbris. De Alope vrbe, cuius mentionem Homerus et commentarii eius faciunt, atque inde Amazonas deducunt.
Secundus liber narrabit res gestas maiorum, nostrorum ab excidio troiano vsque ad vrbem romanam conditam bellum Troianum. De Teuthrante rege et heroe Germaniae amico Herculis, eius filiis, nepotibus et vxore troiana, quomodo a maioribus nostris nuncupentur. De Pentesilea Hippolyte, Melanippe Amazonum reginis, quid veteres Germani in suis carminibus de hisce cantitent, ibidem nomina eorum vera germanica, quomodo germani sub imperio Babyloniorum ac Assyriorum vocitentur.
Tertii libri summa rerum, vetera nomina nomina Francorum et Gothorum, irruptiones Germanorum in Asiam, migrationesque in alienum solum, bella eorum aduersus magnos Persarum reges, qui tum maiores nostri atque Cyrus ab ipsis dicatur, de Rhaetis, quae sit Rhetia vindelicia, Noricum, Pannoniae, De Sycambria, Scythia, Troia Troisque atque Scitiis Noricorum Pannoniorum populis et vrbibus ac pagis, vnde quidam Francos deducunt. Ibidem verissima earum rerum explicatio de Rhaetobonna Tetrapoli siue vrbe quadrata Danubiana, quam veteres germaniae Druides atque vates graeca nominis interpretatione Raetopolin nominant, vulgus indoctum corrupto licentia vetustatis nonnihil (vt fit sono) Ratisbonam vocare solet, credit latinum esse vocabulum, cum sit barbarum ac semigermanum, quemadmodum Bendobonna Vindobonna ac Bonna vrbes Galliae ac Noricorum bella proauorum nostrorum aduersus Macedonum reges, Philippum, Alexandrum M. eorumque successores: quomodo Germani a Macedonibus vocentur, irruptio Germanorum rursus in Asiam, item bella adversus Romanos liberos: migratio in Gallias ac Hispanias, origo Brabantinorum Flandrorum, quomodo recens Germaniae vocabulum inuentum: Reges Germaniae a condita vrbe resque gestae vsque ad Div. Iulium.
Quartus liber habebit magnitudinem Romani Imperii cum vrbibus insignioribus. Rem militarem, reges Germaniae ac gentes, resque gestas cum romanis Imperatoribus vsque ad obitum Theodosii Magni; quae sit splendidissima Colonia Rhetiae, item ciuitas Hermundorum fida romanis: quisnam Albis fluuius, quem Tacitus olim inclytum et notum, nunc tantum audiri et apud hermunduros populos danubianos oppositos Rhaetis oriri commemorat: qui primi arcana pietatis Christianae in nostris regionibus aperuerint.
Quinto libro isthaec narrabuntur, Franciae (vsque ad Pipinum patrem Caroli M.) antiqui reges qui simul in Gallia et Germania imperarunt, Gallias in Germanias transtulerunt, quorum mentionem faciunt Claudianus et Sidonius. Maxima rerum mutatio, quae vbique periculit Christianos: irruptiones Germanorum in sacrosanctum Romanum Imperium, Sueuorum, Rugionum, Lancobardorum, Turogorum, Boiorum, Vandalorum, Saxonum, Scotorum, Angliorum, Ostrogetarum, Vestrobetarum, Burgundionum, Alanorum, Hunnorum, Auarorum, Abiorum, et Avionum, Burgundionum veteres sedes, quomodo ex Germania interiore atque Vistula amne ad Rhenum et Gallias migrarint, Vessogetarum migratio (ex regno vt nunc nominant Vngariae) per Italiam, Gallias in Hispaniam, item Sueuorum atque Vandalorum, Nauarrorum et Varinorum: Alanorum vsque in Africam irruptio, Ostrogetarum in Asiam, rursus in Europam, Noricum et Austriam Pannoniusque reditus: atque deinde simul et Rugionum ex Austria in Italiam migratio, Venedorum, (qui sua in lingua, vt diximus ante, Sclavi sunt) quos Iordanus noster, Ptolomaeus graecus, Tacitus Romanus, Albertus Sclauus describunt: irruptio in germaniam interiorem, et postea transito Danubio in Pannonias, Noricum, Liburniam, Dalmatiam. Nam e sinu Venedico extremisque Germaniae finibus egressi Illyricos vsque penetrarunt sinus, longe lateque omnia occuparunt,
potentissima regna condiderunt, Lancobardorum vera origo, situs Angliorum, quas nationes Sueuiae Tacitus et Ptolomaeus tribuunt, recentiores Saxonibus, qui Italiam, Britannias adhuc tenent, vtraque natio, teste Ptolomaeo: quomodo Longobardi siue Lancobardi dicti, Brabantiae vetusti reges ac duces, omnis nobilitas, reges principes italiae Galliarum, Hispaniarum ex Germania originem ducunt: quomodo Germania vetus vocabulum mutarit, Franciaque posthac dicta fuerit, teste etiam D. Hieronymo.
Sextus liber continebit reges ac Caesares Germaniae ac Galliarum, ex antiquis Franconibus prognatos vsque ad Honoricum primum, Austriae varia nomina. Excidium Hunnorum et Auarorum, adventum Vngarorum in regnum Moraviae et Boiariae ac regiones, quas nunc possident: bella eorum aduersus nostros Imperatores quos et tributarios fecerunt.
Septimo dicentur Imperatores nostri ex Saxonia oriundi, Vetus rursus Germaniae vocabulum obliterarum, nouumque receptum ab Imperatoribus Saxon.: Res gestae eorum, quomodo rursus Italiani Gallias recuperarint, Germania abs Vngaris asseruerint, Danorum regna domuerint cum Venedis.
Octauus liber habebit Francorum Imperatorum atque eorum augustam sobolem, Sueuos, bella sacra Germanorum expeditionesque Asiaticas Imperatorum et principum nostrorum, Tartarorum irruptiones in Poloniae, Boiemiae, Vngariae regna.
In Nono referentur imperatores nostri in Hollandia, Hispania, Anglia, Austria, Habsburgii, Lucilloburgii, Nassouiae Boiaria orti: Polonia quomodo regnum factum.
In Decimo commemorabuntur vsque ad nostram memoriam Imperatores nostri in Austria, Boemia, Vngaria, Hispania orti: irruptio turcarum in Europam, victique Imperatores, reges et Principes nostri: quinque bella infausta aduersus Boiemos ab Impp. et Principibus nostris gesta, noua nomina Germaniae praecipue militantium, quibus vulgo apud exteras nationes nuncupari solemus, complura alia, vulgo non protrita ex vetustis, recentioribus Imperatorum et pontificum nostrorum eruta diplomatibus: cognitu vtilissima, in hisce referentur Commentariis, quae hic indicare nihil operae pretium fuerit.
[Gap desc: dedication] [Gap desc: preface] [Gap desc: preface] [Gap desc: letters] [Gap desc: list of cited authors]
1. Bauarus nomen barbarum et recens.
2. Post Carolum Magmim Babariae nomen receptum, et vnde?
3. Inde Boiariae et Boioariae; et tandem
4. Post Fridericum II. Bauariae vox obtinuit.
5. Bauari vocabantur etiam Norici.
6. Bauaros esse antiquos Boios, probatur testimoniis Scriptorum, diplomatibus et idiomate Germanico.
[Note: 1] BAVARVS nomen barbarum, obscoenum inauspicatumque, semidocto vulgo protricum, recens est, nuper ab imperitis vsurpari coeptum: nec Latinum, nec Germanicum. Nusquam apud veteres, nusquam in vetustis exemplaribus, monumentis, literis, Epistolis, legibus, tabulis, Diplomatibus, inuenio: quae omnia lingua Romana scripta sunt. Demum enim post FRIDERICI SECVNDI fata, Germania suum sermonem depingere literis Latinis didicit. Semper Boioarios, aliquando et Boioarios, scriptum lego.
[Note: 2] Babariae quidem vocabulum post CAROLVM MAGNVM, eiusque nepotes, apriuatis literatoribus. (vt sunt mores eorum) additum est. Et enim cum illi in ea regione (quae Anasso amni Orientem versus subiecta est, et nunc Austria vocari solet, tum Abaria atque Hunnia erat) ad internecionem Hunnos, quos Boii Abares cognominant, deleuissent, nomen etgentem penitus excidissent, colonias ibi Boiorum deduxerunt: Boiariaeque regno coniunxerunt, vt vna gens, vnus Ducatus posthac foret. Grammaticae tum tribus ex Boiis et Abaribus vocabulum composuerunt: quod et huiuscemodi rei monumentum esset, et vtramque regionem vno cognomine complecteretur: quemadmodum a Gotis et Alanis est Gotolania, et ex Celtis et Hiberis Celtiberia.
[Note: 3] Longo tamen tempore Babaria in ludo Declamutorum delituit. Equites, patresque semper Baioaria interim, et Boiaria, et scripserunt, et dixerunt: pedetentim vicit pertinacia Grammaticorum, Babaria paulatim irrepsit Baioariam, atque Boiariam extrusit, ac tandem
publice recepta est, sicuti monumenta publica, priuata ostendunt. Reginoburgii in templo Diui Haimerani Babariae vocabulum in saxo incisum existit.
[Note: 4] Bauarus vero post Imperatorem FRIDERICVM SECVNDVM demum natus est, cuius parentes si Boios et Auares dixero, fortassis non mentiar: quos enim Boii, et Graeci Abares, Romani Auares vocant: id forte sero a Grammatistis animaduersum est. Eo nomine proauos nostros, tanquam infausto omine, ignominiaeaue nota, quae et in proverbium cesserit, b nimirum, auaro additum, emptum a Boiis esse, abstinuisse, compertum habeo.
[Note: 5] Quod autem Boiarii apud maiores nostros Norici etiam cognominentur, non ideo fit, quod Boiarii sint Norici, sed quod Noricum pulsis Romanis (sicvti in tertio narrabimus libro) occuparint, atque possideant. Nam omnes gentes in Norico habitantes Austriaci, Styrii, (quorum caput [Note: Bairisch Gretz.] Graecium Boiorum cognominatur) Chariones, Tyrolii, Boiarii sunt, ab ipsis originem ducunt: vnus olim principatus, vnumque regnum fuit: pars Norici adhuc Boiaria cognominatur. Burckhausen, Traunstain, Reichenhall, Braunau, Scharding, Oetinga vrbes, et gentes Norici, nostris parent principibus. Kopfstain, Ratenburgium, et Kützpühel Imperator Maximilianus mea memoria abstulit Boiorum ducibus, Tyroliisque addixit.
[Note: 6] Quamuis omnia mihi ex publicis instrumentis exploratissima sint, tamen et operae precium est aliorum prius audire de Boiariis sententiam. Raimundus Lullius, (quem diuinitus omne ius humanum, diuinumque hausisse fama proditum est) Pius secundus Pontifex Max. Raimundus Marlianus, Conradus Celtis, Praeceptor meus, et plerique omnes nostrae tempestatis viri eruditi, harum rerum curiosi perserutatores, eos Boios esse autumant, quos vulgus literatorum Bauaros vocitat. Vitum quoque Arenpeckium (vt domestica adferam testimonia) horum sententiae esse video: seruatur in Bibliotheca Fruxinensium Pontificum. Item Tigurinorum, venerandae vetustatis codex literis Romanis scriptus, in quo inter caeteros Heroas Christianos, est vita Diui Eustasii, sub Luthario Magno Francorum Rege scripta, ibi haec ad verbum leguntur: Ad Boios, qui nunc Baioarii vocantur, tetendit. Vuigoleus pontifex Batauiensis vetus mihi exhibuit diploma, vbi Boiaria scriptum est, exemplar subieci: Hainricus Dei gratia dux Boiariae. Quemadmodum Chunradus pontifex Batauiensis, germanus noster deprecatus fuerat, ab curatione templi Diui Hippolyti, Albertum cognatum amoueo, abdicocque in celebri loco Anassi. Cuius rei testimonium hoc diploma esto. In rebus gestis Imperatoris Hainrici quarti, ducis vero Boiorum septimi, quae carmine Heroico perscriptae, venales circumferuntur, ii versus sunt in libro secundo.
Agmina Vangionum cum robore Boiariorum.Item:
Pauci Francorum, pars plurima BoiariorumIn libro tertio:
Signa ducis sequitur inclyta gens Boiariorun,
Quam toties domitis celebrat victoria Parthis.
Et nunquam violata fides, bellisque probata,
Virtus Boiemicis, multisque superba triumphis.
Germanicum quoque, ac vernaculum nomen, longe magis adfine est Boiis, quam Bauaris. Nam vt Romanus, nobis est Romer, et Brennus Brenner, Venetus Venedier, Vngarus Vnger, Bergus apud Plinium Berger, Vandalus Vuandler, Steirius Steirer, et mille huiusmodi iuxta idioma et proprietatem sermonis nostri, VS in ER inuerso: ita Boius, Boier sit necesse est: ex quo quam facillime, sit Baier, vna duntaxat literula (vti fit crebro apud nos) voluptatis aurium gratia, immutata. Quin agricolae vel hodie Boier dicunt. Supra docuimus Rusticis nostris O esse, vbi Vrbanis A est. Quos itaque vulgus literatorum Bauaros, nostri scriptores Boioarios, et Boiarios: pruci Graeci et Latini Boios appellare solent. Eorum situm paucis quam verissime explicabo.
1. Boiariae diuisio. Narisci. Nordge. Sunderge. Nariscorum populi.
2. Narisci flumina et vrbes.
3. Tetrarchiae Norici eiusdemque situs.
4. Vindeliciae descriptio.
5. Lycus flumen. Alpes Penninae.
6. Oenus. Vennonis mons.
7. Isara.
8. Boiariae superioris descriptio.
9. Boiariae inferioris descriptio.
10. Boiorum mores, genera hominum, comitia.
[Note: 1] BOIARIA est omnis divisa in tres parteis: quarum vnam incolunt Narisci, qui indigenae sunt: aliam quondam obtinuerunt Vindelici: Tertiam Norici, quemadmodum in secundo libro pluribus explicabo. Nariscos a caeteris Danubius diuidit: Imperatores et Reges nostri horum regionem Nordge, et Nardge nuncupare solent: quod Aquiloni subiecta sit: nam Nordge, Aquilonis terra valet. Quemadmodum in diplomatibus, et instrumentis Boiariae pars contraria, cis Danubium, Meridiem versus Sunderge, hoc est Meridionalis terra cognominaiur. Illam superiorem Narca vulgus diminute suo iure, adpellant: vnde a Cornelio Tacito Narisci dicti sunt: in multas ciuirate diuisi. Capita populorum nominasse sufficiat. Alemanos, Nariscos proprie dictos, Boethos, Chamabos, Sudinos, Ilisios: horum omnium meminit Ptolomaeus in descriptione septentrionalis, nomina retinent.
[Note: 2] Flumina memoratu digna, quae in Danubium feruntur. [Note: Alimübl.] Alemanus apud Kelhaim, [Note: Nab.] Nabus supra Reginoburgium, [Note: Die Reng.] Rignus infra, [Note: Die Iliz.] Ilissus Bathaviae: vnionum, gemmarum, aureorum granorum feraces sunt. In Maenum influit Bambergae [Note: Radnitz.] Rhedonessus. Vrbes liberae et Imperatoriae Norinberga, et Vueissenburgum. Pontificiae, Aichstadium, Bamberga. Nostrorum principum sunt Angilostadium, vbi coetus studia aemulantium, Diethfurth, [Note: Keblhaim.] Kelham, [Note: Stadt am Hofzu Regenspurg.] Suburbium oppidum Reginoburgii, quam Ripariam a vulgo literatorum reperio vocari: Deckendorff, Grauenau, [Note: Fürdt vor dem VVald.] Furdt. Maiorem tamen partem praefectus praetotio Rheni, vt Dux Boiorum, possidet. Caeterum et Nurenbergensibus, eorumque praefcto, hoc est Burggrauio, nunc Marchionibus Brandenburg. pleraque oppida parent. Hunc totum tractum a scriptoribus nostris cognominari vno nomine Boiariam veterem, et Franciae, compertum habeo. Eorum vna pars, quam Noricos obtinuisse dictum est, initium capit a flumine Oeno, vergit ad Orientem, et Austrum: actingit illinc Vgros, hinc Italiam. Haec in multos dissecta est Regulos. Vrbes in Alpibus Traunstain, Reichenhall: vbi salis fontes sunt: iuxra Oenum Braunau, Scharding. In ripa Iuuani Burckhausen oppidum, et arx Boiariae munitissima. Chimensis maximus Noricorum lacus, in ambitu millia passuum quadraginta complectens. Sub imperio nostrorum suntprincipum. Pontifices habet complures, Iuuanensem Archimysten opulentissimum: Sebonensem, qui est Brixinensis: Chimensem, Lauentinum, Secouiensem, Guricensem: Fauiensem, qui et Viennensis dicitur.
[Note: 3] Gentes valentissimae, quae suos tetrarchas habent, Austriaci, Stirii, Chariones, Tyrollii: qui omnes lingua, institutis, moribus, genere Boii sunt: sicvti omnia imstrumenta vetera, priuata, et publica testantur. Adferam tamen et externum locupletissimumque testem. Paulus Varnefridus Ticinensis, domesticus sacerdos Desiderii Regis Italiae, et imperatoris Caroli Magni, scribit in lib. tertio historiae Longobardae: Noricorum prouinciam inhabitare Baioariorum populum, habereque ab Occidente Sueviam: a Septentrione Danubium: ab Oriente Panuoniam: a Meridie Italiam. Vnus nimirum quondam princeps Boiorum (quem Graeci Monarchen vocant) sicuti
vni genti imperitauit. Sed in tertio, et sequentibus libris res ipsa magis manifesta erit.
[Note: 4] VINDELICIA, vnde mihi origo est, tota principibus nostris paret, continetur fluminibus altissimis, Lyco, Dauubio, Isara, Oeno: nec non et Alpibus, quas Ptolomaeus Penninas, nos Boias no minamus. Hanc potissimum describam.
[Note: 5] Lycus oritur ex Rhetis, Graiisque Alpibus, in sylua Brigantina, et monte Tanobergo haud procul a vetusto oppido Brigantio, vbi extra Alpes se euoluit campum per latissimum, millia passuum nonaginta expaciatur, [Note: Lethfeld.] campo ab eo cognomen inditum est: vbi Germania pugnatura copias fere cogit. Disterminat Rhetos a Vindelicis: alluit oppida Rhetorum, [Note: Clausen zu Ebrenberg.] Fauces siue Abusiacum, Diui Magni sepulchro insigne, [Note: Schöngau.] Schongiam (quae tamen Boiorum est) Augustam Rhetiae prouinciae splendidissimam (sicuti ait Tacitus) Coloniam. Vindelicorum vero Landspergiam, Fridbergiam, Rhain: a quo non longius millibus passuum tribus Danubio miscetur.
[Note: 6] Oenus (quem Strabo [Note: Sirabo lib. 4. in fine.] Athesinum vocat) apud Rhetos Engadinos effusus ex inaccessa praecipitique valle altissimi montis, quem accolae Vennonis, rerum scriptores Penninum cognominant: millibus passuum fere septuaginta, magno strepitu aquarum, spumans, et minabundus per subiecta cadit saxa, impatiens omnis nauigii: Riui complures in eum de celsissimis montium verticibus vtrinque praecipitantur: incolae superiorem [Note: Inihal.] vallem Oeni nuncupant. Separat Noricos Tyrollios dictos a Rhetis, quos Engadinos vulgo nuncupamus. Deinde circa vrbem Noricorum [Note: Oeniponium.] Oenobrigam nauigabilis, placidiorque: fer tur tamen intra Alpes adhuc millibus passuum pene quinquaginta. Consuetudo vallem Oeni inferiorem appellat. Praeterfluit oppida Noricorum, Hall, vbi coquitur sal, Schuuatz, Ratoburgium: ibi metalla argenti sunt, Kopfstain: Inde non longe alpes velut cornua, in duo iuga distendunmr, pars ad Orientem, pars in Occidentem. Austrum Versus ingenti flexu curuamr, atque surgit. Hinc Oenus per plana diffusus labitur, millibus passuum non minus centies tricies, circumiacentes campos rigat et foecundat. Vindelicos a Noricis dividit: Bathauiae in Danubium erumpit.
[Note: 7] Isara amnis, rapidissimus, inter hos medius incedit, profluit ex saltu [Note: in der Schaenitz.] Schiratio, (qui est in gremio Alpium Penninarum) ab alueo Oeni, non amplius millibus passuum quindecim Ratium patiens: complures arces, vrbes, vicos Vindelicorum alluit: Infra Deckendorff cum Danubio miscetur: vbi millia passuum centum, quinquaginta cursu suo compleuit: quae etiam ab hostiis Lyci ad hostia Oeni Vindeliciae longitudo est: quam nostra tempestate in superiorem inferioremque diuidimus Boiariam.
[Note: 8] Superior subdita est alpibus, Austro que: quamobrem Sunderge, hoc est, Meridionalis tena in diplomatibus edictisque Imperatorum nostrorum dicitur. Impedita crebris paludibus, lacubus ingentibus, flurninibus rapidis, syluis aspectu horridis: praeter vrsos, apros, caeterasque huiusmodi feras, centenarios ceruorum alit greges: quos absque consensu principis, venari crimen est. Pecuariis, pecoribusque pascendis, magis idonea est. Pomiferarum arborum foecunda: trimestris duntaxat frumenti, non tamen omnis, maxime ferax: rarius habitatur. Lacus qui nominantur sunt, [Note: Stapffelsec.] Staphelinus, [Note: Kochelsee.] Cochilius, [Note: VValdensee.] Valensis, [Note: Tegernsee.] Tigurinus, [Note: Schliersee.] Silurnus, [Note: Amersee.] Ambro, et [Note: VVirmbsee.] Verres omnium maximi: hic optimis abundat piscibus, longitudine millia passuum quindecim, altimdine quinque comprehendit: alter in longum mille passus decies, in latum ter patet. Amnes partim Oeno, partim Isarae, pars Danubio miscetur. Erumpunt in Danubium [Note: Barr.] Barius, [Note: Ilm.] Ilmus, [Note: Abst.] Absus: cum Isara confluunt [Note: Loysa.] Libusa per Cochiliensem lacum delatus. Mosa Fruxini. [Note: Amper.] Ambro lacui, per quem fertur, dans nomen, in hunc defluunt, [Note: Die VVirm.] Verres, ex eiusdem nominis lacu effusus, et [Note: Glan.] Gelonus. In Oenum fluit
[Note: Mangfalt.] Magnoualda ex Tigurino lacu profluens. Vrbes iuxta Lyoum supra dictae sunt. In Ambronis ripa cubat [Note: Vueilham.] Belaunorum oppidum vetustissimum, quo tractu fertilissima est surperior Boiaria. Barrius alluit Aicham, Schrobenhausen. Ilmus Pfassenhofen: Apsus vero [Note: Abensperg.] Abusinam, patriam meam, cuius meminit Imperator Antonius in Itinerario. Vrbes in Danubii ripa sitae Neoburgium, Ingolstadium, et Neostadium, olim Salingostadium dictum, patria Augustini Kolneri a Secretis principum nostrorum, et eorum Epistolarum Magistri. Isara interfluit Monachium splendidissimam praeclarissimamque vrbium earum, quae vulgo Ducales vocantur, tribus alveis: deinde Fruxinum adlabitur, id Episcopo paret suo. Iuxta Oenum Rosenhaim est, et Vuasserburgium, Müldorff pontificis Iuuanensis municipium. Vti superiorem Boiariam absolui, ita inferiorem describam.
[Note: 9] BOIARIA inferior fertilior est, crebrius frequentiusque habitatur, propter Danubium, Isaram, Lauarum amnes, vitium ferax. Flumina in Danubium [Note: Labar.] Lauarus, [Note: Vils.] Vilsus: In Isaram [Note: Die Sempia.] Seno: In Oenum [Note: Die Ism.] Iseniscus et [Note: Die Rod.] Rhodanus defluunt: a quibus pagis, tribubusque cognomina accolae fecerunt. Vrbes prope Danubium Reginoburgium caput Biorum, Caesari paret, pastophorio quoque Episcopi insigne est, Straubinga, Osterhofen, Vilishouia: vbi hostia Vilsi, vnde nomen vrbi. Bathauiae pontifex imperat. In Senonis ripa est [Note: Arding.] Ariodunum. Isarae contermina oppida sunt Moesburgium, Landeshuta, praetorium principum nostrorum, Landau, Dingelfing. Terra in vniuersum satis ferax, sale, frumento, pecore, piscibus, syluis, volucribus, pascuis, feris (in summa) omnibus, quae ad victum, cultum et vsum vitae spectant, satis superque abundat. Distrahuntur, diuendunturquein alienas regiones, et deferuntur, sal, pecudes, frumenta, vina aliunde conuehuntur, ex Italia, Histria, Rhetia, de Rheno, Nicro, Francia, Pannonia prima: nusquam melius victitatur, nusquam melius cubatur: id quod et vulgatissimo nobilitatum est prouerbio.
Venti Subsolanus, et Fauonius crebrius spirant, aedificando vt noxii obseruantur. Ille Boiariae serenus et tranquillus nubes et pluuias compescit: hic frigidus, humidus et nubilus hyemat. Dies longissimus septendecim fere horarum, breuissimus octo.
[Note: 10] Populi religiosi, simplices: agri, pecoris magis quam belli cultores: Baccho, et liberis operam dant. Inhumaniores paulo, proteruiores atque pertinaciores sunt, propterea quod domi consident, ac consenescunt, raro natale solum relinquunt. Mercaturae non multum dediti, minimeque ad eos saepe mercatores commeant. In omni autem Boiaria, eorum hominum, qui aliquo sunt numero atque honore, genera tria sunt. Nam plebs in agris degit, agriculturae, pecuariaeque vacat: quae per se nihil audet, et nulli adhibetur consilio: haud tamen seruorum habetur numero. Nec enim in hanc eadem omnia iura, quae dominis in seruos: partem redituum, fructuumue, ac seruitutem rusticam Patronis debet: alioquin sui iuris, suae spontis: totos dies, praecipue festos, noctesque continuare potanao, saltationibus lasciuire, arma, ensem, venabulum ferre: effusissime indulgere dapibus in dedicationibus templorum, et epulo nuptiali, nulli fraudi, nulli probrum est. Sed de his tribus generibus vnum est Sacerdotum, siue mystarum, qui in collegia cooptantur. Altenun Equitum. Tertium Ciuitatum. Sacerdotes locupletissima, magnificaque possident templa, superiores opibus censentur: interdiu noctuque per statas horas rebus diuinis, propiciandae supremae Maiestatis gratia, a principibus instituta, intersunt: laudesque Superum [Orig: Superûm] perstrepunt. Equites venatibus, aucupibus aetatem transigunt: in agris, ruri exrra vrbeis habitant. Ciues Rempublicam ipsi, oppidaque curant, aut artifices, aut caupones, agricolaeue sunt: plerique ad vsum vitae necessaria venditant: tenuiores operas suas locant. Paucissimi suis vectigalibus contenti, in Patriciorum sunt numero. Principes de omnibus rebus reliquis consultant, omnia apud principes pertractantur.
Nisi quando aut bellum ineundum, vectigal nouum pendendum, censusue agendus sit: aut denique discordes principes fuerint. Quod si huiusmodi res, siue aliud inconsuetum inciderit, omnes ii iussi et vocati, die locoque praescripto coeunt, atque conueniunt: Equitum singuli, ex quaque ciuitate, vnus vel bini. Collegia sacerdotum eum, qui praeest, mittunt. In iisdem conciliis ex ordinibus, vt numerus placuit, eliguntur, penes quos est arbitrium decernendi. De Boiaria Vindeliciae, et eius Vrbibus ac incolis ad necessitatem rei satis dictum est, nunc vti res postulat, originem gentis, quam paucissimis aperiam.
1. Boios Alemanus Hercules condidit, quod probatur, et res a prima origine repetitur.
2. Deus nimirum condidit hoc vniuersum et ministros seu Daemones.
3. Ex quibus pars defecit, cuius Princeps et opera describuntur.
4. Hominis creatio et lapsus.
5. Multiplicatis hominibus Enos vrbs condita, quam gigantes tenuerunt, horum seelera,
6. quibus Deus motus diluuio mundum perdidit, Jeruato saltem Noacho in arca.
7. Post diluuium Noah vrbem Sagalbinam condidit, et Armenia oppleta hominibus,
8. Orbem terrarum diuidit, posteros Tuisconis adoptat, et huic terras intra Rhenum et Tanaim sitas, quae ab Autoribus nomine Germaniae notantur, assignat.
[Note: 1] BOIORVM gentem (sicuti ego in Annalibus, et Bibliothecis Boiariae, publicis reperio) condidit ALEMANVS HERCVLES, vndecimus Rex Germaniae Magnae: quem maiores nostri coelesti nomenclaturae adscripserunt, belloque praefecerunt: et primum omnium virorum fortium ituri in praelia cecinerunt. Eius aereum signum in Richauia Coenobio Suevorum hactenus seruatum, Ioannes Stabius Historiographus iussu Imperatoris MAXIMILIANI Caesaris Augusti, nostra aetate transtulit Tyrollios: Regia est Noricorum in ripa Athesis. Manent adhuc in Boiaria vicus et arx Almostain pagus, et flumen Alemanus: cuius accolae se vetustissimos Boiorum praedicant: quemadmodum et vetusta diplomata ostendunt, quae mihi legenda exhibuit Gabriel pontifex Aichstatensis, Episcoporum Germaniae doctissimus. Est etiam proxime Reginoburgium Boiorum caput, mons, sylua Danubio imminens cognomine [Note: Ergle.] Hercules. Res ipsa hortari videtur (quoniam de Germania tempus admonuit) supra repetere, ac paucis situm exponere, nationes attingere, rem omnem a prima origine disserere, quo ad cognoscendum omnia illustria magis magisque in aperto sint.
[Note: 2] Iam primum omnium satis constat, inter omnesque conuenit (etenim communis est animi sententia, et consensus gentium) illud quicquid est, summum, quod Deum vocamus, omnia posse, esse vnum, optimum, maximum, immensum, aeternum, infinitum. Nulli denique alii quam sibi satis notum: cuius vim et maiestatem neque mente concipere, nec verbis enarrare quisquam possit. Quia neque tantae intelligentiae lucem pectus humanum, neque explanationem tantae magnitudinis capit lingua mortalis. Proinde is certissime Deum noscit (quemadmodum a sapientibus pro confesso et indubitato habitum est) qui certissima comprobarit ratione fieri non posse, vt Deus intelligentia comprehendatur. Quem mundum hunc, et totam molem istam de nihilo in ornamentum maiestatis suae fecisse, et propter hominem machinatum esse, et ipsum propter se, tanquam diuini templi antistitem, spectatorem operum, rerumque coelestium: atque vniversa
sua potestate et prouidentia et gubernare, et administrare (explosa iam pridem falsa Philosophorum de perpetuitate mundi opinione) receptum est: sacrae literae docent: poetae fatentur: id quoque in arcanis sanctae religionis scripturis proditum est, Deum Opt. Maximum sibi innumerabiles procreasse ministros, quos Graeci Daemonas et Angelos: Romani, Genios, lares, nuncios vocare solent.
[Note: 3] Horum pars suapte arrogantia, suopte liuore, tanquam veneno infecta, ex bono ad malum transcendit: sua sponte corrupta, corruptior gens Daemonum euasit, condemnata a Deo cum generis authoribus, et eorum principe. Huius generis mali princeps, qui ex bono malus per se effectus est, ab Hebraeis Sathanas, a Graecis Antitheos cognominatur, tanquam hostis publicus, et Dei et hominum. Nuncupatur et Graece Diabolus, Latine criminator. De his in hymnis ita scripsimus:
Coeli perfidus est transfuga Iuppiter,
Desertrix superum est praua Deum cohors:
Nocturni Lemures sunt.
Pulsum et vulgus iners polo.
De coelo pepulit vana proteruitas:
Praedonum Furias, atque superbia.
Authores scelerumque,
Nunc mortalibus imminent.
Humanum capiunt mille modis genus.
Tendunt mille plagas, mille nocent modis,
Vanis pectora inescant,
Falsa capta cupidine.
Sunt nempe ii fallacissimi, nequissimique spiritus, supremae et venerandae illius Maiestatis carnifices, per quos et impii mulctantur, et mali puniuntur homines, (quibus coelum, vnde ipsi pulsi inuident) per horum saeuitiam quoque innocentes assidua vexatione ad virtutem exercentur: vt inuicta patientia purae, ac victrices animae ad Deum, id est, originem suam reuertantur: et de illis vt hostibus, defunctae hac terrestri militia, perpetuo triumphent. Nam et victoria constare sine certamine non potest: sic nec virtus quidem ipsa sine hoste. Torpens enim ocio et securitate perdit naturam suam: nulla virtus sit necesse est, si aduersarius desit. Verum de horum praestigiis praeclare scripsit Diuus Cyprianus Magus ex Antiochia oriundus, non ille Carthaginensis Episcopus vir eloquentissimus.
[Note: 4] Consummato (ad ordinem susceptae materiae redimus) mundo, rebusque omnibus mirabili dispositione compositis, vt vsui hominibus (quorum causa facta sunt omnia) esse possent: supremus illi opifex rerum, ex limo terrae postremo sigurauit hominem: quem immortalitate donaret. Poetae hoc in fabulam Promethei transferunt. Nemo mihi vitio det, quod poetarum vtar testimoniis: cum Diuus Paulus eloquentiae Christianae princeps, Poetas Prophetas vocet, eorum testimonia, et contra prophanos, et instituendis Episcopis vsurpet. Homo itaque recens factus, inductus est in hunc mundum, quasi in domum paratam, et instructam. Cumque supremum numen, marem primum finxisset, tum etiam foeminam configurauit, vt duo inter se permixti sexus, propagare sobolem possent, et omnem terram multitudine opplere. Posthac Deus hominem, qua dixi ratione genitum, posuit in Paradiso, id est, in horto foecundissimo et amoenissimo: quem in partibus Orientis omni genere ligni, arborumque conseuit vt ex earum variis fructibus aleretur, expersque omnium laborum Deo patri summa deuotione seruiret. Tum dedit ei certa mandata, quae si obseruasset, immortalis maneret: si transcendisset, morte adficeretur. Id autem praeceptum quidem fuit, vt ex arbore vna, quae fuerat in medio Paradisi, non gustaret. Tum criminator ille inuidens operibus Dei, omnes fallacias et calliditates ad decipiendum hominem intendit: vt ei adimeret immortalitatem. Et primo mulierem dolo illexit, vt vetitum cibum sumeret: et per eam ipsi quoque viro persuasit, vt transcenderet Dei legem. Quod posteaquam ausus est, illico poenas dedit. Nam quia Deo patri non paruit, ne ipse quidem sibi imperare potuit, sensit enim islico turbam affectuum pugnare cum ratione. Quamobrem pudere eum nuditatis suae coepit, abscondiditque se a facie Dei, quod antea non solebat. Tum Deus eiecit hominem de Paradiso, sententia in peccatores lata, vt victum sibi labore conquirerent. Ipsumque Paradisum
disum igni circumuallauit, ne homo posset accedere: qui perdita immortalitate morti obnoxius esse coepit, et variis tempestatum procellis iactari.
Macies, et noua febrium.
Terris incubuit cohors.
Semotique prius tarda necessitas.
Leti corripuit gradum.[Note: Hor. lib. 1 od. 3.]
Postea autem cum hominum numerus coepisset increscere, et orbis terrae oppletus esset hominibus, inualuere simul et scelera, simul cum hominum numero creuere vitia.
[Note: 5] Erat tum in Syria Damascena circa montem Libanum, Vrbs maxima nomine Enos, quam Gigantes tenebant, qui vniuerso imperitabant Orbi, immani corporum magnitudine, contemptu religionis, superumque [Orig: superûmque] insignes. Nihil pensi habebant, omnia voluptate et crudelitate metiebantur. Violentis ius omne in viribus, atque armis erat: freti robore, et corporis vastitate. Alios opprimebant, ac spoliabant: priuatim ac publice aliena invadebant, rapiebant, consumebant: caedis atque sanguinis auidissimis, gratissimus cibus, homines erant. Abortus medicaminibus procurabant, a quibus ne dentibus quidem abstinebant. Luxu perditi, pecudes, hominesque citra vllam sanguinis, aut sexus rationem, quo libido ferebat, inibant. Tum plerique omnes, quibus aequum et bonum cordi erat, crimina huiusmodi detestabantur, flagitia arguebant, scelera palam carpebant, imminens toti orbi exitium praecinebant, laterculis coctilibus imprimebant. Sed surdis canebatur, crabronesque irritabantur. Imo indies magis atque magis malitia gliscebat. Ipsi enim huiusmodi minas, tanquam aniles naenias, inania insanorum vatum terriculamenta, commentaque irridebant: magis in vitia, vetitumque praecipites ibant, et ruebant. Nec a vi temperassent, si non suprema illa Maiestas suos Vates praesenti ope seruasset.
[Note: 6] Cum ergo Deus Pater indulgentissimus, cuncta frustra tentasset, vulnusque immedicabile esse videret, ne latius vlcus ac lues huiusmodi serperet: neue impii scelus sceleri addentes peius sibi consulerent, statuit morburn ad viuum resecare, genusque humanum aquis perdere. Sed tamen ad multitudinem reparandam delegit vnum, quod corruptis omnibus singulare iustitiae supererat in Syria exemplum. Qui centesimo vigesimo ante diluuium anno, iussu Dei nauim in modum arcae fabricare coepit. Materiae caedendae, conuehendaeque quadraginta duos impendit annos. Reliquos vero septuaginta octo, opus, irridentibus atque illudentibus cunctis, confecit: in quod ipse (sicut ei praeceperat Deus) cum coniuge, ac tribus filiis, et cum totidem nuribus intrauit, occlusitque hostium, anno ab orbe condito millesimo, sexentesimo, quinquagesimo sexto. Porro impios solita licentia furentes, nec quicquam tale suspicantes, nihilque minus timentes, aequor et amnes coelesti ira aucti corripuerunt. Illuuies aquarum obrutas terras tenuit, omnes terrae mersae prosundo, vnda vniuersos altissimos montes operuit. Quicquid extra nauim erat, extinctum est. Ita expiatus lustratusque est orbis terrarum. Hanc rem poetae mysterio Deucalionis velarunt.
[Note: 7] Subsidentibus deinde aquis paulatim, nauis ipsa recubuit in vertice Gordei montis maioris Armeniae. Siccatoque orbe egressus Noas (ita enim ille vocabatur) Deo sacrificauit et litauit: Vrbeminde Sagalbinam (cuius Ptolomaeus quoque meminit (iuxta Araxim amnem maioris Armeniae condit. Vbi cum filiis habitare coepit. Incredibile memoratu est, quam breui numerus hominum increuerit, vt eam multitudinem vna regio ferre non posset: fauore quippe singulari numinis supremi, benignitate quoque recentis, necdum effoetae, languescentisque naturae. Gemini semper, frater, et soror coniuges vno partu edebantur: et nemo omnium interim morte absumebatur. Accedebat longinquitas aut spacium vitae longissimum mundo dum adolescente. Nam ante diluuium vniversum orbem terrarum, omnesque eius partes hominibus oppletas, habitatas, cognominaque sorritas esse, quae Noa seruauit, in tanto aevi spacio, et adolescente adhuc mundo, certum est: cum post diluuium, senescente
iam rerum natura in centum annis tantulo annorum spatio, refertus fuerit coloniis.
[Note: 8] Cum itaque Armenia oppleta esset hominibus, anno centesimo primo (id quod et Moses tradit, si diligentius consulueris, hoc anno Peleg natus est Hebro) posteaquam genus humanum in Armenia reparatum fuit, diuisit ipse Noas terram, seruatis antiquis nominibus (vti ante illuuiem fuerat aquarum in partes tres Asiam, Europam, Aphricam: et has filiis, vectus naui circum litora, ostendit, in regna dispartitur: principes et colonos designat, atque conscribit. Decimo deinde anno reuersus in Armeniam, Tuisconis (quem in Armenia genuerat) posteros adoptat, omen haud dubie Italiae, orbisque potiundi. Ipsum inde ex Armenia in Europam mittere constituit, et parat. Quicquid intra Rhenum et Tanaim amnes continetur, eidem adsignat: authores rerum Germaniam vocant, cuius situm ac gentes vt nunc sunt et vt pollicitus sum, pro necessitate expediam.
1. Germaniae denominatio et fines.
2. Flumina.
3. Diuisio Germanorum in Teutones, Venedos, Cimbros et Vgros.
4. De Teutonibus.
5. De Venedis.
6. De Cimbris.
7. De Vgris et Hunnis.
8. Tacitus et alli de Germanis Scriptores antiqui ob immutatam rerum faciem attente legendi.
9. Digressio de populorum euersionibus et imminenti tunc temporis periculo a Turcis,
10. item hypocrisi Christianorum, ex quo poenam instare Autor ominiatur,
11. Turbulentumque statum Germaniae asserit.
[Note: 1] GERMANIA terrarum Europae maxima, et pluribus distincta nominibus. Nam et Scythia, Getarumque regio, qua contingit Pontum, vocabatur: vltra Vistulam Orientem versus, Sarmatia: citra vero, et Galatia, et Gallia, et Celtica: eadem etiam nunc Alemania, Francia, et Teutonia. Separatur a Gallia Narbonensi, Celtisque, siue Gallia Lugdunensi (quam Francoreich, hoc est, Francorum Imperium Germani appellant) alpibus Diui Quintini, Rhemorum agro, et Campania: montibus Vogeso, et Iura: fontibus Matronae, Araris, Rhodani fluminum: Disterminatur ab Italia Verbano, Lario, Benaco lacubus maximis: agro Veronensi, et Aquileiensi. A Turcis Sao et Danubio fluminibus altissimis: ab Moschis, Asiaque, Tanai amne submouetur. Caetera Oceanus ambit, latus sinus insularum, peninsularumque immensa spacia incompertae magnitudinis complectens.
[Note: 2] Amnes in alias gentium exeuntium regiones (ait Mela) Danubius et Rhodanus: in Oceanum defluunt (refert Plinius) Amisius, Ptolomaeus Amasum, Tacitus Amisiam vocat, Visurgis, Albis, Vistula: clarissimi, Rhenus, Mosa, Gutallus qui et Sueuus, et Odera,
[Note: 3] Germanorum genera sunt: quatuor, TEVTONES, VENETI, CIMBRI, VGRI. Hi omnes lingua, institutis, religione, moribus differunt. Pictos, Hannonios, Luthareos, Burgundiones, Allobroges, Sabaudienses inter Germanos ne numeraverim, ambigo: medii sunt inter Celtarum, Germanorumque Imperia. Germanis parent Imperatoribus, primi semper in discordia, cuius vtrinque cura.
[Note: 4] TEVTONES a Celtis Alemani: a Venedis Nomades ac Nemetes a iaculando nominantur: ab Vgris Scythulae, siue Scythae, hoc est, Casei, ac lactis voraces: quos Graeci Tyrophagos, et Galactophagos nuncupant. Alii in superiores inferioresque diuidunt: cum reliquis omnibus mixtim habitant, vt ambiguum sit, quibusnam adscribas: maximam partem Germaniae, Galliarum non parvam, Rhetias, Vindelicum, non solum tenent, sed etiam implent. Eorum partes sunt Neruii, Flandri, Aduatici, Holandi, Ganinefates, Brabantini, Menapii
Geldrenses, Bathaui, Selandi, Frisii, Saxones, a quibus originem ducunt: Picti, Anglii, qui Britanniam incolunt. Pomerii, Mechaloburgii, Brandeburgenses, Theutones olim proprie dicti. Borusci, Gotones, et Gutones, Leuonii siue Hilleuiones sacratis Teutonum parent Equitibus. Ducatuum haec nomina sunt, Tungri, Agrippinenses, Eubrones, Ducatus Limburgesis, Iuliacensis, Cliuensis, Sicambri, Bestouali. Praefectura praetoriana Rheni in complures dissecta principes: Treuiri, Vestria, Mediomatrices, Mogontini, Vangiones, Borbetomagus. Nemetum Augusta Spira: Augusta Romandorum, Luciloburgium, Basilea, Augusta Rauracum, Tribochi, Elisatii, Argentoratum, Strassoburgium, Argentuaria, Colmaria: Suitones, [Note: Die aidgenossen.] quos Oedognotes, id est, confoederatos vocamus. Sibenburgenses Gaepidae in veteri Dacia: Silesii, Lusacii, ii tamen vt plerique alii, Venedis adscribi possunt: bilingues enim sunt. Lusatiorum terram quondam Sueui Senones tenuerunt. Austriaci, Norici, Stirii, Chariones, Carni, vtramque Venedam, et Teutonam linguam norunt.
[Note: 5] Tyrollii, Vindelici, Boii, Rheti, Sueui, Engadini, Curii, Franci, Catti, Hessi, Bochi, Turogi, Moesi, VENEDI nostro sermone, suo sunt Sclaui: bilingues fere sunt in multarum gentium capita divisi. Nam et Dalmatiam, Liburniam, Illyricum, Pannoniae Noricique partem, Iustiniano primo imperante, transito Danubio occuparunt, sicut ibi adhuc Sclauonia nominatur. Valentissimas nationes nominasse satis erit. Zechos sua, id est Boemos nostra lingua, Bolios, Massobios, Morauos, Bodolios, Roxalanos, Litauos.
[Note: 6] CIMBRORVM partes sunt Dani, Scandia, Selandia, Scandiauia: vbi Nordouici, et Nordmani, Suiones, qui et Suesii, et Suedi, Fenni, Goti, ab his sinus Codanus nomen habet. Graeci Getas, Latini Dacos vocare solent, Laruarum ibi ergastula, exiliumque, ipsi Trollos vocant. Lingua eorum cum Saxonibus communitatem habet. Nam ego ante tres annos, quam haec proderem, legi Epistolam missam a Christierno Rege Cimbrorum, ad Vuilhelmum principem nostrum, Saxonum fere sono perscriptam. Cimbros a tergo claudunt homines syluestres, quos Vuildenlappos, hoc est veros fatuos adpellamus, nobilissimarum pellium commercio notissimos: conspectus aduenarum vitant, fluminis vlteriore ripa merces positas, iuxta venalia, tollunt, si placeat permutatio. Horum et Tacitus mentionem facit.
[Note: 7] VGRI, qui ipsorum lingua Maegari vocantur, vna gens est, non in plures nationes diuisa, vt caeteri Germani: latissimum possident regnum, Venedis Teutonibus imperitant, aduenae sunt, origo eorum in quarto narrabitur volumine, incolunt Pannoniam, et eam partem Germaniae, quam laziges, Goti, Getae, Gepidae olim tenuerunt. Nec enim Hunni sunt. Nam Hunnis successere Venedi et Boii. Hos pepulere Vgri, quemadmodum in quarto referemus libro, in vita Imperatoris Arionulphi Caesaris Augusti. Pro necessitate suscepti operis satis diximus de Germania, quam diligentissime Cornelius Tacitus, et alii complures illustrarunt scriptis, vt hodie quaedam in suo quisque tractu ex eorum commentariis, qui nunquam eo accessere, verius noscat, quam indigenarum scientia.
[Note: 8] Verum accuratius, quam fieri solet, illi legi debent ob toties mutatam regionum fortunam, quae rebus humanis illudens ex libidine, et vocabula, et cultores variat. Maximarum vrbium, populorum potentissimorum nullae reliquiae, nulla vestigia supersunt: laborat annalium, diplomatumque fides, vt illos fuisse credamus. Nulla in Germania gens est, praeter Frisios, Nariscos, Francos, quae vel vetera cognomina, vel veteres suas sedes obtineat, quod a perquam paucis animaduerti, non vehementer mirari non possum.
[Note: 9] Eluuies quasdam gentium esse, doctissimi tradunt Philosophorum, quo fiat manifesta lex naturae: Nationibus etiam et regnis tempore et fine dicto, siue id fataliter, siue iuxta religionis nostrae, hoc est placita veritatis supremae, venerandaeque Maiestatis arbitrio, ob scelera hominum, contingat et fiat. Vrbes enim deleri, oppida subuerti, gentes excindi, xegna tota, quemadmodum mortales, quorum ne memoria quidem, aut
vllum vestigium extet, interire, Veterum exemplis probare minime opus est, quando Turcae in foribus funt, ceruicibusque nostris imminent, et tandem, nisi resipiscimus, vel ingratis iugum seruitutis (quemadmodum Macedoniae, Thraciae, Scythiae, Dalmaciae, Graeciae literarum parenti, Aegypto, Asiae, Illyrico, Liburnis, Moesis finitimis nobis) imponent grauissimum.
[Note: 10] Nec est quod nobis blandiamur de Christo seruatore nostro, cuius sanctissimam religionem iampridem polluimus ne dicam factis abnegamus. Nonnos (ait Diuus Ambrosius) nuda nomina, inanes tituli cassaeque cerimoniae fallant. Quamuis in Imperatoris nostri verba sacramento rogati iurauerimus, nihilo secius tamen authorem et principem nostrum deseruimus, fidem datam frangimus, ad hostes deficimus. Sunt complura publica literarum Gymnasia, sunt quoque complures omnis diuini humanique Iuris consulti: Verum enimuero magis lites quam literas amant. Adeo et pecuniae student, et ambitione in praeceps abeunt, Ventri Venerique veluti pecora seruiunt. Nomine duntaxat Christiani, reipsa quiduis aliud. Christiani fiunt: non nascuntur. Potest pater Omnipotens degeneres abdicare liberos, et adoptare atque procreare nouam ac germanam sibi sobolem. Attamen siquidem nostro saeculo alli non contigerint mores, jam diu ita viuitur, is status rerum est, vt nihil boni diuinet animus. Vanus sim precor augur, si non nostris premimur malis.
[Note: 11] Ecce dum haec scribo, imperator Maximilianus Caesar Augustus Terras reliquit, continuo Vlricus Dux VVirtenbergensis Reutlingam vrbem Caesaream obsidet, occupat: eius conatibus occursuri Sueui et eorum foederati, delectus agunt, arma parant, copias cogunt. VVilhelmium principem nostrum copiarum Imperatorem communi omnium suffragio declarant. Vldericus pulsus terra, omnibus oppidis, vicis, arcibus, vrbibus exutus est. Hostes eius regione potiuntur, principes qui eligendi Imperatoris sibi partes sumunt, vulgo male audiunt, quod interregnum tamdiu contra leges maiorumque instituta continuent, nec caput creent, quod huic vulneri mederi posset. Atque ego etiam, quamobrem id fiat haud scio, et sisciam dicere non ausim, verum longius quam volebam euagatus sum, dum me flagitiorum aetatis nostrae taedet pigetque, ad rem dimissam redeo.
1. Tuiscocum Scytha fratre et 20. ducibus in Europam venit, eamque maximam partem distribuit.
2. 3. 4. 5. 6.Nomina Ducum.
7.Regnante Tuiscone Nini auspiciis idololatria initium cepit,
8.nec non imperii auiditate bella orta sunt.
9.Noah siue Ianus in Italia consedit.
10.Tuisconis leges et de carminibus German.
11.Tuisco cultum diuinum in nemoribus et auspicia ordinat.
12.Leges quasdam circa aedificia, agros, educationem liberorum et matrimonia sancit.
13.Literas inuenisse probabiliter adstruitur
14.Graecae et Germanicae linguae conuenientia.
15.Regnante Tuiscone Abrahamus natus est.
16.Tuisco moritur et consecratur.
17.Consecratio ex quo nata. De laudibus Principum.
[Note: 1] AB orbe restituto anno centesimo tricesimo primo, Nymbrothus regnum Babyloniorum, quod et Assyriorum, condidit. Cuius primordio Tuisco Gygas pater Germanorum, et Sarmatorum cum viginti Ducibus, Sami fratris sui nepotibus, ex Armenia venit in Europam: amnem Tanannque transgressus ibidem Orientem versus, eiusdem frater Scytha priscus tenuit. Ab hoc Germani Scythae adpellati sunt Quemadmodum Plinius quoque in libro quarto naturalis historiae prodidit. Pars Germaniae in confinio Austriae,
et Vngariae [Note: Auf der Schütt.] Scythiae nomen etiam nunc retinet. Porro Tuisco lustrato longe lateque tototractu, qui est inter Rhenum et Pontum Euxinum, et Tanaim, omnem ambitum in regna, Toparchias, et Tetrarchias diuisit, Regulis distribuit, Colonias vbique deduxit, regiones habitatoribus oppleuit, anno regni vicesimo quinto. Et ad retinendam memoriam rerum suarum montibus, fluminibus, regionibus nomina principum, indidit: quae forent certissima monumenta posteris. Id apud veteres perquam vsitatum fuit: vti etiam in penetralibus sanctae, historiae traditur. Ab illo Tuiscones etiam nunc adpellamur, Itala, et nostra nimirum Saxonum lingua, qua et inferiores Germani vtuntur. Extat in ripa Rheni e regione Aggrippinensis Coloniae ciuitas quondam, nunc vicus et coenobium, [Note: Tuitsch vicus.] eodem cognomine, accolae sicutincunabula gentis nostrae venerantur.
[Note: 2] Haud abs re fuerit Regulos huiusmodi Tuisconis, qui et in penetralibus sacraeveritatis a Moyse referuntur, ordine commemorare. Primus dux fuit Sarmata, vir armorum studiosus, et peritus rei benegerendae, amorisque popularium conciliandi. Ab eo apud priscos Sarmatae quoque nuncupamur. Claudius Ptolemaeus Cosmographorum haud dubie princeps, eam regionem, quae vltra Vistulam Eurum spectat, Sarmatiam vocat, quam nostro aeuo incolunt Venedorum nationes valentissimae, Bolii, Bodolii, Multauii, Borusci Leuonii, Litaui, Massobii, Roxalani, Moschi, siue Massagetae.
[Note: 3] Princeps secundus Dacus, qui et Danus, condidit Danos, quorum Rex nominatissimus est in Germania, et Latine vocatur Rex Dacorum, qui nobis est Danorum. Veteres Graeci et Latini Cimbros, Cimeriosque adpellarunt, ita Strabo, Diodorus Siculus, Stephanus Bizantius docent.
[Note: 4] Geta dux tertius, nostro sermone Getus est, a quo Gotolandia insula nomen retinet in sinu Venedico, e conspectu Vistulae amnis, cuius hostia ad Austrum spectant. Ab illo prognati sunt Getae et Goti: qui post aliquot annos (Hunno filio Herculis Alemani imperante Germanis) egressi, regibus Berico et Philomaro profecti sunt ad amnes Danubium, Tibiscumque, cui quartus Tetrarches nomen dedit: ibi nunc sunt Vngaria Magna, Septem castrenses, Valachia, Regnum Gotorum, plusquam bis mille annos mansisse, author est Iordanus Episcopus, genere Gotas. Ab Dano et Goto sinus Codanus nomensortitus est: ita Plinius et Mela nominant. Quicquid inter hostia Albis et Vistulam iacet, nos Osterse, id est Orientale mare nunc appellare solemus. Sinus est ingens Oceani Germanici, quem accolae Vuesterse, id est, occidentalem lacum nuncupant.
[Note: 5] Moesa quintus Regulus, inter Danubium et Sauum, pontumque Euxinum cum filiis Brigo, qui et Phrygus, Thyno, siue Bithyno, Moesos condidit: a quibus ex Europa transierunt in Asiam Phryges, siue Bryges, Mysi, Thyni, dicti Bithyni, Strabo docet, Plinius, recitat, et Claudianus, eius carmina subscripsi:
Gens vna fuere.
Tot quondam populi, priscum cognomen et vnum,
Appellata Phryges.
Thyni Thraces erant, quae nunt Bithynia fertur.
Moesias tenent Bosnenses, Serui, Bulgares, Turcis omnes seruiunt. Dalmata, Dalmatas genuit, nomen manet. Quondam subiecti. Boiorum praefectis ex Dachau, et Andechs oriundis, ita vetera testantur diplomata.
[Note: 6] Huic proximio Iader et Albanus, Liburniam quae et illyricum proprie, tenuerunt. Ibi fuit Iadera Colonia, cuius mentionem Plinius, et Ptolomaeus faciunt. Ibi quoque Albanenses populos enumerat Plinius: Germani [Note: VVindischmarck.] Venedicam Marchiam nominant, parent Austriacis Ducibus. Sauus vndecimus Tuisconis Comes clarissimo amni nomen fecit, qui Pannonias a Maesiis separat, oritur in alpibus Carnicis, supra Labacum, Carnorum caput est. Pannonem Pannoniam incoluisse cum fratribus Salone et Azalo, nemo omnium inficias ibit, qui Berosum, Ptolomaeumque legerit. Sunt Ptolomaeo in Pannoniis Sala vrbs, et Azalorum populus. Hister filius Ebri author condendae turris Babyloniae
eum Nymbroto, amnium Europae maximo, Histriaeque (quam quondam Boii principes ex Damasia oriundi possedere) celebre apud posteros nomen indidit, consedit inter flumina Draum et Oenum. Superiora Fauonium versus tenuit Adulas, cuius nomen adhuc mons altissimus inter Oenum et Rhenum refert. Eius meminit Ptolomaeus in descriptione Rhetiae. Diclas, Obalus, Epirus vbinam gentium consederint, vt incompertum mihi quidem praetereo
[Note: 7] Auno regni Tuisconis centesimo; duodeuicesimo, Belus Iuppiter filius Nembrothi Rex Babyloniorum secundus, naturae fatoque concessit. Ninus filius patri in regno succedens, seu vt diuina stirpe natus videretur, seu pietate motus, vt memoriam defuncti genitoris coleret, seu quod magis credam, instincta maliGensi parentem consecrat, pro Deo ab omnibus coli praecipit: eidem diuinos defert honores, ab omnibus deferri edicto publice iubet. Templum insuper addit (cuius Plinius meminit) in media Babylonia statuam ponit, atque dedicat, quae ab omnibus adoraretur. Ibi tum desertores lares, spiritus fallacissimi, diuinitatis adfectatores, vt huiusmodi errorem humano generi immitterent: atque ea pestis late longeque inualesceret, auocaretque a veri Dei notione, per quam solam potest morsaeterna vitari, illapsi huiusmodi potentissimorum regum simulachris, adsciuerunt eorum nomina. Mentitis itaque atque adsumtis eorum, nominibus, vt fallerent, responsa dederunt, et sub horum titulis, honores sibi Deorum vendicarunt: sub nominibus mortuorum delitescentes viuentibus plagas extenderunt. Humanas etiam hostias, ipsi hostes humani generis, excogitarunt, vt per quam multas, deuorarent animas. Ita deiiciendi hominis caussa se Deos mentiti sunt, et varios sibi cultus peruersa religione condiderunt: cumenim sint perditores hominum, custodes tamen se vocarunt, vt ipsi colerentur, Deus non coleretus. Quoniam cum sint spiritus tenues et incomprehensibiles, insinuabant se corporibus hominum, occulte valetudinem vitiabant, morbos citabant, somniis animos terrebant, mentes furoribus quatiebant, vt homines his malis cogerentur adeorum auxilia decurrere: prodesse putabantur, cum nocere desinebant, qui nihil aliud possunt, quam nocere: pluuias quas iam sentiebant, repromittebant, fallaciae eorum fuit aqua cribro gestata, cos nouacula discissa nauis cingulo promota, vt numina lapides crederentur, et Deus verus non quaereretur. In arcanis diuinarum literarum huiusmodi simulati ac commenticii dii vno nomine Bel, Baal, pro idiomate sermonis adpellantur.
[Note: 8] Cumque hactenus fines Imperii tueri magis quam proferri mos fuisset, infra suam cuique patriam regna finie bantur, primus hic omnium Ninus veterem et auitum gentium morem, noua Imperii auiditate commutauit, primus intulit bella finitimis, et rudes adhuc ad resistendum populos, terminos vsque Libyae perdomuit, et totius Orientis gentes subegit. Cuius arma sugiens Sabatius Saga patruus eius Magnus, Rex et Pontifex Maximus Armeniorum, relicto ibi filio Berzane, quem etiam postea Ninus superauit, ad Tuisconem elapsus est. Vnde in Italiam ad Ianum, qui et Noas, post aliquot annos proficiscitur.
[Note: 9] Nam anno regni Tuisconis centesimo, tricesimo septimo Noas perlustrata Asia, Aphrica, in Europam transitum facit, in Italiaque in agro Viterbiensi consedit, Ethruscos Italiae indigenas condidit, dictus Ianus, id est Vini repertor: Iain Hebraei vinum vocare solent.
[Note: 10] Intelligens denique atque considerans ipse pater Germanorum, Sarmatarumque Tuisco sine iustitia, et absque religionis metu, neque Rempub. coalescere, neque licentiam hominum contineri posse, iura dedit, leges tulit, carminibusque complexus est, quae publice et priuatim cantarentur: ne aut obliuio obliteraret, aut ignorantia excusaret. Impune plerique peccant, praetextu ignorantiae, quae tamen onerat ac reuincit, licet excusare videatur. Nos huiusmodi Carmina adhuc leges vocare solemus, quemadmodum, et Graeci (vti est apud Aristotelem Stagiritam) nomos: etiam nunc leges, quas Moses a Deo immortali recepit, in templis patrio sermone canimus. Sacerdotibus
quidem duntaxat animaduertere, vincire, verberare permisit: non quasi in poenam, aut Ducis iussu, sed velut Deo imperante. Virorum fortium facta, quae exemplum posteris essent, carminibus celebrare instituit, quod adhuc apud nos vnum annalium genus existit.
[Note: 11] Caeterum lucos et nemora, in quibus res diuina rite perpetraretur, consecrauit. Arbitrabatur coeseste numen pro magnitudine sua ne parietibus cohiberi, nec in vllam humani oris, vultusue, fluxaeque rei speciem adsimulari debere. Cum secretum illud ab omni contagione fecis terrenae sola reuerentia videatur: cuius effigiem, formamque quaerere, imbecillitatis est humanae. Manent adhuc nobis a Luco, quem Vuald dicimus, VValfart, VVallen, VVallen gehn, denominata, deductaque vocabula: illud celebrem ob religionem conuentum, haec ad sacras aedes salutatum superos proficisci significant. Auspiciorum, sortiumque disciplinam edocuit, ex quorum obseruatione sacerdos publice prius Deum precatus, coelum suspiciens futuros euentus interpretabatur.
[Note: 12] Iussit et aedificia magis necessaria pro coeli iniuria vitanda, quam ambitiosa extruere, oppida condere parua, attamen munitis natura locis. Qui inter suos ius dicerent, Principes regionum atque pagorum constituit: controuersiasque minuere praecepit, nulli certum modum agri, aut fines proprios habere permisit: Sed Magistratus ac principes in annos singulos gentibus cognationibusque hominum, qui vna coierunt: quantum eis, et quo loco visum erat, attribuebant agri, atque anno post, alio transiere cogebant, ne latos fines parare studerent, potentioresque humiliores possessionibus expellerent: neue accuratius ad frigora atque aestus vitandos aedificarent, ne qua oriretur pecuniae cupiditas, qua ex re factiones, dissensiones nascerentur, vt animi aequitate plebem continerent, cum suas quisque opes cum porentissimis aequari videret. Victum et amictum parabilem comparari iussit, vt quae in lacte, caseo, carne, pellibus, et paruis rhenonum regumentis consisterent. Adulteria praesenti poena cohibuit, nulla publicatae pudicitiae venia: ab paruulis duriciae ac labori studere sobolem praecepit: vt qui diutissime impuberes permanerent, maximam inter suos ferrent laudem: hoc ali staturam, ali hoc vires, neruosque confirmari putabat. Intra annum vicesimum foeminae noticiam habuisse, in turpissimis haberi iussit rebus, quo sera iuuenum aetas, eoque inexhausta pubertas foret: nec Virgines festinarentur, sed eadem iuuentus, similis proceritas, pares, validique miscerentur, vtrobora parentum liberi referrent.
[Note: 13] Tradunt quidam ipsum quoque literas inuenisse. Roxalani adhuc propriis vtuntur literis, non omnino dissimilibus Graecis. Venedi quoque qui Dalmatiam Liburniamque incolunt, (quae gentes omnes genere Germani sunt) et ex Germania velut officina gentium prodierunt. Seruatur Reginoburgii in templo Divi Haimerani vetustissimum diploma a Carolo Magno datum, Latino quidem sermone, aliis tamen literarum figuris scriptum, Longobardas quidam, alii Geticasarbitrantur: perquam similes Graecis sunt. Monumenta et tumulos quosdam literis Graecis inscriptos in consinio Germaniae Rhetiaeque extare lego apud Tacitum. Iulius Caesar refert [Note: Lib. 1. belli Gallici.] in castris Heluetiorum, Boiorumque qui procul dubio, teste Pomponio Mela, Germani sunt, tabulas (in quibus ratio nominatim confecta erat qui numero domo exissent, eorum qui arma ferre possent, et item separatim pueri, senes, mulieresque) repertas esse literis Graecis confectas, quas prisci Galatas vocant, et Graeciae intulisse referunt Cadmum circiter sexaginta ante captam Troiam annos. Eos Homerus poeta, patria Meon, consensutotius Graeciaea Troia capta anno quingentesimo emendauit. Noster profecto sermo praecipue Saxonum, literarum natura et potestate, diphthongorum vi et numero, syllabarum pronuntiatione, declamatu, articulis, accentu (quos et nostra lingua tonos vocamus) ratione loquendi, caeterisque huiusmodi dictionum proprietatibus, maximam habet communitatem: plurimum retinet commercii cum Graecorum lingua, rectiusque literis Graecis scribitur.
[Note: 14] Infinita sunt vocabula, quae nobis et Graecis idem valent. Nonnulla enumerare ad faciendam fidem perplacet. a priuatiua particula, Thyra [Note: ] hostium: [Note: ] Hyperthyron, superius limen. [Note: ] Kyssein osculari. Phorcion onus, Cemos frenum. Porneia, libido, lasciuia. Apo, ab. Hyper super. Meta, cum praepositio [Note: ] Amar vas vasis. Rhacos vestis. Hammata himation vestis. Thymos impetus. Thrasites confidentia. Euphraenein gaudere. Knaptos fullo. Knaptein laniare. Atmizein spirare. [Note: ] Atma spiritus. Politeia. Respublica. [Note: ] Bele (b pro consonante v pronunciando, vt ipsi Graeci faciunt) sagittae. Pneuma graece proferendo spiritus, anhelitus. [Note: ] Ge, Geia terra, rus. [Note: ] Boetos aduocatus, patronus. Boethia patrocinium (b more Graecorum efferendum, ac si v consonans esset) Lychnon, lucerna. Graein gloriari. [Note: ] Thronos, sedes. [Note: ] Argos piger, tardus, malus. [Note: ] Phaulos malos, piger, non bonus. Rhabdos virga. [Note: ] Echtros hostis publicus. Sizein stridere. Lysein soluere. [Note: ] Aethax lacerta. [Note: ] Ictis genus mustelae. Cacos malus. Despotes, dominus orientalib. Germanis: ita doma, domus. Vthar, vber. [Note: ] Loestos, vltimus. Cercos, cauda. Laccos, stagnum, palus. [Note: ] Zeugle vincula iumentorum. [Note: ] Zacotos litigiosus. Helos, ignauus. Mania, manos furiosus, Mogein pati. Mochtein facere. [Note: ] Mylon, Myle, inola. [Note: ] Heteros amicus: h in v mutata vt hesperus, vesperus. Schetlios infestus. Rhesso rumpo. [Note: ] Reissein rumpere Typhlos caccus. Ephialtes iucubus. Pithos dolium. Brotos cibus, panis. Astatos instabilis. Antios contrarius. [Note: ] Aethrios serenus. [Note: ] Blyssein fluere (b apud Graecos v consonantem valet) [Note: ] Boros edax. [Note: ] Echtein odio prosequi. Bremein fremere. [Note: ] Bonbos sonus. [Note: ] Graphein scribere, sculpere. Aglaezein splendere. Vnde glessum, id est, vitrum deducimus. Neos, Neon nouum, Demos populus, turba. Pyrgos turris, locus munitus. Tribos semita. Docos trabes. Pyr. Pyrnein ignis, ardere. Pege riuus, fons. Notis humor. Telos tributum. Telones publicanus. Eleos miseria, [Note: ] eleemosyna. Crypta locus subterraneus. Axine securis. Meneluna. Men menos mensis. Dokein videre. Qui diligentior fuerit, et doctior plura conquisiuerit. Vir doctissimus Ioannes Camerarius a Dalburgico, Vangionum pontifex, aliquot millia dictionum collegit, quae vtraque lingua Graeca et Teutonica idem significant. Haec obiter adnotasse festinanti ad Res gestas Boiorum sufficit.
[Note: 15] Ab orbe lustrato anno ducentesimo nonagesimo secundo natus est Abramus conditor Iudaeorum in Syria, quae quondam terrarum maxima, et plurib. distincta nominibus. Eadem et Assyria dicta, atque Mesopotamia, cuius pars Babylonia est, patria, nataleque solum. Abrami: in arcanis sacrae veritatis Vr Chaldaeorum vocatur. Ptolomaeus, Vrchoam, Plinius Vram adpellat. Fuit is annus centesimus, vicesimus primus regni Tuisconis.
[Note: 16] Qui cum bene sapienterque cum omnium amore et reuerentia maxima potestatis annos centum, septuaginta sex explesset. Nam vitae plusquam ducentos (vt tum erant mores et tempora) compleuit, ex hac vita migrauit, anno orbis ab aquis liberato supra, [Note: Alii sic habent, supra 347] trecentesimum septimo. Et quoniam ob merita suarum virtutum et munerum charus fuit, his quibus imperitauerat, magnum desiderium sui mortuus reliquit Quamobrem prisci ipsum communi omnium suffragio ob miraculum sapientiae et bonitatis, sicut indigetem et Dei interpretem ac nuncium (id enim nostra lingua. Tuisco valet) consecrarunt: eundemque pro Deo habere coeperunt. Matrem quoque eius Nertham, hoc est terram, ex qua editum crediderunt, numinibus asscripserunt, eam interuenire rebus hominum, invehi populis arbitrati sunt.
[Note: 17] Fuit is mos apud vetustatem vsitatissimus referendi bene merentibus principibus gratiam: quo per amorem meriti memoria coleretur, gratiaque referri bene meritis videretur, et successores eorum ad bene imperandum allicerentur. Nempe consecratio ex hominum nata est meritis: suscepit quippe vita hominum, consuetudoque communis, vt beneficiis excellentes viros in coelum fama et voluntate tolleret: acuendaeque
virtutis gratia, aut quo libentius Reip. causa periculum adiret optimus quisque Virorum fortium memoria, honore Deorum immortalium consecrata. Quemadmodum placuit etiam veteribus ex vtilitate publica, sub titulo gratiarum agendarum effusius efferre principes praesentes, vt futuri, non quasi a Magistro, sed tamen sub exemplo praemonerentur; qua potissimum via possent ad eandem gloriam niti: atque boni quae facerent, recognoscerent mali quae facere deberent. Nam praecipere qualis esse debeat princeps, pulchrum quidem, sed onerosum, ac prope superbum est. Laudare vero optimum principem, ac per hoc posteris velut e specula lumen, quod sequantur ostendere, idem vtilitatis habet, arrogantiae nihil.
1. Tuisconi successit filius Manus.
2. Treuir, vnde Treuiri, Mani filius fuisse adstruitur.
3. A Mano filius Ingeuon regnum accepit.
4. Gerinaniae vetus diuisio.
5. Mortuo Ingeuone regno potitur filius Istevon.
6. Hunc Hermion excepit.
7. Hermion disciplinam militarem instituh, vinumque inuehi prohibuit.
8. Ipsi cultus diuinus exhibitus, De Templo Hermansal. Agriculturae inuentio.
9. Hermionem insequitur Marsus.
10. Osyris Germanos agriculturam et alias artes docet. Diluuium in Achaia.
11. Post Marsum regnauit Gambriuius, vnde Cimbri.
12. Osyris interficitur. Lybius Hercules. Montes Pyrenei conflagrant.
13. Sueuus post mortem Gambriuii Germanis imperat.
14. Sueuorum caput, habitationes et emigrationes.
15. Isis, quae Ceres et Iuno est, in Germaniam venit, ibique frumenti, lanificii, olei et vini vsum docet.
16. Vandalus nonus Rex Germanorum. Vandalorum sedes.
17. Teuto decimus Rex. Teutonum sedes.
18. Teutono Alemanus Hercules, Boiorum conditor, successit.
19. Diluuium Deucalionis et Phaetontis incendium.
20. Exitus Israelis de Aegypto, transitus maris rubri, Apis.
21. Herculis liberi, interque eos regni divisio
22. Noricus. An fuerit filius Herculis Alemani. Noreia et Neroberga conditae.
23. Hunnus alter Herculis filius Sarmatiam obtinuit et Hunnos procreauit.
24. Heluctius. Heluetiorum sedes. Caesaris commentarii non sunt integrae veritatis.
25. Boius quartus Herculis filius. Boiorum sedes antiquae intra Herciniam syluam. De Bohemia.
26. Sedes extra Herciniam syluam. Vichto mons.
27. An Boius et Heluetius ex Armenia prodierint?
28. Moses moritur. Iosua et Iudices Israelitici.
29. Regni Troiani initium.
30. Gotorum emigratio.
[Note: 1] TVISCONI successit filius MANVS: is potitus est rerum sexaginta sex annos. Cuius regni anno quadragesimo tertio Noas, qui et Ianus, in Italia mortem obiit, ab illuuie aquarum anno supra trecentesimum quinquagesimo. Imperauit ea tempestate Babyloniis Semiramis vxor Nini.
[Note: 2] Sub idem tempus Treuir condidit Treviros vrbem, ac gentem in Gallia Belgica, et ripa Mosellae. Quidam filium Nini, alii vero Mani huius fuisse tradunt, hos vt sequar, inclinat animus. Siquidem Cornelius Tacitus, qui quam diligentissime de Germaniae gentibus scripsit, Treuiros vltro ambitiosos esse in adfectatione Germanicae originis, literis mandauit. Ipsi quoque Galli Iulio Caesari referunt, Belgas a Germanis ortos esse.
Quin fama constantissima huc vsque manauit, Treuiros primos Germanos esse trans Rhenum, qui eriam nunc lingua, moribus, imperio Germani sunt. Eorum pontifex deligendi Imperatoris Romani non extrema tenet. Estque et vocatur Germani Principis scribarum praefectus, Archicancellariusque in Galliis. Complura supra recitauimus.
[Note: 3] Manum ob fortitudinem animi in numerum Deorum ataui nostri retulerunt. Hic filio alteri INGEUONI cognomine, regnum per manus tradidit, ab eo Ingeuones, alterum genus Germanorum cognominatum existic, proximi Oceano, sunt dicti, quod interiora Germaniae incolunt.
[Note: 4.] Maiores namque nostri, vti est apud Plinium, Cor. Tacitum, Pomponium Melam, Germaniam in quinque diuisere Toparchias, quas Oceano, Hercynia: amnibus maximis Rheno, Danubio, Vistula, Tyra, Hypani, Borysthene descripserunt, et determinarunt. Primam Vistula, et sinu Venedico (mare Suetiae vocat Cusa) inclusam, incoluere Vandali. Quorum pars iuxta Plinium et Ptolomaeum, et Tacitum Burgundiones Varrinae, Charmi, Guthones, Venedi, qui et Schlauini. Alteram proximo Oceano Ingeuones tenuerunt: hos nunc Selandos dicimus, eorum pars sunt Frisii, Cauei, Bremenses, Luneburgenses, Litorei Saxones, Cimbri, Dani, Teutones, Hamoburgenses, Lubicenses, Mechaloburgenses, Pomerani, Borusci. Proximi Rheno Isteuones sunt. Rheuenses dicimus. Hermiones medii sunt, contingunt Hercyniam syluam, spectant Danubium: Vltimi Germanorum Melae, pars eorum Sueui, Boii, Hermunduri, Narisci, Chatti, Cherusci, Cimbri, Mediterranei Plinio. Quinta pars Peucini et Basternae contermini Dacis, ad Tyram et Borysthenem, consederunt. Tyras Venedica lingua Danaster, Teutonum Nester vocatur. Borysthenes vero Danuber est, et Neper. In Iordani codice perperam Danubium excusum leges, tu repone Danubrum per r consonantem. Haec vera et antiqua sunt nomina Germaniae. Tempore Ingeuonis Abramus in Palaestina habitauit, Isacus quoque natus est.
[Note: 5.] Ipse Ingeuon posteaquam quinque et quadraginta annos regnauit, vita defunctus est, relicto auiti regni haerede filio Isteuone [(transcriber); sic: lsteuone] , qui tertium genus Isteuones, extrema Germaniae, vnde nomen, incolentes, condidit Hi proximi Rheno sunt, a quo nunc Rhenenses nominantur. Isteuone tribus et quinquaginta annis Germaniam administrante, natus est Iacobus Isaco, nepos Abrami.
[Note: 6] Praefuit deinde Germanis annos tres et sexaginta Herminon, qui et Hermion, Vir ferox armis, ait Berosus. Vnde et ipsi nomen; est enim vir exercituum: ab ipso inditum nomen Hermionibus, qui quartum genus Germanorum a Plinio, et caeteris rerum sriptoribus censentur. Eorum pars fuere Sueui, qui tum latissime imperitabant, Chatti, Hessi, Frauci, Hermunduri, qui Danubium accolunt: Sueui et Boii, Cherusci, Magdenburgenses, Braunschuigum.
[Note: 7] Disciplinam militarem Hermion apud Germanos instimit, remque militarem ita colere docuit. Quotannis aliquot millia armatorum bellandi causa suis ex finibus educebantur. Reliqui qui domi remanserant, se atque illos alebant Hi rursus inuicem anno post in armis erant: illi domi remanebant. Sic neque agricultura, neque vsus belli intermittebatur. Mercatoribus erat ad eos aditus magis eo, vt quae bello caeperant, quibus venderent, haberent, quam quo vllam rem ad se importari desiderarent Vinum ad se omnino importari non sinebant: quod ea re ad laborem ferendum remollescere homines, atque effoeminari arbitrabantur, Sed quid non longa Dies mutat? Nunc apud caeteras nationes male audimus, vt qui omnes potando superemus, ebrietatemque vel quotidie inter seria exerceamus. De qua re in nos, nescio cuius, non omnino inelegans circumfertur distichon. Petrus Bolanbus Laudenburgensis presbyter est autor
Germani cunctos possunt tolerare labores:
O vtinam possent tam bene ferre sitim.
[Note: 8] Sed ad Hermionem redeo: qui ob virtutem in coelum sublatus a suis, cultusque pro Deo. Eius templum ac signum dictum Hermansal, hoc est, Hermionis; sala id est, aula. Carolus Magnus solo aequauit, et demolitus est, sicuti in quarto narraturi sumus libro. Dum Germania potitur Hermion, Osyris, qui et Apis, et Serapis, cum sorore,
eadem et vxore Iside in Aegypto regnauit, agriculturam docuit: Moses Mizraim vocat.
[Note: 9] Paruit deinde Germania annos sex et quadraginta MARSO, ab augmentando ita cognominato, eius opus Marsoburgium oppidum Misniae, progenies Marsi, et Marsigni Tacito et Straboni, terga Marcomannorum Boiemiam incolentium clauserunt: quidam maris accolas interpretatus, non longe ab Albis hostiis.
[Note: 10] Ad Marsum Osyris rex Aegypti profectus est, aratrum inuenit, et ferramenta, quibus terra coleretur: manibus prius hominum versa, ipsi primus iumenta iunxit, arbores, vites putare docuit, prata tondere, transferre stirpes, et plantare: pecuariam instituit, pastionesque villaticas. Zitum ex hordeo conficere Germani ab ipso didicere. Deinde in Italiam Osyris iter fecit, eam a Tyrannis liberauit. Fuit tum diluuium duos menses ih Achaia, quo tempote etiam Iosephus in Aegypto dominabatur, ad quem profectus est Iacobus parens eius, sicut et Diuus Aurelius Augustinus tradit.
[Note: 11] Marsum excipit GAMBRIVIVS, idem, sicuti ego existimo, CIMBRVS et CIMBREVS est, ob literarum adfinitatem, et varietatem linguae. A pugnando, exercitandoque dictus: eum, qui ad singulare certamen prouocat, proprie significat. Berosus virum ferocem interpretatur, et fuisse, literarum memoriae commendauit. Ab ipso Cimbri conditi sunt: qui nomen peninsulae dederunt, Cimbrica Chersonesus est, nuuc Danomarchiam vocamus. Quanquam Gambriuios Tacitus et Strabo separatim ponant, quos a Plinio Cimbros, Mediterraneos dici suspicari libet. Fuere Cimbri fortissuimi ferocissimique Germaniae populi, de quibus Homerus, Diod. Siculus, Strabo, Corn. Tacitus complura narrant, quae memoratu digna sunt.
[Note: 12] Sub idem tempus Osyris reuersus in Aegyptum, a fratre Typhone interemptus est. Typhonem Lybius cognomine Hercules, (qui in arcanis coelestium literarum est Lehabim) auxilio matris Isidis, genitoris sui necem vindicans, cum conseiis parricidii occidit. Totum inde peragrauit cum exercitu terrarum orbem, Tyrannos iniuste dominantes vbique sustulit, accessit et ad Gambriuium in Germaniam. Montes qui Hispanias et Gallias separant, conflagrarunt, vnde Pyrenei cognomen acceperunt: Pyrnein ardere Teutonibus significat, Runciuallem iam vulgo nominant, negligentia id pastorum acciderat, qui temere ignem fruticibus subiecerant.
[Note: 13] Post Gambriuium, qui quatuor et quadraginta annos regnauit, Germanis imperitasse SVEVVM inuenio annis duo de quinquaginta. Condidit hic Sueuorum gentem, quae quondam interiora Gremaniae, et maiorem partem obtinuit propriis nationibus et nominibus discreti, in communi Sueui dicti fuerunt, quorum Angili, secundum Ptolomaei discriptionem, ea loca incoluerunt, quae nunc Bochi, et Turogi Misnique possident: ab Hercynia sylua vsque ad medium Albis protensi. Inde ab Albi Sueui Senones (vbi nunc Lusacii sunt, et Silesii) vsque ad Sueuum ainnem tenuerunt, quem accolae nunc Oderam vocant.
[Note: 14] Marcomani pulsis Boiis, Boiemiam, et eum tractum ad Danubium habitarunt. Quadi, Marchoueltae, Rugi Suiones, Leuonii nomina seruant. Legii, Sitones Poloniam cis Vistulam tenuerunt, contermini ab Orientis ora Getis et Dacis: contigerunt Sueuum montem: quem Ptolomaeus Carpatum, nos Chremnizium, et Semnitzium nuncupamus. Haec capita Sueuorum. Ipsi post mortem Attilae, pars Theodosii Magni antea, auitis excessere sedibus, partim soli melioris gratia, partim pulsia Venedis, qui ea nuncloca mixti Saxonibus obtinent. Marcomani, Quadi, Hispanias occuparunt. Caeteri Rhetias, Galliam, Franciam: sed haec in sequenti volumine referentur.
[Note: 15] Lybius Hercules (Sueuo regnante) in Hispania, Isis mater eius regina Aegypti, post caedem mariti, interitumque filii, in. Germaniam ad Sueuum venit, frumenta temere incognita mortalibus inter caeteras herbas nascentia reperit, serere, molere, et terere, et inde panes conficere docuit: Lanificii, et olei, et vini vsum monstrauit, ob id Dea credita, Sueuique eam consecrarunt, atque pro Dea coluerunt. Signum eius in modum Liburnae figurarunt, quae doceret aduectam religionem, peregrinumque sacrum. Discessit inde Isis in Italiam, Ceres ibi, et Iuno cognominata. Hebraei tum mortuo Iosepho
in Aegypto lateres coquere coguntur annis centum et quadraginta quatuor.
[Note: 16] Potitur inde Germaniae regno annos vnum et quadraginta VANDALVS, author Vandalorum et Venedorum, quos primum genus Germanorum Plinius esse docet. Partes eorum Burgundiones, Varinae, Charini, Gutones: Ptolomaeo Phrugundiones, haud scio an corrupte: Auarini, Chariones, Gythones, dicti, trans Vistulam omnes habitarunt, in ora sinus Venedici: vbi nunc consident traus Vistulam Bolii, Borusci, Massobii et huiusmodi Venedorum gentes, quas et Tacitus, Ptolomaeus et Iordanus refert. Caeterum Vandali post mortem Theodosii Magni deuastatis Galliis, Hispaniis, Romanis Prouinciis, Aphricam Carthaginemque occuparunt: Burgundiones partem, Galliarum, quae adhuc retinet nomen.
[Note: 17] Decimus apud nos regnauit Teuto, Imperii eius anni sunt septem et viginti. Posteri vero Teutones et Teutoni, Ptolomaeus Teutonarios vocat proprium, ac peculiare olim nationis, nunc autem commune gentis vocabulum. Consederunt in litore sinus Codani, intra Albis et Vistulae hostia, quae loca nostro aeuo tenent Luneburgenses, Mechelburgenses, Pomerani, et Borusci cis Vistulam paulo post plura dehac natione narrabo. Quidam Teutonem esse Mercurium Germanorum interpretati sunt: cuius Corn. Tacitus mentionem fecerit. Ego vt incompertum mihi in medio relinquo. Eiustempore natus est in Aegypto Moses ille Dux Iudaeorum, et legifer nobilissimus, colloquio familiari Dei immortalis.
[Note: 18] Postremus regum Germaniae, quos Berosus enumerat, est Alemanus cognomento Hercules, conditor primus Boiorum. Insigne eius Leo fuit, causa cognominis: proinde alere Leones gentilitium est principibus nostris. Diuus Hieronymus et Eusebius primum fuisse Herculem autumant. De eo plura in superioribus explanauimus, quae hic repetere frustra est. Aleinanos proprie dictos, quae pars est, atque pagus, et flumen Boiorum, nomen etiam nunc retinens, procreauit. Celtae in commune omnes Germanos, Alemanos vocare solent.
[Note: 19] Sub idem tempus fuisse perhibetur diluuium illud Deucalionis trimestre, pöecis decantatissimum, proinde pueris vel in scholis notissimum. Amnes non solum crebris, ac continuis imbribus aucti, verum etiam obstructis hostiis, meatibusque planiciem camposque operuerunt, seu quodam iniquo fato, seu spiritu incluso, ac fumida caligine luctance, et ad libertatem exire nitente, intumefacta tellus est. Nam posteaquam venti peruicere eruperuntque, terra intremuit, apertis meatibus, flumina in pristinos alueos redierunt. Vnda quidem recubuit, sed grauius ignis saeuiit: nam exustione conflagrationeque terris insecuta, graui pestilentia quoque conflictatum est mortalegenus. Poetae incendium Phaetontis vocant.
[Note: 20] Ea etiam tempestate in Aegypto Hebraei intolerabili iugo seruitutis premuntur (eorum maiores sterilitate atque inopia laborantes transierant in Aegyptum rei frumentariae gratia) tum eorum misertus Deus, eduxit eos ac liberauit eos de manu Chencris regis Aegyptiorum, post annos ducentos quindecim duce Mose: in qua eductione ostendit virtutem suae Maiestatis Deus. Traiecit enim populum medio mari rubro, diuino iussu, vento noctu scidente aquam, vt populus per siccum gradi posset. Qua re audita Chencres Tyrannus Aegyptiorum cum magna suorum manu insecutus est: et mare adhuc patens temere ingressus, cöeuntibus aquis, cum exercitu deletus est. Hebraei vero egressi, in solitudine multa mirabilia viderunt. Nam cum sitem paterentur, ictu virgae rupe percussa, prosiliit fons aquae, populumque recreauit. Quo rursus esuriente, coelestis alimenti pluuia descendit: quin et am coturnices in castra eorum ventus induxit, vt non modo pane coelesti, sed etiam instructioribus epulis saturarentur. Pro his tam diuinis beneficiis honorem Deo non reddiderunt sed depulsa iam seruitute, iam siti, fameque deposita, in luxuriam prolapsi, ad profanos Aegyptiorum ritus animos transtulerunt. Cum enim Moses dux eorum ascendisset montem at que ibi quadraginta diebus moraretur, aureum caput Bouis, quem vocant ipsi Apin, quod eos signo praecederet, figurarunt. Quo peccato ac scelere offensus Deus impium et ingratum populum pro merito poenis
grauibus adfecit: placatus tandem, suppletis solennibusque precationibus, legem per Mosen dedit.
[Note: 21] Sea ad Herculem, vnde diuerti, redeo. Eidem complures adsignantur liberi. Noricus primo genitus, Hunnus, Heluetius, Boius minimus natu. Posteaquam mortuus est, fratres, vti fit, de regno contendunt. Rhomus, qui tum trans Rhenum in Gallia imperitabat, propter dissensionem fratrum regnum diuidit, terminos imperii singulis distribuit.
[Note: 22] Noricus inter amnes Danubium, Oenum, Draum, Italiamque: Noricos, antea Tauriscos dictos, a Taurisco rege, quem Hercules interemit, progenuit, a se dato nomine. Omnes eiusdem cardinis populos Herculeam esse prolem, Plinius literis mandauit. Quando autem plures fuisse Hercules pro vero constet, cuiusnam filius Noricus fuerit, ambigitur. Schritouinus et Freithulphus tribuunt eum Lybio Herculi Aegyptio, qui in Hispania interiit. Vitus Arenpeck Graecorum Herculi, vltimo Piratarum duci vendicat. Me haud poenitet eorum esse sententiae, qui ipsum ex Hercule nostro prognatum adfirmant. Opus Norici est Noreia vrbs Tauriscorum. De qua ita Strabo [Note: Strabo lib. 5.] narrat: Aquileia extra fines Venetiac est, flumine ab Alpibus descendente disterminatur, per quod sursum nauigatur stadia mille ducenta vsque Noreiam, vbi Cn. Carbo collatis adversus Cimbros signis, re infecta discessit: eandem a Boiis oppugnatam Caesar. interiisse Tauriscis Plinius refert. Quidam Goriciam esse autumant: quod neque affirmare neque refellere in animo est. Nerobergam quoque, quam diplomatibus et Caesaribus Noreioberga est, ab ipso conditam esse tradunt annales nostri: quam si interpreteris Noricimontem valet: quo nomine ab Ottonne pontifice Fruxinensi nominari solet.
[Note: 23] Hunnus Sarmatiam, Orientalemque Germaniam tenuit, Hunnos procreauit. Quorum sedes prima fuit (quemadmodum Ptolemaeus describit) intra montes Amadocum et Alanum, amnem Borysthenem, Maeotim paludem, interque Basternas atque Roxolanos. Ibi Tartariae nunc confinium caputque.
[Note: 24] Heluetius Isteuones possedit, a quo Helvetii dicti: qui inter Hercyniam syluam (quam Ptolomaeus Heluetiorum, accolae nunc Nigram vocant) inter Rhenumque et Maenum amnes (Tacitum sequor) tenuere sedes. Deinde transgressi Rhenum in Gallia Belgica Colonias deduxerunt (Pomponium Melam diligentius legito) [Note: Heluetium Auenticum, Schletstatt.] Heluetium, et Auenticum Vrbes condiderunt, quae in Antonini itinerario ex computatione passuum Silestadium, et Verona sunt. Ad Rnodanum flumen fines promouerunt, qui in longitudine millia passuum ducenta quadraginta (sicuti Caesar dimetitur) patebant: sub quibus secundum Strabonis etiam opinionem Tribochi, Vangiones, Nemetes continentur, qui haud dubie, inquit Cornelius Tacitus, Germaniae populi. Hercynia quoque, vt Caesar describit, oritur in finibus Heluetiorum, quam partem eius nunc, vt dixi, Nigram Syluam appellare solemus. Gessereque continua bella non cum Germanis, quemadmodum Caesar aliis temere credidit, sed cum Rhetis, vti Strabo longe diligentius Caesare narrat. Nam vti est apud Suetonium, Pollio Asinius commentarios Caesaris parum diligenter, parumque integra veritate compositos putat. Cum Caesar pleraque et quae per alios gesta erant, temere crediderit. Et quae per se, vel confulto, vel etiam memoria lapsus perperam ediderit, existimat rescripturum, et correcturum fuisse.
[Note: 25] Vlteriora Boius possedit: hic Alemanos a patre conditos, Hermionum non parvam partem, a se Boios nuncupauit. Manet adhuc, inquit Tacitus, Boiemi nomen, signatque loci veterem memoriam, quamuis mutatis cultoribus. Prima itaque Boiorum sedes fuit intra Hercyniam syluam, et extra, qua occidentem, Danubiumque spectat, Hercynia sylua eos pro natiuo muro in modum cordis, citharaeue muniuit. Quam regionem ab ipsis adhuc Boiemiam cognominamus, quasi tu dicas, Boiorum patriam, et domum: id enim nostro sermone Boiemia declarat. Condidit ibi Bubienum, siue Boiobinum Vrbem, quae et Marobudum postea fuit, nunc Praga est. Boioemia eiecerunt Boios Sueui, Marcomani proprie dicti, hos Zechi: natio est Venedorum, hoc est Sclauorum, adhuc Boiemliam possidens. Inferius plura enarrabimus in tertio volumine.
[Note: 26] Extra Hercyniam intra amnes Danubium, Alemanum, Rhedonessum contiguas sedes habuerunt Boii: vbi adhuc nunc consident, seque incunabula Boiorum incolere et tenere gloriantur. Quemadmodum a nobis supra quoque commemoratum est: ibi [Note: Baireuth] Boioritus et [Note: Barberg] Boiobergomum: hoc Boium montem, illud Boiorum nouale significat. Ibi [Note: Fichtelberg.] Vichto mons, a pinastris ita dictus. Insignis, partu quatuor fluminum, quos ad quatuor coeli cardines profundit. Sala Septentrionem petit, Maenus occidentem Solem, Aegra ad orientis oram fluit, Nabus meridiem versus. In confinio etiam Boioemiae Vindelicorum et Noricorum inter confluentes maximorum amniumDanubii, Oeni, Illissi, g Boiodurum, ab Boio conditum existit: Boiis id turrim valet, Romani Bathauiam nominarunt. Vtrunque retinet nomen, corrupro tamen licentia vsus, et vetustatis sono.
[Note: 27] Vitus Arenpekh, et quidam alii Boium, ac Heluetiun post inundationem terrarum profectos esse ex Armenia, scriptis prodiderunt, quos Moses pro idiomate Hebraei sermonis Heuilach et Iobab vocet: quemadmodum Lybium Lehabim, Osyrim Mizraim, Sarmatam Hazarmoth, Histrum Iactan, Saum Saba, Adulam Hadoram appellet: quisque pro ingenio suo demat, vel addat fidem. Nam quis rem tam veterem pro certo adfirmet? In huiusmodi rebus niti coniecturis satis est: id quod interpretibus sacrarum literarum in plerisque licere video. Hoc enim compertum habeo, imperitis facile imponere ambiguitatem, quod complura vno nomine nuncupentur, quae discernere, nisi peritissimis, in promtu non est. Multa proinde in vnum confundunt saepius imprudentes: quemadmodum cum accepissent a maioribus Boium fuisse tempore Diluuii Deucalionis, et imperitasse Hermionibus, similitudine nominum decepti, credidere diluuium primum, et Armeniam, vt notiora ipsis, fuisse. Itidem hallucinati sunt de Norico, et Hercule.
[Note: 28] Cuius filii dum Germania potiuntur, Moses fatiloquus, et veridicus Dei interpres, vir consultissimus omnis diuini humanique iuris, cum centum et viginti annos vixisset, ex hac vita migrat. Quem et Ethnicis scriproribus Beroso, Diodoro, Siculo, [Note: Dio. Sic. lib. 3. cap. 5.] Trogo, Pompeio, Iustino, Plinio, Straboni, Iuuenali, et plerisque aliis notum esse reperio. Mosi succedit Iesus, qui et Iosues (Hebrais Ioschuah est) praefuit Iudaeis XVII. annos. Hic Iudaeos vi et armis iussu diuino in Palestinam duxit, Reges vnum et triginta occidit, Vrbes solo aequauit, gentes excidit, regna subuertit, in homines pecudesque, et supellectilem citra omnem sexus, et aetatis rationem iure belli saeuitum est: mulieres cum infantibus deletae. Huic genti dati a suprema illa Maiestate quatuordecim praetores ad Samuelem et Saulum (vt est in arcanis sacrae historiae) per annos trecentos nouem, et triginra.
[Note: 29] Eadem tempestare Coritus rex Italiae nepos Lybyi Herculis, mortem obiit: inter filios eius Lasium in regno, et Dardanum maiorem natu, ante regnum natum, vt infida est societas regni, parricidiale oritur bellum. Dardanus interfecto fratre Iasio profugus in Asiam maiorem euasit. Vbi Dardaniam condidit, quam nos regnum Troianum vocare solemus ab restituto orbe anno octingentesimo duo de tricesimo, a primordio regni Germanici anno sexentesimo nonagesimo septimo:
[Note: 30] Tum etiam ex Godolandia sinus Venedici Insula (quae e regione Vistulae amnis sita, ab Aquilone Scandinauiam peninsulam spectar) Goti qui Dani, Daci et Getae sunt, rege Berico egressi ad Danubium, migrarunt in eas regiones, quas nostro aeuo Vgri Transdanubiani, Transsyluani Septemcastrensis, Valachi tenent. Regnatum ibi a Getis et Dacis, vsque ad Valentis Augusti annum quartum decimum. Hunni tum eos sedibus auitis eiecerunt. Getae a Romanis in Thracia collocati sunt: vbi auaricia Maximi praesidis, fame coacti rebellarunt, et Romanos deinde variis cladibus attriverunt
1. Post Herculis filios regnauit Ingeramus Herminius et Adalgerio huius nepos.
2. Quem subsequuntur Laertes et Vlysses.
3. Vendi Cimbrique nouas sedes quaerunt in Bohemia. Danubium transmittunt.
4. Cimbri Gallo-Graecos et Venetos condunt, Tauricum occupant, Asiamque vectigalem reddunt.
5. Alirunae Cimbrorum sacerdotes diuinationis.
6. Mulierum Germanorum mores et bellaudi studium ex Tacito.
7. Idem ex Floro.
8. Cimbrorum vxores, eaedem quae Amazoues.
9. Brennus Rex Germanorum sequitur Vlyssem in regimine.
10. Eius nepos Franco Francones condidit. Horum virtus bellica.
11. Belli Troiani origo.
12. Reges Troiani.
13. Obsessio vrbis Troiae.
14. Germani bello Troiano interfuerunt.
15. Germani sua facta memoriae mandarunt, quae tamen a nobis negliguntur.
16. Post Franconem Regum Germanorum nomina omissa.
17. 18. 19. 20. 21. 22. 23. Probatur, Gallos, Galatas et Celtas Germanos fuisse.
24. Expeditio Cimbrorum et alia bella in Heldenbuch describuntur Theurdanck.
25. Boii emigrant in Italiam.
26. Vrbes ab ipsis conditae, et inter has Bononia.
27. Boiorum sedes.
28. Causae nouas sedes quaerendi.
29. Thuscorum nouae sedes et de Rhetis.
30. Hierosolymae euersio.
[Note: 1] POst filios Herculis apud nos regnasse reperio INGERAMVM, cognomento HERMINIVM, filium Boii, eiusque nepotem ADALOGERIONEM. Ingeramus condidisse fertur Hermeniam oppidum inter confluentes Nabi, Danubii, et Rhegi: quae postea translata in aliam ripam, fit Reginoburgium. [Note: Adologeropagum, Allerspach.] Adalogeropagum praefecturam Boiorum in tabulis et instrumentis saepius reperio. Coenobium eodem nomine etiam nunc est in Boiaria (hodie Allerspach) cuius praesul VVolffangus Marius, Philosophus et Poeta, cui hos dedicauimus versiculos:
Tu bonis cantas auibus, Deumque
Concinis Vates meliore plectro:
Tu crucem nostri Domini, Deique. Rite salutas.
Possides templum per amoena prata,
Qua rigat Vilsus speciosa vallis
Arua, nec longe tenuis sub vndas, Perditur Istri.
Ingerami et Adalogerionis nomina frequentissime in fastis referuntur, ipsos more maiorum antiquis proaui celebrarunt carminibus, quae in Biblio thecis extant.
[Note: 2] Subsequuntur quos patrio sermone adhuc canimus, et Cornelius Tacitus [Note: in lib. de Germ. moribus.] enumerat, LAERTES et VLYSSES: Hic Vlsiburgium, vulgo Aschiburgium, in ripa Rheni a suo nomine adpellaut: in confinio Rhetiae, et Noricorum ostenduntur arma, Laertis fuisse incolae credi postulant. His imperantibus, Gedeon praetor Iudaeis ius dixit.
[Note: 3] Et Venedi, Cimbrique, qui etiam Cimmerii sunt (testibus Strabone, Plinio, Diodoro Siculo, Stephano Byzantino) seu ob inundationem Oceani, seu ad exonerandam turbam, praegrauantem regnum domi, siue vt alii scriptis mandarunt, latrocinandi more et cupidine praedae, rege Medo patriae relinquunt penates, nouarum sedium auidi, ab vltimis terrarum oris proficiscuntur, (Egesippus discipulus Apostolorum narrat Germanos olim, Imperium orbis agitasse) par in Hercyniam syluam Boiemiae fertilissimae, vbi tum Boii (sicuti ex Eratosthene, Possidonio, Corn. Tacito praediximus) habitabant, transitum faciunt. At Boii correptis armis, agmineque facto illos adoriuntur atque finibus suis exturbant.
[Note: 4] Cimbri a Boiis pulsi Danubium transmittunt, in Illyrico, Norico, Pannoniis, Gallograecos Venetos in Italia condunt. Alia vero manus Cimbrorum Sarmatis domitis ad oram Meotis lacus, Pontique porrexit: peninsulam Tauricam occupat, oppidum Cimmerium, quod et Cimbricum, autore Plinio, extruitur: ab ipsis et Cimmerius Bosphorus nomen retinet: ibi nunc Tartariae initium. Cimbrorum quoque vxores societate militandi viris coniunctae. Maiore Europae parte subiecta, Asiae quoque nonnullas Vrbes occupauere. Ibi Ephesum, multasque alias Vrbes condiderunt. Asiam deinde armis perdomitam vectigalem fecerunt.
[Note: 5] Erant inter illas sacerdotes diuinationis peritae, quas patrio sermone Alirunas nuncupant. Hae incinctae zonis nudae pedibus, canis capillis, linteaque tunica, et alba veste, quae subtus fibulis annexa erat, amictae: captiuis per castra strictis occurrebant ensibus, quos ad humum sternentes, ad aereum pertrahebant craterem, deinde eos in sublime tollendo iugulum ferro aperiebant, et profluente tum sanguine in craterem, euentum belli vaticinabantur. Aliae dissecto ventre ex intestinis victoriam interpretabantur. Inter praeliandum vero pelles ad carrucarum velamina extensas, crebris pultabant ictibus, ingens strepitus cum horrore edebatur. Mazonas nos, id est Viragines: Graeci Amazonas vocant.
[Note: 6] Referre operae precium est, quae Corn. Tacitus, quo nemo plura (qui quidem extet)de nobis scripsit, in libro de situ et moribus Germmiae, recitat, Germani (inquit) aliquid sanctum et providum inesse mulieribus putant, ad matres, ad coniuges vulnera ferunt, nec illae numerare, aut exigere plagas pauent, cibosque et hortamina bellantibus gestant. Memoriae proditur, quasdam acies inclinatas iam et labantes a foeminis restitutas. Dotem quinetiam non Vxor marito, sed maritus Vxori offert. Munera non ad delicias muliebres quaesita, nec quibus noua nupta comatur, sed Boues et frenatum equum, et scutum cum framea, gladioque. In haec munera Vxor accipitur: atque inuicem ipsa armorum aliquid Viro adfert, ne se mulier extra bellorum casus putet: Ipsis incipientibus matrimonium auspiciis admonetur, venire se laborum, periculorumque sociam: Idem in pace, idem in graelio passuram, ausuramque.
[Note: 7] Narrat etiam Lucius Florus in eo bello, quod Imp. Caesar Augustus cum Germanis, eorumque finitimis gessit, foeminas nostras deficientibus telis, infantes ipsos humo afflictos, in ora militum aduersa misisse. Nostro etiam aeuo mulieres castra sequuntur, militum numerum aliquando aequantes: damnosae magis, quam viri.
[Note: 8] De Cimbris, et eorum Vxoribus fabulosa multa confinxere Graeci, Poeticis magis decora fabulis, quam incor ruptis rerum gestarum monumentis. Notissimi enim sunt, celebratissimique Graecorum annalibus Cimbri, et eorum Vxores Amazones: quorum et Homerus omnium scriptorum Graeciae vetustissimus meminit, Cimbrisque Amazonas coniungit: quas et Euscbius, et Hieronymus, et Plimius, Pomponiusque Mela, Cimbris, Germanisque addicunt. Et Flauius Vopiscus in bello Germanico ab Aureliano captas Amazonas, et triumphatas narrat, qui Germanas fuisse aperte dicit, Cimbros alii Getas, Danosque alii Scytas, et Galatas, quisque notiore sibi vocabulo nuncupant. Id satis constat, collecticiam manum fuisse ex variis Germaniae Magnae nationibus, Cimber, nostra lingua pugnacem, [Note: Cimber, id est Kempfer] et latronem quoque valet.
[Note: 9] Post haec apud nos BRENNVS regnauit: de quo carmina vernaculo sermone facta legi in Bibliothecis. Bathauiae sepultum esse fama tenet: supra quam haud longe Brennobergomum [Note: Brenberg ein Schloss vor dem VVald.] castellum, atque gens perdurat, quasi tu dicas Brennonis montem.
[Note: 10] Huic filium assignant, qui vulgo sit Hiccar (frequens etiam nunc cognomen) in fastis Hichtar, scriptoribus Annalium Hector, cuius filius Franco, Franconas progenuit. Deprauatus apud Ciceronem in libr. 14. Epistol 6. ad Atticum, locus, cuius initium: Pridie Iduum Fundis accepi tuas literas, et c. in caussa fuit, vt haec scriberet Auentinus.
Nam vulgo legebant Sueui, Francones et c. Sed certum est, Francorum aut Franconum Ciceronem non meminisse, quin idtemporis nondum id nomen vsurpatum fuit. Quin nec Tacitus, nec Ptolomaeus Francorum meminerunt. qua de re alias pluribus. Itaque alii aliter lectionem emendant, vt et citato capite Beatus Rhenanus lib 2. rer. Germ. p. 103. Alii et ex his Paulus Manutius verba illa in suis editionibus prorsus sustuderunt. qua de re alias pluribus.* Ipsi a Cicerone cum Sueuis numerantur, postea et Galliis, et Roma potiti sunt. Eorum virtus Romanum Imperium in Germaniam transtulit. Varias esse propriorum nominum transmutationes, experientia rerum magistra, docet: et antea ex Strabone admonui.
[Note: 11] Tempore huius Franconis, quarto ante Samsonis praeturam anno, decem annos continenter ad Troiam belligeratum est, quo bello nihil notius vulgo etiam ignobili apud Germanos existit. Idcirco Reges Troianos paucissimis enumerare non pigebit: simul vt animaduertatur, nil humanorum certum esse: sceleraque nunquam impune abire: scelesto semper licetpede claudo comes est poena.
[Note: 12] Primus apud Troiam regnauit Dardanus annos vnum, et triginta: cui filius Erichthonius quinque et sexaginta annos successit. Ipum subsequitur Tros, aquo Troia nuncupata: qui posteaquam potestatis sexaginta expleuit annos, regnum auitum per manus tradidit Ilo, conditori Illi vrbis, quam Troiam vulgus nuncupat. Hic post quinque et quinquaginta annos Laomedonta nabuit successorem, patrem Priami: ille sex et triginta, hic quadraginta regnauit annis. Priami filius Alexander, qui et Paris violato iure hospitii, Helenam vxorem Menelai Regis Graeci, hospitis sui, rapuit
[Note: 13] Graeci principes decem annis oppugnatam Troiam, tandem dolo capiunt, igne vastant, atque delent. Alii duntaxat captam et direptam, non euersam tradunt. Ob vnius tum mulierculae stuprum Asia et Europa infestis concurrerunt armis: terra, marique varia praeliorum fortuna inuicem se trucidarunt: tot inuicem data, acceptaque damna, tot millia hominum perierunt: tantum sanguinis humani effusum est. Regnatum est apud Troiam a sex regibus annossupra ducentos septem et nonaginta.
[Note: 14] Scythas, Moesos, Amazonas, Germanos bello Troiano interfuisse, praeter vulgatissimam famam, et leges Imperatoris CAROLI QVARTI Caesaris Augusti, a quo prouocandi ius non est, authores habeo, quos sequar. Et vt conquirere fabulosa, ac fictis oblectare legentium animos, procul grauitate caepti operis crediderim, ita vulgatis traditisque demere fidem non ausim. Vera enim (vsi est apud D. Hieronymum) lex est historiae, vulgi opinionem exprimere.
[Note: 15] Mihi enimuero ad hoc opus conficiendum omnia experto, non adeo barbari maiores nostri fuisse videntur, quin immortalitati, famae, memoriaeque rerum, suo more, suisque monumentis consuluerint: quae si vestigiis et via, qua debent, accuratius inquirantur, ne hac quidem parte, aut Graecis, aut Romanis cedemus. Ita est profecto, quemadmodum scripsi ad Conradum Beuthingerum Iureconsultum, licet Reipublicae procellis obrutum, ista tamen sedulo curantem.
Foecunda vatum Roma fidem sibi
Tecisse fertur, si tua Beuthini
Virtus celebrasset parentes
Non taciti premerentur Orco.
** Quis porro tam animo communi lenique eri, qui non stomachetur, in tanta hominum ignauia, praecique eorum eorum, qui sibi literarum principatum sumunt, et rerum habenas mordicus tenent, cui non moueat socordia bilem, plerique cum nihil laude dignum gerant ipsi, laudari quoque ineptum putant, inuitus refero, veritas odium parit, dicam tamen. Proxime Ingelstadium, saxa Romanis literis inscripta effossa sunt ab agricolis, ab ipsis et seruantur et ostenduntur. Actum est etiam nomine Principum, cum his qui sibi Vrbis et Gymnasii proceres videntur, vti ea monumenta Ingolstadium deueherentur, in lustrique loco ac conspicuo conlocarentur: sed surdis cantauimus, qui etiam alio huiuscemodi lapide (qui cuiusdam opera in Damibio Ingolstadium vectus) vniuersis in humum literis priuati hominis ossa contegi permiserunt.
Adeo agricolis nostris plus cordi sunt virtutum praeclara monumenta, quam istis scholasticis, hoc est, vmbraticis declamatoribus, sordidisque pecuniae et aurae popularis mancipiolis. Mirum tamen est, cum omnia sibi permittant, quam in alienis libris ingeniosi sint, quamque obtrectatione alienae scientiae famam sibi aucupentur. Nemo de simplicitate mea conqueri potest, nisi qui de se ipso male senserit: sed longius a suscepti operis materia deuecti sumus. Ego omissis Vitilitigatoribus reliqua subnectam.**
[Note: 16] Quinam Reges post superiores Germaniae Boiariaeue imperitauerint, quaerere distuli. Nec enim fas est scire omnia. Apud authores, quos ego quidem euoluerim, nihil certi de Boiis, vsque ad Tarquinium Priscum Regem Romanorum scriptum reperio. Si quid praeclari gestum est, id in commune tum Galli, nunc Germani sibi vendicant. De quibus pro rei dignitate perscribere maius est, quam vires meae ferre possint. Et huiuscemodi sine exactissima Germaniae, partiumque eius perlustratione tentare insania est. Quae Graeci Latinique, licet hostes nostri rerum scriptores, de nostris maioribus literarum memoriae commendarint, quam paucissimis potero imagis indicabo, quam narrabo. Quod si quis ea duntaxat, quemadmodum referuntur, in librum transferre velit, maius profecto opus conficiet, memoratu digniora, certiora, verioraque afferet, quam quidam nostratium, vt ita dicam, Chronicariorum, qui ex professo hanc operam condicunt.
[Note: 17] At quoniam in Gallos incidimus, de ipsis, quid grauissimi sentiant authores, non fuerit alienum absoluere, in eoque paululum commorari. Prisci annalium scriptores, (sicut Ephoros, et Strabo, graves in primis authores in libro primo de situ orbis tradunt) omneis populos subiectos Aquiloni Scythas: occiduo vero soli, tum Gallos, Galatasue, tum Celtas, aut Celtoscythas in communi cognominauerunt. Quamobrem in Annalibus fere apud eos praecipue scriptores, qui ante Romanos Imperatores vixerunt, Germani haud aliter quam Celtae et Galli, Galataeue appellantur. Aristoteles Stagirita veritatis diligentissimus interpres, in libro secundo Meteorologicon Celtis Histrum, qui Germanorum est, attribuit. Diodorus Siculus in libro sexto regionem inter Rhenum, Danubium, Scythiae conterminam, vbi et Hercynium iugum est, Galatiam magnam, vti Ptolomaeus Magnam Germaniam, nuncupat. Teutonas, Cimbros, Boios, haud dubie Germaniae gentes Salustius, T. Liuius, Corn. Tacitus, Festus, Gallos: Appianus Alexandrinus Celtas nominat. Sextus quoque Ruffus, vir Consularis, qui ad Valentinianum Imperatorem scripsit, non aliter quam Gallos, Germanos vocare solet. Gallos quoque, qui Romam incenderunt, Delphicum templum spoliarunt, in Asiam profecti sunt, Teutonas Gerinanosque fuisie, authores habeo, Diodorum Siculum, Appianum Alexandrinum, Diuum Hieronymum, Gotofridum Viterbiensem, quemadmodum et vernaculis apud nos annalibus proditur, et carminibus antiquis celebramus.
[Note: 18] Compertum ego habeo Gallicam linguam eam vocari, quae modo est Teutonum. Cato, Plinius, Sextus Ruffus, Festus Pompeius, Diodorus Siculus Padum, Podincum, Bulgam, Bergomum, Cimbrum, Emporedum, Rhedam, Pyrenen, Ceruisiam, docent Gallica esse vocabula, et valere piceam, fundum, montanam vrbem, saccos, Scortres, latronem, equorum domitorem, currum siue rotas, combustum, potum ex hordeo, qui sit in Aegypro Zitum, in Hispania Celia, in Gallia Ceruisia. His omnibus vocabulis Teutones adhuc vtuntur, ipsisque valent, quemadmodum ab illis refertur scriptoribus. Adde quod omnia nomina propria populorum, Regum, Ducum (quos authores rerum Gallos vocant) Germanica Teuronicaque sunt, et adhuc vsurpantur. Sicuti Sigouesus, Bellouesus, Lutharius, Viridomarus, Britomarus, Brennus, Thessatonus, Tectosaces, Trocini, de quibus abunde supra in initio explanavimus.
[Note: 19] Libet docere, quod perquam paucis cognitum esse animaduerto, Ioannem Stabium, Conradum Celtem, Vates absque odio ostentationis vndecunque doctissimos, quos ob eruditionem Imperator Maximilianus Caesar Augustus in aulam vltro acciuit, in ea esse opinione, audiui quam referam. Quemadmodum
Belgae, pars Celtarum adhuc Germanice loquuntur, ita caeteros Gallos non alia lingua, quam Teutonum et Alemanorum (vti vocant) esse vsos.
[Note: 20] Huius rei haec maxima habent documenta, quod Strabo Germanos quasi legitimos fratres, cognatosque Gallorum, legibus, moribus, lingua interpretetur. Quod etiam Iulius Caesar narret, se per interpretem colloqui Gallis solitum: Ariouistum vero regem Germaniae vsum absque interprete esse Gallica lingua. Nostrates insuper Historici in treis diuidunt partes Galliam, Romanam, Teutonum, et Gallograecam. Narbonensis verius Italia est (ait Plinius) incolae se Italos etiam nunc esse contendunt. Celtae Aquitani ob longinquam seruitutem, qua a Romanis oppressi fuerunt, in Romanos ritus transformati, amplius propriae linguae memoriam non seruant, Romane corruptissimo tamen sono loquuntur. Teutones, Belgae et Germani sunt Cisrhenani. Gallograecia Illyricum, Pannonas, Noricos complectitur, quod proxima fuerit Graeciae. Nec me fugit quosdam aliter sentire de Gallograecis, sed ego domestica sequor testimonia.
[Note: 21] Denique Philosophi Gallorum Bardi, Druydesque pulsi a Tiberio et Claudio Imperatoribus Romanis: ex Galliis in Germaniam Magnam trans Rhenum tanquam cognatam, et eiusdem sermonis gentem transmigrarunt. Caeterum Gallos atque Galatas a candore corporis dictos esse, quidam literis mandarunt. Inter quos est et D. Hieronymus in commentariis in Epistolam D. Pauli ad Galatas: Suae sententiae autores citat Lactantium, Sybillam, Marcum Varronem cunctarum antiquitatum diligentissimum perscrutatorem. Vnde poeta, Tum lactea colla, Auro innectuntur, etc. potuisset (inquit D. Hieronymus) dicere candida. Idem patrium Galatarum sermonem eum esse adfirmat, qui sit Treuirum, quos esse Germanos palam et manifestum est.
[Note: 22] Appianus vero Alexandrinus narrat, Germaniae et finitimis regionibus imperitasse quondam tres fratres Celtem, Gallum siue Galatam, Illyrium, qui Celtas, Gallos, Illyricos condiderunt. Adhuc nobis Galli nomen crebrum, sacrosanctumque est, vt qui eo nomine Diuum colamus, cui et [Note: S. Gallenvrbs.] Vrbem Coenobio insignem maiores nostri consecrarunt. Est et pagus et tribus in inferiori Boiaria, ad vtramque Danubii ripam in diplomatibus Caesarum Keltege, [Note: Keliege siue Kelzge.] hoc est, Celtis terra nuncupatur. Nomen vrbi etiam facit, et regiae sitae adhostia Alemani, vulgo Kelham, id est Celtae domus vocatur: patria Leonardi ab Eckh, Boiorum doctissimi Iureconsulti, et inter nobiles eloquentissimi, et inter eloquentes nobilissimi.
[Note: 23] Illud praeterire non debeo, Gallos plerosque ortos esse a Germanis, ita ipsi Galli apud Caesarem referunt, et Marcellinus ait, Gallos ex tractibus transrhenanis oriundos esse, indigenas quidem partem inhabitasse. Hoc satis quoque constat, quemadmodum post natum Christum longo tempore Germaniae coniuncta Gallia fuit, ex Germaniaque ortis Regibus paruit. Ita ante Christum natum Germanis obedisse principibus, vnumque regnum, vnum Imperium cum Germania fuisse, authores sunt. Nam et Romani (vti scribit Tacitus et Caesar) Galliam intrarunt vocati a Gallis contra Germanos. Pars Celtarum Belgae vero omnes, Burgundiones, Nordomanni, Franci ex Germania migrarunt, in Gallia sedes collocarunt, quas adhuc tenent, Germanicisque cognoininantur vocabulis. Sed ad rerum gestarum ordinem redeo.
[Note: 24] Eusebius et Diuus Hieronymus in Chronicis annotarunt, Cimbros et Amazonas coniunctis copiis arma Asiae intulisse post captam Troiam, tempore Sauli primi Regis Iudaeorum, quemadmodum ante captam Troiam partem magnam Europae, non paruam Asiae tributariam, vectigalemque fecerunt: vbi coniunctim eos enumerant rerum autores, id quod paulo ante narrauimus, in Asia Cimbros, et Amazonas condiderunt. Huiusmodi pleraque bella, poetico more velata mysteriis fabularum apud nos, patrio sermone, et numeris scripta leguntur. Populares nostri heroum Codicem, [Note: Heldenbuch.] quod Heroum Germaniae gesta contineat, cognominant. Versus sunt Ouidii:
Exit in immensum foecunda licentiavatum:
Alligat historica nec sua verba fide.
Mea quoque memoria Imperator Maximilianus Caesar Augustus more maiorum fabulis res gestas suas velauit, et omnem vitae seriem carminibus, et patriis et latinis nominibus confictis celebrandum curauit, [Note: Teurdanck.] Teurodancum vocant. Rursus coeptae rei seriem prosequar.
[Note: 25] Tarquinio Prisco Romae regnante Ligures, Insubres, Sueui, Senones, Sicambri, Cimbri, Chamani, aliaeque Galliae et Germaniae Magnae gentes, ductoribus Belloueso, Sigoueso, Medone, Helitonio alpes hactenus insuperabiles transgressi, Italiae sese superfundunt. Deinde Boii (quorum maxima pars erat) pulsi Boiemia, Hercyniaque a Marcomanis Sueuiae populis vestigia priorum, rege Ciconio, subsequuntur. Cum iam inter amnem Padum, alpesque omnia tenerentur, Pado traiecto ratibus, non Ethruscos modo, sed etiam Vmbros veteres colonos agris pellunt: Anconam vsque omnia occupant. Cis Apeninum se tamen tenuere.
[Note: 26] Condiderunt Mediolanum, Ticinum, Comum, Brixiam, Veronam, Bergomum, Tridentum, Vincentiam, Mutinam, Parinam, Bononiam, Laudem Pompeiam, et alia pleraque oppida instaurarunt. Boiorum tribus fuisse centum et duodecim, autor est Cato, Plinius recitat. Fluuius eorum Rubico finis, Ptolomaeo teste, est: tum Italiae Lacus Benacus, et Larius, qui Gardae et Comensis, et Rauenna sunt. Bononia caput fuit, ipsis Boiobonia dicta, sicut quidam literis scriptum reliquerunt. In Sueuorum vernaculis annalibus canitur, Brennum ducem suum centum, ac decem annos cum Romanis belligeratum: sex vrbes in Italia ab eo conditas esse Hochosenam, Teutonicam, Senam, Veronam, Brixiam, Ticinum, Mediolanum, eo tempore, quo Romae Capitolium conditum sit: alioqui in vetusto Sexti, Festi Pompei exemplari in membranis manuscripto Iego, Mediolanensem agrum Boiis attribui.
[Note: 27] Idcirco has gentes promiscue habitasse in Italia Cisappenina verisimile est. Nam et Plinius Laudem Pompeiam a Boiis trans alpes profectis conditam refert. Habitaruntque Boii Galliam Togatam, quae est sub Apenino, Padoque amne, a Placentia vsque Rauennam, atque Rubiconem flumen, vltro hoc Sueui Senones, quorum caput Senagallica.
[Note: 28] Causa in Italiam veniendi, sedesque nouas quaerendi, intestina discordia, et assiduae domi dissensiones fuerunt, quarum taedio in Italiam migrarunt. Traditur tamen quoque fama hanc gentem dulcedine frugum, maxime vini, noua tum voluptate captam, Alpes transisse: et inuexisse in Galliam et Germaniam vinum illiciendae gentis causa Aruntem Clusinum, ira corruptae vxoris, ab Lucumone (cui tutor is fuerat) ipso praepotente iuuene, et a quo expeti poenae (nisi externa vis quaesita esset) nequirent. Hic Aruns transeundi Alpes gentibus his dux et author fuit. Produnt alii hanc primam habuisse causam oppugnandae Italiae, quod Helico ex Heluetiis ciuis eorum fabrilem ob artem in Italia commoratus ficum siccam, et vuam, oleum, ac vinum remeans secum tulisset.
[Note: 29] Porro Thusci duce Rheto auitis sedibus amissis Alpes occupauere, et nomine Ducis Rhetiorum gentem condiderunt, quos loca ipsa efferarunt, ne quid ex antiquo praeter sonum linguae, nec eum incorruptum retinerent. De Rhetis plura in subsequenti volumine narrabuntur.
[Note: 30] Dum autem haec in Europa geruntur, in Asia, Hierosolyma Palestinae vrbs peculiariter Deo immortali consecrata, ob scelera et impietatem gentis a Rege Babylonio euersa sunt, Reges trucidati, oculis priuati, captiuique cum populo abducti sunt Babylonem. Regnatum est in Palestina post praetores annos quatuordecim supra quingentos.
1. Quatuor monarchiae.
2. Regum Assyriae ex Semiramidis prosapia vltimus Sardanapalus obsessus se ipsum interimit.
3. Belochus regno potitur et illud cum Arbacto diuidit.
4. Belocho succedit Teglatophulassar;
5. Huic Salmanassar.
6. Tribus Israel in Medos abductae Regnum Israeliticum. Causa malorum praui sacerdotes.
7. Salmanassarem excipit Sennaherib, cuius clades et mors.
8. Hunc sequitur Assaradon.
9. Post Assaradonem Merodach regnat. Legatio ad Ezechiam missa. Portentum circa solis cursum.
10. Regno potitur post Merodach Ben Merodach. Manasse Rex Iudaeorum.
11. Nabocodrosorus seu Nauchodonosar.
12. Rex Iudaeorum Ioakim trucidatur, templi Hierosolymitani spoliatio et vrbis sanctae expugnatio.
13. Nabuchodonosari succedit Euilomerodachus,
14. Quo mortuo regnum ad filios peruenit.
15. Cyrus et Darius regnum Assyriorum ad Persas transferunt.
16. Iudaeorum in Palaestinam restitutio templique restauratio.
17. Cur restauratio templi a finitimis prohibita.
18. Bellum cum Scytharum Regina Thomyri.
19. Scythae dolo vincuntur.
20. Cyrus victus et occisus.
21. Regnum ad Asuerum et Artaxerxem seu Cambysem transfertur. Moeniorum Hierosolymitanorum reparatio interdicta.
22. Mortuo Artaxerxe succedit Darius. Templi restauratio ad finem perducta.
23. Darius Nothus.
24. Darius Meneon maritus Edissae, quae Hester est. Restauratio moeniorum vrbis sanctae. Artaxerxes Ochus.
25. Darius Codomannus ab Alexandro vincitur. Finis regni Persici.
26. Alexander Magnus.
27. Milites et Duces ipsius senes et emeriti.
28. Alexander a suis interemptus.
29. Alexandri regnum diuisum. Inde quatuor regna.
30. Ob diuisionem et bella ciuilia haec regna a Romanis facile extincta.
31. Inuehitur in Germanos, quod ab auitis virtutibus deuii Turcis resistere non possint.
[Note: 1] QVoniam ad mentionem Babyloniorum ventum est, quos etiam Assyrios Reges cognominari reperio, altius horum primordia repetam, in gratiam eorum, qui recte in diuinis literis Philosophari percupiunt. Quatuor esse regna fatalia, summaque mundi Imperia (quas Graeco vocabulo Monarchias vocant) Assyriorum, siue Babyloniorum, Persarum, Graecorum, et Romanorum, in sanctae religionis annalibus traditur: quae quatuor metallis, auro, argento, aeri, ferro, comparantur. Rectores horum capere vrbes, nationes subigere, libidinem dominandi, causam belli habere, maximam gloriam in maximo Imperio putare. Caeteri Reges sine cupiditate vitam agitabant, sua cuique placebant. De quatuor ordine dicam.
[Note: 2] Regum Assyriae duo genera fuerunt. Primi illi proles Semiramidis sunt, et Nini, qui alio nomine Assur dictus est, et nepos fuit Nembroth, filius vero Beli, Assyrios, et Vrbem ibi Ninum condidit, haec a sacris vatibus Niniue vocari solet. Vbi regnatum est annos mille trecentos, quinquaginta duos. Postremus Nini regnauit Tonosconcoleros, qui et Graecis Sardanapalus, vir
muliere corruptior, cibo potuique immodice deditus: inter scortorum greges effaeminabatur, raro in publicum prodibat. Contra hunc Phulobelechus Babyloniorum Dux (quem Diodorus Belesum nominat) communicato consilio cum Arbacto siue Arbace, quem Rex Medis praefecerat, clanculum coniurat. Erat ille inter sacerdotes (quos Babylonii Chaldaeos vocarunt) inclytus iusticia, religioneque conscius futurorum, peritusque astrorum. Is tum exitium fatale Sardanapalo, vrbique imminere aperit, socios ad arma cohortatur, gentes ad defectionem solicitat. Vbi satis virium comparatum, Nini iuxta Euphratem Sardanapalus obsidetur: Desperataque salute inregia pyraextructa, reclusisque in medio pyrae vxoribus, et Eunuchis, se et diuitias vltro in incendium mittit, atque cum tota regia, et omni suppellectile conflagrat.
[Note: 3] Post haec Belochus cum Arbacto regnum, quod virtute sua partum erat, diuidit. Arbactum Persis praeficit, ipse Assyrios occupat, regnique sedem Babyloniae constituit. Posteri horum, alterum Regum Assyriae genus vsque ad Cyrum, Dariumque reges Persarum, annos quatuor supra trecentos potiti sunt rerum. Ipse Phulobelechus Palestinam, quae Samariae, hoc est Ifraelis Regibus parebat, graui admodum tributo attriuit. Ab ipso regnum mercatus est Manahes mille talentis argenti. Lege, si libet, sacrae historiae libros, quos Regum inscribere solent, vndehaec excepimus.
[Note: 4] Belocho, qui regnauit annos octo, et quadraginta succeditfilius Teglatophulassar annos quinque et viginti, euocatus in auxilium ab Achaz Rege Iudaeorum, regem Syriae interfecit, Galilaeam, partemque regum Samariae in Assyrios transtulit.
[Note: 5] Post hunc Salmanassar gubernacula tenet annos septemdecim, Samariam subiecit, decem Iudaeorum tribus ab ipso captiuae in Medos et Assyrios adductae sunt. Regnatum est in Samaria ducentis, vno et quinquaginta annis. Post fata Solomonis Regis Hebraeorum (vtpro necessitate sacrae historiae Reges Iudeae explicem) Hebraei in duas diuisi factiones, ex vno imperio duo fecere regna. Proles Iudae, Beniaminque filium Solomonis secuta est. Caeteri vero (vt quibus deprecantibus seruitutis iugum a patre impositum grauiora consilio adolescentum minatus fuerat) ab eo deficiunt, sui corporis Regem creant. Illud regnum Iudae, hos Samariae, siue Israelis posthac dictum est. Caput illius Hierosolyma, huius Samaria fuit. Nec temere offendes, vbi tanta rerum, fortunaeque vicissitudo: tam crebro reges mutati, cum stirpeque ob impietatem suam radicitus excisi sunt. Saepius fame, saepius pestilentia laboratum est, saepius hostis obtriuit. Clausa etiam coeli beneficia ingrato populo, pii vates, et sacerdotes (qui mandato Dei immortalis, patris indulgentissimi ad iustitiam, verumque cultum hortabantur) non solum non auditi, verum crudeliter interempti sunt.
[Note: 6] Causa horum malorum non minima praui sacerdotes fuerunt, qui sub praetextu religionis populum fallebant, legem interpretando (quemadmodum et nostro aeuo fieri solet) suis moribus aptam faciebant. Ad vltimum (plebes quae fere regenti similis est) capta in Medos Assyrios transmigrare iussa, poenas contemptae religionis dedit.
[Note: 7] Sennacheribus postea filius Salmanassaris regnum accipit, cuius Herodotus quoque mentionem facit. Isodio prosequebatur Hebraeos, contra Ezechiam Regem Iudae, principem pientissimum arma mouet, Hierosolyma expugnaturus. At nocte vna in exercitu eius centum octoginta quinque millia hominum diuinitus extincta sunt. Ipse turpi fuga domum elapsus septimo regni anno in templo a propriis filiis trucidatur.
[Note: 8] Regnat deinceps Assaradon, qui et Assenaphar decem annos, in Samariain Medos, Babylonios misit, qui terram colerent, nedeserta, habitationique hominum minus idonea redderetur, fieretque latibula ferarum.
[Note: 9] Excipit Assaradonem Merodachus cognomento Baladan, tenuit regnum annos duos, et quinquaginta: ad Ezechiam superiorem cum muneribus legatos mittit exploratum, quidnam portentum sibi vellet, quod tum acciderat. Ezechias laetaliter aegrotabat, cui desperanti salutem, complorantique
fatum suum Maiestas aeterna quindecim annos adiecit. Et diem praecer naturae legem haud scio qnothoris producit. Sed iussu autorisnaturae retrorsum Orientem versus tendens cursus iterat relictos, longissimum diem mortalibus ministrat. Id fama diuulgatum est, animaduersumue a Chaldaeis.
[Note: 10] Annos deinde vnum et viginti praefuit Babyloniae Benmerodachus. Is Manassen Regem Iudeae omnibus flagitiis, sceleribusque inquinatissimum (vt qui Esaiam Prophetam serra lignea confectum crudelissime necauerit) vinctum Babylonem duxit: vbi eidem post tot aduersitates resipiscenti, et adfirmanti, profitentique, se non amplius peccaturum, supremus Deus pater indulgentissimus (qui purgari homines a peccatis maxime cupit) non solum veniam omuium criminum donauit, verum rarsus quoque ad Imperii culmen ipsum euexit: quo foret illustre diuinae clementiae monumentum.
[Note: 11] Benmerodacho succedit in Assyria annos quinque et triginta Nabocodrosocus (ita enim Strabo [Note: Strabo l. 15.] eum adpellat, qui sacris literis est Nabuchodonosar) contra quem Nechao Rex Aegypti vsque Euphratem arma mouet: et Iosiam religiosissimum Iudae regem Babyloniis foederatum, occurrentem hostiliter praelio occidit. Deinde Ioachaz filium Iosiae, quem populus regem iusserat, vinctum cathenis in Aegyptum deportat. Centum talentis Aegypti, et talento auri terram mulctat: quod tributum viritim exactum est, regnumque vendidit fratri huius Iehoiakim, siue Heliakim, quem enim Hebraei Heliakim, Syri Heli, Aegypti Iehoiakim, vulgus Ioakim vocare solet. Verum rex Babylonius collectis copiis iuxta Euphratem Aegyptium caedit, fundit, regi Aegyptio maximam partem regni aufert: Palestinam deinde tributariam facit, victorque Babyloniam rediit, regnum per manus filio tradidit, qui Nabocodrosorus Magnus adpellatur, Herculique a Chaldaeis praefertur: potitus est rerum annos quinque et quadraginta.
[Note: 12] Ei Rex Iudeae cum Obedire detrectaret, ipse Palestinam inuadit, Hierosolyma expugnat Ioakim vinctum cathenis Babylonem missurus, mutato consilio, ante moenia vrbis trucidat. Templi instrumenta, Gazam omnem domum defert, in fano suo Babylone locauit. Interim Iehoiakim filius superioris Iehoiakim annos natus octodecim regnum inuadit Palestinae, tenetque menses tres, dies decem. Babylonius enim rex octauo regni anno copias rursus aduersus Palestinam mittit, coeptaque est vrbs Hierosolyma obsideri, subsecutus est et Rex cum nouo milite: sed Iehoiakim consilium secutus Hieremiae vatis diuini cum matre, et purpuratis Ezechiele Propheta, cum famulitio vltro sese victori permittit, qui omnes relegati sunt, cum Gaza regia Babylonem, in carcereque seruati. Caeterum Nabocodrosorus Palestinae regem dedit Sedechiam filium Iosiae patruum huius Iehoiachim, quem vulgus Ioachim vocat. Verum Sedechias domum redeuntibus Assyriis, immemor beneficii: Hieremiaeque legati Dei monita spernens, Babylonio regi seruire recusat, ab eoque deficit Nabocodrosorus vbi hoc accepit, continuo cum exercitu, hostilique animo in Iudaeam proficiscitur, Hierosolyma biennio circumsidet, tandem expugnat Sedechiam Regem luminibus priuat, Vrbem cum templo succendit, maenia dirui, solo aequari iubet, populus (praeter paucos admodum vinitores, et agricolas, et quos fuga seruauit) captus abductus Babylonem in exilium impietatis poenas graui seruitio pependit. Factum est id vndeuicesimo regni anno Nabocodrosori Magni. In Daniele Propheta, et Hieremia plura de hoc rege scripta offendes: me indicare huiusmodi satis superque est.
[Note: 13] Amilinus Euilomerodachus Nabocodrosoro parenti succedit. Primo regni anno Ioachimum e carcere eripit, in precioque habet, regiae mensae conuiuam adhibet: vitam proximam regiae Maiestati degere permittit, eidem annonam, et vestimenta tribuit: Neri tum ei cognomen populus indidit quod lucerna Dauidici generis, quae videbatur extinguenda, in ipso reaccensa
sit. Quamobrem hymnorum sacrorum carmen octauum et octogesimum factum est, gratiae immortali Deo actae, bonisque omnibus: et votis, precationibus etiam solennibus, celerior Messiae aduentus efflagitatus est.
[Note: 14] Discessit Amilinus regni anno tricesimo, tribus relictis filiis, qui Imperium tenuerunt annos non amplius quatuordecim. Primus Regassar nomine tres regnauit annos: alter Labassarodochus sex Balthasar tertius quinque.
[Note: 15] Tum Cyrus et Darius annos natus sexaginta duos fratres, filii Asueri Histaspis Medi, deuicto Apanda (Graecis est Astiages) rege Medorum, et Balthasare hoc interempto Imperium ad Persas transterunt: regnum Medorum, et Babyloniorum soluunt, qua tempestate Romae exacti reges sunt ob stuprum illatum Lucretiae Persarum Reges pro necessitate sacrarum literarum paucis commemorabo. Metasthenem Persam sequor, qui verissime de his, tempore Alexandri Magni prodidit. Cyrus et Darius autores regni Persarum ex aequo regnarunt in Perside annos duodecim, Babyloniae duos, mortuo tum Dario Cyrus solus annos duos et viginti. Ipsi primo anno, quo Babyloniam caeperunt, Hebraeos, qui iam septuaginta annos exularant, publico edicto, restituunt solo natali, templumque coelesti numini restaurari mandant: sumptus publice a Regibus ex fisco praebiti.
[Note: 16] Iudaei igitur duce Barachia, quem Zorobabel vocant, soluta captiuitate in Palestinam laeti migrant. Nec mora e vestigio aram, vbi sacrificarent aeternae Maiestati construunt. Cumque iam anno altero fundamenta templi iecissent, opusque surgeret, Darius Rex decedit.
[Note: 17] Finitimi ob gentile aduersus Iudaeos odium, eos ab incepto vi prohibuere. Longius aberat Cyrus, quam vt adiri posset, subacta enim Asia et vniuerso Oriente in potestatem redacto, Scythis bellum intulerat.
[Note: 18] Erat autem eo tempore Scytharum Regina Thomyris, quae non muliebriter aduentu hostium territa, cum prohibere eos finibus posset, vadum Araxis fluminis transire permisit. Itaque Cyrus traiectis copiis, cum aliquantisper in Scythiam processisset, castrametatus est.
[Note: 19] Deinde postera die cum simulato metu et refugiens, castra deseruisset, vinum affatim et ea quae erantepulis necessaria reliquit. Quod cum nunciatum Reginae esset, adolescentulum filium ad insequendum eum cum tertia parte copiarum mittit. Cum ventum ad castra Cyri esset, ignarus rei militaris adolescens, veluti ad epulas, non ad praelium venisset, omissis hostibus, insuetos Scythas vino se onerare patitur: priusque Scythae ebrietate quam bello vincuntur. Nam cognitis his, Cyrus reuersus per noctem saucios opprimit, omnesque Scythas, cum Reginae filio interfecit. Amisso tanto exercitu, et quod grauius dolendum, vnico filio Thomyris orbitatis dolore non lachrymas effundit. sed in vltionis solatia intendit.
[Note: 20] Quippe simulata diffidentia, propter vulnus acceptum, refugiens Cyrum advsque angustias perduxit. Ibi compositis in montibus insidiis ducenta millia Persarum, cum ipso rege trucidauit: in qua victoria etiam illud memorabile fuit, quod ne nuncius quidem tantae cladis superfuit- Caput Cyri amputatum, in vtrem humano sanguine repletum coniici iubet, cum hac exprobratione crudelitatis, Satia te sanguine, inquit, quem sitisti. Cyrus regnauit annos sex, et triginta, non initio tantum regni, sed continuo totius temporis successu mirabilis: vt de quo veridici Dei immortalis interpretes longo ante tempore, adiecto etiam proprio nomine, vaticinati sunt.
[Note: 21] Cyrum excepit neposex fratre Dario Asuerus Artaxerxes primus (in historia Iudithae Nabuchodonosor cognominatur, Graecis est Cambises) eius regni anno primo praesides Syriae (ob antiquam cum Iudaeis simultatem) grauiter Iudaeos Epistola accusant perfidiae, caedis, defectionis eosdem arguunt quamobrem Iesus Pontifex (demandata filio Heliakim, qui et Iehoiakim, interim prouincia pontificis) legatus crimina obiecta confutaturus Babylonem proficiscitur, ibi tum se Rex continebat: vlturusque caedem patrui meditabatur expeditionem aduersus Arpaxat, cuius fraude atque ope Cyrus perierat. Ipse quoque Medos, Persas,
et Assyrios occuparat. Cum itaque bellicis tumultibus Asuerus intentus esset, Iesus auditusnon est. Victortandem Asuerus, cum Holofernem ducem suum ab Hebraeis trucidatum accepisset, vetuit publice rescripto moenia vrbis et templum extrui. Tum Ioakim pontifex absente parente res gestas Iudithae memoriae commendauit. Tenuit gubernacula Artaxerxes annos viginti.
[Note: 22] Ipsi iuccedit filius Darius annos septem et triginta, cum fratre Cyro Artabane ob regnum contendit: deinde ad arma ventum est, ibi victor Darius, non solum acta parentis rescidit: sed votis nuncupatis quoque aedificari templum publice edicto praecepit. Anno regni eius primo Iesus pontifex rediit. Altero deinde anno adhortantibus Aggeo, et Zacharia nunciis Dei Opt. Max. Hebraei templum construunt, quarto demum anno perficiunt.
[Note: 23] Darius tertius cognomine Nothus postea Persis imperat annos vndeuiginti. Graeci haud scio quem sibi pro hoc Dario Xerxem fingant. Hic a patre acceptum regnum filio per manus dedit.
[Note: 24] Is est Asuerus Artaxerxes Magnus, Darius Meneon maritus Edissae, quae et Hester neptis Mardochei, qui vitae annos centum nonaginta octo expleuit. A quo per Epistolam admonitus, rogatusque Ioakim pontifex rem gestam literis mandauit: Anniuersariumque sacrificium instituit. Septimo huius regni anno Esdras sacerdos armarium diuinae legis in Palestinam migrauit: Vicesimo deinde anno pocillator Regis Neemias subsequitur, moenibus Hierosolyma cingit. Regnauit Artaxerxes annos quinque, et quinquaginta. Postea Artaxerxes Ochus filius Edissae tenet regnum annos sex et viginti: eius filius Arses quatuor.
[Note: 25] Postremus apud Persas regnauit annos sex Darius quartus Arsami filius Codomanus ante dictus praefectus Armeniorum bellum cum Alexandro Magno diu variante fortuna, magna virtute gessit. Postremo victus ab Alexandro, a cognatis occisus insidiis: vitam pariter cum regno Persarum finiuit, quod annos duntaxat (vt sunt omnia humana caduca) tres supra trecentos mansit: quemadmodum Arabarzanes quoque apud Q. Curtium, Alexandro literis aperuit.
[Note: 26] Sed longius ab incepto studium et necessitas sacrae historiae nos traxit. Nunc ad Europam, Germanosque reuertar, si prius admodum pauca de Imperio Macedonum, quod et Graecorum vocari solet, attigero. Alexander ille Magnus Imperii Graecorum author, acerrimi ingenii, literarum studiis eruditus fuit, exacta pueritia per quinquennium sub Aristotele doctore inclyto omnium Philosophorum creuit. Accepto deinde Imperio Regem se terrarum omnium, et mundi appellari iussit. Annos natus viginti, cum triginta duobus peditum millibus, equitum quatuor Asiam Persarumque regnum inuadit: Hac tam parua manu, vniuersum terrarum orbem, vtrum sit admirabilius, vicerit, an aggressus fuerit, incertum est.
[Note: 27] Cum ad tam periculosum bellum, exercitum legeret, non iuuenes robustos, nec primo flore aetatis, sed veteranos plerosque etiam emeritae militiae, qui cum patre, patruisque militauerant, elegit: non tam milites, quam magistros militiae electos putares. Ordines quoque nemo nisi sexagenarius duxit: vt si principia castrorum cerneres, Senatum te alicuius priscae Reipub. videre diceres. Illius amici eius virtutis erant, ac venerationis, vt singulos Reges putares. Quippe ea pulchritudo et proceritas corporis et virtutum, et sapientiae magnitudo in omnibus fuit, vt qui eos ignoraret, non ex vna gente, sed ex toto terrarum orbe electos iudicares: nec vlla gens vnquam tam clarorum virorum prouentu floruit, quos primum Philippus pater, mox Alexander tanta cura legerat: vt non tam ad societatem belli, quam in successionem regni electi viderentur. Quis igitur miretur talibus ministris, Orbem terrarum victum?
[Note: 28] Sed vt breui hos imperium coaluit, ita breui collapsum est. Cum Alexandro maiestas eius orta, cum eo pariter occidit. Ipse enim sublato hoste (vt sunt animi hominum nimia felicitate
mersi, impotentes sui) successu rerum elatus, impatiensque tantae fortunae, Deus adorari voluit. Nec iracundiae, nec voluptatibus temperare potuit: inter epulas ebrius suorum se sanguine aspersit: quorum ope potissimumvicerat, trucidauit crudelissime. Duodecimo tandem regni anno, insidiis petitus a suis, qui eius crudelitatem latius serpere metuebant, veneno in ipso flore aetatis Babylone extinctus.
[Note: 29.] Duces Alexandri declarato fratre eius Philippo Rege, primo specie alieni imperii procurandi ingentia inuadunt regna (sed aduersus immodicas cupiditates nullus stat terminus, et difficile est eo contentum esse, quod offert occasio, sordent prima, cum maiora sperantur) interfectis Alexandri vxoribus, liberis, matre, omnibus denique, quicunque Alexandrum etiam longinqua cognatione contigerant: reges se a populo appellari iubent, ita ex vno Imperio quatuor confecere regna, Asiae, Syriae, Macedoniae, Aegypti. Quodque Imperium sub vno stare potuisset, dum a pluribus sustinetur, corruit.
[Note: 30] Ipsi denuo in semetipsos arma vertunt, et cum ciuilibus bellis vires suas, seque confecissent, facilem praebuere victoriam Romanis. Qui regibus captis, trucidatis, pulsis, eorum regna in formam prouinciarum redegerunt. Paulus Aemilius Macedoniam, vno die duabus et septuaginta vrbibus direptis, ac venditis. L. Cornelius Scipio Asiaticus Asiam: Cn. Pom. Magnus Syriam: Imperator Caesar Augustus Aegyptum Romano subiecit Imperio.
[Note: 31] Hae nunc regiones omnes Turcarum seruiunt Imperatori, non sine maxima Christianorum principum infamia, iacturaque Reipub. Christianae: pudet, pigetque dicere, quam degeneres simus. Nos pessima, atque diuersa inter se vitia, luxuria, atque auaritia pessundant. Maiores nostri (apud quos pluris ferrum, quam aurum erat) lacte, et caseo, auenae pulte, parco ac parabili victu contenti, pellibus ferarum, et rhenonibus (quae venatio subministrabat) vestiti, Darium opulentissimum Persarum Regem (qui Graeciam debellauit, Macedoniam domuit, Iolas nauali praelio superauit) turpi ex Germania submouere fuga: ipse enim Germanorum Orientalium (quos Scythas et Getas vocare solent) regni Landino nomine bellum inintulit. Huius filiam Darius in matrimonium petierat. Landinus Persae adfinitatem amicitiamque spreuit. Darius ita se contemni non aequo ferens animo, ponte Danubium committit, armatis septingentis millibus hominum, Daciam, qui nunc Septemcastrenses sunt, ingressus est. Non facientibus hostibus pugnae potestatem, sero animaduertit interrupto ponte Histri, reditum sibi intercludi posse. Insidias igitur metuens, amissis nonaginta millibus hominum, trepide refugit quae iactura abundante multitudine inter damna numerata non est
1. Germani quaerunt nouas sedes.
2. In Pannonia et sub Brenno in Italia consident.
3. Praesagium de eorum aduentu Romae spernitur.
4. Brennus cum Dionysio Rege Siciliae foedus init.
5. Brennus Ethruscos infestat. Boii Melpum delent. Clusii obsessio.
6. Clusini auxilium a Romanis deposcunt.
7. Legati Romanorum cum Germanis agunt de Clusinis non oppugnandis.
8. Legati Romanorum cum Clusinis contra Germanos pugnant.
9. Germani ea de re Romae queruntur, Legatorum deditionem poscunt, bellumque minitantur.
10. Romanorum ad Alliam clades. Lucariorum festorum origo.
11. Germanorum aduentus Romae.
12. Romanorum fuga. Seniores ex Senatu in vrbe permanent.
13. Germani Romam intrant.
14. Senes trucidantur. Vrbis direptio et incendium, Capitolii obsessio. Venus Calua.
15. Obsidio soluitur. Germani pro mille pondo auripacem concedunt, interque accipiendum caeduntur.
16. Varia cum Romanis praelia.
17. Senones varia fortuna pugnant.
18. Expeditio Philippi Macedonum Regis in Germanos.
19. Germani astutia victi. Philippus praedam amittit.
20. Alexandri M. exercitus a Germanis profligatus.
21. Germani in Asia sub Dario militant.
22. Alexander in Germanos arma conuertere decernit, Legatorumque Germanicorum magnanima responsio.
23. Legatio Scytharum seu Germanorum Orientalium Legatorumque insolens oratio.
24. Alexander Germanos vlteriores lacessere declinat. Saxones et Sueui ipsi stipendia faciunt, Norici et Boii bellum indicunt.
25. Germanorum noua transmigratio, decisa sylua fontes nascuntur.
26. Lysimachus a Getarum Rege captus, ipsique bellum stolide occupasse exprobratur.
27. Reges Germanorum pacem emunt.
28. Ptolomaei Legatis Germanis data responsio.
29. Macedones a Germanis vincuntur, Ptolomaeus captus occiditur.
30. Metus in Macedonia. Sosthenes Macedonum Princeps Belgiam repellit.
31. Brennus Macedoniam irrumpit.
32. Macedones sub Sosthene vincuntur, Germani Macedonum agros depraedantur.
33. Brennus ad spoliandum templum Apollinis se accingit. Templi descriptio.
34. Delphi praesidio muniuntur
35. Brennus suos hortatur et Delphos oppugnat.
36. Sacerdotes Apollinis suos ad resistendum incitant.
37. Terrae motu et tempestate orta Germani prosternuntur, Brennus se interficit.
38. Num haec ita se habeant dubium movetur. Pars Germanici agminis novas sedes inuenit.
39. Exercitus a Brenno ad tuendos fines relictus, Antigono pacem venalem offert.
40. Legati Germanorum ostentatione ad praedam inuitati.
41. Macedonum castra deserta occupantur. Germani trucidantur.
42. Lomnorius et Lutharius Thraciam et Bizantinum oram vectigalem reddunt,
43. Tendunt in Asiam, Hellespontum traiiciunt.
44. Troiam occupant, Nicomedi auxilium praestant, stipendia exigunt.
45. Terror armorum Germanicorum et iuuentutis foecunditas.
46. Gallograecia a Germanis fundata Galatarum nomina.
[Note: 1] REgnante deinde apud Persas Artaxerxe Magno, marito Edissae, quae et Hester, Germani seu ex veteri et antiquo gentis instituto, seu abundante domi multitudine, cum eos non caperent terrae, quae genuerant, trecenta millia hominum ad sedes nouas quaerendas velut peregrinatum miserunt. Alii scribunt latrocinandi studio, alienaque rapiendi, more prisco, caeteris contemptis, patrios deseruisse penates. Sunt qui tradant ab vltimis terrarum oris, cum omnia cingerentur Oceano, ingenti agmine profectos, cum iam media vastassent.
[Note: 2] Ex iis portio, duce Brenno filio Regis Angilorum (Sueuorum natio est) in Italia fauentibus (qui ante Alpes transgressi erant) Germanis consedit: quae et Vrbem Romam captam incendit: quemadmodum mox enarrabimus. Et portio Illyricos sinus per strages Barbaror um penetrauit, et in Pannonia consedit: ibi domitis Pannoniis per multos annos cum finitimis bella gessit.
[Note: 3] At in Italia M. Caeditius de plebe, nunciauit Tribunis, se noctis silentio audiuisse vocem clariorem humana, quae Magistratibus dici iuberet, Gallos (hoc est albos) et Teutonas, atque Germanos aduentare: Id (vt fit) propter autoris humilitatem spretum est,
et quod longinqua tum, eoque ignotior gens erat.
[Note: 4] Brennus Sueuorum Regulus, legatos ad Dionysium Siciliae Regem (qui tum adversus Graecos eam partem Italiae incolentes, quae tum Magna Graecia dicebatur, vbi est Tarentum oppidum, bellum gerebat) mittit, societatem ac amicitiam petitum: gentem suam inter hostes eius positam esse, magno vsui ei futuram, vel in acie bellanti, vel de tergo intentis in praelium hostibus, aperuit. Grata legatio Dionysio fuit. Ita pacta societate, et Teutonum auxilio auctus, bellum velut ex integro restaurat.
[Note: 5] Germani quoque eius societate freti, Ethruscorum oppida, quae nondum expugnarant, sibi deposcunt, belloque lacessunt. Bon, qui ante ducentos annos in Italiam transcenderant, cum Senonibus (quos fuisse Sueuos inter illustres constat authores: et etiam nunc apud nos carminibus antiquis canitur) Melpum Vrbem opulentia praecipuam, euertunt, atque delent, author est Corn. Nepos. Brennus deinde Clusium obsidet, auxilio fuisse Boios Sueuis ex Plinio existimare licet.
[Note: 6] Romani tum Imperii radices Tiberino agro, Latioque antiquo millibus passuum quinquaginta finiebantur. Vicinae Vrbes, velut aemulae, vltro etiam bello lacessebant. Clusini nouo, et incognito hoste exterriti legatos Romam, qui auxilium a Senatu peterent, miserunt.
[Note: 7] De auxilio nihil impetratum, legati tres missi, qui Senatus et populi nomine agerent cum Germanis, ne socios populi Romani, atque amicos, a quibus nullam iniuriam accepissent, oppugnarent, Romanis eos bello quoque, si res cogat, tuendos esse. Legatis in concilio Germanorum respondetur: Quinam gentium sint Romani, nescimus: nec quicquam nobis cum ipsis rei est, Clusini partem agri, quem latius possident, quam colant, concedant, aliter pax impetrari non potest. Suscipientibus deinceps Romanis, atque quaerentibus, quidnam Germanis in Italia omnino rei, et quodnam ius id esset, agro possessores spoliare. Accensis inde vtrinque animis, primo ad iurgium ventum est, mox praelium conseritur.
[Note: 8] Legari quoque contra ius gentium arma capiunt, et fortiter ante signa Clusinorum pugnant. Quod vbi Germani agnouere, signo dato, per totam aciem receptui canunt. Omissa inde ira adversus Clusinos, in Romanos belli studium conuertunt. Erant qui extemplo Romam eundum censerent. Vicit seniorum sententia.
[Note: 9] Legati prius mittuntur questum iniurias, postulatumque, vt pro iure gentium violato, legati dederentur. Vbi mandata popularium Germani exposuerunt, Senatus cognitionem de postulatis ad populum reiicit. Vbi plus gratia, ac opes valuerunt, vltro honos habitus violatoribus iuris humani, Magistratus delari, ne dum mulcta indiceretur. Ipsi Tribuni militum consulari potestate creati sunt, tantum abfuit, vt dederentur, aut de eorum poena ageretur. Infensi Germani bellum propalam minitantes, ad suos redeunt, confestim citato agmine Romam versus tendunt.
[Note: 10] Vrbes alias raptim praetereuntes omnia tumultu complent. Romam se ire magno clamore significant. Fit fuga agrestium. Romani fama, nunciisque Clusinorum, aliorumque populornm exciti, ad vndecimum lapidem ab vrbo iuxta Alliam flumen hostibus occurrunt. Brennus Regulus Sueuorum, omissa multitudine, quae in aequo campi consederat, in subsidiarios, qui editum locum occuparant, impetum dat. Parum per illos tutatus est locus. Vbi loco pulsi, continuo omnes terga vertunt, fit fuga passim, pauci Romam, pars maxima Veios perfugit. In turba impedientium fugam, quid ad ripam Tiberis abiectis armis defugerant, magna strages facta: multos imperitos nandi, aut inualidos, hausere gurgites. Erat inter viam Salariam et Tiberim lucus permagnus, plerique victi ac fugientes e praelio se occultauerunt ibidem: vbi et quotannis festa inhoc luco posthac celebrant, lucariaque vocabant.
[Note: 11] Germani tam repentina victoria praeter spem potiti, haud multo ante Solis occasum ad Vrbem Romam perueniunt. Vbi cum Equites progressi, non portas clausas, non stationem pro portis excubare, non armatos esse in
muris retulissent, noctem, insidiasque, et ignotae situm vrbis veriti, extra Vrbem consederunt. Romae vbi hostes adesse nunciatum est, qui tum ibi erant totam Vrbem lamentis implent rati reliquos omneis caesos esse.
[Note: 12] Iuuentus armata in arcem fugit. Caeteri qui inutiles bello, ex vrbe cum liberis, vxoribus effusi, per agros dilabuntur, vrbesque petunt finitimas: sacra in doliolis condita, Flamines ac Vestales virgines sacello defodiunt, cum caeteris quae ferre poterant, ex vrbe excedunt. Turba seniorum, qui amplissimis vsi erant honoribus, domos regressa, insignibus magistratuum, cultuque fortunae priscae amplissimo, in medio aedium, sellis eburneis sedens, hostium aduentum expectabat.
[Note: 13] Senones postero die apertam Vrbem inuadunt, primoque trepidabant, ne qui subesset dolus. Mox vbi solitudinem vident, Vrbem patente porta ingrediuntur, in forumque perueniunt acie instructa. Solitudine absterriti, suspectis locis praesidia collocant, ne quis in dissipatos impetus fieret. Caeteri dilapsi ad praedam patentes passim domos adeunt, vbi sedentes in sellis senes Augusto ornatu, habituque veluti simulachra Deorum venerabundi intuentur.
[Note: 14] Vnus ex senibus in caput Sueui barbam suam (vt tum omnibus promissa erat) permulcentis scipionem eburneum impegit: ab eo initium caedis ortum, omnes caeteri quoque in suis sedibus trucidantur. Tecta deinde diripiunt Germani, exhaustis faces admovent, totam. Vrbem igne, ferro vastant: sex menses circa arcem haerent, obsessi in Capitolio Romani ex mulierum capillis tormenta faciunt, inde aedem Veneri Caluae consecrarunt.
[Note: 15] Panis iactatus in Germanorum castra, vt desperarent inopia subigi posse Romanos. Pestilentia enim, famesque obsessos pariter et obsidentes vrgebat: induciae factae, obsidio soluta est. Mille pondo auri Romani redimunt pacem: inter accipiendum aurum Camillus collectis profugis ex praelio Romanis, Germanos imparatos, inopinatosque, et nihil mali suspicantes facile cecidit. Fugientibus, ne desperantibus rediret in praecordia virtus, non solum via data, sed et nauigia permissa, quibus Tiberim transirent, et commeatus, ita censente Senatu, praebiti sunt. [Note: Plinius de Viris Illust. cap. 23.] Capta Roma est quartodecimo, Calendas Augusti, ab V. C. anno supra trecentesimum quarto et sexagesimo. Hunc diem Roma fastis mandauit, aterque decreto pontificum iudicatus est.
[Note: 16] Cum reliquiis et aliis Italiam incolentibus subinde pugnatum est. Manlium Torquatum, M. Valerium Coruinum, aliosque Romanos duces cum his bellasse in Annalibus inuenio. Complura praelia tumultuaria latrocinantium more fuerunt. Ipsi enim ingenti saepius precio mercedeque conducti ab Ethruscis, Vmbris, aliisque Italiae populis infestis Romae velut in ceruicibus positae, Romanum peruaserunt agrum.
[Note: 17] Cum saepe alias, tum eo anno, quo Q. Fabius Maximus, quintum, P. Decius, quartum Coss. fuerunt, Teutonici tumultus praecipuus terror ciuitatem tenuit: Imperatoresque bello ambo delecti, Senones Sueui multitudine ingenti, rurfus ad Clusium (quod Carmas olim appellabant) venerunt, legionem Romanam, castraque oppugnatum. Scipio qui castris praeerat, loco adiuuandam paucitatem suorum militum ratus, in collem, qui intra Vrbem et castra erat, aciem erexit: sed vt in re solita, parum explorato itinere ad iugum perrexit, quod hostes ceperant, parte alia aggressi: ita caesa a tergo legio: atque in medio, cum hostis vndique vrgeret, circumventa: deletam legionem, ita vt nuncius non superesset, quidam authores sunt. Nec ante ad Consules, qui iam haud procul a Clusio aberant, eius cladis fama perlata est, quam in conspectu fuere Teutonici equites: pectoribus equorum (qui mos adhuc est Orientalium Germanorum) suspensa gestantes capita, et lanceis infixa. Congressi cum duobus Coss. cum equitatum Romanum infugam vertissent, Decium devotum Diis Manibus occidunt: superstitione magis deinde, quam virtute victi sunt, Iidem paruo post tempore, cum ipsis populus Romanus bellum ob violatos legatos indixisset, L. Coelium praetorem cum legionibus profligarunt.
[Note: 18] Haec ad Occidentem, et Meridiem cum gesta, in Oriente, et Aquilonis in ora, non minor tumultus fuit Philippus Macedonum Rex, pater Alexandri Magni, posteaquam multis vrbibus direptis, Graeciam domuerat, finitimos in potestatem redegerat, in eam Magnae Germaniae partem, quae Histro, Pontoque contermina est, Danubio traiecto, praedandi causa proficiscitur, more negociantium impensas belli alio bello refecturus.
[Note: 19] Mathaeas qui eo tempore erat Rex harum regionum, cum copiis occurrit. Cumque sui virtute, ac animo praestarent, astutia Philippi vincuntur. Capta pecoris magna vis, et viginti millia puerorum ac faeminarum, auri, argentique nihil. Sed reuertentem Philippum accolae Histri armis excipiunt. Philippus ita in femore vulneratus est, vt per corpus eius equus interficeretur, cum omnes occisum putarent, praeda amissa est.
[Note: 20] Nec impune nos Philippi filius Alexander magnus lacessiuit. Nam Zopyrion praefectus Ponti ab ipso relictus, ociosum se ratus, si nihil ipse gessisset, adunato triginta millium exercitu, maioribus nostris bellum intulit. Caesus cum omnibus copiis, poenas temere illati belli genti innoxiae luit.
[Note: 21] Ea quoque tempestate, Germanos in Asia militasse, praeter famam vulgatissimam, antiqua carmina, domestica videlicet testimonia, autorem habeo Q. Curtium, qui inter auxilia Darii Regis Persarum (quem variae gentes, ne fociis satis quidem notae sequebantur) Sueuos connumerat.
[Note: 22] Canitur apud nos Alexandrum Asia perdomita in Europam arma conuertere decreuisse, misisseque ad Germanos finitimosque quendam ex amicis, qui denunciaret ne Tanaim atque Histrum amnes iniussu Regis transirent: a latrociniis se continerent. Maiores nostri militiae facitis magni, ad verborum linguaeque certamina rudes, gladium Alexandro misere per legatos, quos conviuio adhibitos cum Alexander, quid nam maxime timerent, ratus se dicturos, interrogaret: Nihil aliud Rex praestantissime (inquiunt) quam ne coelum in nos corruat.
[Note: 23] Adfuerunt et Germanorum Orientalium (quos Sarmatas, et Scythas scriptores rerum, nos Venedos, ipsi se Sclauos vocant) oratores, hos ita locutos accepimus: Si Deus auiditati tuae par corpus dedisset, orbis terrarum te non caperet, alteramanu Orientem, aeltera Occidentem contingeres. Et hoc assecutus scire velles, vbi solis fulgor absconderetur. Sic quoque concupiscis quae non capis, ab Europa petis Asiam, ex Asia transis in Europam. Deinde si humanum genus omne superaueris, cum syluis, et niuibus, et fluminibus, ferisque bestiis bellum gesturus es. Arbores magnae, quae diu quidem crescunt, vna hora extirpantur: Leo quoque minimarum auium pabulum est, et ferrum rubigo consumit. Nihil tam firmum est, cui periculum non sit etiam ab inualido. Quid nobis tecum est? nunquam terram tuam attigimus, qui sis, vnde venias, licet ne ignorare in vastis sylvis, paludibusque viuentibus? Nec seruire vlli possumus, nec imperare desideramus. Gloriaris te ad latrones persequendos venire, omnium gentium quas adisti, latro es. Iam etiam ad pecora nostra auaras, et instabiles manus porrigis. Impone foelicitati tuae frenos, facilius eam reges: si Deus es, tribuere mortalibus beneficia debes, non sua eripere: si autem homo es, id quod es, semper esse te, cogita. Nos Asiae, et Europae custodes habes: vtrique imperio tuo finitimos, hostes an amicos velis esse considera. Contra Rex fortuna sua, et consiliis suorum se vsurum esse respondit: nam et fortunam cui confidat, et consilium suadentium ne quid temere, aut audacter faciat, se secuturum.
[Note: 24] Ita dimissis oratoribus Tanaim traiicit, ibi more veterum ducum aram, atque columnam in terminis posuit, meminit Ptolomaeus. Inde Alexandria in ripa Tanais condita, in Asiam reuertitur: satis et ad gloriam, et vtilitatem perfectum ratus, Germanos vlteriores lacessere declinauit. Alexander popularibus nostris etiam imperitis notior est, quam sui reges, et Imperatores: quorum ne nomina quidam norunt. Saxones, et Sueui tum se stipendia fecisse praedicant. Noricos, Boiosque eidem bellum indixisse antiquis canitur carminibus.
[Note: 25] Post mortem eius magna hominum vis, seu inopia agri, seu ipe praedae Germania, Pannoniaque migrarunt. Hortante deinde successu, diuisis agminibus alii Macedoniam patriam Alexandri Magni duce Belgio: Alii Graeciam ducibus Brennone, Euridano, et Thessalono: Pars Thraciam viginti millia hominum, cum Lomnorio et Luthario Regulis, ferro omnia proterens, petiuit. Circa Hemum castra locant: contra Cassandrum, et Lysimachum Reges Macedonum, cum valli gratia syluas cecidissent, fontes nati sunt decisa sylua, quos arborum alimenta consumebant.
[Note: 26] Dromichetes quoque Getarum Rex Lysimachum regem viuum capit inferentem sibi bellum: ostendens ei inopiam suorum, liberum dimisit: admonens opulenti populi ducem stolide aduersus inopes occupasse bellum: quod magis domi illi timendum sit: quod belli certamen anceps, praemia victoriae nulla, damna manifesta: cum diuite in hoste plura concupiscenda, vltro magis prodituros obuiam: proinde inquit, ne talibus bellum inferas, sed potius amicis vtere.
[Note: 27] Tantus deinde Germanici nominis terror erat, vt etiam reges non lacessiti: vltro pacem ingenti pecunia mercarentur. Solus Rex Macedoniae Ptolomaeus Ceraunos, frater Ptolomaei Philadelphi Regis Aegypti, aduentum horum intrepidus audiuit, iisque cum paucis occurrit.
[Note: 28] Belgius igitur ad tentandos Macedonum animos, legatos ad Ptolomaeum mittit, offerens pacem, si emere velit. Sed Ptolomaeus inter suos belli metu pacem Germanos petere gloriatus: nec minus ferociter se legatis, quam inter amicos iactauit. Aliter se pacem daturum negando, nisi principes suos obsides dederint. Non enim fidem, nisi inermibus habiturum: milites se habere, filios eorum, qui sub Alexandro rege stipendia toto orbe terrarum victores fecerint. Renunciata legatione risere Germani, vndique acclamantes breui sensurum, sibi, an illi consulentes pacem obtulerint.
[Note: 26] Interiectis diebus praelium conseritur, victi Macedones caeduntur, Ptolomaeus multis vulneribus saucius capitur, caput eius amputatur, et lancea fixum tota acie ad terrorem hostium circumfertur: paucos ex Macedonibus fuga seruauit: caeteri aut capti, aut occisi.
[Note: 30] Haec cum nunciata per omnem Macedoniam essent, portae Vrbium clauduntur, luctu omnia replentur. Desperantibus omnibus, Sosthenes vnus de Macedonum principibus, contracta iuuentute, et Germanos exultantes victoria compescuit, et Macedoniam ab hostili depopulatione defendit.
[Note: 31] Interea Brennus, quo duce portio Germanorum in Graeciam se effuderat, audita victoria suorum, qui Belgio duce Macedonas vicerant, indignatus parta victoria, opimam praedam, et Orientis spoliis onustam, tam facile relictam esse, centum quinquaginta millibus peditum, et quindecim millibus equitum in Macedoniam irrupit.
[Note: 32] Cum agros, villasque depopularentur, occurrit ei cum instructo exercitu Macedonum Sosthenes. Sed vincuntur Macedones, intra murosque se condunt. Victor Brenno, qui et Brennus, nemine prohibente, totius Macedoniae agros depraedatur.
[Note: 33] Inde animum ad delubra auro, argentoque ornata conuertit, dictitans aurum esse offensam religionis, locupletesque deos nullis opib. egere: vt qui eas largiri hominibus soleant. Statim igitur Delphos vertit iter. Vbi templum tum Apollinis erat positum in monte, rupe vndique impendente, orbi terrarum celebratissimum, locupletissimumque. Vbi et oracula edebantur, responsa ab insanis Vatibus dabantur consulentibus. Ciuitatem ibi fecerat hominum frequentia, qui vndique concurrebant. Multa ibi et opulenta regum, populorumque munera.
[Note: 34] Igitur Brennus cum in conspectu haberet templum, diu deliberauit, an confestim rem adgrederetur, an vero fessis de via militib. noctis spacium ad resumendas vires daret. Euridanus et Thessalonus duces, qui se ad praedae societatem iunxerant, amputari moras iubent, dum imparati hostes, et recens suus aduentus terrori esset. Interiecta nocte, et animos hostibus,
forsitan et auxilia accessura et vias quae nunc pateant, obstructum iri. Sed vulgus inconditum, ex longa inopia attenuatum, vbi primum vino, caeterisque commeatibus referta rura inuenit, non minus abundantia, quam victoria laetum per agros se sparserat, desertisque signis ad occupanda omnia, pro victoribus vagabantur. Prius itaque suam Vrbem Delphi viribus sociorum permuniuere, quam hostes vino velut praedae incubantes ad signa reuocarentur.
[Note: 35] Habebat Brennus lecta ex omni exercitu peditum quinque et sexaginta millia: Delphorum et sociorum non nisi quatuor erant millia. Quorum contemptu Brennus ad acuendos suorum animos praedae vbertatem omnibus ostendebat: statuasque cum quadrigis, quorum ingens copia procul videbatur, solido auro fusas esse, plusque in pondere, quam in specie habere praedae, adfirmabat. Hac asseueratione incitati Germani, simul et hesterno mero sau. cii, sine respectu periculorum in bellum ruebant. Contra Delphi plus in Apolline Deo suo, quam in viribus spem ponentes, cum contemptu hostium resistebant: scandentesque Germanos e summo montis vertice, partim saxis, partim armis obruebant.
[Note: 36] In hoc partium certamine, repente vniuersorum templorum antistites, simul et ipsi Vates cum insignibus et infulis, pauidi vecordiae suae in primam pugnantium aciem procurrunt. Aduenisse Deum clamant: eumque se vidisse desilientem in templum per culminis aperta fastigia: dum omnes opem Dei suppliciter implorant, iuuenem supra humanum modum insignis pulchritudinis, comitesque ei duas armatas Virgines, ex propinquis duabus Dianae, Mineruaeque aedibus occurrisse. Nec oculis tantum haec se perspexisse, audisse etiam stridorem arcus, ac strepitum armorum. Proinde ne cunctarentur Diis antesignanis hostem caedere, et victoriae Deorum socios se adiungere, summis obsecrationibus monebant. Quibus vocibus incensi omnes certatim in praelium prosiliunt.
[Note: 37] Terrae motu mox (seu natura seu praestigiis malorum geniorum id factum) portio montis abrupta; Germanorum strauit exercitum: et confertissimi cuncti hostium, non sine vulneribus dissipati ruebant. Insequuta deinde tempestas est, quae grandine, et fulgure saucios ex vulneribus absumsit. Dux ipse Brennus, cum dolorem vulnerum ferre non posset, pugione vitam finiuit. Haec Graeci scriptores de Brenno.
[Note: 38] An vero haec sint commenta sacerdotum, insanorumque Vatum et fallacissimorum spirituum praestigiae, inaniaque terriculamenta, haud facile dixerim. Maiores nostri inter caeteros heroas Germaniae Brennum antiquis celebrant carminibus: Sueuun fuisse, victoria et praemia potitum traditur. Comilitones quidem eius (quod sane constat) onusti auro et argento, per eadem vestigia, qua venerant, domum repetiuere. Pars Euridano duce ad confluentem Saui amnis sedes ceperunt, Scordisci posthac appellati sunt. Thessalonus vero non cum mediocri populo praedae dulcedine Illyricum repetiuit: spoliatisque Histris, in Pannoniae atque Norici confinio consedit. De bello superiore Brenni ita Propertius scribit:
Torrida sacrilegum testantur lumina Brennum,
Dum petit intonsi Pythia templa Dei.
At mons laurigero concussus vertice, duras
Gallica Parnassi sparsit in arma niues.
[Note: 39] Peditum vero quindecim millia, equitum tria, qui (cum Brennus proficisceretur in Graeciam) ad terminos gentis tenendos relicti fuerant, ne soli desides viderentur, fugatis Getarum, Triballorumque copiis, Macedoniae imminentes ad Regem Antigonum (qui Ptolomaeo, Sosthenique successerat) legatos mittunt, qui pacem venalem offerrent, simul et regis castra specularentnr.
[Note: 40] Quos Antigonus pro regali munificentia, ingenti apparatu ad coenam inuitauit. Sed Germani expositum grande auri, argentique pondus admirantes: atque praedae vbertate sollicitati, infestiores quam venerant, reuertuntur. Quibus Elephantes, velut
inusitatas ipsis formas Rex ostendi iusserat, naues onustas copiis demonstrari: ignarus, quod quibus ostentatione virium metum se iniicere existimabat, eorum animos, vt ad opimam praedam sollicitabat. Itaque Legati ad suos reuersi, omnia in maius extollentes, opes pariter, et negligentiam regis ostendunt: referta auro, et argento castra esse: et neque vallo, fossaue munita, et quasi satis munimenti in diuitiis haberent, ita eos omnia officia militaria intermisisse: prorsus quasi ferri auxilio non indigerent, quoniam abundarent auro. Hac relatione animi satis ad praedam incitabantur. Accedebat tum exemplum Belgii qui non magno ante tempore Macedonum exercitum cum rege trucidauerat.
[Note: 41] Itaque consentientibus omnibus, nocte castra Regis aggrediuntur, qui praesentiens tantam tempestatem, signum pridie dederat suis, vt omnibus rebus ablatis, in proximam syluam taciti se occultarent. Neque aliter seruata castra, quam deserta sunt. Siquidem Germani, vbi omnia vacantia, nec sine defensoribus modo, verum etiam sine custodibus vident, non fugam hostium, sed dolum arbitrantes, diu intrare portas timuerunt. Ad postremum integris et intactis munimentis scrutantes potivs, quam diripientes castra occupauerunt. Tunc ablatis quae inuenerant, ad littus conuertuntur: ibi dum naues, incautius diripiunt, a remigibus, et ab exercitus parte, quae eo cum liberis et coniugibus confugerat, nihil tale metuentes trucidantur.
[Note: 42] At Lomnorius, quem Strabo [Note: Strabo lib. 12.] Leonorium nominat, et Lutharius tertii agminis reguli (quos supra commemoraui) in Traciam iter auertunt. Ibi cum resistentibus pugnando, pacem petentibus stipendium imponendo, Byzantium (quae nunc Constantinopolis est) perueniunt: eam omnem oram vectigalem faciunt: Vrbes regionis eius obtinent, et aliquandiu possederunt.
[Note: 43] Cupido deinde eos in Asiam transeundi capit, cum audissent ex propinquo, quanta vbertas terrae eius esset. Lysimacha vrbe capta, Chersoneso omni armis possessa, ad Hellespontum descenderunt: ibi cum exiguo freto diuisam cernerent Asiam, multo magis animis incenduntur. Nuncios itaque ad Antipatrum praefectum de transitu mittunt. Quae res cum lentius spe ipsorum protraheretur, inter Regulos seditio orta est. Lomnorius retro, vnde venerat, cum maiore parte hominum repetit Byzantium. Lutharius Macedonibus (quos Antipater per speciem legationis ad speculandum miserat) duas tectas naues, et tres lembos adimit, his alios, atque alios, dies noctesque transuehendo intra paucos dies omnes copias traiecit. Haud ita multo post Lomnorius quoque Nicomede Rege Bithyniae adiuuante, Byzantio transmisit.
[Note: 44] Ex Europa itaque transgressi coeunt in vnum rursus Reguli, copiasque iungunt. Primo Ilium (quam Troiam vulgo dicunt) occupant, ibi se munire decreuerant. Verum cum sine moenibus esset, relinquunt. Deinde Nicomedi, qui aduersus Zyboeam: partem tenentem Bithyniae bellum gerebat, auxilia ferunt, Eorum opera deuictus Zyboea est, Bithyniaque omnis in ditionem Nicomedis decessit: cum quo Germani diuisere regnum. Profecti subinde ex Bithynia in Asiam processerunt, non plus ex viginti millibus hominum, quam decem armata manu erant: tamen tantum terrorem omnibus gentibus iniecerunt, vt quas adissent, quas non adissent imperio, parerent tributa penderet. Proindestipendia ipsi ex tota Asia eis Taurum montem exigebant.
[Note: 45] Denique neque Reges Orientis sine mercenario eorum exercitu, vlla bella gesserunt: neque pulsi regno ad alios quam ipsos conugerunt. Tantus terror Germanici nominis, siue armorum inuicta felicitas fuit, vt aliter neque maiestatem suam tutam, neque amissam recuperare se posse sine Teutonica virtute arbitrarentur. Teutonumque ea tempestate tantae foecunditatis iuuentus fuit, vt Asiam omnem velut examine aliquo implerent.
[Note: 46] Itaque (vt iam dixi) a rege Bithyniae in auxilium inuocati, regnum cum eo parta victoria diuiserunt, ad Halim amnem consederunt, eam regionem Galatiam, Gallograeciamque authores rerum nominant, ibid. quos Germanos fuisse, supra ex D. Hieronymo docui. Nam
et corpora procera, promissae, et rutilatae comae (quales Cn. Manlius Cos. apud T. Liuium refert) non aliam regionem, quam Germaniam indicant, quae tum quoque Gallia dicta fuit. Video et a tempestatis nostrae scriptoribus Carolos, Lotharios, Ludouicos, Carolomanos, Arionulphos, Godofridos, Baldouinos, Flandros, Brabantinos, reliquos Belgas, cum Germani sint, appellari tamen Gallos. De Galatis superioribus Claudianus Poeta, qui plurima de nobis scripsit, ita canit:
Nuper ab Oceano Gallorum exercitus ingens,
Illis, ante vagus, tandem regionibus haesit,
Pro Rheno poturus Halim, etc.
Ad hos D. Paulus scribit. Peculiaria gentis nomina Tholistobogi, quorum caput Pisinus, Voturi, Ambiati, Tectosages, Ancyra ciuitas, Teutobodiaci, Trogini, siue Trocini, quorum est Tauium. Sed ad Europam, Italiamque rursus redeo.
1. Marcus Claudius primus Apenninum transcendit. Boiorum clades. Viridomani mors.
2. Cremona et Placentia ad Boios in officio tenendos conditae.
3. Bellum Carthaginense.
4. Exercitus Romanus cum Posthumo a Boiis deletus.
5. Posthumi caput praescinditur, calua paterae loco adhibetur.
6. Pauor Romae exortus. Boiorum incur sitiones.
7. Cn. Seruilius contra Boios missus re infecta Romam redit.
8. Romani Boiorum agros populantur et frumenta demetunt.
9. Inde in fugam coniiciuntur.
10. Placentia a Boiis capitur.
11. Obsessio Cremonae. Boii caeduntur, de iisque triumphus.
12. Boii puguam detrectant, bis funduntur.
13. Dorulacus totam Boiaricam gentem convitat.
14. Boii Romanornm castra aggrediuntur.
15. 16. Praelia circa castra tria. Varia pugna et victoria.
17. Boii a Lucio Cornelio Merula profligantur,
18. Tandemque a P. Nasica denuo fusi se dedunt, agri parte multantur.
19. Ipsos adhuc inquietos Romani ex Italia pellere decernunt. Boii ad Tauriscos et Noricos transmigrant.
20. Gallia togata.
21. Coloniae Latinae. Agri Boiarici inter milites diuisio.
22. Aurariae in Tauriscis et Noricis inventae.
23. Germani Asiatici siue Gallograeci a Romanis praelio fusi.
24. Luxuriae aliorumque vitiorum apud Romanos origo.
[Note: 1] POst Tarentum, Pyrrhum Regem, Carthaginensque primo bello deuictos, sub, acta iam Italia, trans Apenninum primum promota sunt arma Romana: plurima deinde bella Romano populo cum Boiis, sociisque eorum fuere: plures de ipsis Triumphi, quam de toto orbe terrarum acti sunt, donec Boii, qui amplissimi erant, eiecti sunt, socii eorum deleti. Ante bellum igitur Punicum secundum M. Claudius Cos. primus Romanorum cum exercitu Apenninum montem, Padumque amnem transcendit: cum Boiis et sociis eorum manus conseruit, eos aliquot praeliis egregie fudit, ad pacis demum conditiones coegit. Nam Viridomarum Regem illorum, sua manu occidit, tertia post Romulum
opima spolia, quae dux duci detraxit, retulit. De hac victoria Propertius haec fecit carmina:
Claudius a Rheno traiectos arcuit hostes,
Belgica cum vasti parma relata ducis.
Virdomari genus hic Rheno iactabat ab ipso
Nobilis, etc.
[Note: 2] In agro illorum Coloniae deductae sunt Placentia et Cremona, velut claustra ad eorum tumultus opposita, Romano Colono oppletae sunt. Missus quotannis ab vrbe praetor cum exercitu, qui illos in officio, fideque contineret, ceruicibusque ipsorum immineret. Histriam quoque tum et Illyricos subiecere Romani.
[Note: 3] Non longo post deinde tempore Hannibal dux Carthaginensium, grauiter Italiam armis premit: ad Trasimenum lacum Germanis acerrime pro Romanis pugnantibus, deductis ordinibus facit abeundi potestatem, abeuntes sine suorum sanguine sternit. Deinde Romanum militem graui praelio ad vicum Cannas fudit.
[Note: 4] Eodem anno noua clade adfecta est Roma, alia super aliam cumulante in eum annum fortuna. L. Posthumius praetor consul absens tertium, cum Tito Sempronio Gracho creatus, cum exercitu a Boiis deletus est. Sylua erat circa Mutinam vasta (Litanam [Note: Litana sylua, an der Leitten.] vocabant) qua exercitum traducturus erat, eiu syluae dextra, laeuaque circa viam Boii arbores ita inciderunt, vt immotae starent, momento leui impulsae occiderent. Legiones duas habebat Posthumius, sociumque a supero mari conscripserat tantum, vt quinque et viginti millia armatorum in agros hostium induxisset. Boii oras extremae syluae cum circumsedissent, vbi intrauit agmen saltum, extremas arborum succisarum impellunt, alia in aliam instabilem per se, ac male haerentem incidentes, ancipiti strage arma, viros, equos obruerunt, vt vix decem homines effugerent. [Note: Liuius lib. 3 dec. 5.] Nam cum exanimati plerique essent arborum truncis, fragmentisque armorum, caeteram quocque multitudinem inopinato malo trepidam, Boii saltum omnem circumfedentes interfecerunt: paucis e tanto numero captis, qui fluminis pontem petentes, obsesso ante ab hostibus ponte, interclusi sunt.
[Note: 5] Ibi Posthumius omni vi ne caperetur reluctans, occubuit, spolia corporis, caputque ducis praecisum Boii ouantes, templo, quod sanctissimum apud eos erat, intulerunt. Purgato inde capite (vt mos tum erat Germaniae, quemadmodum et Plinius et Paulus Ticinensis produnt) caluam auro caelauerunt. Idque sacrum erat, quo solennibus libarent: poculumque idem sacerdoris esse, ac templi Antistitis. Vidi ego nostrates ex ossibus capitum humanorum bibere, diuorumque capitibus pro pateris vti. Praeda haud minor, quam victoria Boiis fuit.
[Note: 6] Hacclade nunciata Romae, in maximo pauore per multos dies Vrbs fuit: bellum id eo anno omissum, quamquam ira stimularet, de hoste Hannibale consultatum est. Quo superato, legati Placentinorum, Cremonensiumque Romae conqueruntur, ab accolis Boiis agrum suum incursari, et vastari, magnam partem Colonorum dilapsam esse, et frequentes fe Vrbes, agrum vastatum ac desertum habere.
[Note: 7] Cn. Seruilius Cos. contra Boios mittitur, sed nulla re memorabili gesta, patre Cn. Serruilio Triumuiro agrario, et C. Luctatio patruo ex seruitute post dextum decimum annum, receptis, qui ad vicum Canetum circa Mutinam capti fuerant. Hinc patre, illinc patruo latere circumdatus, priuato magis, quam publico decore Romam rediit.
[Note: 8] Facta deinde pace cum Carthaginensibus, P. Aelius Cos. cum audisset a Boiis incursationes in agros sociorum factas, duabus legionibus tumultus eius causa scriptis, additisque ad eas quatuor cohortibus de exercitu suo, C. Appium praefectum sociorum, tumultuaria hac manu, agrum Boiorum inuadere iussit: ipse eodem aperto itinere per montes duxit. Appius ingressus hostium fines, primo populationes satis prospere ae tuto fecit: delecto inde ad castrum Mutilum satis idoneo loco, ad demetenda frumenta (iam enim maturae erant segetes) profectus, neque explorato circa loco, nec stationibus satis firmis (quae inermes, ac operi intensos tuerentur) positis, irri
prouiso impetu Boiorum cum frumentaroribus est circumuentus.
[Note: 9] Inde pauor, fuga etiam armatos coepit: ad septem millia hominum palantia per segetes sunt caesa, inter quos ipse C. Appius praefectus, caeteri in castra metu propulsi, inde sine certo duce, consensu militari, proxima nocte, relicta magna parte rerum suarum, ad Consulem per saltus prope inuios pervenere: qui (nisi quod populatus est Boiorum fines, et cum Liguribus foedus icit) nihil quod esset memorabile aliud in prouincia cum gessisset, Romam rediit.
[Note: 10] Continuo deinde Boii cum sociis Placentiam, ceruicibus suis impositam, de improuiso inuadunt, capiunt, diripiunt, ac magna ex parte incensa, vix duobus millibus hominum inter incendia ruinasque relictis, traiecto Pado, ad Cremonam diripiendam pergunt.
[Note: 11] Vicinae Vrbis audita clades spatium Colonis dedit ad claudendas portas, praesidiaque per muros disponenda, vt obsiderentur tamen prius, quam expugnarentur, nunciosque ad populum Romanum mitterent. L. Furius Purpurio, qui tum prouinciae praeerat circa Ariminum consulari exercitu, et sociali auxilio cum Boiis obsidentibus Cremonam, pugnam conseruit. Ancipiti praelio exceptus aedem Ioui vouit, si eo die hostes fudisset. Tandem cum vtrinque diu fortiter pugnatum esset, iam huc, iam illuc inclinante fortuna, caesi sunt tres Imperatores nobiles Boiorum. Ipsi Boii in fugam versi, castris exuti sunt. Laeta victoria Romae fuit literis allata, supplicatio in triduum decreta, Furius de Boiis triumphauit.
[Note: 12] Deinde Cn. Cornelius Cethegus, et 2. Minutius Ruffus Coss. in agrum Boiorum legiones ducunt, Iuoni in foro olitorio aedem vouent, si potiantur victoria: effusis populationibus peragrant fines hostium. Boii ob sociorum defectionem feacti animis, pugnam detrectant, relictis castris dilapsi, dissipati per vicos sunt, vt sua quisque defenderet. In sequenti anno L. Valerius Cos. circa Litanam syluam Boios fundit. Idem subsequenti anno proconsul circa Mediolanum cum Boiis, et sociis eorum, Dorulaco ipsorum Imperatore, signis collatis, pugnat: aliquot millia hostium caesa sunt.
[Note: 13] Eodem anno (deuicto iam Philippo Rege Macedoniae) florentissimis tum rebus Imperii, et augescentibus annis fortuna, victis potentissimis regibus, et Imperatoribus T. Sempronius Cos. in Boiorum agrum legiones ducit, Boiorum res tum Dorulacus Regulus eorum, cum duobus fratribus Britomaro, et Ariouisto gerebat, tota gente concitata ad rebellandum, castra locis apertis posuit, dimicaturus cum Consule. Qui vbi, quantae copiae, quanta fiducia esset hosti sensit, ad Cornelium Scipionem Aphricanum (qui Hannibalem vicerat) collegam nuncium mittit, vti maturaret venire, se tergiuersando in adventum eius rem extracturum.
[Note: 14] Contra Boii vbi consilium Romani Consulis intellexerunt, maturandum rati priusquam coniugerentur consulum copiae, per biduum steterunt parati ad pugnam, si hostis contra egrederetur. Tertia die vi vallum, castra ab omni parte aggressi sunt. Consul iubet efferre Romanos signa, sed in ipso exitu ita conserti stetere Boii, vt clauderent viam. Diu in angstiis pugnatum est, obnitebantur Romani, vt signa foras effersent: vrgebant corporibus, scutis Boii, vt aut ipsi castra penetrarent, aut exire Romanos prohiberent. Quorum duo inde primipili centuriones, signa adempta signiferis in hostes iecerunt. Dum milites repetunt enixe signum, erupere secundana porta commilitones. Iamque hi extra vallum pugnabant, alia ex parte Boii in portam Quaestoriam irruperant, L. Posthumium Quaestorem, duos praefectos, et ducentos ferme milites resistentes pertinacius occiderant, captaque ab ea parte castra, erant: sed ab aliis Romanis Boii, qui intra vallum erant, partim occisi, partim eiecti sunt.
[Note: 15] Tandem et Romani alii erupere castris: ita simul tria praelia circa castra locis distantibus erant, vsque ad meridiem aequis viribus pugnatum. Labor et aestus emollida et fluida corpora Boiorum, et minime patientia sitis, decedere pugna coegit. In paucos
restantes imperium faciunt Romani, fusosque compellunt in castra. Signum receptui a consule datum: ad quod maior pars receperunt se.
[Note: 16] Pars certaminis studio, et spe potiundi castris hostium perstitit ad vallum. Boii erumpunt ex castris, fusi deinde Romani, qui imperio Consulis parere noluerant. Ita varia hinc, atque illinc, nunc victoria, nunc fuga fuit. Boii sese receperunt in intima finium: Consul Placentiam legiones duxit Scipio alio exercitu iuncto cum collega per Boiorum agros populantes eunt, quoad syluae paludesque passae sunt.
[Note: 17] Post haec L. Cornelius Merula Cos. M. Marcellus, et T. Sempronius viri Consulares in Boiorum fines arma mouent, pugnatum diu vtrinque varia fortuna, donec sol ingenti ardore torrebat minime patientia aestus corpora Boiorum. Boii inde licet diu obstabant, demum terga dederunt, in fuga multi perierunt. Deinde L. Quintius Cn. Domitius Aenobarbus Coss. Boiorum agros duobus agminibus rursus. vastant. Equites pauci cum praefectis, deinde vniuersus senatus, postremo, quibus aut fortuna aliqua, aut dignitas erat, ad mille, ad Coss. transfugerunt.
[Note: 18] Ad vltimum dum M. Attilius Glabrio cum Antiocho Magno Rege Syriae, et Asiae (qui Dacos et Getas Germaniae magnae populos auxiliares habuit) bellum gerit. P. Cornelius Nasica, vir optimus a Senatu iudicatus, Cos. in agrum Boiorum legiones induxit, cum Boiorum exercitu signis collatis prospere pugnauit: Boios acie vicit, castris exuit. Cum tot millibus Boiorum, nemo Imperatorum ante Scipionem hunc conflixit. ingens bellum, magna victoria fuit, castra capta sunt. Boii post eam pugnam extemplo, nempe biduo dediderunt se: obsides dati a Boiis futurae pacis lignum. In deditionem itaque accepti, agri parte fere dimidia mulctati sunt, quo si vellet populus Romanus Colonias deduceret. Supplicatio eius victoriae causa decreta a senatu, victimaeque maiores caesae: Scipio de Boiis ingenti apparatu triumphauit.
[Note: 19] Nec sic quidem pax diuturna, legati Plaecentinorum et Cremonensium Romam veniunt, in Senatu queruntur inopiam colonorum, taedio accolarum Boiorum ipsas reliquisse Colonias, placuit omnino finibus, Italiaque depellere Boios. Boii aleam belli tentare amplius detrectantes, cedendum fortunae victoris gentium populi rati, ad Tauriscos, Noricosque, et vsque ad Histrum amnem, qui et Danubius, demigrant: inter amnes Danubium, et Draum Occidentem versus sedes capiunt, et omnem agrum, qui ad Illyricum pertinet, pascendis iumentis, pecoribusque idoneum occuparunt, vbi nunc pars Austriae Vngariaeque est. Bellum assidue contra Dacos, qui alteram ripam Danubii tum incolebant, gesserunt. Ita apud Strabonem, et in domcsticis libris inuenio. Tenuere Italiam annos quadringentos.
[Note: 20] Post eiectos Boios in eorum regionem Coloniae a Romanis deducuntur, Gallia Togata posthac dicta est, quae Ptolomaeo subiacet montibus Apennini, vsque ad Rauennam, et Rubiconem producta.
[Note: 21] Tertio itaque Calendas Ianuarias Bononiam, Latinam Coloniam ex Senatus Consulto L. Valerius Flaccus, M. Attilius Sarranus, L. Valerius Tappo Triumuiri deduxerunt, tria millia hominum sunt deducta, Equitibus septuagena iugera, caeteris Colonis quinquagena sunt data. Ager captus de Boiis, quorum Bononia fuerat. Boii Tuscos expulerant. Mutina quoque ac Parma Coloniae Romanorum ciuium deductae sunt. Bina millia hominum in agrum, qui proxime Boiorum, ante Tuscorum fuerat: octena iugera Parmae, quina Mutinae acceperunt. Diviserunt agros tres viri M. Aemilius Lepidus, T. Ebutius Carus, L. Quintius Crispinus. Aquileia quoque Latina Colonia deducta est in agro Boiorum: tria millia peditum, quibus data quingena iugera, centurionibus centena. Centena quadragena Equites receperunt. Deductae sunt et aliae complures, sicuti Rauenna, Ariminum, Pisaurum: quae si quis cognoscere velit, rerum scriptores euoluat. Nos breuitati suscepti operis satisfecimus.
[Note: 22] Refert Strabo in Tauriscis et Noricis ea tempestate Aurarias haud procul Aquileia
repertas, altitudine a solo duos duntaxat pedes: Aurumque fossile inventum in modum fabae, partim purum, partim decoquendum octaua parte. Itali adiuuabant Noricos, sed vbi in Italia triente carius vendi aurum Norici acceperunt, eiectis Italis soli vendiderunt.
[Note: 23] Eodem tempore post Antiochum Magnum deuictum Cn. Manlius Volsco cum Germanis Asiam incolentibus (quos Galatas, Gallograecosque vocant) quod inter auxilia Antiochi fuerant, bellum gessit, duobus praeliis fusos, fugatosque ad pacis conditiones pepulit: denuntiatum est, vt agrorum suorum terminis se continerent: morem vagandi cum armis finirent: pacem seruarent cum finitimis, caeterum liberi suis legibus viuerent. Negatus tamen est victori Triumphus, quia causam belli non adprobauit Senatus.
[Note: 24] Hic Manlius primus omni genere licentiae corrupit milites, luxuriae peregrinae origo ab exercitu Asiatico in vrbem inuecta est. Hactenus populus Romanus parsimoniae, paupertatis amator, Respublica magna, sancta, bonis exemplis diues, nullus opibus, nullus pecuniae honos fuit. Labente deinde paulatim disciplina, crescentibusque vitiis cum magnitudine Imperii auaricia, luxuria, studium pecuniae, laetalis ambitus cum intestinis seditionibus immigrarunt. Iustitia, fides cum sociis omnia venalia coepta haberi: Respublica bellis socialibus, seruilibus, gladiatoriis conflictata est.
1. Noui belli Germanici portentum.
2. Cimbri, Teutones et Ambrones Germaniae magnae populi per Illyricum in Italiam tendunt.
3. Romani iis adituin prohibituri caeduntur praelito.
4. Cimbri ad Heluctios iter faciunt.
5. Heluetii Cimbris coniuncti Galliam occupant et Hispaniam, a Celtiberis tamen repelluntur.
6. Brabantinorum et Flandrorum origo.
7. Cimbri cum sociis in Italiam iter faciunt,
8. Romanos variis praeliis fundunt.
9. Germani a Romanis aliquid agrorum petunt.
10. Repulsi variis praeliis istos superant, quinque exercitus Romano populo auferunt.
11. Marius vnica spes populi Romani bello contra Germanos praeficitur.
12. Marius moras nectit, Gallorumque et Ligurum fidem explorat.
13. Germani tripartito agmine alpes transgressi Marii castra frustra oppugnant.
14. Teutonus Marium ad singulare certamen prouocat, huiusque responsio.
15. Marii victoria contra hostes.
16. Reliquiae hostium astu debellati.
17. Teutobochus eximiae proceritatis capitur,
18. Catulus a Cimbris fugatus hos circumvenit, occasionemque Athesim transeundi nanciscitur.
19. Cimbri fugientes prosequuntur.
20. Romani Cimbrorum castris potiuntur.
21. Cimbri praelium aduerso sole, vento et puluere committentes caeduntur.
22. Vxores et canes Cimbrorum pugnaunt. Foeminarum desperatio.
23. Tertium Germanorum aginen vltronea fuga dissoluitur.
24. Ostentum de victoria contra Cimbros.
25. Marius summo honore receptus.
[Note: 1] CVm Germanis breuis sane, et quasi ad recipiendum spiritum, requies secuta est. Anno ab V. C. sexcentesimo, quadragesimo Cecilio Metello, et Cn. Papirio Carbone Coss. armorum crepitus, et tubae sonitus auditus e coelo futuras portendit calamitates.
[Note: 2] Ab eo enim tempore horribili Marte
vlularunt Cimbri, Teutones, Ambrones cum Regibus suis Celeo, Teutobocho, Bolo: transcendentes Rhenum multis mox cladibus Romanorum, suisque nobiles. Germaniae Magnae hi populi, qui ab Oceano Germanico ex his regionibus (quas nunc Saxones, Danique incolunt) in Illyricum prouinciam Romanam, seu spe praedae, seu inopia, egestateque agri cum copiis profecti fuerant, irrupturi in Italiam.
[Note: 3] Mitescentia hic alpium iuga, facilem in Italiam aditum praebent. Cn. Papirius Carbo Cos. ne quid Respublica detrimenti pateretur, cum armis, hostes aditu Italiae prohibiturus, circa Noreicam Vrbem supra Aquileiam Coloniam Romanam, occurrit, signis collatis re infecta discedit. Germani vexato Illyrico, Consulem iterum aleam belli, haud auspicato tentare cogunt. Ipsum cum exercitu fundunt, trucidant, delent.
[Note: 4] Deinde haud scio, quam ob causam ad Heluetios, plurimo quidem auro locupletes, verum in pace vitam agentes, iter fecerunt.
[Note: 5] Heluetii cum viderent Cimbrorum opes praeda partas, longe suis maiores esse, Cimbris Teutonisque, maxime Tigurini sollicitati ab ipsis, sese coniungunt. Coniunctis itaque viribus totam Galliam occupant, atque depopulantur. Transgressi Pyreneos montes Hispaniam inuadunt, magna illata calamitate, pulsi inde a Celtiberis in Gallias remigrant.
[Note: 6] Circa flumen Rhenum impedimenta, quae secum agere ac portare non poterant, deponunt: aliquot millia hominum ex suis custodiae ac praesidio relinquunt. Hi post illorum abitum a finitimis agitati, cum alias bellum inferrent, alias illatum defenderent, consensu eorum omnium pace facta, intra Mosam, Oceanumque sibi locum domicilio delegerunt: condidereque Aduaticos et Neruios. Vltro in affectatione Germanicae originis (vt ait Corn. Tacitus) ambitiosos, nunc Brabantinos, Flandrosque nominamus.
[Note: 7] Caeterum Cimbri, Teutones, Ambrones, et Tigurini Diuicone principe, cum omnem Galliam occupassent, in Provinciam exire, atque inde in Italiam contendere parabant. In prouinciam igitur Romanorum recta tendunt: iter inde in Italiam facturi. Quacunque ibant late, longeque omnia deuastabant.
[Note: 8] Lucium Cassium Cos. in finibus Allobrogum, Sabaudienses sunt, cum exercitu caedunt. L. Pisonem legatum, auum L. Pisonis, soceri Iulii Caesaris, eodem praelio interficit. Milites qui ex clade supererant obsidibus datis, et dimidia rerum omnium parte vt incolumes dimitterentur pacti, sub iugum missi sunt.
[Note: 9] Mox Germani ad M. Iunium Syllanum alterum Consulem in castra legatos mittunt. Inde ad Senatum, petentes vt populus Romanus aliquid sibi agrorum terraeue daret, quasi stipendium: caeterum, vt vellet manibus atque armis suis vteretur. Senatus negauit.
[Note: 10] Repulsi igitur quod nequiuerant precibus, armis petere constituunt. Syllanum aggressi in fugam vertunt, castris exuunt, cum exercitu caedunt. Inde Aurelius Scaurus Legatus Cos. haud secundiore fortuna confligit, fuso eius exercitu ipse captus est: et cum in consilium ab hostibus euocatus, deterreret eos, ne alpes transirent Italiam petituri, eo quod diceret Romanos minime vinci posse, a Bolo rege feroci iuuene occisus est. Eodem fato a M. Manlio, Q. Seruilio Cepione proconsulibus male pugnatum est: victi praelio, fugati, binis castris exuti sunt: octoginta millia Romanorum caesa sunt, calonum et lixarum quadraginta. Germani itaque (sicuti est apud Tacitum) ea tempestate, Carbone, et Cassio, et Scauro Aurelio, et Seruilio Caepione, M. quoque Manlio fugatis et captis, quinque simul consulares exercitus populo Rom. abstulerunt, quo metu omnis Italia contremuit. Vouit Victor gentium populus ludos Ioui Opt. Max. si Rempublicam in meliorem statum vertisset.
[Note: 11] Actum erat de Imperio, nisi C. Marius illi saeculo contigisset. Is tum bellum prospere gerebat in Aphrica aduersus Iugurtham regem Numidarum. Absens contra legem, maiorumque instituta Consul factus: eique
decretum bellum Germanicum. Ea tempestate spes, atque opes Vrbis in illo sitae.
[Note: 12] Ipse ergo Marius cum Quinto Catulo Cos. non ausus congredi itatim, militem tenuit in castris, donec inuictus ille ardor, et impetus consenesceret. Ad explorandam quoque Gallorum, et Ligurum fidem, literas eis mittit binas Consul, quarum primae prohiberent, ne interiores, quae signatae erant, ante certum tempus aperirent. Eas ante diem praefinitum repetit, reseratas reperit, hostilia agi intellexit.
[Note: 13] Germani cunctationem Marii metum interpretantes, tripartito agmine fiducia vrbis potiundae per Alpes, id est, claustra Italiae feruntur. Habebant Romani pro portento alpes ab ipsis exuperatas, quemadmodum antea ab Hannibale Teutones et Ambrones alpes emensi, summa vi castra Marii oppugnant: summa vi a Mario defenduntur.
[Note: 14] Lucius Marius Romanus Teutono prouocanti ad singulare certamen: respondit, si cupidus mortis esset, laqueo eum posse vitam finire Cumque demonstraret gladiatorem contemptae staturae, et prope exactae aetatis, dixit: si eum superasset, continuo cum victore congressurum.
[Note: 15] Marius deinde ne hostium copiae coniungerentur, occupatis compendiis, velocitate praeuenit: priores Teutonas sub ipsis alpium radicibus assequutus in loco Saluiorum, quem Aquas Sextias vocant, vbi pugnaturus postero die, Marcellum cum parua manu Equitum peditumque noctu post terga hostium misit. Et ad implendam iusti equitatus speciem agasones, lixas armatos simul ire iussit, et iumentorum magnam partem instratorum centunculis: qui, cum mane praelium iniretur, in terga hostium irruerunt Ita Marius duobus praeliis victos oppressit, in fugam vertit. Metatores Marii per imprudentiam ita castris locum ceperant, vt Germani vallem tenerent, Romanis nulla aquarum copia esset. Flagitante aquam exercitu, Viri (inquit Marius) estis, en illic habetis: itaque tanto ardore pugnatum est, eaque caedes fuit, vt flumen cruore flueret.
[Note: 16] Reliquias Teutonum, quia nox circumuenerat, circumsedens Marius sublatis subinde clamoribus per paucos suorum territauit, insomnem hostem detinuit. Ex eo consequutus, vt postera die irrequietum facilius debellaret.
[Note: 17] Teutobochus Rex, quaternos, senosque equos transilire solitus, proximo in saltu comprehensus insigne spectaculum fuit. Quippe vir proceritatis eximiae, super trophaea ipsa eminebat. Sublatis Teutonis et Ambronibus in Cimbros conuertitur.
[Note: 18] Hi repulso, fugatoque ab Alpibus, Q. Luctatio Catulo proconsule, qui fauces alpium insederat, et ad flumen Athesim castellum editum reliquerat. Ipse a Cimbris pulsus cum vnam spem salutis haberet, si flumen transisset, cuius ripam hostes tenebant. In proximo monte copias ostendit, tanquam castra positurus, praecepitque suis, ne sarcinas soluerent, aut onera deponerent: ne quis ab ordinibus, aut signis discederet. Et quo magis persuasionem hostium confirmaret, pauca tabernacula in conspectu erigi iussit, ignes fieri, vallum quosdam struere: quosdam lignatum ire, vt conspicerentur. Cimbri ista vere existimantes agi, ipsi etiam castris delegerunt locum: dispersi in proximos agros ad comparanda necessaria mansuris, dederunt Catulo occasionem traiiciendi fluminis.
[Note: 19] Fugientem igitur proconsulem, exercitumque per hyemem Tridentinis iugis in Italiam prosecuti, traiiciunt. Si statim infesto agmine Vrbem petiissent, grande discrimen fuisset. C. Marius et Q. Catulus coniunctis exercitibus cum soli, coelique clementia robur hostium elanguisset, eos vini dulcedine mitigatos, dolo in tempore aggrediuntur.
[Note: 20] Fuluius collatis cum hoste castris, Equites suos iussit succedere ad munitiones eorum. Lacessitis hostibus, simulata fuga, recessit, aliquot dies id facit. Auide insequentibus Cimbris, animaduertit castra eorum nudari per partem exercitus, consuetudine custodita post castra hostium consedit, atque coepit deserta castra.
[Note: 21] Diem deinde pugnae a Mario petunt Cimbri: ille proximum dat additque virtuti dolum. Primum namque diem
nebulosum nactus, hosti inopinatus occurrit: tum ventosum quoque, puluis in oculos et ora hostium ferebatur. Tum acie conuersa in Orientem, ex splendore galearum, ac repercusso quasi ardere coelum visum est. Scribunt alii Marium constituta die pugnaturum, firmatum cibo militem ante castra collocasse, vt per aliquantulum spacii, quo hostes aberant, exercitus potius hostium labore deuia profligaretur: fatigationi deinde eorum aliud incommodum addidisse, ordinata acie suorum vt aduerso Sole, vento, puluere hostium occuparetur exercitus. Cimbri itaque, et Teutones fusi, deletique sunt.
[Note: 22] Nec minor cum, vxoribus eorum pugna, quam cum ipsis fuit, cum obiectis vndique plaustris, atque carpentis, alte desuper, quasi de turribus, lanceis, contisque pugnarent. Desperata tandem salute, suffocatis, elisisque passim infantibus, suis, aut mutuis concidere vulneribus, aut vinculo e crinibus suis facto, ab arboribus, iugisque plaustrorum pependerunt. Canes quoque Cimbros defenderunt, caesis dominis eorum plaustris impositi. Celeus Rex in acie dimicans impigre, nec inultus occubuit
[Note: 23] Tertia Tigurinorum manus, quae quasi in subsidio Noricos insederat alpium tumulos, in diuersa lapsi fuga ignobili, et latrociniis euanuit eodem momento. Hunc tam laetum, tamque felicem libertatis Italiae, adsertique Imperii nuncium (autores sunt Plinius, et L. Florus) per Deos Castorem et Pollucem datis Praetori literis populus Romanus accepit.
[Note: 24] Factum hoc quoque, bellis illis populi Romani Quiritibus ostentum. Nuceriae in luco Iunonis Vlmus, posteaquam ei cacumen amputatum erat, quoniam in aram ipsam procumbebat, restituta est sponte, ita vt protinus floreret. A quo deinde tempore Maiestas populi Romani resurrexit, quae ante vastata cladibus fuerat. Illique et deinde vsque ad nostram memoriam) inquit Salustius) Romani sic habuere, alia omnia virtuti suae prona esse, cum Germanis pro salute, non pro gloria certare.
[Note: 25] Marius totius consensu ciuitatis summo honore receptus est: pro duobus Triumphis, qui offerebantur, vno contentus fuit. Nobilitas quoque, quae novo homini (vt fit) inuidebat, veritate coacta est fateri, conseruatam ab eo Rempublicam.
1. Mithridates sua aetate Regum maximus, eiusque libri medici,
2. Bellum contra Romanos ab ipso susceptum,
3. Durauit id 46. annis, variaque fortuna gestum. Mithridates se ipsum interficit.
4. Bellum seruile.
5. Armeniae diuisio.
6. Eius Reges.
7. Ariouistus Rex Germanorum Gallos praelio frangit. Germanorum in Italiam transmigratio.
8. Boii trans Rhenum habitantes ad Helvetios pergunt. Sylua nigra an sit Bacenis.
9. Heluetii cum Boiis per Galliam in Italiam iter parant.
10. Iulius Caesar Gallis auxilio venit Helvetiorumque pontem rescindit.
11. Heluetii Soanam transeunt, Caesar ponte facto exercitum traducii.
12. Boii et Heluetii ancipiti praelio victi pacem faciunt.
13. Boiis in Galliasedes omniaque iura conceduntur.
14. Maricus fanaticus quidam seditiosus.
15. Burbonii ex Boiis descendunt.
16. Galli de Germanorum transitu queruntur.
17. Caesaris ad Ariouistum Legatio. Ariouisti responsio.
18. Terror Romani Exercitus.
19. De pace frustra agitur.
20. Germani ante nouam lunam praelium detrectantes vincuntur, Rhenumque tranatant.
21. Caesar Belgas in populi Romani redigit potestatem, Germanosque Gallia pellit.
22. Germanos a Gallis rebellantibus in auxilium vocatos denuo trans Rhenum pulsi. Caesaris minae ludibrio habentur.
23. Caesar transit in Germaniam, infecta tamen rebus post 18. dies reuertitur.
24. Treuiri imperio Caesaris non parent. Cingetorix Induciomarus. Caesar ob cladem Romanam ingenti dolore affectus.
25. Belgae Romana castra sparso rumore feliciter oppugnant.
26. Treuiri contra Caesarem arma capiunt; in gratiam tamen recipiuntur.
27. Caesar Rhenum traiicit, ibique eum fusum esse credibile.
28. Caesar Germanos auro sibi conciliat, eos milites conducit, quorum opera Galliam domat.
29. Gallia fit prouincia. Duae Germaniae in Gallia Belgica.
30. Germani in bello ciuili, Europa, Asia et Africa stipendia faciunt.
31. Causae belli ciuilis.
32. Seditiones pro honore Magistratuque inde grassatae nec corpus imperii nisi vnius ex nutu vniri non permiserunt.
33. Fortuna in Caesarem, Principem clementem inclinat.
34. Nobiles inuident Caesari, eumque supprimere conantur.
35. Caesar Germanorum et Gallorum opera hostes fugit, omniaque ex voto consequitur ac finem Reipublicae facit.
36. Boerebista Rex Germaniae Orientalis Dacos et Getas laboriosos armorumque peritos reddit.
37. Eius successus bellici.
38. Boii ad Danubium considentes in Germaniam magnam migrant.
39. An Boii post haec tempora Duces habuerint. De tribus Boiorum generibus.
40. Boiorum alia manus ex Bohemia in Italiam, post ad Getas secedit.
41. Deserta Boiorum.
42. Sabaria. Diuus Quirinus Martyr Sacarbantia.
43. Caruntum.
44. Oedenburgum.
45. Iulia.
46. De inerementis et decrementis Imperii Romano-Germanici reiectio ad sequentes libros.
[Note: 1] VIx horum bellorum cruoribus expiatis, vncta arma erant. Mithridates Magnus Rex Ponti intonuit, duarum et viginti gentium Rex, totidem linguis iura dixit, pro concione singulos sine interprete affatus est. Maximus sua aetate Regum, in reliqua ingenii magnitudine, Medicinae peculiariter curiosus: ab hominibus subiectis, qui fuere pars magna terrarum, singula exquirens, quid quaeque radix polleret, ad quos vsus herbarum folia pertinerent: Scrinium commentationum harum, et exemplaria, et effectus in arcanis suis reliquit. Pompeius Regia praeda potitus, transferre ea-sermone Romano, Libertum suum Leneum Grammaticae artis doctissimum iussit.
[Note: 2] Hic igitur, de quo dixi, Mithridates, velut turbo Septentrionem Orientemque inuoluit armis aduersus Romanos. Ad Sarmatas Germanosque legatos mittit, variis beneficiorum muneribus illicit, Arsacem Regem Parthorum ad belli societatem inuitat, ad auxilium ferendum cohortatur: ad opprimendumque Romanos, gentium latrones, hostesque regum concitat. Tigranem quoque Regem Armeniae et Syriae sibi coniungit. Sic excitatis omnibus in bella Romana descendit.
[Note: 3] Tanta eius magnitudo fuit, vt non sui tantum temporis Reges, verum etiam superioris aetatis vicerit. Bella cum Romanis per sex et quadraginta annos varia fortuna gessit. Cum summis Imperatoribus res illi fuit, Sylla, Lucullo, Pompeio Magno: Asiam occupauit, iussu eius quicquid ciuium Romanorum in Asia fuit, vno die trucidatum est. Aquilio duci capto aurum in os infudit, Graeciam, Athenas coepit: ita victus, vt maior clariorque resurgeret: instaurando praelio, damnisque suis terribilior redderetur. Denique ad postremum non vi hostili victus, sed voluntaria morte, in auito regno, senex haerede filio decessit.
[Note: 4] Dum haec in Asia geruntur, et Graecia, Germani, et Galli seruili tumultu Granico
duce Italiam correptis armis vastant. CL. Pulchrum, P. Vorenum praelio vincunt: domiti tandem sunt a M. Crasso.
[Note: 5] Quoniam ad Armeniae mentionemvenimus, origo eius altius repetenda est. Nam eam nostratibus vulgo notam esse (vt in qua reparatum sit genus humanum postillam aquarum cladem decantatissimam) reperio. Armenia duplex est. maior, et minor: haec cis Euphratem est, ad septentrionem, Occidentemque, Cappadociam: ad Austrum vero Ciliciam spectat. Vrbes in ea Nicopolis) vbi Pharnaces filius superioris Mithridatis Romanas adflixit copias) Claudiopolis, Iuliopolis. Maior trans Euphratem ponticas gentes Medos, Assyrios, Mesopotamiam contingit: ciuitates Artaxata, caputgentis, Tigranocerta, Sagalbina in ripa Araxis fluminis, vbi Noas habitauit. In ea sunt montes Gordei, in quorum verticibus Nauis, qua vectus Noas, recubuit.
[Note: 6] Paruit Armenia Regibus Assyriorum, Persarum deinde Macedonum. Victo vero Antiocho Magno a Romanis, peculiares coepit habere reges. Regnarunt ibi Araxias, et Radriatas: post hunc Tigranes, quem primo Lucullus, deinde Pompeius deuicit captis Artaxatis. Eidem Syriam ademit: in Armenia supplicem regnare permisit. Tigranocerta Tigranes condidit: reliquit duos filios Tigranem, et Artabazum, quem vt proditorem M. Antonius Triumuir occidit. Imperator Caesar Augustus Armeniam in formam prouinciae redegit. Dati tamen a Romanis aliquando reges fuerunt. Pompeius (vnde digressus sum) Asiam extremam prouinciarum tum Romani Imperii mediam fecit, tanta felicitas vnius hominis valuit.
[Note: 7] Interim ad septentrionem Rex Germaniae Ariouistus (cuius vxor soror erat Voccionis Regis Noricorum) cum copiis Rhenum in Gallias transit. Galli semel atque iterum armis contendunt, pulsique magnam calamitatem acceperunt: omnem nobilitatem, omnem senatum amiserunt: fracti praeliis, calamitatibus, obsides dederunt. Centum viginti millia Germanorum in Gallias traducta sunt: agrique inter ipsos distributi sunt.
[Note: 8] Boiorum quoque (qui trans Rhenum incoluerant, inquit Caesar, et in agrum Noricum transierant, Noreiamque oppugnarant) triginta millia Rege Numeio ad Heluetios vicinos, et consanguineos suos, vtramque Rheni ripam longe lateque incolentes, pergunt. Nunc ea loca tenent Suitenses, Brisacii, Elisacii, et huiusmodi gentes, quae inter Rhenum, Moenumque amnes domicilia habent (Ptolomaeum, Tacitumque sequor) inter quas, et accolae syluae Nigrae, quam et Ptolomaeus, et Caesar Heluetiorum cognominant, magno errore illorum, qui eam Bacenim crediderunt, quum haec Sueuos, ac Cheruscos pro natiuo muro diuidat, ambaeque gentes accolae Albis fluminis fuerint: autores Claudianum, Lucanumque in tanta testium copia citasse sufficiat, quorum prior ita refert.
Ingentesque Albim liquere Cherusci, Alterius versus hi sunt.
Fundit ab extremo flauos Aquilone Sueuos Albis.
[Note: 9] Sed coeptam rem prosequar. Heluetii, et Boii coniunctis copiis, occupare Gallias, in prouinciam Romanam exire, atque inde in Italiam contendere, quemadmodum antea Teutonas, Cimbrosque fecisse nouerant, compositis necessariis ad huiusmodi expeditionem, meditabantur. Ad flumen igitur Rodanum, Geneuam oppidum extremum Allobrogum armati consident. Ex eo oppido pons ad Heluetios pertinebat.
[Note: 10] Diuitiacus Heduus Galliarum princeps profugus Romam ad Senatum auxilium postulatum venerat. Mittitur in Galliam a Romanis cum legionibus aliquot C. Iulius Caesar, vir Consularis, socer Cn. Pompei Magni. Is iter prohibiturus pontem, qui erat ad Geneuam, rescindere iubet.
[Note: 11] Boii cum Heluetiis retro pedem referunt ad Ararim flumen (Soanam vocant) in fines Heduorum (Burgundiones sunt) perueniunt: agros populantur, ratibus, lintribus iunctis flumen transeunt. Tres partes transierant, quarta fere pars circa flumen Ararim reliqua erat. Ad eam Caesar in auxilium vocatus ab Heduis peruenit. Eos impeditos inopinantesque adgressus, caedit, in fugam vertit: ponte deinde subito in Arari facto, exercitum traducit.
[Note: 12] Boii cum sociis repentino aduentu Romanorum commoti, Legatos ad Caesarem mittunt, cum de pacis conditionibus inter eos non conueniret, ancipiti praelio diu, ac acriter pugnatum est ab hora se ptima ad vesperam: inde ad multam noctem Boii cum sociis victi, castrisque exuti, supplices a Caesare, internunciis vltro citroque missis, pacem impetrarunt. Heluetii domum vnde venerant redire iussi sunt.
[Note: 13] Boios (petentibus Heduis) quod egregia virtute erant cogniti, vt in finibus suis collocarent Caesar concessit. Quibus illi Gergouiam oppidum, et agros dederunt: eosque postea in pacem iuris, liberatisque conditionem, atque ipsi erant, receperunt. Cum Romanis aequo iure foedus ictum est, quamobrem et a Plinio in descriptione Galliae Lugdunensis Boii foederati appellantur.
[Note: 14] De his Cor. Tacitus [Note: Cor. Tac. lib. 18. annalium.] ita: Marcius quidam e plebe Boiorum, inserere sese fortunae, et prouocare Romana arma simulatione numinis ausus est: iamque adsertor Galliarum, et Deus (nomen id sibi indiderat) concitis octo millibus hominum, proximos Heduorum pagos trahebat: tum grauissima ciuitas electa iuuentute, adiectisa Vitellio Caesare cohortibus, fanaticam multitudinem disiecit. Captus in eo praelio Maricus, ac mox feris obiectus: quia non laniabatur, stolidum vulgus inuiolabilem credidit, donec Vitellio inspestante interfectus est,
[Note: 15] Paulinus etiam ad Ausonium Poetam illorum mentionem facit, Theodosio rerum potiente. Versus eius hi sunt.
An tibi me, domine illustris, si scribere sit mens,
Qua regione habites placeat reticere nitentem
Burdigalam, et piceos malim describere Boios.
Borbonios nunc vocari autores habeo, vnde genus maternum Ludouicus Gibbosus vltimus Angilostadiensium princeps, auorum memoria duxit.
[Note: 16] Bello superiore Heluetiorum, Boiorumque confecto, totius Galliae legati ad Caesarem conueniunt: de Germanis conqueruntur, multa millia quotidie Rhenum transire, quibus locos, sedes, agros dare cogantur: futurum esse paucis annis, vti omnes e Galliae finibus pellerentur, atque omnes Germani Rhenum transirent. Deinde Gallis occupatis, vt ante Cimbri, Teutones fecissent in prouinciam exirent, atque inde in Italiam contenderent.
[Note: 17] Caesar Gallorum animos verbis confirmat, sibi eam rem curae fore respondit: Legatos ad Ariouistum Regem Germaniae mittit, qui ab eo postularent, vt aliquem locum medium vtriusque colloquio deligeret, velle se de Republica, et summis vtriusque rebus cum eo agere. Cum Legati imperio, mandatisque defuncti, vti veniret ad Caesarem; dicerent. Quis autem est Caesar? Ariouistus respondit. et si vult veniat: inquit, a me: si quid mihi a Caesare opus esset, venirem forsitan. Et quid ad illum, quid agat nostra Germania? Num ego me interpono Romanis? non satis mivari possum, quidnam in mea Gallia, quam bello vici, aut Caesari, aut omnino populo Romano negotii sit. Cum vult Caesar congrediatur, intellecturus est, quid inuicti Germani, exercitatissimi in armis qui intra quatuordecim annos tectum non subierum, virtute possint.
[Note: 18] Tantus itaque subito terror omnem exercitum Caesaris occupauit, vt testamenta passim in castris scriberentur, Galli, mercatoresque ingenti magnitudine corporum Germanos, incredibili virtute, atque exercitatione in armis esse praedicabant: saepenumero sese cum his congressos, ne vultum quidem, atque oculorum aciem dicebant ferre potuisse. Quidam petebant a Caesare, vt eius voluntate a castris discedere liceret: et alius alia causa illata, quam sibi ad proficiscendum necessariam esse diceret. Nonnulli renunciabant non fore dicto audientes milites, cum castra moueri iussisset.
[Note: 19] Caesar conuocato concilio, orationeque confirmatis militibus, a Vesontione Sequanorum maximo oppido Rhenum versus proficiscitur. Cum iter non intermittitur, septimo die quatuor et viginti millibus passuum a copiis
Ariouisti castrametatur. Ibi vltro citroque missis legatis, de pace frustra actum est Inde Ariouistus castra promouet, millibus passuum sex a Caesaris castris sub monte considet, a Rheno millia passuum quinque.
[Note: 20] Copias suas in castris continet, nec pugnandi copiam Romanis facit. Germanis tum nec consuetudo nec fas erat ante nouam Lunam decrescente lumine syderis, praelio contendere. Quod vbi Caesar intellexit, religione impeditos aggreditur, coacti Germani pugnant, post multa illata, acceptaque vulnera in fugam versi, ad flumen Rhenum perueniunt: ibi viribus confisi, Rhenum tranare contenderunt: aut lintribus inuentis salutem sibi petierunt, In his fuit Ariouistus, qui nauiculam ad ripam deligatam nactus, ea profugit. Reliquos Equites Romani consecuti interfecerunt.
[Note: 21] Belgae deinde (qui a Germanis orti sunt, sicut apud Caesarem [Note: Caesar lib. 2. de bello Gallico] Rhemi referunt, Rhenumque antiquitus traducti, propter loci fertilitatem ibi consederunt, Gallos qui ea loca incoluerant, expulerunt) communi omnium suffragio arma corripiunt, Germanis transrhenanis se coniungunt. Caesar Belgas aliquot praeliis victos in deditionem, potestatemque populi Romani redigit: Germanos transrhenanos Gallia expulit, inde in Illyricum proficiscitur.
[Note: 22] Galli rursus rebellant, in Germaniam pro auxilio mittunt. Redit Caesar Belgas superat, Aquitaniam subiicit, a Menapiis, qui Gelderenses sunt, et nunquam legatos ad Caesarem miserant, syluis, paludibus, et rempestatibus prohibitus est. Germani transrhenani rursus Rhenum vocati a Gallis transeunt: Non longe a mari, quo Rhenus influit. Inde late, longeque populantur: obuiam venit cum exercitu Caesar, in fugam eos vertit, caedit, trans Rhenumque pellit. Mittit et nuncios in Germaniam magnam, interminatur, ne posthac in Gallias veniant. Sed ingentes eius minae in ludibrium versae.
[Note: 23] Caesar vt Germanos terreret, haud procul infra eum locum, vbi nunc Agrippinensis Colonia est sita, pontem faciundum, licet summa difficultate: curat: opere omni effecto, exercitum traducit, relicto ad vtranque partem praesidio, Germani se in syluas abdiderant, ibique conueniebant frequentes. Caesar duo de viginti diebus trans rhenum consumptis, satis et ad laudem, et vtilitatem perfectum arbitratus, in Galliam se recepit, pontemque rescidit.
[Note: 24] Menapii rursus frustra tentati a Caesare: Treuiri quoque neque ad concilia Caesaris vocati veniebant, neque imperio parebant. Transrhenanos Germanos crebris legationibus sollicitabant, pecuniam pollicebantur. Duo de principatu Treuirorum inter se contendebant Induciomarus, inimico in Romanos erat animo: Cingetorix gener Induciomari Romanas sequebatur partes. Eburones Germani cisrhe nani inter Mosam et Rhenum, vbi nunc Iuliacensis ducatus est, Q. Titurium Sabinum, et L. Arunculeium Gottam legatos Caesaris, vnam legionem, cum quinque cohortibus in finibus, vt ait Suetonius, Germanorum insidiis interficiunt. Hac clade audita, Caesar adeo indoluit, vt barbam, capillumque submiserit.
[Note: 25] Tum quoque Belgae omnes, quos Caesar cisrhenanos Germanos vocat, ad arma concurrunt. Omnes suspecti praeter Heduos, et Rhemos erant. Induciomari igitur Treuirorumque nunciis impulsi Belgae, lignatoribus oppressis, Romana oppugnant castra. Magnam manum Germanorum conductam Rhenum transisse passim Galli praedicant, quorum terrore Romanos vincunt.
[Note: 26] Treuiri aperte rebellant, aliosque concitant. Menapii, qui vni ex Gallia, de pace ad Caesarem nunquam miserant, arma capiunt. Germani transrhenani flumen traiiciunt, hyberna oppugnant, quae summa vi et difficultate, maximoque periculo Q. Tullius frater Ciceronis defendit. Belgaeque non expectato auxilio Germanorum Romanos adgrediuntur, sed fusi, terga vertunt. Germani fuga Belgarum intellecta, domos reuertuntur. Romani interfecto Induciomaro Treuiros recipiunt. Senatores Treuirorum in Germaniam trans Rhenum profugiunt. Quietior posthac Gallia fuit.
[Note: 27] Caesar aegre ferens Germanos toties Rhenum traiicere, rursus ponte facto vbi nunc Agrippinensis Colonia est, Rhenum cum copiis transit. Germani in syluis delectus agunt. Caesar parte pontis, qua Germaniam attingebat recisa, in Galliam reuertitur. Nostrates vi pulsum esse, dixisseque referunt, Satis est, superque vidisse Germanos. Et Pompeius narrat apud Lucanum, fugisse Caesarem ex Germania.
Dant animos (inquit) Rheni gelidis quod fugit ab vndis.
Venit in mentem scitum illud Imperatoris Maximiliani dictum, qui Flamini Romano interroganti, num Caesaris commentaria legisset: respondit, Caesarem de rebus suis inflatius scripsisse, vt qui se victorem, cum victus sit, faciat.
[Note: 28] Caesar igitur cum compertum haberet, Germanos nullis aduersus Romanos auxilia denegare, nec minis, nec armis terreri, quin Rhenum transeant: neque Gallos, sine eorum fauore, et consensu in officio quietos contineri posse (Galli enim saepius animos tollebant, saepius rebellabant, inflati auxilio Germanorum, quorum vicinitas propinqua, et multitudo erat infinita) trans Rhenum in Germaniam mittit, Germanorum animos, quos ferro non poterat, auro sibi conciliat, muneribus allicit, stipendiis inuitat: ab ipsis Equites, peditesque accersit, quorum opera perdomitam Galliam (quae vniuersae communi omnium consensu libertatis vindicandae, et pristinae belli laudis recuperandae, coniurarat inflata quingentorum Equitum ex Germania aduentu) felicissime in ditionem ac obsequium redegit.
[Note: 29] Gallia itaque omni nouem annis deuicta, et in prouinciae formam redacta, supplicatio viginti dierum Romae decreta est. Galli posthac, vt Strabo refert, armis positis, agriculturae operam dare coacti sunt. Fecere deinde Romani in Gallia Belgica duas Germanias, Superiorem et Inferiorem, quae adhuc nomina retinent. Plinius, Tacitus, Ptolomacus, caeteri rerum scriptores explanant, nos in subsequens volumen relegamus.
[Note: 30] In bello deinde quoque Ciuili, Caesar opera Germanorum vsus est, in Graecia, Hispania, Europa, Aegypto, Asia, Aphrica, quemadmodum ipse Hircius narrat. Nam et Voccio Rex Noricorum in id bellum trecentos Caesari misit Equites. Apud Pompeianos etiam quingenti fuere Germani, quos antea Alexandriae reliquerat Aulus Gabinius praesidii causa apud Regem Ptolomaeuin, qui pulsus a suis Romam venerat, auxilium postulatum, et iussu Pompeii reductus est in Aegyptum.
[Note: 31] Causas huius belli, plusquam Ciuilis paucissimis aperiam, quae nisi in Republica Christiana peius saeuiant, mentiar; dispereamque. Sed ad Romanos stylum verto. Iam pene toto orbe iustitia, ac labore pacato, cuncta maria, terraeque patebant Romanis. Saeuire fortuna coepit (otium enim, ac secundae res animos sapientum fatigant, nedum mali licentiae temperent) creuit primo studium pecuniae, deinde libido dominandi: paulatim diuitiae honori esse coeperunt, et eas gloria, potentia sequebantur. Virtus hebescere, paupertas probro haberi coepta est. Ex diuitiis superbia, inuidia, luxuria, doli, fallaciae inuasere. Qui plurimum largiebatur, plurimum authoritate pollebat. Probitas plerisque paupertatis causa erat: fides, pietas, caeteraeque bonae artes subuertebantur. Omnia venalia erant. Plerique mortales inimicitias, amicitias ex commodo aestimabant. Omnia vtilitate metiebantur: aliud clausum in pectore, aliud promptum in lingua habebant.
[Note: 32] Magis vultum bonum, quam ingenium praestabant: discordiae, sediciones pro honore, Magistratibusque grassabantur, caedes impune edebantur: diuina humanaque commixta erant. vt fit, vbi ignobile vulgus, paucorumque potentia dominatur. Nunquam haud dubie coire aut consentire corpus Imperii potuisset, nisi vnius praesidis nutu, quasi anima et mente regeretur. Quod cum fieri non posset citra sanguinem, et absque bello Ciuili, cuius victoria fere cruentissima esse solet: acerrima quippe sunt proximorum odia.
[Note: 33] Inclinare coepit tandem fortuna ad C. Iulium Caesarem. Cuius proprium ac peculiare fuit clementiae insigne, qua vsque ad poenitentiam omnes superavit. Eius dictum refertur: Nihil sibi solennius esse, quam supplicibus ignoscere.
[Note: 34] At factio nobilitatis, cuius commune malum est superbia, Caesari inuidebant: eius victorias calumniabantur, fortunae ac felicitati oblatrabant. Ipsum vt, adfinem Marii procerum inimicissimum, et quem Sylla Dictator optimatium partibus cauendum, exitioque futurum praedixerat, criminabantur: spoliare eum exercitibus, inde in ordinem redigere, atque opprimere conabantur. Nam et amici Caesaris omnes vrbe pulsi sunt.
[Note: 35] Caesar vim vi pulsurus, accitis Germanis, et Gallis, tum legionibus, quibus Galliam subegerat, in Italiam transit, armata manu versus Romam contendit. Vbi omnis nobilitas metu perculsa, duce Cn. Pompeio vrbe, Italiaque profugit. Caesar Romam vacuam aduersariis intrat, Consulem seipsum facit. Republica Romae ordinata, aduersarios late per orbem terrarum palantes insequitur, feliciterque celerius opinione omnium, deuincit. Inde Romam reversus cuncta in suam vnius potestatem, arbitriumque trahit. Ita finis Reipubl. datus: mos vni parendi repetitus est.
[Note: 36] Sub idem tempus post Ariouistum in Germania, maxime Orientali, imperitasse reperio Boerobistam, genere Dacum, qui populares suos Dacos et Getas crebris hactenus et bellis et cladibus adtritos, victus sobrietate et obedientia recreandos curauit: et quotidiana armorum meditatione, laborumque patientia instruetos, eo promouit, vt facile caeteris Germaniae tum populis virtute anteirent. Vsus est auito more gentis, sacro consultore, vateque fatidico Diceneo quodam Mago, qui diu Aegypti oras peragrarat, sacerdotesque audierat. Huius persuasione vites excisae sunt, vitamque abstemiam sine vino agere decretum est.
[Note: 37] Denique Boerobistas his bonis suorum artibus fretus, latissimum intra paucos annos peperit Imperium: finitimis omnibus subiectis, audacter Danubium traiicit. Ipium Iulium Caesarem mundi domitorem, victoremque gentium populum, armis lacessere ausus est. Thraciam, Macedoniam, Illyricum prouincias Romanas ferro, flamma deuastauit. Vrbes diripuit, vicos incendit praeda ingenti potitus, impune vltro, citroque commeauit. Apuliam, inde Romam invadere parauit, maximum terrorem, et Iulio Caesari, et populo Romano incussit.
[Note: 38] Boios qui ad amnes Danubium, Arabonem, et Draum sedes centum quinquaginta annos tenuerant, posteaquam Italia pulsi, vti paulo ante narrauimus, eo transierant, in Gennaniam Magnam transduxit. Intra flumina Tyram et Borysthenem, et Vistulam, finitimasque regiones vicatim distribuit, vbi nunc Roxolani, Bolii [Note: Bolii vel Poloni.] Bodolii, Vngari, Moldauii, Valachi nominantur, habitarunt ibidem Boii commixti Basternis, Alanis, Gepidis, Vandalis, Quadis, Sarmatis, et dicto audientes fuerunt Regibus Dacorum, quos et Getas, et Scythas vocant. Nos Danos et Gotos adpellamus.
[Note: 39] Ipsi ne Boii posthac duces, Regesue habuerint, nemo tradit, nec ego facile dixerim. Apud scriptores, quos ego quidem hactenus euoluerim, ne nomen quidem Boiorum posthac inuenio. Quicquid gestum actumue est, vt notioribus, Gotis adtribui solet: quorum magnitudo Boios facile obscuriores reddidit. Atque haud scio anhi sint, quos Ptolomaeus, corrupte fortassis Boemos nuncupat, et gentem magnam dicit, superioribus nationibus confinem. Satis constat tria tum fuisse genera Boiorum. Tria et triginta millia ob virtutem a Iulio Caesare, in Gallia Lugdunensi, in oppido Gergonuia in monte sito, collocati sunt. Quidam Borbonios esse autumant.
[Note: 40] Narisci (quos in initio commemoravimus) auitas nunquam amisere sedes, ab Oriente sole contingunt Boiemiam. Ex qua alia manus Boiorum profecta in Italiam. Inde ad Tauriscos in Noricum, et ad circumiectos Histro locos commigrarunt. Postremo taedio accolarum Romanorum, agrum omnem qui ad Illyricum pertinet, pascendis ouibus idoneum vicinis reliquerunt, in exilium
velut peregrinatum ad Getas secesserunt, cum quibus, et Hunnis militare posthac consueuerunt. Nam Hirros, Schiros, Buros haud dubie Boiorum nationes, inter illorum auxilia lego. Post mortem Attilae demum velut noua sobole aucti, vires recuperarunt. Sed isthaec in tertium differo librum. Harum rerum omnium testes non solum patrios Annales, verum et Iulium Caesarem, Strabonem, Franciscum Phileclphum, alios illustres scriptores habeo, qui de dubiis rogentur omnibus: in plerisque, fidem meam non adstringo.
[Note: 41] Regio autem quam reliquere Boii, in solitudinem penitus redacta est, quamobrem appellantur a rerum scriptoribus, Deserta Boiorum, Ptolomaeus Pannoniam superiorem more suo nominat: caeteri Noricis coniungunt. Operae precium est verba Plinii, [Note: Plius. lib. 3. cap. 24.] autoris grauissimi, subscribere: Noricis (inquit) iunguntur lacus Peiso, Deserta Boiorum, Iam tamen Colonia Diui Claudii Sabaria, et oppida Sarcabantia, Iulia habitabantur. Inde glandifera Pannoniae.
[Note: 42] Sabaria patria Diui Martini, nomen retinet: alii Graecium Boiorum, [Note: Bayrisch Grätz.] quod caput Stiriae est, esse arbitrantur. Vbi Diuus Quirinus Episcopus Siscianus sub Imperatore Galerio Maximiano pro religione Christiana se deuouit, molari ad collum eius ligato, in amnem Sabarum praecipitatus est e ponte: diutissime supernatat, populum docet, hortatur ad constantiam Christianae pietatis: vix tandem precibus a coeesti numine obtinuit, vt mergeretur. Meminit huius D. Hieronymus. Vitam eius carmine complexus est Prudentius, vir perquam eruditus, indignus qui a Christianis non magis legatur. Sabarum flumen quidam Litam, alii Muram interpretantur. Sacarbantiae abfuit a Sabaria iuxta Antonini Itinerarium millia passuum quatuor, et triginta: fuitque media inter Sabariam et Carnuntum, insignis olim sepulchro Diui Quirini, de quo iam diximus. Cum Germani eas regiones infestas redderent, incursarentque, Romani fugam capessunt, in Italiam profugiunt, ossa Diui Quirini Romam secum transferunt.
[Note: 43] Carnuntum, cuius Plimus, Diuus Hicronymus mentionem faciunt, fuit vrbs sub Danubio, in confinio Vgrorum, et Austriacorum, Hunnoburgium esse, sunt qui opinentur magis, quam sciant. Ibi Imperator M. Antoninus Philosophus mortuus, et Imperator Septimius Seuerus electus est. Ptolomaeo, et Graecis Carnus Carnuntis est.
[Note: 44] Extat et in eodem tractu adhuc oppidum Sempronium Oedeburgium, id est, desertam Vrbem nostrates nominant, ea lacui Peisoni nomen fecit, qui in longitudinem quinque et quadraginta millia passuum, quindecim in latitudine patet: ambitu comprehendens mille passus plus centies, effundit Arrabonem fluuium.
[Note: 45] IULIAM quidam esse arbitrantur vrbem Stiriae, quae nomen retinet. Alii Iulium Carnicum, Charionum oppidum nobile: et id nomen corrupto nonnihil sono (vt fit licentia vetustatis, et vulgi consuetudine) seruat. Ego, vt mihi incomperta in medio relinquo, nec adfirmare, nec refellere animus est. Deserta Boiorum, nunc Vgrorum sunt.
[Note: 46] Cum autem posthac ad Romanos Imperatores venturi sumus, et Romani Imperii nomen sacrosanctum Germaniae populis, sicuti tempus postulat, a prima origine radices eius, quam paucissimis in subsequenti volumine repetam: per quos caeperit, per quos adoleuerit, vt deinde paulatim, labente disciplina, consenuerit, donec ad hanc extremam, et decrepitam aetatem peruenit, qua apud Germanos animam agit.
Per nefas caeci ruimus, ruunt res
Imperi, florent minus, et minus iam,
Nilque nunc restat nisi vana magni
Nominis vmbra.
1. Connexio.
2. Romanorum hostes Parthi et Germani.
3. Germania saepius triumphata, nunquam victa.
4. Romani Germanorum auxilia et foedera pecunia emerunt.
5. Germani ingentia regna occupauerunt.
6. Iis, quanquam hostibus, Romani Imperatores custodiam corporis crediderunt.
7. Tandem ipsa Roma cum omni dignitate sua ad Germanas transiit.
8. Cur Aeneas post captam Troiam a Graecis non fuit interemptus.
9. Aeneas Latinos et Lauinium condit.
10. Ascanius Iuliae gentis autor Albam novam exstruit.
11. Latii Reges ex Aeneae prosapia; Tiberis fluuii et collis Auentini denominatio.
12. Romulus Romam condit. Vrbis natalis et vaticinium.
13. Septem Reges Romani. Fines Inperii. Exactio Regum.
14. Consules surrogantur.
15. Romanorum sub Consulibus parsimonia et disciplina militaris.
16. Incrementum Romani Imperii.
[Note: 1] HActenus quae a nobis ante Caesarum tempora gesta sunt, sicut apud illustres rerum autores inueni, breviter perstrinximus: nunc perquam paucis indicabo, quemadmodum Romanos, rerum dominos, maiores nostri armis vltro etiam lacessere ausi fuerint.
[Note: 2] Duos quippe perpetuos hostes Parthos atque Germanos (Romani Barbaros vocare solent) hinc Occidens, illinc Oriens Romanae Maiestati velut obices fataliter obdiderunt. Quod Vergilius rerum Diuinarum, humanarumque (etsi dissimulet magis, quam ostentet) doctissimus vates obiter, elegantissime tamen, vt omnia, hisce carminibus attigit.
Hinc mouet Euphrates, illinc Germania bellum, et
Ante pererratis amborum finibus exul.
Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim.
Nec hoc Horatius acutissimi vir ingenii praeteriuit.
Quis Parthum (inquit) paueat? quis Gelidum Scythen
Quis, Germania quos horrida parturit
Faetus, incolumi Caesare.
[Note: 3] Ipsa quidem Germania saepius triumphata, nunquam tamen victa est. Multa inuicem damna data, acceptaque. Non Samnis (verbis vtor Taciti) non Poeni, non Hispani, Galliue, ne Parthi quidem saepius admonuere, quippe regno Arsacis acrior est Germanorum libertas. Nec impune C. Marius in Italia, D. Iulius in Gallia, Drusus ac Nero et Germanicus, in suis eos sedibus perculerunt.
[Note: 4] Nam vti scribit ad Constantinum Maximum Nazarius insignis Rhetor (cuius filia Eunomia CHRISTO virginitatem deuouit, et patrem eloquentia aequauit) Germanorum natio per se potens, et post Romanam magnitudinem secunda in terris, nunquam non operam, et foedera licitata est Romanis principibus. Quemadmodum quoque docet Claudianus Alexandrinus,
Vates doctissimus, de Germania ita cantans:
Illi terribiles, quibus ocia vendere semper
Mos erat, et foeda requiem mercede pacisci.
Et sicuti nostro aeuo Rex Celtarum Suitonibus et Germanis aliis rei bellicae peritis, dona muneraque quotannis distribuit, stipendia perpetua largitur: ab ipsis pacem, et foedus mercatur: Ita empta auxilia sunt Germanorum contra Germanos: etiam hostem hoste oppugnauit Romanos, quod idem Vates docethisce carminibus:
Vtitur auxiliis damni securus, et astu
Debilitat saeuum cognatis viribus Histrum
Et duplici lucro committens praelia, vertit
In se barbariem nobis vtrinque cadentem.
[Note: 5] Ferarum gentium velut examina Danubius, ac Rhenus in Romanum effudere solum: vrbs capta est, quae totum coepit orbem. Vandali Aphricam, Franci, Burgundiones Gallias occuparunt: Saxones Britanniam, Longobardi Italiam tenent: Sueui Rhetias: Boii Vindeliciam, atque Noricorum regna possident: Pannoniam Hunnus, Maesias Bulgares. Dalmatiam Illyricum Venedus inuasit.
[Note: 6] Quod tamen mirere, Roma gentium domina, haud aliis, quam Germanis, hostibus suis, Imperatorum suorum (sicuti nunc Pontificum) salutem, ac vitam credere ausa est. Constat enim consensu scriptorum, Germanorum cohortes a Caesaribus ad custodias corporis institutas, multis experimentis fidelissimas fuisse.
[Note: 7] Postremo omnium demum, ad Germanos gentem fidei commissae (sicuti ait Tacitus) patientiorem, terrarum Dea, gentiumque Roma, cui par est nihil, et nihil secundum, cum fascibus, et Aquilis commigrauit. Eius primordia, vt negocium postulare videtur, iamiam aperiam.
[Note: 8] Capta Troia, in caeteros saeuitum est Troianos, ab Aenea vetusti iure hospitii, et quia pacis reddendaeque Helenae semper author fuerat, omne ius belli Graeci abstinuerunt.
[Note: 9] Aeneas deinde variis casibus terra marique iactatus, in eam partem Italiae venit, quam tum Rex Latinus tenebat, qui filiam suam Lauiniam nomine in matrimonium Aeneae dedit. Aeneas vtramque gentem Latinos nominat, oppidum condit, ab vxoris nomine Lavinium appellat. Regnatum est ibi triginta fere annis.
[Note: 10] Ascanius filius Aeneae (qui patri successerat, et quem Iulum, Iulia gens autorem nominis sui nuncupat) Lauinium opulentam vrbem (vt tum res erant) matri, seu nouercae relinquit, nouam ipse aliam sub Albano monte condidit: quae ab situ porrectae in dorsum vrbis Longa Alba appellata.
[Note: 11] Syluius deinde regnat Ascanii filius, casu quodam in syluis natus. Is Aeneam Syluium creat: is deinde Latinum Sylvium. Mansit postea Syluius omnibus cognomen, qui Albae regnarunt: Latino Alba ortus, Alba Atys, Aty Capys, Capy Capetus, Capeto Tiberinus, qui in tractu Albulae amnis submersus, celebre ad posteros nomen flumini dedit. Agrippa inde Tiberini filius. Post Agrippam Romulus Syluius a patre accepto imperio regnat, Auentino, fulmine ictus ipse, regnum per manus tradidit. Is sepultus in eo colle (qui nunc pars est Romanae vrbis) cognomen colli fecit. Proca deinde regnat, is Numitorem, atque Amulium procreat.
[Note: 12] Numitoris ex filia nepos Romulus, vrbem Romam, Romanumque condidit imperium: vndecimoque Kalendas Maii vrbis Romae natalis est. Vates aeternam fore praedixerunt. Res Albana secundum Titum Liuium, Iustinum, Virgiliumque Maronem, ter centum stetit annos.
[Note: 13] Sub septem deinceps regibus regnatum Romae: ab condita vrbe ad liberatam annos supra ducentos quatuor et quadraginta. Nec amplius, quam ad sextum decimum lapidem Romanum radices imperium egerat. Regium Imperium, nomenque (quod initio conseruandae, atque augendae Reipubl. fuerat) in superbiam, dominationemque se conuerterat. Reges exacti sunt, Regium nomen antiquatum, vt exosum, inuisumque: Romani iureiurando adacti, neminem passuros Romae regnaturum.
[Note: 14] Immutato more, annua imperia, binosque Imperatores sibi fecerunt, quos Consules, a consulendo dixerunt, eo modo minime putabant licentia insolescere animum humanum. Consulum ductu
et auspicio, incredibile memoratu, quantum Respubl. creuerit.
[Note: 15] Domi, militiaeque boni mores colebantur, concordia maxima, minimaque auaritia erat. Domi parci, in amicos fideles erant: paupertati, ac parsimoniae honos maximus erat: quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat. Ius, bonumque non magis legibus, quam natura valebat. Disciplina militaris diligentissime colebatur: quae iam inde ab initiis vrbis tradita per manus, in artis perpetuis praeceptis ordinatae modum venerat, et a maioribus, quasi haereditario iure relinquebatur posteris.
[Note: 16] Reges proinde magni bello domiti: nationes ferae, et populi ingentes vi subacti, orbis terrarum victus est. Tota Europa, praeter Germaniam, Pannonias, Maesias, Noricum, Rhetias, Vindelicos in ditionem redacta. Aphrica cessit, posteaquam Carthago aemula Imp. Romani a stirpe interiit. Asia, Armenia, Syria, Cilicia, Palestina, Mesopotamia armis Romanis parere coactae: cum Regibus Parthorum, Aegyptique foedus ictum est. A regibus exactis ad Iulium Caesarem numerantur a Corn. Tacito anni quadringenti sex et quinquaginta: ab V. C. vero septingenti.
1. Iulius Caesar sublato statu populari Principatum Romae introduxit.
2. Imperator vnde dictus.
3. Caesaris nomen gentilitium erat, non quod ex vtero materno sectus; nunc dignitatis nomen.
4. Caesaris eruditio, eloquentia et libri.
5. Fastorum seu Calendarii ignauia Pontificum corrupti correctio. Naeui tamen in illis adhuc reperiuntur.
6. Papa eius emendandi gratia Germanos Romam acciuit.
7. Caesaris cura de iure ciuili in ordinem redigendo publicisque bibliothecis instruendis.
8. Magnitudo rerum gestarum, numerus praeliorum et in bellis exteris interfectorum.
9. Daci Thraciam inuadunt.
10. Caesar in curia trucidatur.
[Note: 1] IMPERATOR C. IVLIVS CAESAR dictator perpetuus, deuictis optimatum partibus, popularem Reip. statum (ipsi libertatem vocant) sustulit ad vnius potestatem, principatumque Romanum coegit Imperium. Qui mos posthac per annos mille quingentos sexaginta quinque continenter obseruatus adhuc manet.
[Note: 2] Imperatoris commune eius cognomen, qui iussu populi exercitus ductabat (dictus, vt docet Varro ab imperio populi, qui eos, qui id attentassent, oppressit hostis) temporarium antea, praenomen perpetuum (quod reglum libero populo inuisum esset) factum, ad principes Romanos transit.
[Note: 3] Et Caesar, quod ante cognomen familiae fuerat, iam dignitas est, atque suprema potestas, sacrosancta Germanis. De tam celeberrimi nominis natura, et origine Plinius ita tradit: Auspicacius (inquit) enecta parente quidam gignuntur, sicut Scipio Aphricanus prior natus est: qua de causa et Caesones adpellati: simili modo natus et Manlius, qui Carthaginem cum exercitu intrauit. Nec me fugit Sextum Festum Pompeium, Aelium Spartianum aliter sentire, quibus non praeferre Plinium piaculum est. Caeteterum C. Iulio gentilicium est: nec enim ipse ita natus est. Cum Pontificatum Maximum petiit, praedixisse matri Aureliae fertur, domum nisi se Pontificem non reuersurum. Eam in Gallia bellum gerens, demum amisit. Pater quoque eius (Lucius ni fallor) Caesar dictus est.
[Note: 4] Ipse sane C. Iulius Caesar eloquentia, et eruditione (teste etiam Cicerone) nulli secundus fuit. Reliquis de analogia, quos ad Ciceronem scripsit, duos libros: et rerum suarum commentarios Gallici, Ciuilisque belli, qui eruditionem consensu multum probari solent.
[Note: 5] Fastos quoque correxit, iam pridem ignauia Pontificum, per intercalandi licentiam adeo turbatos, vt neque messium feriae aestati, neque vindemiarum autumno competerent. Ad cursum Solis annos singulos redegit, Sosigene perito eius scientiae adhibito, ad trecentos sexaginta quinque ipsorum annorum dies, adiecit etiamnum intercalarios diei, noctisque quadrantes, vt quarto quoque anno, sexto calendas Martii unus intercalaretur dies: quemadmodum hactenus vel a nobis obseruatum est.
[Note: 6] Verum quoniam Solis motus, scrupulorumque prope inexplicabilis ratio est, idem error obrepsit fastis nostris, ad quos emendandos Ioannes de Monte Regio, patrum memoria, Paulus Miltenburgensis nostra aetate, homines Germani, a maximis Pontificibus Romam adciti sunt. De qua re libri editi venales circumferuntur.
[Note: 7] Destinarat insuper Caesar, si per caedem licuisset, Ius Ciuile ad certum modum redigere: atque ex immensa, diffusaque legum copia optima quaeque et necessaria in paucissimos conferre libros. Bibliothecas Graecas, et Latinas, quas maximas posset, publicare, data Marco Varroni cura comparandarum, digerendarumque Idem, vt clemens erat, nihil aliud efficere volebat (scribit Lactantius) etiam in ipso belli Ciuiles ardore, quam vt bene de Repub. mereri videretur, duobus optimis ciuibus Cicerone, et Catone seruatis.
[Note: 8] Rerum gestarum magnitudine omnes superauit. Signis collatis quinquagies bis dimicauit. Nam praeter ciuiles victorias, vndecies centum et nonaginta duo millia hominum occisa praeliis ab eo: quod ita esse confessus est ipse, bellorum ciuilium stragem non prodendo.
[Note: 9] Daci sub eo, caeteraeque Germaniae Orientalis gentes, Rege Schirio (quem et Scorium vocare reperio, Boerobistae successerat) in Thraciam Pontum se effuderant, Romanas prouincias late vastabant: et, vt ait Horatius, pene occupatam seditionibus deleuit vrbem Dacus.
[Note: 10] Contra quos dum expeditionem, inde in Parthos bellum meditatur, ob suspicionem adfectati Regii nominis, in curia sedens, a Senatu patriciisque invasus, tribus et viginti vulneribus in terram datus, caesusque est, aetatis anno sexto, et quinquagesimo: initae dictaturae quarto. Sic ille, qui terrarum orbem humano sanguine impleuerat, tandem ipse suo sanguine curiam impleuit.
1. Octauius succedit Iulio auunculo, corporisque custodes Germanos circase habuit.
2. Bellum ciuile cur insecutum.
3. Eo durante Germani bellum parant contra Romanos. Scorio istud dissuadet.
4. Augustus affinitate cum Germanis iuncta plane declinat.
5. Nomen Augusti vnde?
6. Augustus Germanos circa Danubium et versus Septentrionem sub ditionem redigere intendit.
7. Tiberius eum in finem Germanos ad oram Rheni habitantes muneribus et pollicitationibus conciliat.
8. Marobodus Rex Sueuorum a Romanis in foedus illectus.
9. Cimbri Augusto sacrum lebetem mittunt, eiusque amicitiam postulant.
10. Post in nationes ad Danubium arma conuersa, quae deuictae inque ditionem redactae.
11. Moesi Ducis cuiusdam singulare factum.
12. Daci et Getae crebras incursiones faciunt.
13. Aliquot praeliis tamen ingentem stragem perpessi pene Romano imperio subiiciuntur.
14. Dacia non victa, sed dilata. Daciae fines.
15. Sicambri Romanos adoriuntur et profligant. XX. Centuriones crucibus affigunt.
16. Aliae Germanorum gentes pacem solvunt.
17. Augustus Germaniam in prouinciam redigere allaborat.
18. Drusus bello Germanico praeficitur.
19. Facto ponte et classe varios populos cis Albim aggreditur.
20. Cur Augustus Drusum prohibuerit Albim transire. Spectrum Germanae foeminae.
21. Drusus varia munimenta militaria extruit, primusque Romanorum Septentrionalem nauigat Oceanum.
22. Moritur.
23. Drusi monumentum Moguntiaci.
24. Tiberius ab Augusto in Germaniam mittitur.
25. Boiemiam inuadere tentat: Velleius Paterculus.
26. Tiberius Marcomannos mittere cogitur.
27. Illyricum Romanorum iugum excutit.
28. Moesi et Pannonii rebellant.
29. Hostes Macedoniam vastant, quicquid Romani nominis est, caedunt. Imminens Romae periculum.
30. Milites vndique conquiruntur. Tiberio bellum Germanicum et tribunitia potestas delegata.
31. Tibcrius transit ad curam belli Illyrici, omnium grauissimi.
32. Pannonii praelio caeduntur inque ditionem rediguntur.
33. Germani ob Quintilii Vari malos mores coniurant contra Romanos Arminio Autore. Proceres coniurationis.
34. Nonnulli Germanorum ad partes Romanorum transeunt. Coniuratio detecta a Varo contemnitur.
35. Germani sub Arminio arma corripiunt. Romanorum ingens strages.
36. Varia et miseranda caedes. Insultatio aduersus causidicos.
37. Signa et aquilae occupatae, fines ad Rhenum reiecti, atrocissimaque calamitate Romani affecti.
38. Arminius Germaniae liberator. Taciti de eo testimonium.
39. Augusti de tumultu auertendo cura, ipsius Romaeque consternatio et moestitia.
40. Tiberius Vrbem victor, sine triumpho tamen ingreditur.
41. Germaniam repetit omniaque ibi adhibito concilio et exactissima cura agit.
42. Eius vitae ordo et disciplina militaris.
43. Belli scopus erat abolitio ignominiae, non Germaniae subiectio.
44. Romam reuertitur Tiberius, triumphum agit Bathonique Pannonorum Duci gratiam refert.
45. Germanicus post aliquot annos cum exercitu Germaniam repetit.
[Note: 1] IMPERATOR C. OCTAVIVS (ita enim a Flacco, et Ausonio nuncupatur, quamuis apud hunc Octvianus quoque, metri necessitate forsan legatur) CAESAR AVGVSTVS, Accia nepte Iulii Caesaris genitus, adoptatus ab auunculo successit. Germanorum manus inter armigeros circa se habuit, partim in vrbis, partim in sui custodiam.
[Note: 2] Dum necem auunculi, parentisque vindicare, acta eius tueri summa vi conatur, rursus armis ciuilibus orbem Romanum concuti necesse fuit.
[Note: 3] Quibus dum duodecim fere annos conflictatur, distringiturque circa mala sua imperium, Daci, Getae, caeteri Germaniae magnae populi, Romanos dissidentes armis adoriri, et inuadere parabant. Vnus ducum, Scorio nomine, duos canes in conspectu popularium commisit, hisque accerrime inter se pugnantibus, Lupum ostendit: quem protinus canes omissa inter se rixa adgressi sunt. Ita ille non tam verbis, quam rebus hoc spectaculo admonuit, Romam mature ruituram, suisque viribus perituram, si hoste careat externo.
[Note: 4] Quo tempore et Octauianus Cotisoni Getarum regi (vt facilius Germani noua adfinitate continerentur) Iuiiam filiam despondit: sibi quoque inuicem filiam Regisinmatrimonium petiit.
[Note: 5] Finitis bellis ciuilibus, Republica in meliore statu confirmata, tractatum in Senatu est, an quia condidusset Imperium, Romulus vocaretur. Censentibus quibusdam ita eum appellari oportere, quasi et ipsum conditorem Vrbis, Munatii Planci oratoris, discipuli Ciceronis (qui rector Galliae Comatae Lugdunum extruxit) sententia praeualuit, vt AVGVSTVS potius vocaretur, non tantum nouo, sed etiam ampliore, sanctiore, reverentioreque cognomine: quod loca religiosa, et in quibus augurato quid consecretur, Augusta dicantur ab auium gestu, gustuue, id est, quia ab auibus significata sunt, et aues pastae id ratum fecere: sicut Ennius docet scribens:
Augusto augurio postquam inclyta condita Roma est.
Ouidius quoque in Fastis.
Sacra vocant Augusta patres, Augusta vocantur
Templa sacerdotumrite dicata manu.
Huius et augurium dependet origine verbi
Et quodcunque sua Iuppiter auget ope.
[Note: 6] Conuersus inde Augustus ad gentes exteraque bella, inter alia totum Danubii tractum (Rheni oram, qua Galliam contingit, Iulius domuerat) pacare, in Romanam ditionem redigere neruos intendit, ferocissime ad Septentrionem conuersa plaga emicabat.
[Note: 7] In Galliam igitur Comatam Germanorum incursionibus et discordia principum inquietam, necdum frenis seruitutis adsuetam, cum exercitu CL. Tiberius Nero priuignus Augusti profectus est, (gloriatur ipse apud Tacitum, se nouies in Germaniam missum esse ab Augusto, pluraque consilio, quam vi perfecisse) muneribus animos Germanorum, et ingenti pollicitatione praemiorum sibi conciliauit. Sycambros, Chattos, Sueuos in ditionem accepit. Quadraginta eorum millia, qui se dediderant, in Galliam traduxit et traiecit: iuxtaque Rheni ripam in proximis Rheno agris, sedibus adsignatis collocauit.
[Note: 8] MAROBODVS quoque Rex Sueuorum magnitudine beneficiorum in foedus illectus est. Habitabant tum Sueui in Boiemia, Lusatia, et finitimis regionibus trans Albim: quemadmodum et Lucanus hisce docet versibus:
Fundit ab extremo flauos Aquilone Sueuos
Albis, etc.
Is Marobodus a puero versatus Romae erat: fueratab Augusto magnas opes consecutus: cum domum rediit, maximum, latissimumque adeptus est regnum. Ipse Bubienum caput Boiomiae Marobodum a se cognominauit, quam nunc Pragam dicimus, id mihi ex Strabone Cor. Tacito, et Ptolomaeo ex. diligentissima segmentorum, et partium obseruatione compertum est.
[Note: 9] Cimbri quoque Lebetem, plurima sacrorum caeremonia consecratum Augusto dono misere, et amicitiam postularunt, deprecantes veteres iniurias, quibus adfecerant eorum parentes populum Romanum. Compotes voti facti domum remearunt.
[Note: 10] Deinde M. Lollio demandata custodia Rheni, arma ad Danubii tractum conuertuntur. Tiberius, Drususque Nerones fratres Germani, priuigni Augusti, Rhethos, Vindelicos, Noricos in ditionem redigunt Romanam. Sed de his paulo post plura dicam. Pannonios, qui trius fluminibus Sao, Drao, Danubio vallantur, Vibius, atque M. Vinicius domuit. Marcomani, Quadi, Varistae, Sueui incolae Boiemiae, de locisintra Draum et Danubium pulsi. Moesi ab Oriente, et Sao flumine Pannonios excipiunt, inde cum Danubio ad Pontum Euxinum, et confinia Asiae procurrunt. Hi per Marcum Crassum victi sunt.
[Note: 11] Vnus ducum ante aciem postulato silentio. Qui vos inquit estis? responsum inuicem, Romani rerum domini: et illi, ita (inquiunt) fiet si nos viceritis: et statim ante aciem immolato equo concepere vota, vt Caesarem ducum extis et litarent, et vescerentur.
[Note: 12] Daci, qui et Getae, et Goti, transdanubianus populus sub Cotisone rege agebant. quoties concretus gelu Danubius iunxerat ripas, decurrere solebant, et vicinia populari. Nacti quoque alias occasionem crebro incursiones in Romanas prouincias faciebant.
[Note: 13] Contra hos Augustus Lentulum cum quinquaginta millibus hominum misit, qui tribus eorum ducibus cum magna copia caesis, impetus repressit, vltra vlteriorem ripam pepulit, citra praesidia constituit. A ducentis millibus militum ad quadraginta millia eorum tum potentia contracta est: tot millia hominum eo bello trucidata sunt. Nec parum aberat, quin Romano omnino subditi fuissent Imperio, si non opibus caeterorum Germanorum freti se erexissent.
[Note: 14] Sic Dacia non victa sed submota, atque dilata est. Limes per Rhetias, Vindelicium, Noricum, Pannoniam, Moesias, inter Barbaros, et Romanos Danubius ab Augusto constitutus est, et ripa Romana praesidio militum firmata. De Dacis Horatii carmina subscribere libuit.
Mitte ciuiles super vibe curas
Occidit Daci Cotisonis agmen
Medus infestus sibi luctuosus.
Dissidet armis.
[Note: 15] Inter haec Sicambri, vbi nunc Bestofali habitant, duce Melone correptis armis subito, et de improuiso Romanos vi adoriuntur: M. Lollium cum copiis profligant: Aquila quintae legionis potiuntur, incremantque. In ignominiam populi Rom. viginti Centuriones crucibus adfigunt.
[Note: 16] Exinde alii quoque pacem soluunt, in armaque ruunt. Horum et Horatius Vates doctissimus meminit, his versibus:
Concines maiore poeta plectro
Caesarem, quandoque trahet feroces
Per sacrum cliuum, merita decorus
Fronde Sycambros.
Idem:
Te caede gaudentes Sycambri
Compositis venerantur armis.
[Note: 17] Caesar igitur Augustus sentiens se Gallias, et conterminas prouincias tuto, et quiete non posse tenere, quod crebro Germani in Romanas prouincias, facilem nacti occasionem, incurrerent, omnia inquietarent, igne, ferro, flamma cuncta vastando: simul et in honorem patris sui Caesaris, quem bis transvectum ponte Rhenum, bellum quaesisse sciebat, Germaniam facere prouinciam concupiuit.
[Note: 18] Curam atque onus Germanici belli CL. Druso Neroni delegat: ab Vrbe igitur ad ripam Rheni pergit. Ipse Germanicis bellis, quae per legatos administravit, aut interueniebat, aut non longe aberat: Rauennam, vel Mediolanum, vel Aquileiam vsque ab vrbe progrediens.
[Note: 19] Drusus Bonnae, Nouesiique Rhenum pontibus iunxit, classibusque firmauit. Chattos, Sycambros, Sueuos, Angilos, Cheruscos, id est, Hessos, Bestofalos, Thurogos, Saxones cis Albim, pariter adgressus, qui Sueuis trans Albim, et in Boiemia (quorum Rex Marobodus foederati erant.
[Note: 20] Caesar etiam Augustus Albim transgredi vetuit, ratus se facilius domiturum hos, si Transalbiani quieti essent, nec eos lacessisset. Species quoque mulieris Germanae habitu Drusum amplius tendere sermone latino prohibuit.
[Note: 21] Ipse Drusus in tutelam prouinciae, trans Rhenum praesidia, stationes militares disposuit, fossas noui, et immensi operis effecit, Drusianas vocant. Per Amisiam flumen, per Albim, per Visurgim, per Rheni quoque ripam, quinquaginta amplius castella extruxit. Primus Romanorum ducum Septentrionalem nauigauit Oceanum.
[Note: 22] Ipse tandem inter Rhenum et Salam flumina, cum belligeraret, equo super crus eius collapso, tricesimo, quam id acciderat die oppetiit, in Germaniaque (vt ait Plinius) periit in aestiuis castris. Tiberius Nero nocte ac die longissimum iter vehiculis tribus emensus festinauit ad Drusum fratrem aegrotantem in Germania, in ea fuerunt ducenta millia passuum. Claudianus de Druso ad Imperatorem Honorium:
Nobilitant Veteres Germanica foedera Drusos,
Marte sed ancipiti, sed multis cladibus empta,
Ouidii versus ad Liuiam Drusillam vxorem Augusti subtexam:
Occidit exemplum iuuenis venerabile morum:
Maximus ille armis, Maximus ille toga.
Ille genus Sueuos acre, indomitosque Sycambros
Contudit, inque fugam barbara terga dedit.
Ignotumque tibi meruit Romane triumphum,
Protulitin terras imperiumque nouas.
Funera ducuntur Romana per oppida Drusi,
Heu facinus, per quae victor iturus erat:
Per quae deletis Rhetorum venerat armis,
Heu mihi quam dispar huic fuit illud iter?
Nec tibi deletos poterit narrare Sycambro,
Ensibus et Sueuos terga dedisse suis:
Fluminaque et montes, et nomina magna locorum,
Et si quid miri vidit in orbe nouo.
Facta ducis viuent, operosaque gloria rerum
Haec manet, haec auidos effugit vna rogos.
Stabis et in rostris tituli speciosus honore.
Causaque dicemur nos tibi Druse necis.
At tibi ius veniae superest Germania nullum,
Postmodo tu poenas Barbare morte dabis,
Spiritus ille minax, et Drusi morte superbus,
Carnifici inmoesto carcere dandus erit.
Aspiciam regum liuentia colla cathenis,
Duraque per seuas vincula nexa manus.
Idem in Fastis.
Et mortem, et nomen Druso Germania fecit.
[Note: 23] Drusi monumentum [Note: Eichelberg nominari solet.] adhuc Moguntiaci monstratur, cuius et Diuus Hieronymus mentionem facit. Exercitus enim ei honorarium tumulum excitauit, circa quem deinceps, stato die quotannis miles decurreret, Galliarumque ciuitates publice supplicarent.
[Note: 24] Defuncto Druso fratre, Tiberius ab Augusto adoptatus, consorsque tribuniciae potestatis constiturus, in Germaniam mittitur. Nam intra Rhenum, Albimque Saxoniae gentes peragrauit cum exercitu, inde in Vrbem redit. C. Sentium Saturninum virum Consularem castris praeficit.
[Note: 25] Inde Noricum petit, Boiemiam, vbi tum Marcomani, Sueui genere, cum Marobodo rege habitabant, inuadere tentat, a tergo illis Sentium Saturninum imminere iubet. Fuitque tum sub Tiberio in Germania praefectus Equitum P. Velleius Paterculus scriptor historiarum.
[Note: 26] Tum Pannonia, Dalmatia rebellat. Idcirco Tiberius Marcomanis omissis Pannonias aggreditur. Paterculus Annalium scriptor quaestor partem exercitus a Roma traditi ab Augusto ad Tiberium perduxit, legatus deinde eius fuit. Orientis ab ora ferociter Danubius, Sausque saeuiunt, indignabantur, oppressis indigenis, ripas suas milite Romano custodiri.
[Note: 27] Totum Illyricum, quod inter Italiam regnumque Noricum et Thraciam, et Macedoniam, interque Danubium flumen, et signummaris Hadriatici patet, ab imposito Romanae seruitutis resiluit iugo.
[Note: 28] Gentes ferocissimae Moesi, Pannonii, rege Bathone rebellarunt: nemine dubitante, quin Germani iuncturi se Pannoniis fuerint, nisi prius Illyricum debellatum esset.
[Note: 29] Occupata armis Macedonia, pars in Italiam properare decreuerat. Oninia in omnibus locis igni, ferro vastata, oppressi ciues Romani, trucidati negociatores, magnus vexillariorum numerus ad internecionem caesus.
Audita in Senatu vox Augusti, decimo die, ni caueretur, posse hostem in vrbis Romanae venire conspectum.
[Note: 30] Senatorum Equitumque Romanorum exactae ad id bellum operae, habiti delectus: reuocati vndique omnes veterani, viri, foeminaeque ex censu libertinum coacti dare militem. Ad tutelamripae Rheni fluminis, item ad praesidium Coloniarum, Illyricum Danubiumque contingentium, serui Romanorum manumittuntur, militiaeque libertini sub proprio vexillo adscribuntur. Datur rursus Tiberio Neroni tribunicia potestas in qumquennium, delegatur et Germaniae pacandae status.
[Note: 31] Sed nunciata Illyrici defectione, transit ad curam noui belli: quod grauissimum omnium externorum bellorum post Punica, per quindecim legiones, parem auxiliorum numerum triennio gessit, in magnis rerum omnium difficultatibus, summa frugum inopia, saepius reuocatus perseuerauit, metuens, ne vicinis et praeualens hostis instaret vltro cedentibus.
[Note: 32] Cum Pannonii in aciem oriente Sole statim processissent, continuit suos, passusque est et hostem nebula, et imbribus, qui forte eo die crebri erant, verberari, ac demum, vt fessum stando, et pluuia, non solum animo sed lassitudine quoque deficere animaduertit, dato signo adortus superauit, perdomuit, ac in ditionem redegit.
[Note: 33] Sub idem tempus, dum haec in Illyrico geruntur, Germaniae magnae magis victae, quam domitae, Quintilius Varus ab Augusto praeficitur. Cuius auariciam, libidinem, atque superbiam, cum Germani, laeta bello gens, ferre non possent, proceres hi Libes sacerdos Chattorum, Segimundus filius Segesti, sacerdos Cheruscorum, Veromarus Chattus, Egimarus, et filius Sesithacus Cherusci, Berthorites frater superioris Melonis, cum filio Theodorico Sycambri, clanculum coniurant, autore Arminio filio Segimart ex Cheruscis oriundo: qui inter Visurgim et Albim habitant, et communi nunc vocabulo Saxones vocantur.
[Note: 34] Segestes soces Arminii, huiusque frater Flauius cum Romanis sentiebant. Varum detecta coniuratione frustra commonent, ipsi ad Romanam transfugiunt ripam. Varus fretus viribus, et multitudine militum rem huiusmodi contemnit, suspectos coniurationis ad tribunal citari iubet.
[Note: 35] Germani duce Arminio arma corripiunt, improuiso vndique inuadunt, opprimunt, trucidant resistentes, capita occisorum praefixa hastis ad vallum Arminius admoueri iubet. Castra inde expugnantur, diripiuntur: tres legiones, totidemalae, sex cohortes cum duce legatisque, et auxiliis omnibus, in saltu Teutoburgensi (vbi adhuc ciuitas et saltus nomen seruat, in ducatu Cleuensi, vbi quondam emporium, [Note: Duitsburg Duisburg] quod nunc Francofortum, fuisse fertur) deletae sunt, ante diem quartum Nonas Sextiles, quem decreto Pontificum inter atros referri placuit.
[Note: 36] Varia, miseranda caedes per syluas, per paludes fuit: patronis causarum crudelius insultatum, aliis oculi eruti, aliis manus amputatae. Vnius caput rescissa prius lingua in manu tenens Germanus inquit, Vipera, sibilare desiste.
[Note: 37] Signa, et Aquilae in manus hostium venere. Hacque clade sactum est, vt imperium, quod diu litore Oceani non steterat, in ripa Rheni fluminis staret. Atrocissima calamitas, qua nulla post Crassi in Parthis damnum, in externis gentibus grauior Romanis fuit. Exercitus omnium fortissimus, disciplina, manu, experientiaque bellorum inter Romanos milites princeps, ad internecionem more pecudum contrucidatus.
[Note: 38] Arminius itaque (sicut Tacitus [Note: Cor. Tacitus lib. 2. Annalium in fine.] narrat) liberator haud dubie Germaniae: et qui non primordia populi Romani, sicut alii Reges, ducesque, sed florentissimum Imperium lacessierit, praeliis ambiguus, bello nonvictus, Septem et triginta annos vitae, duodecim potentiae expleuit. Canitur adhuc apud Barbaras gentes, Graecorum annalibus ignotus, qui sua tantum admir antur, Romanis haud perinde celebris, dum vetera extollimus, recentium incuriosi.
[Note: 39] Hac strage Romae nunciata Augustus excubias per Vrbem indixit, nequis tumultus existeret, et praesidibus prouinciarum propagauit imperium contra leges, institutaque maiorum, vt a suetis et peritis socii continerentur. Vouit et ludos magnos Ioui Opt. Max. si Rempublicam in meliorem statum vertisset.
[Note: 40] Adeo namque consternatus fuit, vt per continuos menses barba, capillo submisso, caput interdum foribus illideret, vociferans, Quintili Vare, legiones redde, Diemque cladis quotannis maestum habuit, ac lugubrem.
[Note: 41] Sub idem tempus, cum hoc ad Occidentem, inter Rhenum Albimque geruntur, Tiberius tum victor Romam rediit, praetextatus, et laurea coronatus vrbem intrauit, triumphum tamen ipse distulit, maesta ciuitate clade Variana.
[Note: 42] Proximo deinde anno repetita Gormania, vacillantium cis Rhenum sitarum gentium animos, et Gallias confirmat. Quum animaduerteret, Varianam cladem temeritate et negligentia ducis ac cidisse, nihil non de concilii sententia egit (semper alias sui arbitrii, contentusque se solo) cum pluribus de ratione belli communicauit, curamque solito exactiorem praestitit. Traiecturus Rhenum, commeatum omnem ad certam formulam restrictum, non ante transmisit, quam consistens apud ripam explorasset vehiculorum onera, ne qua deportarentur, nisi concessa, aut necessaria.
[Note: 43] Trans Rhenum eum vitae ordinem tenuit, vt sedens in cespite nudo, cibum caperet: Saepe sine tentorio pernoctaret. Praecepta diei sequentis omnia, et si quid subiti iniungendum esset, per libellos daret: addita monitione, vt de quo quisque dubitaret, se nec alio interprete, quacunque vel noctis hora, vteretur. Disciplinam acerrime exegit, animaduersionem, et ignominiarum generibus ex antiquitate repetitis: atque etiam legato legionis quod paucos milites cum liberto suo trans ripam venatum misisset, ignominia notato.
[Note: 44] Vindicare, abolereque illatam ignominiam, non superare Germaniam, propositum erat: quam licet tanti putasset vincere Augustus, ipsa magis tamen turpiter amissa est, quam gloriose acquisita. Tiberius re prospere gesta, non multum abfuit, quin occideretur.
[Note: 45] Ex Germania in vrbem post biennium reuersus triumphum, quem distulerat, egit. Bathonem Pannoniorum ducem, ingentibus donatum praemiis Rauennam transtulit, gratiam referens, quod se quondam cum exercitu iniquitate loci circumclusum passus est euadere.
[Note: 45] Tum Germanicus Tiberius Caesar, filius Drusi, sub obitum fere Augusti in Germaniam, non subiiciendae gentis, sed vindicandae cladis acceptae causa cum exercitu perrexit: iacere enim adhunc insepultae reliquiae Varianae cladis ferebantur. Nunc (vt pollicitus sum) ad Rhetos, Vindelicos, Noricosque redeo.
1. Rhetiae occidentalis fines.
2. Inhabitatores.
3. Oppida.
4. Duces.
5. Norici fines et incolae.
6. 7. 8. Conditor et Reges vsque ad Iulium Caesarem.
9. Voccio et Critosirus Reges Norici. Noricum fit Romana prouincia.
10. Vindeliciae fines. Eam esse hodiernam Boiariam probatur.
11. Vindelici quinam fuerint, deque Vindis.
12. Vindelici Etymon.
13. Vindelicorum, Noricorum et Rhetiorum ferocitas.
14. Romani iis bellum inferunt, feliciterque peragunt.
15. 16. 17. 18. 19. eorumque regiones in provinciam redigunt. Cura et modus subiectos in fide retinendi.
20. Apud Romanos victis non alia lingua quam Latina proponere licuit.
21. Neque Imperatoribus permissum in Senatu alia quam Latina vocula vti, neque aliter testimonium dicere.
22. Praesides prouinciae.
23. Quaestores fisci bona administraruht
24. Roma Patria totius mundi.
[Note: 1] OCcidentale Rhetiae latus (vti est apud CL. Ptolomaeum Cosmographorum haud dubie diligentissimum) Rheno: indeque ducta linea ad fontes Danubii includitur. Septentrionale Danubius, Orientale finit. Oenus in Alpibus. Lycus extra Alpes (Graias Ptolomaeus nominat) quae ab Austro Rhetiam ab Italia submouent.
[Note: 2] Eam nunc Sueui cis Danubium incolunt, Curenses, Engadini, Graopundi, Voltureni [Note: Veliliner.] super Comum: Ananici, Tridentini supra Veronam possident. Rhetorum partem Vindoligos esse docet Strabo, vbi imperiti, similitudine nominum decepti, Vindelicos legunt.
[Note: 3] Illorum oppida Brigantium, siue quod idem est, Bricantium [Note: Bregentz.] et Cambodunum [Note: Kempten.] nomina seruant. Augustam [Note: Augspurg.] (quam splendidissimam Rhetiae Coloniam Tacitus adpellat) nonnulli Drusomagum a Ptolomaeo vocari opinantur. Quidam falso Vindelicorum cognominant.
[Note: 4] Primus Rhetiam coluisse fertur Tuisconis Tetrarches nomine Adulas: a quo mons adhuc nomen retinet. Deinde longo post tempore Rhetus dux Ethruscorum, Italia pulsus eam occupauit, Rhetiamque a suo nomine adpellauit, Tarquinio Prisco tum Romae regnante. Demum Alemani Sueui, ea tempestate, qua Hyldericus primus, et Ludouicus apud Francos imperitauit, pulsis Romanis, sedes ibi collocarunt.
[Note: 5] Noricos tres amnes altissimi, Oenus, Danubius, Draus (qui in alpibus Noricis, vt ait Plinius, oritur) vallant. Nunc Boii, Austriaci, Stirii, Charini, Tyrollii Noricum tenent.
[Note: 6] Tuisco Germanorum, et Sarmatarum conditor, Histrum filium Ebri in hanc reg onem cum colonis misit, qui Danubio et Histriae celebre ad posteros nomen dedit. Post hos imperitasse reperio Tibilenum peculiarem Noricorum Deum, et Taurum, a quo mons Taurus adhuc nominatur.
[Note: 7] Subsequitur hunc Panno, a quo Pannonia, pars Norici dicta, nomen vetus retinet, paret Pontifici Iuuauensi, succedi Penno, vnde Penninae Alpes, et mons Penninus vocatus, vbi oriuntur Athesis, et Oenus, Venusticum (hoc est Venster mons) vulgo nominant, a Vennone successore Pennonis, et authore Vennonum, hi accolae sunt fontium Athesis, vocabulum vetus manet.
[Note: 8] Tauriscum Tyrannum, a quo Taurisci conditi, vicit. Hercules. Potitus est dehinc rerum Noricus filius Alemani Herculis, regis Germaniae magnae, vnde Noricum cognomen recepit.
[Note: 9] Tempore Iulii Caesaris paulo ante natum Christum Seruatorem nostrum, regem Noricorum fuisse reperio Voccionem, qui Caesari contra Pompeium in bello civili trecentos Equites in auxilium misit: Cuius etiam sororem duxit Ariouistus rex Germaniae magnae. Post hunc vltimus Rex Noricorum Critosirus, postea Noricum in Romanam prouinciam redactum est. Horum omnium Regum nomina crebro in fastis reperio antiquis.
[Note: 10] Medii inter hos Vindelici, a Rhetis Lyco, a Noricis Oeno, a Germania magna Danubio separantur: nostro aeuo superiorem, inferioremque Boiariam nominamus, vti supra in libro primo explanauimus. Ita quoque et inscriptio, et vetus monumentum comprobat Reginoburgii, quod caput Boiorum est, lapidis huius inscriptionem paulo inferius offendes.
[Note: 11] Quinam Vindelici fuerint, incertum diuersi faciunt authores. Porphirio Thracas fuisse, eiectos ab Amazonibus in exilium se contulisse, hisque regionibus insedisse commemorat. Verum Seruius Amazonum, Cimbrorumque sobolem testimonio Horatii, esse censet. Sunt qui a Vandalo Rege Germaniae conditos, et dictos velint. Alii a Vindis, et Lyco dictos esse opinantur. Sunt autem Vindi pagi Boiariae intra Isaram et Lycum. Nam fluuium Rhetiae, qui supra Augustam Lyco miscetur, quem vulgus Bertham, Latini et Fortunatus Virdonem vocant, quis vnquam Vindam dixerit? nisi qui sibi somnia fingunt, et grauissimos authores ad suae ignauiae patrocinium malunt erroris ridiculi accusare, quam operam dare, vt illos recte intelligant.
[Note: 12] Ego cum Rhetiam secundam hanc regionem et incolas a T. Liuio semigermanos vocari reperiam, facile in eam ducor coniecturam, vt Vindelicorum nomen, ab VNDEINLEC, Germanico vocabulo, quod infra Lycum declarat, elisis, commutatis, additisque literis (sicut consuetudo scriptorum est) detortum esse existimem: quemadmodum et in quibusdam antiquis lego exemplaribus, et etiam nunc Austria supra flumen Anassum, infraque, vsurpari solet.
[Note: 13] Fuere Vindeiici, Norici, Rheti, gentes ferocissimae, Italorum infestissimi hostes, crebro in Italiam incursationes factitabant, igne, ferro, flamma omnia vastabant, vrbes diripiebant. Cum vicum, aut oppidum caeperant, non modo puberes, verum etiam infantes trucidabant, Nec hisce contenti, faeminas etiam vterum ferentes necarunt, quascunque marem concepisse Vates, et sacrificuli sui diuinabant.
[Note: 14] Ad retundendam harum omnium gentium crudelitatem, anno ante natum CHRISTVM, viuentium regem, et Dominum mundi, quinto decimo, Claudius Tiberius et Drusus, Nerones, fratres Germani, priuigni Augusti a vitrico, cum legionibus et copiis missi sunt. Et, vt verbis Paterculi vtar, diuisis partibus, Rhetos, Vindelicosque adgressi, multis vrbium et Castellorum oppugnationibus, nec non delecta quoque acie feliciter functi, gentes locis tutissimas, aditu difficillimas, numero frequentes, feritate truces, maiore cum periculo, quam. damno Romani exercitus, plurimo cum earum sanguine, aestate vna, omnes huius cardinis populos perdomuerunt. Bis aperto Marte pugnatum est, multum sanguinis effusum est. Riui cruore humano colorein mutarunt. Mulieres deficientibus telis, infantes ipsos adflictos humo in ora militum aduersa miserunt. Horatius Flaccus Poeta Lyricus, quartum librum Carminum longo interuallo posteris iussu Augusti ad celebrandum hoc bellum conscripsit. Eius carmina haec sunt: [Note: Hor. lib. 4. Ode 4.] ociosis, et curiosis placuit subtexere.
Videre Rheti bella sub alpibus
Drusum gerentem, et Vindelici, quibus
Mos vnde deductus per omne
Tempus Amazonia securi
Dextras obarmet, quaerere distuli.
Nec scire fas est omnia, sed diu
Lateque vtctrices cateruae
Consiliis iuuenis reuicta, etc.
Idem ad Augustum:
O qua sol habitabilis
Illustrat oras, maxime principum,
Quem legis expertes Latinae
Vindelici didicere nuper
Quid Marte posses, milite nam tuo
Drusus Gelonos, implacidum genus,
Brennosque veloceis, et arceis
Alpibus impositas tremendis
Deiecit acer plus vice simplici.
Maior Neronum mox graue praelium
Commisit, immaneisque Rhetos
Auspiciis pepulit secundis.
Spectandus in certamine Martio
Deuota morti pectora liberae.
Quantis fatigaret ruinis,
Vt barbarorum Claudius agmina
Ferrata vasto diruit impetu:
Primosque, et extremos metendo
Strauit humi sine clade victor.
Te copias, te consilium, et tuos
Praebente diuos, nam tibi: quo die
Portus Alexandria supplex
Et vacuam patefecit aulam.
Fortuna lustro prospera tertio
Belli secundos reddidit exitus,
Laudemque, et optatum peractis
Imperii decus arrogauit.
Item Ouidius de Druso, ad Liuiam Drusillam Augusti vxorem.
Fortuna arbitriis tempus dispendit vbique,
Illa rapit iuuenes, sultulit illa senes,
Quae tamen hoc vno tristis tibi tempore venit,
Saepe eadem rebus fauit amica tuis.
Quod spes implerunt, maternaque vota Nerones.
Quod pulsus totiens hostis vtroque duce.
Rhenus, et alpinae valles, et sanguine nigro
Decolor, infecta testis Itargus aqua.
Danubiusque capax, et Dacius orbe remoto
Appulus huic hosti per breue pontus iter.
Arineniusque fugax, et tandem Dalmata supplex,
Summaque dispersi per iuga Pannonii.
Consul, et ignoti victor Germanicus orbis,
Qui fuit, heu mortis, publica causa legor.
[Note: 15] Sed ordinem coeptum prosequar. Romani victores superiores regiones in formam prouinciae redegerunt, Colonias deduxerunt, Romanis, Italicis Colonis oppleuerunt. Arces, et munimenta locis editioribus, et natura munitis, condiderunt. Per omnem Danubii ripam nauigia excubitoria praesidia, stationesque militares, quae Germanos vado arcerent, dispositae, atque constitutae: exercitusque prouinciatim distributi, qui subiectos in fide continerent, et ab incursationibus Germanorum defenderent. Praedia stipendiaria (Parrochias vocabant) militibus, quemadmodum nostro aeuo sacerdotibus, assignata sunt. Custodiere Vindeliciam, praeter auxilia tres legiones, Martia Quarta, Quinta Bathaua, quae per ripam Danubii per suas stationes et cohortes collocatae sunt.
[Note: 16] Castra quoque sub dio, vallo, fossaque munierunt, aestiua et hyberna constituerunt, vbi militares copiae, legiones, et auxilia excubarent, seque tutarentur, si hostis inualuisser. Aestiua fuere in inferiore Boiaria, vbi est vicus Gisalerta. [Note: Gisaleria, Geyselberg.] Hibernorum vestigiamonstrantur in superiore Boiaria, supra Gisoueltas [Note: Geisenfeld.] vicum, et Coenobium sacratarum foeminarum, vulgus Vallum, fossasque et castra Romana nominant.
[Note: 17] Aurariae, et Ferrariae Noricorum, quas et Strabo, et Plinius Horatiusque memorant, Reipubl. fiscoque addictae sunt.
[Note: 18] Nobilitas, principes, sacerdotes (ne relin queretur materia bellandi) aut occisi, aut captiui Romam cum vxoribus, liberis abducti, cathenis collo, manibusque colligati, triumphati sunt. Deinde partim leonibus, apris, et huiusmodi besttiis in circo, harenaue obiecti, Rom. populo crudelissimum spectaculum, sanguinariamque praebuere voluptatem: pars in carcere necati, sublatique sunt: quemadmodum nostro aeuo Turcas factitare fama est.
[Note: 19] Plebes ademptis omnibus armis, agriculturae operam dare (vineas tamen, ac vites colere prohibita) tributa annua pendere iussa, amissis legibus patriis, linguaque paulatim in mores sermonemque transit Romanum.
[Note: 20] Non solum manu Roma gentium regina (vt ait Plinius) sed etiam lingua superauit gentes. Nec enim apud victorem, et Magistratus alia lingua, quam Romana (quae vsitatius latina dicitur) loqui, vel agere quicquam licebat: nedum rescripta, responsaque alio ederentur sermone.
[Note: 21] Legimus Imperatores ipsos in Senatu nominaturos etiam necessitate graeco vocabulo rem, veniam postulasse, quod sibi verbo graeco vtendum esset: atque etiam in decretis patrum, Graecam commutandam vocem consueuerunt, et pro peregrina latinam requirendam:
aut si non reperiretur, vel pluribus per ambitum verborum rem enuncian dam. Militem quoque graece testimonium interrogatum, nisi latine respondere, vetitum fuit. Data siquidem opera est (ita Diuus Aurel. Augustinus etiam scribit) vt imperiosa ciuitas non solum iugum, verum et iam linguam suam, domitis gentibus, per pacem societatis imponeret, per quam non desset, imo et abundaret etiam interpretum copia.
[Note: 22] Superiores regiones, quas dixi, praecipue Vindelicia (vbi nati, et cuius situm, gentesque describere polliciti sumus) Romanis paruerunt quingentos triginta quinque annos. Missus et datus est a Romano Imperatore rector (quem et praesidem, procuratorem, ducem, comitem, legutum vocabant) qui maius imperium in ea prouincia habebat secundum principem: et ne ille fines prouinciae, nisi soluendi voti causa, dumtamen non abnoctaret, excederet, lege cautum fuit. In suae prouinciae homines imperium tantum habebat, interdum et aduersus externos, si quid commisissient mali. Primus praeses fuit post Claudios Tiberium et Drusum Nerones, L. Piso vir Consularis.
[Note: 23] Praeterea Quaestores atque Procuratores, cum scriba, qui praedia Caesaris, et fisci bona curarent: item qui ius dicerent, singulis prouinciis dati sunt: Assidereque duntaxat in prouincia nati permissi sunt. Nec enim cuipiam, nisi in sua prouincia, Affessori esse licuit, ita lege sancitum erat.
[Note: 24] Non ingratum fore existimo lectori, si breuiter et in transcursu dicatur, quemadmodum princeps vrbium, caputque mundi Roma, numine coelesti electa, sparsa congregarit imperia: ritus mollierit, tot populorum discordes, ferasque linguas sermones commercio traxerit ad colloquia, humanitatem homini dederit, breuiter, vna cunctarum gentium in toto orbe patria facta fuerit, prius Claudiani [Note: Claudian. In laudem Stiliconis panegyrico. 3.] de tanta vrbe carmina subnectere libet.
Proxime Diis Consul, quae tantae prospicis Vrbi,
Qua nihil in terris complectitur altius aether,
Cuius nec spatium visus, nec corda decorem
Nec laudem vox vllacapit, quae luce metalli
Aemula vicinis fastigia conserit astris:
Quae septem scopulis Zonas imitatur olympi,
Armorum, legumque parens: quae fundit in omnes.
Imperium, primique dedit cunabula iuris.
Haec est, exiguis quae finibusorta, tetendit
Ingeminos axes, paruaque a side profecta
Dispersit cum sole manus: haec obuia fatis,
Innumeras vno generet cum tempore pugnas:
Hispanas caperet, Siculas submitteret vrbes,
Et Gallum terris prosterneret, aequore Poenum.
Nunquam succubuit damnis, et territa nullo
Vulnere, post Cannas maior, Trebiamque fremebat.
Et cum iam premerent flammae, murumque feriret
Hostis, in extremos aciem mittebat Iberos:
Nec stetit Oceano, remisque ingressa profundum,
Vincendos alio quaesiuit in orbe Britannos.
Haec est in gremium victos quae sola recepit,
Humanumque genus communi nomine fouit
Matris, non dominae ritu: ciuesque vocauit
Quos domuit, nexuque pio longinqua reuinxit.
Huius pacificis debemus moribus omnes,
Quod veluti patriis regionibus vtitur hospes,
Quod sedem mutare libet, quod cernere Thulen,
Rursus, et horrendos quondam, penetrare recessus.
Quod bibimus passim Rhodanum, potamus Orontem,
Quod cuncti gens vna sumus, nec terminus vnquam
Romanae ditionis erit: nam caetera regna
Luxuries vitiis, odiisque superbia vertit.
At nunc regina vrbium gentiumque domina non solum semidiruta, sed libertate etiam amissa Seruo seruit seruorum. Sed rem caeptam prosequar.
1. Militaris Romanorum disciplina et militum cura causa ampliandi imperii fuit.
2. Coloniae in deuictas regiones missae eas conseruarunt.
3. Coloniarum situs.
4. - - - deriuatio.
5. Militum diuisio in legiones et auxilia. De legionibus.
6. Victus militum; Peculium castrense cur introductum?
7. Auxilia quid?
8. Aerarium militare et sumptus bellici vnde depromebantur. Stipendia militaria, parochiae.
9. Cur agri ab hostibus capti militibus et emeritis donati, qui et ad heredes transibant.
10. Quaenam Praesidibus data. Legatorum honor.
11. Tyrones in locum deficientium militum suffecti. Tyrocinia.
12. De breuiario, quod Imperatores habebant.
13. Duae classes cur Rauennae et Miseni habitae.
14. De Romanis regionibus, Tetrarchis, Prouinciis liberisque ciuitatibus.
15. Quinque genera oppidorum Romanorum.
16. Municipes. Coloniarum iura.
17. Prouinciarum duo genera. De validioribus et harum Praesidibus.
18. De prouinciis pacatis, tributo a gentibus deuictis exacto, quid? de postis Romanorum.
19. Magnitudo Romani imperii.
20. Italia violati orbis poenas hodienum luit.
21. Romani imperii incrementum.
22. Orbis terrarum diuisio.
23. Quae Romani possederint in Europa.
24. Rheni et Danubii fines diligentissime custodierunt.
25. Metus ipsorum de hostium transitu per illa flumina.
26. Quae Romani possederint in Africa.
27. Quae in Asia.
28. Europae Romanae diuisio.
29. Italiae longitudo, latitudo et diuisio in decem regiones.
30. Prima regio.
31. Secunda.
32. Tertia.
33. Quarta.
34. Quinta et sexta.
35. Septima.
36. Octaua.
37. Nona.
38. Decima.
39. Vndecima.
40. Italiae quaenam prouinciae adiectae.
41. Italia Romano imperio ablata et restituta.
42. Sicilia. Rex vltimus Conradinus iniuste occiditur, inde ipsius manibus per aliquot secula parentatum. Papa cur Reges inter se committat.
43. Hispaniarum prouinciae.
44. Prima.
45. Secunda.
46. Tertia.
47. Quarta.
48. Quinta.
49. Sexta.
50. Septima.
51. Galliarum Prouinciae sedecim Prima.
52. Secunda.
53. Tertia et quarta.
54. Quinta, sexta et septima. Regnum Arclatense Carolus IV. et Sigismundus Imperatores Romani Regis Franciae filio primogenito donauerunt.
55. Octaua, nona et decima.
56. Vndecima, duodecima, decima tertia.
57. Decima quarta, decima quinta et decima septima.
58. Illyrici decem Prouinciae. Prima, secunda, tertia et quarta.
59. Pannonia quinta. De Vinis Sirmensibus.
60. Moesia inf. et superior sexta et septima.
61. Dacia Ripensis, octaua; Liburnia, nona.
62. Dalmatia decima.
63. Thraciae Prouinciae sex, Hemimons, ora Ponti, Rodope.
64. Europa proprie dicta, ora Propontidis et Chersonesus.
65. Graeciae Prouinciae sex, Macedonia.
66. Magnesia, Epyrus, Hellas.
67. Peloponnesus, Achaia.
68. Creta. Causae Turcicorum progressuum in Graecia.
69. Africa diuisa in Africam in specie et Aegyptum.
70. 71. Africae in specie dictae prouinciae.
72. 73. Aegyptus horreum Romanum. Eius prouinciae.
74. Hodierni possessores.
75. Asiae finis. Classis in mari rubro.
76. Asiae partes quatuor, Asia minor, Pontus, Syria et Insulae.
77. 78. Asiae minoris prou nciae.
79. 80. 81. Ponti prouinciae.
82. 83. 84. 85. Syriae prouinciae.
86. Insulae. Christophorus et VVelpho Duces Boiariae.
87. Asia olim Christiana nunc Turcis seruit. De bellis sub religionis praetextu gestis.
[Note: 1] ROmani diligentissime omnium disciplinam militarem resque bellicas coluerunt, atque milites curarunt. Ita supergressi omnium penitus nationum regna, maximum latissimumque condidere imperium, id quod etiam caelestis Philosophiae penetralibus continetur.
[Note: 2] Vbicunque Romanus vicit (verba sunt Senecae) habitauit, Colonos in omnes provincias misit. Ad hanc commutationem locorum libens nomina dabat: et relictis aris suis, trans maria sequebatur Colonus senex. Posteaquam enim (narrat Seuerinus Boethius) Romanus hostilem terram obtinuit, deletis hostium ciuitatibus, denuo nouas vrbes constituit, dato Coloniae nomine, ciues interum ampliauit, milites Colonos fecit: vrbes prouinciarum exercitui adsignari iussit: propter subitas bellormn acies, non solum eas ciuitates demum cingere muris, verum etiam loca aspera et confragosa satis allegari praecepit.
[Note: 3] Nam huiusmodi agros (sicuti refert Tacitus) vligines paludum, inculta montium emeriti accipiebant, vt illis maxime propugnaculo esset ista loci natura: Id etiam docet Ouidius isthoc carmine:
Fessus in acceptos miles deducitur agros.[Note: 4] Ab hac agrorum noua dedicatione culturae, Coloniae appellatae, quae his victoribus, qui Reipublicae causa arma coeperunt, adsignatae sunt.
[Note: 5] Militares copias in duo diuiserunt genera, Legiones et Auxilia. Legiones ab eligendo dictae, ex propriis militibus, tanquam ordinariis et legitimis constitutae fuerunt: satius enim esse arbitrabantur, suos erudire armis, quam alios rnercede conducere. Nec cuiquam militare licuit, nisi is sacramento rogatus, solenni ritu in verba Imperatoris, praeeunte legato, iurasset. Hoc authoramento soluti, exauthorati vocantur.
[Note: 6] Pascebantur publica annona milites: et partem donatiui dimidiam apud signa deponere cogebantur, ne per luxum, et lasciuiam peculium castrense absumerent, aut temere ab signis, et fortius pro suo dimicarent.
[Note: 7] Auxilia serius recepta ab exteris, etiam ab hostibus contra hoftes accersita, emptaque mercede sunt: et tanquam leuis armaturae in acie legionibus adiungebantur, vt in his praeliandi magis adiumentum, quam principale subsidium foret. Vtrique ordines, prouinciatim distributi sunt.
[Note: 8] Praeterea aerarium militare, prouinciae, oppida, praedia stipendiana (Parrochias vocabant, quemadmodum apud nos Ecclesiastica mistis, et sacerdotibus) militibus constituta sunt, vt perpetuo sine difficultate suppeterent sumptusad tuendos, prosequendosque milites. Quicquid vbique militum fuit, ad certam stipendiorum, praemiorumque formulam adstrictum est, definitis pro gradu cuiusque, et temporibus millitiae, et commodis missionum, ne aiu aetate, aut inopia post missionem ad res nouas sollicitari possent.
[Note: 9] Agri capti de hostibus, donati militibus fuerunt, addita iumenta et serui, vt possent colere quod acceperant, ita vt ad haeredes quoque, si militarent, nec vnquam ad paganos, transirent: quo diligentius pro Repub. bellicis muneribus operam nauarent, si sua rura defenderent. Emeritis, maxime tribunis, ducibus, praefectis, agri, villae, oppia, quae necessaria quoad viuerent, suppeditarent, dabantur: illis quoque liberos, si vtiles imperio forent, succedere aliquando permissum est.
[Note: 10] Praeter haec ab Imperatore accipiebant praesides prouinciarum argenti pondo vicena, phialas senas, mulos binos, equos binos, vestes forenses binas, domesticas singulas, aureos centenos, cocos singulos. Et si vxores non haberent, singulas concubinas, quod sine his esse non possent. Reddituri deposita administratione mulos, mulas, equos, muliones, et cocos: caetera sibi habituri si bene egissent: in quadruplum reddituri, si male. Ante Legatum quoque decem milites soliti sunt semper ambulare.
[Note: 11] In demortuorum vero militum, sive missorum, siue aliam quandam ob causam abeuntium, locum, singulis pene mensibus Tyrones suffecti sunt, quos armis, ad scutum, ad palum, punctim, caesim feriendo: notando, gradiendo, saltando, equitando, sagittis, missilibus, iactu lapidum, et huiusmodi praeexercitamentis accuratissime Tribuni exercuerunt. Vnde Tyrocinia dicta sunt, quae vulgus literatorum Torneamenta vocare solet.
[Note: 12] Penes quemque Imperatorum breuiarium totius Imperii fuit, quantum militum vbique sub signis essent: quantum pecuniae in aerario, et fiscis, et vectigalium residuis, adiectis eorum nominibus, a quibus rario exigi posset. Milites quoque suos vt scirent, vbique Imperatores in cubiculo habuere breves, in quibus nomina, dignitates, tempora, et stipendia conscripta, cum soli erant, haec recensebant, de promouendisque cogitabant, et annotabant.
[Note: 13] Classis etiam Rauennae et altera Miseni, ad tutelam superi, inferique maris collocata fuit. Nunc mare Venetum Longobardorumque vulgo appellatur. Vnde commode ad Asiam, Aphricam, Graeciam ad omnes partes, membraque Imperii, si quid noui accideret, nauigari posset.
[Note: 14] ORBEM autem terrarum, qui Romanis paruit, Reges, Pontifices, Tetrarchae tenuerunt: quam vero ipsi habuerunt, prouinciam vocarunt. Praefectos et Quaestores in eam misere. Fuerunt etiam nonnullae ciuitates liberae conditionis. Aliae ab initio per amicitiam, aliae ab ipsis honoris causa libertate donatae hae secundum patrias leges viuebant, sociae, foederataeque nuncupabantur.
[Note: 15] Quinque oppidorum genera fuisse apud Plinium lego, Colonias, Municipia, vrbes foederatas, liberas, Stipendiarias. Hae stipendia militibus contribuebant. Aerario quoque militari vectigales erant. Foederatae certis quibusdam pactis, quae foedere expressa fuerant, constringebantur. Liberas, nemini obnoxias, nemini quicquam praestitisse, sui iuris, suae spontis fuisse vocabulum indicat. Municipiis concessum erat (sicut Gellius docet) vt ciuitatis Romanae honorem quidem caperent, sed negotiis tamen, atque oneribus vacarent.
[Note: 16] Et Municipes fuerunt ciues Romani suo rure, et suis legibus vtentes, muneris tantum cum populo Romano participes, a quo munere capessendo adpellati videntur, nullis aliis necessitatibus, neque vlla lege Po. Ro. adstricti. Coloniae suis radicibus non vtuntur, sed ex ciuitate quasi propagatae sunt, et iura institutaque omnia populi Romani, non sui arbitrii habent: quae tamen conditio, cum sit magis obnoxia, et minus libera, potior tamen et praestabilior existimabatur, propter amplitudinem maiestatemque populi Romani, cuius istae Coloniae, quasi effigies paruae, simulacraque esse quaedam videbantur. Nam, vt D. Aurelius, Augustinus ait. Ciuitates a maioribus ciuitatibus, velut populorum examinibus conditae, Coloniac nuncupantur.
[Note: 17] Prouinciarum duo genera erant, Validiores, quae militum praesidio indigebant, vt gentibus nec dum subactis finitimae, steriles, et cultu difficiles erant: et quas annuis magistratuum imperiis regi nec facile nec tutum erat, Caesares susceperunt, administratoresque in eas miserunt, quos Legatos, Praesides, Rectores, Procuratores, Duces vocari apud rerum scriptores reperio. Reges quoque ac Pontifices, et Tetrarchae ad ius Caesarum semper spectarunt.
[Note: 18] Caeteras quae pacatae fuerunt, et facile sine armis retinebantur: populo Ro. ipsi Caesares concesserunt, proconsulibus, et praetoribus sortito permiserunt. Gentibus victis, teste Plinio, semper argentum, non aurum in tributo populus
Romanus imperauit. Et quo celerius, ac sub manu adnunciari, cognoscique posset, quid in prouincia quaque gereretur, iuuenes primo modicis interuallis per vias militares, dehinc vehicula disposita sunt: commodius id visum est, quod idem qui in loco proferebat literas, si quid res exigat, interrogari poterat.
[Note: 19] Operae precium fecisse videor, si perquam paucis magnitudinem Romani Imperii indicauero: prouincias cum insignioribus vrbibus, in breui quasi tabella depinxero, simul vt intelligatur, plane nihil earum rerum (quas tantopere mortales admirantur, et pro quibus acerrime armis diuina, humanaque miscendo dimicant) saluum, certumque fore, cum Romanum petierit Imperium, quod omnium florentissimum, potentissimum, et secundum Deorum opes (vt ait Liuius) maximum fuerit.
[Note: 20] Italia illa quondam altrix victoris omnium gentium populi, omnium terrarum alumna, eadem et parens, violati orbis poenas nec dum expiata, adhuc luit, pro qua, tanquam re derelicta, pugnis decertant saeuissime iampridem Pontifex Romanus, Germani, Franci, Galli, Celtae, Hispani. Eandem tanquam dubiae possessionis in medio positum solum, provt quisque viribus inualuit, trahunt, vexant, lacerant, vastant. Sed festinanti ad res Boiorum, quod pollicitussum, modo aperiendum est altiusque repetendum.
[Note: 21] Romani ex vna ciuitate profecti, belli, pacisque artibus omnium mortalium quondam clarissimi, primo totam Italiam, deinde proxima quaeque Italiae, postremo Europam, Aphricam, Asiam, armis et virtute sibi parere coegerunt. Cum Oceano, Gallico, Hispanico, mare Mediterraneum omne, quacunque latissime diffunditur, cum Insulis omnibus in obsequium redegerunt.
[Note: 22] Terrarum orbis vniuersus in tres diuiditur partes Europam, Asiam, Aphricam. Origo ab occasu Solis, et Caditano freto, qua irrumpens Oceanus Atlanticus in maria interiora diffunditur. Hinc intranti dextera Aphrica est, laeua Europa, ante has Asia est, Termini, Tanais et Nilus.
[Note: 23] Europam totam tenuerunt Romani, praeter eas partes, quae inter Danubium, Rhenum et Tanaim amnes, Septentrionalem Oceanum continentur, ita Strabo docet. Danubius enim, ac Rhenus extremam Ro. Imperii (sicuti Plinius nominat) marginem alluerunt. Id quidem eleganter Claudianus describit. Versus eius hi sunt.
Prominet Hercyniae confinis Rhetia syluae,
Quae se Danubii iactat, Rhenique parentem:
Vtraque Romuleo praetendens flunima regno.
Altera ripa Romanorum, alia Germanorum fuit.
[Note: 24] Danubii ripam, qua Rhetos, Vindelicos, Noricos, Pannonias, Moesos praefluit, Legiones viginti, Rheni vero oram Gallicam duo exercitus, superior, inferior custodierunt. In vno quoque quatuor fuere legiones exercitu, cognomina earum apud Tactum leguntur.
[Note: 25] Atque hi amnes cum aucti aquis erant, ab omnibus, qui oram Galliae, Rhetiarum, Vindelicorum, Noricorum, Pannoniae, Moesiarum, incolebaut, diis honor habitus, gratiaeque actae. Quod si defecissent, aut siccitate decreuissent, aut denique glacies ripas coniunxisset, omnis tum aetas, atque sexus, viri, mulierculae, iuuenes, senes, pueri, puellae publice, et priuatim indixere iusticium: ab auguribus, sacerdotibus, sacrificulis feriae conceptae, supplicationes decretae, circa omnia puluinaria deorum supplicatum est: hostiae maiores, minores mactatae, et peculiaribus caeremoniis, sacris solennibus, votis, et comprecationibus Ioui Elicio operati sunt. Pontifices minores, et maximi Flamines, vt impetrarent pluuiam, inundationemque horum fluminum, ne Germanis pateret transitus. Meminit et Claudianus.
Alta nec incertis mentimur flumina votis
Excidio latura moram, non poscimus amnes
Vudosam seruare fidem, nubesque fugaces,
Aut coniuratum querimur splendere serenum.
[Note: 26] Aphrica ora, quae nobis ex aduerso est, tota Ro. paruit, vsque Aethiopas. Nam reliqua vel inhabitabilis et sterilis est, ob harenarum tumulos, vela pastoribus incolitur.
[Note: 27] Asia quoque quae ad nos vergit, tota Romano subiecta fuit imperio, praeter Scythas, Parthos, Persas, Indos. A quibus tamen semper aliquid quotidie demere solebant. Termini Tigris, Caucasus mons, mare Rubrum, et Pontus Borealis.
[Note: 28] Europam, quatenus paruit Romanis, in sex diuiserunt partes, quarum vnamquamque prouinciis rursus determinarunt. Nomina illarum haec sunt: Italia, Hispania, Gallia, Illyricum, Thracia, Graecia.
[Note: 29] Italia patet longitudine, vbi longissima est, decies centena, et viginti millia passuum. Latitudo varia est. Vbi latissima, quadringenta millia passuum explet: aliquibus locis centum triginta quinque non excedens. Italiam Imperator Caesar Augustus in vndecim diuisit regiones, quibus adiectae sunt sex provinciae, Sicilia, Sardinia, Corsica, Rhetia prima, Rhetia secunda, Alpes Graiae, Penninae.
[Note: 30] Prima Italiae regio incipit a Tyberi, terminatur Vulturno amne, continet Latiam, Campaniam, Picentinos: antiquum Latium a Tyberi Circeios seruatum, millia passuum quinquaginta longitudine. Deinde processit ad Lirim amnem, ibi Roma terrarum caput. Anxur, quae et Terracinae Volscorum, Tibur, Praeneste, Ardea, Fidenae, Formiae, Sinuessa: extremum in adiecto Latio Campania est a Sinuessa ad Surrentum promontorium, in ea sunt Sarnus amnis, Vulturnus amnis: oppida, Capua, Aquinum, Cumae, Misenum, vbi Classis Romana, Puteoli, Neapolis, Nola, Lacus Auernus. Nunc regnum est Neapolitanum, varios sortitum dominos pro libidine Romanorum Pontificum. Conradum vltimum Sueuorum ducem Celtae interfecerunt: hos pepulerunt Hispani. Picentini a Surrento promontorio, ad Silarum amnem triginta millia passuum procedunt. Oppidum eorum Salernum.
[Note: 31] Secunda amplexa est Hirpinos, Calabriam, Pediculos, Apuliam, Salentinos. Hirpinorum fluuius Aufidus, Beneuentum, Cannae, nobiles clade Romana. Calabriae oppida, Brundusium, Hidrus, Hidruntum. Pediculorum, Ruhdia, Egnatia, Barium quodante Iapyx. Apuliae vrbes sunt, Salapia, Sipus, Sipontum, vbi Nicolaus Perotus Pontifex fuit, vir de lingua Latina bene meritus. Est et in Apulia Garganus mons. Salentinorum oppidum Galleopolis.
[Note: 32] Tertia Italiae regio complectitur a Silaro amne Lucaniam, Brutiam, Magnam Graeciam. Lucanorum oppida, Pestum, Velia, Brutiorum Regium. Magnae Graeciae, Locri, Tarentum, Petilia, Croton, Metopontum, quo tertia Italiae regio finitur.
[Note: 33] In quarta sunt Frentani a Tiferno flumine, Anaxini, Carentini, Peligni quorum oppidum Sulmo. Marsi, Fucinus lacus, Vestini. Equiculorum, Cliterni Carseoli. Sannites qui et Sabelli, Sabini vbi amnes Nar, et Anio, et ortus Tyberis.
[Note: 34] Quinta regio continet Picentes, Picenosque, Hadriam Coloniam, et Anconem terminum quintae, sextaeque initium. Haec complectitur Vmbriam, agrum Gallicum, circa Ariminum. Ab Ancone Galtica ora incipit, Togata Gallia cognomine. Oppida in ea sunt Senogallia, Pisaurum.
[Note: 35] Septima regio sub Apennino est a Macra fluuio ad Tyberim, continet Hetruriam, (eadem et Tuscia est) sunt in ea Luna primum Hetruriae oppidum (vbi portus Veneris nominatur) Senae, Pisae, Luca, Pistorium, Florentia, Aretium, Perusia.
[Note: 36] Octaua regio determinatur Arimino, Pado, Apennino, in ea sunt Gallia Togata Ariminum, Rubico fluuius, vt ait Ptolomaeus Boiorum quondam finis Italiae, Rauenna, Bononia, Felsina vocata cum esset princeps Hetruriae, Mutina, Parma, Placentia, Forum Clodii, Popilii, Cornelii Licinii, Fauentia. In hoc tractu interierunt Boii (quorum tribus centum, et duodecim fuisse autor est Cato) et Senones, qui caeperant Romam.
[Note: 37] Nona est Liguria, sub Alpibus inter amnes Varum, et Macram, qui Liguriae finis Apenninus, Nicea, Albigaunum, Vada Sabacia, Genua, Dertona, Pollentia, Asta, Alba Pompeia.
[Note: 38] Decima complectitur Venetiam, Carnos, Histros. Lacus in hac regione inclyti, Larius, Verbanus, Benacus qui sunt
Gardae, Oppida Venetiae sunt, Tridentum, Vicentia, Athesis ex Tridentinis iugis ortus, Patauium. Caenomanorum Brixia, Cremona, Mantua, Verona. Carnorum, Iulienses, Foroiulienses, Taurisani, Aquileia, Tergeste. Histriae, Parentium, Pola.
[Note: 39] Vndecima regio Italiae, secundum descriptionem Augusti Transpadana vocatur, in qua sunt Augusta Taurinorum, Salassiorum, Augusta praetoria, Eporedia, Vercellae Libitiorum, Nouaria, Ticinum, Laus Pompeia, Insubres, Mediolanum, Bergamum, Comum.
[Note: 40] Italiae regionibus hae prouinciae coniunctae fuerunt, Italicaeque cognominatae Sardinia, Corsica, quae et Cirnos, Sicilia. Insulae hae primum praetoriae fuerunt, postea singulae a praesidibus rectae sunt. Alpini omnes populi, e supero ad inferum mare (Venetum, et Longobardum nos vocamus) Rhetia prima, Rhetia secunda, quae et Vindelicum, de qua mox plura. Rhetia et Vindelicia, cum alpium parte, a Boiis et Sueuis, pulsis Italis possidentur.
[Note: 41] Italis praeter Romam, Imperio ablata fuit, per Longobardos gentes Germanas, a quibus Italiae adhuc cognonienmanet. Carolus Magnus, qui primus Germanorum potitus est Romanarum rerum, rursus Imperio coniunxit.
[Note: 42] Sicilia vt prima omnium prouinciarum fuit, ita vltimo praerepta est Romanis Imperatoribus, non sine detrimento Reipubl. Christianae, occiso crudelissime CONRADO adolescente, vltimo Sueuorum duce. Cuius manibus amplius ducentos annos continenter mutua Celtarum, Hispanorum, Germanorumque caede parentatur, velut paria Sacerdotibus Romanis committentibus, quibus opulentissimus quisque regum, maxime formidolosus existit. Paret nunc Sicilia CAROLO, Imperatoris MAXIMILIANI nepoti, regum nominis Christiani potentissimo.
[Note: 43] Hispaniarum prouinciae septem erant, Betica, et Lusitana Consulares fuerunt, Plebi Senatuique Romano adtributae, in alias praesides a Caesaribus missi sunt. Nunc tota Hispania, praeter Lusitaniam, potitur CAROLVS superior Imp. MAXIMILIANI Caesaris Augusti ex filio nepos, etc.
[Note: 44] Tarraconensis prima prouincia Hispaniae, citerior quoque adpellata Hispania, ad Pyrenea iuga cubat, quae Runciuallem vocamus: Nunc est Nauarrae Castiliaeque regnum.
[Note: 45] Carthaginensis secunda est, a Carthagine noua ita nuncupata, Gotolaniam, Cataloniamque vocant.
[Note: 46] Betica tertia prouincia, Granatae est regnum, vlterior dicta quondam Hispania, in qua sunt Gades, Hispalis, Cartheia, quae et Tartessos, Corduba, Calpe mons.
[Note: 47] Quarta Hispaniae prouincia, veteribus Lusitania, nobis est Portugallia. Caput eius et emporium nobilissimum Vlyssippo.
[Note: 48] Calleciam, siue Callecos quintam provinciam, Galliciam nominat vulgus, D. Iacobi sepulchro insignem, quo frequens susceptis votis Germaniae populus proficiscitur.
[Note: 49] Sexta est Tingitana, Mauritania dicta, trans fretum in terra Aphricana, eadem et Bogudiana, inter Calpem Hispaniae extimum montem, et Abylam Aphricac: ius petere in Betica iussa, idcirco et Hispaniae addicta: ibi Atlas mons fabulosissimus.
[Note: 50] Vltima Hispaniarum prouincia, Baleares sunt Insulae, Maioricas adpellant. Hispanias pulsis Romanis, post mortem Theodosii Magni occuparant Germaniae magnae populi Goti, Alani, Sueui, Nauarri: quorum progenies huc vsque regnauit.
[Note: 51] In Galliis fecerunt Romani sexdecim prouincias, quarum haec nomina sunt: Germania secunda habuit vrbes, et copiosas, et amplissimas. Agrippinensem Coloniam, et Tungros: Amnis Scaldis Plinio terminus fuit.
[Note: 52] Germania prima, praeter alia municipia complectitur Araris fontes secundum Marcellinum, Argentoratum, Nemetum, Augustam, Vangionum ciuitatem, Borbetomagum, Moguntiacum.
[Note: 53] Belgicae primae vrbes sunt Treuerorum Augusta, domicilium Augustorum, Mediomatrici, Leucorum vrbs Tullum, Verodunum, haec tota Imperatoribus nostris dicto audiens est. Belgicae secundae oppida Rheni, Suesiones, siue Vessonum Augusta, Veromandui, Attrebates, Ambiani, Cathalauni, Turnacum, Cameracum vrbs Imperatoria, Morini, Bononia Flandrorum, pars Germanis paret, pars Francis Occidentalibus.
[Note: 54] Sequanorum (quae quinta est prouincia Galliarum) vrbes sunt Vesontio, Auenticum, caput Heluetiorum Verona est, Basiliensium ciuitas, Vindonissa, Argentuaria (Colmaria est) Rauracorum Augusta, subdita Germanis: sunt quos Francos Orientales quondam vocarunt. Alpes Cottiae a rege Cotto dictae habent Segusionem oppidum clarum sepulchro Cotti, Centronum Tarantasiam. Viennensis prouincia amplectitur Viennam, Geneuam, Valentiam, Arclaten, Massiliam, regnum Arelatense olim dictum, nunc Delphinatus vocari solet. Carolus quartus, filius eius Sigismundus, Imperatores Romani, primogenito Regis Francorum dono dederunt. Tabulas legi Luteciae Parisiorum in Coenobio Diui Victoris, dum ibi adolescens studium Philosophiae sectabar, pars Caesaris adhuc clientes sunt.
[Note: 55] Narbonensis primae oppida Narbo, Martius, Tolosa, Nemausum, Agatha: Secundae, Aquae sextiae, Apta Iulia, forum Iulii Antipolis. Lugdunensis primae Prouinciarum Galliae decima continet Lugdunum, Heduos, Lingonas, Cabillonem.
[Note: 56] Lugdunensis secundae sunt Rothomagus, Turoni, Constantia. Tertiae vero Senones Carnutum, Trecasses, Aureliani, Lutecia castellum quondam Parisiorum, nunc vrbium maxima, caputque Celtarum. Aquitania prima complectitur Burdegalam, patriam Ausonii Poetae, Santhonas, Pictonas, Petrogorios.
[Note: 57] In secunda Aquitania numerantur Auerni, Rutheni, Cadurci, nouem populorum prouincia, cuius et Hieronymus meminit. Eius vrbes Ausci, Elusates, Conuennae, et Consoranni, meminit et Marcellinus. Britannia prima, secundaque, nunc sunt Anglia, et Scotia. Gallias praeripuere Romano Imperio Franci, Burgundiones, Nordomani ex Germania profecti: Britannias Angli, Scoti, Saxonum, Sueuorumque soboles, ingentia ibi regna condiderunt, quae adhuc nominantur.
[Note: 58] Illyrici decem erant prouinciae. Noricum Ripense, iuxta Danubium est: Ripensum enim Danubium a Romanis vocari, autor est Metellius Tigurinus in Lyricis. Inde et Riparii, Ripariolique dicti milites, qui Danubium limitem custodiebant, Austria est. Noricum mediterraneum primum, siue superius, Boii trans Oenum, et Tyrolii possident. Noricum Mediterraneum inferius, atque secundum, Stirios, Carionas vocamus. Valeria quarta prouincia Illyrici, quondam pars Pannoniac, inter Drauum, Danubiumque, Occidentem versus continetur, a Valeria filia Imperatoris Diocletiani ita cognominata, pars est Austriae, et Vngariae.
[Note: 59] Pannonia inter amnes, Draum, Saum, Danubiumque, nunc est Vngaria, Carnique: in ea fuit Sirmium, vbi Bacontius flumen in Sauum fluit, et Almus mons, quem vitibus Aurelius Valerius Probus conseuit. Ipse enim primus Gallos, Hispanos, Illyricos, prouincialesque omnes Europae vineas colere, vinaque exprimere permisit, anno Christi ducentesimo, octogesimo secundo. Nominantur adhuc in Vngaria vina Sirmensia. Inde quadraginta quinque millia passuum Taurunum, Graeca Alba est: vbi Danubio miscetur Sauus.
[Note: 60] Pannoniae iungitur prouincia, quae Maesia adpellatur. Incipit a confluente supradicto, ad Pontum vsque decurrit. Duas fecere Romani, superiorem, inferioremque: tenuerunt illam Triballi, nunc Seruii et Bulgares vocantur: hanc, Scythae minores, et inferiores, Valachi sunt, et Bulgares.
[Note: 61] Inter has fuit Dacia Ripensis, octaua prouincia, quam Romani cis Danubium amissa Dacia Danubiana, fecerunt. In Liburnia, Illyricum proprie dicta, Iadera Colonia est, Sclauoniam vocant.
[Note: 62] Vltima prouinciarum Illyrici fuit Dalmatia, vrbes sunt Salona, Epidaurus, quae et Regusium. Praeter Noricum, et Pannonios, quos tamen continuis lacessit armis, caeteras prouincias nunc possidet Rex Turcarum. Terminus inter Christianos, et Turcas Sauus est fluuius. Noricum Boii, Pannonias Vgri tenent.
[Note: 63] Thracia inter valentissimas Europac gentes, sex amplexa est prouincias. Hemimons est prima, ibi Mesigetae, et Scythae: deinde Ponti ora, cuius vrbes Mesembria, Apollonia, Sythonii. Inde Rodope tertia Thraciae prouincia, clara est Philippopoli, quae antea Peneropolis, et a situ Termontium dicta. Hadrianopolis praetorium est Regis Turcici.
[Note: 64] Quarta Europa proprie dicta, et praetura Vrbana, Constantinopolim caput Turciae continet. Quinta est Propontidis ora, cuius vrbes sunt Selimbria, Perinthus, Heraclea, Bisalta. Chersonesus sexta inter prouincias Thraciae, et vltima habet vrbes Seston et Callipolim. Hae prouinciae omnes iam pridem explosa Philosophia Christiana, Turcis serviunt.
[Note: 65] Thraciae coniungitur Graecia, quam in septem prouincias diuisere Romani. Quarum prima Macedonia erat, inclyta Alexandro Magno regum fortunatissimo terrarumque imperio. Eius pars Poeonia, vrbes Dyrrachium, Neapolis, Philippi, Amphipolis, Apollonia, Thessalica, Beroena, quibus omnibus D. Paulus religionis nostrae mysteria aperuit.
[Note: 66] Thessalia cohaeret Magnesiae. In ea sunt Larissa Peneus flumen, Pharsalia, Tempe. Epyrus tertia, prouinciarum, nunc Romania est, continet Chaoniam, Pindum montem, Molossos, Actium, Nicopolim, Acarnaniam, Acheloum flumen. Huic coniuncta est Hellas, quae et proprie Graecia a Rom. dicta est. Haec habet Aetholos, Naupactum, Locros, Phocida, Delphos, Parnassum montem, Opunta, Castalium fontem, Dorida, Beotiam, Thebas, Helicona montem. Attica, in qua Athenae vrbs quondam nullius indiga praeconii amplius, tanta claritas superfluebat, ne nomen quidem nunc auditur.
[Note: 67] Peloponesus quinta prouincia Graeciae, Pelasgia antea dicta, nunc Morea vocatur, peninsula est, angustiae vnde procedit Isthmos adpellata: ibi Corynthus et Cenchreae. Achaiae nomen prouinciae ab Isthmo incipit, in qua sunt Patrae Colonia, vbi Diuus Andreas pro pietate Christiana se deuouit, Messenia, Helis, Pisa, Lacones, Sparta, Amiclae, Argolica, Inachus fluuius, Argos, Mycenae, Epidaurus. Arcadia mediterranea Peloponesi tenet: Palantium ibi oppidum: vnde Palatium Romae nunc commune praetorii vocabulum vulgo vsurpatum. Euboea insula, nunc Nigropontus vulgo vocatur, in ea vrbs Calcis, haec sexta est Graeciae prouincia.
[Note: 68] Septima est Creta insula, eadem et Candia, Graeciae (vnde claritas non solum literarum, sed religionis nostrae quoque effulsit) omnes prouincias possidet Turca, occisis Christianis in ditionem redegit, dum nos inanibus consultationibus tempus trahimus, et intestinis bellis maiestatem Reipublicae Christianae, Imperiique foede sugillamus.
[Note: 69] Quicquid in Aphrica altera orbis terrarum parte possederunt Romani, in duo diuiserunt membra Aphricam proprie dictam, et Aegyptum. Deinde vtramque in suas prouincias. Aphrica Graecis est Lybia.
[Note: 70] Aphricae sex fuerunt prouinciae. Prima proconsularis, in qua Carthago, Romani olim Imperii pertinax aemula, et Vtica morte Catonis clara. Prouincia secunda erat Bizantium, Lybiphenicia quoque dicta: regio eximiae fertilitatis. Oppida in ea sunt Leptis primum, Adruntum, Ruspa, quae et Ruspina. Hinc ab Occidente connectuntur prouincia Tripolitana praesidialis, in qua Leptis patria Septimii Seueri Imp. Rom. et Numidia Consularis: haec has habet vrbes: Cirtham, Siccam, Hypponem, Regium.
[Note: 71] Mauritaniae duae erant, Siticensis, et Caesarea, eadem et Bochi, in hac numerantur Caesarea, castra Germanorum. Has prouincias interceperant Vandali, gens Germanica, post mortem Imperatoris Theodosii Magni. Restituit Iustinianus primus. Saraceni Imperatori Heraclio, eiusque nepotibus, et religioni Christianae abstulerunt, et adhuc possident.
[Note: 72] Aegyptus, Cereris horreum Romani populi fuit: ex qua maxima habuere tributa Romani Caesares. Custodierunt eam legiones tres, vndecim cohortes, praeter auxilia. Distributa fuit in sex prouincias. Prima erat Alexandria, in qua Alexandri vrbs nomen retinet. Canopos, huic connexa est Augustana, in qua fuerunt Pelusium, Bubaste. Tanis, vbi Moses miracula fecit. Memphis, cui propinquum erat castellum Babylon nomine, nunc Alchairam vocant, praetorium regis Aegypti, vulgus Sultanum vocat. Thebais tertia Aegypti provincia, contermina Aethiopiae, complectitur Diospolim Magnam, quae et Thebae, centum portarum fama nobilis.
[Note: 73] Quarta prouincia Aegypti, Romanis Lybia sicca, Graecis est Marmarica: in ea sunt Paretonium, Mareotis, Catabathmos oppidum, et vallis repente conuexa. Cyrenaica eadem et Pentapolitana, regio quinta fuit: continet Psyllos gentem, insignis maxime quinque vrbibus Beronice, Arsinoe, Ptolemaide, Apollonia, Cyrenae. Inde extima Romanorum prouincia in Aegypto Ammoniaca dicta: in ea fuerunt Alexandri statio, Ammon, Syene castrum, finis, vt ait Plinius, Ro. Imperii.
[Note: 74] Aegyptum, victo Imperatore Heraclio, deletis Romanis, pietate Christi exsibilata, occuparunt Saraceni: quam ad nostram vsque aetatem tenuerunt. Ab hinc triennium Selimus Turcarum Rex Saracenis praelio victis, victor Memphim intrauit. Greges olim Monachorum, et Heremitarum examina aluit Aegyptus.
[Note: 75] ASIAM tertiam orbis terrarum partem (quae maior Europa, et Aphrica est) ab occidente totam possederunt Romani. Termini ab Oriente Tygris a Septentrione Pontus et Caucasus mons, Caucasiaeque portae: a meridie mare Rubrum fuit: vbi instituta classis a Romanis Imperatoribus erat, vti per eam Indiae fines vastarentur.
[Note: 76] Diuisere Romani Asiam in quatuor membra, Asiam proprie dictam, quae et minor, Pontum, Syriam, Insulas. Vnaquaeque pars suas habuit prouincias.
[Note: 77] Asiae minoris prouinciae fuerunt duodecim. Mysia minor, quae Eolis ante dicta: adiacet Helesponto, continet Lampsacum, Abydum, Parium. Hanc sequitur Phrigia minor, quae et Troias: in ea sunt vrbes Troas, eadem Alexandria, Colonia Romanorum, Assum, Ilium, quam Troiam vulgo nuncupant. Mysia maior, tertia minoris Asiae prouincia, continet oppida Adramytum, et Pergamum. Quarta prouincia est Lydia, quae et Maeonia olim, et Phrygia: in ea sunt Hierapolis, vbi Diuus Philippus cum filiabus honorifice sepultus, Thiatira, Sardi, Philadelphia. Huic subiecta est quinta Ionia, cuius sunt Smyrna. Colophon, Ephesus. Sexta huic cohaeret cognomine Caria, et Doris, vbi Miletus, Halicarnassus, Gnidus, Loadicia. Lyciae septimae Asiae minoris prouinciae sunt Patera, et Myrrha Galatiae octauae Pepinus, Ancyra, Claudiopolis. In Pisidiae nouae prouinciae verticibus quondam Solymi fuerunt: quorum Colonia Caesarea, eadem et Antiochia.
[Note: 78] Pisidiae connectitur Isauria, quam Calicadnus amnis secat mediam, oppida Seleucia, Claudiopolis colonia. Decima Asiae minoris prouincia Pamphiliae nominatur, Mesopia ante dicta, in qua sunt Attilia, et Perge. Lycaoniae vndecimae sunt Iconium, ciuitatum quatuordecim, vrbs celeberrima, Listra, Derbe. Duodecima Asiae minoris prouincia est Cilicia, vrbes in ea Tharsus, patria Diui Pauli, Pompeiopolis, Philadelphia, Epiphania Augusta.
[Note: 79] Ponti fuerunt vndecim prouinciae. Prima Bosphorana est, continet Chalcedona, Nicomediam. Deinde est Bithynia, cuius vrbes sunt, Nicea, Prusa, Iuliopolis, Bithynis, quae et Claudiopolis. Paphlagonia tertia est: oppida in ea sunt Pompeiopolis, Hieropolis, Germanopolis. Inde Pontus est Amasiae, qui et Galaticus: vrbes eius sunt Amasia, et Sebastopolis. Sequitur Pontus Polemoniacus, cuius sunt Caerasus, et Trapezus, Neocaesarea.
[Note: 80] Cappadocia sexta prouincia subiicitur Ponto Polemoniaco, ante Leucosyri dicti, quorum sunt Thyana, Mazaca, eadem et Caesarea, Thermodoon flumen, hanc ab Oriente excipiunt Armeniae duae. In minori sunt Satala, Iuliopolis, Claudia, Melitina, Nicopolis. In Armenia maiori numerantur Albanopolis, vbi D. Bartholomaeus obiit, Artaxata, Tigranocerta, Sagalbina, quam Noas post inundationem terrarum condidit, amnis Araxes, Gordaei montes, vbi Noas nauim, qua seruatus est, reliquit. Colchica regio, Iberia, Albania tres prouinciae subduntur Ponto, et Caucaso monti, qui eas a Sarmatia Asiae disterminat.
[Note: 81] Colchi insignes sunt Phasi amne, et vrbe Dioscoriade, quondam adeo clara, vt in eam trecentas nationes, quae dissimilibus linguis loquerentur, descendisse proditum sit: postea a Romanis centum et triginta interpretibus negocia ibi gesta sunt. In Hyberia sunt portae Caucasiae, quae in Sarmatiam tendunt: ingens opus naturae, montibus interruptis,
fores obditae, ferratis trabibus subter medias amne fluente: caece illi erant, qui eas Caspias vocare solent, longissime inde distantes, vix vllopropter adpositos montes aditu ad Caspium mare. Caspiae portae in Media sunt, tendunt ad Parthos. Albaniae oppida sunt Cabalacha, et Albania.
[Note: 82] Syria terrarum maxima, pluribus distincta nominibus, decem Romanorum prouincias complexa erat. Prima Palaestina communi vocabulo adpellata, comprehendit Idumaeam, Palaestinam proprie dictam, Iudaeam, Galilaeam, Samariam, Arabiam: cuius oppida Bostia, Gerasa, Philadelphia, Saracenos, Mare Rubrum, in quo classis Romana. Vrbes Palaestinae Azotus, Ascalo, Caesarea, ante turris Stratonis, Lydda, Assaron, Ioppe, antiquior inundatione terrarum. Hierosolyma quondam fuere clarissima vrbium Orientis.
[Note: 83] Inde secunda prouincia erat Syria Damascena, quae et Decapolitana, continet Damascum, Scitopolim, Philadelphiam: Tetrarchias regnorum instar singulas.
[Note: 84] Phoenicia tertia prouinciarum inclyta Tyro, et Sydone, Berito, Sareptaque oppidis, et monte Carmelo. Antiochia quarta pars est, Ciliciam contingit; clara est Antiochia, quae ante Epidaphne cognominata, Oronte amne diuiditur. Vbi primum Christianum nomen ortum est. Comagena, quae et Augustofratensis: Syria citra montem Taurum est, vbi Samosata, sedes quondam Comageni regni clarissima. In hanc vergit Sophena, Taurumque montem transit.
[Note: 85] Adiabenen septimam prouinciam Tigris, et montes cingunt: eius capur est Antiochia, quae et Nisibis vocatur. Assyriorum ibi initium, quorum vrbs est Ctesiphon. Coelesyriae connumerantur Eaessa, Epiphania, Salamis, Constantia. Antiochia separatur a Cilicia Amano monte, Iturea, Traconitis, Palmyra, Paradysus, Seleucia. Mesopotamia inter Euphraten et Tigrim est: Vrbes sunt Charrae, Edissa: huic coniungitur Babylonia, Syriae vltima prouincia.
[Note: 86] Insularum nominatissimae Cyclades, Rhodos, et Cypros. In Rhodo humatus est Christophorus Dux Boiorum, patruus nostrorum principatuum. In Cypro obiit mortem VVelpho primus, Dux Boiorum.
[Note: 87] Vniuersas Asiae prouincias legati Christi, et potissimum Diuus Paulus dux et antesignanus religionis nostrae peragrauit, et Imperatori Seruatorique nostro subdidit. Vnde velut ex fonte ad nos veritas defluxit. Verum paulatim Romano Imperio armis, vique ablatae, explosa Philosophia Christiana, Turcis seruiunt. Nos crebris parricidiis (nam dicere bellis, mihi religio est) pro opibus, gloria, potentia, rebus fluxis, et fragilibus, sub religionis obtentu saeuius grassamur, et aeterna bona profligamus. Bona verba quaeso, olim dictum est: Omnis homo mendax: et vitia erunt, donec homines erunt. Qui vitia odit, homines odit. Ego ad Vindelicos redeo, vnde Imperii Romani contemplatio me abduxerat.
1. Vindelicorum gentes commemorantur.
2. Tunicates.
3. Leuni.
4. Consuenetae.
5. Belauni. Pyramis.
6. Brenni.
7. Lycati.
8. Vrbes, arces et monumenta a Romanis in Vindelico relicta.
9. Lycostoma et ibi repertus lapis.
10. Calatinum et Attilia.
11. Aureatum.
12. Vallum Romanorum antiquum et ora Germaniae.
13. De monumento proxime Ingolstadium.
14. Vicus Caesarea, ibique lapides reperti.
15. Epona seu Pinoburgum. Lapis.
16. Artobriga minor et maior, fossae, moenium et lapidis monumenta.
17. Lapis proxime Abusinum.
18. Abudiacum. Lapides.
19. Quartanorum vrbs, Reginoburgi denominatio. Lapides.
20. Vetera castra Romanorum. Gigantis ossa effossa.
21. Mocenia, Augusta, Acilia, Pisonium, pons marmoreus.
22. Baiodurum. Lapis,
23. Vrbes in via regia: Regium, Abusina, ibique extans turris, castra Romana et Vallatum.
24. Sumuntorium.
25. Vrbes iuxta Isaram: Inutrium, Cambodunum, Fruxinum, Tollusium, Augusta Vindelicorum, campus Perlacha.
26. Oppida Romanorum ad Oenum sita: Medullum, Carnodunum, Carnoburgum. Lapides.
27. Aurisium. Columnae pilaeque ibi existentes.
28. Abudiacum, Iseniscus, Parthanum et Ambra.
29. Norici oppida iuxta Danubium: Aredata, Laureacum, Claudouium, Cecium, Fauium.
30. Celeia, Petauio, Vtinum, Sabona, monumenta.
31. Iulium Cornicum, Iuuauia Poedicum, monumenta.
32. Aguntum. Gerboldus Dux Boiorum.
33. Teurina, Berunum. Pauimenta ibi et monumentum extat.
34. Tridentum. Monumenta.
[Note: 1] VIndelicorum gentes Tunicates, Consuanetae, Belauni, Senones, Brenni, Geloni, Lycatii, a Ptolomaeo, Plinio, L. Floro, Flacco Horatio commemorantur: eas ordine paucis absoluam.
[Note: 2] Tunicates Septentrionalem oram iuxta Danubium tenuerunt, vulgo Tunca vocari solet. Imperatoribus, et regibus nostris est Tonage, hoc est, Danubii terra, siue pagus. Apud Ptolomaeum corrupte legitur Runicates.
[Note: 3] Habitarunt inde Leuni, quos Horatius Gelonos adpellas. In superiore Boiaria inter amnes Isaram, et Ilmum adhuc nominantur flumen, et Pagus Glan, et. Glaneck hoc est Geloni cornu.
[Note: 4] Sub his fuerunt Consuanetae, siue Consuanetes, quos a Floro Senones vocari inuenio: inter Isaram, Oenumque tribubus, et flumini nomen fecerunt (Esuindau et Senta) consuetudo ob commoditatem dicendi, vti fit, t, literam addit.
[Note: 5] Belaunorum vrbs antiquissima, ita incolae referunt in ripa Ambronis, non longe ab eiusdem nominis lacu, adhuc extat. Ibi superior Boiaria fertilissima est. Inde haud procul in sylua disiecta visitur pyramis, ingenti mole saxorum constructa cum hac inscriptione:
M. ANTONIN. IMP. AVG.
[Note: 6] Brennos Horatius, et Florus adpellant, quos Ptolomaeus, Breunos, quarta litera V vocalis est, quod inscitia librariorum factum esse apparet. Inter Oenum, et Isaram ad radices alpium, adhuc ostenditur arcis dirutae vestigium, et sylua, quibus Brennus [Note: Brennus, der Brenner.] nomen manet: quamvis eodem nomine mons sit Noricorum nominatissimus, quem a Cassiodoro Breonum, ab Aristotele, Plinio, Ottone nostro Pyreneum vocari compertum est. Ambo vocabula idem valent, a comburendoque deducta sunt.
[Note: 7] Lycatii ab Occidente claudunt Vindeliciam, accolae Lyci sunt, vernacula lingua a nobis, Lechrainer, quod ripam Lyci insedeant, dicti.
[Note: 8] Pergamus nunc ad vrbes, et arces, aliaque munimenta a Romanis in Vindelico exstructa, quae celebrati authores prodidere: et ego missus a principibus nostris ad haec commentanda, indagaui: quorum omnium vestigia, et vocabula, sono tamen nonnihil, licentia, consuetudine et vetustatis iurecorrupto, manent, et demonstrantur. Vbi numismata, aurea, argentea, aerea, varia supellex instrumenta domus, saxa, effodiuntur passim quotidie Romanis literis inscripta. Quamuis lapidum, atque huiusmodi monumentorum maxima pars partim confracta, et in calcem soluta, coactaque sit, partim obstructa, infossa, tectorioque oblita, et literis inuersis, intrinsecus ad humum, parietemue legi non possit: in quibusdam iniuria coeli imbriumque elisae sunt literae. Quae extant et legi possunt referam, atque primum ab hostiis Lyci, ad hostia Oeni Danubium sequar.
[Note: 9] Lycostoma [Note: Lechsgemünd.] arx, nunc semidiruta, olim celebratissima, principes suos habuit, qui Coenobia Schoenofeld et Caesaream [Note: Kaisheim.] condidere. Ibi hostia sunt Lyci, qui
ibi in Danubium erumpit. Vnde nomen loco, et patrio sermone, quemadmodum Graeco Lechesmond, hoc est Lyci os, vocari integre solet: corrupte, vulgi (vt fit) vsus effert Lechsgmund. Lapis hic repertus subscribitur.
D I M
IVL VST V
S V A XXVI
AMABILI
S MATER
F C
[Note: 10] Inde ad octauum lapidem, occidentem versus, supra Neoburgum vrbem, ostenduntur, et visuntur duarum arcium vestigia, Calatinum, siue Galeodunum, et Atilia: illam Calatin, atque Caesarisburgium, hanc Altoburgium accola nunc adpellat. Vetusti lapides, qui ibi fuere, Neoburgium translati sunt.
D. M.
TIB. CASSIO CONSTANTINO
IVNIORI MISERRIMO QVI VIXIT
ANNOS III. M. IIII: D. XXII: FECIT
TIB. CL. CONSTANTINVS PATER
FILIO DVLCISSIMO, A QVO SIBI
FACIENDVM OPTAVERAT: ET
CASSIAE VERAE MATRI EIVS ET
CLAVDIO IANVARIO, VICTORI
ET MARCELLINO LIBERTIS FI-
DELISSIMIS [transcriber: reg: FIDELISSIMIS] VIVIS FECIT FIDELI
QVONDAM ET CAIO ET MODE-
STO [transcriber: reg: MODESTO] SVIS RARISSIMIS
PERPETVAE SECVRITATI.
Aliud ibi monumentum.
P AEL T SATVRNINVS ATILIEN-
SIS [transcriber: reg: ATILIENSIS] COLONIAE VETERANORVM
CIVIS VET. VIXIT A LXXV. SA-
TVRNINVS [transcriber: reg: SATVRNINVS] C R F S C ET S IIII
KLENDS IAN.
Sunt adhuc ibi complures huiusmodi lapides, sed legere nemo potest: partim fracti, partim obstructi sunt literis introrsum versis.
[Note: 11] Infra Neoburgium deinde quinque circa millia passuum, in ripa Germaniae cubat Aureatum [Note: Aureatum Nassenfels.] nunc vicus, et regia Episcopi Aichstatensis, qui et se Aureatensem cognominare solet Pontificem, Nassofelissum, quod ibi palustris locus sit, vulgi sermone adpellatur. Ibi praeter numismata, calcaria, fictilia, Samia, et huiusmodi instrumenta, quae mihi Gabriel Pontifex Aichstatensis ostendit, tria monumenta reperta sunt, Aichstadiumque transuecta: ita mihi idem retulit Pontifex. Inscriptiones illorum subnotabo.
DEO MERCVRIO
CL ROMANVS
DVPL ALAE AVR
V S L L M.
I O M
DIS DEA
BVSQ [transcriber: reg: DEABVSQ] PVB
CONSTITV
TIANVS
IN HO
D D
MARTI
VICTORI LILI F
V S L M
[Note: 12] A Lyci hostiis, vnde caepimus, ripa Danubii clementioribus quidem collibus, crebris tamen, et syluosis adtollitur, Aureati paulatim subsidere, extendique incipit. Labitur inde Danubius maxime per plana, ad tricesimum ferme lapidem, et qua Germaniam contingit planicies, agrique iacent fertilissimi, feraces Zeae, quinque millia passuum in latitudine patent. Ad arcendos Germanos duxere a tergo Romani vallum, aggeremque superioris longitudinis: alta praeterea fossa munierunt, in quam immisere paludem, cuius supra mentionem iam fecimus: vestigia adhuc videmus. Quidam falso veterem Danubii alueum esse arbitrantur: accolae suo more corrupto sono Pfal, hoc est vallum adpellant, Romanorum esse aiunt. Extat enim nunc ibi mons cognomine Romanus. A tergo huius munimenti syluae aspectu horridae, Hercinei saltus particulae apparent versus Septentrionem, Alemanumque fluuium vergunt. Supra Neostadium finitur huiusmodi vallum, vbi rursus ora Germaniae, vastis iugis, informis saltibus, abruptis ripis, tristi aspectu, et cultu: vsque ad hostia Oeni insurgit, adeo vt nobis etiam qui in altera ripa Vindelicum incolimus, horrorem incutiat.
[Note: 13] Proxime Ingolstadium in ripa Schutari, vestigia munimenti visuntur: ibi hic lapis ostenditur.
MERCVRIO
TEMPLVM
EX VOTO SVS
CEPTO [transcriber: reg: SVSCEPTO] CL AV
GVSTANVS [transcriber: reg: AVGVSTANVS]
L L M.
[Note: 14] Inde Caesarea vicus, et regia contingit vallum superius, tanquam porta, abest ab Aureato quindecim, ab Angilostadio quinque millium passuum interuallo. Vulgus breuitati simul, et commoditati dicendi, vt solet, studens, Kesching nuncupat. In diplomate Diui Hainrici Imperatoris, quod mihi Reginoburgii in inferiori sacratarum foeminarum Coenobio demonstratum est, integre Keschring, hoc est Caesarea vocatur. Isthaec ibi existunt monumenta.
PII CAES. DIVI HADRIANI FIL.
DIVI TRAIANI NEPOTI DIVI
NERVAE PRONEPOTI AVREL.
HADRIANO ANTONIN. AVG.
PIO PP. PONTIF. M. TRIB. POT.
IIII. COS. III. AEL. FL. C.
Positum hoc monumentum est circa annum Christi centesimum, ac sexagesimum.
Aliud.
D M
M VARIVS
MONTANI
NVS [transcriber: reg: MONTANINVS] V A XXII
VA GEMI
NA [transcriber: reg: GEMINA] MATR
P. C.
Subsequens in ara est, elisis quibusdam literis.
D M
IVL GEN AN SENI
LIS [transcriber: reg: SENILIS] C MI IVL
VETA L VIX
AN LX ILL VA
H.
[Note: 15] Distat ab hac ad decimum lapidem Epona, et ipsa tanquam porta contingens valli extrema. In campis, aruoque prope Phering [Note: Photon, Phering.] vicum Danubianum, et Oetolingonas [Note: Otling.] arcem, vbi Celsus [Note: Die Keliz.] oritur, vestigia extant, Pinoburgium [Note: Ponburg, it. Lymburg.] accolae vocant, in instrumentis est Epinaburgium scriptum: ibi reperi lapides Romanis literis inscriptos.
D. M.
LOCEANEOLO
MAXIMILLIO
MIRIOCIVICA
NAE AN XX
MARENIA CC.
VAL VALESIAE
VAL FLORVS CON
IVGI [transcriber: reg: CONIVGI] FITEM SIBI
V. F.
D: M.
PEMPTENA
DALMATA VIX
AN XXV.
CAMPES ET
EPONAE ALAI
SNT G HP CR QVI ET
ALE [transcriber: vel: AEL [?]] BASSIANVS
cRRAEF VSLEM.
In praetorio Otolingonum.
IN HONOR. DD
EENV AV LEVSTAEF [transcriber: [?]]
CONLABSM COR
NEL ROGATV D R [transcriber: [?]]
AEF CoHIMLSQVER
CONI ME EREST.
[Note: 16]Artobriga minor, quae et Cenum: maior, quae et Valentia, duobus millibus passuum distant, nomina seruant, Artzberg vernacula lingua in instrumentis Pontificum et Principum vocantur. Absunt ab Epona, itidem patria mea Abusina, quinque, supra Reginoburgium viginti millium passuum interuallo: vtraque Danubii ripam contingit. Illa iuxta pagum Enning, haec iuxta Coenobium VVeltenburgium. Extant fossa pars moenium, agger, loco edito, et natura munitissimo: extenduntur in Peninsulam, quam Alemanus, et Danubius efficiunt, latitudine duo fere millia pasuum patent, in longitudine quatuor, vsque ad ripam Alemani, qui non longe in Danubium euoluitur. Praeruptae ibi rupes, vtrinque
Alemanum, et Danubium cohibent: accolae Romanam Salam nuncupant. Lapidem reperi ibidem, in quo sculpta est Minerua, et altera parte ara, vbi ritu solenni Taurus Mineruae immolatur, cui subiectae sunt hae literae in eodem monumento incisae.
NVNC RET MINER SAC CENO COH III BRIT
ARAM T F L F E L X PRAEF EX VOTO POSVIT
L M DEDICAVIT KAL DEC GENTIANO ET
BASSO CONS.
His Coss. vti Cassiodorus prodit Imperator Septimius Seuerus mortuus est in Britannia, fuit is annus Christianae salutis ducentesimus, atque tertius decimus.
[Note: 17] Proxime patriam meam.
D M
IVL DVB AVS C R VT VI AN LXX INGENVA
IN GEN VI AN LXX IVLIANA VI AN III FILI
F C
[Note: 18] Abudiacum Danubii (Abach est) vicus, et arx supra Reginoburgium ad decimum lapidem: incunabula Diui Hainrici Imperatoris Romani, ipse pontifici Bambergensi, vbi humatus est, dono dedit. Diuus Otto eiusdem vrbis Episcopus Coenobio, quod extra Reginoburgium condidit, in ripa Danubii donauit: destructaque arx est, ne ab auaris occuparetur principibus, Ludouicus primus, dux Boiorum, praefectus quoque praetorio Rheni, vicum occupauit, arcem instaurauit, alia largitus Coenobio praedia, satisfecit Monachis. Haud procul treis offendi lapides cum hac inscriptione.
I O M STATORI
FI. VET. VIE. AVVS
LEG. III ITA NREVER
SVSABEX PEDIEBVRICA
EX VOTO
POSVIT.
DEO MERCVRIO FORTVNAE
D SACRVM VIR MARCELLVS
DECIALI FILSA SING
COS PP K III. D S I
L MD LXKIVNLV.
D S M
CL MATERNIN MATRI
VIX AN LX HILARINE
SAMMOT CONIVG VIVAE.
[Note: 19] Inde Quartanorum Vrbs, a quarta legione ita dicta, habitatur, eadem et Augusta ab Imperatore Tiberio cognominata, nunc Reginoburgium, vernacula lingua adpellamus: sicut Leo iii Pontifex Max. narrat. Atque haud scio, quamobrem vulgus literatorum Ratisbonam vocet. Ego in diplomatibus Imperatorum nostrorum Reginoburgium, aliquando et Reginam vocari reperio. Ita eam Diuus VVilibaldus quoque, primus Aichstadiensis Pontifex, sua tempestate eloquentissimus nuncupat: vt quemadmodum Augusta Augspurg, Iulia Iulenburg, Noreia Noremburg, Valentia VVeitenburg est, sic et Regina Regenspurg, Grammatistae odiosi ingeniorum ostentatores, quod Reng Germanis imbrem, Burg ciuitatem valeat, nunc Graeco vocabulo Hyetopolim: nunc semilatino, semigrae coquelmbripolim fecerunt. Sunt qui nugari non desinant Germana fornace, et Graeca Reginopolim conflarunt. Sicuti et nostro aeuo Angilostadium, hic Auripolim, alius Chrisipolim: ille Angelipolim licenter ambitioseque, ne dicam inepte, atque inerudite faciunt. Hyetos Graecis est pluuia, polis ciuitas, Chrysos aurum. Sequor ego Carolum Magnum Imperatorem Romanum, qui ex Rengspurg barbaro vocabulo, Reniburgium, Romana incude haud infeliciter format. Quod nomen accepita Reginopyrga vxore Theodonis primi, qui pulsis Romanis et occisis (sicuti in III. narrabimus libro) Boios ibi collocauit. Saxa quae integra sunt adhuc, et leguntur, illaec sunt.
DE PERPETVAE SECVRITA + IVL MVRSAE
CONI PIENT VIX AN XLII. RO AFRI + FEMINAE
REVERENTISSIMAE ET FILII FILIAE OBITIS
ET IVL NONNAE MATRI PIENT VIX AN LXXX
ET IVL VICTORINAE SOCR VIX AN LXI ET M
VIVIS AVRELIAE AVR MILITARI FIL ET AMICIS
QVORVM I M CI NESIA ET RIBISCA ET AES
SVNT ET POST H OBITVM EOROSSA RE CON
DI IVIE [transcriber: [?]] SEPVLCHR PERMISIT M AVR MILIT
OMHM EX EO L IIII + ALI VIVVS V FECIT.
Aliud ibidem.
D M
TE MEMORIE
MISERRIMOR M
VINDELI CIS
PR MOCENI AN
ET VICTORI
ET AVRE FIL
VINDEL SVRINVS
INFEL X PATER FC.
IOM ET PERPETVAE [(perhaps: PERPFTVAE)] SECVRITATI ET
MEMORIAE DVLCISSI
MAE [transcriber: reg: DVLCISSIMAE] AVRELIAE M
AVRELIAE P AEL IVVIANVS
CONIVGI INCOMPARABILI.
D M
TOGIO ET IVNGATO
ET SEVERINO FILIS
EIVS TVLLIA MARI
TO [transcriber: reg: MARITO] ET FILIS PIENTI
SSIMIS [transcriber: reg: PIENTISSIMIS] MEMOR FEC.
I A N V F
ET CONI
RARISSIM
AE [transcriber: reg: RARISSIMAE] VANI. XX
PRC CL D IV
STVS CNNIVX.
SIG PRO SA
S VL L M
ALBINO ET AEMILL
COSS.
D M
ET PERPETVAE SEC
VR [transcriber: reg: SECVR [?]] DEO TITANO V
IXIT [transcriber: reg: VIXIT] AN XV FEC IVL PO
TITi [transcriber: [?]] TVS FILIO IMIGR
I [transcriber: [?]] ET L ET FL IANVARIA MATER
ET IVL VENVLANTA VIVI FE.
[Note: 20] Ab Reginoburgio ad exorientem solem quintodecimo lapide, Vetera [Note: Pfeter vocant.] castra in villas abierunt. Haud procul inde aestiua sunt Romana: effossa ibi sunt ossa Gygantis, Strubingamque translata, ad Albertum, parentem principum nostrorum. Ex illorum ossium mensura, secundum membrorum na turalem inter se rationem, magnitudo picta Gygantis Strubingae ostenditur.
[Note: 21] A quo quinque millia passuum Occidentem versus abest Mocenia, [Note: Montzing.] pagus est, nomen manet. Hostia ibi Lauari amnis. Augusta Acilia: Azalburg, vetusque vrbs est (ita vocare solent) extra Straubingam, nouum celebre inferioris Boiariae oppidum, Regia quondam acpraetorium principum Boiariae, Selandiae, Holandiae, Phrysiae, Hannoniae, quorum ibi ostenditur Mausoleum. Inde decem millibus passuum extat Pisonium: agger, portae, moenia integra sunt, intus villae cubant, incolae Bischelburg adpellant: referunt ponte marmoreo ibi Danubii ripas coniunctas fuisse, fornicumque bases adhuc conspici, cum aqua plus solito breuior est. Quintanorum vrbs supra Vilsi hostia, ad octauum lapidem, in villas abiit, nomen pago fecit, Kyntzen et Kyntzge suo sermone incola vocat: insignis est sepulchro Diui Syluani, qui tempore Attilae vixit. Diuus quoque Seuerinus Noricus post mortem Attilae versatus est ibi. Visuntur vestigia putei Salinarii. Eugypius, et Antoninus mentionem faciunt.
[Note: 22] Baiodurum, Bathauia est: vtrumque nomen manet. Tria ibi flumina (vnde cognomen Bathauiac inditum) confluunt: ab Occidente Danubius, Meridie Oenus, Septentrione Ilissus. Baiodurum, et Artobrigam Ptolomaeus quoque ponit sub Danubio vrbes. Baioduri lapis vetus existit, in quo insculptae sunt Romanae literae, quas hic notabo.
FAVSTINI
ANO VECTI
ILLYR VIL
IN GENVS
FIL ET FELIX
7 [Abbr.: centuria] S C EX VII 7 [Abbr.: centuria (7 upside down) [?]]
EIVS B M PP
[Note: 23] Haec sunt monumenta, vrbes, arces, quae iuxta Danubium possedere Romani. In via, qua a Strubinga Augustam Rhaetiae pecora agi, butyri oleum, et huiusmodi deuehi solent, Regium pagum alluit Lauarus amnis, quindecim millia passuum a Reginoburgio Austrum versus, Bockingam vsus, Imperator Hainricus secundus Rogingam nuncupat. Quidam falso Reginoburgium esse arbitrati sunt. Inde Abusina, patria mea, Regia, et oppidum ad Apsum amnem sita, extat turris quadro sectoque lapide extructa, vt incolae ferunt, a Romanis. Visuntur in agro Abusino vestigia Castrorum, Italica vulgus adpellat. Haec quondam suis inclyta fuit praefectis, quos Comites vocant, me puero defecerunt. Hinc ad vigesimum lapidem Vallatum, pagus est, et sylua, ibi Hyberna fuisse Romanorum fama proditum est: fossam Romanam, et Pfal, hoc est vallum consuetudo nuncupat.
[Note: 24] Ab eo millia passuum quindecim Sumuntorium, Hochouartum, hoc est, alta specula vocatur: vicus et coenobium faeminarum est: olim arx munitissima, vnde quam latissime quoque versum patuit prospectus: ipsa nobilitata quoque suis principibus fuit. Hinc oriunda est mater Diui Conradi Constantiensis Pontificis. supplicandi gratia adhuc frequens coit populus. Multa hic Diuorum ossa condita sunt.
[Note: 25] Iuxta Isaram haec fuere oppida: Inutrium, nunc Mittenuald nominant, vicus est non longe a fontibus Isarae. Lapidem inscriptum Romanis literis imperator Maximilianus Caesar Augustus Oenobrigam inde deuehi iussit. Cambodunum, [Note: Strabo l. 4.] iuxta lacum Tigurinum fuit, compluribus pagis hoc nomen manet. Ita Fruxinum, et Tollusium vetera retinent vocabula. Inter haec fuit Augusta Vindelicorum, iuxta traditionem Ptolomaei [Note: Ptol. lib. 2. cap 13.] exactissimi Cosmographorum, ad quindecimum fere lapidem supra Monachium, proxime VVolfrazhusium vicum et arcem, claram olim potentissimis principibus, qui Dalmatia, Histria, Norico, Vindelicia, Francia, Burgundia potiti sunt. Condita fuit Augusta, vt reliqua subnectam, ad Pontes Scaphonios, [Note: Schoeffilar.] vbi duo rapidissimi amnes Lusa, et Isara ex alpibus confluunt. Contigit viam, quae strata a Romanis ab Oeno ad Lycum adhuc monstratur, Boius Hochostrassam adpellat. Proximus est Verres lacus Vindelicorum maximus: et campus Perlacha, in quo Theod. Magnus legiones Romanas secundo praelio fudit. Pagi haud procul absunt, quibus nomen vetus manet, vbi et monumentum extare dicitur.
[Note: 26] Nunc Oeni oram prosequar, Medullum prope Myldorff fuit, extant vestigia arcium nomina retinentium: Habuere suos praesides, qui instituere Mystis D. Aurelii Augustini duo collegia Garzum, et Augiam. Carnodunum supra VVasserburgium extitit: vbi nunc Aital Coenobium et Hochunum quondam vrbs fuit: quae olim et suis nobilitata erat principibus, VVasserburgium translata est. Cubat adhuc in ripa Oeni vicus et arx, Carnoburgium appellamus, quondam praefectis limitum inclyta, quos Marchionas vocant: duos ibi inueni lapides, qui has continent literas:
D M
CLOD. MARIANO
FRVMENTARIO
LEG. VII. GEM
LVCANIVS
LAVRENTIVS
FACEVNDNVM [transcriber: sic; perhaps: FACIVNDVM]
CVR.
Non integrum est.
ET CASS PO
TENTINVS
IIVIR
CILONE II ET
LIBONE COS
XV KAL NO.
His Consulibus fuit Imperator Septimius Seuerus, et vti Cassiodorum, Hieronymum que legenti palam est, fuit is annus ab orbe seruato ducentesimus.
[Note: 27] Inde ab Carnoduno abest ad quintum lapidem Aurisium, nobis Roed, Coenobium, diuo Benedicto dedicatum: olim praetorium, insigne etiam peculiaribus praefestis atque Comitibus. Ingentis molis hic columnae, pilaeque e saxo integro excisae, quae templi cameram sustinent.
Hoc Aurisii monumentum reperi.
D M
ET PERPETVAE S
CORNELIO COH
V. LEG XX MILITI
PRETORIONEN
LIII VIXIT AN
CERVNT COR
NICEFORVS E
PRAEPES LIBERS
PATRONO BE
NE [transcriber: reg: BENE] MERENTI
POSVERVNT.
[Note: 28] Abudiacum proxime Rosenhaim, et hostia Magnoualdae fluminis in villas abiit Happinga agricolae vocant, lapis hic ibi demonstratur.
D M
SEPTIMIAE
TYCHE QVAE
VIXIT ANNIS
XXXVI SEPTI
MIVS [transcriber: reg: SEPTIMIVS] IVLIA
NVS CONIV
GI [transcriber: reg: CONIVGI] ET LIBERT
KARISSIMAE.
Est et alius ibi lapis, sed detritis literis legi, praeter haec, non potest.
IVL ET SEPTIM
AMANDVS EQR
ET BASSVS POSVIT.
Connumeratur in Itinerario Antonini Iseniscus [Note: Iser.] flumen, et vicus est, vbi collegium sacerdotum, Pontifici paret Fruxinensi. Vti et Parthanum in alpibus Penninis. Ambro flumen, et pagus in superiore Boiaria, nomen vetus seruat. Haec est Vindelicia cum vrbibus, oppidis, vicis, arcibus et regiis, secundum descriptionem Romanorum.
[Note: 29] Vindelicis extra alpes, intra vevo Rhetis iunguntur Norici, quorum oppida iuxta Danubium sunt Aredata, Laureacum, ibi Archymistes quondam, Bathauiam nunc translatus est, infra Lyncium vici sunt nostro aeuo Ardacar, et Larc vocamus. Claudonium, Plinius Claudiam nuncupat: dimetienti circulos, et segmenta, Peclara [Note: Pechlern.] Pontificis Reginoburgensis mumcipium esse videtur. Cecii, Patria Diui Floriani, ad radices montis eiusdem cognominis, in villas abiit, Ceisamuram incola vocat. Fauium ab Eugipio Norico, Eugenio secundo Pont. Max. nuncupatur. In codicibus Plinianis Flauium legitur, nunc Vienna est. Austriae: Noricorum vrbs maxima, clarissimaque.
[Note: 30] Longe a Danubio absunt Celeia, patria Diui Maxiliani, Archymistae Laureacensis, et Petauio, quemadmodum apud Plinium, Ptolomaeum, Diuum Ambrosium, et Marcellinum leguntur, nomina retinent, iuxta Oenum fuere pontes Oeni. Vtinum est Regia, et Mausoleum Regum Boiariae, celebre verusto Deiparae Virginis templo. Vbi contria
flumina Oenus, Iseniscus Vindelicus, et Merena Noricus.
Gallus: Hispanus, Tiberisque Potor
Hister, et Rhenus coeunt frequentes
Votaque reddunt.
In angustiis alpium sunt Sabona, arx est, nomen seruat, imminet Clusio oppido. Pontifice insignis erat, qui nunc Brixiam incolit. Ibi via manufacta interruptis angusto transitu iugis, ita vt vix singula meent plaustra, longitudine decem ferme millia passuum, dextra, laeuaque impendent scopuli, patet vallis altissima, incessaque. In qua [Note: Eisack.] Isacus amnis praeceps, spumansque cum magno strepitu per faxa fertur subiecta. Monumenta quae ibi inueni, haec sunt. Columna marmorea iussu Imperatoris Maximiliani seruata, hanc habet inscriptionem.
IMP CAES AVG MAXIMILIANO
P. F INVICTO
Quatuor quoque ibi saxa ostenduntur.
ISIDI
MYRIONYMAE
SACRVM
FESTINVS T IVLI
SVTVRNINI [transcriber: sic; perhaps: SATVRNINI] G PP
SERARI POSVIT
FORTVNATVS
EIVSDEM SER T S
FACIVNDVM
CVRAVIT
D I M
ET [transcriber: [?]] SOLI SOCI
O [transcriber: reg: SOCIO] SAC VALEN
TINVS [transcriber: reg: VALENTINVS] SE
CVNDO [transcriber: reg: SECVNDO] N S
OB MEMOR
PATRIS SVI
EX COLLEG
V S L M
ISIDI AVG
FESTINVS
T IVLI SATVR
NINI [transcriber: reg: SATVRNINI] G PP SER
RARI EX VOTO.
MATRI AVG
CONSERVATORI
CORPORIS SVI
MERCVRIARIS AVG
N VII EX IVSSV NVMI
NIS [transcriber: reg: NVMINIS] IPSIVS SIGILLVM
MARMOREVM POSVIT.
[Note: 31] Iulium Carnicum, sunt qui Villacum esse arbitrentur. Iuuauia nunc Salisburgium est, Poedicum Ptolomaeo (ita vetera diplomata ostendunt) pagus ibidem nomen seruat: Archiflamini, et Legato Romano perpetuo paret. Iuuauus flumen praeterfluit, Saltzam nominamus. Monumenta subscribo.
In Lambach Monasterio super flumen Ens.
P AEL FLAVI DEC ET II VIR ET FLA
MINIS [transcriber: reg: FLAMINIS] AEL CECIENSIVM ITEM DEO
ET II VIR ET PONTIFICIS COLONIA AV
RELIA [transcriber: reg: AVRELIA] ANTONINIANA OVIL TRIB LEG
III AVG ET AELIAE P FILIAE FLAVIANAE
FILIAE EIVSDEM ET AEL MAVSVET [transcriber: [?]]
PATRIS EIVS ET ORGETIAE SISAE MA
TRIS [transcriber: reg: MATRIS] EX PRECEPTO EIVS ORGAE
TIAE [transcriber: reg: ORGAETIAE] VRSA PROPINQVA INPENDIO
HEREDIS FIERI INSTITVIT.
L COTINIVS
L F MARTIALIS
DEC IVVAVE II. I. D
SIB ET PECCIAE LAT
INAE [transcriber: reg: LATINAE] VXORI V F.
SERENVS CLA
PRAESENTINAE
CONIV OPTIMAE
FRONTO COS
SONIS FIL AN
NORVM [transcriber: reg: ANNORVM] LXXX
BONONA AGISI FIL
OBIT AN LXXXV.
IVLIAE PROCILIAE *q [transcriber: [?], perhaps: Theta nigrum, that means defunctus] AN
XLVIII L COCCEIVS CVPITVS
MARITVS IVLIVNIAA
ET COCCEI PROCVLVS FLO
RENTINA [transcriber: reg: FLORENTINA] CVPITVS FILII
FECERVNT.
MERCVRIO AEDEM
FECIT ET
SIGNVM
POSVIT
T TOGIONIVS
CVPITVS
C TOGI SVMMVS
FIL REFECIT.
IVL HILARAE
CON *q [transcriber: [?], perhaps: Theta nigrum, that means defunctus] A XL.
T CORNELIVS
MARCELLINVS
T PATERNIA
FLORINA CON
VIV SIB FEC.
RENNIVS FIRMVS
SAMIANTA VIVENI
VRSO FILIO OBIT
ANNORVM XXX
VIVI FECERVNT.
HERCVL
AVG N
PVDENTIVS
MAXIMINVS
VET EX DEC
ALAE TAMI
V S L M.
IMP CAES NL
SEPTIMI SAVERI
PII PERTINACIS
AVG ARAB
ADIAB PARTHICI
MAX. ET IMP. CAES
M AVREL. ANTONINI
AVG
IVVAVIA DD.
SEPTIMIVS SEVERVS
PIVS PERTINAX
ARAB PARTHICVS
MAX ET M
AVREL ANTONINVS
AVGG LE
GIONE [transcriber: reg: LEGIONE] N
SVMPT MIL
CAESARI G AVGG
PR. PR.
CI ARABICAE
STA
B POLLIENO.
AEMILIANO.
[Note: 32] Aguntum, siue Agontum, Plinius, Ptolomaeus, Antoninus, Paulus Longobardus, Fortunatus commemorant. Ibi Gariovalda [Note: Gerboldus.] dux Boiorum cum Venedis et Sclauis pugnauit: vestigia extare circa Iuuauim aiunt: ego nec adfirmo, nec refello. Quatuor quidem illic reperti sunt lapipes, ad Seumque [Note: Seum Monasterium, Sein.] Monasterium translati. Inscriptiones hic libuit notare.
N. TREBONIO FIRMO ET VAL IANTVMARAE
C TREBONIVS FAVSTVS II VIRVM ET PRAEF
ID CIVITATIS AGVONT PAREN OPTIM ET SBI
ET TREBONIAE MAXIMIAE EXORATAE
CONIVGI FECIT.
I O M D D
C RESTIMVS [transcriber: [?]]
RESTITVTIANVS [transcriber: [?]]
GIEGEI IVLIA
HONORATA
CONIVX EIVS
V S L L M.
FVSCIA PRO
CVLI [transcriber: reg: PROCVLI] FILIA SE
CVNDA [transcriber: reg: SECVNDA] OBIT
ANN XXX H S E
HEREDES PVDENTI MATRI
FECERVNT.
BEDAIO AVG
ET ALOVNIS
SACR
C CATIVS [transcriber: [?]]
SECVNDI A [transcriber: [?]]
N VS IIVIR
IMP ANTONIN
II [transcriber: reg: ANTONINII] ET SACERDOTE COS.
His consulibus occisus est Macrinus, qui Imperium occuparat, sicut est apud Cassiodorum, fuit annus a nato Christo Domino, et Deo nostro ducentesimus, et vicesimus. Ita Eusebius et D. Hieronymus adnotarunt in Chronicis.
[Note: 33] Iuxta radices Caruancae montis, ad Chiminum lacum Noricorum maximum, Teurina, et Berunum, siue (quod idem esse quidam opinantur,) Virunum, quondam celebres fuere vrbes: quarum et Plinius, et Ptolomaeus mentionem faciunt: nunc sunt pagi, villaeque morientium reliquiae, quibus nomina manent. Sub dio visuntur, pauimenta constrata ex tessellis marmoreis, varii coloris, varias rerum facies simulantia. Multiplex ibi effoditur supellex, praeter Romana numismata. Hoc monumentum ibi extat.
L TERENTIO VERO IIVIRO TEVRN PRAEF
IVRID OBIT AN LX ET SEPPIAE C F PRESENTIAE
L TEREN VERINVS ET C TERENTIVS PRESEN-
TINVS [transcriber: reg: PRESENTINVS] PARENTIBVS OPTYMIS [transcriber: sic; perhaps: OPTVMIS vel OPTIMIS] FECERVNT.
[Note: 34] Tridentum a Strabone Rhetis, a Ptolomaeo Venetiae attribuitur, nunc Noricorum est, auctae Germaniae terminus. Theodericus Rex Gotorum moenibus cinxit contra Boios. In tertiumlibrum plura consulto differo. Oppida Noricorum Vianam, Aemoniam, Soluense, quae Plinius: et Gamanodurum, Gebodunum, Badacum, Vacorium, Pedicum, Idunum, Sianticum, quae Ptolomaeus recenset, praetereo: ad alios, qui diligentius indagent, relego. Animus est ea duntaxat studiosius persequi, quae ad Vindeliciam, genitale solum, spectent. Romana monumenta, quae in Boiaria Noricorum Brunduni [Note: Braunau.] Burckhusii, Styracii, subscribam.
Burckhusii.
L BELLICO L F QVARTIONI DECVRIONI
IVVAVENSIVM IIVIRO IVRISDICVNDI VIXIT
AN LVIII SAPLIAE BELATVMARAE CONIVGI
AN LXII BELLICIVS SECCIO ET BELLICIVS
ACHILLES CVM CONIVGIBVS EX TESTAMEN-
TO [transcriber: reg: TESTAMENTO] FACIVNDVM CVRAVERVNT
Aliud in agro Burckhusiano.
LOL. POCCA VF SIBI ET
VIATORI
CONIVGI
OBIT AN L.
ET ANNONI FIL
OBIT AN XXX
POSTERIS O SVIS
V F.
Brundini in ripa Oeni.
VICTORIAE AVG RESTITVT
PERPETVS ET ATTINIANA MATRONA
PRO SE ET RESTITVTIS RESTITVTO ET
FLORINO FILIS V S L L M.
Styracii in alpibus Noricis.
POSTHVMIA
VICTORIA
SIBI ET
TI CLAVDIO RAE
TICIANO [transcriber: reg: RAETICIANO] GENE
RO [transcriber: reg: GENERO] PIISSIMO
In ripa Iuuani prope Lauffen [Note: Apud Lupbos, Lauffen.] Noricorum
SEX IVL APTVS
VETERAN EX PR
OB AN L
MAXIMILLA MARITO
OPTIMO ET SIBI
V F.
In ripa Iuuani lapis II.
MARCIVS ATT
IVS [transcriber: reg: ATTIVS] MARCELLIN
VS [transcriber: reg: MARCELLINVS] VET CON P S O
AN [Note: Quidam legunt L.] XXX MAR
CIVS [transcriber: reg: MARCIVS] MAESV T
F MAERMCVB
III.
CL SENECA
OB AN LXV
SENECIO TER
HONORATAE SER
MATRI ET FRATRI
ET SIBI ET SVIS
V. F.
1. Augustus quamdiu imperauerit. Fuit is artium sciens et fautor.
2. Eius loquendi genus, cacozelias et orthographiae neglectio.
3. Cura in transcribendis epistolis et legendis autoribus.
4. Ordinatio eius circa Calendarium. Geographica orbis descriptio.
5. Dicta memorabilia.
6. Felicitas.
7. Mars.
8. Prodigia de Christo et eius natiuitas.
9. Aetates mundi sex.
10. Virgilius et Sybillae de vltima aetate.
11. Annus natiuitatis Christi.
12. 13. 14. 15. Conciliatio Euangelistarum circa genealogiam Christi. Nomen Christi est appellatiuum, idemque quod Hebraeis Messias.
17. Proprium Saluatoris nomen IESVS.
18. Numismata.
[Note: 1] SAtis euagati sumus, ad narrationem redeo. Augustus (inde enim diuerti) annos LVII. M. VI. potestatis expleuit, cum M. Antonio duodecim anni, solus quatuor et quadraginta Rempublicam administrauit. Princeps belli, pacisque artibus iuxta clarissimus, versu, prosa, Graece, Latine valuit. Ingenia seculi sui omnibus modis fouit, recitantes benigne, patienterque audiuit Plurimum dilexit Horatium, Vergiliumque Poetas.
[Note: 2] Genus loquendi secutus est elegans, et temperatum: vitatis sententiarum ineptiis: atque concinnitate, et reconditorum verborum (vt ipse dicebat) faetoribus, praecipuam curam duxit, sensum animi quamapertissime exprimere, quod quofacilius efficeret, aut nec vbi lectorem, vel auditorem obturbaret, ac moraretur: neque praepositiones verbis addere, neque coniunctiones saepius iterare dubitauit: quae detractae adferunt aliquid obscuritatis, etsi gratiam augent, Cacozelos (id est nimis anxie supersticioseque loquentes, stylumque morositate quadam obscurantes) item antiquarios, vt diuerso genere viciosos, pari fastidio spreuit. Orthographiam, hoc est formulam, rationemque scribendi agrammaticis institutam, non adeo custodiuit: secutus potius eorum opinionem, qui perinde scribendum, ac loquamur existimant.
[Note: 3] Adepistolas omnes, horarum quoque momenta, nec diei, sed et noctis, quibus datae significarentur, addebat. In euolvendis vtriusque linguae authoribus, nihil aeque sectabatur, quam exempla et praecepta publice, vel priuatim salubria: eaque ad verbum excepta, aut ad domesticos, aut ad exercitum, prouinciarumque rectores, aut ad Vrbis Magistratus, plerumque mittebat, prout quique monitione indigerent. Etiam librostotos et Senatui recitauit, et populo notos per edictum fecit saepe: quo magis persuaderet rem non a se primo animaduersam, sed antiquis iam tum curae fuisse.
[Note: 4] Annum a Iulio ordinatum, sed postea negligentia Pontificum conturbatum, ad pristinam rationem redegit. Fastos correxit, et motu Lunae tum sua opera invento, adnotauit. Orbem terrarum diligentissime descripsit, Vrbi spectandum proposuit, porticum quae huiusmodi rem complecteretur, perfecit. Dionysium orbis terrarum situs authorem, tum recentissimum ad commentanda omnia in orientem, vnde oriundus erat, praemisit, ituro in Armeniam ad Parthicas Arabicasque res maiore filio.
[Note: 5] Eius dicta memoraru digna sunt isthaec: Satis celere fieri, quicquid fiat bene. Aureoque hamo eum piscari, quibella temere susciperet, vbi maior damni, quam emolumenti spes esset. Domini appellationem, vt maledictum, et opprobrium semper exhorruit. Cuius modestiam vtinam Deus faxit, vt Christiani sequamur, edicto dominumque se posthac appellari vetuit, ne a liberis quidem, aut nepotibus suis, vel serio, vel ioco passus est: atque huiusmodi blanditias etiam inter ipsos prohibuit. Non temere vrbe, oppidoue vllo egressus, aut quopiam ingressus, nisi vespere, aut noctu, ne quem officii causa
inquietaret. Marmoream (vt ipse dicebat) Romam reliquit, quam latericiam acceperat.
[Note: 6] Eius felicitas caeteris postea optata est Imperatoribus. Ipsis enim acclamari solitum, felicior Augusto, melior Traiano. Omnes sibi illatas graues ignominias, cladesque duas omnino, nec alibi, quam in Germania accepit, Lollianam et Varianam: sed Lollianam maioris infamiae, quam detrimenti: Varianam pene exitiabilem, quae foeda maiestatis eius (ait Plinius) sugillatio fuit.
[Note: 7] Mortuus est quarto decimo Kal. Sept. hora diei nona, septuagesimo et sexto aetatis anno, diebus quinque et triginta minus, duobus Sextis, Pompeio, et Apuleio Coss.
[Note: 8] Imperante Augusto crebro, et passim plus solito, pleraque ostenta, prodigiaque in coelo, et in terra visa sunt. Consulti Altrologi, Vates, sacrificuli, ipsa etiam deorum oracula responderunt, principem, Dominumque terrarum naturam parturire. Romani id ad Augustum referebant, prudentiores de Christo viuentium Rege, et Domino mundi interpretabantur: qui altero, et quadragesimo Imperii Augusti anno natus est, octauo Kalendas Ianuarias: quo die tum (vti Plinius ait) bruma erat, literatores hyemale solstitium vocant. Ea potissimum tempestate posthac omnia oracula conticuisse, atque defecisse, cultores etiam Deorum teftes sunt, Strabo, Plutarchus, et alii plerique omnes. Christi Seruatoris gentis humanae auos, proauosque, et totius generis seriem, pro necessitate sacrarum literarum, vti tempus postulat, subnectam.
[Note: 9] Huius mundi aetates, in coelestis scripturae sacrario, senario numero (vt Mathematici docent) pleno, esse definitas comperio: quas tamen non annorum multitudine, sed prole, nepotumque numero demetimur, et stirpis successione. Duodecima sobole, tres reliquae quarta decima determinantur. Vterque numerus, alius aliam ob causam Philosophis, Vatibus, et Theologis sacrosanctus est. Prima aetas est ab orbe condito, ad eundem aquis obrutum annis mille sexcentis, sex et quinquaginta. Ab orbe ab aquis restituto ad Abrami conditoris Iudaeorum natalem numerantur anni ducenti nnaginta duo, qui sunt secunda aetas. Inde ad regnum Dauidis tertium est seculum, continet annos noningentos, vnum et quadraginta. Quarta aetas a Dauide ad exilium, dum a cultoribus summi Dei Babylonem migratum est, complectitur annos tres et septuaginta supra quadringentos. Ab exilio Babylonico ad natum Christum anni sunt sexcenti, quatuor minus, quae est aetas quinta: Christi sexta, et vltima est: cuius dies, et annos scit nemo. Eandem Philosophi quidam, Sybillae, et Poetae praedixerunt futuram, qua de coelo rediret, depulsa olim terris iustitia.
[Note: 10] De hac et Virgilius Maro (authorem habeo Diuum Aurelium Augustinum) Poetarum nobilissimus ex sententia Sybillae ita cecinit:
Vltima Cumaei venit iam carminis aetas.
Iam noua progenies coelo demittitur alto.
Iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna.
[Note: 11] Anni itaque ab orbe condito ad secundum, et tricesimum annum regni Herodis primi, quo natus est Christus, secundum Philonem sunt ter mille, noningenti, quinquaginta octo. Et quantum est a primordio mundi ad Abramum, tantundem pene ab eo ad Christum, ademptis duobus et sexaginta annis: quibus populus Dei, quasi vita defunctus, capite diminuto seruiuit Regi Babylonio.
[Note: 12] Propago generis ante Dauida clara, manifestaque est, posthunc nonnihil scrupulorum atque nodi habere videtur, sed illustribus fretus scriptoribus omnia eximam, dissoluamque. Imperator Iulianus Caesar Augustus, et Porphyrius Phoenix philosophus, rabidi aduersus Christum canes, calumniantur Euangelistas nostros, quasi duos genitores vni tribuant filio: cum tamen Matthaeus proauos contexat ipsius Ioseph, partim legales a Salomone ad Ioram, cuius filius Ozias, non quidem gradu sanguinis, sed lege et successione fuerit: inde naturales subtexat. Lucas vero describit genus Deiparae Virginis, cuius maritus Iosephus, ipsius Heli (qui et Ioakym vulgo est pater Mariae) filius erat, non quidem natura, sed, vt ait D. Hieronymus, lege matrimonii. Lege sancitum erat apud Hebraeos, quae iubebat defuncto fratri absque liberis, posteros instauraret viuentem: et ita natus duos habebat parentes, vnum natura, alterum lege, et successione, in cuius
(nimirum mortui) nomen et familiam adoptatus, haereditatem ipsius defuncti quoque adibat.
[Note: 13] Ita in regia familia quoque constitutum est. Dauida enim complures habuisse filios, inter eosque regno certamen esse ortum, ipso adhuc viuente, constat: donec Dauid lege cauit, et edicto declarauit, Salomonem nimirum natu fore regem, atque eius nepotes: tum proximum illi aetate fratrem Germanum, Nathan nomine, eiusque posteritatem regiae domus praefectos perpetuo esse iussit. Ex quibus et regia progenies, si Salomonis deficeret, instauraretur. Quamobrem Ahiasarim, et Mathatim, Hebraeo sermone hi dicti sunt fratres principis, et donati successione regia. Ipsi enim tanquam regiae sobolis restitutores cum filiis regum educabantur, eratque praefecti praetorio, palatiique et Aulae rectores: tribum possidebant Beniamin: quemadmodum proles Salomonis tribum Iudae.
[Note: 14] Intercidit autem genus Salomonis in Ochozia Rege. Qui cum vnum regnasset annum occisus est, nec liberos reliquit. Mater eius Athalia, videns filium suum interfectum esse absque liberis, conata est delere omnem prolem Regiam. Interfecti itaque sunt omnes posteri Nathan, quorum ius erat recuperare et restituere regiam stirpem, quae in Salomonis sobole defecerat. Attamen diuinae Maiest. nutu, et opera sororis Ochoziae vxoris Pont. vnus infans a Nathan octaua soboles, seruatus, subtractusque periculo in templo clanculum educatus est. Is septimo deinde anno, interfecta Athalia, Rex a populo creatur, appellaturque Ioas Symeon, primus Rex de progenie Nathan, cum iam Salomonis genus intercidisset. Fuere posthac omnes Reges binomines, aliqui et trinomines. Vt autem omnia facilius intelligantur, rudiuscule, pinguique Minerua rem subiiciam oculis, stemmaque proponam.
[Note: 15]
Paralipomenon lib. 1. cap. 3.
Dauid. BATHSEBA.
REGES. PRAEFECTI DOMVS REGIAE. Salomon annos 40. regnat. Nathan. Roboam 17. Mathatan. Abia 3. Menna. Asa 41. Heliachim. Iosaphat 25. Iona. Ioram 8. Iudas. Ioachas. Ioas. [Note: Rex primus de sobole Nathan, vnde prognata Deipara Virgo: regnat annos 40. interfecta Athalia.] Ochozias. Symeon Azarias. [Note: In hoc defecit progenie Salomonis positata rerum annos 95. Mater huius Athalia succedit, septem regnat annos: interfecit prolem regiam.] Amasas. Leui 29. Ozias. Mathat. 52. Ioatham. Iorem 16. Achas. Heliezer 16. Ezechias. Iesus 29. Manasses. Her 55. Amon. Helmadan 2. Iosias. Ohosan 31. Iechonias. Neri. Ioachim [Reg: Ioachin] . [Note: Regnauit tres menses, dies decem, migrauit Babylonem, vltro se Chaldaeis tradidit.] Iehoiachim [Reg: Ioachim] . [Note: Duces inde pro Regibus fuerunt. Regnat 11. annos occisus a Chaldaeis.] Mesezabel. Schealthiel. Iechonias. Melchi. Heliachim. Ioakym. Iehoiakym. Ioachas. [Note: Tres menses regnat captiuus abductus in Aegyptum.] Addi.
Babylone natus est, vulgo Salathiel dicitur, genuit et ipse Babyloniae Barachiam, cognomento Zorobabel.
Neemiae 3.
DVCES Iudaeorum progenies Christi.
BARACHIAS Zorobabel Dux. [Note: A Babylone reuersus Hierosolyma, fuit dux annos 58.]
Remsa. Abiud. [Note: Progenies Iosephi Paral. lib. 1. cap. 3.] Mosolla. [Note: Moenia aedificat Neem. 3.] Ananias. Moscholla 66. Eliakim. Iohannaben. Azor. Resa 53. Sadoch. Iudas primus 14. [Note: Hircanus cognomine tempore Alexandri Magni.] Achim. Iosephus primus 7. Eliud. Semei. Eleasar. Abner 11. Mathan. Mathathias. Iacob. Elyh 12. Ioseph. [Note: Filius Heli non natura, sed lege matrimonii.] Maath. Asar 9. Hagge. Artaxat 10. Hesli. Agai. 8. Naum. Maslot 7. Amos. Syrach 14. Mathathias. Siloa 10. Iosephus iunior. [Note: Familiaris fuit Ptolomaeo Euergetae tertio, Regi Aegyptio.] Arses 60. Ianne secundus. [Note: Eusebius et Philo.] [Note: Ab Ptolomaeo quinto Epiphane honore magno exceptus est, ei Iudas Machabaeus Pontifex praeripuit ducatum, quod magnarum calamitatum Iudaeis causa extitit.] Hircanus. Melchi. Leui. Mathat. Heli. [Note: Hic Hebraeis est Heliakym, Aegyptiis Iehoiakym, vulgo Ioakym, pater Deiparae Virginis, auus Christi secundum carnem.] Maria.
[Note: 16] CHRISTVS (vt nominis rationem propter ignorantium errorem exponam) non proprium nomen est, sed nuncupatio potestatis et regni: sic enim Iudaei Reges suos adpellant. Erat Iudaeis ante praeceptum, vt sacrum conficerent unguentum, quo perungi possent hi, qui vocabantur ad sacerdotium, vel ad regnum. Et sicut Romanis indumentum purpurae erat insigne (vt nunc Aquila est) Regiae dignitatis, sic illis vnctio sacri vnguenti nomen ac potestatem regiam conferebat. Maschach Hebraeis vnxit est, et inde Messias. Graeci etiam veteres , vngi dicebant. Ob hanc rationem nos eum Christum nuncupamus, id est vnctum, qui Hebraice Messias dicitur: vtroque nomine Rex significatur. Non quod ille regnum terrenum fuerit adeptus, fragile nimirum, et caducum atque fluxum: sed quod coeleste, ac sempiternum est.
[Note: 17] Proprium eius nomen est IESVS, Hebraeis IEHOSCHVAH, quod seruatorem valet. Nos eum communi nomine regis, tanquam natura immortalem, vnum, solum, verum Regem, regiaeque potestatis mancipem adpellare solemus. Caeteri Reges vmbratici sunt, voluntate et arbitrio vulgi et creantur, et abdicantur, nascuntur, et intereunt vt caeteri mortalium.
[Note: 18] Perplacet inscriptiones numismatum, quae Imperatorum Romanorum nota signata sunt, quod haec res iucunda lectoribus, et studiosis vtilis esse soleat, subscribere: eorum duntaxat, quae in prouinciis, quas Boii nunc possident, inueni, et comparaui. Nam passim in agris, vti supra commemini, agricolae.
DIVVS AVG.
S C
Altera ex parte nota est.
Aquila volans ex suggesto.
CAESARI AVGVSTO
S. P. Q. R
Altera parte subscriptam currui triumphali.
AVG. P M COS. III
AVGVR TRIPOT
Aliud.
NERO CLAVD CAESAR
AVG GER P M TR P IMP P P
DECVRSIO
S C
Aliud
NERO CLAVD CAESAR
AVG GER P M TR P IMP P P
GENIO AVGVSTI
S C
1. Quo anno Christi Tiberius cum filiis ceperit imperae.
2. Germani, qui Custodes Imperatori aderant cum Druso contra Romanas Legiones in Illyricum mittuntur. Frisii.
3. Germanicus ab Augusto ad vindicandam cladem Varianam missus, Chattos et Cheruscos fundit.
4. Cum Arminio tamen varia fortuna pugnat.
5. Germanorum nonnulli a partibus Romanorum stant.
6. Arminius cum bello vinci non poterat metu, ne reliquos Germanos irritaret, totam Germaniam relinquit, omnesque copias exinde reuocat.
7. Germanicus quod signa quaedam a Varo amissa, recuperasset, triumphat.
8. Segestus quamuis filia Thosuelda et nepos Thumelicus in triumpho ducerentur, in pompa simul procedit.
9. Armenius liberator, Marobodus proditor et desertor patriae nuncupatur.
10. Merobodus a Cheruscis et suis regno pulsus Rauenuae moritur.
11. Catoualda, Merobodi successor regno deturbatus ad Romanos confugit.
12. His qui cum Merobodo et Catoualda ad Romanos transierant, nouae sedes cum Rege Vannio dantur. Regnum Vannianum.
13. Druidae a Tiberio Gallia pulsi vltra Rhenum migrant, ibique philosophiam suam profitentur. Terriculamenta nocturna et calcei Druidarum.
14. Tiberius ambobus filiis veneno interemptis, tanquam sinex et orbus, a Gemanis flocci penditur, qui Romanum imperium vastant.
15. Tiberii mors, Flauius Fabianus, primus Vindelici Praeses.
16. Artificium vitrum flexibile reddendi Tiberius suppressisse magis dicitur, quam vere creditur.
17. Tiberius liberales artes et affectatum dicendigenus amat. Scripsit de cometis.
18. Eius dicterium aduersus conuitia et famosos libellos in se edita.
19. Eiusdem rescriptum Praesidibus datum qui de nouis tributis imponendis consilia suggerebant.
20. Sub eius regimine Christus tempore aequinoctii vernalis, crucifixus est.
21. Pontius Pilatus pro conscientia Christianus, Caesari miracula et vitam Christi significat.
22. Caesar a Senatu frustra praetendit, vt Christus in Romano unperio pro Deo habeatur, cui iam votum suum dederat. Persecutio Christianorum.
23. Caesar in sententia perinanet, mortemque accusatoribus Christianorum minitatur.
24. Persecutio Christianorum Hierosolymis exorta.
25. Discipuli Christi mundum peragrantes, Christianam religionem propagant, idololatriamque infestant.
26. Crescens in Gallia et Germania, Titus in Dalmatia, Thomas in Germania et Scythia Euangelium praedicant.
27. Sacerdotes in singulis oppidis electi, quibus post Patriarcha Aquileiensis et Archiepiscopus Laureacensis praefectus.
28. D. Marcus Laureaci docuit.
29. Archi-Episcopatus. Laureacensis Bathaviam, post Salisburgum translatus.
30. Quot Episcopos, quas regiones et vrbes sub Dioecesi habuerit.
31. Tria numismata Tiberii.
[Note: 1] CLAVDIVS TIBERIVS Nero, tristissimus (vt ait Plinius) hominum, coepit anno Christi quintodecimo imperare, cum filiis Germanico adoptiuo, et Druso naturali.
[Note: 2] Sub initium Imperii eius, robora Germanorum (inquit Tacitus) qui tum custodes Imperatori aderant, mittuntur cum Druso filio in Illyricum ad Pannonicas legiones sedandas, quae exitiabilitumultu fremebant. Frisii quoque Transrhenani sub idem tempus pacem exuunt, milites Romanos cruci adfigunt: clarum inde inter Germanos Frisium nomen.
[Note: 3] Germanicus sub Augusti pene mortem missus in Germaniam ad vindicandam cladem Varianam, recipiendaque signa cum Varo amissa, aliquot praeliis Chattos, et Cheruscos fudit.
[Note: 4] Varia belli fortuna cum Arminio, authore stragis Varianae pugnauit. Vxor Arminii Thosuelda nomine capta est cum Thumelico filio trimulo. Sesithacus etiam, et Rhamis vxor eius, filia Harpi Chattorum principis capti sunt.
[Note: 5] Inter auxilia Romana Chauci (Germana genserat) Marsorum quoque dux Malouendus fidus Romanis, et Flauius Arminii frater Romanus erat miles. Segestes praeterea, cuius filiam Arminius rapuerat, initio a genero dissentiens, ad Romanos transfugerat. Sueui insuper cum Rege Marobodo, Romanis faederati erant.
[Note: 6] Arminius tamen bello non victus, praeliis ambiguus, bellum continuauit, donec Imperator Tiberius Caesar Augustus, praesidia, exercitus, copias Romanas omnes, citra Rhenum in Galliam Belgicam deduci iussit: ne hostes conciret, neue caeteri Germani, qui hactenus quieti fuerant, et faedus seruarant, irritarentur, et iunctis viribus Romanum inuaderent Imperium.
[Note: 7] Germanicus post sextum cladis annum, anno Seruatoris nostri vndeuigesimo, Imperii vero Tiberii quarto, septimo Kalendas Iunias triumphauit, Aquilas tamen duas, aliquaque signa (sicut narrat Florus) sua adhuc aetate Germani detinebant, id fuit sub Traiano.
[Note: 8] Segestus cum cognati sui triumpharentur, adfuit, honorifice habitus, incedebat in pompa.
[Note: 9] Reddita libertate Germaniae, pulsisque Romanis, Armenii fauor apud omnes gliscit: passim vt adsertor Germaniae, more
gentis canitur. Marobodi Regis nomen inuisum, ipse proditor, et desertor patriae nuncupatur, vt qui fugax in latebris Hercyniae latitauerit.
[Note: 10] Non solum Cherusci, et socii eorum, vetus Armenii miles, bellum sumunt, sed e regno Marobodi quoque, Senones, ac Longobardi Sueui genere deficiunt. Pulsus Marobodus secedit, inuocatque Romanos: transgressus Danubium, qua Noricam prouinciam praeterfluit, Rauennae duodeuiginti annos consenuit.
[Note: 11] Catoualda quoque, qui Marobodo pulso, eius regnum occuparat, viribus Hermundorum, a Viuilo Germania deturbatur. Ipse ad Romana itidem confugit arma. Ductus est Forum Iulii, Narbonensis prouinciae.
[Note: 12] Vtrunque comitati confinio Morauiae Austriacorum, Vgrorumque intra Marum, et Cusum flumina collocantur, dato Rege Vannio gentis Quadorum: Huius regni Vanniani meminit et Plinius.
[Note: 13] Druidas quoque Gallorum Philosophos, et vates Imperator Tiberius exegit omni Gallia, succisa eorum sylua, ipsu in Germaniam trans Rhenum demigrarunt. In syluis, et sub quercubus de natura rerum, et Deorum Philosophati sunt. Terriculamenti nocturni genus, calciamentum Philosophicum, figura Mathematica, apud nos adhuc ab his nomina seruant.
[Note: 14] Defunctis ambobus filiis, iam senem, orbumque Imperatorem Tiberium, Germani floccifaciunt, ruptis limitibus Imperii, Rheno atque Danubio, Gallias, Pannonias, Moesias ferro flamma, praeda deuastant. Vicos diripiunt, incendunt, pecora, captiuos abigunt, impune vltro citroque commeant: magno dedecore (teste Suetonio) Imperii, nec minori discrimine.
[Note: 15] Obiit Tiberius octauo et septuagesimo aetatis anno: tertio et vicesimo Imperii, septimo decimo Kalendas Aprilis, Cneo Acerronio Proculo, Cuio Portio Nigro Coss. Rector Vindelicorum tempore Tiberii et Caii Caesaris fuit Fabianus, ita Annales patrii produnt.
[Note: 16] Ferunt Tiberio excogitatum vitri temperamentum, vt flexibile esset, et totam officinam artificis eius abolitam, ne aeris, argenti, auri metallis precia detraherentur: eaque fama diu crebrior, quam certior fuit.
[Note: 17] Ipse Tiberius studiosissime artes liberales vtriusque generis coluit, sed adfectatione, et morositate nimia stylum obscurabat: vt aliquanto ex tempore, quamcura, haberetur praestantior. Carmen Lyricum compofuit: fecit et Graeca Poemata. De Cometis praeclaro carmine perscripsit.
[Note: 18] Aduersus conuitia, malos rumores, famosa de se carmina (quae vel hodie in Pontifices Romae eduntur) subinde iactabat: in ciuitate libera, linguam, mentemque liberas esse debere.
[Note: 19] Praesidibus onerandas tributis prouincias suadentibus, rescripsit, boni pastoris esse tondere pecus, non deglubere.
[Note: 20] Eius Imperii anno duodeuicesimo, Dominus mundi, Deusque nbster Cruci adfixus est a Iudaeis, duobus Geminis Coss. octauo Kalendas Aprilis: quo tum die Vernum erat aequinoctium.
[Note: 21] Eadem tempestate Pontius Pilatus, et ipse iam pro conscientua sua (inquit Florens) Christianus, legatus Iudaeae, atque Hierosolymorum, omnem vitam, miraculaque Christi Tiberio Caesari per literas aperit: violentia suffragiorum a Iudaeis sibi extortum, vt in Crucem eundem dederit, eadem annunciat epistola.
[Note: 22] Caesar rem ad Senatum cum praerogatiua suffragii sui, vt Christus pro Deo reciperetur. Senatus respuit, quod ad se Pilatus non scripserat. Legum enim vetus erat decretum, ne quis Deus ab Imperatore consecraretur, nisi a Senatu probaretur. Senatus itaque consulto vrbe eliminantur Christiani.
[Note: 23] Caesar in sententia permansit, comminatus mortem edicto accusatoribus Christianorum.
[Note: 24] Cum autem Christi Comites, Legatique iussu praeceptoris, et magistri sui post reditum eius in coelum, veritatem (quae mordax est, et odium parere solet) Iudaeis Hierosolymis primum adnunciarent, ira simul et inuidia flagrantes Iudaei non solum coelestem Philosophiam ipsis, tamen longo ante tempore per sacros Vates ab immortali Deo promissam non receperunt, sed et Doctores variis calamitatibus adfectos neci dediderunt. Iacobum fratrem Ioannis securi
percutiunt. Stephanum lapidibus obrutum interimunt. Vulgus Christum professum praediis, agro, peculio, pecunia spoliant: bonis eorum publicatis. Diuus Petrus in vincula coniectus, diuinitus liberatus euasit crudelitatem Iudaeorum.
[Note: 25] Caeteri auditores Christi per prouincias dispersi, fundamenta Ecclesiae vbique posuerunt, multa per orbem terrarum, variaque a Iudaeorum genere perpessi sunt: quemadmodum in sacra continetur historia. Diuus Paulus Tharsensis, saeuissimus antea hostis, de coelo tactus deuictus est, et ab imperatore nostro militiae nostrae armamentarius coelesti oraculo designatus, constitutus est. Qui vt ipse fatetur, ab Hierosolymorum vrbe exorsus, per circumiectas quoquo versum regiones longe lateque vsque ad Illyricum et Danubium amnem, cultoribus deorum primus arma militiae Christianae intulit. Et labefactatis deorum viribus, ducis nostri immortale signum vbique fixit.
[Note: 26] Eius commilito et cognatus Lucius Cyrenensis in Vindelicia, et Rhaetiis, provinciisque Histro conterminis, Christianae pietatis sementem fecit, quae paulatim radices egit, ac succreuit occulto velut arbor aeuo Crescens in Galatiam, hoc est Gallias, Germaniasque: Titus in Dalmatiam, ita D. Paulus narrat, profectus est. Thomam Germanis, et Scythis praedicasse testis est Sophronius.
[Note: 27] Oppidatim tum communi omnium suffragio delecti sunt sacerdotes, qui populum quisque suum docerent. Verum postea ob discordiam, et impostorum fraudem, qui sub obtentu ceremoniarum religionem nundinabantur, complacitum est caput, et vnum, qui caeteris praeesset, constituere. Maiorum itaque ciuitatum Pontifices Aquileiae Patriarches, Laureaci Archimystes, creatus est.
[Note: 28] In actis Diuorum et Pontificum Laureacensium scriptum lego, Diuum Marcum, quem D. Paulus Collegam suum vocat, eiusque mentionem et in Epistola ad Timotheum, et Philemonem scripta facit, in Norico Laureaci Philosophiae nostrae mysteria interpretatum fuisse.
[Note: 29] Archimystae Laureacensi (qui ab Vtilone Duce Boiorum Bathauiam, inde a Carolo Magno Salisburgium translatus est) [Note: 30] duo et viginti Pontifices minores, dicto audientes fuisse fama, et literis proditur. Pannoniam superiorem, et inferiorem: Noricum, et Vindeliciam, eidem olim addictas fuisse, vetera Romanorum Pontificum diplomata, quae extant, testantur, vrbium haec fuere nomina, quae etiam apud celebratos authores reperiuntur, complurium nomina manent, quarundam vestigia mihi quidem incerta sunt. [(transcriber); sic: ] In Pannonia (nunc Vngaria) interiore Siscia, Bolentium, Vetuaria, nisi Vesoprinum sit, instauratum ab Gisala Regina, ex Boiaria oriunda. Teutoburgium, iam quinque Ecclesias vocant. Nitraua nomen retinet vetus: ita et Iulii mons, quod et Auguturium, in Germaniae ripa, et Morauia. Arrabo, siue Gaurinum adhuc nominatur in Pannonia. In Noricorum regno, in Stiria Petanio atque Petauio, et Celeia extant: Pictauiensis, et Austuris reliquiae ostenduntur: apud Charionas Tiburniae, Solii, et Liburniae vestigia superesse, periti regionis adfirmant. Iuuauia nunc Salisburgium, Sabona, Brixina, atque Clusium est in alpibus Noricis, Austriae sunt Fauonium, nunc Vienna, et Valentia, [Note: VVelss.] vocabulum retinens vetustum, corrupto, vt fit, non nihil sono. Vindelicorum et Boiariae. fuisse reperio Bathauiam, Aureatum in vicum abiit, Augusta Vindelicorum interiit, reliquiae tamen monstrantur. Plures ab aliis adduntur, ego aliis investigandas relinquo.
[Note: 31] NERO CLAVD. CAESAR DRVSVS GERM. EX S C SACERD. COOP.
CAESARES AVGVSTI F COS. DESIG.
NERO CLAVDIVS CAESAR AVG GER P M TRP IMP S C ROMA
1. Caligulae cognomen et ingenium.
2. Caligula contra Germanos bellum instruit.
3. Vt eos terreat sinum maris inter thermas Baias et vrbem Puteolos latitudine pene vnius milliaris existentem ponte iunxit.
4. Innumeris et acerbissime delectis copiis Rhenum tendit, sed sine re vlla gesta.
5. Germani in Gallias prorumpunt. Galliam titubantem Galba coercet, ipsique ob id facta remuneratio.
6. Germani metum simulantes in syluas se recipiunt Romanis insidias struentes.
7. Caligula trans Rhenum per angustias curru iter faciens ridiculo metu perculsus per manus et captia hominum fugam capessat.
8. Romae fucatum triumphum agit.
9. Germani Romanas legiones fundunt. Caligula vlteriorem fugam trans mare instituit, eiusque solatium. Pacem a Germanis emit.
10. Galigulae mors.
11. Germani custodes corporis Caesarem defensuri multos interimunt.
12. Caligulae eloquentia et sententia de Seneca.
13. Euangelium Matthaei. Pontius Pilatus .
14. Senatus Romani de abolenda Caesarum potestate statuque Reip. mutando consultatio.
15. Claudius Caligulae Patruus latitans a Germano milite protrahitur inque castra defertur.
16. Senatus conatur Claudio quaedam persuadere. Claudius ad culmen impetrii euehitur.
[Note: 1] CAIVS CAESAR CALIGVLA, cognomen a castrensi loco traxit, quia manipulario habitu inter milites educabatur. De hoc ita Ausonius:
Post hunc Castrensis Caligae cognomine Caesar.
Successit saeuo saeuior ingenio.
Fax fuit generis humani. De eo dictum est, nec seruum meliorem vllum, nec detenorem dominum fuisse.
[Note: 2] Contra Germanos, qui sub Tiberio, vt diximus, Maesias, Gallias, Pannonias, caeterasque prouincias Romanas depopulati [(reading uncertain: page demaged)] fuerant ingenti conatu, et minacissimus bellum instruxit.
[Note: 3] Quos vt alicuius immensi operis fama territaret, sinum medium Baiarum, et Puteolanas moles trium millium et sexcentorum fere passuum interuallo, ponte iunxit: contractis vndique onerariis nauibus, et ordine duplici ad anchoras locatis, superiecto aggere terreno ac directo in Appiae viae formam, aemulatione Xerxis, qui non sine admiratione Hellespontum aliquanto angustiorem contabulauerit.
[Note: 4] Inde impetum Germanicae expeditionis caepit, legionibus, auxiliis, quantum antea nunquam vndique accitis: delectus vbique acerbissime egit. Innumeras ex omnibus prouinciis contraxit copias, et omnis generis commeatum. Eo apparatu ad Rhenum profectus, nihil penitus gessit: ingentes eius minae in ludibrium versae, frustra omnis conatus fuit.
[Note: 5] Germani Gallias vsque proruperant, Galliae quoque defecissent, nisi Sergius Galba, qui post imperauit, coercuisset. Quamobrem ipse ornamenta triumphalia accepit, et sacerdotium triplex, inter Quindecim viros, sodales Titios, item Augustales cooptatus.
[Note: 6] Germani Caligulae imperitiam insaniamque hominis ridentes, metu simulato in tutis locis in insidiis delitescebant, vt hostem in intima, et ignota perinde iniqua pertraherent loca.
[Note: 7] Cum autem ipse Caligula trans Rhenum inter angustias, densumque agmen iter faceret, dicente quodam, non mediocrem consternationem, sicunde hostis appareret.
Equum illico conscendit, ac propere versus ad Pontes, vt eos calonibus, et impedimentis stipatos reperit, impatiens morae, per manus, ac super capita hominum translatus est, turpique fuga Romam rediit.
[Note: 8] Conuersus inde ad curam Triumphi, Gallorum procerissimum quemque legit, ac seposuit ad pompam: cogitque non tantum rutilare, et submittere, comam, sed et sermonem Germanicum addiscere et nomina Germanica ferre.
[Note: 9] Germani interea Romanas inuadunt legiones, fundunt, pellunt. Ipse malae pugnae nuncio perterritus, fugam et subsidia fugae, classis adparauit. Vni solatio acquiescens, transmarinas sibi superfuturas prouincias, si victores alpium iuga, vt Cimbri, veletiam vrbem, vt Senones, occuparent. Verum pecunia pacem emit a Germanis.
[Note: 10] Vixit annos duodetriginta: imperavit triennio, et decem mensibus, diebusque octo, occisus est a suis triginta vulneribus, anno Christi altero et quadragesimo.
[Note: 11] Ad primum tumultum in auxilium adcurrerunt Germani custodes corporis: discurrunt gladiis strictis defensuri Caesarem: ac nonnullos ex percussoribus, quosdam etiam senatores, inter quos Asprenas, Norbanus, et Atteius, innoxias interemerunt. In Theatrum inde procurrunt, populum Romanum sese ad internecionem deleturos occisurosque comminantur. Verum suppliciter rogati certioresque facti, Caium mortuum esse pro mortuo, qui eorum pericula remunerari non posset, amplius pugnare detrectant: itaque desistunt infestare Romanos.
[Note: 12] Eloquentiae Caligula plurimum attendit, quantumuis facundus, et promptus, peroranti verba et sententiae suppeditabant. Lenius et comptius genus dicendi contempsit; Senecam tum maxime placentem, commissiones meras componere, et arenam esse sine calce dixit.
[Note: 13] Sub eo Matthaeus primus, octauo postquam Christus in coelum redierat anno, Euangelium in Iudaea scripsit. Ioannes in Graecam linguam transtulit: et Pontius Pilatus multis calamitatibus obnoxius sibi mortem consciuit.
[Note: 14] Occiso Caligula, Senatus in asserenda libertate consensit, censuitque nomen, et memoriam Caesarum abolendam: diruendaque templa odio crudelitatis. Consules cum senatu et cohortibus Vrbanis, forum Capitoliumque occuparunt, asserturi communem libertatem: biduo de mutando Reipublicae statu haesitatum est.
[Note: 15] Claudius, patruus Caligulae, quinquagenarius, rumore caedis nepotis sui exterritus, prorepsit ad solarium proximum, interque praetenta foribus vela se abdidit: latentemque discurrens forte Germanus miles, nomine Gratus, [Note: Gratus miles Germanus, der Gratt dictus.] animaduersis pedibus, e studio sciscitandi, quis nam esset, agnouit: extractumque, et ad genua sibi accidentem adpraehendens, sequentibus, ait, iste est Germanus, eum imperatorem salutemus. Hinc ad commilitones alios adhuc frementes, perduxit. Ab his (quia sui defugerant) vicissim succollantibus, in castra delatus est tristis et trepidus: miserante obuia turba quasi ad poenam raperetur insons. Receptus intra vallum, inter excubias militum pernoctauit, minore spe quam fiducia. Vbi Gratus superior his verbis consolatus est, et hortatus: Noli de salute tua meticulosus esse, fortis, magno, altoque sis animo, vt Imperatorem decet, ac potius Imperium cogitato.
[Note: 16] Accitus deinde ipse per Tribunum plebis in curiam ad persuadenda quae viderentur, vi se, et necessitate teneri respondit. Verum postero die, et senatu segniore in exequendis conatibus per taedium diuersa censentium, et multitudine, quae circumstabat vnum rectorem, et nominatim exposcente, armatos pro concione iurare in nomen suum passus est: promisitque singulis ingentem pecuniam. Primus Gaesarum fidem militis etiam praemio pignoratus.
1. Claudii anni imperii. Ab vxore veneno tollitur.
2. Eius studia, scripta, literae inuentae.
3. De administratoribus fisci ipsi data responsio.
4. Druidarum religio in Gallia aboletur, ipsorumque syluae caeduntur.
5. Claudius Legatos Germanorum in Ludis senatorio loco sedare permittit.
6. Cherusci Regem Italum postulant, qui post regno pulsus ope Longobardorum restituitur.
7. Chauci Galliam Belgicam incursant. Eorum Dux Gannasso dolo captus interficitur.
8. Chauci mortem interempti cur non vin dicant.
9. Chatti superiorem Germaniam depraedantes vino oppressi caeduntur. Captiui in clade Variana liberantur.
10. Vannius a Romanis Imperatoribus Rex consitutus regno pellitur. Claudius, quamuis a Vannio imploratus, se immiscere non vult.
11. Vannius cum parua sua ex Sarmatis et Iazibus constante manu funditur. Cum suis in Pannonia locatur.
12. Colonia Agrippinensis conditur.
13. Philippus martyrio coronatur. Paulus coram Felice causam suam defendit.
14. 15. 16. Quod Petrus sub Claudio Romam non venerit, variis adstruitur argumentis.
17. Num Petrus vnquam Romam venerit, an saltem post caedem Pauli.
[Note: 1] TIBERIVS CLAVDIVS DRVSVS caepit anno Christi altero, et quadragesimo imperare. Imperauit annos tredecim, menses nouem, dies octo et viginti: occisus est boleto venenato ab vxore Agrippina, matre Neronis priuigni sui, tertio Idus Octobris, Asinio Marcello et Acilio Ausola Coss. quarto et sexagesimo aetatis anno, imperii quartodecimo.
[Note: 2] Omnibus liberalibus studiis pertinaciter deditus, nec infacundus, nec indoctus fuit. Historiam scripsit hortante Tito Liuio. Item Ciceronis defensionem aduersus Asinii Galli libros satis eruditam. Maxima cura Graeca studia secutus est. Nouas commentus est literas tres numero [(reading uncertain: page damaged)] , quasi maxime necessarias, X antisigina pro ps. Diagamma Aeolicum F [transcriber: letter written upside down and mirror inverted] pro v consonante, non inutiliter, vt ait Quintilianus. Extat talis scriptura, quam in titulis lapidum legi, ita, Fale F [transcriber: letter written upside down and mirror inverted], Fita F [transcriber: letter written upside down and mirror inverted]. Sed post imperium eius euanuere, nemine audente veterem scripturam mutare.
[Note: 3] Quaerente eo de fisci exiguitate, non absurde dictum, abundaturum si a duobus libertis in societatem reciperetur.
[Note: 4] Druidarum religionem apud Gallias aboleuit, excisa sylua, in qua docere Druides consueuerant: ipsos in Germaniam aufugisse supra admonuimus.
[Note: 5] Germanos coluit, et muneribus prosecutus est. Legatis eorum in Orchestra (locus est in Theatro, vbi Senatus spectabat ludos, a saltando dictus) sedere permisit: simplicitate, et fiducia eorum motus, quod in popularia deducti (cum animaduertissent Parthos et Armenios sedentes in senatu) ad eadem loca sponte transierant: nihilo deteriorem virtutem, aut conditionem suam praedicantes. Britanias Orchadesque insulas per Vespasianum, qui postea potitus est rerum, auxilio Germanorum Romano adiecit Imperio. [Note: 6] Cheruscorum etiam gens regem Romae petiuit, amissis nobilibus per interna bella: et vno reliquo stirpis regiae, qui apud Vrbem habebatur, nomine Italus: patemum huic genus e Flauio fratre Arminii, maternum e Cathomaro principe Chattorum. Caesar Claudius auctum pecunia, additis stipatoribus, misit, pelli ceptus paulo post a nobilibus, Longobardorum opibus refectus, vicit. Pater eius Flauius, patruus Arminius, auus Cathomarus fuit, clarissimi tum Germamae Principes.
[Note: 7] Chauci eadem tempestate Germaniam inferiorem, quae est in Gallia Belgica, incursant, dux gentis Gannasco, qui
leuibus nauigiis praedabundus Gallorum maxime oram vastabat, non ignarus dites et imbelles esse, dolo insidiisque interceptus a Romanis interficitur.
[Note: 8] Nece eius Chaucorum mentes inuadere Romanum imperium summis viribus destinabant: sed defiderabatur dux tanto conatui non impar. Claudius ne hostem conciret, aduersaque in Remp. casura mala, nouam vim in Germanias prohibuit et referri cis Rhenum in Galliae ripam praesidia, copiasque Romanas iussit.
[Note: 9] In superiore quoque Germania trepidatum est iisdem temporibus, aduentu Chattorum latrocinia agitantium: sed per luxum vino et somno vsi, oppressi sunt a Romanis. Quidam e clade Variana quadragesimum post annum servitute exemti sunt.
[Note: 10] Vannius etiam a Romanis, et Druso Caesare filio Tiberii Imperatoribus Sueuis impositus, authoribus Viuilo, rege Hermundorum, Vandone et Sidone sorore Vannii genitis, pellitur regno. Claudius saepe oratus non arma interposuit certantibus Germanis, tutum Vannio perfugium promittens, si pelleretur: scripsitque P. Attilio Histro, qui Pannoniae praesidebat, legionem, ipsaque e Pannonia lecta auxilia pro ripa, subsidio victis, ac terrori aduersus victores, ne fortuna elati Romanam quoque pacem turbarent.
[Note: 11] Nam vis innumera Legii, aliaeque gentes aduentabant, fama ditis regni, quod Vannius per triginta annos praedationibus et vectigalibus auxerat: ipsi manus propria, pedites, Eques ex Sarmatis, Iazibusque erat, impar multitudini hostium. Legius, Eumondurus (Suevorum genera sunt) ingruerat, praelio funditur Vannius, ad classem in Danubio opperientem perfugit, secuti mox clientes, acceptis agris in Pannonia, desertisque Boiorum locati, Vando et Sido inter se partiti sunt regnum.
[Note: 12] Agrippina coniunx Claudii, mater Neronis, in Vbiorum oppidum, in quo genita erat, Veteranos, Coloniamque deduci imperat, cui nomen Agrippinonsis Coloniae inditum est ex vocabulo ipsius. Auus M. Agrippa gener Augusti, eam gentem in suam fidem acceperat Rhenum transgressam. Claudio principe legatus Vindelicorum fuit M. Antonius.
[Note: 13] Philippus auditor Christi Hierapoli (civitas est Asiae) lapidibus obrutus, crucique affixus est. Felix quoque tum praeses Iudaeae fuit, apud quem D. Paulus vinctus perorat causam suam.
[Note: 14] Sub idem tempus Imperii Claudiani anno secundo, quidam Petrum Romam venisse credunt. Quod mihi non fit verisimile: maxime cum Diuus Paulus narret Galatis, se duodeuigesimo post suam conuersionem anno Hierosolymis Petrum adisse: qui fuit annus imperii Claudiani decimus, Christi vero alter et quinquagesimus.
[Note: 15] Ibidem refert post haec Petrum Antiochiam adiisse. Hoc satis quoque constat, tertio Neronis anno, Paulum et Lucam Romam deductos, biennio ibi commoratos fuisse. Vnde D. Paulus nomine suo, et Timothei ad plerosque scripsit, quos obscurissimorum quoque Romae degentium verbis solicite et anxie salutat. Atque neque Paulus neque Lucas vllam mentionem Petri faciunt, profecto non praetermissuri, si tum ipse Romae fuisset.
[Note: 16] Denique cum Paulus in Epistola data Corinthi ad Romanos, vltimo Imperii Claudii anno (quod curiosius inquirenti sacram historiam, perpalam fiet) ex via properans Hierusalem, iubeat ignobiles Romae salutari: tantum ducem, legatum Christi, nunquam silentio praeteriret. Praeterea in secunda ad Timotheum Epistola, dum secundo tribunali sisteretur, et gladius Neronis capiti eius immineret, conqueritur se ab omnibus derelictum, solum Lucam secum esse. Cum itaque non incelebrati authores sint, eodem quidem die, verum non eodem anno Petrum et Paulum a Nerone Romae occisos fuisse, suspicantur alii Petrum, Nerone principe, et post caedem Pauli, demum Romam commigrasse.
[Note: 17] Quamuis non desint, qui ipsum Romae viuum quidem fuisse omnino pernegent: quod Paulo (quemadmodum est in arcanis sacrarum literarum) provincia docendi cultores Deorum (quorum caput Roma) demandata suerit a Christo, Petro Hebraeos duntaxat instituendi copia facta: quamobrem ipse et Babyloniae (vbi tum multi Iudaei, vt Iosephus
scribit, erant: adeo vt potentissimum regem Persarum bello lacessiuerint) et ad Iudaeos Christi sectatores scripserit. Has ego pugnas ad contentiosos in palaestram relego, coniecturas humanas, certi nihil adferre possem. Nam Babyloniam ab Petro, sicut a Ioanne Romam adpellari, authores sunt: alii Babyloniam Aegypti intelligunt: quae nunc est Alchairum, antiquis Memphis.
1. Nero in Germanos munificus, eorum opera in bello vbique vtitur.
2. Frisii a Nerone agros petunt, dumque ipsis Boiocalus assistit, voti compotes fiunt, Legatique ciuitate Romana donantur.
3. Iudaei rebellant, Syriaeque Legatum in fugam coniiciunt.
4. Vespasianus vna cum copiis Germanicis aduersus Iudaeos mittitur.
5. Iosephus captus vaticinio sibi imminens mortis periculum auertit, et honore afficitur. Eius commentarii. Iudaei bis praelio funduntur.
6. Gallia rebellat, quae Germanorum opera recuperatur, rebellionisque caput ad mortem compellitur.
7. Exercitus et Prouinciae post Hispaniae defectionem rebellant, et Galbam Caesarem salutant.
8. Nero priori quinquennto optune imperat. Testimonium Traiani.
9. Post Magicis artibus deditus, quas tamen iterum dereliquit. Magiae falsitas.
10. Cur Senatus Romanus Simoni Mago statuam poni iusserit.
11. Neronis parricidia aliaque scelera.
12. Defectio militum et prouinciarum. Nero Tribunos et Centuriones frustra in partes suas trahere tentat.
13. Post varia de conciliandis Romanis et de morte acceleranda cogitatione Roma ad libertum tecto capite fugit.
14. Eius in itinere pauor; occasione cadaveris agnoscitur. Dimissis equis per inuia et vepretes ad libertun aegre euadit.
15. Per cauernam subterraneam quadrupes in villam penetrat, ibique sepulchrum parat.
16. Gemoniae scalae quid? Nero mortem sibi inferre tentat, mox tamen propositum differt.
17. Tandem appropinquantibus equitibus sese interimit.
18. Nonnulli eum adhuc viuere adseruerunt.
19. Quidam Christianorum eum alicubi detineri, et Anti Christum futurum, somniarunt.
20. Nero initio regiminis Christianis fauisse probatur, quos tamen post suppliciis afflixit.
21. Plebis super eius morte contestata laetitia. Legatus Romanus in Vindelicia.
22. Petri et Pauli vaticinium de excidio Iudaeorum. Vespasianus explet.
23. Christiam hodierni a Christianorum primitiuae Ecclesiae moribus deficiunt, dum opes et felicitatem temporalem sectantur.
24. Christus gladium, non res secundas pollicitus est suis, et cur?
25. Pontifices Iudaeorum cur persecuti fuerint Christianos.
26. Cur Ethnici Christianos, imprimis Paulum persecuti.
27. Occasio persecutionis Christianorum hypocrisis.
28. Haec ansam praebuit, vt Christiani infanticidii, incestus et aliorum scelerum rei fierent. Pabulum Iudae.
29. Christiani sine vlla inquisitione in veritatem criminis aut eius probatione ex sola professione nominis condemnabantur.
30. Aliae leuiores Christianorum inculpationes.
31. Philosophi contra eos scribunt, Principes Constitutiones et Rescripta, Iure-Consulti disputationes de poenarum generibus Christianis irrogandis, promulgant.
32. Iudices vt bonis Christianorum potiantur, vt et vulgus eos insectat.
33. Sacerdotes infidelium saepe causam persecutionis praebent. Signo crucis fugantur Dii Ethnicorum, ne futura in extis depingant.
34. 35. Principes in furorem contra Christianos aguntur. Immensa cruciatuum et mortis genera. Tortura per biennium.
36. Crudelitas numerum Christianorum auxit, Christianis sine distinctione sexus et aetatis vltra cruciatus et mortem appetentibus.
37. 38. 39. 40. 41. Causae cur Christiani persecutionibus magis creuerint praeter afflatum diuinum aliae ciuiles enarrantur.
42. Philosophorum de iis figmentum.
43. Philosophi Patriarchae haeretieorum.
44. Scholasticorum inanis doctrina de salute ex Aristotele haurienda. Numismata.
[Note: 1.] DOMITIVS NERO AENOBARDVS in Germanos perquam munificus fuit: ipsisque (vt ait Tacitus) plurimum confidit. Qui in Armenia, Britannia, quae defecerant, recuperandis, tutandaque Syria, sedulo ei operam nauarunt. Milite quoque Germano in Agypto, Hiberia, Albania in expeditione, quam ad Caucasias portas parauit, vsus est.
[Note: 2] Frisii gens Germaniae Magnae, agris vacuis ripae proximis, militum vsui sepositis, tum insedere, authore Verrito, et Malorige. Hi profecti Romam ad Neronem dixere, nullos mortales armis, aut fide ante Germanos esse. Aderat iis Boiocalus, vinctum se Cherusca rebellione iussu Arminii, referens mox Tiberio, et Germanico, ducibus stipendia quinquaginta annorum obsequio meruisse. Nero vtrumque ciuitate donauit.
[Note: 3] Percrebuerat oriente toto vetus et constans opinio, esse in fatis, vt eo tempore in Iudaeam profecti, rerum potirentur. Plerique de Romano Imperatore (vt exitus probauit) interpretati sunt: prudentiores ad Christum reterunt. Iudaei (quorum caput Hierosolyma: nam caeteri sub Agrippa, et Regibus amicis in obsequio quieti permanserunt) ad se hoc vaticinium trahentes, cum et Caestii Flori praesidis auaritiam ferre non possent, caeso praeposito, rebellant. Legatum insuper Syriae consularem, suppetias ferentem rapta Aquila in fugam vertunt.
[Note: 4] Contra rebelles Flauius Vespasianus praefectus militiae, vt industriae expertae, nec metuendus vllo modo ob humilitatem generis ac nominis, cum maiore filio legato mittitur a Nerone cum copiis. Et huic expeditioni miles Germanus interfuit.
[Note: 5] Aliquot vrbes Iudeae captae sunt. Flavius Iosephus scriptor historiarum, dux belli Iudaeorum, victus captusque in vincula coniectus a Vespasiano vt interficeretur, constantissime adseuerauit fore, vt ab eodem breui solueretur, verum iam Imperatore. Mortem quoque Neronis praedixit. Ob hoc viuere permissus a Vespasiano Imperatore, deinde libertate donatur: in nomen et familiam adoptatur. Bellum et antiquitatem Iudaicam, et alia pleraque scripsit. Vespasianus duobus praeliis Iudaeos superatos intra moenia Hierosolymorum compulit.
[Note: 6] Dum haec in Palaestina geruntur, Galliae tumultuantur, et Iulio Vindice duce, qui eas pro praetore obtinebat, rebellant. Acciti a Nerone Germani, viginti fere millibus Gallorum occisis, Vindicem ad mortem compellunt, Gallias Neroni restituunt.
[Note: 7] Sed Hispaniae quoque a Vindice antea sollicitatae, desciscunt, Sergium Galbam Tarraconensis Hispaniae rectorem, Imperatorem salutant. Vbi hoc diuulgatum, caeteri exercitus, et prouinciae rebellant ob hominis scelera, factum sequuntur Hispanorum, in verba Galbae iurant.
[Note: 8] Quinquennio quidem nemo melius Nerone imperauit Remque publicam administrauit: teste etiam Traiano, Principe omnium optimo, qui dicere solitus fuit: Omnes principes longe abesse a quinquennio Neronis.
[Note: 9] Postea in omne facinus flagitiumque erupit, magicae vanitati, artium fraudulentissimae deditus: cuius species plures essent: namque et ex aqua et Sphaeris, et ex aere et stellis, et lucernis, ac peluibus securibus quoque ac multis aliis modis, diuina promittit. Praeterea vmbrarum, inferorumque colloquia: quae omnia Nero, vana falsaque comperit. Primum imperare diis concupiuit: nec quicquam generosius voluit. Nemo vnquam illi arti validius fauit: omnia suppetebant, quae huic solennia esse finguntur prauae superstitioni. Immensum, et indubitatum exemplum est falsae artis, quam dereliquit Nero. Proinde autem (ait Plinius) persuasum sit, intestabilem, irritam,
inanem esse, habentem tamen quasdam veritatis vmbras, sed in iis veneficas artes pollere, non magicas.
[Note: 10] Attamen Senatus ille Romanus, ordo amplissimus, Symonem Magum statua et inscriptione sancti Dei inauguravit: credo ut ob persecutionem in nostros motam, blandiretur Mago Neroni: cui homines immolare gratissimum.
[Note: 11] Ipse enim Vitricum Claudium, a quo adoptatus fuerat, et Britannicum fratrem veneno sustulit: vxorem Octauiam, matrem Agrippinam ferro occidit: Lucanum Poetam, eius patruum Senecam, praeceptorem suum mori coegit. Optimum quemque trucidauit, virtutes ipsas penitus excindere connitebatur. Nulli delegauit officium, vbi non adiiceret, scis quid mihi opus sit: et hoc agamus, ne quis quicquam habeat. Vrbem Romanam incendit, et lusitabunduse turri prospectauit. Pessimum omnium, et hostem generis humani fuisse vulgus etiam imperitum apud nos praedicat, adeo vt nomen eius ad Tyrannos adhuc transeat.
[Note: 12] Talem principem paulo minus quatuordecim annos perpessus terrarum orbis, tandem destituit. Statio militum discessit, custodes cubiculi direptis stragulis diffugerunt. Nunciata defectione exercituum, prouinciarumque literas prandenti redditas, concerpsit, mensam subuertit, Chrystallinos scyphos duos gratissimi vsus, solo inlisit. Desertus itaque ab omnibus, vrbis et orbis consensu, per libertorum fidissimos tentauit Tribunos, Centurionesque de societate fugae: sed partim tergiuersabantur, partim aperte detrectabant. Vnus vero etiam proclamabat, vsque adeo ne mori miserum?
[Note: 13] Varia deinde agitauit, cogitauitque, Galbam ne supplex peteret, an atratus prodiret in publicum, proque rostris quanta posset maxima miseratione veniam praeteritorum precaretur, ac si animos flexisset: vel Aegypti praefecturam concedi sibi oraret. Sed deterritus est ne priusquam in forum perueniret, discerperetur, sic cogitationem hanc in posterum distulit diem. Ad mediam fere noctem excitatus, prosiluite lecto, misit circum amicos: et quia nihil a quopiam renunciabatur, ipse cum paucis hospitia singulorum adiit: verum omnium fores clausae erant, nullus penitus respondebat. Ita rursus domum in cubiculum rediit, percussorem, cuius manu periret, requisiuit: et nemine reperto, Ergo ego (inquit) nec amicum, nec inimicum habeo: procurritque quasi praecipitaturus se in Tiberim, sed reuocato rursus impetu, vt nudo pede erat, atque tunicatus, penulam obsoleti coloris superinduit, adopertoque capite, et ante faciem obtenso sudario, equum conscendit, ad suburbanum Liberti sui circa quartum miliarium ab Vrbe fugam capessit.
[Note: 14] Statim tremore terrae, et fulgure aduerso pauefactus, audiit e proximis castris clamorem militum, et sibi adversa, et Calbae prospera ominantium. Etiam ex obuiis viatoribus quendam dicentem, hi Neronem persequuntur. Alium sciscitantem, ecquid in Vrbe noui de Nerone. Equo autem odore abiecti in via cadaueris consternato, detecta facie agnitus est a quodam, et salutatus. Dimissis deinde equis, inter fruticeta ac vepres, per arundineti semitam egre, nec nisi strata sub pedibus veste, ad aduersum uillae parietem euasit.
[Note: 15] Ibi hortante liberto suo, vt interim in specum egestae arenae concederet, negauit se viuum sub terram iturum. At parumper commoratus, dum clandestinus ad villam introitus pararetur, aquam ex subiecta lacuna poturus, manu hausit. Postea diuisa sentibus penula, traiectos surculos rasit, atque ita quadrupedes, per angustias effossae cauernae receptus in proximam cellam, decubuit super lectum, modica culcitra vetere pallio strato, instructum: fameque et iterum siti interpellante panem quidem sordidum oblatum aspernatus est, aquae autem tepidae aliquantum bibit. Tum vt quamprimum se impendentibus contumeliis eriperet, scrobem coram fecit, dimensus ad corporis sui modulum: aquam, ligna, alia quoque conferri iubet, curando mox cadaueri necessaria Flebat ad singula, atque dictitabat, Qualis artifex pereo?
[Note: 16] Inter moras certior factus, se hostem a Senatu iudicatum, et ad Gemonias scalas condemnatum et quaeri, vt puniatur more maiorum, interrogauit,
Quale esset id genus poenae. Et cum comperisset, nudi hominis ceruicem inseri furcae, corpus virgis ad necem caedi, cadauer per Vrbem trahi, atque in cloacam abiici, conterritus duos pugiones, quos secum tulerat, arripuit, tentataque vtriusque acie, rursus condidit: causatus nondum adesse fatalem horam. Ac rursus segniciem suam his verbis increpat, Viuo deformiter, turpiter pereo.
[Note: 17] Iam equites adpropinquabant, quibus praeceptum erat, vt viuum eum adtraherent. Quod vt sensit, ferrum iugulo adegit, iuuante Epaphrodito a libellis. Ita similem moribus suis exitum vitae inuenit tricesimo et secundo aetatis anno, die quo quondam vxorem suam Octauiam interemerat, Anno restituto salutis septuagesimo.
[Note: 18] Non defuerunt tamen postea, qui eum viuere adhuc adserebant, et breui magno inimicorum malo reuersurum. Denique post viginti annos extitit conditionis incertae, qui se Neronem esse iactabat: tamque fauorabile nomen eius apud Parthos fuit, vt vehementer adiutus, et vixredditus sit.
[Note: 19] Quamobrem et quibusdam religionis nostrae sectatoribus persuasum fuisse existimarim, ipsum adhuc viuum alicubi clanculum detineri, foreque Antichristum, adeo, quod et id sentire Diuum Paulum interpretati sint.
[Note: 20] Ipse vero, inter caetera flagitia, Christianos suppliciis adflixit, quibus tamen primordio Imperii fauit, vt quem D. Paulus in vincula coniectus adpellauerit, ad ipsumque ductus Romam fuerit: vbi biennio libere, et nemine prohibente, Philosophiae Christianae veritatem docuit: et quosdam ex familia Caesaris recipere persuasit. [Note: 21] Plebs Romana audita morte Neronis, pileata concurrit, tanquam seruitute crudelissimi domini liberata, atque manumissa. Hisce temporibus apud Rhetias, Vindeliciamque legatum fuisse Portium Septimium, et Seuastum reperio, etc.
[Note: 22] Quemadmodum Lactantius narrat, Petrus et Paulus cum futura, quae ipsis Christus aperuit, et alia multa mira Romae praedicarent, tum etiam hoc futurum esse dixerunt, vt post breue tempus immitteret Deus Regem, qui expugnaret Iudaeos, et ciuitates eorum solo adaequaret: ipsos autem fame, sitique confectos obsideret, tum fore, vt corporibus suorum vescerentur, et consumerent se inuicem. Postremo vt capti venirent in manus hostium: et in conspectu suo, acerbissime coniuges suas vexari cernerent. Violari, atque prostitui virgines, diripi pueros, paruulos allidi, omnia denique igni, ferro, vastari: captiuos in perpetuum terris exterminari, eo quod exultauerunt super amantissimum, et probatissimum Dei filium. Itaque post illorum obitum, cum eos Nero interemisset, Iudaeorum gentem, et nomen Vespasianus extinxit, fecitque omnia, quae illi futura praedixerant.
[Note: 23] Quandoquidem autem de Christianorum excruciatione, et sanguinis eorum seminatione mentio incidit, nos abs re fuerit, paucis religionis nostrae primordia texere, vt intelligamus plane, quantum a vita, moribus, et institutis maiorum desciuerimus. Verissimum est profecto, aut illud Plinianum, multum referre in quae tempora cuiusque virtus inciderit: aut hoc D. Hieronymi dictum, auctos temporalibus, spiritualibus diminutos esse.
[Note: 24] Admonet D. Paulus eos, qui pie velint viuere, multa aduersa perpessuros. Admonet et Christus seruator hominum, Doctor, et Magister noster, se gladium et ignem, non pacem missurum. Tantum abest, vt nobis pollicitus fuerit opes, gloriam secundasque res huius seculi: pauperes, nudi, aegre veritatis grauitatem ferunt, nedum diuitiis, honoribus, imperiis onerati ferre possint: quae plerumque malos efficiunt, scelestos reddunt, bonos nunquam faciunt. Et spinae, sentesque, nolis velis, appellari solent a Christo.
[Note: 25] Qui posteaquam immortali triumpho ad coeloseuectus, et coelestis spiritus adoptiuorum filiorum mentibus illapsus est, eius comites, discipulique (sicut in sanctae historiae sacrario continetur) duntaxat Iudaeos in Palaestina, et vbique gentium passim habitantes, tanquam diuinae stirpis radicem Christianae pietatis fonte imbuerunt. Ibi sacerdotes et pontifices ira simul et inuidia commoti, quod a multitudine desererentur, et sua vitia patefierent, cognatos et gentiles suos Christo deuotos suppliciis affligunt,
eos, velut impios, et patriae religionis desertores, Deique immortalis (cuius legem datam Mosi soluerent) hostes, et proditores occidunt, trucidant, vrbibus eliminant.
[Note: 26] Primus Diuus Paulus omissa peruicacia et obstinatione inflexibili, Iudaeorum, quorum oculi veritati occlusi erant, cultoribus Deorum ianuam salutis aperuit: eiusque exemplum caeteri discipuli secuti sunt. Ibi tum mali genu, laruaeque cum cernerent se diuinitate quam hactenus iniuste vsurparant, spoliari, suasque praestigias et commenta in vulgus edi et prodi: non solum externos hostes, verum etiam proprios domesticosque templo Dei concitarunt inimicos.
[Note: 27] Quidam enim sectae nostrae philosophi (quemadmodum rerum Christianarum scriptores explicant) sub obtentu pii nominis, vitia celando male audiebant, vulgoque castigabantur, quod aliter viuerent, quam sapientibus conueniret. Et extiterunt (quod mirere) Petro et Paulo tam vigilantissimis pastoribus oues pascentibus, et procurantibus inter gregem latitantes qui verae pietatis expertes titulo caeremoniarum, coelestem philosophiam (vt illi vocant) cauponabantur: et per auaritiam facticiis sermonibus de vili plebecula negociabantur, O mores, o tempora! Quid nunc fieri censes, vbi fides, iusticiaque etiam vulgari, tritoque prouerbio depulsa terris in coelum rediit? Vbi pastores non tantum non vigilant, sed et ipsi tecti pelle ouina oues deuorant, pessimis moribus perdunt, exemplis nimium periculosis sauciant, interimunt, et comedunt? Grauissimus est morbus qui a capite diffunditur.
[Note: 28] Illorum mores locum fecerunt mendacio prophanorum, qui insontissimos Christianos infanticidii, incestus crimine praedamnabant: quibus flagitiis nostro aeuo Iudaei inuisi, et infames sunt vulgo. Rumor erat, disciplinae nostrae professores, vt genus hominum nouae superstitionis ac maleficae, non solum Magos, omnium mortalium scelerum reos esse, sed in abditis quoque conuivari, vbi infans recens natus immolaretur, sanguis inde pane exciperetur, quo sectae candidatus vesceretur. Vbi post conuiuium (pabulum Iudae nuncupabant) canes adhoc adsuefacti lumina euerterent: initiatus deinde aut sororem, aut matrem incesto pollueret. Haec initia, hos ritus solennes factionis esse, fama ementiebatur.
[Note: 29] Et vt odium letale intelligas, inquiri in nos (sicuti in sceleratos factitabatur) neglectum est: nec volebant illud, nec iubebant hostes, vt nomen inuisum praesumptis, et non probatis criminibus, solum sui confessione damnaretur: et ne fama huiusmodi falsa esse conuinceretur, et probarentur non esse, quae credere malebant.
[Note: 30] Tolerabiliora haec, quod hominem Christianum, Deorum immortalium, Imperatorum, legum, morum, humani generis hostem, naturae totius inimicum: omnis cladis publicae omnis popularis incommodi causas existimabant. Vnde vulgo protritum prouerbium fuit, Defecit pluuia causa Christiani nominis. Illud praetereo, quod superstitiosos, inutiles Reipub. penitusque infructuosos, stultissimos, crimini laesae religionis Romanae obnoxios, nos esse praedicabant. Alio quoque iniuriarum titulo postulati sumus (sed leuiusculum hoc et odii signum) quod scilicet nostrates se fratres inuicem adpellarent, et essent: Quod Romano Imperio (quod aeternum fore credebant) male ominarentur, interiturumque adfirmarent: In iusque vocati sumus, quod Asinum, ac Solem adoraremus.
[Note: 31] Cum odio sui acerba cepit veritas: lux semper inuisa fuit tenebris. Totus orbis terrarum consensu gentium in nomen Christianum conspirauit. Philosophi oblatrarunt, aduersus religionem nostram complures euomuerunt libros: impiam, anilemque superstitionem esse vociferabantur. Contra pios quoque impia iura condita, constitutiones sacrilegae, et disputationes Iureperitorum iniustae aduersus nos factae leguntur, rescripta collecta, vt docerent iniqua Iureconsulti, quibus poenis adfici deberent, qui se Dei cultores confiterentur.
[Note: 32] Iudices, et praetores plus ausi sunt: quam iubebantur: non solum authores faciundae persecutionis fuerunt, sed et mordacius in nos, et Christum, eiusque comites debacchati sunt. Quos et
Magiae, et latrocinii accusarunt, vt proscriptorum damnatorumque bonis potirentur: Quidam etiam ad nos scripsere, vt humane benigneque consulere putarentur: vulgus caecum iure suo, Christianos in publico apparentes luto, lapidibusque incessebat: diis suis sanguinem nostrum insanis clamoribus deposcebat, et deuouebat. Non tam Iudaei tempestate nostra inuisi, quam nos illo tempore fuimus.
[Note: 33] Pontifices minores, Maximi, Flamines, Aruspices, Augures, item reges, sacrificuli, saepe causa fuerunt iustitiam persequendi. Cum enim quidam nostratium sacrificantibus dominis adsisterent, imposito frontibus signo immortali, coelestique nota, deos eorum fugauerunt: ne possent in visceribus hostiarum futura depingere. Quod cum intelligerent, conquerebantur, profanos homines sacris interesse: sacrilegos, quos oderint dii, adesse.
[Note: 34] Ita adegerunt principes suos in furorem. Vbique luctus, vbique pauor, vbique plurima mortis imago: iustos et bonos vbique tanquam malos, et impios persequebantur, excruciabant, damnabant, occidebant. Varia genera crudelitatis, exquisitissimae mortium species excogitatae sunt. Insontes Christiani non solum rebus spoliati, proscripti, in exilium acti, hostes Reipublicae iudicati, ad bestias, ad metalia, ad latomias condemnati. Vniuersus etiam populus cum ipso conuenticulo concrematus est: alii crucibus adfixi, pars lapidibus obruti, pars in flumina praecipitati sunt: hic dissectus est huic viuo cutisdetracta, ille igne excoctus viuislux, mortuis terra denegata est. Nullus voluminum numerus capiet (Lactantius proximus his rebus inquit) tam infinita, tamvaria genera crudelitatis.
[Note: 35] Saeuiores illi carnifices, grauioresque fuerunt, qui neminem statuerunt occidere, nihilque aliud cogitarunt, quam vt vincerent: hi exquisitos dolores corporibus immittebant, et nihil aliud euitabant, quam vt ne torti morerentur. Iubebant tortis curam diligenter adhiberi, vt ad alios cruciatus membra renouarentur, et repararetur nouus sanguis ad poenam. Hanc carnificinam quosdam biennio pertulisse literis proditum est. Iulianus quoque Imperator talia tentans, vnius constantissimi adolescentis, Theodori nomine, fortitudine, (vt D. Aurelius Augustinus refert) a furore nos persequendi deterritus est: ne itidem ab aliis victus et minime compos, pudore, ruboreque adficeretur: et religionem, quam extirpare destinarat, corroboraret, et stabiliret.
[Note: 36] Exquisitior quippe crudelitas, illecebra erat magis, sectae plures efficiebantur, quoties metebantur, semen erat sanguis Christianorum. Excruciati vero gratias agebant Christo, deoque canebant: nec patiendo defecti, carnificum vires delassabant. Omnis aetas, omnis sexus, omnis ordo, ex ciuitatibus, vicis, agris, mulierculae, pueri, puellae (de viris taceo) certatim ad cruciamenta ruebant, dilacerarise toto corpore perpetiebantur: illis gemitum nec ignisextorqueri potuit. Accusatio votum, poena felicitas erat.
[Note: 37] Neque aliunde, quam de hostibus imperator immortalis copias suas succenturiauit, quod praeter adflatum diuinum, hoc modo fiebat: Plurimi odio crudelitatisa deorum cultu fugabantur, placebat quibusdam virtus, ac fides ipsa: nonnullisuspicabantur deorum cultum non sine causa malum putari a tam multis hominibus, vt emori malint, quam id facere, quod alii faciunt, vt viuant.
Aliqui cupiebant scire, quidnam esset illud bonum, quod ad mortem vsque defenderetur: quod omnibus, quae in hac vita chara sunt, praeferretur: a quo nec bonorum, nec lucis amissio, nec dolor corporis, nec viscerum cruciamenta deterrerent.
Valebant haec plurimum, sed et illae maximae causae nostrorum numerum semper auxerunt. Audiebat circumstans populus inter ipsa tormenta dicentes. Nolle sacrificare lapidibus humana manu factis, sed Deo viuo, qui sit in coelis. Multi hoc verum esse intelligebant, et in pectus demittebant.
[Note: 40] Deinde (vt fieri solet de rebus incertis) dum inuicem inter se quaerebant, quae esset huius perseuerantiae causa: multa quae ad religionem pertinebant, diuulgata, ac per rumorem vicissim aucupata discebant: quae quia bona erant, complacere necesse fuit. Praeterea vltio consecuta (sicut semper accidit) ad credendum vehementer impellebat.
Nec haec quidem leuis causa erat, quod immundi daemonum spiritus, accepta licentia, multorum se corporibus immergebant, quibus postea reiectis, omnes qui sanati erant, adhaerebant religioni: cuius vim ac potentiam senserant.
[Note: 41] Ipsorum quoque deorum testimonia Christianos facere consueuerunt: adiurati enim a Christianis, Daemonas se malos, et vnum esse Deum, cui Christiani manciparentur, confessi sunt. Coactique per nomen duntaxat Christi, profitebantur vnum Deum, vt disciplina Christiana doceret, colendum esse: Christumque omnes ab aeuo animas, restituto corpore iudicaturum. Hae tot causae in vnum collatae, magnam Deo multitudinem mirabiliter adquirebant.
[Note: 42] Non defuere tamen (tanta est pertinacia impietatis, et ea erat contumacia Philosophorum) qui cum viderent, tot et tantis persecutionibus religionem nostram non solum non diminui, sed e diuerso mirabiliter inualescere: commenti sunt haud scio quos ver siculos, tanquam oraculum consulenti diuinitus editos, in quibus Christum omnino quidem crimine soluebant, Petrum vero maleficio, magicoque susurro, occiso anniculo infante, dilaniatoque: et ritu nefario sepulto: extorsisse Deo trecentos sexaginta quinque annos, adfirmabant, quibus Christi nomen coleretur, Expleto hoc annorum interuallo, deinde continuo CHRISTI nomen penitus in obliuionem peruenturum ementiti sunt.
[Note: 43] Confinxere hanc fabulam eruditi, nimirum doctores Philosophiae, quae semper maioribus nostris suspecta fuit: vt cuius professores, adulatores, et tempori seruientes, per inane nomen sapientiae sicut D. Paulus commonefacit) simplices seducebant. Ipsi enim (refert Tertulianus) inimice adfectarunt veritatem, adfectandoque corruperunt: et quibusdam suis opinionibus sacras literas, ad Philosophicas sententias adulterauerunt: adeo vt scitissime a nostratium quopiam dictum esse referat sacer Hieronymus, Philosophos esse patriarchas Haereticorum (vt adpellant) hoc est, impiarum sectarum, mendaciorum, dissidiique authores. Nam Philosophus, vt idem ait, et gloriae animal, et popularis aurae, atque rumorum venale et vile mancipium. Immortalis etiam Ambrosius, vt Christiani de eo male opinarentur, philosophiam profiteri coepit.
[Note: 44] Verum nostro aeuo diuinae penetralia veritatis, philosophiae ignaris praeclusa esse opinantur, clauesque coelestis Thesauri Arijtoteli Stagiritae Dialecticisque acceptas referunt. At quam pie, quamvere, viderint doctiores. Ego ad reliqua pergo. Quod si maxime verum esset, nullus theologus esset in vniuersa Germania, quem ego quidem norim.
[Note: 45] NERO CAESAR AVGVSTVS
VESTA
IMP. NERO CAES. AVG. P. MAXIMVS
VICTORIA AVG.
S. C.
1. Galba cur in administratione Hispaniae muneribus se subtraxerit.
2. Galba mortis metu Caesaris dignitatem affectat, et Romam properat.
3. Romae inconsiderate custodiam corporis ex Germanis consistentem dissoluens trucidatur.
4. Germani beneficiorum memores.
[Note: 1] SERGIVS GALBA nobilissimus, veteri et honorabili prosapia oriundus: dum vigebat, militari laude apud Germanos floruit: et sortitus proconsul Tarraconensem Hispaniam, diu prudentissime administrauit prouinciam. Tandem Neronem timens, in desidiam et segniciem, quod nemo rationem ocii sui reddere cogeretur, conuersus est.
[Note: 2] Carthagine deinde Noua conuentum agens, tumultuari Gallias comperit. Legato Aquitaniae auxilia implorante,
superuenerunt Vindicis literae hortantis, vt humano generi adsertorem, ducemque se accommodaret: nec diu cunctatus, conditionem partim metu, partim spe recepit. Nam et mandata Neronis de nece sua ad procuratores clam missa deprehenderat. Morte Vindicis consternatus non parum, perseuerauit tamen, adsumptoque Caesaris nomine, ad vrbem properauit.
[Note: 3] Nero ab omnibus desertus seipsum interemit. Vulgatumque est arcanum Imperii, alibi, quam Romae posse fieri Imperatorem. Galba vbi Romam venit, Germanorum cohortem a Caesaribus olim ad custodiam corporis institutam, multisque experimentis fidissimam, dissoluit, ac sine vllo commodo remisit in patriam. Quamobrem facile a M. Saluio Otone res nouas moliente, immissis equitibus in medio foro vrbis Romae a suis desertus contrucidatus est tertio ac septuagesimo aetatis anno, Imperii mense septimo.
[Note: 4] Nemo Imperatori opem ferre conatus, excepta Germanorum vexillatione hi ob recens meritum, quod se aegros atque inualidos magnopere fouisset, in auxilium aduolarunt: sed serius, itinere deuio, per ignorantiam locorum tetardati, etc.
1. Saluius Oto Neronis intimus, fraude ipsius Galba interempto imperio potitur.
2. Germani exercitus rebellant, et Vitellium Caesarem eligunt, qui in Italiamtendit.
3. Germanorum singularis, opera in obsidione Placentiae et ab his terror Otonianis incussus.
4. Oto aliquot praeliis fusus se interficit.
[Note: 1] M SALVIVS OTO, Neronis quondam intimus, et omnium consiliorum particeps, occiso eius fraude Galba dominationem occupat, Imperiumque arripit.
[Note: 2] Germanici tum exercitus fremebant, fraudari se praemiis, nauatae aduersus Gallos et Vindicem operae. Primi ergo obsequium rumpere ausi apud Agrippinensem Coloniam in verba Auli Vitellii iurant, qui pronus ad res nouas, a Galba in inferiorem Germaniam missus erat. Salutatur itaque Vitellius Imperator, consensu exercituum vtriusque Germaniae, statim Germanicus dictus est. Sperans inde auxilia aliorum Germanorum secutura, in Italiam, Vrbemque expeditionem parat. Praemissis vexillis Germanorum, ad Placentiam ventum est. Dalmatiae, Pannoniae, Moesiae, Norici, Illyrici legiones, et totus Oriens, et Africa Otoniani erant. Placentia obsessa a Vitellianis, cohortes Germanorum, cantu truci, more patrio, nudis corporibus super humeros scuta quatienshostes territant, naues mergunt Otonianorum.
Victus itaque aliquot praeliis Oto Imperator mori decreuit, pugioneque et vno ictu se traiecit, infra leuem pupillam: et ita exanimatus est quinquagesimo, et octauo aetatis anno, et nonagesimo, quinto Imperii die. etc.
1. Vitellius Roma potitur. Exercitus quidam ab eo desciscunt, et Vespasianum Imperatorem eligunt.
2. Vespasianus metu Germanorum exercituum recusat imperium.
3. Vespasianae copiac Rhetias infestant, Vitellianae Oeniripam occupant, neutrae pugnam tentant.
4. Vespasiani in Capitolium compulsi a Germanis opprimuntur. Domitianus fuga sibi consulit.
5. Germani, qui hactenus domi remanserunt, Romanas prouincias occupant.
6. Rheni accolae insurgunt, Galliasque affectant. Autores belli Virgo fatidica Velleda.
7. Germani Romanis Praetoriam triremem adimunt. Vbi in consortium Germaniae recepti, Legatorumque ad eos missorum postulatio.
8. Moguntiacum obsessum aliaeque contra Romanos res feliciter gestae.
9. Vespasiani agminis antecessores Romam irrumpunt. Vitellius ab omnibus desertus sese abscondit, capitur, ignominiose interficitur.
[Note: 1] AVLVS VITELLIVS post Otonem defunctum, Roma deinde potitur, sed octauo Imperii mense desciuerunt ab eo exercitus Maesiarum, atque Pannoniae, et transmarini, Iudaicus, et Syriacus, ac pars in absentis, pars in praesentis Vespasiani (qui prospere cum filio in Iudaea bellum gerebat) verba iurant.
[Note: 2] Recusauit primo Vespasianus Imperium recipere, ob Germanicorum exercituum famam, et robur. Quibus vt par occurreret, trahit et ipse in partes Germaniae gentes, Danubii accolas, principes Sarmatarum, et Iazigum. Sido et Italicus Reges Sueuorum in commilitium acciti sunt a Vespasiano. Cui Volgesus quoque Rex Parthorum auxiliares copias pollicitus est, positis in latus auxiliis. Sido, et Italicus Sueui cum delectis popularium in prima acie versabantur.
[Note: 3] Infesta Rhaetia, cui Portius Septimius incorruptae erga Vitellium fidei, procurator erat, Sextilius Felix cum ala Auriana (vrbs fuit in ripa Athesis supra Tyrolios) et octo cohortibus, ac Noricorum iuuentute ad occupandam ripam Oeni fluminis (quod Rhaetos Noricosque interfluit) missus est. Nechis aut illis praelium tentantibus, fortuna partium alibi transacta est.
[Note: 4] Flauius Sabinus frater Vespasiani, et reliqui Flauiani Romae in Capitolium compulsi, et a Germanis militibus, succenso templo Iouis, oppressi sunt. Domitianus filius Vespasiani apud aedituum clam pernoctauit, et mane Isiaci celatus habitu, interque sacrificulos vanae superstitionis, quum se trans Tyberim ad condiscipuli sui matrem comite vno contulisset, ita latuit, vt scrutantibus, qui vestigia secuti fuerant, deprehendi non potuerit.
[Note: 5] Caeteri vero Germani, qui domi remanserant, vbi Italiam bello flagrare, cuncta inuicem hostilia, ciuilibusque armis Romanos discordes esse acceperunt, arma et ipsi rapiunt: speque praedandi Romanas inuadunt prouincias. Roxolani Sarmaticae gentes transito Histro, caesis duabus cohortibus, magna spe ad Moesiam irrumpunt: Fronteium Agrippam Consularem, praesidemque occidunt: Dacorumque gentes expugnatis cohortium alarumaque hybernis, vtraque Danubii ripa potiti sunt: inde castra legionum excindere parabant. Per Rhaetias quoque et Vindeliciam ingens vis Germanorum timebatur. Haec ad Danubii oram gesta.
[Note: 6] Rhenus ferocius insurrexit, Galliasque adfectauit. Author belli Claudius Ciuilis Bathauus, socii armorum accedunt Brenno Caninefas, id est Selandus, Iulius Sabinus Lingon, Tullius Valentinus Treuir regio genere procreatus, e maioribus hostis populo Romano. Incitabat etiam non parum Velleda nationis Bructerae Virgo fatidica: alta turri habitabat.
[Note: 7] Praetoriam Triremem Romanis in Rheno ademptam, flumine Luppia, domum traxere Velledae Germani. Vbii, genus Germanicae originis (eiurata patria, Romanorum nomine Agrippinenses vocabantur) recepti sunt: legati missi a Germanis transrhenanis ad concilium Agrippinensium, qui primo gratati, quod rediissent in numerum, et corpus Germaniae; deinde moenia destrui,
vectigalia abrumpi, Romanos trucidari postularunt.
[Note: 8] Moguntiacum quoque obsessum est, et caesae legiones Romanae sunt: quarum caede patrata, Ciuilis Bathauus (vt dixi) dux belli propexum, rutilatumque crinem deposuit. Idem molem a Druso factam disiecit, Bathauiam insulam, excluso sinu maris reddidit quodammodo Germaniae: pleraque huiusmodi tum copiosissime tum elegantissime narrat Cornelius Tacitus in historia Augustali. Ego breuitati studens ad Boios festino: haec magis, vt pollicitus sum, ostendo, quam dissero.
[Note: 9] Dum haec in Germania geruntur, agminis Vespasiani antecessores Romam iam irruperant. Tum Vitellius omnibus abs se dilabentibus, zona se aureorum plena circumdedit, confugitque in cellam ianitoris: religato pro foribus cane, lecto et culcitra obiectis. Vnde extractus et agnitus, religaris post terga manibus, iniecto ceruicibus laqueo veste discissa, seminudus in sorum tractus est. Inter magna rerum et verborum ludibria, reducta coma capite, mento mucrone gladii subiecto, vt visendam praeberet faciem, neue submitteret. Quidam caeno stercoreque incessebant, alii vitia corporis et animi exprobrant. Tandem apud Gemonias (vbi fratrem Vespasiani necari permiserat) minutissimis ictibus excarnificatus atque confectus est. Et inde vnco tractatus in Tiberim, anno vitae septimo et quinquagesimo etc.
1. Vespasianus ex Iudaea optatus Romam peruenit.
2. Imperium Romanum vacillans firinat.
3. Germanos muneribus datis sibi conciliat, foedus cum iis pangit. Hesperia placatur. Vindeticiae Praeses.
4. Hierosolymitani templi vastatio et populi Iudaici miseranda euersio.
5. Ciuitatis dirutae reliquiae. Petri et Pauli de euersione vaticinia.
6. Vespasianus cum filio triumphat. Cura ipsius de Republica in meliorem statum redigenda, bonisque ingeniis et artibus eam augendi.
7. Vespasianus archiuum Romanum, quod cum Capitolio combustum erat, conquisitis vndique exemplaribus restituit, templumque pacis aedificat.
8. Vespasiani comitas et dicacitas.
9. Num auarus fuerit.
10. Eius patientia in ferendis amicis, causidicis et philosophis.
11. Mors.
12. Numismata.
[Note: 1] ELAVIVS VESPASIANVS, matre Vespasia Polla genitus (filia Vespasiani Pollionis, ter tribuni militum, praefecti castrorum) relicto filio maiore Tito in Iudaea: cui et belli conficiendi curam demandauit, ipse Romam omnium votis desideratus aduenit.
[Note: 2] Incertum diu, et quasi vagum Imperium, quod ignauia Gaesarum ab ex cessu Augusti per annos sex, et quinquaginta pene decoxerat, firmauit. Nihil antiquius duxit, quam prope adflictam, nutantemque Rempubl. stabilire. Coepit imperare seruati orbis anno altero, et septuagesimo.
[Note: 3] Domitianus filius eius, dum pater abest, expeditionem in Galliam et Germanias dissuadentibus paternis amicis inchoauit: tantum Lugdunum vsque progressus, pater Vespasianus Germanos muneribus et praemiis sibi conciliauit. Dum enim adhuc priuatus esset, eius amicus erat Ciuilis Bathauus, dux Germanorum, qui, a Cereale duce Romano, a Vespasiano cum filio eius Domitiano ad Germanos pacandos misso, ad colloquium inuitatus arma et bellum deposuit: Foedus cum Vespasiano init, quod ad Domitianum vsque observatum est. Germanorum agmina, ait Iosephus, sedarunt bella Giuilia. Itaque Vespasianus, vt ait idem, pacauit Hesperiam tumultu Germanorum concussam. Vindelicorum praeses fuit sub Vespasianis Imperatoribus Sextilius Felix.
[Note: 4] Caeterum Titus filius Vespasiani, inter haec Hierosolyma graui obsidione cincta expugnat, atque capit. Templum succendit, solo omnia aequat. Ipsi Iudaei obsessi, siti, fame confecti, corporibus suis pasti sunt: se inuicem bello intestino consumpserunt. Postremo capti in manus hostium venerunt: in conspectu suo acerbissime coniuges suas vexari viderunt, violari, et prostitui virgines, diripi pueros, allidi paruulos: omnia denique igni, ferroque vastari: captiuos in perpetuum terris suis exterminari. Vndecies centena millia hominum fame et gladio perierunt: alia centum millia capta publice venundata sunt. Coierat frequentior Iudaeorum multitudo Hierosolyma ex toto orbe terrarum Paschalibus. Iam enim adfore suum Messiam sibi persuaserant, sed ita poenas ob Christum in crucem actum homicidae dederunt.
[Note: 5] Capta itaque vrbe, templo subuerso, deinde ciuitatis vsque ad Hadrianum, per quinquaginta annos mansere reliquiae. Praedicarunt haec Romae, omnia fore post breue tempus Iudaeis, Petrus et Paulus: et ea praedicatio in memoriam scripta permansit.
[Note: 6] Vespasianus pace terra marique parta, cum Tito filio triumphauit, turbatam Rempublicam tot malis in meliorem statum redigere, summam operam navauit, ingenia et artes maxime fouit. Primus e fisco Latinis, Graecisque Rhetoribus annua centena constituit. Praestantes artifices, nec nou Poetas coemit.
[Note: 7] Aerarium tabularum tria millia, quae simul cum capitolio conflagrauerant, restituenda suscepit, vndique inuestigatis exemplaribus. Instrumentum Imperii pulcherrimum ac vetustissimum, quo continebantur pene ab exordio Vrbis senatusconsulta, plebiscita, de societate ac foedere, ac priuilegio cuicunque concessis. Templum pacis quoque aedificauit, quod indocti concionatores mentiuntur, corruisse antequam extructum sit.
[Note: 8] Comissimus, dicacissimusque fuit: quendam e charis ministris dispensationem cuidam quasi fratri petentem, quum distulisset ipsum candidatum ad se vocauit, exactaque pecunia, quantam is cum suffragatore suo pepigerat, sine mora ordinauit. Interpellanti mox ministro, alium tibi ait, quaere fratrem, hic, quem tuum putas, meus est.
[Note: 9] Quidam auarum natura fuisse tradunt: idque ei exprobratum a seno bubulco, qui negata sibi gratuita libertate, quam adeptum Imperium orabat, proclamauerit, Vulpem pilum mutare, non morem. Sunt tamen, qui contra opinentur, ad cupiditatem necessitate compulsum summa aerarii fiscique inopia, quod et verisimilius videtur, quando male partis optime vsus est. [Note: 10] Amicorum libertatem causidicorum figuras ac philosophorum contumaciam lenissime tulit. Imperauit annos nouem, menses vndecim, dies duo et viginti: [Note: 11] mortuus est Octauo Calendas Iulii, annum gerens aetatis fexagesimum ac nonum, superque mensem ac diem septimum, ne extremo quidem periculo mortis iocis abstinuit. Primamorbi accessione, vt puto, (inquit) deus fio. Et aluo repente ad defectionem soluta, imperatorem, ait, stantem mori oportere. Dumque confurgit ac nititur, inter manus subleuantium extinctus est, etc.
[Note: 12] VESP. AVG. P M COS. IIII. IMP. CAE.
SALVS AVG.
IMP. CAESAR VESPASIANVS
AVG. TR. P.
TRIVMP. AVG.
IMP. CAES VESPASIANVS
VICTORIA AVG.
S. C.
IMP. T. CAES. VESP.
AVG. P M TRI P COS. VII.
AETERNIT. AVG.
S C.
1. Titus ante Principatum omnibus vitiis deditus, alter Nero audiebatur.
2. Postquam autem ad Principatum transiit, omnem vitiorum materiam amouit, ita vt omnium animos sibi conciliaret.
3. Prauos mores post Principatum adeptum corrigere, pro miraculo habendum.
4. Titi facultates in bellicis et togatis artibus, cura imperii, munificentia et beneuolentia.
5. 15. Romanum incendium et pestis.
6. 7. 8. 9. 10. 11. 12. 13. 14. Montis Vesuuii conflagratio, prodigia praecedentia et terrae motus.
16. His malis medendis omnia remedia adhibuit Titus, damnaque illata resarcire allaborat.
17. Mors Titi et inde exortus communis luctus.
18. Mors Plinii secundi.
19. Numismata.
[Note: 1] FLAVIVS TITVS VESPASIANVS adhuc priuatus, atque etiam sub patre principe inciuilius, violentiusque egit, praeter saeviciam. Luxuria etiam iu eo suspecta fuit, nec minus libido: suspecta et rapacitas, quod in concionibus patris nundinari solitum constabat: ne odio quidem, nedum vituperatione publica caruit. Propalam alium Neronem et opinabantur, et praedicabant. Nec temere quis, ram aduerso rumore magisque invitis omnibus transit ad principatum.
[Note: 2] At illi ea fama pro bono cessit, conversaque est in maximas laudes: neque vllo vitio reperto, et contra virtutibus summis materiam omnem vitiorum amouit. Beronicen Reginam, cuius amore infamis fuerat, inuitus inuitam ab vrbe dimisit. Tantumque illi ad promerendam omnium voluntatem vel ingenii, vel artis vel fortunae superfuit. Et quod difficillimum est in Imperio, Vt amor et deliciae generis humani cognominatus sit.
[Note: 3] Merum miraculum est, quod in vno homine fuere ante principatum tot vitia, in principatu tot virtutes. Cum frequentius magistratus corrumpat antea integros, adeo vt non inscite Lucanus dicat,
[Note: 4] Exeat aula, qui vult esse pius.Virtus et summa potestas non coeunt: id quod etiam vulgo dici solet, Diu in aula, diu apud inferos.
[Note: 5] Fuit Titus armorum, equitandi peritissimus, Latina, Graecaque lingua disertissimus: Oratione et poematibus promptus, et facilis ad extemporaIitatem vsque: notis quaeque velocissime excipiebat, chirographa quaecunque vidisset, imitabatur. Idem omnium officiorum curam ad se recepit patris nomine, et epistolas dictauit, edicta conscripsit, orationes in Senatu recitauit. Natura beneuolentissimus fuit: obstinatissime tenuit, ne quem sine spe dimitteret. Non oportere, aiebat, quemquam a sermone principis tristem discedere. Laudatur etiam a nostrae religionis professoribus, illa vox memorabilis, recordatus quondam super coenam, quod nihil cuiquam eo die praestitisset, Amici (inquit) diem perdidi.
[Note: 6] Sub eo tristia, et fortuita acciderunt: conflagratio Vesuuii montis in Campania: incendium Romae per triduum, totidemque noctes: item pestilentia, quanta non temere alias.
[Note: 7] Sed libet rem curiosius enarrare. Mons est in Campania iuxta Neapolim nomine Vesuuius, ad mare vergit, ex quo tum magnus ignis subito, nono Calendas Septembris, hora diei fere septima exarsit: quod hoc modo factum est: Viri multi atque magni, humanam omnem naturam excedentes, quales Gygantes describuntur, partim in finitima regione per vrbes, interdiu atque noctu per terram oberrantes, et in aere procurrentes visi sunt. Post haec vehemens siccitas, et vehementes terraemotus facti sunt. Montes subsiliebant, sonitus e cauernis subterraneis
tonitruis persimiles edebantur, ferra mugire audiebatur: mare fremebat, coelum resonabat, fragor deinde immensus subito, ceu collidentium montium auditus.
[Note: 7] Exiliebant primo lapides ingentes: inde tantus erupit ignis, ac fumus, vt aera totum obumbraret, totum solem occultaret: mox ex die nox, et tenebrae ex luce factae sunt. Existimabantur Gygantes reuixisse: apparebant enim illorum effigies in fumo. Praeterea tubarum sonitus audiebatur. Apparebant quoque nubes, inusitata specie et magnitudine procul intuentibus, incertum ex quo oriebantur. Erat forma et similitudine arboris pini, longissimo velut trunco, elata in altum, quibusdam ramis diffundebatur. Deinde in latitudine euanescebat, candida interdum sordida, et maculosa:
Arsuri timuere gentes fulgura mundi.
Tempus adesse putabant
Quo mare, quo tellus, correptaque regia mundi
Ardeat, et mundi moles operosa laboret.
[Note: 8] Pars ex domibus fugiebat, sub dioque extrema operiebatur: alii ex terra in mare, et rursus ex mari in terrarn profugiebant. Quidam trepidi et amentes praesenti periculo oppressi sunt. Eructabatur immensus cinis, occupabat terram, mare aera: incidebat calidior et densior, quo propius accedebatur. Iam pumices nigri et ambusti, et fracti igne lapides. Pluribus Iocis latissimae flammae atque incendia elucebant, quorum fulgor et claritas tenebris noctis excitabantur. Laedebantur homines pecudesque, pusces, et aues absumebantur. Iam dies alibi, illic nox omnibus noctibus nigrior densiorque, quam tamen faces multae, variaque lumina soluebant. Deinde flammae flammarumque praenuncius odor sulphuris praecesserat per multos diestremor terrae minus formidolosus, quia Campaniae solitus.
[Note: 9] Illa vero nocte ita inualuit, vt non moueri omnia, sed euerti crederentur: crebris, vastisque tremoribus tecta nurabant, et quasi cuncta sedibus suis, nunc huc, nunc illuc abire, aut referri videbantur. Areae ex quibus tecta adibantur, cinere missisque pumicibus oppletae insurgebant, vt si longior sub tecto mora esset, exitus negaretur. Sub dio, leuium exeiorumque pumicum casus timebatur: quidam ceruicalia capitibus imposita linteis constringunt, id munimentum aduersus decidentia fuit.
[Note: 10] Iam hora diei prima, et adhuc dubius et quasi languidus dies: rursus iam quassatio tectis, certae ruinae metus, excessum oppidis. Vehicula quanquam in planissimo campo in contrarias partes agebantur: ac ne lapidibus quidem fulta in eodem quiescebant.
[Note: 11] Praeterea mare in se resorberi, et tremore quasi repelli videbatur: certe processerat littus, multaque animalia mare in siccis arenis destituebat. Ab altero latere nubes atra, et horrenda ignei spiritus, certis, vibratisque discursibus rupta, in longas flammarum figuras dehiscebat: fulguribus illae similes, et maiores erant. Nec multo post illa nubes descendere in terras, operire maria coepit quaecunque oppida, vicos cinxerat. Iam cinis his adhuc tamen rectus irruebat, fugientium tergis densa caligo imminebat, quae torrentis modo infusa terrae, sequebatur in aperto fugientem. Mox nox, qualis in clausis locis lumine extincto. Audires ululatus foeminarum, infantium quiritatus, clamores virorum, alii parentes, alii liberos, alii coniuges vocibus inquirebant. Vocibus noscitabant hi suum casum, illi suoum miserebantur. Multi ad deos manus tollere, plures nusquam iam deos vllos, aeternamque illam, et nouissimam noctem mundo interpretabantur.
[Note: 12] Nec defuerunt qui victis mentitisque terroribus, vera pericula augerent. Paululum reluxit, sed non dies: sed adventantis ignis indicium videbatur, et ignis quidem substitit, tenebrae rursus cinis multus et grauis. Hunc identidem adsurgentes excutiebant, operti alioquin atque oblisi pondere.
[Note: 13] Tandem illa caligo tenuata quasi in fumum nebulamue discessit. Mox dies vere, sol etiam refulsit, luridus tamen qualis esse, cum deficit, solet. Occurrebant trepidantibus adhuc oculis mutata omnia, altoque cinere tanquam nive obducta: metus praeualebat. Nam et tremor terrae perseuerabat, et plerique lymphati, terrificis vaticinationibus, et sua et caliena mala ludificabantur.
[Note: 14] Duae ciuitates conflagrarunt Herculaneum, et Pompeii sedente in theatro populo. Tantus puluis fuit, vt ab eo loco Africam, Syriam, Aegyptum, Romamque penetrauerit. Tocus aer imminens puluere oppletus fuit: sol obscuratus obtenebratusque est. Permultos dies metus erat maximus: nesciebant homines, quidnam rei esset, quod factum erat: nec coniecturari poterant. Existimabant omnia euerti, infima imis misceri, solem in terram ferri.
[Note: 15] Sequenti anno, ignis a terra progrediens vrbem Romam populatus est: subsequuta est pestis grauissima. Iudaei irae et diuinae vindictae tribuebant poenas violati templi, ac ciuitatis a deo electae et euersae, Caesarem Titum, atque Romanos dare interpretabantur.
[Note: 16] In his tot aduersis, ac talibus, Imperator Titus non modo principis sollicitudinem, sed et parentis adfectum vnicum praestitit. Nunc consolando per edicta, nunc opitulando, quatenus suppeteret facultas, medendae valetudini leniendisque morbis: nullam diuinam, humanamque opem nonadhibuit, inquisito omnium sacrificiorum, remediorumque genere. Curatores restituendae Campaniae e consularium numero sorte duxit. Bona oppressorum in Vesuuio, quorum haeredes non restabant, restitutioni adflictarum vrbium adtribuit. Vrbis incendio absumptis operibus, ac templis, ornamenta suorum praetoriorum destinavit. Praeposuit complures ex equestri ordine, quo quaeque maturius peragerentur. Actum fuisset de genere humano, si talibus et tot malis saeuus contigisset, ac truculentus Imperator.
[Note: 17] Inter haec morte praeuentus maiore (vti scribunt) hominum damno, quam suo excessit, Idibus Septembris post biennium, et menses duos, diesque viginti, quam successerat patri altero et quadragesimo aetatis anno. Quod vt palam factum est, non secus ac in domestico luctu, maerentibus publice cunctis, vbique fletus vbique lachrimae fuerunt.
[Note: 18] C. Plinius Secundus Veronensis vir omnium rerum studiosissimus, qui praeclara monumenta ingenii reliquit, licet occupatissimus esset officiis maximis, et amicitia principum, periit, dum superius motis miraculum propius, vt eruditissimus, noscere concupivit, aetatis anno sexto et quinquagesimo. Scripsit idem bellorum Germaniae viginti libros: quibus omnia, quae cum Romanis bella vnquam gessimus, collegit, inchoauit cum in Germania militaret, sed hi libri non extant, perierunt incuria temporum. Nec est quod, si per fata liceret, legere malim.
[Note: 19] IMP TITVS CAES VESPASIA
NVS AVG P M TR P VIIII
XV AVG VII P P
IMP T CAES VESP AVG P M TR P
COS VII
AETERNIT AVG
S C
1. Domitianus rapax, saeuus, Diuini honoris affectator. Persecutio Christianorum et Mathematicorum.
2. Domitianus bellum ciuile cum Antonio feliciter finit.
3. Germani foedus cum Vespasiano et Tito hactenus obseruatum soluunt, et Provincias Romanas vastant.
4. Exercitus Romauos cum Legatis variis praeliis opprimunt, ingentiaque damna Romano Imperio inferunt.
5. Germani acceptis immensis muneribus et tributis annuis stipulatis, pacem concedunt.
6. Domitianus non satis securus ad continendos Germanos Traianum Germanis cis Rhenanis praefecit.
7. Domitianus Germanici nomen assumit, falsumque triumphum agit.
8. Eius mors et ignominia. Boiorum Praeses.
9. Chrysostomus Philosophus Roma pulsus ad Germanos se confert.
10. Numisina.
[Note: 1] FLAVIVS DOMITIANVS fratri Tito et parenti dissimillimus, super ingenii naturam inopia rapax, metu saeuus. Primus dominum, et deum se adpellari iussit. Extat de hoc Epigramma Martialis, qui, sicut et Quintilianus plurimum Domitianum laudant: ab eoque amati sunt. Tentauit in Christianos arma, sed facile ceptum repressit, restitutis quos relegaverat. Mathematicos, et Philosophos vrbe pepulit.
[Note: 2] Bellum Ciuile motum a L. Antonio, superioris Germaniae praeside, absens per Normanium Lappium confecit mira felicitate, quum ipsa dimicationis hora, resolutus repente Rhenus, transituras ad Antonium Germanorum copias prohibuisset.
[Note: 3] Germani deinde transrhenani, transdanubianique foedus cum superioribus principibus obseruatum soluunt auaricia Domitiani, quod solitis stipendiis defraudabantur, commoti. Transitis Rheno et Danubio vtraque ripa potiuntur, Galliam, Maesiam, Pannoniam, Vindeliciam, Rhaetias, Noricum, prouincias Romanas, igne, ferro, praeda deuastant, vicos incendunt, vrbes diripiunt.
[Note: 4] Agrippa Pompeius legatus Illyrici: Oppius Sabinus Consularis, Cornelius Fuscus legatus, cui summam belli Domitianus commiserat, cum legionibus caesi sunt: caput Sabini abscissum, per populares circumlatum. Domitianus Rhenum, Danubiumque nauibus in modum pontis contabulauerat: viribus Rom. Imperii Gerinanos inuaserat: verum a Germanis (vt ait Tacitus) tot exercitus oppressi, ac deleti: tot milhares viri cum cohortibus expugnati, ac capti sunt, vt iam non de milite Imperii et ripa, sed de hybernis legionum, et possessione prouinciarum dubitatum sit: damna damnis continuabautur: omnis annus funeribus, et cladibus insigniebatur. Nec iam de libertate Germani (addit Plinius) sed de virtute Ramanorum certabant: ac ne inducias quidem, nisi aequis conditionibus inibant, legesque vt acciperent, dabant: ingentibus damnis immensis muneribus (verba sunt Caecilii Plinii) paciscebamur.
[Note: 5] Empta tandem pax est a Germanis, annua tributa constituta, vti se trans Rhenum, Danubiumque continerent. Nec sic quidem securus omnino Domitianus, iners ipse, alienisque virtutibus tunc inuidus, Traiauum (qui post imperauit) virum et belli, et pacis artibus, vt quisquam illa aetate esse poterat, clarissimum, vt validissimum praesidium exciuit ex Hispaniis, Germanis, quae in Galliis sunt, praefecit, vt Germani transrhenani virtute quoque Traiani, et admiratione, iustitiaque in foedere detinerentur.
[Note: 6] Quibus licet Domitianus coactus fueris pendere, nihilominus Germanicus dictus est. Falsum ex Germania duxit Triumphum, emptis per commercia, quorum habitns et crines in captiuorum speciem formarentur.
[Note: 7] Domitianus ob crudelitatem, conscia vxore sua Domitia Longnia, in cubiculo vulneribus septem contrucidatus est quartodecimo Calendas Octobris, anno aetatis quinto et quadragesimo, Imperii quinto decimo super mensem quintum. Clypei et imagines eius passim, vbique per Romam in terram deiectae, et a populo per ignominiam publice conculcatae.
[Note: 8] Regionibus, et prouinciis, quas nunc Boii possident, praesedit Sosius Senecio vir consularis. Dion Chrysostomus aurea praeditus lingua, Rhetor et Philosophus, cum Philosophi Romae passim a Domitiano proscriberentur, ad Gotos, Germanosque se trans Danubium contulit, exulauitque apud Germanos: orationem Comac composuit etc.
[Note: 9] IMP. CAESAR DOMI-
TRAIANVS AVG TR P COS
VII
1. Nerua annum imperauit.
2. Traianum designat Caesarem.
3. Eius interitus.
4. Numismata.
[Note: 1] COCCEIVS NERVA, occiso Domitiano coepit imperare anno Christi, terrarum Domini, Deique rerum vndecentesimo, imperauitaunum vnum, menses quatuor.
[Note: 2] Adoptauit Traianum (qui tum Germaniae, quae est in Gallia Belgica, praesidebat, annum aetatis secundum et quadragesimum gerebat) ipsum Caesarem designauit: Imperii insignia eidem in Coloniam Agrippinensem missa sunt. Domitiani omnia acta rescissa, restituri quos relegarat.
[Note: 3] Porro Nerua periit in hortis Salustianis, aetatis anno altero et septuagesimo.
[Note: 4] IMP NERVA CAES AVG P M TR
P COS II P P
SALVS PVBLICA.
IMP NERVA CAES AVG P M TR P
COS II P P.
CONCORDIA EXERCITVM
DIVVS AVGVSTVS
IMP NERVA CAES AVG
S C
1. Traianus Imperaetor salutatus, Germanos magno labore et muneribus ad pacem trahit.
2. Pons Traiani in Histro.
3. Daci cum Parthorum Rege foedus ineunt, cum Romanis rumpunt.
4. Traianus Danubium transit, periculum vitae incidit. Boiorum ad Traianum facta admonitio.
5. Dacia victa et in Romanam prouinciam redacta. Dacorum Rex sibi mortem consciscit. Numisma.
6. Traiani triumphus, res in Oriente gestae.
7. Leges contra Christianos latae renouantur persecutio reiterata. Martyrum nomina.
8. Proconsul Bithyniae religionis mysteria quaestione habita indagat, Christianorum innocentiam deprehendit, eamque Traiano aperit. Rescriptum Traiani de Christianis non conquirendis, priorumque legum in hoc latarum abrogatio.
9. Ingens terrae motus.
10. 11. 12. Iudaei opinione Messiae aduentantis rebellant, contra Ethnicos immani furore saeuiunt. Iudaeo capitale Cyprum intrare.
13. Romani a Iudaeis poenas sumunt. Iohannes Euangelista an sub Traiano mortuus.
14. An recte imberbis Iohannes pingatur. Oleo feruenti is interimi non potuit.
15. Traiani mors.
16. Eius laus.
17. Numismata.
[Note: 1] MVLPIVS TRAIANVS, apud Agrippinensem Coloniam, Rheno conterminam, et inferioris Germnniae (quae est in Gallia Belgica) caput Imperator salutatus est: Germanos magno labore ad pacem illexit: ipus munera et stipendia ex imperii maiestate largitus est. In vtroque flumine Rheno, et Danubio nauiga vit: de quo Claudianus ita cecinit:
Ante tubam nobis audax Gernmnia seruit.
Caedant Druse tui, cedant Traiaue labores.
Vestra manus quicquid dubio discrimine gessit,
Transcurrens egit Stilico, totidemque diebus
Edomuit Rhenum, quod vos potuistis in annis,
Quem ferro, alloquiis, quem vos cum milite solus.
[Note: 2] Caeterum in Dacos (qui sint, saepius dictum) expeditionem parauit. Traianus indigne ferebat, annua his dependi tributa. Lapideum pontem, ingens et vix credibile opus, infra Sauum amnem in Histro faciundum curauit: viginti pilae ex quadrato et secto lapide constructae, fornicibus coniunctae, totum opus sustinebant: quarum altitudo, praeter fundamenta, erat centum et quinquaginta pedum latitudo pedes sexaginta patebat: distabant inter se centum, et septuaginta pedes: eratque longitudo pontis pedum tria millia: et pedes quadringenti.
[Note: 3] Rex DacorumDecebalus, dux autem Susagus in Moesia Callidromum seruum Laberii Maximi caeperant, munerique Parthorum Regi Pacoro miserant. Primum ad faedus a Traiano cum caeteris Germanis Daci illecti fuerant. Verum deinde viribus Parthorum freti, pacem exuunt, foedus rumpunt.
[Note: 4] Traianus cum copiis Danubium transit: vbi dum incautus agit, pene confossus est ab sicariis a Decebalo immissis. Buri, gentes Boiorum, fungum Romanis literis inscriptum misere Traiano, hortatique sunt et, monuere, vt domum ipse reuerteretur.
[Note: 5] Traianus intrepidus bellum continuauit, cum Dacis conflixit, hostem fudit: totam Daciam trans Danubium in Barbarico solo (quae in circuitu habuit decies centena millia passuum) subegit, atque in prouinciae formam redegit, Colonias deduxit. Segethusa regia (quae nunc Corona nuncupatur) vi capta est Decebalus Rex sibi mortem consciuit. Ea nunc regio Teutonas habet, Sibenburgenses nominamus. Ibi apud Albam Iuliam hic nummus inuentus est hoc anno, mihique donatus a Ioanne Vangione Franco, viro admodum erudito, et medico earum gentium, cum ad me Abusinum (natale solum) petens, diuerteret.
IMP. M. IVL. PHILIPPVS
PROVINCIA DACIA.
[Note: 6] Porro Traianus Romam reuersus de Dacis triumphauit. Inde arma ad Orientem trans Euphratem vertit. In Armenia cepit Satalam, Elegiamque vrbes. Deinde Babyloniam, Nisibim, Ecbatana, Seleuciam, Arbelam occupat: Vbi Alexander Magnus cum Dario Rege Persarum pugnam conseruit. Inde in mari Rubro Traianus nauigauit, vsque ad Indiae fines ditionem Romanam propagauit.
[Note: 7] Inter haec Senatus ille Ro. cuius authoritas plurimum sub Traiano valuit, leges, quas ante aduersus nos, vt contumelia Deorum insignes tulerat, exerceri Senatusconsulto iussit. Christiani idcirco vulgi, et iudicum impietate captati, quasi deorum immortalium, Reipublicae hostes, laesae religionis Romanae crimine condemnati sunt: complures occisi, omnis ordo, aetas, sexus, per uicos, agros, vario suppliciorum genere adflicti. Inter quos Simeon Pontifex Hierosolymorum, filius Cleopat (qui frater fuerat Iosephi mariti Deisarae Virginis) natus annos centum et viginti cruci ad fixus est. Itidem Ignatius Antiochiae Episcopus Romam missus ad bestias condemnatur.
[Note: 8] Caecuius Plinius Nouocomensis, qui tum proconsul Bithyniae erat, commotus multitudine pereuntium, vltro certatimque ad mortem procurrentium, sollicitus mysteria religionis nostrae, admotis etiam quaestionibus, inquisiuit: deinde Traianuin consuluit, eidem aperit, nihil aliud se de Christianis inuenisse, quam solitos stato die, ante lucem connenire, carmen Christo, sicuti Deo, dicere inuicem: ipsosque sacramento non in scelus aliquod obstringi, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committant: aut ne fidem fallant, neue depositum adpellati denegent. Quibus peractis, morem discedendi esse, rursusque coeundi ad capiendum cibum, promiscuum tamen atque innoxium. Rescripsit Traianus, Conquirendos non esse Christianos: ita quadam ex parte frustratus est leges superiores contra nos latas.
[Note: 9] Sub idem tempus terra tremuit, multae vrbes euersae sunt. Antiochia pene deleta est hoc malo.
[Note: 10] Iudaei tum quoque (gens olim Dei domestica, nunc opinione sua calamitosior) arma corripiunt per orbem Romanum (obierat enim Agrippa vltimus Rex eorum) Romanis rebellant, Messam suum (quem adhuc populus infelicissimus expectat) adfore credebant.
Nonnihil et spei in Christianis collocabant, qui vt culrores vnius Dei tum a Romanis variis adficiebantur poenis.
[Note: 11] In Lybia circa Cyrenem ducibus Andren et Luca, cultores deorum Romanos, Graecosque sine discrimine subito inuadunt, statim trucidant, nec caede contenti: humanis carnibus vesci caeperunt horum intestinis stillante adhuc sanguine cincti, pellibusque velati, multos per medium vsque ad verticem dissecant: plures bestiis dilaniandos obiiciunt, alios inter se digladiari cogunt. Ducenta et amplius ibi hominum millia eo furore armis Iudaeorum perempta sunt.
[Note: 2] Ingens item ab eis caedes in Aegypto patrata: in Alexandria ipsi cultores numinum Iudaeos superarunt. Nec minore clade Cyprii adflicti sunt: culroribus enim deorum occisis, Salaminam vrbem Iudaei solo aequarunt, duce Arthemione conspirarant. Circiter ducenta, et quadraginta millia hominum ibi a Iudaeis trucidara sunt. Quamobrern, lex lata est, qua insulam vel vi tempestatis, vel errore contingere posthac Iudaeo capitale foret.
[Note: 13] Sed non inulra tanta strages mansit. Traianus Lucium Quietum cum exercitu aliisque ducibus contra Iudaeos mittit, ipsos Mesopotamia exturbauit Quietus: deinde per vniuersum orbern terrarum eos, qui conscii caedis fuerant, profligauit: infinita tum Iudaeorum millia occisa, deletaque esse referunt et Eusebius, et Hieronymus: iidem scribunt divum Ioannem Euaugelistam sub Traiano decessisse. Vt Dorotheus tamen Martyr et Pontifex Tyri narrat, diuus Ioannes sub Traiano exulauit ili Pathmo insula: ibique Euangelium scripsit: et Ephesi edidit per Gaium hospitem, et ministrum suum: cuius et diuus Paulus meminit in Epistola, quam ad Romanos scripsit. Post mortem Traiani Divus Ioannes ex Pathmo Insula rediit Ephesum, ibique se iussu Dei sepeliuit. Vixit annos cencum et viginti. Sunt tamen qui dicunt ipsum non sub Traiano, sed Domitiano exulasse in Pathmo.
[Note: 14] Quod adolescens, et imberbis pingitur, pictorum sunt solita mendacia, quibus licet quicquid velint: cum non minor Christo aetate fuerit. Tertullianus refert, quod Ioannes missus a Nerone in feruentis olei dolium, purior, et vegetior exiuerit.
[Note: 15] Traianus apud Selinuntem Ciliciae vrbem, quae deinde Traianapolis dicta est, obiit mortem, cum imperasset annos vndeuiginti, menies sex, dies quindecim. Vixit annos L XII. M. IX D. IIII.
[Note: 16] Quaecunque ab egregiis expectantur principibus, sanctitas domi, in armis fortitudo in Traiano fuere. Optimi cognomen ob virtutes ei inditum fuit: eiusque bonitas deinde caeceris Imperatoribus solennibus adclamationibus oppleta est. Senatus populusque Romanus ita designato Caesari Romae adprecabantur: Sis felicior Augusto, melior Traiano. Primus externorum Romanarum rerum potitus est: nec enim ex Italia, sed ex Hispania oriundus fuis. Cuius etiam regem Carolum, nepotem Imperatoris Maximliani Caesarem, Germania hisce diebus designauit: quem Christus terrarum dominus, deusque rerum amet, et meliorem Traiano reddat: vt labantem Rempublicam Christiatiam tandem fulciat. Traiani tempore procurauit prouincias, quas tenemus C L. Restitutus, Restitutorum monumentum adhuc apud nos extat, supra in Augusto, si libet leges.
[Note: 17] Inscriptiones numismatum, quas in Boiaria inueni
IMP. CAES. NERVA. TRAIAN. AVG.
GERM. PONT. M. TR. P. GOS. II
IMP. TRAIANO AVG. GER. DAC
PMTRP COS. V
PPSPQR OPTIMO PRINCIPI.
IMP. CAES. NERVAE TRAIANO
AVG. GER. DAC.
P M TR P COS. VI P P S P Q R
OPTIMO PRINCIPI
S C.
IMP. CAES. NERVA TRAIAN.
AVG. GERM. P M. TR. POT. S C
IMP CAES. TRAIANVS
P M TR COS III
1. Hadrianus omnium artium peritia et memoria incredibili pollet.
2. Hadrianus ordinem officiorum militarium et ciuilium instituit, liberalitatem et alias Principe dignas virtutes coluit.
3. Ad persequendos Christianos obtutu propitiandorum Deorum prouocatus, in persecutionem consentit.
4. Religio Christiana defensa. Hadrianus vetat, ne quis ob solum nomen Christiani sine alio crimine reus fiat.
5. Hadrianus Christum inter Deos recipere cogitans, ipsique templum exstruxit, a sacrificulis tamen vano metu territus ab opere incepto desistit.
6. Hierosolyma restaurantur, cultu tamen idololatrico simul introducto, inque locis sacris ad obliterandam religionem Christianam Ethnicorum templis exstructis.
7. Iudaei cultum idololatricum et peregrinos Hierosolymis aegre ferunt bellum parant ex cauernis et similibus locis Romanos aggrediuntur.
8. Duce deinde, qui pro Messia se venditabat, existente, Iudaei aperto Marte agunt, Christianosque ad partes suas, amplectendas frustra inuitant. Christiani a Iudaeis enecati.
9. Romani impares quidem Iudaeis numero, eos tamen opprimunt.
10. Tota Iudaea desolata et Iudaei vltima perpessi.
11. Iudaei Lege prohibentur nequidem vt aduenae in patriam reuerti.
12. Quod ista gens per omnem terram hodie dispersa, indicio est ipsos magna deliquisse.
13. Hadrianus curiositatum explorator, eius belli pacisque studia.
14. Hadrianus Germanis stipendia constituit, pacemque ab iis redimit. Vindelicorum Praefecti.
15. Numismata.
[Note: 1] AELIVS HADRIANVS adoptatus a Traiano, versu, oratione prosa, vtraque lingua doctissimus, Graecorum studiis nimis deditus, adeo vt Graeculus cognominatus sit: ac a Plinio dictum de eo extet,
Hominem ne Romanum tam Graece loqui?In omnibus artibus peritissimus, nihil eorum iguorauit, quae et in pace, et in bello, siue ad principem, siue ad priuatum spectent, incredibilis memoriae, nominatim quosque salutauit, adeo vt nomenclatores corrigeret.
[Note: 2] Officia militaria, munia aulica, et Palatina munera, post Augustum ad certam formam redegit, quae ad Constantinum et Theodosium Imperatores, et declinationem Rom. Imperii paucissimis mutatis obseruata est. Liberalissimus in omnes fuit: non passus est: quicquam a se peti, pro necessitate cuiusque vltro omnia fecit. Aequo animo ferebat etiam ab humillimo quoque se admoneri et corrigi. Talis sit Imperator (dicere solebat) erga quemque, qualem, si ipse privatus esset, erga se Imperatorem esse vellet. Transeuntem mulier quaedam orabat, vt se audiret. Et cum ille respondisset, osium mihi non est, illa deinde clamans, ait, noli ergo imperare. Tum conuersus eam audiuit. Saepe iactauit se ita Rempubl. gesturum, vt sciret rem populi, non suam propriam esse.
[Note: 3] Vulgus imperitum, abusi simplicitate, et clementia noui principis (absque praecepto, teste etiam Divo S. Hieronymo et Eusebio) Imperatores sanguinariis adclamationibus nostros ad poenam deposcere semper consueuerunt, vt scilicet a pietate princeps auspicaretur Imperium: propiciosque deos haberet, qui placati Christianorum, hostium suorum, sanguine successus prosperos Caesari darent: et aduersa a Republ. in caput impiorum auerterent. Plurimi tum qui Christianos oderant, in nos saeuire caeperunt.
[Note: 4] Quadratus Pontifex Atheniensium, legatorum Christi auditor, et Aristides Atheniensis philosophus eloquentissimus, libros, in quibus tutati sunt religionem nostram, praesenti Hadriano legendos exhibuerunt: et tantae admirationi omnibus fuerunt, vt persecutionem grauissimam illorum excellentia sedarent ingenia. Serenus quoque Granius legatus Galliae Belgicae, vir adprime nobilis, ad Hadrianum literas mittit, iniquissimum esse dictitans, clamorib. insanis vilis pleheculae, hominum innocentium sanguinem concedi, et sine vllo crunine, nominis tantum, et sectae reos fieri. His omnibus commotus Hadrianus, Minutio Fundano proconsuli Asiae rescripsit, sine obiectu criminum Christianos condemnandos non esse.
[Note: 5] Cogitauit, et Christum inter deos recipere, et templa sine simulachris in omnibus ciuitatibus, quae Christo dicarentur, extrui iussit: quae idcirco quod numinanon habebant, Hadriani longo tempore, vsque ad Constantinum dicta sunt. Sed Hadrianus a proposito deterritus est per sacrificulos et philosophos: qui in fatis esse dicebant, si hoc faceret, deorum religionem, cum Romani Imperiimaiestate interituram, et omnes Christianos futuros, caetera templa deserenda.
[Note: 6] Hierosolyma pridem euersa, rursus habitari iussit, atque vrbem Aeliam Capitolinam, siue vti apud Ptolomaeum lego, Capitoliam, adpellauit, Ioui item ex aduerso templi aedem excitauit. In aditu quondam templi statuam suam equestrem dedicauit. In loco resurrectionis Christi seruatoris nostri, simulachrum Iouis: in Crucis viuificae rupe, statua Veneris marmorea a cultoribus deorum posita: et vbi Christus terrarum Deus natus est, cultus Adonidis amasii Veneris institutus est. Arbitrabantur authores persecutionis ita tolli posse fidem resurrectionis, et immortalitatis, si loca sacro sancta Christianis numinum cultu polluissent. Hoc ita mansit per annos circiter centum et octoginta, vsque ad Imperium Constantini.
[Note: 7] Porro bellum hinc graue et diuturnum natum est. Magno enim dolore adficiebantur Iudaei, atque indignabantur, peregrinos secum habitare in ciuitate, et illud quoque grauius ferebant, externa sacra fieri. Quieuere tamen ab armis et caedibus Hadrianum veriti: qui per ea tempora in vicinis locis constiterat. Nihilo tamen secius clanculum conuentus agebant, commeatus, arma praeparabant: quibus vti possent, quoties belli necessitas poscerer. Posteaquam vero longius aberat Hadrianus, in arma vertuntur: quanquam aperta acie cum Romanis congredi ausi non fuerint: tamen decauernis, et cuniculis, moenibusque, quasi latrocinia agitabant, quoties violabantur, per occultos meatus subterraneos, quos ante ad hunc casum fecerant, elabebantur. Impetus eorum primo Romani contempserunt.
[Note: 8] Defuerat hactenus Iudaeis dux, Deinde quidam nomine Barcozabas, id est, filius mendacii, Messiam se diuinitus missum mentitur: stipulam succensam in ore anhelitu ventilabat, vt flammas euomere putaretur. Huic Haquiua, Hebraeorun vates adhaesit, eumque immutato nomine nuncupauit Barcocaban, hoc est, filium stellae, de qua Bileamus apud Mosen Balaco Regi praedixit. Darah, inquit, cocabmi Iacob: id valet, orietur stella ex Iacob. Vniuersa tum prouincia tumultuari coepit: et qui vbique gentium erant, conspirauere Iudaei. Vniuersus orbis terrarum ex motu Iudaeorum concussus est. Multa mala partim clam, partim aperte in Romanos edebant Iudaei. Animos quoque Christianorum Cocabas ille tentauit, hortatusque est ad societatem belli, vt consilio, armisque communibus, parique studio cognatam religionem, et vnius veri summique Dei cultum, aduersus Romanos, falsorum numinum cultores adsererent. Quod cum Christiani recusarent, variis ipsos cruciatibus enecant.
[Note: 9] Hadrianus vbi intellexit, quam graue et periculosum bellum exortum foret, praecipuos Romanorum duces aduersum Iudaeos misit. Attinium Ruffum, Martium Turbonem, et alios quorum primus Iulius Seuerus, in Iudaeam ex Britannia vocatus. Hic minime ausus est praelium committere, multitudine impar erat, et hi de salute desperauerant. Diuisis igitur copiis, carptimque adortus est, vr quosque poterat comprehendens pro multitudine militum, atque tribunorum, tum ab alimentis et commeatu interclusos, tardius
quidem, sed minore cum periculo penitus oppressit.
[Note: 10] Decem enim annos cum ipsis bellatum est: pauci admodum euasere, atque a caede superstites fuerunt. Arces eorum quinquaginta celeberrimae dirutae sunt. Vici ad nongentos, et octoginta quinque (qui sane frequentes, et nominatissimi erant) direpti, et mox igne consumpti sunt. Viri in praeliis bellicosissimi ad quinquaginta millia, et trecenta caesi sunt, fame, igni, morbis ingens multitudo absumpta: fere omnis Iudaea desolata est. Barcocabas ac Hadriano occisus est. Vltima haec Iudaeorum strages, atque ruina. Huc vsque, sicuti est apud Philonem, reges habuerant post excidium Hierosolymorum, Agrippam, atque Agrippinum.
[Note: 11] Omnis tum dignitas penitus ablata, per orbem terrarum reliquiae diuenditae sunt. Lege cautum est, ne posthac perpetuo, vel aduenarum iure, terram patriam (ne vestigio quidem) salutare Iudaeo liceret, ne dum Aeliam intrandi ius esset.
[Note: 12] Quanta deliquerunt fiducia legis mortuae et patrum inflati? probat exitus hodiernus ipsorum, dispersi, palabundi, et coeli et soli sui extorres vagantur per orbem, sine lare, sine homine, sine deo, rege. Reginoburgium, caput Boiorum, se ante natum Christum habitasse credi postulant: tamen hoc anno expulsi exactique. Aedes eorum dirutae, soloque aequatae sunt: ibi Deiparae virgini victrici templum construitur, frequensque coit sturnatim populus.
[Note: 13] Fuit Hadrianus omnium curiositatum explorator: quaecunque legit, autaudiuit, experiri conatus est. Omnes prouincias adiuit, per omnes vrbes Imperii peregrinatus est: amator pacis, nullum mouit bellum. Omnes neruos intendit ad pacem per orbem terrarum retinendam. In Germaniam transiit, pacis magis quam belli cupidus. In Danubio, Rhenoque nauigauit. Adeo tamen militiae diligens fuit, adeo milites exciuit, vt equites eius armati Danubium transnatauerint, et hostes obstupefecerint.
[Note: 14] Querentibus Germanis de imminutis stipendiis, cognita causa faedus composuit, ab ipsisque pacem redemit: munera haud mediocria ipsis distribuit. Germani receptis pecuniis nihil nouarum rerum moliti sunt. Vindelicorum tum Duces fuerunt Aelius Verus, L. Aurelius Annius, Tiberius, et Italicus vir consularis. Vixit Hadrianus annos LXXII. M. V. D. XVII. Imperauit annos XXI. M. XI.
HEL. HADRIANVS
S. C.
[Note: 15] HADRIANVS AVG COS III PP
SAL VS AVG.
HADRIANVS AVG. COS. III. PP
RESTITVTORI GALLIAE.
HADRIANVS AVG. COS. III. PP
ROMA FELIX
ADRIANVS AVG. COS. III. PP
MONE TA AVG.
HADRIANVS PE AVG.
COS. III. PROVIDENTIA AVG. SC.
IMP. TRAIANVS HADRIANVS
AVG. PM
TR. P. COS. AETERNITATI
AVGVSTI S C.
DIVA SABINA AVGVSTA
HADRIANI AVGVSTI CONIVX
1. Antoninus Princeps Clementisimus. unde Pii nomen.
2. Eius Virtutes,
3. Autoritas. Sine sanguine imperat.
4. Daci Romanum Imperium inuadere tentantes ad pacem alliciuntur. Militaris disciplinae notabile exemplum. Germanorum Trans - Rhenanorum foedus.
5. Iustinus insidiis Crescentis Philosophi accusatus martyrio coronatur.
6. Antoninus moritur interque Deos refertur.
7. 8. 9. 10. Ritus consecrandi Imperatores.
11. Senatus Romani dementia in tribuenda diuinitate quam ipse non habet.
12. Numismata.
[Note: 1] TITVS AELIVS ARRIANVS ANTONINVS PIVS, quem Hadrianus adoptauit, natura omnium principum clementissimus fuit, et placidissimi ingenii. Vnde merito cognomen Piia vir tutibus sortitus est, pacis amator, nec gloriae cupidus. Dicere solebat, malle se vnum ciuem seruare, quam mille hostes occidere. Eloquentiae singularis, Rhetoribus, Philosophis, per omnes prouincias salaria et honores decreuit: formaque conspicuus fuit: largus sui, alieni abstinens.
[Note: 2] Nullam prouinciam adiit, quod grauis esset, principis etiam parci comitatus prouincialibus: in vrbe resedit, vt medius vndique nuncios cituis acciperet. Nulli eorum, quos Hadrianus prouexit, successorem dedit. Nihil sordidius, imo crudelius esse dictitabat, quam si hi Rempub. arroderent, qui nihil in eam suo labore conferrent.
[Note: 3] Quanta in eo aequitas fuerit, nationes exterae declarant: quae (vt etiam nostrates referunt) positis armis, ipsum vt patrem, vt numen aliquod terris de coelo demissum venerati sunt causasque suas, et controuersias eius arbitrio permiserunt. Numae Pompilio in omnibas comparatus fuit. Tantae authoritatis apud omnes gentes, vt per tres et viginti annos prorsus sine sanguine ciuili, et hostili (quod neminiprincipum contigit) imperauerit.
[Note: 4] Dacos et caeteros Germanos in initio post Hadriani mortem inuadere Romanos fines meditantes, facile virtutibus ad pacem et faedus illexit. Erat hisce temporibus Auidius Cassius legatus prouinciarum, quas nos iam tenemus. Tria millia Transdanubianorum Danubii ripis hostili animo consederant, quos negligentius agentes, auxiliaria manus authoribus Centurionibus circumuenit, atque trucidauit: et ingenti praeda ad Cassium rediit. Sperabant Centuriones praemium, quod perparua manu tantum hostium, segnius agentibus et ignorantibus ducibus suis deleuissent. Cassius rapi illos, ac in cracem iussit tolli, seruilique supplicio adfici: causans euenire potuisse, vt insidiae essent, et ita reuerentia Maiestasque Imperii periisset. Cum ingens in exercitu seditio orta esset, prosiluit nudus, solo campestri tectus, et ait, percutite me, si audetis: et corruptae disciplinae facinus addite. Tunc conquiescentibus seditiosis, meruit rnetui, quia non timuit. Terroreque huius facti perculsi Transrhenani, centum annorum faedus ab Antonino absente petierunt.
[Note: 5] Iustinus Philosophus, Christianae pietatis mystes, Antonino et filiis eius, Senatuique Romano librum seriptum contra Deos pro religione nostra obtulit Romae atque insidiis Crescentis Cynici Philosophi accusatus, pro Christo sangiunem suum fudit.
[Note: 6] Caeterum Antoninus, vbi Antoninum generum suum adoptauit, febre decessit, aetatis anno altero et septuagesimo. In numerum Deorum, vt omnes Imperatores, qui bene gubernarunt, relatus est a Senatu Romano. Roma enim alios deos recepit, Caesares dedit. Fuit eidem ara in prouincia, quam habitamus, dicata extat inscriptio, quam supra in Augusto offendes. Ritum huiusmodi consecrandi Imperatores explicare necesse est.
[Note: 7] Vita, defuncto Imperatore, erat tota urbe Romana quasi luctus quidam festae celebritati promiscuus. Corpus quidem sumptuoso funere more caeterorum hominum sepeliebatur. Ceream deinde imaginem, morruo quam simillimam fingendam curabant: eamque in Regiae vestibulo proponebant supra eburneum lectum, maximum, atque sublimem, vestibus instratum aureis, et imago illa ad aegroti speciem pallida recumbebat. Circum lectum vtrinque magnam partem diei sedebant, a laeua quidem Senatus omnis atratus, a dextra vero matronae, quas virorum, aut parentum dignitas honestabat. Quae sine omni mundo muliebri lugentium speciem prae se ferebant: nulla aurum gestabat, nulla monilibus ornata conspiciebatur, omnes vestibus albis exilibus indutae
erant. Haecita per septem dies continuos fiebant.
[Note: 8] Medici quotidie ad lectum accedebant, inspectumque velut aegrum deterius se habere subinde pronunciabant. Deinde vbi iam visus obiisse mortem, lectum humeris attollebant Equestris, Senatoriique ordinis nobilissimi, ac lectissimi iuuenes: perque viam sacram in vetus forum deferebant, vbi magistratus Romanorum deponere Imperium solebant. Vtrinque autem gradus quidem erant ad scalarum similitudinem extructi, in quibus altera ex parte puerorum chorus erat e nobilissimis, atque patriciis: altera foeminarum illustrium hymnos in defunctum carminaque canentum, numeris lamentabilibus. Quibus peractis, tollebant iterum lectum, atque extra vrbem in campum Martium deferebant. Vbi qua latissime campus patet, suggestus quidam ex ingentibus lignis specie quadrata extructus erat in formam tabernaculi: quod interius totum aridis fomentis oppletum, extra intextis auro stragulis, atque eboreis signis, variisque picturis exornatum erat. Infra vero alterum minus positum, fonna et ornatu persimile erat. Tertium item, et quartum semper superiore contractius, ac deinceps alia, donec ad extremum, quod est omnium breuissimum, perveniatur.
[Note: 9] Lecto igitur in secundum tabernaculum sublato, aromata, atque suffimenta omnis generis, fructus, herbas, succos omnes odoratos conquirebant: atque omnes aceruatim effundebant: certatim quisque hoc munere perfungebatur. Vbi ingens aceruus aromatum adgestus erat, ac locus omnis expletus, tum circa aedificium illud equitabant vniuersi equestris ordinis certa quadam lege recursu, et motu in orbem decurrentibus. Currus item circum agebantur insessi purpuratis rectoribus, qui personas ferrent ducum omnium Romanorum, principumque illustrium.
[Note: 10] Quae vbi celebrata erant, facem capiebat Imperii successor, eamque tabernaculo admouebat. Tum caeteri omnes vndique ignem subiiciebant, cunctaque illico fomitibus illis aridis, odoramentisque referta igni valido corripiebantur. Mox ab extremo, minimoque tabernaculo, tanquam e fastigio quodam, simul cum subiecto igni Aquila dimittebatur, quae in coelum credebatur ipsam principis animam deferre, ac iam ex illo vna cum caeteris numinibus, Imperator colebatur.
[Note: 11] Patres ne consultos tam dementes fuisse, vt diuinitatem, quam mortales stultissimi non possidebant, sese tribuere alii posse opinarentur: et tam stolidos extitisse, qui istis ineptissimis ludibriis coelum aperire crederent, satis mirari non vacat. Nummi apud nos passim ab agricolis, vbi vestigia antiquorum oppidorum visuntur, effodi solent: in quibus huiusmodi aedificium, et inde Aquila volans conspicitur, cum hac inscriptione:
[Note: 12] DIVVS AVG.
DIVVS M. ANTONINVS PIVS
CONSECRATIO.
ANTONINVS AVG. PIVS P P. TR.
P. II
MVNIFICENTIA AVG. COS. IIII.
S C.
IMP. ANTONINVS PIVS AVG
FIDES MILITVM
ANTONINVS PIVS FEL. AVG.
CONCORDIA MILITVM
ANTONINVS AVG. P. P
TRIBVNICIVS. H.
ANTONINVS AVG. PIVS F. TR. P.
COS. S C.
IMP. ANTONINVS PIVS AVG.
TR. POT. XVI.
ANTONINVS PIVS TR. P. P. M.
COS. XIX. S C.
ANTONINVS AVG. PIVS TR. P.
COS. III.
AVRELIVS CAESAR TR. P. COS.
S C.
AVRELIVS CAESAR ANTONINI
AVG. PII FIL. TR. POT.
COS. II. S C.
1. Antonini mores, eruditio et virtutes.
2. Variae calamitates affligunt Romanum imperium, quibus Antoninus medetur.
3. Parthi inuadunt Romanas Prouincias. Romani eos pellunt, inque Mediam et Babyloniam penetrant.
4. Pestis ex arca aurea, quam miles aperuerat in templo Apollinis euadit.
5. Callidum cuiusdam commentum quo metum incutere Romanis Ciuibus intendit, vt vrbem deserant et depraedandi occasio sese offerat.
6. Chatti et Chauci Gallias irrumpunt. Britannia rebellat. Vindelici Praesides.
7. Marcomanni vastant Prouincias Romanas; timor huius belli.
8. Imperatores vrbe proficiscuntur. Marcomanni omnia conturbant.
9. Germani per Legatos pacem postulant, quae ex sententia Lucii conceditur. Lucii mors.
10. Nouum bellum Mascomannicum, idque grauissimum omnium, quae vnquam extiterunt Nomina gentium conspirantium. Pestis totos exercitus delet.
11. Serui et gladiatores in militiam assumpti, Germanique milites empti.
12. Antoninus ad exhauriendos militiae sumptus omnem suam supellectilem et Coniugis ornatum vendit auctione publica.
13. Antoninus Germanos Pannonia pellit, Marcomannos delet. Hostem vltra Danubium prosequens magnum discrimen incidit.
14. Legio Christiana pluuiam et fulmen in hostes impetrat precibus suis. Germani deleti. Leges contra Christianos latae abrogantur, poenaque in accusatores Christiani nominis sancita.
15. Romani hanc opem diuinitus missam, magicis artibus tribuunt.
16. Antoninus ob rebellionem in Oriente ortam Marcomanniam aggredi nequit. Ornamenta imperialia vendita a volentibus redimuntur.
17. Bellum cum Marcomannis redintegratum. Antoninus Marcomanniam et Sarmatiam Romanas prouincias facere annititur Mosbo lethali corripitur.
18. Eius cura de dignitate imperii conservanda et timor Germanarum gentium. Mors Antonini.
19. Optimis Imperatoribus per centum annos succedunt pessimi. Calamitas Reipublicae maxima.
20. Militaris turba imperium cauponatur. Tyrannis cum bellis internis et externis vastant imperium.
21. Pestis et aliae eiusmodi calamitates. Maiestas imperii per mulierculas servata.
22. Numismata.
[Note: 1] MAVRELIVS ANTONINS PIVS, ante Annius Verus dictus: sapientissimus grauissimusque principum, omni virtutum genere se exercuit, literarum studio, nemini Graecorum, Romanorumque secundus. Quamobrem Philosophus et cognominatus est, et fuit. Praeceptor eius in Grammaticis Eutythius Proculus Siccensis, extat in Bibliothecis Boiariae, non longe e patria mea. Admodum clemens atque ciuilis erga omnes fuit. Adeuntium cuiuis dextram placide dabat.
[Note: 2] Tranquillitati summae successerat (quo manifesta fiunt rerum humanarum volumina) saeuissima tempestas, cui diuinitus Marci prudentia, constantiaque obiecta est. Nisi hisce virtutibus praeditus rector contigisset, de Romano Imperio actum fuisset: adeo terrae motus, inundationes aquarum, lues grauissima, genus humanum, orbem terrarum adflixerunt. Locustae infestae agris, depastae sunt prata et arua. Fame inde laboratum est. Crebra quoque bella, ferocissimi hostes emicuere.
[Note: 3] Vologesus Rex Parthorum, fugato Attidio Corneliano, qui Syriam tum administrabas, Romanas inuasit prouincias, interfecto legato, caesis legionibus, Syris defectionem
meditantibus, orientem vastauit. Imperator L. Aurelius Antoninus Verus (ante L. Commodus dictus) frater et filius adoptiuus Marci, contra Parthos arma mouit. Ipse Antiochiae voluptati deditus erat. Duces eius Statius Priscus, Auidius Cassius, Martius Verus confecerunt bellum Parthicum: prouinciis Romanis non solum Parthos expulerunt, sed et Babylonem in Mediamque penetrarunt.
[Note: 4] In Babylonia de templo Apollinis, ex arcula aurea, quam miles forte inciderat, spiritus pestilens euasit. Inde pestilentia subsecuta, totum orbem adflixit: nec minus fames, inundatioque saeuit.
[Note: 5] Tum quidam ex his calamitatibus, et solitudine hominum, diripiendae Romae occasionem quaerens, cum quibusdam consciis concionabundus de Caprifico arbore in campo Martio asseuerauit, ignem de coelo lapsurum, finemque mundi adfore, si ipse lapsus in ciconiam verteretur. Decidens deinde ex sinu ciconiam emisit. Sed proditus Marco est, ad ipsumque deductus. [Note: 6] Imperator confesso veniam dedit.
Chatti quoqeu, et Chauci transrhenani Germaniae Magnae populi, Gallias irrumpunt, vastant. Item Rhaetos. Vindelicos, Noricum parisaeuitia peruagantur. Britanni quoque rebellant, contra hos Calphurnius Agricola missus est. In Gallias et Cermaniam cisrhenanam proficiscitur Diaius Iulianus, qui post imperauit. Noricorum, Vindelicorumque duces Ausidius Victorinus, et P. Aelius Pertinax, post Commodum rerum potitus, patrio etiam carmine apud nos celebratus, ab hostili Germanorum incursatione Rhaetias, Vindeliciam Noricumque vindicarunt.
[Note: 7] Marcomani quoque (Sueuorum natio est, quaetumin Boemia sedebat, vsque ad Danubium protensa) Romanis imminebant, Pannonias, Moesias, Illyricum vastabant, dum geritur Parthicum bellum. Tantusque timor belli Marcomanici fuit, vt vndique sacerdotes acciti fuerint, peregrini ritus impleti. Roma omni genere religionum lustrata, celebrara Romano ritu, lectisternia per septem dies. Scriptum ducibus, vt quauis arte bellum traherent, ac suspenderent, donec orientale finiretur: ambos Imperatores necessarios esse bello Germanico.
[Note: 8] Reuerso igitur L. Antonino, ambo Imperatores M. et L. (ea enim tempestate primum Respubl. a duobus Augustis aequo iure administrata est) paludati vrbe profecti sunt. Marcomani omnia conturbarant, aliae quoque gentes pulsae a Marcomanis, bellum Romanis minabantur, nisi reciperentur, in Romanoque solo sedes concederentur. Amissus est Furius Victorinus praefectus praetorio: eiusque exercitus interemptus.
[Note: 9] Imperatores iam Aquileium venerant, quo Germani (qui iam ab armis Pannonia relicta discesserant domum) legatos mittunt, pacem postulant, authores tumultus interemptos esse referunt, veniamque praeteritorum orant, se posthac neminem regum, qui non sit a Romanis principibus datus, passuros pollicentur. Lucius cum nihil periculi amplius esset, Romam redeundum censebat. Marcus vero existimabat Germanas fugam simulare, et caetera, quae pacem ostenderent: ideo ne tanti conatus adparatusque frustra forent, instandum esse dicebat. Vrgente tamen Lucio, compositis prius omnibus, quae ad munimen Italiae atque Illyrici pertinebant, Romam reuertuntur. Lucius subito morbo, quem Apoplexiam Medici nostri vocant, interiit.
[Note: 10] Inter haec omnes gentes ab Illyrici limite, vsque in Galliam conspirant, Marcomani, Varistae, Eumunduri, Boiemiae tum incolae: quibus coniuncti ab orientis ora Quadi, Danubii ripam in Germania insidentes. Atque hi omnes Sueui fuerunt. Quibus auxiliares fuerunt Boiorum nationes, et Venedorum atque Sclauorum trans Vistulam et citra eo tempore habitantium. Quorum haec nomina Buri, Hirri, Halii, Salii, Laziges, Guthones, Vandali, Sarmatae, Roxolani, Basternae, Alani, Peucini, Sicobotes, Saboci, Cystoboci, siue Castoboci. Horum Ptolomaeus fere, qui sub idem tempus quam clarissime Mathematica commentatus est, mentionem facit. Hoc bellum grauissimum fuisse, quantum nulla vnquam memoria, extiterit, tradunt Romani scriptores, Marcomanicum vocari solet. Grauis pestilentia multa millia paganorum, et militum absumpserat: pene ad internecionem Romanus deletus est exercitus.
[Note: 11] Marcus omni cura hanc expeditionem parauit. Seruos (quemadmodum bello Punico factum erat) in militiam asciuit, quos Voluntarios, exemplo Volonum, adpellauit. Armauit etiam gladiatores, hos obsequentes latrones nuncupauit. Dardaniae quoque, ac Dalmatiae milites legit: emit et auxilia Germanorum contra Germanos. Quosdam in deditionem accepit infinitos in Romano solo collocauit, plurimos in Italiam transduxit.
[Note: 12] Cum autem hoc bello aerarium exhausisset, stipendiaque (quae militibus largiretur) deficerent, neque in animum induceret, vt prouincialibus, Senatuique molestus esset, extra ordinem aliquid tributorum imperando, auctionem, sectionemque fecit, instrumenta Imperatoriae supellectilis, Caesareique cultus, ornamenta et res aulicas in foro Traiano distraxit: aurea, Chrystallina, Myrrhina, argentea vasa et pocula: gemmas, mundum muliebrem, vxoris Faustinae, vestem suam et coniugis auratam, sericam vendidit: signa quoque cum tabulis magnorum artificum. Per duos continuos menses isthaec venditio celebrata est: tantumque auri redactum, ut reliquias Marcomanici belli ex animi sententia persequeretur.
[Note: 13] Nam et Pannonias, Germanis pulsis, seruitio liberauit. Marcomanos in transitu Danubii deleuit, praedam excussit, prouincialibus reddidit. Multi tamen nobiles Romani, plurimarumque gentium proceres bello hoc Germanico, atque Sueuico interierunt, quibus omnibus statuas in foro Vlpiano posuit. Suadebant saepius amici, ut a bello discederet, Romamque veniret: monitus ipsorum contempsit, in proposito perstitit: Danubioque traiecto, Quadorum regionem, Danubio continuam (quam Marcofeltas nominamus) occupat. Ibi fugam simulantibus Germanis, ad insidias, locaque iniqua cum omni exercitu tractus, a subito erumpentibus Germanis circumuentus est. Romanus miles non solum de labore, via, defatigatus, verum aestu, et siti quoque laborabat. Nec spes vlla erat salutis, quin vti pecudes et oues deprensi in cauea, multi a multitudine hostium trucidarentur, atque mactarentur.
[Note: 14] Legio tum Christiana comprecationibus pluuiam exercitui Romano, quo sitim sedaret, et aduersum Germanos fulmina diuinitus impetrauit. Manus Germanorum de coelo tacta ad internecionem deletur absque opehumana. Extant Imperatoris literae, quae testantur Christianorum militum precibus se, et Romanas vires seruatas esse. Legio inde Christianorum Fulminatrix cognominata est. Et Augustus nostrates, non tantum crimine, et legibus aduersus nos latis, soluit, sed et poenam accusatoribus Christianorum edicto publico comminatus est et statuit. Dedicarant et ipsi Marco religionis nostrae apologiam, legendamque exhibuerant, Iustinus Philosophus, Melito Asianus Sardensis Episcopus, Apollinarius Asiae Hieropolitanus pontifex, et Bardesanes ex Mesopotamia oriundus.
[Note: 15] Ingratissimi hominum Romani, ex inueterato in nomen Christianum odio, magicis artibus, moribusue Marci, caeleste beneficium, diuinamque opem tribuunt, quod et Claudianus docet, ita scribens:
Nec tantis patriae studiis ad templa vocatus
Clemens Marce redis, quingentibus vndique cinctam
Exuit Hesperiam, paribus fortuna periclis.
Laus ibi nulla ducum, nam flammeus imber in hostem
Decidit: hunc dorso trepidum flammante ferebat
Ambustus sonipes, hic tabescente solutus
Subsedit galea, liquefactaque fulgure cuspis
Canduit, et subitis fluxere vaporibus enses:
Tum contenta polo mortalis nescia teli,
Pugna fuit, Chaldaea Mago seu carmina ritu
Armauere Deos: seu quodreor, omne Tonantis
Obsequium, Marci mores potuere mereri.
[Note: 16] Voluit deinde Marcomaniam, hoc est Boemiam adgredi armis, eamque in formam prouinciae redigere. Verum in oriente Auidius Cassius rebellauit, coactus Marcus Orientem petiit. Cassius occisus est, caput eius abscissum, ad Marcumque delatum. Qui reuersus Romam, ornamenta Imperialia, quae ante vendiderat, redemit ab emptoribus. Nulli quidem, qui ea seruare voluit, ac reuendere noluit, molestus fuit.
[Note: 17] Deinde rursus ad conficiendum bellum Marcomani cum conuersus, triennio cum Quadis, Marcomanis, Sarmatis bellauit.
Connitebatur Marcomaniam, et Sarmatiam, hoc est Boemiae et Polamae regnum prouincias facere. In administratione huius belli apud Carnuntum morbo subito corripitur.
[Note: 18] Vbi salutem desperauit, aduocauit amicos et filium, et hortatus est, ne reliquias belli contemneret, atque ita maiestatem Rom. Imperii proderet Terrebant Marcum Germani gens vicina, quam nondum plane subiecerat, sed partim in societatem munificentia adsciuerat, alios bello, armis domuerat. Nonnulli effugerant, qui metu Marci in praesens se continebant. Timebat Marcus ne despecta filii aetate, laeta bello gens arma resumeret. Haec secum voluens defecit Bendobonae, aetatis anno sexagesimo primo, Imperii vndeuicesimo supra mensem. Imperauit cum fratre nouem, solus decem. Decessit filio Commodo haerede, cum maximo Reipubl. incommodo.
[Note: 19] Per hosce octoginta annos (tot enim ab exitu Domitiani ad Commodum numerantur) diuino fauore contigere Romanae aulae procerum mitissimi: qui egregie, persancte, nec minus fortiter domi forisque Rempublicam administrarunt. Non necessitate, adulationeque (vti fit) verum verissime, meritissime cognominati sunt Patres patriae, sanctissimi, sapientissimi, principes optimi, prudentissimi, clementissimi Imperatores. Centum deinceps anni subsequuntur pestilentes, calamitosi, infames, perniciosi Reipublicae, bonis malisque omnibus. Quidam nostratium, vltima fata impendere orbi terrarum, rebusque, et Christum regem coeli in maiestate aduenturum eo seculo opinati sunt, scriptisque prodiderunt. Fuit tempestas sane concitatissima crebris bellorum tumultibus, turbulentissima ciuilium armorum procellis, continua principum mutatione insignis, quorum maxima pars saeui, truculenti, auari, caedis, sanguinisque auidissimi: stupris, ganeis dediti: flagiciis supra captum humanum (quae mihi aperte nominare religio est) polluti. Virtutum literarumque hostes, optimi cuiusque capitales inimici. Quos etsi suprema illa Maiestas, salutaribus patronis, sed admodum paucis, interpolarit, ne omnino periret Romanum Imperium, parum tamen hi proficere potuerunt, breui rerum potiti, perempti, trucidatique sunt: posthabita tum Senatus, populique Romani authoritate.
[Note: 20] Turba militaris subito principes dedit: subito eodem scelere sustulit. Imperium enim cauponari solebant: ita omnes Caesares, vi, fraudeque perierunt sine discrimine iuxta boni, malique, Praetereo latronum bella, Triginta Tyrannos, qui per diuersas orbis partes Rempublicam rapuerunt, dilacerarunt, vexarunt. Illustrissimus quisque atque ditissimus ciuium interemptus est in Italia, et prouinciis. Quae praeter saeuissimorum dominorum compilationes, a Germanis in Occidente, a Parthis, Persisque in Oriente, crebris excursionibus vastatae, direptae exhaustaeque sunt.
[Note: 21] Pestilentia, fame crebro laboratum Roma incendio vastata, ibique templum pacis incensum. Nequaquam loqui, quae sentiebas: at sentire, quae loquebare, licebat. Ea infelicitas temporum erat: tot calamitatibus durasse Rempubl. aut omnino Romanum nomen, mirari soleo. Quid miseris tum illis, qui haec omnia perpessi sunt, animi fuisse credis? cum legenti duntaxat, ac obiter reuoluenti memoria, horrorem, et dolorem incutiant. O miseranda, o lugenda Respubl. Romana, quam iure pilam fortunae dixeris. Huccine venere imbecillitatis Romani rerum Domini, vt per mulierculas Victorinam in Occiduo sole, Zenobiam vero ad Eurum, seruati, armisque defensi sunt? Sub Diocletiano caput sustulit Romana Maiestas, quem parentem, conditoremque aurei seculi rerum autores vocare solent. Iam inscriptiones numismatum, quae in Boiaria reperi, et inueni, Commodumque paucis subtextam, etc.
[Note: 22] L. AVREL VERVS AVG ARMENIA
CVS TR POT P M COS II
S C.
MARC ANTONINVS AVREL VE-
RVS AVG IMP II COS TR P IIII.
S C.
IMP M AVREL ANTONINVS AVG
CONCORD AVG TR P XVI
COS III.
FAVSTINA DIVA AVG
FAECVNDITAS.
FAVSTINA AVG
CONCORDIAE.
DIVA FAVSTINA
AETERNITAS.
PIA FAVSTINA AVGVSTA
DIA VENVS VICTRIX.
1. Commodi vitia. Vt is sese in voluptatibus Romae volutare possit, bellum Marcomannicum pene confectum deserit, pacemque a Germanis redemit.
2. Britanni, Germani in Galliis, aliaeque nationes rebelles cum bello latronum sedantur. Calamitates Romae exortae.
3. Conspiratio contra Commodum, ipsius mors et nomen inuisum.
4. Legatus Vindelicorum. Apollonius Senator ob religionem a seruo accusatus martyrio coronatur.
5. Numismata.
[Note: 1] MAVRELIVS COMMODVS ANTONINVS imperauit annos tredecim: saeuior Domitiano, impurior Nerone fuit. Ab aulico famulitio (quos mures, et tineas Imperator Licinius vocare solebat) corruptus est. Hi cum voluptates Vrbis crebro adolescenti commemorarent, perpulere eundem, vt contra monita parentis, contra consilia amicorum paternorum, bellum a patre contra Germanos coeptum, et pene confectum, desereret. Nam Germanos magnis praemiis in amicitiam sibi adiunxit, qui (vt ait Herodianus) periculorum despicientes, aut populationibus, incursibusque victum parant, aut proposita mercede pacem venalem habent. Commodus igitur, vt pecunia, qua maxime abundabat, securitatem redimeret, nihil Germanis, videlicet petentibus, denegauit. Regibus Germanorum addictus arma deposuit, Romamque profectus est. Vbi omni flagitiorum scelere se contaminauit: crudelissimus in omnes, etiam suos, fuit.
[Note: 2] Britannia, (cuius duces Clodius Albinus et Iunius Seuerus) Dacia, Germani in Gallia, eius imperium detrectarunt, omnia sedata perduces sunt. Maternus quidam conquisita ingenti latronum manu, grauiter Hispanias, Gallias, Italiam adtriuit: Romam quoque tentavit, vbi proditus a suis occubuit. Romam incendium, fames, pestilentia adflixit. Templum pacis combustum est.
[Note: 3] Tandem electus cubicularius Q. Aelius Laetus, Praefectus praetorio, Martia concubina, aduersus Commodum conspirant: veneno primo hominem adgrediuntur. Quod cum parum proficeret, per Narcissum athletam, cum quo exerceri solebat, Commodus strangulatuse st anno aetatis tricesimo secundo. Si fecit, sic passus est. Nomen eius ex omnibus monumentis erasum.
[Note: 4] Legatus in prouincia Vindelicorum, quam Boii tenent, fuit Septimius Seuerus, postea Roma potitus: canitur adhuc apud nos. Apollonius Senator Romanus, accusatus a seruo, quod Christianus esset, iussus religionis rationem reddere, insigne volumen primus latinorum Romana lingua de religione nostra scripsit: et in Senatu recitauit, securique percussus est sententia Senatus ob pietatem in Christum. Vetus enim lex erat, Christianum delatum, nisi negaret Christum, non dimittendum, sed capite plectendum esse.
[Note: 5] COMMODVS ANTON AVG TR P
IMP S C COS IIII.
M. COMMODVS ANTONINVS
AVG PIVS BRIT P M TR P X
IMP VII. COS II P P.
1. Pertinacis natiuitas, vitae genus et incrementum.
2. Pertinax imperio potitus a militibus, quod sanctitatem ipsius ferre non poterant, trucidatur. Commentarii de Religione Christiana Latini.
[Note: 1] PVBLIVS AELIVS PERTINAX obscuris crepundiis apud Ligures natus, eruditissimum Grammaticum Sulpitium Apollinarem audiuit. Post quem Grammaticen professus, ludum aperuit literarium. Vbi cum minus lucri esse videret, ad militiam se contulit: egregie operam rebus bellicis nauauit, a Marco amatus, in Senatumque electus, A Commodo legatus in Britanniam missus est, eam, et exercitus in ea alium Imperatorem flagitantes pacauit. Deinde a Commodo, praefectus Vrbis creatus est. Intersecto Commodo, percussores Commodi ei Imperium obtulerunt, quod senatusconsulto accepit. Spes erat omnibus, per eius virtutes restitui posse omnia. [Note: 2] Verum Vrbanae cohortes, praetorianique milites, Imperatorum custodiae adhibiti, rapinae, stupris, ganeae sub Commodo adsueti, sanctitatem Pertinacis ferre non potuerunt: impetuque in Palatinas aedes de improuiso facto, quinto Calendas Apriles Imperatorem trucidarunt. Vixit annos LX. M. VII. D. XXVI. Imperauit menses duos, dies quinque et viginti. Sub idem tempus. Victor primus Pontifex Romanus de religione nostra latine commentatus est: secundus post Appollonium Theologus factus.
1. Romanum imperium venum exponitur, plurimumque licitanti Iuliano addicitur. Militum mores corrupti.
2. Iulianus Senatus Consulto Imperator salutatur, a militibus limitaneis repudiatur, alii Caesares declarantur.
3. Seuerus cum Germanorum auxiliis Romam petit. Iulianus intercessionem Virginum Vestalium et Senatus frustra petit.
4. Iulianus trucidatur.
[Note: 1] IDIVS IVLIANVS SEVERVS. Mediolanensis, Iureperitus, ingenti pecunia emit a militibus praetorianis Imperium. Nam cum hi Pertinacem occidissent, venale Rom. Imperium proscripsere. Flauius Sulpicianus Consul, praefectus Vrbis, socer Pertinacis, et Iulianus licitati sunt. Cumque ille suspectus ob adfinitatem occisi Imperatoris militibus esset, et hic plura promitteret, admissus in castra Imperator salutatur. Hinc primum corrupti militum mores, auaricia latius serpente, vsque ad contemptum et sanguinem Imperatorum, initium causaque militibus fuit in posterum, vt quam turpissimi, contumacissimique euaderent.
[Note: 2] Iulianus stipatus militari turba in Senatum vespera venit, factoque Senatus consulto Imperator adpellatus est. Verum exercitus caeteri, qui limites Imperii custodiebant, Iuliani scelus detestabantur: in eius verba iurare detrectabant: quod Imperium emisset, et eius fraude Imperator Pertinax Caesar Augustus (cuius virtutibus maiestatem Romanam instauratum iri sperarant) periisset. A Germanis exercitibus apud Rhenum in Gallia Clodius Albinus Legatus Britanniae, iuxta Danubium in Norico Septimius Seuerus Caesares declarantur.
[Note: 3] Seuerus Romam infesto agmine petit, Ranennatem classem occupat. Inde recto itinere ad Vrbem armatus cum Germanorum auxiliis tendit. Quod vbi Iulianus accepit, rogauit Senatum,
vt Virgines Vestales, caeteri sacerdotes, cum Senatu obuiam exercitui Seueri prodeant, praetentis infulis, sacrisque pro Iuliano orent: vitamque impetrent precariam. Faustus Quintillus Consularis, Augur contradixit, asserens, non de bere imperare eum, qui aduersario non posset resistere. Sententiam huius Senatus secutus est.
[Note: 4] Iam Seuerus Romae adpropinquabat: et praemiserat literas, quibus Imperatoris Pertinacis percussores seruari iubebat: Senatusque authoritate Iuliano Imperium abdicatum. Statim Seuerus Imperator adpellatus est: missique a Senatu, quorum cura, per gregarium militem in palatio occisus est Iulianus, ab omnibus desertus: aetatis anno sexto, et quinquagesimo, super menses quatuor. Imperauit menses duos, dies quinque. Corpus a Seuero redditum est Manliae Scantiliae vxori eius etc.
1. Seuerus Pertinacis vltor Germanos sibi muneribus iungit, Praetorianas cohortes exauthorat, Pertinacem in numerum Deorum refert.
2. Bellum ipsius contra Nigrum et Claudium Albinum, inque has crudelitas.
3. Seuerus bello clarus et literis. Eius ingentia animi bona et vitia.
4. Christianorum persecutio. Leonides Pater Origenis Martyr. Tertullianus floret.
5. Seueri mors: adhortatio ad liberos et Senatus testimonium.
6. Numismata.
[Note: 1] SEPTIMVS SEVERVS PERTINAX, a legionibus Germanicis apud Carnuntum Pannoniae oppidum, siue (vt alii scribunt) Sabariae, Imperator salutatus est Idibus Augusti, anno orbis seruari Centesimo super quartum, et nonagesimum: statimque Pertinax cognominatus, quasi vltor Pertinacis Augusti: ab omnibus receptus est Germanos muneribus et donis pacauit, ac sibi coniunxit. Extant de eo carmina vernacula lingua scripta in Bibliothecis. Praetorianas cohortes exauthorauit armis, vestibus, militaribus ornamentis exuit: intra centesimum ab Vrbe lapidem apparere vetuit. Imperatorem Pertinacem contra voluntatem militum in numerum Deorum retulit.
[Note: 2] Armacontra Nigrum (qui in Oriente se Imperatorem vocarat) moturus, ne duplici bello implicaretur, Clodium Albinum Britanniae Legatum, Caesarem a militibus iam adpellatum, ipse quoque Caesarem designat, atque declarat. Victo Nigro (quippe inuida est societas regni) omnem Martis impetum in Albinum (quem ante consortem Imperii secerat) conuertit: ipsum apud Lugdunum deuicit, Galliae oppidum. [Note: 3] Ambobus capita abscissa, piloque circumlata: amborum liberi occisi, vxores necatae, amici interempti, bona fisco addicta sunt.
Rebus bellicis omnium principum clarissimus fuit Seuerus, Persas, Parthos, Arabas, Britannos superauit. In Britannia, vallum murumque per transuersam insulam vtrinque ad oceanum duxit: ab hostium incursatione Romanos muniuit fines. Graecis literis, latinisque eruditissimus: vitam suam priuatam et publicam ad fidem scripsit, solum crudelitatis vitium excusans. Ingentia animi bona perfidia, fraude Punica, (nam solus Africanorum humili loco natus imperauit) auaritia, et crudelitate contaminauit. Plus quam quadraginta Vrbis Romae summos viros, Consulares, et Praetorios indicta causa occidit. Hispanorum et Gallorum proceres innumeri peremti: multae etiam mulieres illustres interfectae: omnium patrimonia publicata sunt.
[Note: 4] Itidem de Christianis sanxit, quamobrem in nos saeuirum est Leonides pater Origenis deuotus Christo maluit occidi, quam fidem datam Deo authori vitae frangere. Sub idem tempus
Q. Septimius Florens Tertullianus Africanus, et Carthaginensis sacerdos, praeceptor Diui Cypriani, primus post Victorem, et Apollonium latinis literis veritatem Philosophiae Christianae illustrauit. Omni genere literarum peritus, acumine ingenii, et rerum eruditione facile caeteris praestat. Causam religionis nostrae adserendae plene perorauit in eo libro, cui Apologetico nomen est. Primus latinorum, qui quidem extet, Theologus.
Vixit Seuerus annos vnde nonaginta, imperauit duodeuiginti: morbo grauatus, orationem Salustii, qua Micipsa filios ad concordiam hortatur, Antonino maiori filio misit. Vltima eius fuere verba: Turbatam Rempub. accepi, pacatam, etiam Britannis domitis, relinquo, senex et aeger pedibus, firmum Imperium Antoninis meis relinquo, si boni fuerint: imbecillum, si mali. Obiit in Britannia. De eo ita Senatus iudicauit: aut nasci non debuisse, aut mori: quod et nimis crudelis et nimis vtilis Reipub. videretur.
IVLIA MESA AVG.
SECVLI FELICITAS
HEL SEP SEV PER AVG COS II
BONAE SPEI
SEVERVS AVG PAR MAX
RESTITVTOR VRBIS
SEP SEV PER AVG COS II
INVICTO IMP.
SEP SEV PERT AVG
COS II P P P M TR P III
1. Caracalla fratrem Serenum Sammonicum et Papinianum interimit, et hunc quidem ob fratricidae denegatam excusationem.
2. Nouercam in matrimonium ducit.
3. Germanos Romanorum prouincias vastantes amplissimis donis conciliat ex iis custodes corporis eligit ipseque Germanicam vestem induit, flauamque caesariem imponit:
4. Parthos fraude vincit.
5. Eius mors.
6. Numisma et columna.
[Note: 1] MAVRELIVS ANTONINVS BASSIANVS CARACALLA, ita a vestimento demisso vsque ad talos, quod populo dederat, cognominatus, filius Seueri Imperatoris. Fratrem suum Getam Antoninum interemit, vt solus rerum potiretur: eundem in numerum deorum retulit. Sit diuus (inquit) dum non sit viuus. Inter caenandum interfecit Serenum Sammonicum virum ea tempestate doctissimum, cuius medicinalia versibus conscripta extant. Aemilium Paulum Papinianum, praefectum praetorio asylum Iuris, et doctrinae legalis thesaurum, securi percuti in conspectu iussit, quod parricidium diluere oratione recusaret, adfirmans, non tam facile parricidium excusari posse, quam fieri.
[Note: 2] Iuliam nouercam vxorem duxit, quae pulcherrima fuit. Ea cum per negligentiam forte fortuna maxima corporis parte se nudasset, conspecta est a priuigno: qui libidinis impatiens dixit ad eam, Si liceret, liberet: ipsa respondit, Si libet, licet: Imperatores, leges dare soles, non accipere. Ita parricidio incestum iunxit, et vxorem duxit, cuius filium interemerat.
Germani tum Danubio superato, Rhaetias Vindeliciam, prouincias, quam incolimus, vastant, diripiunt. Caracalla ad Danubium proficiscitur, Germanos omnes sibi adiungit, atque in amicitiam conciliat, amplissimis prosequitur largitionibus. Ex illis bellorum socios: et custodes corporis validissimum quemque, ex pulcherrimum adciscit. Saepe etiam Romano cultu deposito, Germanicam vestem induit: flauam Caesariem (sicut Germanorum capilli sunt) capiti imponens. Germani eum mirifice dilexerunt.
[Note: 4] Pergens inde a Danubiano limite per Thraciam et Macedoniam in Orientem tendit, et Aegyptum. Vnde ad Euphratem contra Parthos mouit, quos fraude vicit.
[Note: 5] Inde Mesopotamia, medio itinere inter Edessam et Charras, dum leuandae vesicae gratia ex equo descendisset, a Martiale stratore suo, cuius fratrem indicta causa occiderat, per latus confossus interiit. Conscius caedis, et author fuit Macrinus praefectus praetorio, qui postimperauit. Germani, quibus delectabatur Caracalla, et custodibus corporis vtebatur, propiores caeteris, primique facinus conspicati fugientem Martialem consecuti missilibus confodiunt. Occisus est Caracalla octauo Idus Aprilis natali suo, Imperii anno sexto, vitae tertio et quadragesimo. etc.
[Note: 6] SEPT GETA CAES PONT M
PRINC IVVENTVTIS
SEPT GETA CAES.
Columna lapidea Oenobrigae (vrbs est Noricorum) cuius is titulus.
IMP. CAESAR M. AVRELIVS
ANTONINVS.
1. Macrinus obscuro loco natus. Eius res gestae et mors.
2. Militum Romanorum auiditas moresque pessimi.
[Note: 1] OPILIVS MACRINVS, homo nouus, obse urissime natus, occiso Imperatore Antonino Caracalla (cuius praefectus praetorio fuerat) cum filio Diadumeno, quem Antoninum nuncuparunt, rebus Romanis imponitur. Aliquot praeliis Parthos fudit, deinde cum Artabane Rege eorum pacem fecit. Antiochiae substitit, Romam cum suo periculo venire tardauit. Imperauit annum vnum, menses duos: amilitibus, cum luxuriam eorum atque auiditatem comprimere conaretur, cum filio occiditur in suburbano Chalcedonis vrbis Bithyniae.
[Note: 2] Iam milites caedibus et sanguine Caesarum imbuti, simul luxuria perditi, auaricia et pecuniae studio deprauati, omnia venalia habere caeperunt. Vbi nummorum maior aurique fulgoradfulsit, continuo consilium iniere principis mutandi: in eumque summam rerum transferendi, qui plura largiturus sperabatur. Verissime de Romano milite Lucanus scribit:
Nulla fides, pietasque viris, qui castra sequuntur:
Venalesque manus, ibi fas, vbi maxima merces.
1. Heliogabalus Nerone peior, stupro conceptus, indeque nomen Varii.
2. Imperium consequitur, quod auia ipsius militibus magnam pecuniae summam dabat.
3. Eius scelera.
4. Mors contumeliosa.
5. Ignominia post mortem.
6. Num Germani sub eo quieuerint.
7. Augusti et Caesares differunt.
[Note: 1] MAVRELIVS ANTONINVS BASSIANVS VARIVS HELIOGABALVS, monstrum potius, quam homo, Romanam maiestatem biennio et mensibus octo polluit, cui Nero comparatus, bonus est. Quomodo venerit ad Imperium, aperire necesse est: vt videamus, quibusnam dominis Italica virtus, Romaque caput mundi seruierit. Moesa, Varia ab Emesa ciuitate Phaeniciae, soror fuit Iuliae Augustae vxoris Septimii Seueri Augusti. Quamobrem apud sororem in aula, sub duobus Caesaribus versata est. Habuit duas filias Semiamiram, et Mammaeam: haec ex Vario marito peperit Alexianum Arcenae, quae vrbs est
Syriae: illa constuprata in palatinis aedibusa Caracalla, genuit Heliogabalum, Varium cognomine, quod vulgo conceptus credebatur. Macrinus imperio potitus, mulierem aula exegit, domumque relegauit.
[Note: 2] Milites pecunia, quam solam spectabant a Moesa, quae ditissima erat, inescati, eius nepotem Heliogabalum, vt filium Antonini Caracallae Augusti, annum agentem quartumdecimum Imperatorem, et Augustum salutant: M. Aurelium Antoninum nuncupant: declarato consobrino huius Alexiano Caesare: quem Alexandrum nominarunt. Interfectoque Imperatore Macrino cum filio, Romam contenderunt. Vbi quae scelera, quae flagicia Heliogabalus commiserit, fas non est, et pudet dicere. Ne nomina quidem Germanis cognita sunt: sed similem exitum vitae inuenit, vt vixit, ita interiit.
[Note: 3] Milites sui, facto impetu, in latrina, ad quam confugerat, eum occiderunt: cum ipso matrem, auiam, seruos pariter et ministros scelerum trucidant. Corpus eius per publicum, per vias, per spacia Circi tractum, et in cloacam abiectum. Nouissime cum angustior esset cloaca, quam vt cadauer reciperet, inde ad Tiberim pertractum, in flumen praecipitatur, annexo pondere, ne fluitaret, aut emergeret, neue vnquam sepeliri posset.
[Note: 4] Vnde nec post mortem contumelia caruit, vulgo Tracticius, Tibermusque cognominatus. Nomen eius ex monumentis Senatus consulto erasum est: vixit annos sedecim. Nescio quo fato Germani sub eo quieuerunt, forsan nemo literarum memoriae commendauit: aut siquidem scriptum fuerit, periit incuria (vtpleraque) temporum. Nam bellum Heliogabalum optasse autores habeo. Nam cum Marcomannis bellum inferre cuperet, dictum est a quibusdam: carminibus et consecratione, iussu Marci Antonini, Marcomanos populo Romano deuotos esse, nec vnquam fore hostes. Quae cum inquireret, suppressa sunt. Constabat enim ob hoc consecrationem quaerere, vt eam recantaret, spe belli concitandi, et idcirco maxime, quod audierat responsum fuisse, ab Antonino bellum Marcomanicum finiendum esse.
Praeterire non debeo (nempe res admonuit) alium Caesarem, alium Augustum fuisse apud veteres. Augustus princeps erat, quem Senatus comprobarat, et rerum habenas moderabatar: quem nunc a Romano Pontifice inunctum voce latina Imperatorem, patrio sermone Caesarem nuncupamus. Caesares dicti sunt, quasi quidem principum, et Augustorum filii, et designati Augustae Maiestati haeredes, atque successores: nunc Reges Romanorum vocare solemus: maiores Francorum nominabant, quasi Franci Occidentales Delphinos nuncupant.
1. Alexander post Augustum optimus Princeps, Virtutumque exemplar.
2. Eius studia literaria, cura in iis promovendis, vt et remuneratio Aduocatorum qui patrocinia gratis praestiterant
3. Eius conuiuia et recreationes.
4. Munificentia et imperium sine sanguine.
5. Consiliarii et familiares. Malis ad eum aditus non patet.
6. Cura illius circa officiales discernendos et muneribus bonos praeficiendos.
7. Eius consultationes quomodo institutae.
8. De administrandis muneribus publicis quomodo cauerit imprimis quoad Praesides Prouinciarum. Transitio de malis moribus in eligendis sacerdotibus et de Simonia Curiae Romanae.
9. Alexandri cultus diuinus, imprimis erga Christum, quem voluit Deum coli, fauor Christianorum, Christique dictum: quod tibi non vis fieri etc. ei vsitatum.
10. Dictum hoc omnis Legis summa omnique lege humana clarius. Iureperitorum iniustitia.
11. Falsarii et suffragatoris poenae.
12. Alexandri disciplina militaris,
13. Militum eorumque annonae cura. Alexander noluit milites esse pauperes.
14. Bellum Parthicum feliciter confectum.
15. Germani Rhenum Danubiumque transgressi vastant Romanas prouincias, Italiaeque imminent.
16. Alexander Romam reuersus magno gaudio excipitur, triumphum agit.
17. Inde ad Rhenum proficiscitur, ibique necessaria praeparat, dolo tamen cum matre interficitur.
18. Eius vitia.
19. Origines publice Christianam religionem docet; eius autoritas etiam apud infideles.
20. Vindelicii Praesides. Passauia, siue Bathauia vnde nomen habeat? Buda.
21. Numismata.
[Note: 1] MAVRELIVS SEPTIMIVS ALEXANDER SEVERVS, ante Caesar designatus, Imperium cum Augusti nomine a Senatu accepit: Pesti generis humani, adolescens sane optimus, domi forisque iuxta clarissimus successit. Qualem post Augustum Respubl. non facile habuit. Viuum virtutum exemplar, quibus enarrandis libet immorari. Primum adulatores, parasitos, exoletos, acroamata, ennuchos et huiusmodi pestes principum, aula amouit, vendiditque. Dominum se appellari, vetuit, amauit literatos omnes vehementer, eos formidans, ne de se asperius quid in literas mitterent.
[Note: 2] Literas Graecas et Latinas impense coluit: Graeca tamen facundia plus valuit: versu non inuenustus, Vitas bonorum Principum carmine complexus est. Ex Graecis legit Platonem, ex Latinis Ciceronem saepius in libris officialibus, et maxime de Republica. Legit item Horatium, et Virgilium, quem Platonem poeturum vocare solebat. Doctis salaria instituit: Grammaticis, Rhetoribus auditoria quoque decreuit: quibus pauperum filios, ingenuos modo, cum annonis dari iussit: quemadmodum et apud nos in plerisque Academiis nostro aeuo Imperator Maximilianus factitauit. Constituit et annonas oratoribus in provinciis, quos venalis linguae non esse, sed gratis agere constitit.
[Note: 3] In conuiuio priuato legebatur ei ad mensam. Conuiuiis semper adhibuit doctos, vt haberet confabulationes literatas, quibus se recreari, ac pasci dicebat. Ad Atheneum Romae frequens itauit, vt audiret poetas, oratores, Graece, Latine recitantes. Fesso rebus publicis, et solicitudine summa illa oblectatio fuit, catulorum cum porcellis lusio: aut perdicum: auicularum sursum deorsum volitatio.
[Note: 4] Bene meritos de Republ. scriptos habuit: et cui, et quaecunque largitus est adnotauit: adiecto nomine eius, in quem munificus fuerat. Et si quem sciuit, qui aut nihil petierat, aut non multum acceperat, eundem vltro vocauit, hisce verbis compellauit: Quid est, cur nihil petis? an me vis tibi fore debitorem? pete, ne priuatus de me queraris. Anaematon eius Imperium fuit, hoc est citra sanguinem imperauit.
[Note: 5] Amicos optimos habuit, quorum consilio et opera, in bello, in ocio, in negocio vsus est. Domitius Vlpianus, Tyrius, Magister epistolarum et scrinii fuit, iureperitissimus. Itidem Iulius Paulus legum consultissimus: et caeteri Papiniani discipuli, iuris professores, arcta familiaritate et consuetudine Alexandro coniuncti fuerunt, quorum nomina haec sunt: Pomponius, Martianus, Callistratus, Hermogenes, Alphenus, Africanus, Florentinus, Venuleius, Tryphonius, Maetianus, Celsus, Proculus, Modestinus: Hi adhuc nominantur. Nemini malo ad salutandum principem aditus in aulam patuit, per praeconem in vestibulo praetorii dicebatur: Nemo ingrediatur, qui se non innocentem nouit. Ne salutet qui scit se esse furem.
[Note: 6] In animo habuit omnibus officiis, et Magistratibus propriam vestem dare, vt ex vestitu dignoscerentur. Inuitos, non ambientes Reipubl. admouit.
[Note: 7] Sapientibus, quos consulere solitus fuit, spatium dedit ad cogitandum, ne non meditati dicere de Republ. ingentibus rebus cogerentur. Quando de iure, et negocio ciuili ambigebatur, solos iurisprudentes et disertos adhibuit: si vero de re militari agebatur, milites veteres, senes, benemeritos, locorum, bellorum, et castrorum peritos: et maxime eos, qui historias norant, rogauit. Inquirens ab his, quidnam in huiusmodi re, de qua disceptabatur, veteres Imperatores vel Romani, vel exterarum gentium fecissent.
[Note: 8] Vnumquemque agere, quod nosset, iussit: habere militares suas administrationes, habere literatos dicebat. Diligentissimus fuit, cui nemo posset imponere: et si quis vrbane tentabat, intellectus mox dedit poenas. Daturus rectores, praepositos, procuratores, nomina eorum proponebat publice, hortabaturque populum, vt si quid criminis quispiam eorum, quorum nomina edita erant, haberet, manifestis probaret accusator rebus: quod si non argueret, capite lueret poenam. Graue enim esse dictitabat, id non fieri in prouinciarum rectoribus, quibus et fortunae et hominum salus committerentur. Quod Christiani factitarent in praedicandis sacerdotibus, quum hi initiandi forent. Nos ne vmbram quidem huiusce rei tenemus, infames adolescentuli, imperitissimi quique, caeteris rebus inepti, vltro se non vocati contra religionis maiorumque instituta sturnatim graculatimque ingerunt. Quod si quis repulsam patitur, continuo Romam properat, vbi muliones, cocos, et ineptissimos quosque (quos Germania vt vulgus prophanum, sacris arcet) aris Dei Optimi Maximi admouent sanctissimi patres, non sine magna bonorum ignominia, adeo vt iam Sacerdos contumeliae sit vocabulum. Illos profecto, aut de seipsis et religione, male sentire et opinari, aut illudere populo Christiano necesse est: opera ostendunt artificem ex fructu arbor cognoscitur. Christus nos seruet. Petrus dormitat, Simon ne dicam, Antichristus rerum potitur.
[Note: 9] Alexander porro in templo ne guttulam quidem, aut bracteolam auri posuit: susurrans illud Persianum, in sanctis quid faciat aurum? Idem Christum vt Deum coluit, eique templum aedificare, ac eundem inter deos publice recipi voluit. Verum legum vetus erat decretum, ne quis Deus ab Imperatore consecraretur, nisi a Senatu probaretur. Christianos fieri passus est: Qui cum publicum locum occupassent, quem popinarii sibi deberi dicebant, rescripsit, melius esse illic quoquo modo Deumcoli, quam popinariis dedi. Clamabat saepius, vis ab alio pati, quod alteri facis? Audierat enim a Christianis, et memoria retinebat: idque per praeconem, cum aliquem emendabat, dici iubebat, Quod tibi non vis fieri, alteri non feceris. Quam sententiam adeo probauit, vt et in palatio, et in publicis operibus praescribendam curaret.
[Note: 10] Haec nimirum lex Dei est, quae omnes iustitiae numeros complectitur, cui, vt diuinae, omni deuotione parendum est: siquidem Dei discipuli, templaque, et immortalitatis candidati sumus, nos ipsos in altero cogitemus. Nam in hoc religionis, et sacrae Philosophiae summa consistit, vt non facias alteri, quicquid ipse ab altero pati nolis. Qui hanc legem sequitur, supra omnes leges est: quae nihil sine moribus (vt ait Flaccus) vanae proficiunt. Et tam multae, tam obscurae sunt, vt neque legi, neque intelligi queant, nisi a paucissimis: qui cum aequissimas habent leges, iniquissimis tamen viuunt moribus. Id quod et in protritum prouerbium, vel vulgo imperito cesserit.
[Note: 11] Tabellarium Alexander, vt ad rem redeam, qui falsum causae breuem retulerat, incisis digitorum neruis, ne vnquam eam scriberet, deportauit. Veturium Thurinum familiarem (quod solitus hic erat suffragationem vendere, dictitans in sua potestate esse Imperatorem, quum nihil ad ipsum referret) ad stipitem in foro ligatum, fumo necari iussit, cum hoc elogio: fumo pereat, qui fumum vendit.
[Note: 12] Militarem quoque disciplinam diligentissime tenuit: quasdam legiones, quod lasciuirent licentius, integras exauthorauit. Item cum quandam aniculam adfectam iniuriis a milite audisset, exauthoratum eum militia, seruum anui dedit, vt ipsam pasceret, quod carpentarius esset. Et cum doleret hoc commilitonibus, terruit eos, persuasitque omnibus, vt modeste ferrent.
[Note: 13] Caeterum milites, et eorum annonam diligenter curauit: Tribunos, qui per stellaturas milites defraudassent, capitali supplicio affecit. Inualuit et apud nos stellaturae crimen in aulis principum. Milites ditauit, quod egestas ad omne facinus armatum impelleret.
[Note: 14] Artaxerxem potentissimum Persarum Regem (qui interfecto Artabano, cum omni familia, regum maximo, regnum a Parthis ad Persas transtulit) deuicit, centum et viginti millia Persarum occidit: de Persis spectabili pompa triumphauit.
Trecenti Elephanti turriti, cum sagittariis, et sagittarum onere capti, ducenti interfecti: falcati currus mille ablati Persis: inter amnes Tigrim, et Euphratem prouinciae receptae, quas Artaxerxes deuastarat.
[Note: 15] Dum haec in oriente geruntur, Germani Rhenum Danubiumque transgrediuntur, in fines Romanos hostiliter intrant, oppugnantque exercitus ripis insidentes, atque caedunt, deinde per vicos, et vrbes discurrunt, Gallias vastationibus diripiunt, Italiae ceruicibus imminent.
[Note: 16] Haec vbi Alexandro Antiochiae tum agenti literis nunciata sunt, continuo profectionem edicit: et compositis rebus in Oriente, praesidio firmatis limitibus Imperii, et ripis Euphratis atque Tigris, Ipse cum reliqua omni multitudine, apparatu quam maximo aduersus Germanos properat: Barbarasque Orientis nationes, quae sagittis plurimum valent, Armemos, Osdroenos, Parthos: item Mauros iaculatores optimos secum ducit. Confecto celeriter itinere, Romae cum maximo omnium gaudio excipitur: Triumphoque pulcherrimo acto, septimo Calendas Octobris apud Senatum de rebus gestis verba fecit. Post hoc cum ingenti gloria, comitante Senatu, Equestri ordine, omni denique populo, circumfusis vndique mulieribus, et infantibus, pedes Palatinas aedes conscendit. Retro currus Triumphalis a quatuor Elephantis trahebatur: portabaturque manibus hominum Alexander, vixque illi per quatuor horas ambulare permissum. Vndique omnibus adclamantibus, salva est Roma, quia saluus est Alexander.
[Note: 17] Post haec ad ripam Rheni arma movet, deducentibus eum cunctis per centum et quinquaginta millia passuum. Erat autem grauissimum bellum Reip. Alexander Moguntiacum iam venerat, ibi res ad bellum huiusmodi necessarias comparat. Pontem: ibi primo iunctis inter se nauibus in Rheno fecit, vt per eum exercitus transgrederetur in Germaniam Magnam, quo iam Gesmani depraedatis Galliis concesserant. Huic bello intentum, milites fraude Maximini, Tyronum praefecti, qui eos grandibus pollicitationibus inescurat, Alexandrum cum paucis agentem in vico Sicilia [Note: Sickling] in agro Mogontino interficiunt, Mammeamque matrem eius contrucidant.
[Note: 18] Matrem auariciae, filium, quod vt pupillus mulieri nimis imperiosae obsequeretur, accusabant. Imperauit Alexander tredecim annos, dies nouem, vixit annos vndetriginta, menses tres, dies septem.
[Note: 19] Hisce temporibus Origenes ille maximus omnium, secundum legatos Christi (teste Hieronymo et Augustino) veritatis diuinae assertor, magna fama, maiori gloria, coelestes literas interpretatus est: et philosophiam Christianam, magna auditorum frequentia publice docuit. Cultoribus quoque deorum venerabilis: ad Imperatores Romanos, Caesares Augustos, matresque eorum in aulam vocatus, accessit: ad eosdem literas dedit. Omnibus eius vita, mores, studium, doctrina admirationi fuerunt.
[Note: 20] Vindelicis tum praesedisse M. Iulium Philippum, Noricum Arrabonae natum, qui postea imperauit, in annalibus Boiarmn reperio. Boiodurum Vindelicorum Bathauiam cognominauit: siue a confluentibus trium maximorum fluminum, qui ibi miscentur: siue a statione militari, quam ibi Bathaui populi Germaniae habuerunt, empti a Romanis contra Germanos. Itidem Sycambros in Pannonia collocatos esse, a quibus Sycambria dicta sit, quae nunc Buda, et Opha est, caput Vgrorum, habeo quos sequar.
[Note: 21] IMP SEV ALEXAND AVG.
VICTORIA AVG.
IMP ALEXANDER PIVS AVG
MARS VLTOR.
IMP C M AVR SEV ALEXAND
AVG TRPVICOSIIPP.
IMP M AVR SEV ALEXANDER
S C.
IMP SEV ALEXAND AVG
COS III P P M TR P VIII.
IMP ALEXANDER AVG
MARS VLTOR.
1. Maximinus humillimae natiuitatis, opilio, prodigiosae staturae et roboris, inter stipatores Seueri ascitus, incrementa sua Caracallae et Alexandro debuit.
2. Eius vitia animi et corporis. Cur in milites impense largus, auarus et crudelis.
3. Vt vndique pecunias corraderet Procuratores fisci dedit rapaces suique similes.
4. Postquam fraude illius Alexander interemptus et ab exercitu Caesar salutatus a Senatu more Principum priorum confirmari noluit.
5. Imperium ex arbitrio militum pendet, et ad illud vilissimo cuique accessus patet.
6. Inde quamplurimi re superstitiosa exciti ad culmen imperii adspirarunt.
7. Maximinus Germanos trans Rhenum pellit.
8. Rhenum cum omni exercitu transit, vitaeque periculum hostem longius insequendo subit.
9. Ob nouum bellum cum Germanis ad Danubium habitantes a Rhenensibus pacem et auxilia emit.
10. Rebellio in Africa. Gordianus Proconsul imperium sumere cogitur.
11. A Senatu Romano ad eius consultationem cum filio confirmatur. Partes Maximini trucidantur.
12. Numisina.
[Note: 1] IVLIVS MAXIMINVS in Thracia natus est, patre Gotho nomine Micca, matre vero Ababa, Alana genere. Primo pastor, opilioque fuit. Cum esset immani corpore, et robusto supra quam credi potest (adeo vt Caligae Maximini in proverbium, in homines prodigiosae magnitudinis, et staturae cesserit) in militiam adscitus, iussus est ob vastitatem et fortitudinem corporis, inter stipatores a Seuero Imperatore in aula semper consi stere. Sub Seueri filio Caracalla, Tribunus militum fuit. Alexander eum quartae legioni Tyronum, et deinde in perniciem suam toti exercitui praefecit.
[Note: 2] Fuit Maximinus saeuus, truculentus, ad artes pacis, ciuilesque res penitus rudis ac barbarus: facie rusticana plane et deformi, et quae (sicut in Numismatis adparet) prae se ferret saeuitiam et barbariem hominis: bello tamen praeclarus. Militibus nemo principum plura largitus est: quorum fidem, vt sibi muneribus oppignoraret, deuotamque redderet, nihil pensi habuit, auarus, rapax, alieni appetens: locupletissimoque, cuique per delatores insidias tetendit. Conicius humilitatis suae ab omnibus se contemni suspicabatur, ita degeneres animos timor in praeceps agitat. Persuasum habuit, non posse imperium, nisi crudelitate retineri: omnem nobilitatem amouit, neminem clarum circa sepassus est. Patrio instituto caedis auidissimus, plusquam quatuor millia hominum immissis delatoribus, indicta causa occidit. [Note: 3] Saeuos, rapaces, et sui quam simillimos prouinciis procuratores fisci dedit: qui per fas, nefasque pecunias extorquebant, opulentissimos quosque ad summam redigebant egestatem. Nec mitiores in templa deorum, et publicam pauperis vulgiannonam fuerunt.
[Note: 4] Priores principes continuo, posteaquam Imperatores salutati erant, ad Senatum Romanum rem deferebant, petebantque vt patres consulti authores fierent. Senatusconsulto tum electus Imperator declarabatur. Primus Maximinus contentus consensu militari, citra authoritatem Senatus imperauit: ab exercitu electus, vbi eius fraude, et crimine Alexander interemptus est.
[Note: 5] Iam enim milites insueuerant tumultuario iudicio Imperatores creare: eadem temeritate tollere Romanum Imperium: velut ludibrium, pilaque fortunae, obscurissimo et humillimo cuique, praecipue per officia militaria, quasi per gradus ascendenti in propatulo expositum direptui patuit. Nemini non ad tantum fastigium aspirare licuit: Opiliones, bubulci, Suarii, fabri ferrarii ad hoc culmen rerum euecti sunt. Ne mulierculis
quidem interclusa via fuit, quo minus arriperent, et longius opinione omnium mordicus tenerent.
[Note: 6] Tantae praedae (vt sunt animi mortalium auidi, et omnes sibi esse melius malunt, quam alteri) plerique omnes inhiabant. Inde pertinax geniturae studium, somnia qualiacunque etiam nemo neglexit. Nullus omina, supra modum friuola contempsit: instigabant insaniam hominum haruspices, augures, Vates, Astrologi, Consulti. Provt Aquila temere conspecta addixit vestis donata, salutatio, pecus recens natum, sedes locata, et huiusmodi nugamenta arrisere: dictum, factumue vllum, et ventulus leuissime adflauit, spemsibi orbis potiundi stultissimi mortalium fecere, quae res pluribus supremi periculi causa extitit.
[Note: 7] Pauci admodum nec citra periculum tamen, voti compotes facti: inter quos et Maximinus rerum potitus, cum Germanis varia pugna dimicauit. Nonnunquam acie res gerebatur, ex qua Germani persaepe haud impares Romanis abibant: pulsi tamen numero militum Galliis excesserunt.
[Note: 8] Liberatis Galliis Maximinus collecto exercitu omni, bellum Germaniae Magnae transrhenanae intulit, pontem transit, secuta ingens vis mortalium, praeter Romanas vires, Mauri, Osrhoent, Parthi, Armenii, Arabes. Germani omnia in syluas, paludesque transtulerant: ibi in insidiis delitescebant, erupturi, vbi res postularet, atque hostes circumuenturi. Ad paludem quandam atrox praelium fuit. Maximinus temere ingressus stagnum, a Germanis circumuentus et nisi eum equo inhaerentemsui liberassent, occidisset. Quadringenta millia passuum (vt ipse apud Senatum gloriatur) longe lateque incendit vicos Germanorum: et se altitudine paludum, vlterius tendere prohibitum iactitat.
[Note: 9] Dum haec ad Rhenum geruntur, Germani Danubium accolentes, cum Sarmatis Illyrieum, Pannonias, Moesias, traiecto Histro depopulantur, incendunt, diripiunt, legiouesque oppugnant. Certior factus Maximinus, ad Isteuones Rheni accolas oratores de pace mittit: qui pollicerentur, Romanum illis principem ex Germania quoque oriundum, quorum opus foret praebiturum, pecuniamque daturum magna copia. Germani consueti auro pacem Romanis cauponari, facile consenserunt. Maximinus pacem, et faedus ab illis emercatus, pacataque Germania, qua Rheno alluitur, in Pannoniam pergit cum omnibus copiis, accito etiam, et empto auxilio Germanorum contra Germanos (vti nostro aeuo Rex Celtarum factitare consueuit) Sirmium maximam in iisdem regionibus, in ripa Saui, vrbem peruenit. Vbi quod hyems instabat, expeditionem vernam in Germanos, Sarmatasque meditabatur: itidem minitans, excisurum se acsubacturum Oceanotenus omnes Sarmatiae, Germaniaeque gentes Religionis quoque nostrae sacerdotes, mystas et doctores, vario cruciamentorum genere adflixit, necique dedidit.
[Note: 10] Inter haec exercitus in Africa defecit, fisci procurator, qui studio Maximini omnes spoliarat, a plebe rustica et militibus occisus est. Authores caedis, conscii crudelitatis Maximini, quem lacesserant, extrema tentare caeperunt. Gordianum proconsulem Africae, senem, prudentem, et nobilissimum, octogenarium, inuitum imperium sumere vi cogunt: ipseque adpellatur ab omnibus Afris, cum filio itidem Gordiano nomine, apud oppidum Tisdrum, Augustus.
[Note: 11] Inde Carthaginem Gordiani, pater et filius proficiscuntur, vnde legatos Romam cum literis ad Senatum, populumque Romanum mittunt: rem omnem, vt acta est, aperiunt: se adhuc incertos, fluctuantesque Senatus iudicium expectare declarant. Legati vbique benigne auditi sunt. Literae in Senatu per Iulium Syllanum Consulem recitatae, adpellati a Senatu Gordianus senex, et iuuenis Augusti, in Odium Maximini. Interfecti deinde omnes delatores, omnes calumniatores, omnes amici Maximini occisi sunt. Caesus est a populo Sabinus praefectus vrbis, et Vitalianus dux militum praetorianorum: omnis fex Maximinianae crudelitatis deleta, capti, occisi, tracti, in cloacamque abiecti, tantum odium apud omnes Tyranni erat.
[Note: 12] IMP. MAXIMINVS PIVS AVG.
PAX AVGVSTI.
1. Maximinus a Senatu hostis declaratur et ob id per Italiam literaemissae.
2. Literarum exemplum.
3. Maximinus cumauxiliis Germanis quae semper ante primam aciem collocauit in Italiamtendit.
4. Capellianus Praeses Mauritaniae a Gordiano ab officio remotus, Gordianum exercitum fundit. Mors utriusque Gordiani.
5. Capellianus Gordianos persequitur clanculum imperium affectans.
6. Maximinus Romam tendit. ASenatu duo Augusti et vnus Caesar Gordianus, Gordiani iunioris a Capelliano occisi filius, declarantur. Canonisatio Gordianorum.
[Note: 1] AELII ANTONII GORDIANI, Augusti imperarunt annum vnum, menses sex. Senatus vbi eos Augustos adpellauit, hostem Maximinum libere, aperteque iudicauit. Viginti elegit duces, viros Consulares, qui regiones Italicas contra. Maximinum, quisque sibi sorte attributam pro Gordianis tutarentur. Literae deinde missae ad omnes prouincias, vt communi saluti libertatique consulerent. Quae auditae sunt omnibus: vbique amici, administratores, duces, Tribuni, milites partium Maximini interfecti sunt: statuae Maximini deiectae, nomen erasum est. Ciuitates perpaucae hosti publico fidem seruarunt: proditisque iis, qui missi fuerant, ad Maximinum per indices detulerunt. [Note: 2] Literarum Senatus exemplum hoc fuit. S P Q R per Gordianos principes, ab illa tristissima bellua liberari caeptus, proconsulibus, praesidibus, legatis, ducibus, Tribunis, Magistratibus, ac singulis ciuitatibus, et municipiis, et vicis et castellis salutem (quam nunc primum recipere caepit) dicit. Diis fauentibus Gordianum proconsulem, virum sanctissimum et grauissimum Senatorem, principem meruimus. Non solum illum Augustum adpellauimus, sed etiam in subsidium Reipub. obtinendae, et adsceler a defendenda, et ad illam belluam, atque illius amicos, vbicunque fuerint, persequendos, a nobis etiam Maximinus cumfilio suo a hostis est iudicatus.
[Note: 3] Vbi haec nunciata sunt Maximino, diuiso ingenti stipendio militibus, accitis Germanis in societatem, quorum haud contemnendus numerus erat, et quos semper ante primam aciem collocare solebat, ad Italiam Romam versus, infesto hostilique animo contendit.
[Note: 4] Dum in itinere est, Capellianus partium Maximini Mauros regens, quod Gordianus successorem ei dederat, comparato exercitu, cum Gordianis congressus est. Victi Gordiani, filius in bello periit, pater laqueo vitam finiuit.
[Note: 5] Tunc Capellianus victor, vt prae se ferebat, pro Maximino, omnes aduersae partis interimit, proscripsit, vrbes subuertit, fana diripuit, donaria militibus diuisit: animosque militum sibi conciliauit, clanculum adfectans Imperium.
[Note: 6] Interemptis igitur in Africa Gordianis patre et filio Augustis, cum Maximinus furens ad vrbem properaret, Senatus trepidus septimo Calendas Iunias coit, consulturus Reipubl. Ibi ex Vectii Sabini concioneduo principes delecti sunt, Maximus Pupienus, et Clodius Balbinus: quorum vnus res domesticas curaret, in vrbeque resideret: alter obuiam cum exercitu Maximino pergeret. Communi deinde Senatus populique Romani consensu, illi duo Augusti adpellantur. Gordianus adolescentulus, quartum decimum agens annum, filius Gordiam iunioris occisi a Capelliano, Caesar designatur, declaraturque. Ita tres principes contra Maximinum electos ad Palatinas aedes, stipatos armis deduxerunt. Deinde Gordiani ambo in Diuos relatisunt.
1. Ad tutandam Italiam et custodiendam Romam etiam Germani in novorum Imperatorum partes tracti.
2. Maximus Maximino occurrit. Maximinus Aquileiam obsidens a suis cum filio obtruncatur, capita eorum Romani missacremantur.
3. Maximus cum exercitu Maximini Romam peruenit, amnestia Tribus principibus homagium praestatur. Proseditionis fomes.
4. Milites conceptam seditionem metu Germanorum exequi non possunt.
5. Bellum Parthicum et Germanicum decernitur. Ludi soenici pro felici exitu in honorem Deorum habentur dataque occasione duo Augusti, Maximus et Balbinus trucidantur, Gordianus in castra deductus Augustus salutatur.
6. Germani custodes corporis pro defunctus irritum bellum suscipere nolunt.
7. Numismata.
[Note: 1] MAXIMVS PVPIENVS, CLODIVS BALBINVS Augusti GORDIANVS adolescens Caesar, imperarunt simul anno vno. Continuo vbi electi sunt, omnibus viribus ad resistendum Maximino neruos intenderunt. Nihil praetermissum, quodad profligandum hostem publicum, ad tutandam Italiam pertinere videbatur. Tracta sunt et Germanorum (quibus maxime fidebant Romani) robora in partes Imperatorum, et vrbis custodiendae causa. Balbinus cum Gordiano Romae substitit.
[Note: 2] Maximus vir bellicis rebus praeclarus, et qui Germanias, quae sunt in Gallia, rexerat, cum exercitu et copiis militaribus Germanorum, profectus est Rauennam. Ibi quae ad bellum spectabant, comparauit, vt paratus Maximino occurreret: qui iam fines Italiae attigerat, et Haemonam Coloniam Pannoniae extremam, Italiae primam, vacuam cultoribus, patentibus portis intrarat, vbi aedificiis incensis, Aquileiam, quae inde sex et septuaginta millibus passuum aberat: quadrato agmine progreditur. Aduenienti Aquileienses portas clausere. Caepta est vrbs obsideri, cum iam orbis terrarum in odium Maximini conspirasset. Milites eius quiescentem meridie, tertio potestatis anno in papilione cum filio obtruncant. Cadauera in profluentem proiecta, capita contis praefixa Aquileiam, deinde Romam missa, insultante populo in campo Martio exusta sunt.
[Note: 3] Ita rebus prospere gestis pacatisque omnibus, Romam cum exercitu Maximini, Maximus venit. Gratiae Diisactae, omnium rerum obliuio decreta, militibus stipendia data, ab omnibus in verba trium principum iuratum. Vbi cum adclamatum esset (vt mos est gentis) sapienter electi principes, sic agunt: per imperitos electi, sic pereunt: Milites se denotari iniquo tulere animo, alioquin iam ipsis displicere Imperatores a Senatu ceruicibus impositi caeperunt: indolebant et casum eius, quem ipsi delegerant.
[Note: 4] Haec interim mussitabant, expectabant occasionem. Non animus tollendi inuisos principes, sed locus [(reading uncertain: page damaged)] deerat, quem fortuna tandem subministrauit. Nam Germanos, qui stipabant latera principum, metuebant.
[Note: 5] Fama erat, Parthos orientem vastare, Germanos Danubii accolas, et Sarmatas, et Scythas (quos proprio vocabulo Latini Dacos Graeci Getas, vocant Germana lingua Gothi sunt) Moesias, Histrum, Illyricum excindere. Iamque decretum erat, vt Maximus Persas, Balbinus Germanos peteret, Gordianus Romae remaneret. Cum igitur ludis Scenicis aulici omnes intenti essent, et soli Imperatores in Regia mansissent, ambos senes corripiunt, veste imperatoria exuunt, in castra raptare nituntur. Sed vbi Germanos, re cognita, correptis armis in auxilium Imperatorum concurrere acceperunt, occisos relinquunt. Gordianum Caesarem manibus sublatum in castra deducunt: Augustum consalutatum.
[Note: 6] Germani vbi oppressos audierunt, quorum causa properabant, cum nollent
irritum bellum pro viris vita defunctis subire, extra moenia vrbis ad suos reuertuntur. Gordianus deinde princeps ab vniuersis declaratus, solus Romanum suscepit Imperium.
[Note: 7] MAXIMVS CAES GERM
PRINCIPI IVVENTVTIS
S C.
IMP GORDIANVS PIVS FEL AVG
AE TERNITATI AVG.
IMP GORDIANVS PIVS FEL AVG
CONCORDIA MILIT.
IMP GORDIANVS PIVS FEL
AVG P M TR P III COS P P.
IMP GORDIANVS PIVS FEL AVG
LAETITIA AVG. N S S.
1. Gordianus deliciae generis humani eius dictum notabile.
2. Gothi a Traiano domiti Romanas prouincias vastant cumque ingenti praeda domum reuertuntur. Pacemfaciunt
3. Belli Gothici initium inde ortum, quod Romani stipendia ex pacto promissa non exsoluerint.
4. Causa non praestiti stipendii erat fisci et aerarii immensis in milites largitionibus a Tyrannicis Imperatoribus exhaustorum indigentia.
5. Hinc Germani data occasione Romanas prouincias vastant et Romanos milites oppugnant.
6. Ita per trecentos annos viribus Romanis attritis imperium soluunt, prouincias cum ipsa Roma occupant.
7. Gordianus contra Persas per Maesias iter faciens, quicquid hostium in Thracia superest, delet, Regemque Persarum superat.
8. Gordianus dolo Philippi, quem in locum Misithei Praetorio praefecerat, interimitur.
9. Praeses in Boiaria.
[Note: 1] AELIVS ANTONINVS GORDIANVS, filius Gordiani Augusti, qui in Africa in bello periit, imperauit annos sex, militum, Senatus, populi, omnium denique maximo fauore. Deliciae generis humani cognominatus est, tanta indoles inadolescente erat. Duxit filiam Misithei, viri tum doctissimi: ac sanctissimi: cuius prudentia (praefectus enim praetorio fuit) Romana Respublica bene, sapienterque administrabatur. Scribit ad hunc Gordianus Augustus, miserum esse Imperatorem, apudquem verareticentur: qui cum ipse publice ambulare non possit, necesse est, vt audiat: et vel audita, vel aplurimis roborata, confirmet.
[Note: 2] Dum Romani cum Maximino decertant, Daci (qui et Getae sunt: quos Germano sermone Gothos, communi vocabulo Scythas appellare solent) a Traiano perdomiti, fractique, hactenus quietem agitarant, hac tempestate vires recuperant, Regem Argunthem (quem nostri Austrogotham vocant) creant, deinde coniunctis sibi finitimis, Vandalis, Gepidis, Sueuis, Marcomanis, Quadis, Peucinis, Basternis, Carpis, Boiis transito Danubio, Maesias, Thracias depopulantur. Marcianopolim caput Maesiarum obsident, obsessi pacem auro emunt. Gothi ingenti praeda potiti, cum suis incolumes domum redeunt. Misitheus praefectus praetorio, et socer Gordiam Augusti, solita stipendia, quae sibi diminuta conquerebantur, pollicitus, cum eis pacem faedusque icit: eius nutu quieuit Germania.
[Note: 3] Tum initium fuit belli Scythici, siue Gothici, quod continenter per multos annos gestum est, cum omnibus ferme Romanis Imperatoribus, donec Italia, Roma, postremo Hispaniis potiti sunt Gothi. Romani Imperatores (quemadmodum nostro aeuo Reges Celtarum quibusdam Germaniae principibus et nationibus, maxime Suitonibus) quotannis maioribus nostris donatiua, stipendiaque elargiri solebant.
praecipue oram Rheni, Danubiique accolentibus. A popularibus nostris praemiis, muneribusque ingentibus pacem mercabantur: faedus et fidem Germanorum auro pignorabantur: vti se intra Rhenum, Danubiumque continerent: atque ipsorum opera armis, et manibus, vbi vsus foret, Respublica Romana vteretur.
[Note: 4] Cum vero toties Romani principes mutarentur, Rempublicam tot Tyranni per diuersas orbis partes raperent, dilaniarent, quibus vt fidem, et animos militum Romanorum sibi conciliarent, plurima elargiri necesse erat Fiscus attenuabatur, aerarium exhauriebatur, quo minus Germanis promissa, constitutaque, et integra congiaria solui possent.
[Note: 5] Germani tum laeta bello gens, alioqui, et praedae auiditate facile illicibiles ob diminuta stipendia, et quod apud Romanos omnia discordia, ciuilibusque armis conflagrarent, pacem, faedusque rumpebant: Romanas prouincias superatis Rheno et Histro inuadebant. Milites Romani ab ipsis oppugnabantur castra diripiebantur. Omnia ferro, praeda flamma, caede vastabantur Ausi sunt etiam in Romano solo collocare sedes.
[Note: 6] Et hoc modo per trecentos annos continenter tumultuatum: respirandi ab armis duntaxat aliquando spacium dabatur. Interim Danubius et Rhenus simul eodem tempore se Romanis provinciis superfundebant. Interim per vices, hoc saeuiente, alter quiescebat. Ita paulatim, carptimque attritis Romanis viribus, tandem Germani inualescunt: in occidente Romanum Imperium solvunt. Pannonias, Maesias, Illyricum, Noricum, Rhaetias, Vindeliciam, Gallias, Hispanias, Britannias, Italiam; ipsamque Romam intercipiunt: Romanisque praecipiunt Imperatoribus: et ingentia regna condunt, quae adhuc manent.
[Note: 7] Nec aliter Persae in Oriente ad Tigrim, et Euphratem insurrexere. Aduersus quos Gordianus arma mouit, fecitque iter per Maesias: atque in ipsa expeditione, quicquid hostium in Thracia fuit, deleuit, fugauit, expulit, submouit: Saporem regem Persarum, filium Artaxerxis superauit.
[Note: 8] Moritur tum Misitheus socer Gordiani, praeficitur praetorio Philippus. Dumque Gordianus victor Romam reuertitur, fraude Philippi, quem praetorio praefecerat, per milites, quos in seditionem Philippus concitarat, interimitur, aetatis anno altero, et vicesimo: sepelitur apud Zaitam (qui locus oleam arborem significat) iuxta Euphratem.
[Note: 9] Sub idem tempus praeses, et dux regionum, quas Boii tenent, fuit Cornelius Licinius Valerianus, qui post imperauit. Ignari linguae Romanae ipsum Boium fuisse autumant, quod dux fuisse prouinciae, quam Boii nunc tenent, literis proditum sit, cum dux eo tempore aliud significarit atque nostro vsurpetur.
1. Philippus obscurissimo loco natus fraude elicit, vt a Senatu Rom. Augustus declaretur.
2. Filium suum in consortium imperii adsciscit. Secularia vrbis Romae celebrantur.
3. Decius contra Dacos vastantes Pannonias et Moesias cum supplemento militum mittitur.
4. Decius ad exercitus perueniens repugnans Caesar salutatur.
5. Philippusei cum exercitu occurrens a suis Veronae interficitur, caputque super dentes praecisum. Filius quoque occiditur.
6. An Philippus Christianus fuerit. Eucherius Christianam religionem in Vindelicio docet.
7. Nnmismata.
[Note: 1] MIVLIVS PHILIPPVS, obscurissimis natus crepundiis, patre latronum nobilissimo ductore: quidam Arabem, nostri Pannonium faciunt. Occiso eius fraude Gordiano, literas ad Senatum Romanum dat: quibus aperit, Gordianum morbo periisse, seque Imperatorem ab exercitu delectum, orat, vt patres authores fiant.
Senatus ignarus rerum omnium, Philippum Augustum adpellat, Gordianum in numerum deorum refert.
[Note: 2] Philippus vbi Romam venit, filium suum C. Iulium Philippum participem Imperii facit, anno Imperii eius secundo, Christianae vero salutis super octauum, et quadragesimum, ducentesimo. Millesimus annus ab vrbe condita agebatur: quamobrem vndecimo Calendas Aprilis natali Romae ludi omnis generis celeberrimi, magno sumptu, et adparatu per continuos tres dies, et noctes acti Apollini, Dianae, hoc est, Soli, Lunae sacri, quae sidera res humanas regere videntur: Seculares vocant, quod singulis seculis, hoc est centum annis semel fiant. Nos annum Iubilaeum vocamus. De his Horatius vates iucundissimus:
* Phoebe syluarumque potens Diana,
Lucidum coeli decus, o colendi
Semper et culti date quae precamur
Tempore sacro
Quod Sibyllini monuere versus
Virgines lectas, puerosque castos,
Diis (quibus septem placuere colles.)
Dicere carmen
Certus vt denos decies per annos
Orbis, cantus referatque ludos,
Ter die claro, totiesque grata
Nocte frequentes. *
[Note: 3] Interea Daci, Getae et caeteri accolae, cum quibus Gordianus foedus fecerat, ob diminuta stipendia, et praedae dulcedine Danubium traiiciunt. Pannonias, Maesias inuadunt, oppida, vicos, vrbes diripiunt: aedificia incendunt, pecora, homines captiuos abigunt, resistentes obtruncant. Philippus Imperator contra hostes Decium cum supplemento copiarum mittit, ad tutandum limitem Romani Imperii.
[Note: 4] Decius vbi ad exercitus Danubianam ripam, et Illyricum custodientes venit, concordi omnium suffragio, renitens repugnansque Augustus adpellatur.
[Note: 5] Philippus cum hoc accepit, arma corripit, milites exercitumque comparat, armata manu contra Decium proficiscitur, filium vero Romae relinquit. Dumque iam Veronam venisset, ibi ab exercitu interficitur, medio capite supra ordines dentium praeciso: Romae quoque filius eius duodenarius a praetorianis ferro necatur. Ferro adeptus Imperium, ferro vitam pariter cum Imperio finiuit. Imperauit annos quinque. Plures ei adsignantur liberi: nam et diuum Quirinum, et Gallum Iulium Saturninum filios eius fuisse, authores sunt.
[Note: 6] Quidam Christianum fuisse, quidam cultum Christianum simulasse: alii matrem eius ab origine audisse mysteria religionis nostrae tradunt, quod verisimilius facit hominis perfidia, maxime quando Lactantius et Ambrosius testentur, Constantinum primum Imperatorem Romanorum fuisse, qui maiestatem vnius veri Dei agnouerit, et coluerit. Eadem tempestate Eucherius Laureacensis Archimystes Italos, Romanos, Christianos, et prouinciales in Norico Vindelico, coelesti pabulo pauisse refertur.
[Note: 7] IMP IVL PHILIPPVS AVG
SALVS AVG.
M IVL PHILIPPVS CAES
PRINCIPI IVVENTVTIS.
IMP C PHILIPPVS AVG
ADVENTVS AVG.
MARCIA OTACILLA SEVERA
AVG
SECVLARES AVGG
S C.
IMP PHILIPPVS AVG
VIRTVS AVG.
IMP M IVL PHILIPPVS
PROVINCIA DACIA.
IMP M IVL PHILIPPVS AVG
FELICITAS TEMP.
S C.
SEVERINA AVG.
VENVS FELIX.
1. Decius claris parentibus [(transcriber); sic: parentibas] natus, Vir praeclarus, filium in consortium imperii assumit.
2. Persecutio Christianorum. Fabianus et Laurentius martyrio coronantur. Infideles quidem occasione versuum Virgilianorum ad Christum conuersi, securi percutiuntur.
3. Causa istius persecutionis fuit insanum vulgus, quod credidit calamitates, quae Romano Imperio hactenus contigerant, ab immortalibus Diis ob Christianos sui contemptores immissas.
4. Bellum Gothicum. Gothorum Rex Chiniua frustra obsidet Neostadium, post Nicopolim.
5. Decius funditur a Gothis, posteaque recuperatis viribus denuo infeliciter pugnam conserens vna cum filio caeditur. Ara Deciorum.
[Note: 1] M. Q. TRAIANVS DECIVS, Bibali inferioris Pannoniae vrbe, cuius et Ptolomaeus meminit, natus est, claris admodum parentibus. Vir domi forisque praeclarus, Romanis amatus, a Senatu Augustus adpellatur. Ipse filium Decium Caesarem declarat.
[Note: 2] Oppugnauit templum Dei: ad pernegandam veritatem: Christianos variis excruciamentis adflixit, perseuerantes neci dedidit. Inter quos fuere Fabianus Pontifex Romanus, et D. Laurentius igne excoctus. Romae tum Secundianus Togatus, Verianus Pictor, et Marcellianus orator eloquentissimus, commoti constantia Christianorum: cum adhuc cultores numinum essent, de religione nostra, vt fit, disserere, et confabulari caeperunt. Forte fortuna in manus atque memtem venere, versus illi Vergiliani ex sententia Sibyllae descripti:
Vltima Cumaei venit iam carminis aetas.
Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo,
Iam redit et virgo, redeunt Saturnia regna,
Iam noua progenies coelo demittitur alto.
Accuratius huiusmodi versibus lectis, adflati diuino spiritu, religionem Christi professi sunt: iussu deinde Decii secuti percutiuntur.
[Note: 3] Caepit haec persecutio saeuiente vulgo ante Imperatoris decretum. Nec nocte, nec die nostri ausi sunt inpublicum prodire: vt quisquam apparuit, statim insani vulgi clamore correptus, in ignem coniectus est.
[Note: 4] Sub idem tempus Chiniua Rex Gothorum, cum caeteris Danubium adcolentibus Germanis Maesiam irrumpit, Neostadium, hoc est nouam ciuitatem Maesiae (quam apud Eugipium lego fuisse sedem Theodorici Regis Gothorum, qui a Zenone Augusto in Italiam missus fuit) frustra obsidet. Acriter enim a Gallo Treboniano duce Sarmatici limitis defendebatur. Inde Gothus Nicopolim petit: et inuadit (nostri Schiltunum [Note: Schiltunum, Schiltach.] nominant, vbi Sigismundus Imperator, proauorum memoria a Turcis victus, castris exutus est, nobilitas nostra trucidata, principes capti sunt) Decius cum filio Nicopoli auxilium laturus, arma in Gothos mouet: eos obsidionem soluere cogit. Inde Philippopolim hostes petunt, diripiunt.
[Note: 5] Decius hostium vestigia insequitur, liberaturus vrbem: verum a Gothis fusus, in Maesiam ad Gallum Trebonianum fuga elabitur: ibi reparatis viribus, coniunctisque omnibus copiis, cum Germanis rursus pugnam conserit apud Abrittum vrbem. Atrox ibi praelium fuit, ambo Decii pater, et filius, ambo Imperatores, cum exercitu caesi sunt. Inde locus Ara Deciorum nominata. Imperarunt annum unum, menses tres:
1. Gallus a reliquiis militum Caesar salutatus, a Senatu confirmatus Germanis quotannis ex foedere ducenta millia drachmarum auri tributa pendit.
2. Filium Volusianum imperii consortem assumit. Persecutio Christianorum. Martyres.
3. Pestis grassatur. Contra Aemilianum Praesidem Sarmatiae ab exercitu Imperatorem creatum Gallus et Volusianus arma mouent, a militibus deserti caeduntur.
4. Exercitus Rhetici Valerianum Caesarem constituunt. Aemilianus interficitur.
[Note: 1] CVIBIVS TREBONIANVS GALLVS, vrgente hoste instanteque, a legione, quae integra stragi supererat, Imperator salutatur. Ad eum reliquiae caesarum legionum, velut conseruatorem confugiunt: Senatus Imperium eius confirmat, Augustumque adpellat. Ipse cum popularibus nostris iniit foedus, tributa quotannis pependit ducenta millia drachmarum auri.
[Note: 2] Icto foedere Romam venit, C. Vibium Volusianum filium participem Imperii facit. Et hi hostes Christiani dogmatis extiterunt: Cornelius, Lucius, Stephanus Pontifices Romani, interempti, pietatem Christianam sanguine consecrarunt.
[Note: 3] Pestilentia tum pernitiosa orbem Romanum adflixit, pleraque oppida vacua cultoribus relicta sunt. Aemilianus dux Sarmatici limitis in Maesia res nouas molitur: ab exercitu Imperator creatur. Contra eum C. Vibius Gallus, et Volusianus Roma armati mouent, sed a militibus deserti caeduntur, posteaquam rerum potiti sunt annos duos, menses quatuor.
[Note: 4] Exercitus Rhaetici, et Vindelici limitis Bathauiae in confinio Rhaetiarum, Vindeliciae, et Noricorum P. Cornelium Valerianum, Virum Censorium cum nobilissimum, tum optimum, rebus Romanis imponunt, Aemilianus a militibus suis interfectus est tertio potestatis mense. Valerianus ob claritudinem generis, et laudatos mores totius orbis consensu ab omnibus recipitur.
1. Valerianus Imperator probus, doctus et nobili sanguine ortus.
2. Corruptus tamen a malis consultoribus contra Christianam religionem saeuit, lentaque tormenta excogitata.
3. Christianae castitatis notabile exemplum.
4. Xystus et Cyprianus Martyres. Quirinus Archiepiscopus Laureacensis. Praesides Vindeliciae.
5. Valerianus in bello contra Persas captus Regi Persarum equum ascendenti pro suppedaneo fuit. Eius dictum.
[Note: 1] P. CORNELIVS LICINIVS VALERIANVS omnibus melior, amicus bonis, hostis criminum, hostis vitiorum, primus genere nobilis sanguine, doctrina clarus, exemplum antiquitatis, Senatusconsulto declaratus est sub Deciis Imperatoribus. Quamobrem facile orbis consensu rerum habenas consecutus est.
[Note: 2] Verum (vt sunt stultissimi, vanissimique mortalium animi, veritati diuinae non subnixi) in pietatem Christianam (cui primum fauit) ceu impietatem deprauatus a malis consultoribus, saeuit. Tarda ad mortem supplicia conquirebantur: volentibus mori non permittebatur occidi, torti quidem, melle peruncti sub ardentissimo sole ligatis manibus muscarum aculeis expositi sunt.
[Note: 3] Succi plenus adolescens in amoenissimis hortulis inter lilia candentia, rubentesque rosas, cum leni iuxta murmure serperet riuus, et molli sibilo arborum folia ventus perstringeret super lectum extructum plumis, resupinatus est: et ne se inde excuteret, blandis serico nexibus irretitus, relinquitur. Amotis omnibus arbitris, speciosum scortum iussu praetoris aduenit, delicatis stringit colla complexibus, et quod dictu scelus est, mulier impudica manibus in libidinem concitat iuuenem Christi. Miles Dei praecisam morsu linguam, in osculantis se faciem expuit: ac sic victor extitit.
[Note: 4] Occiduntur Xystus Pontifex Romanus et Diuus Cyprianus Carthaginensis Episcopus. Hic (sicuti refert Lactantius) vnus Christianorum apud Latinos praecipuus, et clarus extitit: qui magnam sibi gloriam ex artis oratoriae professione quaesierat: et admodum multa conscripsit in suo genere admiranda. Erat enim ingenio facili, copioso, suaui, et quaesermonis maxima est virtus, aperto, vt discernere nequeas, vtrum ne ornatior in loquendo, an facilior in explicando, an potentior in persuadendo quispiam fuerit. Nunquam diem absque lectione Tertuliam praeceptoris sui praeteriuit: crebro sic dicere solitus, Da Magistrum, Tertulianum nimirum significans. De quo plura in Seuero narraui. Isthoc etiam tempore Eucherium Archiflaminem Laureacensem terras reliquisse Diuum Quirinum successisse reperio. Duces Vindelicorum fuerunt (quam prouinciam possidemus) Fuluius Boius, et Aurelianus, qui post imperauit, si patriis credimus annalibus.
[Note: 5] Imperator Valerianus profectus contra Persas, imperitia cuiusdam ducis sui, cui summam belli commiserat, et fraude hostium ad iniqua loca deductus, circumuentus, captus est ab hostibus. Sapor Rex Persarum eo, vt vilissimo mancipio, et abiectissimo vsus est: Regi Persarum equum ascendenti, imperator Romanus Caesar Augustus quadrupes pro suppedaneo fuit, senex infelicissimus, imperauit cum filio Gallieno sexannos. Eius dictum fertur cum censuram sub Deciis recusaret, Tempora sic repugnant, vt censuram hominum natura non ferat. Rhenus quoque ac Danubius efferatissimas gentes in Romanum effudere solum, quemadmodum mox narrabi mus.
1. Galienus capto Patre Valeriano cum filiis imperat, libertatem religionis edicit.
2. Pro consequenda Regis Marcomannorum filia Patri eius Pannoniae et Norici partem donat, amori et rebus ineptis deditus Rempublicam negligit.
3. Persae vastant Romanum Imperium in Oriente, Alemanni in Occidente quatuor agminibus, primo Galliam et Hispaniam, secundo Rhetiam, Vindeliciam et Italiam irrumpunt.
4. Tertio agmine Gothi Asiam irruunt, templumque Dianae diripiunt et alias prouincias.
5. Cur bibliothecam Atheniensium, vti animus erat, non combusserint. Quarto agmine Sueui Pannoniam et Noricum occupant.
6. Ingens in Romano Imperio moeror et discordia. Triginta Imperatores electi se inuicem mutuis vulneribus confecerunt.
7. Duae mulierculae Imperatoriam purpuram arripientes hostibus feliciter se opposuerunt. Zenobia in Oriente, Victoriaque in Occidente.
8. Africa et Aegyptus habuit suos hostes et Imperatores. In Gallia faber ferrarius Caesar salutatur.
9. Galienus cum filio interficitur, qui Claudium successorem declarat.
10. Germania mutat antiqua nomina, ne Romanis subfuisse videatur.
11. Franci innotescunt.
12. Numisma.
[Note: 1] P. LICINIVS GALLIENVS cum filiis Cornelio Valeriano, et Salonino Gallieno, post patrem imperauit annos nouem. Capto patre nostratibus publico edicto pacem reddidit, sanxitque vt vnusquisque suo more id, quod diuinum est, colat, atque adoret.
[Note: 2] Vxor eius Cornelia Salonina, Bibera Germano nomine dicta, quod muliebre decus [Note: VVeiber Ehr.] significat, filia Regis Marcomanorum (hoc est Sueuorum, qui tum Boiemiam vsque ad Danubium incolebant) deperit eam Gallienus: quamobrem vt eam a patre impetraret, dono dedit socero partem superioris Pannoniae, Noricique: ipse Romae, amori, libidini, deliciis, rebus ineptissimis vacauit, Rempub. neglexit. Idcirco conspiratione totius mundi, Romanus orbis concussus est.
[Note: 3] Persae Imperatore capto Orientem vastarunt, Mesopotamiam inuaserunt, in Syriam incursarunt. Germani, qui tum se Alemanos cognominarunt, quatuor agminibus in Romanum erupere solum, pars Gallias omnes, Rege Chroco, ferro, flamma, peruagati, Mogontiaci pontem transierant, aedes, templa diripiunt, incendunt. Cabillo vrbs expugnata: Priuatus Episcopus igne combustus: Arelas, Treuerorum Augusta, Mediomatricum Vrbsvastatae sunt. Hispanias deinde obtinuerunt. Tarraconem caput Hispaniarum expugnarunt. Alia manus Germanorum Rhaetias, Vindeliciam, Italiam depopulati sunt, Rauennam vsque omnia protriuerunt.
[Note: 4] Goti Asiam, Pontum, Cappadociam peruadunt: Templum Dianae Ephesi ditissimum diripiunt, incendunt. Bythiniae vrbes Astacum, quae et Nicomedia, Chalcedona, simili clade proterunt: haec a Cornelio Auito reparata est. Heracleam vsque arma Gotorum intonuere. Ilium, quae et Troia, a Gotis euersum est. Ingenti itaque praeda potiti, domum redire Getae parant, nauibusque comparatis, per Pontum Euxinum Danubium intrant: Maesias, inde Traciam, Graeciam, Achaiam, Macedoniam, Epyrum, Illyricum, non minore maleficio adficiunt.
[Note: 5] Athenas cum coepissent, ingentem librorum aceruum in foro cumulant, quem cum comburere vellent, quidam prohibuit, Dimittamus (inquit) illos Graecis, quibus dum incumbunt, imbelles fiunt. Sueuorum gentes Pannonias, Noricum, a quibus tum Danubio separabantur, occupant.
[Note: 6] Ingens vbique luctus, vbique moeror. Indignabantur exercitus, quod Imperator Romanus, pater principis, seruiliter apud Persas captiuus teneretur: et filius Romae captiuitate patris gauderet, lasciuiis difflueret. In diuersis igitur Romani imperii prouinciis, seu Tyranni, hostibus ita cogentibus, triginta numero, fasces imperatorios arripuerunt, (vt corruentem Romanam Rempublicam humeris sustinerent) qui se inuicem tamen mutuis quoque vulneribus, armisque ciuilibus confecerunt.
[Note: 7] Inter quos duae mulieres, audacius, et felicius sese hostibus opposuerunt, diutiusque cum suis, vsque ad Aurelianum Imperatorem rerum potitae sunt. Zenobia cum marito Odenato, filiis Herode, Timolao, Herenniano, Orientem adseruit: pulsisque Persis, trucidatis, captis, Oriente ab sole Romanam Maiestatem armis faemina restituit. In Occidente apud Rhenum Victorina mater castrorum cognominata, Agrippinae Augustalem induit purpuram cum filiis, et adfine Tetrico Gallias et Hispanias, a Germanorum direptionibus liberauit, posseditque Sepulchra Victoriae, et filiorum in Colonia Agrippinensi extare tradit Treuellius Pollio.
[Note: 8] Nec Aegyptus, ac Africa quieuere: suos habuere hostes atque Tyrannos: aut si mauis dicere, Augustos. Fuit etiam in Galliis faber ferrarius Vecturinus nomine, Imperator a militibus salutatus. Ita omnia sursum, deorsumque ferebantur: ima summis miscebantur.
[Note: 9] Tandem Gallienus, dum contra Aureolum Tyrannum arma mouet, Mediolanumque obsidet, fraude Martiani praesidis Maesiae, et Cecropii Dalmatarum legati, cum filio interficitur: moriensque Claudium, qui tum Ticini agebat, successorem declarat, ipsi vestem, insignia
Imperatoria per Gallonium Basilium mittit.
[Note: 10] Hac tempestate vetera cognomina (vti fit dum rebus bellicis noui homines emergunt) Germania mutauit. Fecerant et Romani duas in Gallia, Belgica et Celtica Germanias. Maiores nostri transrhenani, ne Romanis et ipsi sicut cisrhenani ob commune, idemque cognomen subesse viderentur, vetus Germaniae vocabulum exibilarunt, noua sibi fecerunt cognomina. Chauci, Cherusci, Saxones, Cimbri, Dani, Daci, et Getae, antea, Goti posthac dicti sunt.
[Note: 11] Franci antiquissima gens Germaniae Magnae, non tam lata, quam valida, (testes sunt Cicero, Diuus Hieronymus, et vulgo protritum apud nos prouerbium) obscuriores hactenus, sub nomine partim Chattorum et Heluetiorum, partim Turogorum, atque Boiorum delituerant, (quemadmodum apud Diuum Gregorium Turonensem, Theodoricus primus Rex. Francorum in Turogos perorat) iam inde clariores fieri, pedetentim increscere caeperunt, eo magnitudinis tandem devenere, vt et Gallias omnes, et Romanum Imperium in Germaniam transtuterint. A quibus et Germania Francia dicta est. Et apud Celtas adhuc Francorum Rex nominatur. Aliae Germaniae nationes Alemanos, quasi tu dicas, omnes viri sumus, se cognominarunt; vnde Alemania adhuc Germania vocatur.
[Note: 12] GALLIENVS AVG.
PIETAS CONSERVAT.
IMP. C. P. LIC. GALLIENVS AVG.
CONCORDIA AVG.
1. Claudius Principum decus, statuit prius Gotos, quam Tyrannos oppugnare.
2. Eius contra Gotos et Germanos victoriae, indeque honor Imperatori habitus-
3. Mors eius. Scurrae cuiusdam scomma.
4. Numisina.
Quintilius.
5. Quintilius Claudio fratri successit, et septimo die regiminis occisus est.
[Note: 1] FL. CLAVDIVS principum omnium decus, author generis Constantiorum, maxima omnium gratulatione Romanas suscepit habenas. Aureolus Tyrannus continuo Mediolani occiditur a militibus. Dum deinde consultatur Germani ne et Goti, an Tyranni forent oppugnandi: Primum Claudius sibi illos deposcit, quod Reip. hostes essent: hi vero duntaxat principum. Inde arma in Gotos, sociasque gentes mouet: quae longe lateque in Romanis prouinciis vagabantur.
[Note: 2] Trecenta viginti millia barbarorum (vt ipse ad Senatum scribit) in Romanum solum armati venerant. Cum quibus nauali, terrestri praelio pugnauit felicissime variis locis. Apud lacum Benacum Germanos fudit. Victi sunt Goti in Maesia, Martianopoli, et Nicopoli in Thracia, Bizantu, et Thessalonicae in Macedonia in Cypro quoque insula, et vbique gentium adtritus est Geta. Tecta sunt Flumina scutis, spatis, lanceolis: omnia littora operta, campi ossibus contecti: Graecia, Maesia, Thracia, Illyricum liberatae. Aegyptus recepta est: quamobrem clypeus aureus, et statua aurea in Capitolio ponenda, decreta est Claudio.
[Note: 3] Qui cum victor Pannoniam reuertitur, Sirmii mortuus est, posteaquam imperauit annum vnum, menses novem. Claudii tempestate scurra quidam dixit, in vno annulo bonos principes posse scalpi.
[Note: 4] CLAVDIVS CAESAR AVG
P. M. TR. P. IMP. S. C.
IMP. C. CLAVDIVS AVG.
ANNONA AVG.
[Note: 5] F. QVINTILIVS frater Claudii, Italici praesidii dux, vbi nuncius in vrbem de Claudii morte venit, Augustus a Senatu adpellatus est. Exercitus interim Aurelianum Imperatorem legit. Quintilius septima decima imperii die, Aquileiae a militibus occiditur.
1. Aurelianus magis necessarius quam vtilis fuit Romano Imperio, quia clementia caruit.
2. Goti Illyrium vastant, Marcomanni et Sueui Vindelicium occupant, et in Italiam iter faciunt; magnus vbique terror et seditio.
3. Ex libris Sibyllinis superstitiosa remedia adhibita, vrbs de nouo lustrata.
4. Goti praeliis funduntur. Mulieres sub virili habitu pugnantes captae pro Amazonibus in triumpho venditantur.
5. Populo ex veteri Dacia seu septem Castrensibus abducti in Moesiam et Illyrium collocantur. Dacia Aureliani.
6. Marcomanni Romanum exercitum in Italia exitiosa clade excipiunt. Sacrificuli Romani artibus magicis variisque praestigiis Germanos implicant et vincunt. Vindelicium a Marcomannis liberatur.
7. In Oriente Zenobia victa. Tetricus qui inuitus regnabat ab exercitu ad Aurelianum confugit.
8. Misera conditio tum temporis Ducum, quod sine mortis periculo imperatorium titulum ab exercitu delatum non poterant effugere.
9. Franci Gallias vastantes vincuntur.
10. Aurelianus contra Persas expeditionem parat; malorum instinctu Christianos persequitur, Fulmen iuxta eum ruit. Aureliani mors ex errore militum contingens.
11. Bonosus bibacissimus ab Imperatore honore habitus, vt propinando a Germanorum Legatis arcana expiscari possit.
12. Bonosus metu Imperium sumit, praelio victus laqueo vitam finit.
13. Cur vxorem Geticam duxerit.
14. Numismata.
[Note: 1] VALERIVS AVRELIANVS, Princeps magis necessarius, quam bonus (quod clementia praecipua Imperatorum dote caruerit, teste etiam Diocletiano Imperatore) potitus est rerum annos quinque, menses sex.
[Note: 2] Goti, Alani, Roxolani, Vandali, Sarmatae, Danubii Orientalis accolae Illyricum vastant, diripiunt. Marcomani, Sueui, Vindelicum occupant, in seruitutem redigunt: et Rhaetias depopulantur. Inde in Italiam iter faciunt, circum Mediolanum omnia terrore complent. Cuius belli metu ingens seditio Romae orta est: pauentibus cunctis ne eadem, quae sub Galieno, euenirent.
[Note: 3] Iussu Imperatoris libri Sibyllini consulti, et inspecti, proditi versus, lustrata vrbs, cantata carmina, amburbium celebratum, ambarualia vota sunt. Dii falsi propiciati, verus Deus neglectus est.
[Note: 4] Aurelianus contra Gotos crebris praeliis dimicauit, victorque prouincias liberauit. Canabaudes dux Gotorum periit: captae sunt, et decem mulieres, virili habitu inter Gotos pugnantes: aliae quoque multae praelio fortiter resistentes ceciderunt, quas triumphatas de Amazonum esse genere titulus praedicabat.
[Note: 5] Cum autem Aurelianus Illyricum vastatum, ac Maesiam exhaustam cultoribus esse videret, prouinciam transdanubianam, quam Daciam veterem nominabant, a Traiano constitutam (Sibenburgenses Germani, literatores septem castrenses vocant) sublato exercitu, et prouincialibus translatis, reliquit: desperabat eam posse retineri: abductos ex ea populos in Maesia collocauit: adpellauitque suam Daciam, quae Maesias diuisit.
[Note: 6] Restituto Illyrico, pacatoque Danubii limite, inde Italiam liberaturus omnibus copiis petit. Placentiae clade exitiosa exceptus est a Marcomanis. Germani enim quod aperto Marte congredi non possent, in syluas se densissimas contulerunt, atque in Romanos vespere incumbente, irrumpunt: exercitus constipatos multitudine turbant, ingentique strage adficiunt. Et nisi (vt scribunt Romani authores) diuina ope, post inspectionem Sibyllinorum codicum sacrificiorum caeremonias solennes: monstris quibusdam ac visis et speciebus diuinis impliciti fuissent Germani, Romanum solutum fuisset imperium Deuicto
ita coelestibus armis Marcomano, Vindelici quoque seruitute liberati sunt.
[Note: 7] Oriens posthac, deuicta Zenobia, quae ibi hactenus imperarat, receptus est Gallias adhuc Tetricus (qui post victoriam ibi Imperator salutatus) tenebat, Ipse, quod inuitus regnaret, apud Catalanos exercitum suum deseruit, ac prodidit, ad Aurelianum confugit.
[Note: 8] Misera tum erat condido Ducum, eorum praecipue, qui hellica gloria praeter eaeteros eminebant. Imperium offerentibus militibus, atque mortem recusanti intentantibus, resistere non licebat. Agenda erat persona, quam miles imponebat. Recepto ita Imperio, princeps iam lupum auribus tenebat, quem nec dimittere, nec retinere tutum erat.
[Note: 9] Franci quoque transito Rheno sub idem tempus Gallias vastant, in Mogontino agro tamen oppressi sunt: in Germaniamque transrhenanam compulsi. Idcirco hoc carmen passim vulgo decantari caeptum:
Mille Francos, mille Sarmatas, simel occidimus,
Mille mille, mille mille, mille Persas quaerimus.
[Note: 10] Contra hos, dum post indictum bellum Aurelianus expeditionem parat, et centra nos vt hostes deorum suorum, et Reip. morem Senatui, populoque Romano gerens, pessimisque consutroribus et auaris obsequens, saeuit: Flumen iuxta eum, eiusque comites de coelo ruit. Ipse inter Heracleam, et Constantinopolim occisus est errore militum, apud quos commenta plurimum valent, dum irati, plerumque temulenti audiunt, et credunt quaelibet, consiliorum prope semper expertes.
[Note: 11] Eadem tempestate, prouineiarum, quas maiores nostri pulsis Romanis occuparunt, dux fuit, et legatus Bonosus Hispaniensis: origine Britannus bibit quantum hominum nemo. De hoc Aurelianus Imperator saepe dixit, Non vt viuat natus est, sed vt bibat. Eum in honore habuit Aurelianus caussa militiae. Nam si quando legati Germanorum venissent, ipsis propinabat, vt hosce inebriaret, atque ab his per vinum cuncta secreta cognosceret. Ipse quantum libet bibisset, semper securus, et sobaius, et adhuc in vino prudentior. Quantum bibit, tantum minxit: nec vnquam pectore, aut vesica aut ventre grauatusest.
[Note: 12] Cum Germani Romana armamentaria incendissent, timore ne poenas daret sumpsit Imperium diutiusque tenuit, quam rebatur. Longe namque, grauique certaraine a Probo superatus, laqueo vitam finiuit. Tunc quidem iocus extitit: amphoram pendere, non hominem.
[Note: 13] Vxor eius Goticae gentis nobilissima regio genere orta, Chunila nomine, quam ei nuptum tradiderat Imperato Aurelianus, vt per eam a Gotis cuncta cognosceret.
[Note: 14] IMP. AVRELIANVS AVG.
FORTVNA VELOX
IMP. C. AVRELIANVS AVG.
ORIENS AVG
IMP. C. AVRELIANVS AVG.
IOVI CONSERVATORI
IMP. C. AVRELIANVS AVG. CONCORDIA MILITVM
1. Tacitus ex senatorio ordine legitur. Sexto imperii mense occiditur.
2. Eius de Cornelii Taciti liberis conservandis frustranea cura.
3. Frater Taciti Imperium occupat, et a militibus, postquam Probus electus erat, trucidatur.
4. Germani Gallias occupant, aliasque provincias populamur.
5. Numismata.
[Note: 1] PANNIVS TACITVS, a Senatu lectus est. Occiso Aureliano, exercitus ad Senatum scripsit, ex Senatorioque ordine principem petiit. Rursus rem Senatus ad ex ercitum retulit: idque saepius factum. Ita per sex totos menses orbis Romanus sine imperatore fuit. Tacitus sexto mense Imperii Tharsi a militibus occisus est.
[Note: 2] Cornelium Tacitum Augustae historiae scriptorem, quod authorem generis sui diceret, in omnibus Bibliothecis collocari iussit: singulisque annis describi aliquoties, ne incuria deperiret. Verum nihil haec diligentia profuit scriptori praestantissimo, semilacer est sine capite, sine pede. Quinque Primi libri et hi non integri, superioribus annis in Germania inuenti, a Leone Pont. Max. editi leguntur.
[Note: 3] M. Annius Florianus frater Taciti Imperium citra authoritatem Senatus, quasi haereditarium arripuit: sexagesimo Imperii die Tharsi interimitur a militibus, qui iam Probum imperare audierant, quem omnis delegerat exercitus, Senatus optauit, populus Romanus adclamationibus petiuit.
[Note: 4] Dum ita Imperatores scelere militari pereunt, Germani rupto Rhenano limite, occiso Posthumo legato, Gallias nemine resistente, securi inuadunt, diripiunt, omnes Gallias occupant, septuaginta nobilissimas vrbes capiunt. Danubii quoque accola in Rhetias Vindelicumque irrumpit, Illyrici prouincias depopulatur.
Casparus VVintzerer, Vir nobilis natione Boius, eques auratus, et in disciplina militari exercitatissimus, ex Strubiis attulit:
[Note: 5] IMP. C. CL TACITVS AVG
PROVID. DEOR.
IMP. C. M. CL. TACITVS AVG.
PROVIDENTIA AVG.
1. Probus omnium honorum iudicio Imperator factus. Germanos Galliis pepulit, et in Germania vsque ad Nigrum flumen et Alemanum peruenit. Albis fluuius.
2. Cum Rhenensibus et Danubianis pacem constituit. Basternos et alias nationes, qui per totum imperium vagati erant, per prouincias diuidit.
3. Bonosum et Proculum, qui imperium arripuerant, et Francos ad societatem belli inuitauerant, vincit, Rempublicam quietam reddit.
4. A militibus occasione dicti cuiusdam incitatis in patria interficitur.
5. Eius cura circa vites colendas.
6. Numismata.
Charus.
7. Charus liberos suos Charinum et Numerianum Caesares designat.
8. Danubii accolas Prouincias Romanat inuadentes in Germaniam pellit.
9. Persas vincit, fulmine percutitur.
10. Numerianum socer eius, Aper imperium ambiens, dolo interficit, qui post a Diocletiano confoditur. Vindelicorum Praeses.
11. Numisina.
[Note: 1] AVRELIVS VALERIVS PROBVS omnium bonorum iudicio Imperator factus Sirmio oriundus fuit. Germanos Galliis exturbauit, captas vrbes recepit. In Germania trans Rhenum ad Nigrum flumen: trans Danubium vero ad Albim, quem intercidisse quidam dicunt, et nos Alemanum nuncupamus, deuenit, ibique castra locauit. Alius est Albis, fluminum Germaniae maximus, Germaniam Magnam in duas secat partes: per Boiemos et Saxonas fertur, apud ceruicem Cimbricae peninsulae sinui Codano miscetur.
[Note: 2] Probus Germanos Rhehum contingentes ad pacem coegit, et amicitiam: sexedecim millia Tyronum ab illis oblata limitaneis distribuit. Inde pacauit Rhaetias, Vindeliciamque et Illyricum:
factoque foedere cum Germanis Danubium accolentibus, centum milua Basternorum in Romano solo collocauit. Item et alias nationes Gepidas, Guthungos, Vandalos per Romanas diuisit provineias. Hi (occupato Probo bellis ciuilibus aduersus Tyrannos) per totum orbem Romanum vagati, mulrum cladis maiestati Romanae intulerant.
[Note: 3] Bonosus quoque, ac deinde Proculus apud Agrippinam Imperium arripiunt, Gallias, Hispanias, Britannias occupant. Germanni transrhenani, Franci, ad societatem belli inuitati sunt: sed Probus peculiari coelestis numinis fauore, victor vbique, quietam, pacatamque Rempublicam reddidit, oppressis vbique gentium hostibus: adeo vt dicere solitus sit, amplius non opus fore militibus.
[Note: 4] Qui hoc dicto exulcerati, Sirmii in natati solo principem, non solum nomine, verum etiam reprobum, fugientem in turrim ferratam (quam speculae caussa altissimam et latissimam aedificarat) interimunt. Imperauit annos sex, menses quatuor.
[Note: 5] Gallis, Hispanis, Pannoniis Prouincialibus per Europam, vites colere, contra maiorum instituta permisit, et vinum conficere. Seuit vitibus militari manu montes, Almum prope Sirmium, et Aureum in superiore Moesia.
Idem Casparus VVintzerer nobis dedit, harum rerum cultor, et antiquitatis admirator.
[Note: 6] IMP. C. PROBVS P. S. AVG. CONCORDIA MILIT, MILIT.
XXIII.
IMP. AVR. PROBVS P. F. AVG.
SOLI INVICTO.
IMP. PROBVS P. F. AVG.
PAX AVGVSTI
XXI.
IMP. G PROBVS P. F. AVG.
CONCORDIA MILIT.
XXI. S.
[Note: 7] M. AVRELIVS CHARVS interfecto Probo, Imperator declaratur: statimque liberos suos Caesares designat, Charinum ad Gallias contra Germanos tutandas cum lectissimis viris dimittit: secum Numerianum adolescentem tum lectissimum, tum disertissimum oratorem, et poetam sui temporis potentissimum retinuit.
[Note: 8] Danubii accolae audita morte Probi, ferociter Danubium transeunt, Pannonias inuadiunt, minantur se non solum Illyricum, sed etiam Thraciam, Italiamque peruasuros. Charus fortiter occurrit, in Germaniam pellit, prouincias Romanas liberat.
[Note: 9] Inde contra Persas arma vertuntur. Vbi Imperator victor totius gentis, castra super Tigride habens, fulmine ictus de coelo periit.
[Note: 10] Numerianus aeger oculis vehebatur lectica, ipsum Arrius Aper praefectus praetorio, socer eius, Imperium ambiens, dolo interfecit: cadauer aliquot dies occultatum foetor prodidit. Diocletianus domesticos regens, Vir insignis et callidus amansque Reipubl. Aprum sua manu confodit. Imperarunt annos duos. Eiulasius hoc tempore praesedit Vindelicis, et Noricis.
[Note: 11] IMP: M. AVR. NVMERIANVS
AVG. MARS VICTOR
S C.
1. Diocletianus post Antoninum Philosophum optimus Imperatorum, Herculeum adoptat et imperii participem facit.
2. Factio rusticorum in Gallias grassans deletur. Carausius Britanniam intercipit, et sub Amando et Aeliando in inferiorem Germaniam exercitum mittit.
3. Romani Imperii turbulentus status.
4. Ad citius pacandam Rempublicam ab Augustis duo Caesares declarantur et affinitate iunguntur.
5. Imperatorum quilibet certas prouincias pacandas sumit. Constantius a Germanis fusus vix elabitur, reparatis tamen viribus victor existit.
6. Galerius Maximianus Histrum, pacat, accolas stipendio et militiae asciscit.
7. A Persis tamen victus a Diocletiano indigneaccipitur, mox reparatis viribus Persas in fugam coniicit.
8. Pax cum Persis, et occasio ad eam, Mesopotamia recuperatur. Augustorum triumphus.
9. Quatuor Imperatorum Virtutes et munia.
10. Diocletiani ingenium. Hic veterum Imperatorum vitas literis mandari iubet. Eius dictum notabile.
11. Omen futuri imperii Diocletiano contingens in Germania. Cur Aprum interfecerit.
12. Diocletianus ex ratione ciuili introduxit adorationem Persarum.
13. Persecutionis Christianae ex denegato cultu adorationis et Episcoporum tyrannide ortum.
14. Persecutionis progressus per quatuordecim annos durat.
15. Diocletianus abdicat imperio; moritur, priuatusque inter deos refertur.
16. Maximianus itidem imperium exuere coactus trucidatur. Eius ingenium.
17. Vindelicii Praeses.
18. Numismata.
[Note: 1] CAVRELIVS VALERIVS DIOCLETIANVS IOVIVS, Dalmata, Imperator ab exercitu Persico creatur, a Senatu comprobatur. Post M. Antoninum Philosophum principum optimus: adeo vt ne adulatio quidem meliorem consingere queat. Adoptauit M. Aurelium Valerium Maximianum Herculeum Pannonem, Imperiique participem fecit, quo conscio iam pridem Diocletianus Imperium animo inuaserat. [Note: 2] Charino inde Caesaris filio Chari Imperatoris interempto, factionem rusticorum (quae sibi Bagaudarum nomen indiderat, et ducibus Aeliando, et Amando per Gallias grassabatur) deleuere Imperatores. Carausius tanti tumultus concitator, et caput eius mali in Britanniam aufugit, eamque intercepit: exercitumque ad ihferiorem Germaniam per Rhenum mittit. Praefecti erant superiores Amandus, et Aeliandus. Contra hos profecti principes sunt, accitis etiam longinquis auxiliis.
[Note: 3] Et dum haec geruntur, ecce tibi, omnes Germaniae gentes bellorum auidae, Burgundiones, Alemuni, Heruli viribus primi, locis vltimi, et plerique alii excidium Galliae, prouinciisque caeteris Romanorum comminati, in Gallias, Rhaetias, Vindelicum, Noricum irrumpunt, irruunt. In Maesiis quoque et Pannoniis aduentu hostium trepidatum. Nec Persae quieuere. Intonuere etiam ciuilium armorum fulmuia. Achilleus totam Aegyptum occupauit. Carausius Britannias tenebat. Quingetiani (tot erant milites tumultus authores) Africam inuasere. Omnia vbique ferro, flamma vastabantur. Prouinciae ad solitudines redigebantur.
[Note: 4] Vndique ita saeuis bellorum turbinibus Maiestatem Romanam conquassantibus, quo facilius, citiusque tranquillitas redderetur orbi terrarum, duo Caesares ab Augustis declarantur, Fl. Conftantius Chlorus, praeses tum Dalmatiae, quem Charus quoque Imperator Caesarem designare (quod nemo tunc melior vir videbatur) decreuerat, ex Moesia et Histro oriundus fuit. Alter Caesar Galerius Maximianus, Armentarius (quod armentorum pastor fuerat) cognominatus, Daciae Ripensis ciuis fuit. Et vt hi adfinitate coniungerentur, Galerius Valeriam Diocletiani filiam duxit vxorem: Constantius repudiata vxore sua Helena, matre Constantini (quam diuus Ambrosius stabulariam Treueris fuisse, abs Constantio ob eximiam pulchritudinem adamatam tradit) in matrimonium accepit Theodoram, priuignam Maximiani Herculei, ex qua sex liberos fratres Constantini sustulit.
[Note: 5] Constantius Galliis, Hispaniis, Britanniis praeficitur, ipse Germanis bellum indicit. Germani fortiter eum circa Lingonum vrbem armis excipiuut, fundunt, in fugam vertunt. Constantius vix fuga elapsus ad proximam vrbem aufugit: cuius portae metu hostili clausae erant, ac nisi fune demisso per moenia
sublatus fuisset, in Germanorum manus viuus deuenisset. Reparatis deinde viribus cum Germanis congressus, victor Gallias liberauit, Romanis legibus reddidit: cum Germanis foedus icit. Britannias Asclepiodotum praefectum praetorio recepit. Maximianus Herculeus in Africam transit. Diocletianus Aegyptum sibi deposcit.
[Note: 6] Galerius Maximianus Rhaetias, Vindelicum, limitem Danubianum, et Histro contiguas proumcias sibi tutandas desumit. Pacatis Histri accolis, stipendio et militiae adscitis, ac quibusdam in Romanum solum translatis, Burgundionum parte, intra Rhenum et Nigrum fluminibus distributa, Persas aggreditur.
[Note: 7] Primo victus a Persis ad Diocletianum fuga elapsus venit: ante carpentum indignabundi Diocletiani non admissus, purpuratus pedes cucurrit aliquot millibus. Reparatis tamen ex Germanis, et limitaneis Histri exercitibus copiis, et rursus Persas adoritur. Ipse in Armenia maiore cum duobus equitibus explorauit hostes, et cum viginti millibus militum superuenit castris hostium, subito innumera Persarum agmina adgressus Narseum Regem turpi fuga salutem quaerere. cogit: vxore eius ac filiabus potitur: summa eas pudicitiae custodia reseruat.
[Note: 8] Quam obrem Persa ad pacem illectus cum Romanis foedus icit. Mesopatamiam cum quinque populis trans Tigrim Romano Imperio reddidit. Haec pacis conditio vsque ad Diui Constantini mortem durauit. Ita terra marique parta victoria, restitutaque felicitate Reipub. et orbi Romano pace, Augusti triumpharunt.
[Note: 9] Quatuor tum principes mundi, fortes, sapientes, benigni, et admodum liberales: idem in Repub. sentientes, graves, religiosi, amatores Senatus, populique Romani, quales optarisolent, Romanum Imperuim, orbemque terrarum administrarunt. Diocletianus tanquam communis, et supremus parens arcem tenebat. Caeteri vt apparitores vltro citroque discurrebant, Diocletiano obtemperabant.
[Note: 10] Erat Diocletianus callidus, amans Reipub. ad omnia paratus: alti consilit, et prudens et qui operam nauaret, vt vita, et clementia quamsimilimus M. Antonino esset. Veterum Imperatoriun res gestas studiosissime inquisiuit, literis quoque mandari iussit. Eius verba haec quae subscribam, fuisse scribit Vopiscus: Nihil difficilius est quam bene imperare: colligunt se quatuor vel quinque, atque vnum consilium ad decipiendum Imperatorem capiunt. Dicunt ex composito quicquid libet. Imperator qui domiclausus intra cubiculum est, vera non nouit, facit iudices, quos fieri non oportet: amouet a Repub. quos debebat obtinere: bonus, cautus, optimus venditur Imperator. Eidem displicebat Maximiani sui asperitas, quam cum deprehendisset, dixisse fertur: Primam dotem Imperatorum clementiam esse: quamobrem Aurelianum ob nimiam saeuitiam magis ducem esse debuisse, quam Imperatorem.
[Note: 11] Omen Imperii Diocletiano in Germania inferiore apud Tungros contigit. In caupona quadam cum rationem quotidiani conuictus faceret, anicula quaedam ipsum increpans dixit: Nimium auarus, nimium parcus es Diocletiane, qui ioco respondit: largus ero, cum Imperator, fuero: subiunxisse anus fertur, Imperator eris, cum aprum occideris. Tum vbi fuit occasio semper aprosin venatu, manu occidit Diocletianus. Et cum Aurelianus, Probus, Tacitsis, Charus Imperatores salutarentur, dixit, ego semper apros occido, sed alius vescitur semper pulpamento. Idcirco Arrium Aprum, praefectum praetorio sua manu occidit, ac gloriare Aper (inquit) Magni Aeneac dextra cadis. Et cum interfecisset, ait, Aprum fatalem occidi: vt impleret aniculae dictum, et suum firmaret Imperium. Alicquin haud tali crudelitate princeps clementissimus auspicaturus. Imperium.
[Note: 12] Quando autem (quemadmodum explicauimus) leui adrnodum momento milites impulsi, ab Imperatoribus manum et ferrum non abstinebant vt posthac Imperatoria Maiestas sacrosancta foret: adorari se Diocletianus ab adeuntibus non aliter, quam vt Deum, more Regum Persarum, iussit, edictoque sanxit, vti omnes adituri principem, eius pedibus acciderent, ipsosque oscularentur. Antea Imperator in modum
Iudicum salutabatur, et clamyde purpurea duntaxat a priuato habitu discernebatur: Diocletianus gemmas vestibus, et calceamentis inseruit, id quod et C. Caligulam fecisse memorant. *Morem istum adorandi Romani Pontifices pertinacissime aemulantur, qui si Christum ament, oues pascant,* salua est Respublica Christiana, quae adtrita est sub Diocletiano.
[Note: 13] Nam anno Imperii Diocletiani quarto decimo, a Christo nato seruatore nostro, ducentesimo super primum, Titus Veturius Magister militiae, Christianos milites, quasi hostes deorum, et principum, quos adorare nollent, exauthorauit, neci dedidit, eorum bona vsurpauit. Paulatim deinde eadem crudelitas gliscens, authore Galerio Maximiano, caeteros nostrae religionis consecraneos adtigit, et inuoluit. Atque hunc ignem excitarunt superbia, et vitia Episcoporum nostrorum, qui Tyranni potius (ait Eusebius) quam sacerdotes modestia Christiana reiecta, spiritus Tyrannorum sibi sumpserant. Quanto igni nunc opus est, vt excoquantur crimina nostra? Coelum ipsum petimus stultitia: neque per nostrum patimur scelus, iracunda Deum ponere fulmina.
[Note: 14] Anno priore quam Diocletianus se imperio abdicaret, Ecclesiae Christianorum ipsis paschalibus subuersae sunt: multitudo in nauicula imposita in mare praecipitata est. Ciuitas in Phrygia cum populo, quod ciues omnes Christiani essent, a militibus combusta, bona nostra a praetoribus occupata, populus Dei trucidatus, literae sacrae exustae sunt. Atque is furor saeuissime per continuos quatuordecim annos, sub decem principibus in nos debacchatus est.
[Note: 15] Altero huiusce impietatis anno, Diocletianus, posteaquam viginti imperauit annos, Imperium Nicomediae exuit: in priuatum ordinem se redegit. Non longe a Salonis vrbe Dalmatiae (Spalatum vulgus nominat) in villae suae palatio consenuit, agriculturae, maxime hortorum voluptati operam dedit. Vixit ibi annos decem: mortuus est anno vitae duodeoctogesimo, et solus omnium priuatus inter deos refertur.
[Note: 16] Maximianus Herculius idem facere a Diocletiano coactus, purpuram principum insigne, inuitus Mediolani deposuit. Postea Imperium arripere tentans iussu Constantini generi sui, cui insidiatus fuerat, Massiliae strangulatus est: homo saeuus, truculentus, sanguinis, caedisque auidus: fortis, et rei bellicae peritus, genuit ex Eutropia Syra muliere Maxentium, et Faustam coniugem Constantini, cuius patri Constantio Theodoram priuignam nuptum collocarat.
[Note: 17] Carus Aquilius Vir Consularis, hisce temporibus Vindelici limitis dux fuit Romanus. Sub idem tempus anni Domini CC LXXXIX Diuus Maximilianus Vindelicorum, atque Noricorum Archimystes Laureacensis, Celeiae pro Rep. Christiana se deuouit. Succedit Eleutherius, a Xysto Pont. Max. datus: huic D. Quirinus filius Philippi Praesidis Pannoniae.
[Note: 18] IMP DIOCLETIANVS
AVGV.
GENIO POPVLI ROMANI
S. F.
PRIMI DECENNALES
COS. III.
S. C.
M. VAL. MAXIMIANVS AVG.
NOB. C
VOT.
X. X.
Z.
IMP. C. MAXIMIANVS
P. F. AVG.
SACRA MONETA AVGG.
ET CAESS. NOSTR.
MAXIMIANVS NOS. CAES.
GENIO POPVLI ROMANI
R. T.
T. R.
Columnam marmoream supra in Augusto reperies, quae hisce Imperatoribus posita est.
1. Post abdicationem Diocletiani et Aurelii Maximiani, Augusti fiunt Constantius et Galerius Maximianus. Constantii parentes. Constantius cum collega Galerio Maximiano administrationem imperii diuidit.
2. Constantius clemens, paucis contentus, liberalis in Germanos, qui ideo ab armis cessarunt.
3. Galerius Maximianus duos imperii socios asciscit, Constantino, Constantii filio, insidias struit, qui tamen ad Patrem fuga elabitur.
4. Constantinus Germanos sibi stipendiis conciliat, eorumque ope, mortuo Partre, imperio potitur.
5. Numismata.
[Note: 1] FL. CLAVDIVS CONSTANTIVS CHLORVS, et GALERIVS MAXIMIANVS ARMENTARIVS, Augusti a Senatu adpellantur: vbi Diocletianus, et Aurelius Maximianus, repudiatis rerum gubernaculis, priuatam degere vitam decreverunt. Constantius natus patre Eutropio, Dardanae gentis nobilissimo viro, et matre Claudii, filia Claudii Caesaris Augusti, Africae, et Italiae administrationem recusauit, Gallias, Hispanias, Britannias retinuit, et quiete possedit: caetera collegae permisit.
[Note: 2] Fuit natura clementissimus, diuitiarum contemptor. In conuiuiis aurea pocula ab amicis commodato accipiebat, vt abacum exornaret: paucissimis contentus, a fictilibus non abhorrebat. Eius liberalitate deuincti Germani ab armis cessarunt.
[Note: 3] Galerius Maximianus, cum Constantius Africam, et Italiam reliquisset, duos Caesares creauit, Seuerum, et Valerium Maximinum, sororis suae filium: hunc Orienti, et Aegypto: illum Italiae et Africae praefecit, ipse in Illyrico medius versabatur. Hic cum Constantinum obsidem a patre datum Romae teneret, eiusque saluti insidias tenderet, Constantinus fibi fuga consuluit: quaqua iter fecit publica iumenta, ad frustrandos vestigia insequentes, occidit. Ad patrem Constantium incolumis in Britanniam peruenit, quem morbo lethali adfectum offendit.
[Note: 4] Constantinus Germanos sibi stipendiis conciliat, Regem Germaniae Chrocum nomine, auxilii gratia cum copiis ad se trahit. Eius ope Imperii habenas mortuo patre, occupat. Imperauit Constantius vt Augustus, annos duos, inter deos relatus est.
IMP. CAES. GALERIVS MAXIMIANVS INVICTVS
AVG. P. M. GERM. AEGYP. TAEBAICVS SAR.
QVINQVIES PERSICVS BIS CARPICVS
SEXIES ARMENICVS MEDORVM ET ADIA-
BENORVM VICT. TRIBVNICIAE POT.
VICIES IMP. DECEMNOVIES CONSVL OCTIES
P. P. PROC.
IMP. CAES. FL. VAL. CONSTANTIVS PIVS FELIX
INVICTVS AVG. P. M. TR. POT. IMP. V. COS. IIII.
P. P. PROC.
IMP. CAES. GALERIVS MAXIMINVS GERM.
SARM. P. F. INVICTVS AVG.
FL. IVL. CONSTANTIVS
PROVIDENTIAE
CAESSEANO
DN. CONSTANTIVS P. F. AVG.
FEL. TEM PREPARATIO
A. Q. S.
CONSTANTIVS NOB. C.
GENIO POPVLI ROMANI.
CONSTANTIVS AVG.
DALMATIA DEVICTA.
1. Constantinus cum Galerio Maximiano et Licinio Liciniano imperium tenuit.
2. Sex alii Imperatores, quibus partim Imperatoria dignitas concessa, partim ab ipsis vsurpata.
3. 4. Persecutionis Christianorum autore Galerio Maximiano continuatio.
5. Martyres, interque hos Mauritius et Afra.
6. 7. Iudices in persecuticne officium excedunt.
8. 9. 10. Philosophorum, qui se antistites iustitiae nominant, et aliorum contra Christianos scripta.
11. Veritas religionis Christianae triumphat: persecutorum poena et interitus.
12. Finis persecutionis. Licinius literarum et aulicorum hostis.
13. Cultus Idololatricus euersus, Christiana religio accepta.
14. Arriana haeresis in Concilio Niceae habito damnata.
15. Constantinus literarum amator curauit Romanorum Principum vitas scribi, et insignia. Imperatorum ornatu maiori auxit.
16. Eius cum Germanis Rhenensibus foedus. Bellum cum Gothis.
17. Constantinus filium suum Caesarem facit. Sueui victi et in Pannonias translati. Vandalorum nouae sedes. Franci Gallias et Hispanias inuadunt.
18. Constantinopolis sedes Imperatorum cum omnium vrbium damno aedificata; diuersi mores Constantini.
19. Filius eius ex fatsa delatione nouercae et post haec ipsa interficiuntur. Lactantius.
20. Constantini baptismus et mors.
21. Eius liberi. Donatio Constantini Papae Syluestro facta commentum a quibusdam Pontificibus pro nugis habita.
22. Numismata.
[Note: 1] M. FL. VALERIVS CONSTANTINVS, maximus, pius, felix, semper Augustus, Constantii Pii filius, anno ab restituta salute trecentesimo super decimum, persecutionis vero anno quarto, a patre gubernacula per manus accepit, tenuitque cum Valerio Maximiano Armentario Augusto annos quatuor: cum M. Valerio Licinio Liciniano participe Imperii sexdecim: cui accito Mediolanum sororem suam Constantiam in matrimonium dedit: ipsum Galerius Maximianus Carnunti Augustum adpellarat.
[Note: 2] Eadem tempestate posteaquam Constantius naturae concessit, Maxentius filius Maximiani Herculii Romae a Senatu, et praetorianis Augustus nuncupatur. Apud Africam Alexander Imperium arripit. Orientem tum, atque Aegyptum gubernabat Galerius Maximinus. Seuerus Italiam tenebat, cui attribuebantur Rhaetiae et Vindelicia, quam Boii nunc tenent. Galerius Maximianus Illyricum, cuius pars est Noricum, possidebat. Valens quidam, haud scio vbi, res nouas eo quoque tembore molitus est.
[Note: 3] Romanus tum orbis tot principibus regebatur, sub quibus persecutio, quae sub Diocletiani vltimis annis caepit, sub, Constantio progressa, per diuersas orbis Romani partes, omnium grauissima in nos crudelissime grassata est. Nam Galerius Maximianus author fuit huius crudelitatis, Maximiani ab Hieronymo vocatur. Senatusconsulto Ecclesiae Christianorum destructae sunt, diuini libri ignibus traditi: omnes insulae, metalla, carceres, confessorum, et Martyrum gregibus catenatis impleti. Christianum nomen conati sunt principes, quasi ex Senatusconsulto extinguere: Christiani vrbibus edicto perpetuo in aes inciso eliminati sunt.
[Note: 4] Nulla acceptabilior hostia diis immortalibus, quam inuisum genus Christianum, credita. De crudelitate in foeminas perpetrata pudet referre. Mortium, et poenarum genera enarrare maius est viribus nostris: cruciamenta ingenium superant meum. Citra rationem aetatis, ordinis, sexus, in omneis saeuitum, tum templum Dei euersum, iustus populus laceratus, veritas abiecta iacere videbatur: Senatus,
Philosophi, milites, iudices; principes nos lacerarunt, vexarunt.
[Note: 5] Infinita hominum millia per prouincias cunctas, et vrbes pro Christo quotidie occisa sunt: alii in flumen praecipitati, alii secti, alii exusti sunt. Tum apud nos, et in prouinciis, quas Boii incolunt, interempti sunt, Diuus Maximilianus Archimystes Laureacensis, Florianus Tribunus cum quadraginta militibus, Quirinus, Victorinus Petauionensis Episcopus, quorum Diuus Hieronymus meminit. Mauritius cum legione, et Afra, et plerique alii.
[Note: 6] Iudices inhiantes possessiunculis nostris, plus audebant, quam iubebantur. Ex quorum numero quidam in Bithynia, author in primis faciundae persecutionis fuerat, quo scelere non contentus, etiam scriptis quos adfiixit persecutus est. Extiterunt quoque, qui se antistites philosophiae profitebantur sub pallio et barba, ac capillis vitia sua tegendo, authoritate falsi nominis ad amicitias iudicum miro modo penetrabant.
[Note: 7] Ipsi tempori seruientes contra nostram religionem, nomenque Christianum libros euomuerunt, in quibus professi sunt, ante omnia officium esse philosophi, erroribus hominum subuenire, atque illos ad veram viam reuocare, id est immortalium cultus deorum: quorum numine, et maiestate (vt illi dicebant) mundus gubernaretur, nec pati homines imperatos quorundam fraudibus inlici, ne simplicitas eorum praedae, ac pabulo sit hominibus astutis.
[Note: 8] Itaque se suscepisse hoc munus philosophia dignum, vt praeferrent lumen sapientiae non videntibus: non tantum, vt susceptis deorum immortalium cultibus resanescant, sed etiam vt pertinaci obstinatione deposita, corporis cruciamenta deuitent, nec saeuas membrorum lacerationes frustra perpeti velint.
[Note: 9] Deinde effusi in principum laudes, quorum pietas, et prouidentia in defendendis religionibus claruisset: consultum esse tandem (aiebant illi philosophi) rebus humanis, vt cohibita noua, impia, et anili superstitione, vniuersi homines legitimis, et auitis sacris vacarent, et propicios deos sibi experirentur.
[Note: 10] Verum nostri freti diuinis muneribus coelestibusque beneficiis irrisere huiusmodi nebulones, vt de quorum mentibus aduersum nos maligni genii depugnarent. Et qui profiterentur se illuminaturos alios, cum coeci essent: reducturos ab errore, cum ipsi ignorarent vbi pedes suos ponerent: erudituros ad veritatem, cuius illi ne scintillam vnam quidem vidissent aliquando: quippe cum sapientiae professores profligare sapientiam niterentur.
[Note: 11] Quamuis tot malis peteretur veritas, emicuit tamen, ac vicit clarissimumque de hostibus egit triumphum, adeo vt claritas eius etiam Imperatoribus apparuerit manifeste. Galerius Maximianus saeuitia in Christianos insignisque, vsque ad infamiam frustra poenituit, quod innocente Christianorum sanguine se maculasset: pro eius salute et vita frustra Christo preces decretae. Simili fato et sera poenitentia defunctus Galerius Maximinus, saeuissimus omnium, non mitior in nos in Oriente, et Aegypto fuit. Tharsi, vitam amissis luminibus, inedia simul et laqueo finiuit: violatae pietatis poenas dedit Maxentius Seuerum occidit: ignem persecutionis in nos Romae edicto extinxit. Constantinus vocatus a Senatoribus Maxentium, et Alexandrum interemit. Licinius Valentem.
[Note: 12] Constantinus tandem decimo Imperii, sui anno pacem nostris reddidit. Licinium, quod Christianos, e palatio exegisset, in nosque saeuiret, armis superauit, purpura exuit, priuatum Thessalonicae occidit, sexagesimum tum agentem annum. Literarum hic hostis fuit, quas Reipublicae perniciem vocabat. Aulica famulicia mures et tineas verissime adpellabat, rebus bellicis clarus extitit, oriundus ex Dacia Ripensi.
[Note: 13] Romani rerum domini, dum cultum DEI OPT. MAX. expugnare, ac radicitus excindere conantur, deos suos prodidere, superstitionem suam funditus euerterunt, religionem nostram stabilierunt. Ex sanguine Christianorum guttatim soboles noua renata est, edicto publice, iussu Constantini arae deorum euersae, templa deorum clausa sunt. Totius orbis consensu, veritas inuicta tot aduersitatibus, recepta est: Christusque
depulsis diuinitate diis falsis, triumphauit. Dii in aedes paucorum diuitum compulsi, in culminibus, velut bubones, delituerunt.
[Note: 14] Daemones perdita diuinitate, domesticos templo dei excitarunt inimicos. Vix cultores deorum viceramus Arrius sacerdos, Constantiae viduae Licinii, sorori principis insinuatus (Diuum Hieronymum sequor) virus in philosophiam Christianam effudit. Conuentus Christianorum Pontificum Niceam Bithyniae vrbem a Constantino indictus: pestiferi hominis errorem impientissimum redarguit et explosit.
[Note: 15] Constantinus laudis auidus fuit, bellis fortunatus, eloquentiae, et literarum amator. Romanorum principum historias memoriae literarum commendandas curauit: per Tatitum Cyrillum e Graecis in latinam linguam uerti iussit. Habitum Imperatorem gemmis, et diademate perpetuo auxit.
[Note: 16] Cum Germanis Rhenum contingentibus, quorum auxilio imperium nactus fuerat, pacem habuit: eos muneribus placauit. Goti et Orientales Germani Thracias vastarunt, cum praeda domum reuersi sunt. Constantinus Danubium ponte iunxit, in Germania transit, hostes contudit. Gebericum Regem filium Hylderici in foedus donis traxit: cum Gotis pacem firmauit: Germanis notissimus fuit, quorum opera in bellis vsus est.
[Note: 17] Praefecit limiti Danubiano Fl. Iul. Crispum filium suum Caesarem eum adpellauit. is Sueuos deuicit, transtulit trans Histrum in Pannonias. Vandalos et partem horum Burgundionas, ad Rheni Danubiique ripas deinde distribuit: Germanae hae nationes sunt: Rex earum Visomarus erat. Paulo ante Constantini Imperium a Vistula, et sinu Venedico, Codanoque per integrum annum profecti, ad ripas Histri, Marisiaeque consederant: vbi ab oriente Getas contingebant, a Meridie Danubium, ab Occidente vero Quadis, Marcomannis, hoc est Sueuis, a Septentrione Hermonduris contermini erant. Burgundiones partem Sueuiae, iuxta Danubium occuparant. Franci etiam vastatis Galliis, Hispanias inuaserant.
[Note: 18] Constantinopolim ipse Constantinus nuditate omnium vrbium (ait diuus Hieronymus) dedicauit. De eo vulgo iactatum est, decem annis praestantissimus, duodecim latro, decem pupillus ob immodicas largitiones.
[Note: 19] Crispum filium (quem ex Mineruina concubina sustulerat) Fausta nouerca de stupro interpellat, renuentem adolescentem ad patrem defert: uim eundem sibi inferre voluisse mentitur. Constantinus credulus verbis vxoris, filium Polae in Histria interfecit. Erudierat hunc literis Lactantius, vir omni suo tempore eloquentissimus: sed adeo pauper in hac vita, vt plerunque necessariis indiguerit, ne dum deliciis difluxerit. Occisus est et Licinius iunior, filius Licinii Augusti, et Constantiae sororis Constantini, fraude Faustae, ne filiis eius officere posset: Tandem et ipsa Fausta a Constantino marito in ardentes balneas proiecta, extincta est. Helena filium ob nepotem interemptum increparat, et Fausta Constantinum saepius ad sacrificandum diis impulerat. Consul Ablauius disticho clam Palatinis foribus adfixo, domum Constantini notauit.
Saturni aurea secula quis requirat?
Sunt haec gemmea, sed Neroniana.
Quia scilicet praedictus Augustus (recitat Sydonius Aruernorum Episcopus) iisdem temporibus coniugem Faustam calore balnei, filium Crispum frigore veneni extinxerat.
[Note: 20] Qui dum senex expeditionem in Persas meditatur, morbo correptus, in extrema aetate lauacro coelesti more Christiano tinctus est ab Eusebio Nicomediae pontifice, in villa eiusdem vrbis: ita divus Hieronymus, diuus Ambrosius, et alii celebrati authores adseuerant. Decreuerat in Iordane aquis lustrari Constantinus, verum vltimo fato vrgente mortuus est in Bithynia, anno Imperii tricesimo secundo, minus duobus mensibus: aetatis sexto et sexagesimo.
[Note: 21] Reliquit ex Fausta tres filios Constantinum, Constantem, Constantium: filias Helenam, Eutropiam, Constantiam, Constantinam Vxorem Galli Caesaris. Quae de Syluestro, et donatione Constantini praedicantur, ficta, falsa, inepta, pugnantiaque sunt. miror extare tam stolidos, qui credant: et tam impudentes, qui defendere audeant: Praecipue, cum etiam pius secundus Pont. Max. uir harum
rerum peritus, nugas huiusmodi, vt commenta anilia, fabulamque inanem rideat.
[Note: 22] CONSTANTINVS IVN. NOB. C.
GLORIA EXERCITVS
VOT.
X.
CONSTANTINVS IVN. NOB. C.
CAESARVM NOSTRORVM
VOTA.
X. X.
S. T. R.
MAXENTIVS P F AVG
DN VAL LICIN LICINIA
NVS NOB. C.
IOVI CONSERVATORI.
CONSTANTINVS AVG
PROVIDENTIAE AVG.
IMP. CAES. FL. VALERIVS CONSTANTINVS.
P. F. AVG. P. M. TR. POT. IMP. V.
CONSVL P. P. PROCONSVL.
CONSTANTINVS AVG. N. C.
DEA TERRA.
CONSTANTINVS P. F. AVG.
SOLI INVICTO COMITI
A. Q. T.
CONSTANTINVS AVG.
VIRTVS AVG. CONST.
IMP. MAXENTIVS
P. F. AVG.
In patria Eining.
CONSTANTINVS
ITA NOB. C.
CAESARVM NOSTRORVM.
VOT.
PL. SC. S. C.
IMP. CONSTANTINVS AVG.
SOLI INVICTO COMITI.
T. F.
IMP. CONSTANTINVS P. F. AVG.
SOLI INVICTO COMITI
T. F.
1. Imperium Romanumex testamento Constantini inter filios eius Constantem, Constantium, Constantinum, et Dalmatium diuisum. Bellum continuum contra Regem Persarum Saporem.
2. Constantinus non contentus diuisione ope Francorum aliorumque populorum Germaniae bellum ciet, praelio fusus occiditur.
3. Constanti fratris occisi regiones recepturo Franci, qui sedes in Galliis caeperant, resistunt, qui tandem occiso Rege Dithmaro accepta pecunia pacem ineunt, et Gallias relinquunt.
4. Magnentius dum Constans nimio venandi studio in syluis errat, a militibus Imperator eligitur. Constans interficitur ab omnibus praeterquam vnico Franco desertus.
5. Nepotianus Romae imperium arripiens, a Magnentianis trucidatur. In Illyrico Mursae Vitranio Imperator creatur.
6. Constantius Europam a Magnentio et Vitranione liberaturus pacem cum Persisinit, Gallumque Caesarem declarat.
7. Gallus Iudaeos rebellantes opprimit, eorumque oppida euertit.
8. Vetranio a Constantio veniam, quam petierat, et victum consequitur.
9. Magnentius Decentium Caesarem declarat, et in Constantium arma conuertit.
10. Germaniae nationes Galliam deuicto Decentio depraedantur.
11. Atrox et parricidale praelium inter Constantium et Magnentium.
12. Post hoc praelium Germani et aliae exterae nationes Magistratibus praefici coeperunt.
13. Constantius praelio superior plurimas prouincias recipit. Magnentius a Constantinis persecutus cum Decentio fratre se ipsum interimit.
14. Syluanus apud exercitum de insidiis Constantio ex iniusta delatione structis, conquestus Imperator creatur.
15. Mox tamen a tribunis suis pecunia corruptis in Ecclesia Christianorum trucidatur.
16. Gallus ob saeuitiam a Constantio dolo evocatus necatur.
17. Germani vrbes Galliae capiunt et diripiunt, Romanos praeliis caedunt.
18. Franci in Brabantia nouas sedes constituunt, alia Germanorum manus vltra Danubium; Vadomarus et Gudoundus vltra Rhenum infestant Romanum Imperium.
19. Constantius contra Vadomarum et Gudoundum arma mouet, pontemque Rheno traiicit. Pons ab Alemannis rescinditur.
20. Constantius vado monstrato prohibitus cum Alemannis, quod eorum opera carere non poterat, pacem init.
21. Bellum aduersus Germanos Rhetiam infestantes. Castra in finibus Germaniae commodo loco ponuntur.
22. Romanus exercitus in insidias delatus sub Arbetione funditur.
23. Germani Romana munimenta lacessunt, tandem a Romanis, qui copias auxiliares acceperant, Rhetiis extruduntur.
24. Franci, qui in Gallia seu Brabantia sedes fixerant, se muniunt, Gallias caede, rapina et incendiis longe lateque vastant, Italiaeque imminent.
25. Constantius Galliae consulturus Iulianum Caesarem constituit, sororemque in matrimonium collocat; Iulianus Gallias petit. Vaticinium anus cuiusd.
26. Iulianus liberato Augustoduno ab obsidione et Brotomago recuperato Francos decem inlocis aggressos fundit et ad pacem ineundam cogit.
27. Alemanni Iulianum Senonis agentem obsident, ex opinione tamen Constantii aduentantis auxilio, decedunt.
28. Constantius Romam reuertitur. Hormisdae dictum acutum.
29. Aduersus Sueuos vltra Danubium Romanas prouincias depopulantes et Gotos Moesiam incursantes Constantius proficiscitur.
30. Iulianus et Barbatio Germanos ad internecionem caesuri, duobus exercitibus includunt. Germani feliciter euadunt, Lugdunum deuastant, neque Caesareani eos aggredi conantur.
31. Iulianus tres tabernas recuperat. Barbatio a Germanis fusus ad Constantium ex Galliisfugit.
32. Nodomarus cum Regibus Heluetiorum legatos ad Iulianum mittunt, vt Gallias tanquam regionem ad se pertinentem restituat, aut bello experiretur.
33. Iulianus exercitum aduersus Germanos mouet. Romani praelio funduntur.
34. Iuliano aciem restituenti fortuna fauet. Alemanni magnamstragem patiuntur. Rex Nodomarus captus Romae moritur.
35. Germanorum Legati ad Iulianum Moguntiaci pontem Rheno traiicientem perueniunt. Germanis ne hostes per pontem transeant intentis, Iulianus clanculum milites nauibus transportat in Germaniam, qua re moti Germani pacem petunt et impetrant. Diuus Martinus.
36. Franci in Castello Iuliani medio hyeme obsessi se dedunt. Reliqui auxilio venientes in castra sua repelluntur.
37. Alemannorum manus Rhetias et Vindeliciam vastat, quae a Barbatione trans Rhenum pulsa. Bellum Persicum, donec Germanipacata arte dilati.
38. Franci in Belgicis habitantes caeteros Germanos ad irruptiones faciendas concitant. Iulianus vt antequam in vnum conuenirent conatus euerteret Francos, Salios et Chamanos petit.
39. Francorum legati suh certis conditionibus pacem offerentes ambigua responsione dimittuntur. Iulianus Francos in Scaldis ex improuiso aggressus in Germaniam ex Belgio reuerti cogit.
40. Iulianus munimenta ad Mosam repirat, amilite et aulicis conuiciis afficitur.
41. Seuerus Rhenum transit, Alemanni jacem ineunt captiuis redditis. Hortarius ad captiuos reddentes itidem compellitur [(reading uncertain: page damaged)] .
42. Sueui Quadi cum Gotis Pannoniis et Moesias incursant; eorum arma, equi etc.
43. Constantius cum exercitu per Sarmatiam ad Quadorum fines mouet, Quados Sarmatasque ad veniam praetentorum petendam et obsides dandos cogit.
44. Duo Quadorum et Sarmatarum Principes vltro Imperatorem adeunt in societatemque recipiuntur.
45. Sarmatae contra seruos suos rebellessu Rege Ziza auxilium impetrant.
46. Constantius reliquias belli Quadorum persecuturus Bregetionem castramuet.
47. Vitrodurus et Agilimundus pacem impetrant, et more gentis iurant.
48. Constantius aduersus seruos praedictos, quod aeque ac reliqui Sarmatae Romanas prouincias infestauerant, eos in loginqua loca propulsurus arma mouet. Serui dolose se submittunt, tributa et quaeuis offerentes.
49. Serui hactenus sceleris erga dominos commissi poenas non dederant, quod natura loci satis tuti. Loci descriptio.
50. Constantius eos in aliam regionem transferre vult, cum repugnant occidi et casas eorum incendi iubet.
51. Sueuos cum feruis Picensibus Romani et Thaiphili inuadunt, ad deditionem compellunt et in Pannonias transferunt. Seruiae nomen.
52. Constantius liberato Illyrico et rebus ordinatis Sirmium victor redit.
53. Iulianus de Germanis male suspicans Hariobaudem legationis specie speculandi gratia ad Hortarium mittit, seque ad bellum praeparat.
54. Comperto Alemannorum animo hostili, Iulianus ponte facto Rhenum transire constituit. Alemanni resistunt.
55. Iulianus parte copiarum noctu nauibus traiectis Germanorum Regibus frustra insidias struit. Germani pontem fieri prohibentes fugiunt.
56. Iulianus cum copiis Rhenum transit, rebelles inuadit. Pax constituta.
57. Rex Persarum bellum insert. Serui Sarmatae rebellant. Constantius eos ad pacemhortans a Seruis dehonesta tur. Serui omnes occiduntur. Constantius Constantinopolim reuertitur.
58. Lupicinus contra Scotos et Pictos Britannias vastantes cum copiis mittitur. Iulianus ab Exercitu Augustus declaratur.
59. Iulianus Francos Ansuarios ex improviso adoritur, et ad pacem cogit. In Galliis omnia a Germanis recuperat.
60. Iulianus imperium affectans Ethnicisinum dissimulat, Constantiumque orat, vt titulum Augusti confirmet.
61. Alemanni expago Vadomari Romanas prouincias incursant. Vadomarus dolo captus in Hispaniam relegatur.
62. Iulianus quod exorare non posset Constantinum se eius hostem declarat, accitisque Germanorum auxiliis et occupatis praeter Aquileiam vrbem plurimis Prouinciis Constantinopolim contendit.
63. Constantius pace cum Persis facta contra Iulianum arma mouet, mox tamen febri moritur, Iuliano successore declarato et ab omnibus recepto.
64. Constantius Arrianis addictus orthodoxos persequitur. Eruditi tunc temporis florentes.
65. Singulare Constantii. Eius matrimonium.
66. Constantius Christianam religionem in Oriente et Occidente compositurus, eam dissidiis inuoluit.
67. Numismata.
[Note: 1] CONSTANS, CONSTANTIVS, CONSTANTINVS fratres Germani Augusti: et Dalmatius Hanniballiani fratris Constantini Maximi filius Caesar, orbem Romanum sortito ex testamento diuiserunt. Constans Illyricum, Noricum, Pannonias, Maesos, Liburnos, Dalmatas, Thraciam, Graecos, Macedomam, Achaiam, Africam, Italiam sortitus est. Constantius totum Orientem a freto Propontidis, vbi Constantinopolis sita est. Dalmatius Caesar Armenias, et conterminas regiones accepit, qui factione Constantii patruelis a militibus interfectus est. Eius portionem occupauit Constantius: contra Saporem Regem Persarum crudelissimum (qui in Christianam pietatem quoque ferrum strinxit) continuo bellum gerens. Constantino cuncta trans alpes data sunt, Britanniae, Galliae, Hispaniae. Verum, vt est infida societas regni, et auiditas animi insatiabilis, discordia inter fratres de administratione Italiae, Africaeque oritur.
[Note: 2] Constantinus non contentus sorte sua, nouam postulat diuisionem: quam cum non impetraret, accitis Francis, et aliis Germaniae populis, Rhaetias, Vindeliciam, Noricum latrocinantium more peruagatur, atque occupat. Italiam inuasurus, non longe ab Aquileia
a militibus Constantis fratris sui (qui tum ad Danubium in Maesia aduersus Gotos versabatur) praelio excipitur. Vbi dum incautius, temulentusque manus conserit, non agnitus obtruncatur: caput amputatum in Alsam amnem abiicitur: Imperii anno tertio, vitae quinto et vicesimo.
[Note: 3] Constans, vbi de caede fratris accepit, regiones eius recipit, in Galliis obtinendis maximus illi labor fuit. Franci inter ciuilia bella, Rege Theodomaro filio Richomari Gallias devastarant, et inuaferant: sedesque ibidem iam caeperant. Vario euentu belli vtrinque pugnatum est integro biennio. Theodomarus filius Richomari Rex cum matre Hastila Saxona gladio perit. Pax inde conuenit, empta ab Augusto, foedusque ictum est cum Francis, Galliae liberatae sunt.
[Note: 4] Constans Galliis receptis, studio venandi per saltus et syluas errabat. Magnentius dux Rhaetici, et Vindelici limitis, pecunia sibi animos militum conciliat: authoribus Crestio, et Marcellino tribunis, Augustus adpellatur. Constans ibi certior factus est de hac conspiratione, Hispaniam versus fugere caepit. Missi sunt qui eum insequerentur, et occiderent. Ab his haud procul Hispania comprehensus interficitur. Nemo morienti Imperatori astitit, praeter Lauium Gaisonem Tribunum, genere Francum. Imperauit Constans annos tresdecim: vixit annos septem, et viginti.
[Note: 5] Tum Romae quoque Nepotianus, filius Eutropiae sororis Augustorum, rerum habenas arripit. Verum a Magnentianis duodetricesimo Imperii die opprimitur. Iam enim et Italia cum Roma Magnentio cesserat. In Illyrico etiam nouus emersit Tyrannus apud Mursam Pannoniae vrbem quae aberat sexdecim millia passuum occidentem versus a Teutoburgio, vbi Drauus amnis Danubio miscetur. Quinque Ecclesias nunc vulgus adpellat. Vetranio Magister militum Imperator ab exercitu creatur, totumque Illyricum occupat.
[Note: 6] Constantius, vbi accepit de nece fratris, et Europam a Tyrannis inuasam audiuit, pacem cum Persis et inducias fecit. Gallum patruelem suum Caesarem declarauit: ipse ad Europam liberandam arma conuertit.
[Note: 7] Inter haec Iudaei intersectis per noctem militibus, arma corripiunt, Romanisque aperte rebellant. Gallus qui in Oriente Antiochiae relictus erat, contra Iudaeos cum copiis hostili animo pergit. Citra omnem sexus, aetatis rationem Iudaeos sternit, fundit, trucidat. Ciuitates eorum Diocaesarea, Tiberias, Diospolis, et alia complura oppida, ab irato milite diripiuntur, euertuntur, ac incenduntur. Constantio vero iam Thraciam tenenti Vetranio clam se ab exercitu subducens, deposita purpura obuiam fit: pedibus
[Note: 8] Constantii accidit, veniam precatur et impetrat. Imperator senem ducem amplexus, patrem vocat, caenae adhibet. Prusiada (vrbs est et caput Bithyniae) abire iubet: oppida tribuere victum mandato Imperatoris. Consenuit ibi Vetranio ocio et. summa tranquillitate.
[Note: 9] At Magnentius declarato in Galliis et; trans alpes Caesare fratre suo Decentio, Illyricum, Mursamque intercipit: ibi Constantium prohibiturus, milites legit, copias instaurat.
[Note: 10] Interim Germaniae nationes Alemani, Franci, Chamani, viuere rapto assueti, Nodomaro Rege Gallias inuadunt: Decentium Caesarem aperto Marte profligant. Primo latrocinando Gallias devastabant: inde funestis cladibus prouincias adfecerunt: ditatique rapinis Romanorum sunt.
[Note: 11] Iam Constantius superiorem Mursam Drauumque flumen attigerat. Oritur parricidiale bellun. Magna vi vtrinque decertatur: fit praelium atrox: intercidere eo certamine vires Romanae. Caesa sunt tria et quinquaginta millia hominum: optimus quisque militum interiit.
[Note: 12] Hactenus Romano solo dumtaxat oriundi, prouinciis Magistratibus, et rebus bellicis praeficiebantur: posthac Barbari etiam, hoc est Germani, et alienigenae in Romano solo non orti, magistratibus, prouinciis, rei bellicae coepere praefici, non sine Romani imperii exitio: sicut rerum authores produnt.
[Note: 13] Victor Constantius Illyricum, Noricum, Rhaetias, Vindelicum, Italiam recuperat. Magnentius in Gallias, vnde oriundus fuit, Lugdunum aufugit: ibi reparare vires contendit. At Constantianis vrgentibus, sibi mortem serro consciscit Decentius frater eius laqueo vitam finivit.
[Note: 14] Syluanus dux Germaniae inferioris in Gallia Belgica, qui pro Constantio contra Magnentianos, Alemannosque acerrime Gallias tutatus fuerat, apud Augustum (cuius aures patulae erant susurronibus) grauiter ab inuidis aulicis (falso tamen) quod res nouas moliretur, accusatur: quamobrem ei ab Augusto insidiae tenduntur. Quod ibi comperit Syluanus, conqueritur apud exercitum in Colonia Agrippinensi. Nec mora, a fremente milite Imperator creatur.
[Note: 15] Mittitur ad ipsum Agrippinam a Constantio Vrsicinus dux, rei militaris peritissimus, cum eo Ammianus Marcellinus scriptor historiarum. Tribuni Syluani pecunia corrupti, impetum in regiam de improuiso faciunt, fugientem Syluanum in Ecclesia Christianorum trucidant, vndetricesimo Imperii die.
[Note: 16] Gallum deinde Constantius Caesarem, quod crudelissime saeuiret in quosque omnibusque probris se contaminaret, blandiciis et fraude ad se vocatum, mortua sorore Constantina, apud Petanionem vrbem Noricorum, detecto dolo capi iubet. Inde ductus Polam Histriae vrbem crudeliter necatur, capite abscisso, potestatis anno quarto, vitae vndetricesimo. Natus fuit apud Tuscos in arce Therbensi, patre Constantio, fratre Constantini Maximi, matre Galla, sorore Ruffini, et Cerealis: qui Coss: duces, et prouinciarum rectores fuerant,
[Note: 17] Dum itaque ciuilibus bellis Romani sese inuicem adterunt, Germani adsueti ditescere praedis Romanorum, in Galliis florentissimas vrbes et antiquissimas capiunt, diripiunt: excindunt castra, hyberna, aestiua expugnant, legiones cum auxiliis delent. Nobilitas omnis Gallorum aut ferro in acie cecidit, aut capta Germanis seruiuit. Vndecim millia nobilium capta esse tradunt Romani scriptores. Iuxta Rheni fluenta, castra Herculis, Vlsiburgium, Vndevicesimanorum aestiua, Nouesium, Agrippina, Bonna, Antoniacum, Bingium, Moguntiacum, Vangiones, Nemetes, VVormatia Borbetomagus, Argentoratum excisae, direptaeque sunt.
[Note: 18] Agros illorum contra consuetudinem occuparunt Germani, ibique sedes, quasi perpetuo mansuri, fixere Franci cum Carmanis ad Toxandros iuxta Scaldim flumen, in confinio Hannoniae, Brabantiae, Flandriae in Romano tum solo, cum liberis, et coniugibus consedere: intima Galliarum vsque Hispanias soliti depopulari. Nam et Tarbellos in Aquitania, Sebusianos in Gallia Lugdunensi, vastarunt et occuparunt. Alia manus Germanorum in Rhaetias, Vindelicium erumpit: Italiaeque imminet, Vadomarus Rex et Gondoundus frater eius, qui inter Danubii caput Nigram, syluam, et Rhenum oppositi Rauracis, et Basileae regnabant (quae regio nunc Prisca [Note: Briscia, Brisgoia.] vulgo literionum nominatur) transgressi Rhenum crebro, limites Romanos et confines prouincias vexabant. Ingentes opes ex spoliis Romanis compararant.
[Note: 19] Contra hos Constantius Arelate egressus, Valentiam petit verno tempore. Ibi commeatus, qui ex Aquitania deuehebantur, opperitur. Crebris imbribus aucti torrentes prohibuere rem maturari. Apud Cabillonem vrbem, nunc Burgundiae, delectus agebantur. Huc profectus Imperarator exercitum lustrat: inde ad Rauracos, Rhenumque castra mouet, in Germaniam ibi traiecturus aduersus superiores fratres. Alemanni pontem nauibus compactum soluunt, transitum amnis Romanis intercludunt.
[Note: 20] Imperatori quidnam agat anxio, adest quidam gnarus locorum, vadum mercede accepta monstraturus: noctuque Germanis aliorsum intentis, copias Romanas traducturus. Verum ex magno Germanorum numero, quibus militiae cura apud Constantium Augustum commissa erat, et qui multum apud eum poll ebant, nonnullos Germanicis rebus fauere natura cogebat, iique populare s suos certiores faciunt. Alemanni igitur qua transituri erant Romani, omnibus copiis ingruunt, Imperato remque vado arcent. Actum est, de inde de pace, legatis vltro citroque in issis,
consensu totius exercitus foedus solenni ritu ictum est. Auxilia Germanorum Romanis necessaria esse Constantius Augustus dictitabat.
[Note: 21] Imperator inde ad hyberna Medi ola num discedit. Posthaec Alemannis Rhaetias vastantibus bellum indicit. Progressus Mediolano in Rhaetiam vsque ad Caninos campos Athesi contiguos deuehit: Ibi consultatum est de belli ratione. Placuit ad oram Brigantini lacus (quem Bodmicum et Constantiensem, accola tum Rhaetius Murgantium vocabat) castra, Romanasque vires ad custodiendas Rhaetias collocare: in confinio Rhaetiae: et Germaniae, quod ibi triginta duntaxat millia interessent, inter fontes Danubii, et alueum Rheni, qui Rhaetias separabant: hic a Gallis, ille a Germanis nullius amnis obiectu ibidem Rhaetia munitur. Idcirco facile Alemannis ex Germania patebat transitus.
[Note: 22] Arbetio igitur Magister Equitum cum validissimo mittitur exercitu, illuc cum Germanis congressurus pergit: sed non expectatis exploratoribus in insidias delatus est. Alemanni ex latebris de improuiso vndique prosiliunt, de improuiso Romanos iniquitate locorum circumuentos inuadunt, fundunt, sternunt. Romanis nulla spes salutis nisi in fuga erat, placuit retro pedem referre, atque cedere. Terga inde vertunt incomposito agmine huc atque illuc palantes, plerique per angustas semitas sparsi, tenebrosae noctis beneficio seruati sunt: qui reddita luce quisque suo agmini se coniunxere. Multi tamen Romanorum periere: decem Tribuni desiderati sunt.
[Note: 23] Ob quae Germani elati animis quotidie prope Romana castra, munimentaque Romanos lacessentes strictis gladiis discurrebant, adimente nebuloso die lucem. Scutarii de improuiso erumpunt, ab Alemannis obiectu corporum repelluntur in vallum. Ibi suos ad pugnam cient: sed plerique territi cladis periculo haesere castris. Tres tandem Tribuni simul erumpunt, et Eutropius praefectus Equitum, et auxiliares copiae missae ab Imperatore Constantio in praelium ruunt. Omnibus deinde fit portis eruptio Germani multitudini hostium impares in fugam vertuntur, prouincia exturbantur, in Germaniasque extruduntur Rhaetiis. Ita Rhaetiae liberatae sunt, quas non iusto praelio, sed praedatoriis excursationibus infestarant Alemanni. Imperator ouans in hyberna Mediolanum reuertit.
[Note: 24] Germani, qui trans Rhenum in Galliis sedes fixerant, vias ingentibus truncis arborum claudunt, ne transitus hosti pateat: insulas quoque Rheni muniunt: vnde ex insidiis latentes, contra Romanos si ingruerent, pugnare possent. Galliae incuria neglectae nullo omnino renitente, nemine penitus adiuuante, caedes acerbas, rapinas, incendia perferebant: metu hostili clausae ciuitatum portae: nemini tuto iter facere licebat. Ita Germani longe lateque licenter, crudeliterque ruptis limitibus grassabantur. Opulentissimae vrbes excisae: Galli ad incernecionem vastati sunt. Nihil supererat hominibus praeter lachrymas, et terrorem. Germani per Romanas prouincias diffusi, Italiae iam imminebant.
[Note: 25] Quocirca Imperator Constantius periclitanti Galliae consulturus, Iulianum patruelem suum superioris Galli fratrem (qui tum Athenis literis operam dabat) Mediolanum accersit, ibique octauo Idus Nouembris Caesarem declarat, Arbitione, et Lolliano Coss. Anno salutis Christianae trecentesimo et sexagesimo, Imperii Constantii vicesimo. Helenam inde sororem suam Augustus Iuliano connubio iungit: qui quatuor annos continenter cum Germanis decertauit. Calendis Decembris Iulianus ab Augusto Ticinum vsque deductus, per Taurinos Gallias petiit. Viennam ingresso anus praedicit deorum templa eundem reparatum.
[Note: 26] Dum Viennae hyemem exigit, audit Augustodunum Burgundionum nunc vrbem, repentino impetua Germanis inuasam esse, obsiderique, Vrbi auxilio venit, Germani repulsi sunt. Dehinc Trecasses adit Caesar, portas in metu Germanorum incursantium clauserant. Apud Vesontionem Romani copias cogunt, delectus agunt: placuit per decem pagos Alemannos adgredi. Primam omnium vrbem Brotomagum Caesar occupat, atque munit: ita eam
Marcellinus, et Autoninus vocant, quam Ptolomaeus Borbetomagum adpellat. Alemanni Iuliano aduentanti obuiam armati venerant, sed fusi fugatique ab eodem sunt. Caesar postea Rigodolum ad confluentem Mosellae, et Rheni situm proficiscitur: hinc Agrippinam recuperat. Huc Francorum reguli oratores mittunt, pacem et foedus impetrant.
[Note: 27] Inde Iulianus per Treueros Senonas petit. Vix oppidum ingressus fuerat, Alemanni adsunt, oppidum arctissima obsidione cingunt: periclitanti Caesari nullus ducum, qui in stationibus proximis agitabant, opem tulit. Summa vi vrbs oppugnata est, summa vi defensa. Germani tricesimo obsidionis die rati auxilia Iuliano aduentura, discedunt.
[Note: 28] Augustus eadem tempestate Romam adit cum Hormisda filio Regis Persarum perfugo: is interrogatus, quidnam de Roma sentiret, perplacet (inquit) quod hic quoque homines moriuntur.
[Note: 29] Sub idem tempus Sueui superato Danubio, Rhaetias, Vindeliciam, Noricum, vsque Valeriam, ferro, flamma, praeda depopulantur. Sarmatae siue Goti superiorem Maesiam, et secundam Pannoniam incursant. Imperator, vbi hoc accepit, quarto Calendas Iulias per Tridentum in Illyricum, prouincias auxilia laturus festinat, ne latius malum serperet, Germaniue vagarentur.
[Note: 30] At Iulianus hyeme apud Senonas exacta, Germanis vndique circumfrementibus, cum Marcello Seuero duce copiarum, Rhemos proficiscitur. Barbatio dux alia parte, iussu Augusti cum quinque et viginti millibus (vt hostes quasi forcipe in angustiis inter vtrumque exercitum inclusi ad internecionem caederentur) Rauracos, Basileamque peruenit. Germani inter vtriusque exercitus castra clausi, ea praetergrediuntur. Lugdunum vrbem incautam inuadunt, diripiunt, ac deuastant. Quicquid extra moenia fuit, flamma vorax consumpsit. Caesar insecutus Alemannos, palantes quosdam occidit. Arnobaudes, [Note: Bainobaudes ab am. Marcellino libr. 16. dicitur.] et Valentinianus, qui post imperauit, praefecti Equitum missi, redeuntes Germanos non sunt ausi adgredi.
[Note: 31] Iulianus tres Tabernas (ab Argentorato viginti millia passuum munimentum, vallumque ita vocatum, quo arcerentur Germani ab interiore Gallia) recuperat, atque munit. Barbationis interea castra Germani oppugnant, magno impetu exercitum in fugam vertunt, fugientes Rauracos vsque persequuntur., impedimenta diripiunt- Barbatio cum reliquiis ad Constantium Imperatorem in Illyricum ex Galliis discedit.
[Note: 32] Nodomarus Rex Germaniae, Agenarichus, Serapio nepos ex fratre Mederico: Regulique Alemannorum, Vestroualdus, Vrius, Vrsicinus, Suomarus et Hortarius ad Argentoratum copias cogunt coniunguntque. Hi inter Maenum, Rhenumque amnes, et Hercyniae particulam, quam nigram syluam nunc accolae nuncupant, Heluetii quondam dicti: habitabant, ad Iulianum Caesarem legatos mittunt, iubentque eundem Galliis excedere suis, quas virtute, et ferro iure belli vicissent, in suam potestatem, et ditionem redegissent. Quod si mandatis non pareret Caesar, congrederetur, sensurus haud dubie quid Alemanni exercitatissimi in armis virtute possent.
[Note: 33] Iulianus audita legatione Nodomari Regis Alemannorum, e vestigio cum omnibus Reipublic. Romanae copiis ad hostes arma mouet. Vbi adpropinquat, Nodomarus Rex dimisso equo, inter pedites certamen concitauit fortiter: vtrinque acriter pugnatum est. Equites Romani vulnerato rectore in fugam versi sunt. Iam omnium animi ad cedendum Alemannorum impetui inclinati erant.
[Note: 34] Caesar cedentibus obiecit se, raptumque signum in medios hostes proiecit: Deinde milites hortatus ad pugnam, aciem restituit. Redintegrato itaque praelio, fortuna Romanos adiuuit: Alemannorum sex millia eo certamine in campo strata numerata sunt: complures natando Rhenum superarunt: alii nauiculis tranarunt, pars pondere mersi fluctibus Rheni perierunt. Nodomarus Rex ad naues in Rheno, ad huiusmodi casum paratas fugiens, agnitusque interceptus est, et captiuus Romam missus: morbo ibiperiit.
Iuliani victor post Argentoratense praelium Moguntiaeum proficiscitur: Rhenum ponte iungit. Huc legati Germanorum veniunt, pars pacem postulat, pars bellum minatur. Caesar aliquot milites clanculum in Germaniam transportat nauibus, (Alemani pontem obseruabant, vt prohiberent Romanos) illi ad decimum vsque lapidem ferro, flamma praeda, longe Iateque omnia vastant. Monumentum, quod Traianus erexerat in solo Alemannorum, ab ipsis destructum, recificiunt. Germani oratores mittunt, pacem petunt, foedus impetrant: huic bello interfuisse diuum Martinum reperio.
[Note: 36] Eodem tempore Seuerus Magister Equitum ex Agrippinensi Colonia per Iuliacum Rhemos petiturus, offendit Francos, loca vacua praesidiis vastare, duoque munimenta occupasse, vbi se tutarentur. Huc Caesar properat, Castel-Ium oppidum, quod Mosa ambit, obsidione clausit, quatuor et quinquaginta dies mense Decembri, et Ianuario. Quid obsidebantur Franci, fame coacti se dedunt: multitudo caetera, quae auxilio venerat clausis, a sua castra repulsi sunt. Caesar ad Parisios ibi hyematurus reuertit.
[Note: 37] Inter haec Alemannorum alia manus Rhaetias, Vindeliciam vastat, Italiaeque imminet, oppidorum praeter solitum obsidiones tentat. Barbatio peditum praefectus valido cum exercitu prouincias ingressus, Germanos in Germaniam trans Danubium pellit. Instabant, et Persae Orienti, sed Persicum bellum arte et astu dilatum est, donec Germania pacaretur. Prouinciae enim Romanae Rheno, Danubi oque conterminae, crebris tributis, vectigalibus adtritae, excursationibus continuis Germanorum, vastatis possessionibus ad egestatem redactae erant.
[Note: 38] Caesare apud Parisios hyemante. Franci qui adhuc Belgicam inferiorem, et secundam possidebant, caeteros Germaniae populos ad irruptiones solitas in Gallias concitant. Iulianus, vt horum conatus praeueniret, antequam in vnum cogerentur, transuecta annona ex Aquitania, petit primum Francos, Salios cognominatos, et Chamanos, ausos in Romano solo, apud Toxandros trans Scaldim amnem, in confinio Hannoniae, Brabantiae, Flandriaa, Picardiae, sedes quondam collocare.
[Note: 39] Cum Tungros venisset Caesar, legato horum Francorum praesto est: pacem ea lege postulant, vt se tanquam suis sedibus quietos Romani dimitterent, nec lacesserent: caeterum manibus et armis eorum bello vterentur. Iulianus oratores muneribus donat, responso ambiguo suspensos dimittit: eorum vestigia insequitur. Subito de improuiso Francos in Scaldis ripa aggreditur: inopinato metu perculit. Chamanos idem ausos acriter repugnantes caedit, viuos captos in vincula coniicit: deinde his Francis pacem tribuit ea conditione, vt incolumes in Germaniam ad suos lares redeant: foeduscum Romanis seruent.
[Note: 40] Posthaec Iulianus munimenta et castra iuxta Mosam, quae Germani exciderant, reparat ad tutelam Galliarum. Miles ibi fame laborans in Iulianum convicia iactat, Asianum mollem, Graeculum fallacem, studio sapientiae stolidum adpellabant. aegre seditionem militum Caesar blandimentis repressit. Cognominabatur ab aulicis Constantii Augusti Iulianus, Capella, loquax, talpa, purpurata simia, Literio Graecus, vmbratilisque.
[Note: 41] Verum haec dissimulabat prudenter Caesar, qui Francis Gallia depulsis, Rhenum transire Seuerum Magistrum equitum, virum bellicosum iubet. Is veritus insidias Alemannorum, Romanas longius progredi vetuit. Rex Alemannorum Suomarus pacem ad foedus cum Romanis init, captiuos omnes reddit. Hortarius alius Alemannorum Rex ad Iulianum venit, captiuos paucos restituit, complures retinuit. Comites eius detenti ipse domum dimissus, omnes captiuos reddere coactus est. Caesar deinde ad consueta hyberna Lutetiam Parisiorum concedit.
[Note: 42] Dum haec apud Rhenum geruntur, et Augustus Syrmii hyemat, Sueui, Quadi, Sarmatae, Scythae commnni vocabulo dicti, qui sunt proprie Daci, Goti, Getae, similes moribus et armis, Pannonias, Moesias latrocinantium modo incursant. Arma his omnibus erant hastae longiores, Iorica ex cornibus rasis et leuigatis, plumarum in speciem linteis innexis.
Equi castrati bini, ne aut faeminarum visu exagitarentur: aut in subsidiis ferocitantes hinnitu proderent vectores. Per amplissima hi spacia discurrebant, aut instantes, aut cedentes. Permutatio etiam vires equorum recreabat, qui mos adhuc Turcarum esse solet.
[Note: 43] Constantius verno tempore in Danubio pontem nauib. sternit, cum exercitu in eam Germaniae, Sarmatiaeque partem transit, quae spectat Pannoniam secundam, et Valeriam. Incolae per colles euasere. Exercitus Romanus vastatis cunctis ad Quadorum confinem regionem arma mouet quicquid obuiam, sternit, fundit. Reges et reguli Quadorum, et Sarmatarum Ziza, Fraegiledus, Rumarus, Batherus, ad Constantium supplices veniunt, captiuos reddunt, Veniam praeteritorum orant, et impetrant, obsidesque dant.
[Note: 44] Moti hac clementia Augusti Arabarius, et Vsafer reguli, quorum alter Quadis, qui aufugerant, alter Sarmatis quibusdam praeerat: locorum confinio, et morum feritate coniunctissimi, Imperatorem et ipsi adeunt Romanum, in societatemque recipiuntur.
[Note: 45] Ibi Sarmatae conqueruntur de seruis suis, auxilium abs Romanis petunt, ne tantum scelus inultum sit. Inualuerant serui armaque in dominos suos Sarmatas, siue Gepidas conuerterant, anno Christi, autore diuo Hieronymo, trecentesimo tricesimo septimo. Liberi Sarmatae cum coniugibus, et liberis ad Victobalos longius discretos, confugiunt, malueruntque obsequi defensoribus, quam seruis: petebant hi opem a Constantio. Promissum est auxilium, et Rex Ziza eis praefectus.
[Note: 46] Mota sunt inde castra Bregetionem oppidum (cuius et Antoninus, et plaerique alii mentionem faciunt: Bregetium est Ptolomaeo, Danubianum superioris Pannoniae oppidum extremum, ab Arrabone triginta millia passuum) sunt qui Strigonium esse tradant. In animo erat Augusto reliquias belli Quadorum persequi.
[Note: 47] Vitrodorus Rex filius Viduarii Regis, et Agilimundus Regulus pacem rogant, impetrantque. Et more gentis, eductis mucronibus (quos pro numine colebant) iurauere se in amicitia Romana permansuros.
[Note: 48] Dein aduersus confines Sarmatas seruos imperator pergit. Nam et ipsi, ac si liberi essent, Romanum limitem irruperant: in hoc solo concordes cum hostibus, et dominis suis. Placuit ad longinqua hanc gentem propelli, non crimen vlcisci, ne scilicet Romanis nocere possent, suspicati conscientia scelerum sepeti ad dolos versi sunt, ferrum et preces pararunt. Verum Romani exercitus aspectu exterriti, vi tam precati sunt: annuum tributum, et delectum validae iuuentutis, et seruitium spoponderunt: migraturi quocunque iuberentur.
[Note: 49] Tamdiu tuti fuerant locorum freti praesidiis, vbi lares post exactos dominos elegerant. Parthiscus amnis, (quem Plinius Pathissum nominat) obliquo admodum meatu Histro miscetur, spacia longa, lataque sensim praeterlabitur, ea cogit in arctum prope hostia: accolas ab impetu Romanorum Danubio defendit: ab aliis vero tutos suo praestat alueo. Loca ibi pleraque humida soli natura, et incrementis fluminum redundantia, stagnosa, et referra salicibus sunt, ideoque inuia, nisi perquam gnaris, angusto quoque aditu patent. Eaamnis Pathiscus ambiens, quasi peninsulam reddit, a terrisque separat.
[Note: 50] Constantius conuocatos ad vlteriorem ripam Histri transferre voluit repugnantes, idque metuens clausit vndique exercitu, omnesque obtruncari iussit. Casas post eorum miles incendit: latitantes in palustribus locis.
[Note: 51] Post hos domitos, ad internecionemque caesos, supererat adhuc pars Sueuorum et seruorum caterua, Picenses a loco dicti. Ad hos domandos, quod imperitus locorum Romanus miles erat, acciti sunt in auxilium Sarmatae liberi, et Thaiphali. Romani loca contigua Maesiae inuaserunt: Thaiphali proxima suis sedibus adgrediuntur: Sarmatae liberi terras e regione sibi oppositas occupant. Vndique ita hostibus serui circundati, pauore perculsi sunt, diu consultatum est, oppeterent ne, an supplices pacem, et veniam commissorum orarent? Vicit tandem sententia seniorum, legatos ad Romana castra mittunt, qui deditionem
faciant. Accepta publica fide, cum coniugibus, liberis, opibus translati sunt in Pannoniam, vt ibi tanquille viuerent, nominatur adhuc ibi Seruia, quam etiam Sextus Ruffus inter partes Pannoniae enumerat. Marcellinus Seruorum nomen latinum, et commune esse credidit. Alios video, vt barbarorum, et proprium Gotorum accipere: ego amplius quaerendum censeo.
[Note: 52] Constantius liberato Illyrico, Sarmatis liberis Zizam regem dedit, loca seruorum adtribuit: victor Sirmium rediit, Sarmaticusque cognominatus est. Pars Sarmatarum, qui se non dedidere, ad loca longinqua migrare compulsi sunt, ne possent pacem interturbare Romanam.
[Note: 53] Iulianus inter haec apud Rhenum suspectos habens animos Alemanorum, Hariobaudem Tribunum, peritum linguae Germanicae, nullo conscio, legationis specie ad Hortarium Regem mittit, vt specularetur, quidnam confines Germani molirentur, qui Romanis faedere iuncti non erant. Ipse Caesar interim ciuitates excisas a Germanis occupat, reparat et munit: horrea instaurat, vbi conderetur annona a Britannis transferri sueta. Recuperauit tum septem vrbes ab Alemannis destructas. Castra Herculis, Vndeuicesimarum aestiua, Vlsiburgium, Nouesium, Bonnam, Antoniacum, Bingium, quo Florentius praefectus commeatum posuit.
[Note: 54] Hariobaudes reuertitur, hostilia agi aperit. Iulianus Mogontiaci copias cogit. Florentius et Lupicinus rei militari praeficiuntur, pontem ibi constitutum Caesar nitebatur transire. Alemanni Suomarum Regem amicum Romanis monent minaciter, vt transitu arceat Romanos: eius pagi ripis vlterioribus Rheni adhaerebant: Respondit Suomarus, se solum non posse resistere Romano militi. Coeunt igitur Alemanni prope Mogontiacum prohibituri transitu Caesarem, et ne pons strueretur, obseruabant.
[Note: 55] Iulianus vt pugnacissimam gentem pacaret, quadraginta nauibus milites impositos, in ripam aduersam a castris Germanorum longius noctu et summo silentio clanculum exponi iubet, nihilominus crebros ignes ad pontem, vbi Germani excubabant, praecepit incendi. Hortarius Rex Romanis foederatus Reges finitimos, et Regulos ad conuiuium tum forte conuocarat: epulae more gentis ad tertiam vigiliam noctis extractae sunt. Discedentes e conuiuio Germani principes, in Romanos milites, nauibus in Germaniam iussu Caesaris transuectos incidunt: sed tenebrarum, equorumque beneficio euasere. Lixae, seruique qui pedibus dominos secuti fuerant, partim occisi, partim fuga elapsi sunt per noctem. Germani, qui ne pons strueretur obseruabant, vbi in Alemannia militem Romanum conspexere, fuga dilapsi sunt.
[Note: 56] Pons postea perfectus Mogontiaci, Iulianus cum omnibus copiis transit in Germaniam, intacto regno Hortarii, qui amicus erat, rebellium domos, messes exurit resistentes trucidat. Ita ad regionem, cui Capellarii, vel Palas nomen est, vbi terminales lapides Romanorum et Burgundionum confinia distinguebant, veniens castra locat. Huc supplices venerunt Macrianus et Hariobaudus reguli fratres. Subsequitur Vadomarius Rex, cuius regia contra Basileam erat, deferens secum scripta Constantii Augusti, quibus et amicus et familiaris Augusti adpellabatur. Theodomarus quoque a puero apud Romanos educatus, ipsisque amicus precator pro Vrio, Vrsicino, Vestroualdo [Note: Versalpus a Marcel. dictus.] regulis, praesto fuit. Cum omnibus foedus ictum est amicitiaque firmata, receptique in societatem Romanam, omnes captiuos reddiderunt: quorum vndecim millia fuisse authores habeo.
[Note: 57] Sub idem tempus Rex Persarum vrbes aliquas expugnauit in Romano solo. Serui quoque, quos in Pannoniam Constantius transtulerat, rebellare nituntur. Imperatore Sirmio in Valeriam proficiscitur, vndique cinctos exercitu Seruos, e suggestu concionabundus ad pacem hortatur.
[Note: 58] Quidam Sarmatarum calceum impletum stercore humano in faciem concionantis Imperatoris proiicit. Inde populares in Romanum principem impetum faciunt: sella regia cum aureo puluinari direpta est. Verum omnes a milite irato trucidati, ne vno quidem superstite. Constantius inde pacato Illyrico Sirmium, deinde Constantinopolim petit, occursurus Persarum furoribus.
[Note: 59] Ad septentrionis plagam Scoti, et Picti,
Saxonum populi, Britannias vastant. Lupicinus dux cum auxiliariis copiis Herulos, Bathauos, a Maesia missos, Bononiae Flandrorum nauibus imponit, in Britanniam nauigat. Iulianus Caesar ob Alemannorum metum non ausus fuit excedere Galliis. Recepta itaque omni Gallia, liberataque e direptionibus Germanorum, Luteciae Parisiorum a militibus, et Celtis, faustis adclamationibus Iulianus Caesar adpellatur Augustus.
[Note: 59] Inde in limitem secundae Germaniae proficiscitus, Toxandro oppido adpropinquat (Toxandriam in vita diui Landoberti Episcopi Traiecti Mosae vocari legi) vnde ad Rhenum arma mouet, subito inuadit Francos, Ansuarios dictos, licentius intima Galliarum perscrutari solitos. Hos nihil hostile metuentes, nimiumque securos occuparat: pace cum ipsis facta, per Rhenum reuersus, praesidia, limites inspicit, diligenter munit: ad Rauracos pergit. Omnia recuperauit, quae Germani interceperant, et vt propria possederant: reddidit limitem Romanae possessionis.
[Note: 60] Omnibus ita ex sententia animi compositis, per Vesontionem Viennam, ibi hyematurus discedit. Vt autem omnium animos sibi conciliaret, Christianismum propalam simulauit: a quo tamen iam pridem occulte desciuerat. Feriarum celebri die, quae mense Ianuario celebrantur (Epiphania vocamus) in templum Christianorum progressus est, solenni ritu sacris perpetratis discessit. Certiorem deinde facit Constantium, se Augustum a Gallis et militibus adpellatum, orat, vt author fiat: se non aliter, quam si adhuc Caesar esset, obtemperaturum.
[Note: 61] Post haec vere iam adpropinquante, Alemanni a pago Vadomari Regis, aquo post foedus ictum nihil hostile timebatur, incursant confines Rheni tractus, et deuastant. Mittitur contra eos Libinus praefectus, ipse a Germanis apud Sanctionem occiditur: caeteri in fugam versi sunt. Vadomarus postea Rex in conuiuiu n trans Rhenum a Romanis inuitatus dolo capitur, in Hispaniamque a Iuliano relegatur.
[Note: 62] Qui cum Constantium flectere non posset, timens eundem nunquam in gratiam rediturum, crudelitatemque eius in cognatos animo versans, aperte se Constantio hostem ostendit, maluitque occupare hominem. Firmata igitur pace cum Germaniae gentibus, accitisque his in partes Vadomaro rege cum copiis secum abducto in Illyricum, a Rauracis per Martianas syluas ad Histri fluenta contendit: ipse cum paucis flumen nauigat. Copias per mediterranea Rhaetiae, Vindelicorum, Norici proficisci iubet. Iam Italiam, Rhetias, Noricum, Pannonias tenebat Iulianus, sola Aquileia Iuliano miliri portas clausit, obsiderique caepta est. Ipse Iulianus iam Sirmium etiam acceperat: vnde Constantinopolim pari velocitate contendit.
[Note: 63] Constantius contra Persas tum bellum gerens, vbi de Iuliani defectione certior factus est, inducias cum Persarum rege init: obuiam Iuliani conatibus ire parat. Verum in itinere in Cilicia Tharsi febri acutissima correptus, paulo post extinguitur, Iuliano successore declarato. Imperauit Constantius annos quatuor et viginti, menses quinque, dies duodecim, vixit annos quatuor, et quadraginta. Vbi haec palam facta, Iulianus ab omnibus totius orbis consensu recipitur. Aquileieuses portis praefractis Iulianos admittunt, authores rebellionis viuos exurunt.
[Note: 64] Constantius in religione semper Arrianus fuit, idcirco Athanasius Alexandria pulsus apud Treueros receptus a Maximino pontifice, delituit vsque ad mortem Constantii. Hilarius Pictonum Episcopus Gallia pulsus, Constantio Constantinopoli librum pro se obtulit, domumque redire permissus est. Eo quoque tempore obit Diuus Antonius aetatis anno centesimo supra quintum. Aelius Donatus praeceptor Diui Hieronymi insignis Grammaticus tum Romae docuit. Victorinus Rhetor et martyr statuam in foro Traiani meruit.
[Note: 65] Narratur Constantius nunquam spuisse in publico, nec vnquam poma gustasse. Fuit cupidus eloquentiae, patiensque laboris. Reliquit Faustinam vxorem secundam grauidam, vnde nata est posthuma, quae Gratiano Imperatori nupsit. Prior Constantii vxor fuit Eusebia faeminarum pulcherrima, soror Hipatii, et Eusebii consulum.
[Note: 66] Quemadmodum etiam cultores deorum referunt, Constantius religionem Chiristianam simplicem, et absolutam magis polluit dissidiis, et concertationibus verborum vmbraticis, quam reuerenter composuit, aluit in ea lites, omnia ad suum ritum trahere conatus: Fautor, vt dixi, Arrianac haereseos, sicut tamen Diuus Hieronymus (qui se sub Constantio infantem fuisse ait) refert, Constantio, et bonis omnibus curae fuit, vt Oriens, atque Occidens pacis vinculo sibi necteretur. At egregii quidam videlicet Christi sacerdotes, frustrarunt tantos conatus Imperatoris, et bonorum: decepit hos bona de malis existimatio. Non arbitrabantur sacerdotes Christi aduersus Christum pugnare, qui argumentationum riuos de Aristotelis fontibus mutuati sunt, et simplicitatem Christianae pietatis, philosophorum deliramentis, spinetisque dialecticorum contaminarunt.
[Note: 67] CONSTANS P. F. AVG.
VICTORIAE DD AVG.
C. Q N A Q T.
DN. CONSTANTIVS AVG.
IVN. NOB. C.
DN. CONSTANTIVS NOB. C.
CONCORD. EXERCITVVM.
EL. IVL. CRISPVS NOB. CAES.
ALEMANNIA DEVICTA SIRMI
1. Iuliani parentes, educatio, praeceptores et defectio ad gentilismum.
2. Eius indoles, virtutes ciuiles et gloriae affectatio.
3. Studium Magiae et superstitio in cultu idololatrico.
4. Iulianus gentilismum restaurat ad eumque Christianos blanditiis et variis artibus reuocare studet.
5. Ob incendium fani Apollinis clauditur Christianorum templum. Templi Hierosolymitani frustranea restauratio. Carmina Sibyllae incendio pereunt.
6. Profelici successu belli Persici Iulianus fauet Christianorum sanguinem et contra eos scribit,
7. Iuliani mors.
8. Ethnici cuiusdam sententia de morte Iuliani et Christianorum Deo.
9. Numisina.
[Note: 1] CL. IVLIANVS, natus Constantinopoli, patre Constantio, fratre Constantim Maximi, matre Basilina (vt etiam nostri fatentur) optimae indolis fuit. In Christiana religione institutus, educatusque ab Eusebio Nicomediensi Episcopo. Nactus Libanium Sophistam (cuius epistolae extant, a bibliopolis et Chalcographis duienduntur) magistrum improbum, Christum authorem suum deseruit, clamque ad deos defecit.
[Note: 2] Acerrimi ingenii fuit: omnium disciplinarum genere eruditissimus, virtutibusque ciuilibus domi forisque iuxta laudatissimus. Accusatori non re, sed verbis vrgenti reum negantem, et vociferanti, quis accusabitur, sinegari sufficiet? Respondit: Et quis innocens erit, Si accusari sufficiet? Scenitis Arabibus (quos Saracenos posteri vocant) salaria plus solito diminuta conquerentibus, inquit: Imperatorem ferrum, non aurum habere. Inanis gloriae, laudisque nimis auidus fuit, audaciorque quam Imperatorem decet: cuius salus ad securitatem omnium, cum semper, tum maxime in bello conseruanda est.
[Note: 3] Curiosior Adriano in perscrutandis arcanis, praesagiis futurorum Haruspicinae, Magiae artium fallacissimae, euocandis manibus, augurio, et huiusmodi nugacissimis deliramentis nimium deditus fuit: et in venerandis numinibus (quod ne amici quidem negant) magis superstitiosus, quam iustae religionis cultor extitit. Tot pecudes mactauit, vt boues defuturos, si e Perside reuerteretur, timerent Mercurium omnibus praetulit, et maxime coluit, quasi mundi velociorem sensum, motumque mentium excitantem. Primo haec occulte ob metum
patruelis operatus, specie et habitu philosophi, vitae pericula declinauit. Nam eius cognati omnes a patruele necati sunt, ob regum infidam societatem.
[Note: 4] Sublato Constantio, cum quatuor annos Caesar fuisset, potitus rerum, neminem iam metuens, aperte edicto templa deorum aperire iussit: aras deorum instaurari victimasque admoueri legeue sanciuit, ne Christiani artes liber ales profiterentur, atque diserent. Eos magis munerum honorumque blandimentis atque illecebris, quam vi a veritate deflexit. Multi eius blandimentis capti sponte in praeceps abierunt. Christianorum antistites dissidentes, cum plebe discissa in Palatium vocatos admonuit, vt consopita ciuili discordia, quisque nullo vetante suae religioni seruiret. Audite, inquit, me, quem Alemanni et Franci audierunt. Expeditionem meditans Persicam libros Sibyllinos Romae inspici, more maiorum iussit.
[Note: 5] Venit deinde Antiochiam, vbi fanum Apollinis cum simulachro conflagrauit, suspicatus id fraude Christianorum factum esse, sacram Christianorum aedem claudi et quaestiones solito acrius exigi mandauit. Templum Hierosolymis restaurare orsus est: verum fundamenta de coelo tacta, operarii fulmine adflati extincti sunt. Conflagrarunt et Romae quartodecimo Calendas Aprilis, carmina Sibyllae cum Apollinis templo.
[Note: 6] Syri (vt genus est hominum in conuicia promptissimum, Antiochiae praecipue) ipsum Augustum sacricolam victimarium, hircinamque barbam cognominabant. Quibus subiratior Iulianus contra Persas arma mouet: vt propicios deos haberet, ipsis (si victoria potiretur), sanguinem nostrum deuouit. Contra Christum etiam in ipso Persici belli medio ardore septem libros euomuit.
[Note: 7] Dum exercitum fame et via fessum incautius multitudini hostium exponit et dum incautius suis laborantibus subuenit, hasta equestri, incertum vnde, petitus est, ea per brachium in costas penetrauit, fibrisque iecinoris haesit. Post haec incastra Iulianus defertur, ne animam quidem agens, a contumelia terrarum Domini Deique rerum abstinuit. Vicisti, inquit, Galilaee, vicisti. Ita enim Christum seruatorem nostrum cognominabat, quem primum in Gallia, sicut ait D. Hieronymus, denegauerat. Imperauit post Constantium annum vnum, menses septem, periit sexto Calendas Iulias. Cadauer eius Tharsum delarum est ibique sepultum.
[Note: 8] D. Hieronymus tum (vt ipse ait) adhuc puer in Grammaticae ludo exercebatur, et omnes vrbes victimarum sanguine polluebantur: at cum subito in ipso persecutionis ardore Iuliani nunciatus esset interitus, eleganter quidam de Ethnicis: Quomodo (inquit) Christiani dicunt, Deum suum esse patientem, et ? nihil iracundius, nihil hoc furore praesentius: ne modico quidem spacio indignationem suam differre potuit.
DN. FL. C. IVLIANVS P. F. AVG-
SECVRITATI ET SP. AVG.
T. CONSTANTIA.
1. Iuuiani parens, eiusque ad Imperatoriam dignitatem euectio, dotes corporis et animi.
2. Romanus miles occasione cuiusdam transfugae a Rege Sapore aggressus ad turpem pacem cogitur.
3. Iulianus ossa Diui Iacobi, Nisibim inuictam reddentia ex vrbe abstulit.
5. Iuuianus filium suum infantem Consulem designat, mox foetore prunarum moritur.
6. Praesides Boiorum.
[Note: 1] IVVIANVS fuit Vatromani notissimi praefecti filius, qui veteranus iam et emeritus, muneribusque militaribus defunctus, in Pannonia Singoduni [(reading uncertain: print faded)] patrios agros exercebat. Die sequenti mortem Iuliani, qui erat quintus ante Calendas Iulias, hostibus vndique vrgentibus collecti duces de Imperatore creando consultant. Omnium suffragio Sallustius praefectus Galliarum petebatur. Quo senectutem, et morbum excusante, Iuuianus domesticorum primus delectus est.
Vir insignis corpore, laeto ingenio, literarum, et philosophiae Christianae studiosus.
[Note: 2] Germanorum signifer, qui diu Rhenanas rexerat limites cum nouo principe dissidens, cum quo etiam priuato dissenserat, ad Saporem Regem Persarum discessit: aperuitque Persis Iulianum obiisse, electumque esse inertem et imbellem. Quo audito, Persa continuo cum Romanis dimicare properat, terga Romanorum inuadit. Acies ad quartum lapidem porrigebatur: fortiter se tutati sunt Romani. Verum cum postea inedia, et fame laborarent, pax cum Persarum rege conuenit. Foedus annorum triginta factum est, iureque iurando firmatum, obsides insuper dati. Traditae quoque sunt Persis quinque Transtigritanae prouinciae, quindecimque castella: praeterea Susa, et Nisibis cum finibus suis. Singara castra Maurorum munimentum optimum, dedita sunt: incolae et ciues in Romanum solum translati.
[Note: 3] Nisibi sepultus erat Iacobus vir sanctissimus, Constantino quoque Maximo admodum acceptus, cuius precibus saepius (vt ait Hieronymus) vrbs seruata est ab impetu Persarum. Fama constans erat, eam non posse superari, dum ibi Iacobus seruaretur. Quamobrem eum Constantinus ibidem humari iussit. Iulianus pietati Constantinorum inuidens, corpus ex vrbe auffert. Nisibis deinde sub Persarum imperium coacta mansit. Ita diminutus est limes Romani soli, quod antea ab vrbe condita nunquam factum est.
[Note: 4] Arsaci quoque regi Armeniae, amico, et semper fido Romanis vetitus est Imperator auxilium ferre, non sine maxima Romanae maiestatis ignominia.
[Note: 5] Iuuianus infantem filium Verronianum secum Consulem designat, dum ad Europam properat. Dadastanae exanimatus in cubiculo, incertum quo fato, inuenitur, octauo Imperii mense, aetatis tertio et tricesimo. Diuus Hieronymus refert faetore prunarum suffocatum esse.
[Note: 6] Huc vsque sub Constantiis, et Constantinis, proximisque Imperatoribus, limites Danubi ani, quem Boii pulsis Romanis possident, hos duces, praesides, et legatos fuisse inuenio, Auum, virum bellicosum: Magnentium qui Imperium aripuit, Neuitam virum Consularem.
1. Valentiniani ortus, amor religionis Christianae et in Imperatorem electio. Valens consors imperii factus,
2. Germani ob Imperatoris parsimoniam Romanas prouincias depopulantur.
3. Procopius Imperatoriam purpuram arripit. Valentinianus ad implorationem Gallorum prius aduersus Germanos arma mouet.
4. Valentinianus recuperat Romanas Prouincias, Francorum ope contra Alemannos vtitur.
5. Valentinianus apoplexia moritur successorem relinquens filium iam Augustum declaratum.
6. Procopius auxilio Regis Germaniae, Vadomari vincitur. Vadomarus fit dux Phoeniciae.
7. Nicetius Germaniae populos conuertens ab Hardanarico religionis persecutore viuus comburitur.
8. Valentiniani dotes animi, aliaeque virtutes. Cento nuptialis Ausonii.
9. Hieronymus ad Christianam religionem conuertitur.
10. Numismata.
[Note: 1] FL. VALERIVS VALENTINIANVS Cibali (vrbs est Pannoniae a Sirmio occidentem versus quinquaginta millia passuum distans) patre Gratiano natus est. Sub Iuliano (vti diuus Ambrosius, et Augustinus referunt) militares honores amore religionis nostrae deseruit. Mortuo Iuuiano ab exercitu communi
omnium suffragio Niceae (caput est Bithyniae) absens Imperator delectus est. Dum accitur Anchialo, vrbe Thraciae (vbi tum erat) decem dies sine capite fuit Romanum Imperium, quod quinto Calendas Martii recepit. Deinde Constantinopoli Calendis Aprilibus, Valentem fratrem suum participem Imperii facit: eoque in oriente relicto, ipse Mediolanum proficiscitur.
[Note: 2] Germani ex veteri more institutoque legatos ad nouum principem mittunt: pacemque venalem offerunt. Qui cum minora quam sperarant, munera accepissent, abiectis donis, in Germanias reuertuntur. Vbi grauiter in auariciam perfidiamque Romanorum perorantes, saeuissimas concitarunt nationes. Omnis Germania transrhenana in armis fuit: limites proximos sibi, quaeque gens persultat. Gallias simul, et Rhaetias, Vindeliciamque Alemanni depopulantur. Sueui, Quadi, Noricum, Pannonias: Sarmatae Maesias vexant: Goti Thracias depraedantur: Scoti, Picti, Saxonum, nationes, Britannias oramque Gallicam aerumnis adterunt continuis, abscindunt, et pro deliciis summis comedunt.
[Note: 3] In oriente quoque Constantinopoli Procopius purpuram induit. Valentinianum obuiam Tyranni conatibus iturum, frequentes Galliarum, Prouinciarum, et vrbium legationes adeunt, obsecrant, supplices orant, amicos ambiunt Imperatoris, ne deserantur, et crudelissimis Germanorum vastationibus reliquantur. Flexus Legatorum lachrymis, precibusque amicorum Valentinianus mansit dicens, Procopium hostem esse suum. Germanos Reipub.
[Note: 4] Gallias primo adseruit, deinde Britannias, Saxonas per Theodosium ducem, patrem Theodosii Imperatoris contudit et Mauros. Quam rem et Claudianus hisce carminibus docet, scribens ad Honorium Imperatorem de auo ipsius Theodosio.
Hinc processit auus
Ille leues Mauros, nec falso nomine Pictos
Edomuit, Scotumque vago mucrone secutus
Fregit Hyperboreas remis audacibus vndas.
Quid rigor aeternus, coeli quid frigora prosunt?
Ignotumque fretum, maduerunt Saxone fuso
Orcades, incaluit Pictorum sanguine Thule:
Seotorum tumulos fleuit glacialis Hyberne.
Alemannos auxilio Francorum, quorum auxilia contra populares emerat cecidit Valentinianus victorque ad Oceanum peruenit vsque. Deinde ad Danubii contiguas prouincias conuersus, Rhaetias, Vindelicos, Noricum pulsis. Sueuis: Pannonias, Maesias depulsis hostibus recepit. Thraciis Gotos exegit Athalaricum Guthungorum Regem (natio est bellicosa) in fugam vertit, ei postea pacem dedit.
[Note: 5] Dum Bregetioni (cuius supra situm descripsimus, quidam Strigonium, alii Pisonium esse autumant.) Quadorum et Sueuorum legationi, latrocinia excusantium respondet, et propter Illyrici deuastationem totius gentis excidium minatur, subito corruit, extinctusque est, quintodecimo Calendas Decembris, anno aetatis quinto, et quinquagesimo, Imperii duodecimo, minus diebus centum. Gratianum filium iam ante octo annos Augustum appellarat.
[Note: 6] In Oriente a Valente auxilio Vadomari Regis Germaniae Procopius victus, et interemptus est. Vadomarus ob hoc Phoeniciae ducatu donatur.
[Note: 7] Sub idem tempus Diuus Nicetius genere Gotus apud Gotos, et confines nationes in Germania Histro conterminas, religionis nostrae mysteria aperit. Verum Hartanaricus Rex Gotorum in Christianos saeuit, eos Germania in Romanum solum exturbat. Diuus Nicetius captus a Gotis iuxta Danubium, cum nollet deos adorare, viuus igni exustus est.
[Note: 8] Fuit Valentinianus solerti admodum ingenio, eloquens et facundus, rei militaris, ciuiliumque morum perquam prudens, seuerus, grauis: omnibus vitiis maxime auaritiae infestus: Si fidelioribus ei per fata licuisset vti amicis, ne historiae quidem meliorem haberent principem. Ausonius Poeta iussu eius centonem nuptialem concinnauit ex Marone: ita ipse Valentinianus ante luserat.
[Note: 9] Eadem quoque tempestate Treueris (quae domicilium tum Augustorum erat) et in Germania cisrhenana, aliquandiu literarum studiis operam dedit, cum
Ruffino, et Florentio, et Bonoso condiscipulis, et conphilosophis suis, diuus Hieronymus: ibique caepit primum velle deum colere liberius: patriamque, sororem, diuitias, villas, censum et patrimonium deserere.
DN. VALENTINIANVS PIVS
PERPETVVS IMP. SEMPER AVG.
DN. VALENS P. F. AVG.
DN. VALENS. GOTICVS MAXIMVS PERPETVVS AVG.
1. Gratiani natiuitas et fratris Valentiniani in consortium imperii adsumtio. Alemanni ad Colmariam funduntur.
2. Hunni Gotos sedibus pellunt. Goti in Romani imperii prouinciis collocantur, et ab Arrianis in religione Christiana instituuntur, quam deinde propagant in nationes suae linguae.
3. Goti ob auaritiam Praesidum rebellant.
4. Valens a Gotis praelio fusus, saucius in casulam defertur, ibique comburitur.
5. Initium occasus Romani Imperii et eiusdemstatus miser.
6. Goti deuastata Graecia Constantinopolim obsidione cingunt, quam mox pecunia accepta soluunt.
7. Gratianus contra Gotos arma mouet, Theodosiumque imperatorem declarat.
8. Theodosius incusso Gotis terrore morbo corripitur. Gratianus cum Gotis pacem facit.
9. Goti in prouincias distribuuntur. Ostrogoti et Vesogoti.
10. Athanaricus Gotorum Rex Magnificentiam Imperatoris admiratur.
11. Dum Gratianus Germanorum populis nimium fauet, milites rebellant, Impeperator in Italiam fugiens trucidatur.
12. Gratiani Virtutes. Eius Praeceptor Ausonius. Ara Victoriae euersa.
[Note: 1] GRATIANVS natus est Sirmii, anno ab orbe seruato trecentesimo, sexagesimo tertio. Mortuo parente, continuo fratrem suum Valentinianum adhuc impuberem, Augustum nuncupat. Alemannorum gentem, quae Gallias more solito inuaserat, iuxta Argentuariam (nunc Colomaria Elisatii oppidum) magna clade adtriuit. Gens tum Hunnorum (cuius originem, situm, supra in primo libro explanauimus) Rege Volomaro in Gotos erumpit, eosque auitis sedibus eliminat. Legatos Goti ad Valentem Imperatorem mittunt, supplicesque orant, vt in Romano collocentur solo, in limine Danubiano: et quasi murus opponantur ferocissimis Scythiae et Germaniae gentibus: se fore custodes termini Romani, et philosophiam Christianorum recepturos pollicentur. Grata legatio Valenti fuit, suscepti Goti a Romanis, sine armorum depositione. [Note: 3] Distribuuntur per oram Norici, Pannoniae, Moesiae, Daciae Ripensis, Valeriae, Illyrici, Danubio tenus: Sacerdotesque Arriani, qui illos instituant in religione, a Valente mittuntur: qui et ipse egregias suas virtutes impietate, ne dicam crudelitate Arriana polluit, et contaminauit. Goti deinde mystae suae linguae nationibus Burgundis, Vandalis, et huiusmodi gentibus Christum praedicant: eos errore Arriano imbuunt.
Porro Goti per auaritiam Maximi, et Lupicini ducum Romanorum fame ad rebellandum coacti, per totam Thraciam, Illyricum, occisis Maximo, et Lupicino diffunduntur: legiones Romanas ad internecionem caedunt, alios occidunt, alios in exilium trudunt, omnia ferro, praeda, flamma demetunt. Meminit Claudianus in Theodosii laudibus.
Nam quum Barbaries penitus commota gementem
Irrueret Rhodopen, et mixto turbine gentes.
Iam deserta suas in nos transfunderet arctos,
Danubii totae vomerent quum praelia ripae,
Quum Geticis ingens premeretur Maesia plaustris,
Flauaque Bistonios operirent agmina tampos.
Omnibus adflictis, et vel labentibus ictu,
Vel prope casuris, vnus tot funera contra
Restitit, extinxitque faces, agrisque colonos.
Reddidit, et leti rapuit de faucibus vrbes.
[Note: 4] Valens ex Antiochia in Europam veloci cursu contendit, a Gotis atrocissima pugna excipitur, et in fugam saucius sagitta vertitur. Cum ob dolorem nimium vulneris saepius equo laberetur, in casulam vilissimam septem millia passuum ab Hadrianopoli delatus est. Goti vestigiis inhaerentes, villae ignem subiiciunt, Imperatorem comburunt: anno tertio post mortem fratris, Christi trecentesimo, octogesimo primo. A quo anno occasum Romani Imperii enumerant et Ruffinus, et diuus Hieronymus.
[Note: 5] Nam posthac in mediis Romani Imperii regionibus Barbari considentes exterminari non potuere, nihilque impecillius fuit Romanis viribus, quando et in bellis ciuilibus, et aduersus diuersas nationes, aliarum gentium Barbararum indiguere auxilio. In mediis Imperii deinceps prouinciis continenter pugnatum est: praeter paucos senes (ait Hieronymus) omnes in captiuitate, et obsidione generati sunt, Romaque in gremio suo non pro gloria, sed pro salute pugnabat: immo ne pugnabat quidem, sed auro, et argento, et cuncta suppellectile vitam redimebat. Ne gemitus quidem liberi erant: nemo audebat flere, quae patiebatur: periculosa tam haec dicentibus, quam audientibus erant. Sed ad Valentem redeo.
[Note: 6] Goti extincto Imperatore, Graeciam totam deu. stant, vrbesdiripiunt, incendunt, victricibus signis Constantinopolim obsident. Dominica Augusta, vxor Valentis ingenti pecunia data, obsidionem soluere persuasit.
[Note: 7] Gratianus vbi de nece patrui certior factus est, cum omnibus Reipub. legionibus et robore auxiliorum Gotos ad internecionem deleturus (etiam diuo Ambrosio hortante, qui fatum eis vltimum impendere ex vatibus diuinis interpretabatur) Sirmium castra mouet. Cum autem videret Dacim, Thracias, Pannonias, genitales terras, a Gotis, Triballis, Hunnis, Alanis teneri, extremumque periculum Romano orbi imminere, Theodosium ex Hispania Letica (vnde oriundus erat) accitum, cunctis fauentibus Sirmii Augustum, Ausonio, et Olibrio Coss adpellat, ipsumque Orienti praefecit. De hoc Claudianus ad Honorium Imperatorem.
Nulla relicta foret Romani nominis vmbra,
Ni pater ille tuus, iamiam ruitura subisset
Pondera, turbatamque ratem, certaque leuasset
Naufragium commune manu.
Theodosius igitur Augustus declaratus Gotos sibi deposcit. Gratianus in Gallias contra Germanorum incursationes reuertit. Interea dum Theodosius Gotos adgressus fuisset, magnumque terrorem ipsis incussisset, lethali corripitur morbo, desperataque eius salute, adest Gratianus, cum Gotis pacem firmat, foedusque icit, in societatem eos Romanam recipit: et militiae adsignatis stipendiis adsciscit. Theodosius inter haec conualescit. Vbi comperit pacem cum Gotis conuenisse, fit et ipse author.
[Note: 9] Goti prouinciatim separantur: pars in Thracia, et Illyrico collocantur, hi dicti sunt Vesogoti: alii in Phrygiam Asiae particulam transferuntur, quos vulgus Ostrogotos, Claudianus Poeta proximus harum rerum scriptor Ostrogetas vocat: quasi tu dicas occidentales, et orientales Gotos. Idenim Germana lingua ea nomina valent. Libet subscribere carmina Claudiani, qui deprauatissime excusus est.
Non tibi Ryphaeis hostis quaerendus ab oris,
Non per Caucasias accito turbine valles
Est opus. Ostrogetis colitur, mixtisque Guthungis
Phryx ager, hos paruae poterunt impellere causae.
Item de Halarico Vessogeta.
Vastatur Achiuae
Gentis, et Eripum nuper populatus invltam
Praesidet Illyrico: iam quos obsedit amicus
Ingreditur muros. Illis responsa daturus,
Quorum coniugibus potitur, natosque peremit.
[Note: 10] Athanaricus Rex Gotorum Constantinopolim cum Imperatore profectus est. Vbi cum maiestatem vrbis, et magnificentiam Augusti contemplatus fuisset, dixisse fertur: Deus profecto terrenus est Imperator, et qui Imperatori repugnat, parricida est. Periit Constantinopoli Athanaricus.
[Note: 11] Alarico Getarum nobilissimo iuueni ducatus limitis Danubiani, tutelaque commissa est. Vectigalia prouinciarum Illyricarum ipsi attributa sunt. Porro Gratianus conciliauit sibi magna summa auri Alanos, Hunnos, Francos, Saxones, et caeteros Germanos, adeo vt eorum more aliquando vestitus prodiret. Aegre id tulit Romanus miles. Quamobrem Maximus Tyrannus in Britannia Imperium arripit, inde Gallias petit. Gratianus desertus, et proditus a Romano exercitu ab obuiis vrbibus non receptus, dum in Italiam fugere tendit, apud Lugdunum fraude occiditur, anno post patris mortem nono, aetatis quarto et vicesimo.
[Note: 31] Fuit Gratianus literis haud mediocriter eruditus, carmine et oratione insignis sagittarum iaculandi peritus: aliisque virtutibus praeditus. Eius praeceptor fuit Ausonius Poeta, quem et Consulem cum Olibrio creauit. Multum eundem diuus Ambrosius commendat: ad eum contra Arrianos de Catholica fide scripsit: Eius ope Arrianorum secta deminuta est. Idem victor libidinis, et voluptatum, praeter vxorem suam cum nulla alia mulierum rem habuit. Ita de eo refert Ambrosius. Aram victoriae, quam adhuc Romanus Senatus in curia colebat, euerti iussit, maximo patrum conscriptorum dolore, vti posthaec indicabo. Sub Gratiano et patre eius Vindeliciae praeses Maiorianus auus Maioriani Imperatoris.
1. Theodosii genus et euectio ad imperiale culmen.
2. Maximus occiso Gratiano Gallias occupat et Guthungos ad deuastandam Italiam impellit. Augustae Treuirorum magnitudo. Ambrosius corpus Gratiani repetit.
3. Maximus se tutorem Valentiniani offert, impuberemque poscit. Valentinianus ab Ambrosio monitus fuga ad Theodosium elabitur, a quo honorifice excipitur.
4. Theodosius cum Valentiniano expeditionem parat contra Maximum. Maximus filium suum Victorem, declarat Caesarem, Romanasque prouincias inuadit.
5. Germaniae nationes a partibus Theodosii stant. Vndecim millia virginuma Maximo missa, trucidantur.
6. Franci Rhenum transgrediuntur, profligatisque copiis Maximi in Galliam Belgicam erumpunt.
7. Romani reliquiis Francorum caesis trans Rhenum castra mouent.
8. Franci simulato metu Roinanis insidias struunt, eosque opprimunt.
9. Saxonum copiae auxiliares apud Sisciam Sauum tranant, Maximi secundum agmen bis fugam capessit et caeditur.
10. Tertia manus Maximi veniam submisse petitam impetrat.
11. Maximus Aquileiae obsessus Theodosio a suis traditur et securi percutitur. Andragatii et Victorismors.
12. Senatus Romani ad Valentinianum legatio de ara Victoriae et veteribus ceremoniis restituendis. Ambrosii et Prudentii responsio.
13. Valentinianus aulicis, qui Legatorum petitis deferendum esse suadebant, prudenter respondet.
14. Valentinianus Arbogastum, natione Germanum, rei militari praeficit. Stiliconis ex Germania oriundi authoritas.
15. Theodosius cum Persis pacemfacit. Arbogastus ex odio priuato Valentinianum contra Francos incitat.
16. Valentinianus, quia cum Francis pacem recolebat, ab Arbogasto inclusus a suorum colloquio arcetur, et antequam baptizari posset, strangulatus suspenditur.
17. Arbogastus cum paludes congelatae et Syluae foliis denudatae, inam ausu Rhenum transit, et Eugenium Imperatorem creat.
18. Eugenius cum Germanis pacem firmat, ingentem numerum militum ex iis Theodosio opponit, aramque Victoriae et gentiles ceremonias restituit.
19. Theodosius ope diuina visibili hostes vincit. Eugenius captus obtruncatur. Arbogastus se interimit.
20. Iouis simulacra aurea contra Theodosium consecrata diripiuntur. Signa Deorum publico edicto sublata.
21. Germani Rhenenses pacantur. Fritegilis uxor Regis Marcomanorum ad Christum conuersa, et huius ope pax seruata.
22. Hieronymus ad petitionem Germanorum psalterium Dauidis emendat. Germanorum antiquamgentem barbaram aut imperitam non fuisse probatur.
23. Theodosius imperium filiis distribuit.
24. Theodosius Traianisimilis, literatorum amans, viuum Christiani Principis exemplar.
25. Eius mors et anni imperii.
26. Eruditi sub Theodosio.
27. Literae post Theodosium interiere.
28. Numismata.
[Note: 1] THEODOSIVS patre Theodosio, qui genus suum ad Traianum referebat, matre Thermantia natus est,
Dedit hunc Hispania: principibus faecunda piis.
sicut ait Claudianus. Gotos Hunnos contudit, qui sub Valente grassabantur, cum ipsis foedus fecit. Cum Gratiano, a quo ad Imperium euectus est, sex imperauit annos.
[Note: 2] Maximus occiso Gratiano fraude Andragatii, Romanum militem, totam Galliam occupat. Guthungi interim populantur Rhaetias ob fertilitatem loci, et impulsore Maximo, qui domicilium Augustorum, Treuerorum Augustam constituit: quae secundum Romam caput mundi, maxima vrbs in Europa fuit, ante conditam Neoromam a Constantino. Extendebatur ea tempestate ad vtramque Mosellae ripam: authores sunt Tacitus, et Marcellinus. Inter clarissimas, maximasque et celebratissimas totius mundi vrbes secundum Romam, et Constantinopolim in Europa: in Africa Carthaginem: in Aegypto Alexandriam: in Asia Antiochiam, sexta ab Ausonio Poeta recensetur, ad quam missus est legatus diuus Ambrosius a Valentiniano (qui tum Mediolani cum matre degebat) vt repeteret corpus Gratiani fratris Valentiniani.
[Note: 3] Poscebat Maximus sibi hunc, vt puerum tradi, eius se fore tutorem pollicebatur. Ambrosius id fieri posse negabat, ob hyemis asperitatem, et tenellam Valentiniani aetatem, quae adhuc materna egeret educatione. Iterum ob eandem causam Ambrosius ad Moguntiacum orator Valentiniani proficiscitur. Verum exclusus a Tyranno, re infecta Mediolanum reuertitur: Valentinianum admonet, vt saluti consulat. Valentinianus ad Theodosium Constantinopolim fuga elabitur, a quo haud aliter, quam Augustus (licet exul et omnium rerum egenus) honorifice exceptus est.
[Note: 4] Ambo deinde Imperatores expeditionem in Tyrannum parant, ad vlciscendam mortem Imperatoris Gratiani, Maximus Victorem filium suum impuberem Caesarem designat ac nuncupat, Treuerisque relinquit, eundem cum Gallis Nanneno, et Quintino magistris equitum commendat: ipse edicta Romam mittit: Rhaetias Vindeliciam, Noricum inuadit: Aquileiam occupat.
[Note: 5] Germaniae nationes vltro partium Valentiniani, et Theodosii (vt etiam Diuus Ambrosius commemorat) erant, adeo, vt plerique cum Tyranno sentientes, illarum euaserint, cum se Valentinianos simularent. Iusserat Maximos aliquot millia virginumque in Galliis distribueret, Treueros ex Britannia transuehi Hunni
et Saxones, atque Picti ducibus Vannio et Melga, eas, vento in oram Germaniae abreptas adorti, cum omnibus, qui easdem deducebant, trucidant circum Coloniam Agrippinensem, vndecim millia ab vulgo creduntur, ab aliis septuaginta vnum millia fuisse narrantur.
[Note: 6] Franci quoque Geuoualda Sonnone, et Marcomaro ducibus, Rhenum circa Moguntiacum transgrediuntur. Haud inde procul in vico Sicilia nomine copias Maximi profligant: in totam Germaniam cisrhenanam, quae est in Gallia Belgica, erum punt, limite rupto, pluribus mortalibus caesis, fertilibus maxime oris deuastatis. Agrippinensi Coloniae metum iniiciunt.
[Note: 7] Quod vbi Treuiros nunciatum est, Nannenus, et Quintinus collecto exercitu, apud Agrippinam conueniunt. Sed iam Franci optima quaeque depopulati, onusti praeda Rhenum in Germaniam transierant. Aliquot tamen reliquerant in Romano solo ad iterandam depraedationem, quos Romani adgressi apud Carbuariam syluam fundunt, caedunt, pauci fuga elabuntur. Consultant post haec duces ipsius Maximi in Franciam, ne trans Rhenum infesto exercitu iniurias, vltum castra moueat. Nannenus ire recusat, causatus Francos haud imperatos et domi proculdubio fortiores fore. Quod cum Quintino, reliquiisque formidinem, ac ignauiam interpretantibus displiceret, Nannenus Moguntiacum reuertitur. Quintinus armis infestis circa Nussium castellum, quod est Nouesium Rhenum transgreditur. Secundis a Rheno castris, casas, ingentesque vicos vacuos habitatoribus offendit.
[Note: 8] Franci enim simulato metu, sese in saltus secretiores abdiderant, truncis arborum maximis per extrema syluarum passim collocatis. Romanus miles exustis domibus, noctem insomnem in armis ducit. Primo mane. Quintino duce, saltus ignotos, nec ante exploratos, temere ingreditur: ad meridiem vsque aberrat, ambagibus viarum peragratis, omnia clausa septaque offendit. Et cum tandem in campos palustres, qui syluis iungebantur, erumpere conatur, Francorum pauci adparent, in codices arborum passim compositos consistunt, et velut e fastigiis turrium, sagittas veneno illitas spargunt: vti solo contactu summae cutis, si ferrum in corpus altius non descendisset, mortem inferret telum. Deinde maiore Francorum numero circumuentus Romanus exercitus, in apertos campos, quos Franci reliquerant, auidius effunditur. Vbi primum equites voraginibus mersi, mixtis hominum, equorumque ruinis opprimuntur: pedites vero, qui onere equorum compressi non erant, humo haerent aegre gressum explicant. Rursus e syluis, vnde paulo ante emerserant, trepidi condunt. Turbata igitur acie Romana, coeloque Heraclio legionis Tribuno, ac pene omnibus, qui militibus praerant extinctis, paucis effugium tutum nox et latibula syluarum praestiterunt.
[Note: 9] Saxonum quoque auxiliares copiae, ad Illyrici tutelam ab Augustis accitae, vires Maximi fundunt, caedunt, circa Sisciam superioris Pannoniae vrbem, et circa Petanionem, quam Marcellinus, Ambrosius, et Antoninus Petauionem vocant, et Hieronymus Sophronius Petabionem nuncupat: quemadmodum et in vetustis membranis, in actis pontificum Iuuanensium scriptum reperi, Noricorum id oppidum nomen seruat, a quo Siscia centum millia passuum, sicut ab Aquileia ducenta abfuit. Nam apud Sisciam Theodosiani Sauum tranant: Maximi miles terga vertit, ad muros properat vrbis, fossis absorbetur, in flumen praecipitatur. Signifer ibi absorptus. Portae mera illis occlusae. Deinde Marcellinus frater Maximi delectas copias trahebat, aperto Marte pugnat, fusus in fugam versus, nox prohibuit fugientes occidi.
[Note: 10] Tertia manus submissis precabunda vexillis, petit veniam, osculis terram premens, calcanda corpora et arma Theodosii pedibus praebuit. Gratia facta iunguntur socio agmini.
[Note: 11] Maximus itaque vbique gentium victus Aquileiam intruditur: ibique ab Imperatoribus obsidione clauditur. Proditus a militibus suis Theodosio, et Valentiniano traditur: ad tertium ab Aquileia lapidem securi percutitur. Andragatius, dux in mare Hadriaticum vbi classi praeerat, se praecipitem dedit, atque submersus est. Arbogastus Germanus, ex Francia oriundus, Germanae cohortis praefectus (verum genitali solo pulsus a Sonnone et
Marcomaro fratribus Regulis Francorum) in Galliis Victorem filium Maximi interemit. Victores Augusti domos redeunt, Theodosius Byzantium, Valentinianus Mediolanum.
[Note: 12] Celebris ibi tum legatio Senatus Romani adest: cuius princeps Symmachus vir illustris, et consularis atque eloquentissimus. Petebant patres conscripti, et ordo ille amplissimus, aram Victoriae, veteres et auitas caeremonias restitui, quibus colendis Roma creuisset, et ad id vastigii, nempe totius orbis Imperium, conscendisset. Veritatem non vna adiri via: ob hasce neglectas, Rempublicam tot calamitatibus vndique opprimi, atque tandem perituram esse. Extat huiusmodi oratio satis luculenta. Sed acriter Diuus Ambrosius russu Valentiniani respondit. Deinde et Prudentius Poeta carmine.
[Note: 13] Rem hancce nefandam postulandi animosdabant, vires eloquentiae, praestigiaeque humanae sapientiae, quod Valentinianus puer imperitus rerum erat. Et quod quidam Christiani, qui in aula versabantur, Imperatori suadebant, tot sanctissimis, et prudentissimis Romanae curiae patribus indulgendum esse: ipsos suo periculo errare. Neminem inuitum seruandum esse. Illud quoque adolescenti inculcabant Imperatori, Valentinianum genitorem iplius, licet nouae religioni addictum, veterem non prohibuisse: seruatum idcirco ipsi, et proli suae orbem terrarum esse. Fratrem vero Gratianum vetuisse, et ob id ita periisse eundem intelligi volebant. Valentinianus satis astute, et admodum prudenti responso has pestes abs se abegit. Egosicut pater (inquit) non prohibeo: at ne ingratus, et plane impius esse videar, acta pientissimi fratris (cuius pietas me ad Imperii culmen euexit) rescindere non possum: vtriusque actatueri fas est, aequitas postulat.
[Note: 14] Valentinianus deinde in Gallias proficiscitur, Arbogastum rei militaris Magistrum legit. Iam enim virtus Romana. Italicaque degenerarat adeo, vt Germanorum fortitudini et fidei res bellica, rerumque summa committenda foret. Nam et Stilico itidem ex Germania oriundus, Vandalus genere in oriente secundum Theodosium plurimum pollebat. Eidem Theodosius neptem suam ex fratre Honorio Serenam, foeminam doctissimam matrimonio iunxit: ex qua Mariam et Thermantiam Vxores Honorii Imperatoris, et Eucherium progenuit Stilico. Pater euis Stilico sub Valente Imperatore, Germanorum cohortis praefectus fuit, rei militaris scientrissmus.
[Note: 15] Theodosius cum Persis vltro petentibus foedus fecit. Ob hanc rem Stilico missus est Babyloniam. At Arbogastus in Galliis Valentinianum adhortari non desinit, vt in Francos arma moueat, qui de Germania quae est in Gallia Belgica, praedas egerant. Cariertus, et Syrus Nanneno et Quintino in Germania cisrhenana, ac Romana sufficiuntur, Germanis transrhenanis cum exercitu opponuntur, Arbogasius gentili odio prosequebatur Sonnonem, et Marcomarum Regulos Francorum. Vindictae auidus Imperatorem aduersus ipsos incitabat Francos: postulabatque vniuersa quae superiore anno caefis legionibus diripuerant, restitui: et authores belli, Sonnonem, et Marcomarum nimirum petens, dedi: in quos, vt perfidos, pacis violatae crimine reos more maiorum animaduerteretur.
[Note: 16] Post paucos deinde dies Valentinianus Imperator ad Rhenum proficiscitur: inuitatos ad colloquium Sonnonem et Marcomarum, impetratis ex more obsidibus in Germaniam dimittit. Ipse Treueros ad hyberna concedit, id displicuit Arbogasto: Ideo non ita longo post tempore, conscio Eugenio scriba et a secretis Augusti, Arbogastus in Valentinianum conspirat. Principem ipsum Viennae intra praetorium aedesque palatinas includit, in ordinem ad priuati modum redigit, militaris rei curam Francis satellitibus suis committit: ciuilium quoque munerum praefectos in suas tranit partes. Nemo omnium, ne miles quidem, licet sacramento adactus, familiari principis colloquio vti, aut iussis obsequi audebat. Imperator his necessitatibus adactus, cum nulla salutis spes esset, diuum Ambrosium Mediolano clanculum acciuit, ab eo lauacro coelesti initiari lustrarique postulabat. Verum cum Ambrosius aduentaret, ante a coniuratoribus strangulatur, necaturque anno octauo post fratris necem. Cadauer exanime (ait Diuus Hieronymus) suspendio, (quasi sibi ipse mortem consciuerit) laqueoque infamatum.
[Note: 17] Dum haecaguntur, interea Arbogastus ob veterem simultatem in Sonnonem, et Marcomarum Franciae Regulos hyeme maxime rigente, Agrippinensem Coloniam cum omnibus copiis petit: ratus omnes Franconiae recessus tuto penetrari vbique posse, cum decussis folii nudae atque aridae syluae insidiantes occultare non possent: et paludes congelatae perviae militi Romano forent. Collecto ergo exercitu, transgreditur Rhenum, Bructeros ripae proximos, Chamanorumque pagum depopulatur, nullo vnquam hostium occurrente, apparenteque praeter admodum paucos ex Ansuariis et Chattis, qui Marcomaro duce in vlterioribus collium iugis se ostendebant. Itaque Arbogastus non ausus se credere sylvis, territus periculo Quintini, nullare memorabili gesta trans Rhenum Agripinam reuertitur: Eugeniumque (qui antequam in aulam delatus fuit ludi literarii magister fuerat) Imperatorem Gallis creat.
[Note: 18] Eugenius continuo ad Rheni limitem castra mouet, et cum Regibus Alemannorum, et Francorum ex veteri nouorum principum instituro, foedus init: munera et donatiua stipendiaque distribuit: vt immensum ferarum gentium exercitum Theodosio, necem Valentiniani vlcisci paranti, ostentaret et obiiceret. Alani, Getae, Germani Danubii accolae Theodosio, Rhenani Eugenio fuere auxilio. Eugenius Flauiano praefecto vrbis, petente aram Victoriae, sumptus caeremoniarum senatui Romano restituit, quod Valentinianus negarat.
[Note: 19] Theodosius coelo superisque fauentibus, Tyrannos in alpibus superauit: decem millia hominum deleuit. Apud Theodosianos ventorum turbo, et procella exorta in hostes saeuiit, eosdem sternit, tela hostium manibus excussa in dominos retorquet. Eugenius captus poenas capite luit. Arbogastus sibi gladio mortem consciuit. Claudianus eleganter de hoc bello ad Honorium Imperatorem ita scribit.
Barbarus Hisperias exul possederat vrbes,
Sceptraque deiecto dederat Romana clienti.
Te propter gelidis Aquilo de monte procellis
Obruit aduersas acies, reuolutaque tela
Vertit in authores, et turbine reppulit hastas.
O nimium dilecte deo, cui fundit ab antris
Aeolus armatas hyemes: cui militat aether,
Et coniurati veniunt ad classica venti.
Alpinae rubuere niues et frigidus amnis
Mutatis fumauit aquis, turbaque cadentum
Staret: ni rapidus iuisset flumina sanguis.
Victor Theodosius Iouis aurea simulachra cum fulminibus trisulcis: itidem aureis minitantibus diripi a suis permisit, non sine ioco: a Ioue, inquiebant fulininari volumus. Illa aduersus Theodosium, nescio quibus ritibus consecrata, in alpibus posita erant. Inde vbique gentium edicto signa deorum sustulit Theodosius, euertique iussit.
Germani quoque qui Gallias inuaserant, pacati sunt. D. Ambrosius per Epistolam Fritegilem vxorem Rosemundi Regis Marcomanorum (Sueuorum natio est, Boiemiam tum Danubium vsque tenebant) in religione Christiana instituit, eius ope vir cum Romanis pacis foedera (hortante Ambrosio mulierem) seruauit. D. quoque Hieronymus ad Sunniam, et Eretellam, Germaniae mystas, Nitrauensem, et Auguturensem, per Firmum presbyterum scribit. Dauidis diuinos hymnos ad Graecorum fidem, et Hebraicam veritatem emendat, Docet Germanos, quemadmodum literis petierant, quo pacto deprauata in psal. restitui debeant, iuxta Hebraeorum fontem, et septuaginta editionem, ab ipso Hieronymo sub asteriscis, et obelis prius traditam. Operae precium est verba Hieronymi subnectere, vt plane liqueat, maiores nostros non adeo barbaros fuisse atque ignobiles, quales imperiti quidam, et qui sua duntaxat admirantur, faciunt. Vere in vobis (inquit) Apostolicus et Propheticus sermo completus est, in omnem terram exiuit sonus eorum, et in fines orbisterrae verba eorum. Quis hoc crederet, vt Burbarus Getarum lingua Hebraicam quaereret veritatem? et dormitantibus, immo contendentibus Graecis, ipsa Germania spiritus sancti eloquia scrutaretur? In veritate
cognoui, quondam non est personarum acceptor Deus; Sed inomni gente, qui timet Deum, et operatur iustitiam, acceptus est illi. Dum callescentes tenendo capulum manus et digiti tractandis sagittis aptiores, ad stylum calamumque mollescunt, et bellicosa pectora reuertuntur in mansuetudinem Christianam. Nunc et Esaiae [Note: Iesa 2, 4. 5.] vaticinium cernimus opere completum. Concident gladios suos in aratra, et lanceas suas in falces: et non assumet gens contra gentem gladium, et non discent vltra pugnare: Rursumque in eodem, pascetur lupus cum agno, et pardus requiescet cum haedo: et vitulus et leo, et taurus pascentur sumul, et puer parvulus ducet eos: et bos, et vrsus in commune pascentur. Paruuli eorum erunt pariter et leo et bos comedent paleas: non vt simplicitas transeat in feritatem, sed feritas discat simplicitatem.
[Note: 2] Theodosius Deo et hominibus acceptus, extinctis Tyrannis, parta terra marique pace, victricia signa Mediolanum intulit: Imperiumque filiis suis Arcadio, et Honorio diuisit. Hunc accitum Mediolanum Occidenti, Romae, Europae (praeter Thracias, et Graecias,) et Africae praefecit: illum Orienti, et Constantinopoli, et Graecis rectorem dat. Eos ex Flacilla filia Anthemii, patris Maiorani Augusti genuit: Placidiam ex Galla filia Valentiniani primi, sorore Valentiniani secundi suscepit. Ex qua, et Constantio, natus est Valentinianus tertius, qui post Honorium auunculum suum Roma potitus est.
[Note: 24] Expressit Theodosius animo, et filo corporis Traianum principem. Simplicia ingenia amauit, erudita admiratus est, adeo vt ad quosdam doctos contra morem principum, familiares et autographos (ita ipse adpellat) sermones transmiserit, postulans scripta eorum, fassusque sit, se amplius, quam Octauianus solitus sit diligere literatos quosque. Singularis clementia in hoc Imperatore fuit: sola purpura se a caeteris mortalibus differre dictitabat. Nullos auidius traxit (ait Symmachus) quam nil desiderantes: morum egit delectum, et in suos censuram. Beneficus in omnes homines, bonos effusius diuitiis tollebat. Victor libidinis, inanis gloriae, voluptatum et gulae lege prohibuit ministeria: psaltrias commessationibus adhiberi vetuit. Consobrinorum nuptias, vt incestum detestatus est. Bella non mouit sed inuenit. Mediocriter literarum peritus, si perfectos nimium contempleris. Sagax, diligensque ad noscendas resgestas, hisque legendis plurimum operae impendit. Ex quibus non desinebat execrari veterum principum crudelitatem, superbiamque. Irascebatur sane facile rebus indignis, sed cito flectebatur. In summa vt omnia complectar vno verbo, Viuum Christiani principis exemplar fuit. Qui plura de tanto Imperatore cognoscere velit, praeter annalium scriptores, diuum Ambrosium, et Augustimum, Claudianumque Poetam legat.
[Note: 25] Vixit annos sexaginta, obiit post Valentiniani necem anno tertio, sextodecimo Calendas Februarii, Christianae salutis trecentesimo, et septimo super nonagesimum, Imperii septimodecimo. Imperauit cum Gratiano, et Valentiniano, fratribus vxoris suae Gallae, annos quatuordecim.
[Note: 26] Contigere huic seculo praeclarissima ingenia, Gregorius Nazianzenus, Gregorius Nysenus St frater eius Basilius Magnus: Ioannes Chrysostomus ob dicendi facultatem ita cognominatus. Hieronymus, Ambrosius, Augustinus, Claudianus Poeta, Ausonius Poeta, Pontius Paulinus Symmachus vir Consularis et illustris, Pontifex Max. acerrimus cultus deorum defensor. Et plerique alii, quos recensere, ab incaepti operis proposito longius abest. [Note: 27] Post hos bonae literae, simul cum sacrosancta hactenus Imperii maiestate, graui admodum casu [(transcriber); sic: cafu] interiere, plusquam per mille annos sepultae. Nostro demum seculo reuiuiscunt inuitis hostibus suis, qui caluicie et habitu duntaxat religionem prae se ferentes, ingenia in seruitutem crudelissimis tyrannis insolentiores redegerant.
[Note: 28] D. N. THEODOSIVS P. F. AVG.
CONCORDIA AVG. C. G.
A Q P S.
1. Sub Honorio et Arcadio fratribus imbuberibus maxime decrescere coepit Romanum imperium.
2. Discordia, regnandi cupido, auaritia cum iniustitia, inualescunt, vectigalibus, prouinciae onerantur.
3. Prouinciae diuiduntur Praesidumque numerus augetur. Militum neglectio, horum desidia, ignorantia castrorum muniendorum luxus et auaritia.
4. Imperatorum oscitantia et imperii affectatio.
5. Bella domestica et Senatus Romani superbia calamitatem augent.
6. Germani vndique irruunt Romanum imperium, quod e tribus tutoribus a Theodosio constitutis Rufinus spe imperii potiundi malitiose causatus est.
7. Massagetae et Hunni Asiam inuadunt magnaque saeuitia grassantur. Hieronymus, ne vlterius progrediantur, cauet.
8. Alani cum sociis Graeciam et conterminas prouincias irruunt, Constantinopolimobsident.
9. Stilico germanos Rhenenses muneribus iungit sedtionumque auctores superat.
10. Stilico Constantinopolim tendit et Illyrico pacato in Italiam reuerti iubetur.
11. Ruffinus ex coniuratione militum ad latus Arcadii trucidatur eiusque dextra ostiatim circumlata.
12. Gildo Africam sibi quaerens ad Arcadium deficit, victus tamen capite plectitur.
13. Eutropius Eunuchus instinctu vxoris Arcadii Consul Romae declaratus ansam praebet Ostrogotis et Guthungis Asiam minorem depopulandi et fundendi Romanum exercitum.
14. Remoto et deportato Eunucho Stilico Consul designatus sibi et filio occultis artibus fasces imperii quaerit.
15. Vesso Getae vna cum Hunnis sub Rhadagaeso, Alarico, Vldino et Saro in Italiam tendunt.
16. Stilico Vesso Getis superuenit, germanosque in partes et Romanas legioaes in Italiam trahit.
17. Rhadagaesus ad vrbem Romam Diis sacrificat. Romani Idololatrae conuitia iactant in Christianam religionem Philosophorum Ethnicorum inane vaticinium, templorumque gentilium excisio.
18. Stilico postquam caesis Rhadagaesi copiis spe potiundi imperii frustratus alios Germaniae populos clam concitat qui Gallias et Britannias depopulantur.
19. Franci Gallias occupant, vrbes euertunt, diripiunt et incolas in Germaniam transferunt.
20. Burgundiones loca Rheno proxima occupant ibique consident.
21. Franci certamine ob praedam exorto ex Gallia in antiquam Franciam a Vandalis pelluntur.
22. Alani cum sociis Hispaniam irrumpunt et inter se diuidunt. Franci sub Variomundo Galliae partem denuo foccupant.
23. Getae quod Stilico fidem datam regerat Romanas copias delent. Stilico ob perfidam tutelae administrationem cum filio et consciis fraudis interficitur.
24. Arcadius moritur relicto herede imperii orientalis Theodosio. Roma ab Alarico obsidetur; horrenda incolarum fames. Roma capitur. Edictum de non violandis Christianorum templis plurimos Ethnicorum nomen Christi profiterifacit Romanorum clades.
25. Ingens numerus Romanorum in seruitutem redactorum. Vrbs diripitur.
26. Post Romam captam, Romanus orbis ruere et germani mualescere coeperunt.
27. Alaricus Placidiam Imperatorum sororem Roma secum abductam Hatulpho matrimonio iungit, Lucaniam et Campaniam vastat. Eius mors.
28. Goti Alaricum in flumine Bussento sepeliunt, Hatulphum Regem creant, Romamque denuo inuadunt.
29. Hatulphus Italia deuastata in Gallias transit cum Romanis foedus init. Sigericus succedit. Vallia Rex Vessogetarum Alanos sternit.
30. Honorius Constantium ad Gallias a Tyrannis vindicandam mittit. Constantius cum Vessogetis pacem facit, et Placidiam sororem Honorii, vxorem ducit, Caesarque declaratur.
31. Imperii vsurpatores in Galliis et Hispaniis tolluntur.
32. Alani Gotis subiiciuntur. Gotolania regio.
33. Constantii mors. Honorii mors. Vindelicii Praeses.
34. Numisina.
[Note: 1] HONORIVS, et ARCADIVS fratres Germani, filii Theodosii Magni, optimo parenti impuberes succedunt. Eorum aetas nondum matura imperio, tutoribus praedae exposita fuit, direptuique patuit. Respublica orba, et in medio posita, dilacerata est: indies magis atque magis sensim decrescere caepit.
[Note: 2] Sibi quisque ducere, rapere, trahere: ita omnia in plures partes distracta sunt. Simplicia iuuenum ingenia omnes moribus suis metientium, diuendita sunt a proceribus, qui et discordias niter fratres serere caeperunt: pecuniae, opum, dominandi libido furiosa inualuit. Rabiosa et furens auaricia, omnia sibi vendicans, omnes hostium numero ducens, corripuit gradum: omnes prouinciae venales fuerunt. Priuatis creuerunt aeraria damnis: prouincialium diuitiis insidiati sunt Rectores. Dona plus aequo valuerunt. Praesides legum, praemiis, muneribusque corrupti, vel in remuneratione malorum, vel perniciem iustorum, sententias venditabant. Sibi quisque consulere, ius in viribus computare, nocere inuicem, fraudare, dolis circumscribere, augeri patrimonia locupletum per damna miserorum coeperunt. Provinciae plus a magistratibus, quam hostibus vastatae sunt: nouis vectigalibus adtriti populi.
[Note: 3] Diuisae prouinciae sunt, portio tantundem pendere iussa est, quantum tota solebat tribuere. Ducum numerus pereuntibus terris auctus est: milites neglecti: militaris disciplina spreta est: peditibus arma grauia esse caeperunt, milites Romanos desidia et negligentia inuasit. Primo cataphractas, deinde cassides abiecere, sic nudati, detectis pectoribus, ac capitibus congressi cum Gotis, Hunnis, Alanis, Germanis, multitudine sagittariorum saepe deleti sunt. Castrorum quoque muniendorum scientia intercidit. Nemo iam deductis fossis, praefixis sudibus castra constituebat, sic noctu, dieque superueniente equitatu hostium, Romani exercitus frequenter adfligebantur. Cedentes munimentum castrorum, quo se reciperent, non habebant: more animalium inulti caedebantur: necprius moriendi finis, quam hostibus voluntas fuit persequendi. Exercitus luxu Asiatico perditi, a signis aberant, potabant, scortabantur, olebant vnguenta, fortiter computabatur, qui plus biberat. Accusationis occasio erat adiuratum per Caesarem, frequentius non bibisse, vomebant vt biberent: bibebant vt vomerent, tribuni militem suum stipendiis defraudabant.
[Note: 4] Inter haec ducibus ita instituentibus, quo ex sua libidine omnia gubernarent, Imperatores neglecta Roma, locis obscurioribus voluptati operam dabant: ocio torpescebant: negotia in alios relegabant. Rectores externi, quibus rerum summa commissa erat, plus auxiliis, quam segionibus Romanis tribuere consueuerunt. Romanorum militum numerum in demortuorum locum non sufficere: cum hostibus pacisci, quibus tamen promissa praemia negabant, vt Romanas prouincias, illi incursarent: et hac via duces Imperium adfectabant. Quisque Primus omnium esse contendebat, alios criminabatur, flocci faciebat: neminem emergere, aut ad honores peruenire, nisi suarum partium patiebatur: ita ima summis miscebantur, ad pugnas inde cum pernicie Reipublicae deueniebatur.
[Note: 5] Civilis quoque discordia et Tyrannorum rabies plusquam hostium arma debilitarunt vires Romanas. Domestica bella barbarorum pugnam superarunt. Romani Senatus insuper superbia, atque impietas, non minima caussa fuere omnium calamitatum, si diuo Hieronymo, et Augustino credimus, qui ea tempestate isthaec pericula senserunt, et pars huiusmodi incommodorum fuerunt.
[Note: 6] Germania ob negata solita donatiua ab omni parte, ruptis limitibus saeuire caepit, in Romanumque solum irrupit. Theodosius moriens, tribus ducibus Imperii gubernacula, diuisis terminis commendarat. Ruffinus oriundus ex Elisa oppido
Britanniae, Asiam, Aegyptum, Orientem procurabat. Stilico Occidentem, et vrbem Romam in potestate habebat. Gildo Africam nomine Honorii tenebat. Primus Ruffinus insatiabile auariciae Barathrum, ius diuinum humanumque violauit. Continuo, posteaquam Theodosium decessisse audiuit, dum adhuc abest Romanus miles Orientalis, in Italia munera Germaniae, Sarmatiae gentibus hactenus tributa intercepit, foedera fregit, extorquereque hac perfidia Imperium Arcadio pupillo conabatur.
[Note: 7] Massagetae, et Hannorum examina Asiam inuadunt: insperato vbique pernicibus equis adsunt, huc illucque volantes vincunt, non aetati, non religioni, non sexui, non vagienti infantiae parcunt. Muri neglecti, pacis incuria sarciuntur, Antiochia obsessa est: vrbes reliquae, quas Orontes, Halis, Euphrates, Cidnus praeterfluunt, vastatae sunt. Tracti greges captiuorum. Arabia, Phoenix, Palaestina timore repletae captiuae matronae, et virgines Dei stupratae sunt: monasteria capta, ingenui et nobiles ludibrio fuerunt. Capti pontifices, sacerdotes interfecti, iubuersa templa, ad aras stabulati equi. Christianorum, qui pro fide occisi erant, ossa effossa sunt, vbique luctus, vbique gemitus, vbique plurima mortis imago. Rumor erat eos Hierosolyma ob cupiditatem auri petere. Diuus Hieronymus compulsus est parare naues, esse in littore, hostium aduentum praecauere: virginum castitati consulere.
[Note: 8] Alani, Basternae, Moschi, Geloni, Getae transito Danubio, occiso Promoto duce, Graecias, Thessaloniam, Macedoniam, Pannonias, Maesias, Scythiam, Dardaniam, Thraciam, Illyricum, Norcicos sociis Getis, caede, praeda, flamma vastant: coloni agris captiui abducti sunt, Maenia vrbium metu hostium, clausa fuerunt: Constantinopolis obsessa est. Hanc cladem eleganter, et copiose describit Claudianus in libro secundo contra Ruffinum: statim in principio eiusdem voluminis: quem si libet, lege, nos breuitati studemus.
[Note: 9] Dum haec in Oriente geruntur, Stilico quemadmodum Theodosius mandarat) ad Rhenum profectus est, cum Germanis veteri ex more amicitiam iungit: fidem eorum Honorio nouo Imperatori muneribus oppignorat: authores seditionum et latrociniorum superat. Marcomarum Regulum Francorum cepit, in Tusciamque relegauit. Fratrem huius Sonnonem praelio occidit. Claudiani, qui tum sub Stilicone militauit de hac re isthaec sunt carmina.
Regia Romanus disquirit crimina carcer,
Marcomarus, Sonnoque docent, quorum alter Ethruscum
Pertulit exilium: quem se promitteret alter
Exulis vltorem, iacuit mucrone suorum.
Res auidi conscire nouas, odioque furentes
Pacis et ingenio scelerumque cupidine fratres.
[Note: 10] Compositis rebus in Occidente, Stilico cum exercitu orientali ob tutelam Romani Imperii Constsantinopolim versus tendit. Illyricum, Danubii oram, Graeciamque domitis partim vi, partim donis hostibus pacat. Ruffinus timens Stiliconem ab Arcadio literas ad Honorium impetrat, in quibus ab Honorio postulabatur, vt Stiliconem reuocaret: cui Occidens, non Oriens commissus esset. Stilico epistola Honorii admonitus, contra voluntatem exercitus Orientalis ad Italiam redit.
[Note: 11] Milites Orientales in necem Ruffini coniurant, qui res nouas moliri dicebatur: eius consilio Massagetae, et Hunni, Getae foedera rupisse ferebantur. Dum cum cadauere Theodosii extra moenia Bizantinae vrbis exercitus ab Arcadio excipitur, quintodecimo Calendas Decembris, Ruffinum lateri principis haerentem trucidat, Ruffini caput pilo Constantinopoli circumlatam, et abscissa dextra ad dedecus insatiabilis auaritiae hostiatim stipes emendicauit. Hoc Claudianus ita describit.
Nec minus assiduis flagrant elidere saxis
Prodigiale caput: quod iam de cuspide summa
Nutabat digna rediens ad moenia pompa.
Dextera quinetiam ludo concessa vagatur
AEra petens, fraudes animi persoluit auari
Terribili lucro, viuosque imitata retentus
Cogitur adductis digitos inflectere neruis.
[Note: 12] Gildo quoque Africae legatus ab Honorio ad Arcadium deficit. hoc perfidiae praetextu sibi Africam vendicare coepit. Aegyptus, et Africa Cereris Horreum fuere Romanis, vbi Neoroma condita est, huic Aegyptus addicta est. Africa veteri Romae mansit. Gildo victus est, poenasque capite luit.
[Note: 13] Eutropius inde Eunuchus ab Arcadio, vxoris precibus victo, Consul Romanus, cum Malleo Theodoro declaratur. Ennuchus vestigia Ruffini secutus, Ostrogetis et Guthungis debita praemia praeripit. Ipsi Tarbigilo duce foedera soluunt. Asiae minoris vberrima quaeque depopulantur. Osium, cocum quondam, et Leonem Lanarium obuiam cum exercitu missos, caedunt, fundunt.
[Note: 14] Eunuchus ab fascibus deturbatur, in Cyprumque deportatur: annusque velut infausto omine, Consule Eunucho pollutus lustratur. Stilico Consul designatur: qui occultiore via imperium filio suo Eucherio parans, duas filias suas Honorio Imperatori despondet (extat Epithalamion Claudiani) vtraque morte sine prole sublata est. Stilico Germanis promissa denegat, eos in Romanos concitat, suspicabatur hostibus vndique vrgentibus sibi filioque suo, vt rei bellicae peritissimis, Romana gubernacula committenda, praesertim cum Honorius gener ipsius, iuuenis et imperitus huic tempestati et procellae impar foret.
[Note: 15] Vessogetae primi foedus exuunt, relicta Thracia triplici agmine recta in Italiam tendunt, spe potiundae Romae. Rhadagaesus cultores deorum ducebat: qui Christiani erant, sub Alarico militabant. Honorius tum Rauennae versabatur, fugamque ornabat in Gallias. Alaricus in subsidiis intra Padum et Athesim amnes sese continuit. Tertiam manum Hunnorum, et Getarum, Vldinus et Sarus ducebant. Rhadagaesus in Tusciam penetravit.
Iam Danubii quoque foedera gentes:
Exuerant Latii audita clade feroces,
Vindelicos saltus, et Norica rura tenebant.
[Note: 16] Stilico inter quem, et generum medii Vessogetae erant, per alpium iuga in Rhetias ad Danubium pergit, improuiso adest. Germano ingentibus pollicitationibus et muneribus in suas partes trahit. Auxilia contra Getas emit, contra Rhadagaesum arma mouet. Omnes legiones, quae Rhaetias ad Rhenum custodiebant abductae in Italiam. Goarus Rex Alaunorum partes Romanas secutus est: itidem Vldinus et Sarus ingenti mercede redempti.
[Note: 17] Rhadagaesus haud procul Roma, certus potiundae vrbis castra locarat: quotidianis sacrificiis diis, vt eos propicios haberet, sacrificabat. Tum cultores deorum prouolant: coeuntque, in religionem Christi conuicia iactant, eam omnium calamitatum, omnis stragis, et cladis causam esse vociferantur. Iratis diis Italiam opprimi: orbem Romanum ruere ob veteres ceremonias neglectas: Contra, Vessogetas, id est, amicos deorum immortalium, auitaeque religionis consectaneos, secundis vbique frui successibus nec superari posse. Extremum Imperio haud dubie fatum imminere, nisi superos placarent. Vetera, et auita sacra, quibus Roma, creuisset, reciperent. Philosophi prophani a sacramento Christi tum religionem nostram interituram praedixerunt. Eo anno, quo id fore ementiti sunt, iussu Imperatorum religiosissimorum per Gaudentium et Iouium praefectos et Comites, quartodecimo Calendas Apriles templa deorum excisa, solo aequata sunt: simulachra in cineres comminuta.
[Note: 18] Stilico autem collectis viribus Romanis, et accitis vndique auxiliis in Rhadagaesum bellum conuertit: et citra periculum fere suorum, omnes Rhadagaesi copias ad internecionem delet. Cumque Imperium filio suo Eucherio denegaretur, Alarico pacem dedit, alias clam Germaniae gentes in Romanos concitauit: quarum saeuitiam misera Gallia sensit. Saxones Britannias depopulantur: Alani, Gepidae, quorum rex Rosopendial: Vandali rege Modegisilo, cuius filii Gundericus et Gensericus, Marcomannorum; Quadorum, Salingorum (Sueui sunt) rex Hermanericus, Burgundionum Gandericus. Franci quoque, pridie Calendas Ianuarias, hyemerigente Rhenum transeunt, in Gallias irrumpunt, vniuersas Gallias occupant: quicquid inter alpes, pyreneumque, quod Oceano et Rheno includitur. Moguntiacum (vt scribit diuus Hieronymus) nobilis
quondam ciuitas, capta atque subuersa est et in aede sacra multa hominum millia trucidata cum diuo Albano Pontifice. Vangiones longa obsidione deleti. Remonum vrbs praepotens capta, direpta. Nicasius Pontifex cum sorore Eutropia interemptus. Ambiani, Arrebates, extremique hominum Morini, Tornacum, Argentoratum, Nemetes, Augusta Treuerorum, et pleraeque Galliarum vrbes translatae in Germaniam. Lingonum vrbs capta, Ciues Christo canentes occisi. Desiderius pontifex Vincentio a sacris in templo periit. Antidius Vesontiorum Episcopus cum suis trucidatur: item Florentinus, et Hilarius Sedunenses, Aquitaniae, Nouemque populorum, Lugdunensis et Narbonensis prouinciae praeter paucas vrbes, deuastata sunt cuncta, quas et ipsas foris gladius, intus fames depopulabatur. Tholossam precibus diuus Exuperius Episcopus seruauit, qui aurum templi pauperibus distribuit: auaritiam de sacrario eiecit. Quod reliquum fuit Galliarum, Tyranni Constantinus, et Constans: Iouius, et Sebastianus Tyranni adterunt.
[Note: 20] Burgundiones continuo loca proxima Rheno, vbi quondam Heluetii habitarunt, (nam horum regionem minorem Burgundiam olim dictam fuisse inuenio) ad Ararim quoque et Rhodanum flumina confines regiones occupant, sedesque locant, sicut adhuc ibi Burgundia nominatur.
[Note: 21] Oritur inde inter Vandalos et Franconas certamen ob praedam. Inualueruntque Francorum vires, Vandalosque fundebant, caedebant, sternebant. Venit in tempore auxilio Vandalis Rosopendial Rex Alanorum. Franci fessi superati facile ab integris, amissa praeda, in Franciam antiquam pelluntur.
[Note: 22] Alani, Sueui, et Vandali postea deuastatis Galliis praeda, ferro, flamma, in Hispanias irrumpunt, easque inter se diuidunt. Alani Lusitaniam, et Carthaginensem Prouinciam sortiuntur, Sueui et Vandali Berhicam Calleces, Callaicos, siue Galliciam, Cantabros et Astures quos modo Vascanas, Nauarros, Castiliosque vocamus, occupant. Tarraconensis Prouinciae populia Romanis non defecere, seque fortiter tutati sunt. Franci quoque creato Rege Variomundo, partem Galliarum Rheno propinquam, rursus amne transito occupant.
[Note: 23] Porro in Italia Stilico Alarico pacem dat: ei Rhaetias et Galliam attribuit. Quo dum pergit Alaricus Stilico pacem violat, fidem frangit, Getas inopinatos paschalibus, nec quicquam mali metuentes, nec repugnantes adgreditur, caedit, fundit. Tandem Getae arma corripiunt, aciem instruunt, hosti fortiter resistunt, copiasque a Stilicone missas, delent: deinde recta Romam tendunt. Interim exercitus Romanus perfidiam Stiliconis resciuit, perniciosum igitur tutorem cum filio Eucherio opprimit: morte horum Reipublicae consulit: plerique etiam conscii fraudis cecidere. Nam haec (vt ait Diuus Hieronymus) non vitio principum, qui vel religiosissimi sunt, accidere, sed scelere semibar bari proditoris, qui nostris contra nos opibus armauit inimicos: nimirum Stiliconem hisce notat verbis Hieronymus. Sed ad Vessogetas, et Alaricum, et historiam redeundum est.
[Note: 24] Moritur inter haec Arcadius Imperator Orientis, frater Honorii, relicto successore filio Theodosio, haerede Imperii Orientalis, decedit ab orbe seruato, CCCC. XI. Basso et Philippo Coss. Alaricus arcta Romam obsidione claudit, fameque ad deditionem cogit: qua grauissime in vrbe laboratum est. Quidam auro redimentes vitam, spoliati, rursus Romam truduntur. Ad nefandos cibos erupit esurientium rabies, et sua inuicem membra laniarunt. Mater non lactanti infantiae pepercit, recepit vtero, quem paulo ante effuderat. Vix pauci, qui caperentur, inuenti sunt. Fessis omnibus inedia, cum nullum ab Imperatoribus speraretur auxilium, noctu Vrbs caput mundi Capta est. Capitur vrbs quae totum coepit orbem. Antequam tamen Alaricus Romam cum exercitu introiret, edicto (quod nunquam factum alias leges) aedes sacras Christianorum inuiolatas fore sanciuit; eoque confugientibus impunitatem, et salutem condonauit. Multi tum falsorum numinum cultores se Christianos (quos ante acriter conuitiis oppugnarant, verbis et insanis vociferationibus) esse simulantes: euasere manus hostium, (inquit Hieronymus)
Quis cladem illius noctis, quis funera fando
Explicet? aut possit lachrymis aequare dolorem?
Vrbs antiqua ruit multos dominata per annos,
Plurima, perque vias sparguntur inertia passim
Corpora, perque domos, et plurima mortis imago.
[Note: 25] Tota Orientis, Aegypti, Africae littora, olim dominatricis Vrbis seruorum, et ancillarum numero completa sunt: et nobiles quondam vtriusque sexus, atque omnibus diuitiis adfluentes susceperunt mendicantes. Ab iniuria aedificiorum temperatum est: aurum, defossae opes, Vrbs direpta est. Capta est Roma anno anato Christo praeside et domino mundi Quadringentesimo, super duodecimum, Calendis Aprilibus.
[Note: 26] Ex hoc tempore prouinciae paulatim defecerunt, gentes deletae, regna excisa sunt: retro omnia fluere, misceri. Germani inualescere caeperunt. Et cum orbis terrarum (teste diuo Hieronymo) rueret, in hominibus peccata non ruebant. Vbique ossa regum, principum, sacerdotum, populorum eiecta fuere de sepulchris: et vniuersa completa sunt ossibus mortuorum, ita vt lachrymae aruerint.: Subdit alio loco vir doctissimus, vastatis vrbibus, hominibusque interfectis, solitudinem, et raritatem bestiarum quoque fieri, et volatilium pisciumque. Testis Illyricus est, testis Thracia, testis in quo ortus sum, solum: vbi praeter coelum, et terram, et crescentes vepres, et condensa syluarum cuncta perierunt. Iram quippe Dei Opt. Max. etiam bruta sentiunt animalia. Quid multis opus verbis? Romanus corruit orbis: Occidens in Germaniam translatus est.
[Note: 27] Victor Alaricus sexto die egressus Romam, abducit captiuam Placidiam filiam Theodosii magni, sororem Imperatorum: eam in Foro Cornelii Hatulpho cognato suo connubio iungit. Lucaniam, Campaniam simili clade peruagatur. In Siciliam, inde in Africam nauigare conatur, naufragio prohibetur: dum Consentiae hyemat, subito perit.
[Note: 28] Getae ludibria effossi cadaueris metuentes, Bussentum amnem, qui vrbem Consentiam praeterlabitur, alio deriuant: cadauer in alueo cum ingentibus opibus condunt: rursus flumen veteri meatui reddunt. Hinc Hatulphum Regem creant: quo duce rursus Romam inuadunt. Quicquid reliquum, quicquid supererat superiori cladi, attritum est.
[Note: 29] Italia deuastata, Hatulphus in Gallias transit. Vxoris moribus mitior effectus, foedus init cum Romanis, quamobrem a suis interficitur. Sigericus huic nonita longo tempore succedit. Deinde Valtia, vir admodum prudens, seuerusque a Vessogetis regia potestate euehitur. Is Vandalos, eorum consanguineos Alanos strauit ad Calpen Arganthonim.
[Note: 30] Honorius Occidentis Imperator, Constantium rei bellicae, disciplinaeque militaris exercitatissimum, ingentisque animi ducem ad Gallias vindicandas mittit. Nam et Tyranni frustra freti auxilio Germanorum, Britannias, Gallias, Hispanias (praeterquam id, quoda Germanis tenebatur) rapuerant. Constantius pacem cum Vessogetis componit, danturque ipsis quaedam vrbes Aquitaniae Secundae, aliaque oppida confinium regionum. Pars Galliarum est proxima Hispaniae. Redditur Honorio Placidia soror: eam ducit Constantius. Proinde Caesar ab Honerio Augusto adpellatur.
[Note: 31] Constantinus deinde Tyrannus Arelati obsidetur, ac capitur quarto obsidionis mense, missusque in Italiam Honorio, ad Mincium flumen Tyrannidis poenas capite pendit. Constans filius eius a Gerontio praefecto Viennae simili fato perimitur. Eadem strages Iouium, Salustium, et Sebastianum Imperii occupatores, a Gotis desertos inuoluit. A ducibus Honorianis crudeliter interempti sunt Valentiae: vrbs est Galliarum nobilissima. Maximus Hispaniae Tyrannus captus Rauennam ductus, Honorio tricennalibus (quae pro liberando Imperio vouerat) spectaculo fuit.
[Note: 32] Alani a Gotis, et Vallia Rege domiti sunt adeo vt omisso regio nomine, (Getis se permitterent. Vnde ab ipsis Tarraconensis Hispaniae pars, et Chartaginensis Gotolania nomen retinet. Britanniae quoque a Scotorum, Pictorum, Saxonum incursatione liberatae sunt.
[Note: 33] Fato posthaec Constantius Caesar, relicto filio Valentiniano trimulo, concedit. Honorius sororem
paulo post sibi insidias tendentem, in Orientem cum filio ad Theodosium nepotem pellit. Ipse imperauit annos duos cum patre: cum fratre Arcadio tredecim: cum Theodosio fratris filio quindecim: obiit febricula, Imperii anno tricesimo, aetatis quadragesimo. Hisce temporibus Marcum Aurelium Vindelicis praesedisse, et Constantium Archiflaminem Laureacensem in Prouinciis, quas Boii tenent, oues Christi annis quadraginta amplius pauisse reperio.
[Note: 34] D. N. ARCADIVS AVG
VICTORIA AVGG. G.
M D.
COM O. B.
1. Iohannes scribarum Magister arripit Romanam purpuram et Hunnos in auxilium vocat.
2. Theodosius Valentinianum cum exercitu in Italiam mittit. Iohannes vincitur, Hunni in patriam remeant.
3. Castinus, Bonifacius et Aetius in aula occidentali sibi inuicem aemulantur. Bonifacius ex Aetii inculpatione dimittitur, Castinus ei succedit.
4. Vandali pugna singulari victi Sueuis Hispaniam concedunt, ipsi fuso Castino Africam longe lateque populantur.
5. Bonifacius Romam reuocatur, Aetius aula proturbatur, qui tamen Bonifaciomortuo succedit reique militari praeficitur.
6. Sueuorum Reges in Hispania. Liber de quatuor virtutibus cardinalibus. Sueui ex Hispania paulatim pelluntur.
7. Aetius Francos in Germaniam magnam proturbat.
8. Aetius rusticos cum seruis in Gallia vlteriori rebellantes opprimit.
9. Aetius Aquitaniam a Vessogetis et Hispaniam ab Alanis liberaturus cum Burgundionibus et Vandalis pacem firmat.
10. Theodoricus Vessogetarum Rex bello a Romanis petitus Vandalos et alias Germaniae gentes aduersus Romanos concitat.
11. Vandali, Franci et Hunni Romanas prouincias inuadunt. Theodosius ab Hunnis pacem emit.
12. Theodoricus fuso captoque Duce Romanorum, fines regni sui extendit, Aruernosque obsidet.
13. Auitus inter Vessogetas et Romanos pacem conciliat. Aetius Gothorum Regem ab Arelato remouet.
14. Theodosius moritur. Valerius Martianus ad imperium adspirat.
15. Ambitio Episcoporum monachorumque impietas vexat orientem. Anatholio Episcopo Constantinopolitano primum locum vindicanti contradicit Leo Pontifex Romanus.
16. Eutichetis et Nestorii haereses oriuntur.
17. Contentio circa ferias paschales inter Ecclesiam orientalem et occidentalem.
18. Eutichianistae tumultum excitant.
19. In occidente nouae procellae oriuntur, dum Attila orbis imperium affectans cum Vandalis et magnae Germaniae principibus, foedus pangit.
20. Attila vt Vessogetarum vires sibi coniungeret, sub praetextu Romani nominis expeditionem parat et transitum per Romanas prouincias impetrat.
21. Attilae dotes animi et corporis.
22. Valentinianus intellecta fraude Attilae cum Vessogetis pacem facit Attilaeque se opponit.
23. Attila coepta nihilominus persequitur, cum sociis ad Rauracorum et Basileae fines peruenit, Burgundiones ad internecionem caedit.
24. Inde Galliam Belgicam inuadit magnaque saeuitia ibi omnia vastat. Azanarius qui cladem hanc praedixeratperit.
25. Lupus Episcopus facetia sua Trecasses seruat. Attila nouo cognomine vtitur. Parisii vrbem relicturi a sancta Genouepha manere persuadentur.
26. Attila Aureliam obsidet. Aetius Romanas copias cogit, atque cum his et, auxilio foederatorum hostes cogit obsidionem soluere.
27. Attila in campo Catalaunico considet, atrox praelium oritus caesis tribus Regibus et 180000 hominum. Attila in castra se recipit et in iis se continet.
28. Apud Romanos de Attila penitus profligando deliberatur. Attila de salute desperat.
29. Aetius Vessogetas et Francos extincto Attila Romano imperio periculosos arbitratus iis domum reuerti dolose persuadet. Francorum libertas.
30. Attila periculo liberatus in Italiam movet vrbesque ibidem solo aequat, vrbis Venetiarum origo.
31. Attila de Roma infestanda deliberat. Valentinianus pacemsubmisse petitam muneribus impetrat.
32. Attila trans Danubium se recipit, inopinatoque moritur. Sidonius Apollinaris eius vitam scripturus, magnitudine operis deterretur.
33. Aetius, Boethius et Valentinianus fraude Maximi interempti.
[Note: 1] POST mortem Honorii, IOANNES scribarum Magister, factione Castini Scythae ducis copiarum, Imperium Romae arripit: legatosque ad Theodosium Augustum Neoromam, vt author fieret, frustra mittit. Quin cum mandatis atrocioribus oratores nusquam benigne auditi, redeunt. Tyrannus Aetium tum praefectum praetorio, ad Hunnos, auxiliares copias petitum proficisci, iubet. Erant Hunni amici Aetio (apud eos enim obses fuerat) Hunni inescati muneribus, cum Aetio ad Italiam pergunt.
[Note: 2] At Theodosius Augustus, vbi de morte patrui certior factus est, Valentinianum octo duntaxat annos natum, amitinum suum, Caesarem declarat: et matrem eius Placidiam Augustam cum exercitu, et filio in Italiam et Romam, ad accipiendum Occidentis Imperium dimittit. Ioannes ab Orientali exercitu victus interemptus est. Rauenna ab irato milite diripitur. Castinus dux in exilium agitur. Aetius, qui iam cum Hunnis Italiam adtigerat, veniam impetrat. Nam eius ope Hunni domum absque maleficio revertuntur. Spes erat sub illo Imperatore disciplinam militarem, caeteraque restitutum iri.
[Note: 3] Fuerunt ea tempestate in Occidentali aula tres duces celebratissimi, Castinus Scytha, et Bonifacius Thrax, legatus Africae, familiaris Diuo Aurelio Augustino: hos anteibat Aetius, patre Gaudentio, Magistro militum, occiso a militibus in Galliis, et matre Itala progenitus Dorostori: vrbs est primaria Maesiae inferioris, quam et Scythiam minorem a rerum scriptoribus vocari reperio. Illi (vt sunt mores procerum) inuicem inuidere, mordere clanculum solebant: quisque primus esse contendebat, nec ferre parem volebat. Aetius apud Placidiam Augustam nactus occasionem, Bonifacium criminari non desinit. Castinus tandem ab exilio reuocatur, successor Bonifacio datur.
[Note: 4] Vandali tum morte Gunderici Regis, filii Modegisili turbati, a Sueuis sociis suis ob dulcedinem praedae premebantur. Vtque paucorum clade bellum finiretur, placuit partibus, singulari duorum certamini fortunam aleamque committit: vtgens, cuius miles superatus foret, Hispania vltro cederet: eam victori, popularibusque eius quiete relinqueret. Vicit Sueuus, Hermanericus igitur Rex Sueuorum postulabat, vt Vandali ex pacto Hispamis abirent, Vandali Gensericum fratrem Gunderici Regem faciunt, seque expeditioni accingunt. Adest in tempore Bonifacius, Vandalos inuitat in Africam, atque traiicere permittit. Castinus a Vandalis fusus est. Vandalus victor longe lateque Africam depopulatur: vrbes obsidet, expugnat, diripit. Aurelius inter haec Augustinus mortem obiit, decimo post d. Hieronymum anno: anno Christianae salutis quadringentesimo altero, et tricesimo.
[Note: 5] Bonifacii deinde innocentiam vbi Placidia Augusta comperit, eundem ad se Romam vocat.
Bonifacius omnium fauore, et gaudio Italia petit. Aetium resistentem ex aula proturbat. Aetius se in Romano solo tutum fore desperans, ad Rugilam Hunorum regem, cuius obses fuerat, aufugit. Bonifacius interim vita defungitur. Aetius amissum honorem recuperat, in aulam redit, rei militari praeficitur, et Magister Equitum adpellatur.
[Note: 6] Rex Sueuorum Hermenericus, vbi Vandali Hispaniis excessere, terram eorum quam reliquere, inuadit: magnam partem Hispaniae Romanis pulsis, armis sibi parere cogit: et post multa praeclara facinora decessit, filio Richila declarato rege, qui regnum per manus itidem filio suo Richario tradit: hic Lusitaniam quoque regno suo adiecit. Nauarri, et Heruli Astures inuaserunt. Maldra inde tenet gubernacula: Richomundus ipsi succedit. Post hunc Sueuorum in Gallicia regem fuisse Mironem reperio. Ad quem diuus Martinus Galliciae Episcopus Pannonia oriundus, vir eruditus, de quatuor virtutibus (vt adpellant) Cardinalibus scripsit, qui libellus falso Senecae adtribuitur. Miro defunctus Eurico filio Galliciae, Sueuorumque regnum per manus tradit. Postea Sueui coniuncti sunt Vessogetis: Paulatim ex tota Hispania eiecere Romanos fasces. Horum progenies adhuc Hispaniis dominatur. Quae in Carolo nepote diui Maximiliani denuo nostro aeuo, velut noua stirpe, de integro instauratur.
[Note: 7] Aetius (vt redeam vnde digressus sum) Galliis adserendis animum intendit. Primo cum Maioriano, qui post imperauit, in Francos, qui Galliam proximam Rheno occupare ausi fuerant, expeditionem parat. Rex tum Francorum Variomundus decesserat. Quamobrem Francones haud difficulter (vt qui praesidio rectoris orbati erant) trans Rhenum in Germaniam Magnam a Romanis pulsi sunt.
[Note: 8] Eadem quoque tempestate in Gallia vlteriore rustici, seruitiaque Battone duce conspirant: a Romanis desciscunt: grauissimum excitant motum: Bagaudarum sibi nomen indunt. Factionis plebeiae id genus est, aduersus nobilitatis superbiam, et luxum sacerdotum saeuientis. Nos a calceamento Rustico Bundoschucham vocitamus. Aetius capto Battone, caeteris veniam dedit, mauthores seditionis animaduersum est: ipsi partim necati, partim in vincula coniecti sunt. Eudoxius Medicus callidi ingenii vir, Bagaudae author primarius, aufugit ad Hunos. Ita Galliae Lugdunensis, Belgicaque pacatae sunt, Romanoque iuri redditae.
[Note: 9] Aetius inde Aquitaniam a Vessogetis: Hispanias ab Abanis et Sueuis liberaturus, iussu Valentiniani, ne a tergo premeretur, et simul pluribus bellis impeditus, impar multitudini hostium foret, cum Burgundionibus et Vandalis pacem firmat, foedusque init: illis Allobrogum regio, quam Sabaudiam dicimus, his portio Africae addicitur. Hos veluti minus validos facile, vbi velit pelli posse confidebat, si valentissimas nationes Vellogetas, Sueuos, Alanos superasset.
[Note: 10] Indicitur igitur bellum Vessogetis, Hunnus in auxilium accitur. Nam Vallia Rex, cum quo foedus conuenerat, iam mortem obierat, successeratque Theodericus Magnus. Is vbi se peti sensit, filiam suam in matrimonium dat Richardo Sueuorum Regi, Vandalos, et alias Germaniae gentes ad societatem belli, communeque periculum propulsandum hortatur: Et contra Romanos veteres hostes concitat: Qui nunquam maioribus fidem seruauerint, semper fraudi aliquam speciem iuris imposuerint: et qui quiescere non valeant, si caput sustulerint, nisi omnes Germanos deleuerint. Laetis bello populis facile persuadet Theodericus, arma resumere, praecipue aduersus Romanum Imperium, cui ex professo Germani hostes perpetui erant.
[Note: 11] Gensericus cum Vandalis Carthaginem inuadit, capitque Franci traiecto (Clodone duce) Rheno, Belgicam secundam vastant, patentes Atrebacum terras quoque peruadunt. Tornacum et Cameracum vrbes diripiunt, Saxones Britannias incursant. Bleda, et Attila Reges Hunnorum, filii Mundozuchi, nepotes Valomari, qui patruis Hectori, et Rugilae successerant, Thracias, Illyricum, Pannonias, Maesias vastant. Arnegistus Magister militum a Martianopoli Maesiae egressus, fortiter cum Hunnis dimicans, equo amisso, occisus. Hunni inde Graeciae imminent. Theodosius Augustus septem millibus librarum
auri pacem mercatur mille libras annuatim promittit.
[Note: 12] Theodericus Rex Vessogetarum Septimaniam suam fastidit, Aruernorum municipio potiri, producere fines in Rhodanum contendit. Litorium ducem Romanum cum copiis aduersum se missum, capit. Veterum finium limitibus effractis omni virtute, atque mole possessi onis metas in Rhodanum, Ligerimque ab Oceano proterminat. Aruernos (qui ab Iliaco sanguine creti, soli restitere Gotis) fratres Romanorum, obsidet.
[Note: 13] Sed ab Auito praetecto Galliarum, qui post imperauit, mitigatur: foedus cum Romanis renouat Auitus ille precibus Sidonii Poetae, et Episcopi generi sui, medius inter Gotos, et Rempublicam intercessit. Nam ob virtutes ciuiles, et bellicas, et nobilitatem generis, Gotis amicissimus erat. Leo a consiliis regis rogat Sidonium, vt scribat historiam, itidem Sidonius Leonem. Aetius quoque Ligeris liberator affatu, prandio remouet ferocissimum Regem Gothiae ab Arelato, quem nonpotuit praelio. De Lithorio Sidonius ita scribit.
Lithorius Scythicos equites, tum forte subacto
Celsus Aremorico Geticum rapiebat in agmen.
Per terras Aruerne tuas, qui proxima quaeque
Discursu, flammis, ferro, feritate, rapinis
Delebant, pacis fallentes nomen inane.
Bella haec apud nos Poetice celebrata leguntur, et canuntur a popularibus nostris.
[Note: 14] Moritur paulo post Theodosius Neoromae Imperator, aetatis anno quinquagesimo: ab orbe restituto, quadringentesimo quinquagesimo tertio. Vxor eius Eudocia Leontis Atheniensis philosophi filia Homerocentonas de Christo composuit: Soror Theodosii Pulcheria Augusta, princeps eligendi Augusti, Fl. Valerium Martianum diademate Caesareo donat. Hic dicere solitus fuit. Quoad in pace esse licet, non sumamus arma.
[Note: 15] Imperauit in Oriente annos sex, menses totidem, quietissimum habuit Orientem ab armis: Nisi quod superbia atque ambitio Episcoporum, Impietas Monachorum Orientem vexauit. Anatholius Episcopus Constantinopolitanus vsurpabat primas: alios sibi subesse Episcopos volebat: Subscribere Anatholio Illyriciani Episcopi. Leoprimus Pont. Max scribit Martiano Augusto, vere Christiano, vere religioso principi: itidem Pulcheriae Augustae, ambitionem Anatholii damnat. Ille vero, inquit, erit magnus, qui fuerit totius ambitionis alienus, XI Calendas Iun. Herculano Cos. Is est annus Christi 455. Item Anatholium admonet, vt resipiscat: principes laudat Valentinianum, atque Martianum, et ait, clementissimorum principum tam sancta est fides, tam religiosa deuotio, vt in eis non solum Christianum, sed etiam sacerdotalem experiamur affectum. V. Idus Iulii, Adolphio Cos. est Christi annus 454.
[Note: 16] Ad Eudocium quoque Augustam, quae post mortem mariti in Palaestina habitauit, Pultheriamque Augustam extant epistolae Leonis primi Pont. Max. Contra Dioscori Eutichetis patris Monachorum haeresiarchae, atque Nestorii factionem: Pulcheriam Augustam orat, vt concilium conuocetur ab Imperatore: Eudociam, ne faueat illis erronibus. Nestorius Christum de matre virgine hominem solum adserit natum, eamque hominis tantum fuise genetricem qui postmodum sit a verbi deitate susceptus, duabus scilicet distinctis personis. Eutiches de eadem virgine natum, non nostrae credidit esse naturae. Dioscorus eius socius, attamen in vnitatem personae deitas, atque humanitas, et conceptu virginis conuenit, et partu.
[Note: 17] Tum quoque ob ferias Paschales contentio, discordiaque inter Orientem, ac Occidentem oritur, anno a Christi nativitate 459. In fastis, quos Theophilus Episcopus Alexandrinus (cuius et Hieronymus meminit) ad Theodosium Magnum scripsit, in octauum diem ante Calendas Maias signata erant Paschalia. Annales vero Pontificii Romanorum transferebant ea in duodecimum diem ante Calendas Maias. Martianus Augustus consulit Aegyptios, quod ea regio antiquitus syderum studiosa fuerit, vt Occidentales cum Orientalibus concordes forent. Sententia Theophili recepta est, octauoque Calendas Maii eius anni celebratae sunt vernae feriae.
[Note: 18] Cumque Martianus Augustus numerum diuorum auxisset, Constantino et Ruffo Coss. anno Christi 460. Eutichianistae excitant tumultum: saeuiunt in aduersarios: Proterium Alexandriae Episcopum interficiunt. Leo Pont. Max. Romanus Leoni Augusto scribit, petit, obsecrat, vt Eutichianorum furorem comprimat. Gratulatur primum quidem, quod omnium electione ad imperium cooptatus fuerit, in cuius virtutibus et Romana Respubl. et religio Christiana gaudet, Leone et Maioriano A A Coss. anno Christi 461.
[Note: 19] Contra in Occidentem saeuissimae armorum procellae ingruerunt, prouinciae vastabantur. Nam Attila Rex Germaniae, Scythiae, Sarmatiae potentissimus, orbis imperium animo agitans, cum Genserico Rege Vandalorum Africam tenente foedus icit. Grymyldam Guntheri Regis Turogorum filiam vxorem ducit: Omnes principes Germaniae Magnae receptos ad se in aulam, in commilitium acciuit, sociosque sibi asciscit.
[Note: 20] Vt autem Vessogetarum, Burgundionum, Francorum, vires sibi coniungeret, in Galliam ad Rhenum expeditionem edicit-Aliud tamen (vti erat consilio quam manu promptior) apud Imperatorem Valentinianum simulat. Et Vessogetas hostes Reipub. Romanae sibi deposcit, quos Gallia depulsurus sit. Theodericus Veronensis, Triarii filius, et Macrinus Anthemius consul, gener Valentiniani Imperatoris, praeses Danubii et Vindeliciae, qui post imperauit, Danubiani limitis duces, prouinciarumque quas possidemus legati, annuente Augusto cum Attila pacem his conditionibus ineunt. Oppidis quidem clausis, itineris faciundi facultatem exercitui, copiisque Attilae concedunt, rati eum Reipublicae Romanae ergo hanc subiisse expeditionem.
[Note: 21] Fuit sane Attila supra quam cuique credibile est supplicibus mitis, et perquam benignus erga eos, quos semel in fidem accepit. Complura extant apud nos de eius virtutibus carmina, patrio sermone, more maiorum perscripta. Nam et adhuc vulgo cantatur, et est popularibus nostris etiam literarum rudidus, notissimus Augusto fuisse corpore fertur, at lato et ingenti pectore, et qui animi magnitudinem incessu prae se ferret. Reperi Reginoburgii in Bibliotheca diui Haimerani, de rebus ab Attila gestis, opus heroico versu, et latina lingua non ineleganter factum. Vnde isthaec de Hunnis et Attila carmina excepi.
Foedera supplicibus donat, sternitque rebelles,
Vltra millenos fertur dominarier annos-
[Note: 22] Porro Valentinianus interim astutia Attilae intellecta, Aetium praefectum militiae in Gallias mittit: qui per Auitum postea Imperatorem, Vessogetas, Burgundiones et Francos foedere Romanis coniungit: et aduersus Attilam, humanae gentis et orbis latronem concitat. Conueniunt copiae ducum in Galliis.
[Note: 23] Attila vbi hoc accepit, nihilominus quod constituerat, facere conatur. Vbi iam se ad eam rem paratum esse arbitratus est, Danubium cum Hunnis, Turogis, Boiis, Sueuis, Alemannis, quorum Rex Gibuldus erat, traiicit. Vna cum Attila proficiscuntur Hardaricus Rex Gepidarum, et Ostrogetarum reges, tres fratres, Theodomarus, Vidomarus, et Volomarus. Attila cum omnibus copiis per Noricum, Vindeliciam per Rhaetiarum fines, ad lacum Bringantinum, et Rauracorum Basileaeque fines peruenit. Ibi Gundaricus, et Segimundus reges Burgundionum armati occurrunt: Attilam transitu Rheni amnis prohibituri: sed facile ab exercitu Attilae caeduntur, funduntur, ad internecionem cum copiis caeduntur.
[Note: 24] Inde Galliam Belgicam inuadit Attila: vrbium portae clauduntur: agricolae relictis casis, in syluas, montes tutaque loca se recipiunt. Ciues qui oppida non ita munita incolebant, ad firmiora maenium praesidia confugiunt: atque cum vxoribus et liberis commigrant. Octauia Tungrorum vrbs tum maxima inferioris Germaniae, quae est in Gallia, expugnatur, diripitur, incenditur. Azanarius vrbis Episcopus, vir perquam sanctus, precibus eam seque seruare non potuit. Ipse Traiecti Mosae periit: diu praedixit cladem hanc, nemo credidit: ruina ostendit, quae fuerit illa. Mediomatricum postea ciuitas simili clade pridie Paschalibus deuastatur: vrbis Episcopus Auctor captus: in aedificia flamma saeuit, ciues passim, sacerdotes ante aras trucidantur.
[Note: 25] Clementiorem Attilam sensere Trecasses ob Pontificis Lupi facetiam, qui ante moenia vrbis Attilam excipiens, Saluum aduenisse (inquit) gaudeo, flabrum, et iram Domini, Deique mei. Pro cognomine et elogio posthac Attilam vsum esse, fama est. Parisii Luteciam suam cum coniugibus, et pignoribus relinquere, ad eas vrbes confugere, quas intactas hoc bello fore sperabant, decreuerant. Verum remansere monente, et praedicente diua Genouepha, sancta virgine, omnes vrbes ad quas migrare constituerat, iamiam interituras. Luteciam quidem nunc securam, tutamque ab omni periculo esse: paucos post annos tamen obsidentibus Francis fame expugnandam: sicuti postea narrabimus.
[Note: 26] Depopulatis item reliquis Galliae vrbibus, Aureliam Attila obsidet. Anianus Episcopus vir maximus seruauit vrbem caelitus: ciues bono animo esse iubet, ad Aetium legatus proficiscitur Arelatem: vbi legiones et auxilia coibant, delectusque agitabant: rem in diem consultationibus contrahebant. Nam Getae auxilio Romanis grauabantus venire, domi Hunnos expectaturi. De hac re ita Sidonius ad Auitum Imperatorem socerum suum scribit.
Mox subito cum rupta tumultu
Barbaries, totas in retransfunderat arctos
Gallia: pugnacem Rugum comitante Gelono
Geppida trux sequitur, Scotum Burgundio cogit
Chunus, Bellonothus, Neurus, Basterna, Toringus,
Bructerus vluosa quem Volicer abluit vnda.
Prorumpit Francus, cecidit cito secta bipenni
Hercinia in Lintres, et Rhenum texuit aluo:
Etiam terrificis diffuderat Attila turmis,
In campos se Belgatuos vix liquerat alpes.
Aetius attenue, et rarum sine milite ducens
Robur, in auxiliis Geticum male credulus agmen,
In cassum propriis praesumens adfore castris.
Aetius supplex Autium rogat, ad Getas mittit, per Deum hos exorat. Deinde cum legionibus Romanis, et Theodoricus Magnus rex Vessogetarum cum filio Thurisomundo, Franci cum Regibus Meroueo, ac Hilderico vrbi auxilium laturi, manusque cum Attila conserturi, Aureliam armati castra mouent. Attilam obsidionem soluere cogunt.
[Note: 27] Ipse ab obsidione repulsus, campum Mauriacum (quem Catalaunicum etiam vocant) petit. Ibi cum copiis suis considet: Romani quoque vires suas explicant. Erat in medio castrorum collis, quem vtraque pars armis occupare conabatur: dum certatim quisque superare contendit, et altes alterum lacessit, a tumultuaria pugna in apertum, legitimumque Martem res exarsit: totis pugnatur vndique viribus. Fit praelium atrox, et diu anceps: vtrinque maxima vi decertatur, nemine cedente, aut pedem referente. Riuulus ibi humano cruore auctus in modum rapidissimi torrentis inundauit. Theodoricus Magnus ab Andagiso Ostrogeta telo confossus, equoque delapsus oppetiit. Gundaricus Burgundionum, Meroueus rex Francorum quoque interiere. Caesa vtrinque fuisse referuntur centum octoginta millia hominum, nox praelium diremit. Attila receptui canit, et in castra, quae more Germanorum Carris, et Rhedis vallauerat, cum superstitibus se recepit. Vbi illuxit, in castris suos tota die continuit: tubarum tamen clangore, et strepitu armorum, vociferationeque militum eruptionem minatur.
[Note: 28] Apud Romana castra de reliquiis belli huiusmodi profligandis cousultatur. Franci et Vessogetae castra hostium obsidenda, instandum esse censent: tam inconditum vulgus et ex tam variis nationibus confusum, commeatu prohibendum, facilime citra sanguinem, et periculum fame edomari posse, praecipue Thurisomundus et Theodoricus iunios, vbi de interitu parentis accepere, ferocius castris insultant: et haud dubie sanguine Attilae manibus genitoris parentassent. Ferunt namque Attilam desperata salute, pyram ex impedimentis construxisse, in quam subiecta flamma, si hostis ingruisset, se coniiceret, ne in potestatem hostium perueniret.
[Note: 29] At Aetius non minus Getas et Francos si sublatis, et excisis Hunnis inualuissent,
perniciosos Reipub. Romanae arbitratus, suadet Thorisomundo, vti ipse domum redeat, ne audita morte patris, fratres, quos domi reliquerat, regnum praeripiant. Erant Thurisomundo quinque fratres, Fridericus, Euricus, Rotomarus, Himericus, et Theodoricus. Thurisomundus haec ex animo et syncere sibi dicta credens, Tholossam contendit. Ibi Rex a Vessogetis adpellatur: regnat tres annos. Succedit frater Theodoricus iunior, annos tredecim fidus Imperatori Auito. Hunc excipit frater Euricus, pater Alarici occisi a Francis, quorum regem Aetius simili commento, et vaframento (sicut diuus Gregorius Turonensis narrat) fugat, domumque properare compellit. Franci nostri hinc libertatis suae initium auspicantur, et in publicis celebribusque conuentibus procerum iactant. Depugnata esthaec pugna (secundum Cassiodori Chronicon) anno instauratae salutis quadringentesimo quinquagesimo quarto, Martiano Augusto, et Adelphio Coss.
[Note: 30] Attila vbi Vessogetas, et Francos discessisse, et se metu periculoque liberatum esse videt, omnem impetum belli in Italiam conuertit. Primo omnium Aquileiam, caput Venetiae (quae decima est regio Italiae) inuadit: quam cum vacuam offendisset, solo aequauit, moenia dirui iussit, aedificia incendit. Inde oppida Histriae, Venetiae, Galliae Togatae, Insubrium, hoc est Longobardiae, Vicentiam, Veronam, Ticinum, Mediolanum, et alia pleraque oppida simili clade strageque adterit. Plerique in insulas Hadriatici sinus aufugiunt, ibi ciuitatem in mediis fluctibus condunt, quam communi regionis, vnde migrarant vocabulo, Venetias adpellant. Ea nunc est omnium vrbium potentissima in Europa, Asia, Africa, in toto terrarum orbe celebratissima.
[Note: 31] Attila posthaec deinde ad Minicum amnem castrametatur, deliberatque Romamne infestis signis petat. Verum territus exemplo Alarici, qui post captam vrbem subito periit, substitit. Et dum variis huc atque illuc curis animus anxius ampellitur, adsunt suplices a Valentiniano Imperatore missi oratores. Leo primus Pont. Max. Aurelius candidus scriba Imperatoris, Pater Cassiodori, amicissimus Aetio, et Carpilio Gaudentius filius Aetii, pacem et foedus a rege potentissimo deprecationibus et muneribus impetrant.
[Note: 32] Attila cum omnibus copiis vltra Danubium in Daciam, quae nunc est Vngaria transdanubiana reuertitur. Dum cum noua nupta Hyldegunda, filia Herrici Reguli Francorum sese oblectat, subito inuitam exhalauit animam. Cantatur apud nos antiquis carminibus: Sycambriae, quam nos Ophen, Vgri Budam vocare solent, Attilam habitasse, et oppetiisse. Sidonius Apollinaris, quieo tempore has calamitates sensit, res Attilae scribere caepit, sed victus magnitudine obticuit.
[Note: 33] Sub idem tempus crimine Maximipatricii Aetius Magister Equitum ab Augusto occiditur. Boethius praefectus praetorio amicus Aetii a stipatoribus principis gladiis confoditur. Subsequenti anno Valentinianus eiusdem Maximi fraude Romae in campo Martio concionabundus a militibus Aetii interfectus est: potestatis anno altero, et tricesimo, aetatis vndequadragesimo. Imperauit cum Theodosio Amitino, et socero suo annos septem et viginti: cum Fl. Valerio Martiano quinque. Hi enim in Oriente, et Neoromae rerum potiebantur.
1. Maximus post necem Valentiniani Imperatoriam purpuram arripit, Gallias ab inuasione Francorum et Saxonum liberat cum Alemannis et Vessogetis foedus pangit.
2. Gensericus Vandalorum Rex ab Eudoxia Valentiniani vidua in ultionem mariti accersitus, Romam occupat et spoliat. Maximus interimitur.
3. Eudoxiam a Genserico Roma educitur et Genserico affinitate iungitur. Vandali cum praeda domum reuertuntur.
Roma intra XLVI. annoster a Germanis omnibus opibus spoliata.
4. Paulinus Episcopus pro alio in seruitutem se dedit, Regi Genserico mortem praedicit, sibique et Nolensibus libertatem impetrat. Eius mors.
5. Vandali quamdiu Africam possederint. Reges Vandalorum. Hildericus a Iustiniano captus. Vandalorum Reges persecutores Christianorum.
6. Finis fortitudinis et felicitatis Italicae. Imperatores occidentis ab Imperatoribus Orientalibus constituuntur.
[Note: 1] MAXIMVS Parricida post necem Valentiniani Imperium Romae arripit: nec diu scelere laetatus est. Franci, et Saxones Gallias inuadunt. Alemanni, Suitones Rhenum iuxta caput. Maximus Auitum, qui postea imperauit, Peditum, Equitumque Magistrum legit: is liberat Gallias. Alemanni missis legatis veniam petunt.
Saxonis incursus cessat, Cattusque palustri,
Alligat Albis aqua naues.
Auitus legatus ad Vessogetas vadit in Aquitaniam, et ad Garumnam flumen Theodoricum iuniorem regem Vessogetarum, cum fratre Eurico in fide continet. Tholassae foedus icitur: vbi Vessorum proceres, hoc est, Vessogetarum conuenere, qui et Vestrogoti.
[Note: 2] Inter haec Eudoxia vxor Valentiniani, in vltionem mariti Gensericum Regem Vandalorum ex Africa accersit. Ipse navibus ad Italiam adpulit, Romam inuadit, capit, diripit, spoliat. Senatus, patres consulti ad Tyrhenum mare aufugiunt. Maximus tertio tyrannidis mense amilitibus interemptus, a populo membratim discerptus, in Tiberim abiicitur.
[Note: 3] Gensericus quarto decimo die vrbe egreditur, abducit secum Augustam Eudoxiam, cum duabus filiabus, quarum altera Thrasomundo Genserici filio nupsit: ea Hyldericum peperit, qui matri morem gerens, verus Christi cultor extitit. Miles Genserici auidus praedae in Campaniam incursat: Capuam euertit, Neapolim expugnat, Nolam obsidet, vrbes reliquas diripit: Brutios et Siciliam tutatus est Cassiodorus auus Cassiodori, qui postea scriba Theodorici Regis Ostrogetarum fuit, et sacrarum literarum interpres censetur. Vandali onusti praeda cum ingenti captivorum numero Africam repetunt. Roma mundi et orbis terrarum caput intra sex et quadraginta annos ter a Germanis omnibus opibus spoliata est.
[Note: 4] Nolae Episcopus diuus Paulinus vir eloquentissimus, Senatorius, cum multi ex Campania in Africam captiui transferrentur a Vandalis, ipse sese pro filio viduae vltro obtulit genero regis Vandalorum: filium vnicum viduae redemit, sese in seruitutem dicauit: coluit hortos domino diligenter: eidem industriam suam admiranti, ad colloquiumque saepius admittenti, praedixit mortem Regis. Gener socerum certiorem facit. Turbatus Rex accersit Paulinum, in somnis sibi visum refert: rogat, quinam siet. Episcopum se fatetur Paulinus, libertate donatur, et facultas petendi quicquid velit. Omnes suae ciuitatis captivos impetrauit: lateris dolore in terrae motu exanimatus periit.
[Note: 5] Possedere Vandali Africam sub sex regibus annos quaetuor, et nonaginta. Genfericus primus regnauit annos septem et triginta: rei bellicae peritissimus, medio corporis habitu, et casu equi claudus: ingentis animi, callidus, et astutus ad ferendas discordias, gentesque turbandas, voluptatum contemptor. Hic tres habuit filios: quorum maximo natu lege gubernacula addixit. Is fuit Honoricus, expleuit potestatis annos octo. Succedit frater alter Gundamundus annos duodecim. Post hunc regnat tertius fratrum Thrasomundus. Cum sex et viginti annos regnasset, successorem reliquit filium Hyldericum Christianum, quem octauo regni anno Gelomarus interemit. Qui tres annos scelere laetatus, a Iustiniano Imperatore victus, et captus, Bizantium deductus. Limitis deinde Persici dux ad hostes arcendos constitutus est. Crudelissime hi reges omnes, praeter Hyldericum, in nomen Christianum saevierunt in Africa: vnde peculiare cogno men carnificina illa accepit: de qua etiam libros editos legi.
[Note: 6] Cum Valentiniano Augusto fortitudo Italica, felicitasque sepulta est. Degenerauit Romana virtus senectute defessa. Neoroma et Graeculi, iam veteri Romae Caesares mittere et dare solebant. Accessit ad hoc malum, quod hi tum intestinis bellis et armis plusquam ciuilibus seipsos concidunt, rem Romanam alioquin in casum pronam, pessundederunt: et Germanis eam inuadendi ansam praebuerunt, atque fenestram aperuerunt.
1. Auitus purpuram Imperatoriam induit, Pannoniasque restituit.
2. Sidonii Apollinaris Panegyricus. Auiti natales, amicitia cum Aetio et Vessogetis.
3. Theodorici Regis Vessogetarum apud omnes parta authoritas.
4. Praefecti vrbani et Praesides Prouinciarum ab Auito constituti.
5. Mortuo Martiano Imperatore Orientis Leon in eius locum succedit, Maioranus in occidente Caesar declaratus Auitum imperio abdicare cogit. Sidonius Auiti gener ingratiam receptus.
[Note: 1] AVITVS Magister militiae, ciuilium morum, reique bellicae peritissimus, cum Martiano foedus iniit, fretus auxilio Theodorici regis Vessogetarum. In Galliis apud Treueros purpuram induit: a Gallis, Senatu, populoque Romano Augustus adpellatur: cum patribus conscriptis, et Gallis deducentibus Romam proficiscitur. Pannonias amissas restituit post multa secula Romano Imperio.
[Note: 2] Ipsi eius gener Sidonius Apollinaris Poeta, et Aruernorum Episcopus Romae Panegyricum dixit, vitam describens. Fuitque Imperator Auitus ex clarissimis natalibus prognatus, et de Romano Imperio bene meritus, amicus Aetio praeclarus rebus gestis. Aetius nihil sine eo, ipse complura sine Aetio gessit. Praefectus Galliae praetorio, Magister militiae, peditum equitumque fuit amicissimus Vessogetis, ideo adiuuarunt partes eius: vnde Sidonius de rege eorum Theodorico iuniore.
Hinc te Martius illerector, atque
Magno patre prior, decus Getarum.
Romanae columen, salusque gentis
Theodoricus amat, sibique fidum
Aduersos probat ante per tumultus.
[Note: 3] Theodoricus magnum inde sibi nomen apud Germanos, Romanos, Persas, peperit, Seruator ab omnibus cognominatur: omnes eius amicitiam ambiunt, sicut Sidomus eleganter describit.
Istic Saxona caerulum videmus
Adsuetum ante salo solum timere.
Cuius verticis extimas per oras
Non contenta suos tenere morsus
Aptat lamina marginem comarum,
Et sic crinibus ad cutem recisis
Decrescat caput, additurque vultus,
Sitonso occipiti senex Siycamber.
Postquam victus es elicis retrorsum
Ceruicem ad veterem nouos capillos.
Hic glaucis Herulus genis vagatur
Imos Oceani colens recessus
Algoso prope concolor profundo.
Hic Burgundio septipes frequenter
Flexo poplite supplicat quietem:
Istis Ostrogotus viget patronis,
Vicinosque premens subinde Chunnos.
His quod subditur, hinc superbit illis
Hinc Romane tibi petis salutem.
Et contra Scythicae plagae cateruas
Si quos Parrhasis vrbafert tumultus
Theoderice tuae manus rogantur,
Vt Martem validus per inquilinum
Defenset tenuem Garumna Tibrim.
Ipse hic Parthicus Arsaces precatur,
Aulae Susidis vt tenere culmen
Possit Foedere sub stipendiali.
Nam quod partibus arma Bosphoranis
Grandi hinc surgere sentit adparatu,
Maestam Persida iam sonum ad duelli,
Ripa Euphratide vix putat tuendam.
Qui cognata licet sibi astrafingens,
Phaebaea tumeat propinquitate,
Mortalem hic tamen implet obsecrando.
[Note: 4] Sidonii affines, et maiores functi praefecturis vrbanis, praetorianis, militaribus ipse conuiua et collusor regis Theodorici Vessogetae, Galliae, Belgicae tum praeficitur. Aegydius Romanus Magister Equitum cum Siagrio Cos. filio legato Galliam Lugdunensem regere iubentur Paulus, et Seruandus praefecti. Narbonensi praesedit Decius, filius Auiti Imperatoris, qui habenas iussu Senatus tenebat. Domitius Seuerus praefectus praetorio, atque aulae legitur: Consentius in aulam expetitur, solis moribus inter arma tutus. Trigetius tractui Danubiano contra incursantes Massagetas praeficitur.
[Note: 5] Verum Martianus Augustus inter haec anno ab orbe seruato CCCC LX. moritur. Leon Magnus Tribunus militum, omnium suffragiis eligitur (vt scribit Leo primus Pont. Max. in cuius virtutibus et Romana Respublica, et religio Christiana gaudebat) Maiorianus tum quoque Caesar declaratur, is copias legit, cum Auito manus conserit, Auitum vincit, eundem de fastigio Imperii Placentiae abdicauit, in priuatamque redegit vitam. Sidonium Poetam, postea Episcopum Aruernorum, qui cum socero bello interfuerat, et ex clarissimis progenitoribus, bellicis rebus peritis, genus ducebat ob eruditionem vita et Patria Aruernorum vrbe donat, conuiuam adhibuit. Ipse Poeta Panegyricum Imperatori dixit, Petro sacri scrinii Magistro dicauit hisce versiculis:
Et tibi Flacce acies Bruti Cassique secute
Carminis est author qui fuit et veniae.
Sic mihi diuerso nuper sub Marte cadenti
Iussisti placido victor vt essem animo:
Seruiat ergo tibi seruati lingua Poetae
Atque meae vitae laus tuasit precium.
1. Maiorani natales. Pax cum Suitonibus Rhetiam occupantibus constituitur. Germani Danubiani pecunia conciliati.
2. Richomarus Sueuus Maioranum interficit.
Seuerus.
3. Seuerus a Richomaro Caesar declaratus interficitur. Interregnum. Anthemius a Leonte Imperatore Orientis Caesar declaratur et a coniurantibus opprimitur.
[Note: 1] IVLIVS VALERIVS MAIORIANVS Maioriano auo tractus Histri praeside, patre Anthemio, socetro Theodosii Magni natus est. Suitones tum partem Rhetiae ac Galliae iuxta caput Rheni occupant. Maiorianus Burdonem Rhaetiae praeficit is pecunia sibi conciliat animos Gesmanorum, Danubium accolentium: Petroque sacrorum scriniorum Magistro interprete, cum Suitonibus pacem componit. De his ita Sidonius ad Auitum.
Conscenderat alpes,
Rhetorumque iugo per longa silentia ductus
Romano exierat populato trux Alemannus
In praedam centum nouies demiserat hostes.
Obsequium gens vna negat, quae nuper ab Histro
Rettulit indomitum solito truculentior agmen
Quod dominis per bella caret, populoque superbo
Turgida plectendas in praelia suggerit iras.
[Note: 2] Porro Maiorianum, cum imperasset annos quatuor, menses sex, Richomarus patre Sueuus, matre Geta, nepos Valliae regis Gotorum ex filia, patricius, fretus auxilio Sueuorum, Dertonae interficit.
[Note: 3] SEVERVS LVCANVS a Richomaro Rauennae Caesar designatur. Hoc quoque potestatis anno quarto Romae in palatinis aedibus veneno sublato, Roma absque Caesare biennium fere fuit. Tandem Anthemius a Leonte Augusto Caesar Neoromae declaratur Romamque ad Italiam mittitur, Marcelliana coniuratioue pro diademate, turbata Repub. in Sicilia opprimitur.
1. Anthemii genus et propinquitas. Ostrogetae et Franci Italiae imminent.
2. Sidonius Apollinaris ab Imperatore ad nuptias generi sui Richomari seu Ricineris vocatus, accusatur quod Satyras scripserit.
3. Aruandus quod cum Gotorum Rege contra Romanum imperium conspiraverat et Caesaream dignitatem affectaveratin exilium mittitur.
4. Heditius Serenatus quamuis Romanos in Gallia oppresserat, ope Liciniani Quaestoris patricius declaratur.
5. Anthemius fraude generi sui Richomari interficitur, Roma diripitur. Succedunt Olymbricus, glicerius, Iulius Nepos, qui Anthemii aes alienum soluit, et tandem Augustulus sub quo imperii occidentalis finis.
6. Italia domesticis malis conteritur. Scoti Saxonum gens Britanniam infestant. Anglii a Britanniis in auxilium vocati, ob non soluta stipendia cum Scotis pacem faciunt, sibique Britanniam subiiciunt.
7. Picti, Saxonum natio Galliam irrumpunt, partique huius prouinciae nomen dant. Britanni a Saxoniae populis patria pulsi Galliam depraedantur. Saxones archipyratae.
8. Franci exemplo aliarum nationum ducti et a Lucio Treuirensi concitati totius Galliae imperium affectant.
9. Franci maioris formidinis incutiendi gratia plures Reges et eorum primum Hildericum constituunt, Germaniamque superiorem in Gallia occupant.
10. Mox Germaniam secundam in eaque Coloniam Agrippinensem; tum vtramque Galliam Belgicam subiugant.
11. Hildericus cum odagrio Saxone Galliam Lugdunensem aggreditur, victoque Romano exercitu reliquae ciuitates Francis vltro se subiiciunt.
12. 13. Causae quod tam facile hae prouinciae a Francis subiugatae fuerint, recensentur ex Sidonio.
14. Franci suos in oppida distribuunt Galliamque a se denominant. Aegidius Dux Romanorum moritur. Prouerbium ab eo desumptum.
15. Litauicus Magnus Francorum Rex reliquos Reges suae nationis e medio tollit, Romanos ex Galliis pelliit, Lutetiamque Parisiorum Regiam constituit.
16. Post mortem Attilae in Germania interiore varii tumultus et mutationes.
17. Filii Attilae discordes de regno diuidundo. Nationes vniuersae ab Hunnis deficiunt.
18. Gepidae pellunt Hunnos suos sedibus in Transsyluania, et eorum locis occupatis cum Romanis foedus ineunt.
19. Ostrogetae itidem Hunnos trucidant et Pannoniam ab Imperatoribus Romanis impetrant, ducesque limitis Danubiani vocantur.
20. Venedi se longe lateque extendunt. Sinus Venedici nomen vnde?
21. Venedi Longobardos, Suitones et Rugios suis sedibus pellunt. Henrisus Leo Rugios ad fidem Christianam conuertit.
22. 23. Longobardi ad Gothinos Gothanasque Suitones ad caput Rheni pulsis Romanis et Burgundionibus, secedunt.
24. Rugii Austriam occupant, Viennamque tributariam faciunt.
25. Diuus Seuerinus miraculis inclarescens a Vandalis in Vindeliciam et Noricum concedit, ibique Viennae habitat. Monumenta huius rei.
26. Seuerinus Romanos pietate sua a vi Germanorum tuetur.
27. Seuerinus ad Reges Germanorum saepius Legatus profectus eos Romanis iungit captiuos liberat. Eius apud Clerum autoritas.
28. Praesides regionum ex eius consilio provincias a latrociniis Germanorum liberant.
29. Seuerinus omnes ad frugem perducere tentat, ad aequitatem et fiduciam in Deum liberalitatemque in pauperes hortatur.
30. Sacerdotum et diuitum vitia erga multitudinem pauperum a Seuerino taxantur.
31. Seuerinus omnimodam deuastationem Norici et Vindeliciae praedicit, coelestia, sectanda ese monens.
32. Omnia oppida monita Seuerini sequentia, ab hostibus seruata sunt.
33. Asturum oppido Seuerinus horam interitus annuncians et ad frugem incolas reducere annitens ridetur. Omnes incolae praeter vnicum senem a Germanis trucidantur vrbs direpta et excidio extincta.
34. Seuerinus Gibuldum Bathauiam deleturam ab incepto retrotrahit adque pacem seruandam cum Romanis et captiuos reddendos adducit.
35. Norici prouinciae a Germanis infestatae ex consilio Seuerini seruantur.
36. Iuranenses cum Pontifice suo Maximo, de interitu frustra admoniti, praedicto tempore vrbe accensa in captiuitatem abducuntur, Maximus cruci affigitur, LV. Canonici e rupe praecipitantur.
37. Leon I. Constantinopoli moritur. Succedit Leon II. et post hunc Zeno.
38. Causae excursionum Germanorum in Romanas prouincias recensentur.
39. Quintani metu hostium vrbe sua relicta et incensa Bathauiam concedunt: Germani spe duplicis praedae allecti vrbem oppugnant. Incolae a Seuerino animati eos fortiter repellunt.
40. Seuerinus Bathauensibus commercia cum Germanis meditantibus interitum frustra annunsiat et Laureacum concedit.
41. Militum stipendia, dum intercipiuntur, copiae diminuantur. Ex Bathauinis militibus quidam Romam stipendia allatum missi, a Germanis trucidantur.
42. Milites Bathauim relictis XL. custodibus ad portas vrbis in agris remotis fruges demetunt. Bathauia ab Hunimundo insidiis capitur, ineolae cum Pontifice trucidantur vrbs deletur.
43. Seuerinus Romanos ad ipsum confugientes consolatur, Laureacensibus hostem sequenti nocte adfuturum annunciat, hostis vrbem adoriens ipsius consilio repulsus domum reuerti compellitur.
44. Seuerinus Filitheum Rugiorum Regem Laureacum aggressurum ad pacem ineundam cum Laureacensibus adducit.
45. Seuerinus Viennae commorans ab Odagrio Rugiorum Duce vistatur Odagrius, seu Odacer ex vaticinio Seuerini Italiam inuadit, Augustulum Imperatorem Occidentis in exilium relegat et se Regem appellari iubet.
46. Gisa Rugiorum Regis vxor a Seuerino ob crudelitatem in captiuos Romanos obiurgata ipsi superbe respondet; mox tamen filio Friderico in morbum incidente a Seuerino veniam petit, cuius precibus filius restituitur.
47. Seuerinus Rugiorum principes ad se vocatos hortatur, Romanos consolatur, Noricique deuastationem praedicit. Eius mors.
48. Odacer Rex Italiae Filitheum regno pellit, cum vxore in Italiam ducit, Noricumque in deditionem redigit.
49. Fridericus Filithei filius Noricum recuperat, ab Anulpho tamen victus ad Theodoricum fugit.
50. Romani et Rugii Noricum relinquere coguntur.
51. Longobardi Rugiorum sedes occupant.
52. Zenon Imperator Theodoricum Regem Ostrogetarum, Vicarium in imperio occidentali constituit.
53. Theodoricus Odacrum triplici praelio vincit.
54. Odacer Rauennae obsessus pacem de communione regni facit, tandem caeditur, Theodoricus Italiam et alias prouincias recuperat.
55. Theodoricus Praesides prouinciarum constituit, ipsisque Leges regendi praescribit.
56. Theodoricus imperium Occidentis restaurare conatur, simulque Reges Germanos foedere et affinitate sibi iungit.
57. Theodorici Virtutes, autoritas penes exteros et eius memoria apud posteros.
58. Theodorus Laureacensis Episcopus. Symmachus a Theodorico contra Laurentium Episcopus Romanus nuncupatur.
59. Romaterrarum Domina intra LXXVII. annos quinquies a Germanis deuicta et subiugata.
60. Zenon Imperator Orientis moritur.
61. Romani Imperium occidentale tantum quoad titulum possiderunt fructu ex eo ad alios redundante. Transgressio ad Librum III.
[Note: 1] ANTHEMIVS PERHENNVS Consul, gener Valentiniani Augusti: Euphemia vxor, filia Valentiniani, filius Procopii Magistri Equitum, eius auus Anthemius. Ipse Richomaro superiori filiam nuptum collocat. Mortuo autem Seuero, Ostrogetae in Norico, Franci in Gallia, Italiae imminebant.
[Note: 2] Et huic Sidonius vocatus Romam interfuit nuptiis Ricineris patricii. Legatus Aruernocum Sidonius, Romae consulatum Imperatoris Anthemii celebrauit, Romae praefectus Annonae factus. Post nuptias patricii Ricineris, accusatus est, quod ob vtriusque imperii opes ventilatas Satyram scriberet, conuiua Caesaris fuit. Eius haec carmina et verba sunt.
Factapriorum
Exuperas Auguste Leo, nam regna super stat,
Qui regnare iubet.
Auxerat Augustus naturae lege Seuerus
Diuorum numerum.
Noricus Ostrogotum qui continet, ille timetur:
Gallia quae Rheni Martem ligat, illa pauori est.
Anthemium concede mihi, sit partibus istis
Augustus, longumque, Leo, mea iura gubernet,
Quem petii, patrio vestiri murice natam
Gaudeat Euphemiam sydus diuale parentis.
Sit socer Augustus genero Ricinere beatus:
Inuictus Riciner, quem semper publica fata
Respiciunt.
[Note: 3] Tum Aruandus praefectus Galliae accusatur Romae a legatis Galliarum. Literae eius interceptae ad Regem Gotorum quibus dissuadebat pacem et foedus cum Imperatore Graeco. Britannos super Ligeri oppugnandos: cum Burgundionibus Gallias gentium diuidundas esse censebat: Imperium adfectat: in exilium relegatur.
[Note: 4] Heditius Serenatus praefectus Gallis Romanenses opprimit, praecipue Arvernos, exultans Gotis, insultans Romanis, leges Theodosianas calcat, Theodorisianas proponit. Si nulla a Republica opes, nulla praesidia: si nullae, quantum rumor est, Anthemii principis opes, statuit Sydonius atque nobilitas, seu patriam dimittere, seu capillos. Licinianus Quaestor Rauenna venit, codicillos portat, Heditio honor patricius defertur. Hic aerarium publicum priuatis manubiis locupletauit.
[Note: 5] Post quintum ipse Anthemius annum fraude Richomari generi sui occiditur, graui ciuitatis clade. Quadragesimo post die Richomarus moritur, imperii habenas Olymbrius arripit Romae, septemque mensibus potitur. Postea Glicerius Ravennae, Iulius Nepos Romae armis pariter ac moribus summus Augustus, qui decessores Anthemii fidem obligatam absoluit. Caesares adpellantur. Vtrumque extrudit Augustulus filius Orestis patricii, sub quo Imperium Romanorum in Occidente intercidit, a Germanisque solutum est, sicut iam explicabimus.
[Note: 6] Dum enim Italia crebra principum successione, cum malis suis conflictatur, Scoti, Saxonum pars Britannias, Romanam adhuc prouinciam incursant, vastant, lacerant. Britanni cum a Romanis principibus nullum auxilium sperarent, Anglios itidem Saxonum (aut si Tacito credimus) Sueuorum nationem, ex Germania contra Scotos accersunt Viridogero Rege. Verum Anglii sibi deminuta esse stipendia causantes, et munera promissa ex fide non esse soluta vociferantes, cum Scotis pacem firmant. Atque hae gentes arma in Britannos vertunt ipsos, et Romanos veteres colonos partim occidunt, partim insula exigunt. Inter se aequo iure insulam partiuntur: ibique duo regna condunt: quae regna Angliae, et Scotiae adpellare solemus.
[Note: 7] Alia item Saxonum manus, Picti cognominati, Odagrio ductore, in oram Galliae Belgicae, Lugdunensisque irrumpit: varia fortuna cum Romanis decertat. Pars Galliarum adhuc ab ipsis nomen retinet. Britanni in Galliam nauigant, sedes ibi collocant in Romano solo, pecora abigere et ipsi, depraedarique Gallias caeperunt. Verum de Saxonibus ita Sidonius. Nammatio duci Romano contra Saxonas misso, refert: Archipyratae Saxones simul omnes imperant, parentque docent, discunt latrocinari: hostis est omni hoste truculentior, improuisus adgreditur, prouisus elabitur: spernit obiectos, sternit incautos, si sequatur, intercipit: si fugiat, euadit. Ad haec exercent illum naufragia, non terrent. Et eis quaedam cum discriminibus pelagi non solum notitia, sed et familiaritas: si qua tempestas est, securos efficit, incautosque eos qui petuntur, atque Saxonas hostes nihilominus irruentes prospici vetat: in medio fluctuum, scopulorum confragosorum, spe imminentis leti, periclitantur. Praeterea priusquam de continenti vela laxent, hostico vado anchoras vellunt. In patriam redituris, atque remeaturis mos est, decimum quemque captiuorum sorte legere, super stitioso ritu necare, in crucemque agere. Talibus votis atque victimis soluunt: hocque sacrilego sacrificio, de captiuo magis exigunt tormenta, quam precia.
[Note: 8] Franci quoque homines bellandi cupidi (in quos Graecum extat prouerbium crebrum olim Romanis. . Hoc est, Francum amicum habeas, vicinum ne habueris) saepius Gallias, vberioris soli gratia, et praedae dulcedine adfectarant, saepius inde a Romanis pulsi amiserant. Hi tum pro multitudine hominum, et pro gloria belli, atque fortitudine angustos fines se habere arbitrabantur. Etiam tempus venisse sibi persuasere, quo facile Galliae totius Imperio potiantur: quod hactenus toties permultos annos maiores nequiequam conati fuissent. Cognatos suos ex Germania profectos, Burgundiones Narbonensem Galliam, Vessogetas Aquitaniam possidere: Vandalos Africam: Sueuos, Alanos Hispanias protritis Romanis tenere: Saxones Britannias occupasse, et Gallias infestare. His rebus adducti et authoritate Lucii Treuerensis patricii permoti (huius vxorem praeses Romanus stuprauerat, ipse ad Franconas in Germaniam Magnam profugerat, eos in Romanos concitabat) constituunt ea, quae ad proficiscendum pertinent.
[Note: 9] Quod vnum tantae rei imparem fore opinarentur, duodecim proceres deligunt, summaeque rerum praeficiunt, et Reges adpellant: quorum tamen primus sit Hyldericus Rex, filius Merouei Regis. Eo modo putabant se magis formidolosos, et firmiores futuros, vt hostes tot regibus se posse resistere desperarent, et pro dignitate rerum maiores copias suspicarentur. Omnes itaque comparatis, Rhenum traiiciunt, Romanos fundunt, caedunt, superiorem Germaniam in Gallia occupant, templa diripiunt, vrbes Moguntiacum, Vangionum, Borbetomagum,
Nemetum Augustam reeipiunt: huicque tractui, ne quis a tergo metus immineat, quinque Reges praeficiunt, Arbogastum, Drogum, Gebericum cum filio Gunthario, Garouicum, Haganonem.
[Note: 10] Inde castra in Germaniam secundam aduersus Agrippinensem Coloniam mouentur: quam Aegydius Romanus legatus Galliae Belgicae firmo praesidio firmarat frustra. Vrbe Franci potiuntur, regesque ciuibus, et finitimis dant, Segibertum cum filiis Litauico, et Herrico. Postea Belgicam inferiorem in obsequium redigunt, Morini, Remi, Cameracum, pleraeque omnes ciuitates de pace legatos ad Francos mittunt, declaranturque his reges tres fratres Litomarus, Renomarus, et Richarius. Aegidius dux Romanus cum filio Aestagrio intra moenia Augustae Suessonum (Ptolomaeus Vessonum vocat) impellitur. Horum agro vastato, Franci ad Galliam Belgicam primam pergunt. Lucius superior eis Treueros tradit, quibus Heribertus praeficitur. Dedunt se et Mediomatrices: Leucorumque vrbs Tullum: quibus Melo et Godogisalus, Patauridusque nepos ex sorore superioris Haganonis imponuntur.
[Note: 11] Dehinc Hyldericus inito foedere, et iunctis copiis cum Odagrio Saxone Galliam Lugdunensem aggreditur: cui dux Romanus nomine Paulus praesidebat. Lutetiam Parisiorum fame ad deditionem cogit: Aureliam inde capit. Circa Andegarios congressus cum Romanis Paulum praesidem praelio interficit: reliquae tum ciuitates Galliae oratores ad Francos ire gratulatum iubent. Iam enim pertesae ignauiam, ac auariciam Romanorum, victori sibi certamine subiiciuntur, Odium Romanorum Gallis incusserat praesidium, rapacitas, atque libido: exactio publicanorum, et calumniae litium.
[Note: 12] Quod tam facile Romanae prouinciae Caesaribus, licet ambo Christiani essent, eripiebantur a Germanis et alienis a religione nostra obtinebantur, tres potissimum refert causas Caius Sollius Sidonius Apollinaris Poeta, et Aruernorum Episcopus, gener Augustorum: qui sensit has calamitates (quippe eo tempore vixit) ignauiam Caesarum, magnitudinem tributorum, auaritiam et superbiam praesidum et Episcoporum. Imperatores auaris, et foeneratoribus Magistratus et Rempublicam non tam committebant, quam venditabant. Nulla virtutis praemia erant, nulla praesidia viro forti, nulla emolumenta fido Reipublicae a principe contingebant. Praesides auari, Quaestores rapaces, populum et prouinciales nouis vectigalibus, et mulctis atterebant: seruitute vrbes, ciues, agricolas ad egestatem redigebant, aerarium publicum priuatis manubiis collocupletabant. Sed Sidonii verba referam.
[Note: 13] Romana Respublica in extrema haec miseriarum defluxit, quod studiosos sui nunquam remuneretur. Natio, ac tribus foeneratorum non solum inciuiliter Romanas vires administrant, verum etiam funditus a fundamento eruunt. Nobilium virorum militariumque praeter spem, atque opinionem aduersae partes, bellicoso non tam facta, quam praemia desunt. Parum quoque in commune consulunt Episcopi, quibus tractanda a principe committuntur. Cum in consilium conueniunt, non tam curae publicae mederi, quam priuatis student fortunis. Praesides, praefecti prouinciarum Romanos opprimunt, fidis Reipublicae insultant, cum hostibus paciscuntur- Illis tamen Codicilli a quaestoribus, ab Imperatoribus patricius honor defertur. Nullae Reipublicae opes, nulla praesidia, nullae opes Romani principis. Ego atque caetera nobilitas cogimur aut patriam dimittere, aut capillos. Sed ad historiam redeo.
[Note: 14] Franci et Saxones oppidatim inde distributi sunt. Gallia Lugdunensis, et Belgica praereptae sunt Romano Imperio, in Germaniam translatae: hasque nostrates Franconrich, hoc est, Francorum Imperium: regionem vero Germaniae, vnde Franci profecti, sunt Franconland, hoc est, Francorum patriam vocare solent: quod hic nati sint, illic imperent Franci. Aegydius dux Romanus: dum se cum filio moenibus Suessonum ignauus defendit, mortem obiit. In prouerbii ludicrum venit. Nam in vsu adhuc apud nos est, ab ipso natum, crebrum in meticulosos, ignauosque dictum, vel vulgo indocto protritum, Gyli Franzol, hoc est, Aegydius Franzolus: Aegydium namque Germani Gylonem adpellant.
[Note: 15] Filius Hylderici Litauicus Magnus, [Note: Litauicus siue Ludouicus Magnus.] ferre parem non valens, fraude omnes superiores reges Francorum sustulit, opes eorum occupauit. Suessonum quoque vrbem coepit: Estagrium ducem Romanum in Aquitaniam pulsum, et redditum occidit: Romanos omnino Galliis exturbauit. Lutetiam Parisiorum regiam constituit, quae conuentu celebri Gallorum, et Germanorum (sicuti scribit Hildouinus praesul diui Dionysii ad Imperatorem Ludouicum primum) clarissima erat.
[Note: 16] Inter haec ad Rhenum, et in Galliis gesta in Germania etiam interiore, intra Albim et Danubium amnes, interque sinum Codanum, post mortem Attilae tumultuatum est. Mutatis cultoribus, nomina quoque regionum, et vrbium commutata sunt.
[Note: 17] Filii Attilae, quos plurimos ex diuersis vxoribus habuit, dum de diuidundo Imperio a patre parto discordia contendunt, vitam simul cum regno amisere. Ab ipsis enim vniuersae gentes deficiunt, Hunnorumque soluunt Imperium: ipsos quin auitis sedibus eliminant.
[Note: 18] Primus Hardaricus Rex Gepidarum correptis armis inuadit filium Attilae maximum natu, Hellacum nomine, pugna superatum interemit: Hunnorum triginta millia occidit. Caeteri fratres Hellaci, quos bellum non absumpsit, fugam capessunt. Extorres sine certis sedibus, quo tempestas detulit, palantes per Germaniam, per Sarmatiam dispersi vagantur. Gepidae eorum loca occupant, quam Daciam antiquam rerum scriptores, vulgus literatorum, partim Vngariam, partim septem Castrenses, Transyluaniamque nunc vocare solent. Cum Imperatore Romano Martiano foedus ictum est.
[Note: 19] Ostrogetae trucidatis Hunnis, Sirmium, Pannoniamque ab Imperatore impetrarunt: sicuti Theodoricus Rex Getarum ad Pannonios scribit. Reges Ostrogetarum Theodomarus, Valomarus, et Vidomarus, duces limitis Danabiani ab Augusto adpellantur, et constituuntur: daturque obses Leonti primo Augusto Theodomari filius Theodoricus, octo duntaxat annos natus.
[Note: 20] Ea item tempestate Venedi (ipsi se Sclavos vocant) antiquissima Germaniae natio: qui authore Tacito, quicquid inter Peucinos, Fennosque syluarum, et montium erigitur, latrociniis hactenus pererrarant, ob scelera (inquit Iordanus scriba, et Pontifex) nostra saeuire, increscere, conualescere caeperunt, adeo vt quicquid inter Albim et Tanaim amnes inter Codanum et Hadriaticum sinum longe lateque porrigitur, paulatim inundauerint, atque impleuerint. Ab his sinus Venedicus Ptolomaeo nomen habet. Plura de ipsis in primo libro retulimus.
[Note: 21] Hi igitur primo Vistulam transgressi vsque ad Albim, accolas sinus Codani inuaserunt. Tenebant eo tempore ea loca Sueuorum gentes fortissimae, et valentissimae, Longobardi, Rugii, Suitones. Longobardi ab Occidente Albim contigere, ceruicemque peninsulae Cimbricae, ad Septentrionem spectarunt. Scandiam insulam, quam nos Selandiam Danorum dicimus. Suitones ab Orientis ora Vistulae a Septentrione Suitonibus continebantur. Rugii medii inter hos fuere, qui adhuc ibi nominantur, in sinu Codano, ad hostia Chalusi fluminis, qui nunc Spreus est, ex aduerso Sudae, principum Pomeranorum oppidi. Eos vterque et regulus Brandeburgensis, et rector Pomeranorum sibi vendicat, atque Rugiam ad religionem Christi conuertisse reperio Hainricum Leonem regulum Gotorum, atque Saxonum potentissimum.
[Note: 22] Hiomnes Venedis cessere, Danubiumque versus perrexerunt. Longobardi per Maruingos, Vsipetes, Vsipios (Sueuorum nationes sunt) ad Gothinos, Gothonasque secesserunt: et hi Sueuiae populi ferrum effodere solebant. Pauca campestrium, caeterum saltus, et vertices montium iugum insidebant: quo continuo tum Sueuia, nunc Boemia, Silesia, Morauia scinditur, atque dirimitur Suitones rege Sidone, ad Rheni amnis caput, fontesque penetrarunt: vtramque ripam pulsis Romanis, Burgundionibusque occuparunt a quibus adhuc ea loca nomina seruant.
[Note: 23] Dehis omnibus, ita Sidonius Episcopus, qui eo tempore vixit, ad Auitum Imperatorem socerum suum scribit. Aetio mactato, Imperatore Valentiniano
caeso, vix diadema Maximo impositum erat, illico.
Francus Germanum prinum, Belgamque secundum
Sternebat, Rhenumque ferox Alemanne, tenebas.
Quin et Aremoricus piratam Saxona tractus
Ludus, et adsuto glaucum mare findere lembo.
Terrarum spacia princeps iam Maximus, vnum
Sic perdita cernens,
Romanis ripis, et vtroque superbus in agro
Sperabat, cui pelle salum sulcare Britannum.
Te tibi Auite legit.
Quod fuit in rebus, peditumque equitumque Magistrum.
[Note: 24] Cum Rugiis Rex Flaccitheus Danubianam ripam insedit, qua Noricum, hoc est Austriam Hister praeterfluit. Confoederata tributariaque fuit Rugiis Fauinorum vrbs, quam Viennam nunc nominant. Author est Eugypius, discipulus et comes Diui Seuerini.
[Note: 25] Hic enim Africa oriundus, sub idem tempus in Norico, Vindeliciaque celebri fama vixit. Ipse pietate inclytus, vitae integritate venerabilis, venerabilior caelestium arcanorum miraculo etiam Germaniae feris nationibus. Post mortem Attilae, haud scio an crudelitatem Vandalorum deuitans, ad has Romanorum prouincias cum fratre Victorino concessit. Frequens et Bathauiae, et Quintianae (Quintanorum colonia est) in Vindelicia, atque Viennae, in Norico habitauit. Bathauiae in ripa eidem extat dedicatum templum, estque, vti adpellatur, parochia. A Vienna vero ad tertium lapidem pagus est Seuerinus, cognomen adhuc retinet. Vtroque habitasse diuum Seuerinum fama et literis proditur.
[Note: 26] Diuinitus hunc talem virum, ab illa summa et prouidentissima maiestate Domino et parente indulgentissimo tum missum fuisse crediderim: qui Romanos, has regiones adhuc incolentes, destitutos a principibus suis, et Germanis circumfrementibus expositos, sua deuotione virtute, iustitia, seruaret: pietateque, voto et suppliciis, non iaculo, nec arcu tueretur. Quippe oppida Noricorum, Vindelicorum certatim eum accersebant: quocunque aduentaret, aduentus eius saluti esse pro certo habebatur. Romanos nempe, qui adhuc hasce prouincias possidebant, non aliter quam parens re ipsa consolando erexit. Ipsi eius freti pietate tuti fuerunt.
[Note: 27] Ad reges Germanorum, aduersam Danubii partem tenentium, Gibuldum, qui Sueuos Boiemiae incolas, et finitima loca regebat, Flaccitheum, Filitheum, Fridericum Rugiorum principes, legatus non semel profectus est: illos sua authoritate ab incursationibus repressit: societate, et foederibus Romanis coniunxit: captiuos Romanos partim precibus, partim pecunia redemit, et impetrauit, Lucillus, et diuus Valentinus, D. Syluinus Vindelicorum mystae, Constantius, Paulinus, Maximus Noricorum Episcopi, sine Seuerini consilio nihil egerunt: saepius ad ipsum accesserunt: saepius nuncios miserunt.
[Note: 28] Mamertinus, et Pierius harum regionum praesides consilia, et monitus Seuerini secuti, Germanorum maximam multitudinem latrocinia agitantium ceperunt, prouincias tutas ab huiusmodi procella reddiderunt.
[Note: 29] D. Seuerinus in vniuersum omnes ad meliorem frugem ducere conabatur: omnes in commune, in genuinam, germanamque Christianam aequitatem, et aequalitatem hortabatur. Exemplis docebat deo immortali confidere, et spem omnem in Christo Domino, praesideque mundi sitam esse: qui saepe maiores nostros in maximis periculis seruauerit. Germanos hostes Reipubl. et religionis non armis, nec sagittis, sedinuocentia, et liberalitate in pauperes vinci posse.
[Note: 30] Sacerdotibus nihil tum salacius, opulentis nihil parcius, ac tenacius erat: pauperum in omnibus oppidis maxima colluuies versabatur (vti necesse est) vbi metu belli, et finitimorum hostium
agricolae, vulgusque promiscuum et inconditum, relicto rure in oppida confugiunt, ibique victum duriter quaeritare compelluntur. Diuites frumenta coemere, atque condere solebant, futuraeque fami reseruabant, quam in huiusmodi rerum alea crebro accidere certum erat. Illa Seuerinus liberaliter et benigne pauperibus elargiri iubet: alioquin Barbaris mox diripienda. Sacerdotum quoque luxum carpens, decimas pauperibus distribuere iussit: et ne fabulas, neue quaestum suum, sed Christum praedicarent, eundem sectarentur, sedulo admonuit.
[Note: 31] Romanas prouincias, Noricum atque Vindeliciam, haud ita longo tempore post mortem suam perituras: in his Romanum omnino nomen extinguendum praedixit. Nec templa immunia fore, omnia humano sanguine lustrari, expiarique oportere. Oppida (inquit) Vindelicorum, Noricorumque excindentur, templa euertentur, aedificia cuncta solo aequabuntur, gentes et populi, ciues delebuntur, sacerdotes trucidabuntur: in vastissimam redigentur cuncta solitudinem, adeo vt hostes conditoria cadauerum, suspicati ibi latere aurum, diruent. Proinde contempta fragilium verumsorde, spreto caducorum stercore, quae coelo nos adserant, immortalitatis candidati cogitate.
[Note: 32] Nec vllum (quoad ipse vixit) oppidum, neque Noricorum, nec Vindelicorum, quod quidem eius mandatis paruit, aliquid maleficii, aut incommodi accepit. Solum quatuor ciuitates, quaedicto esse obedientes dedignabantur, acipsum vt insanum vatem irridebant, a Germanis excisae sunt: duae Vindeliciae, et totidem Noricorum. Tres ab hostibus, quarta a ciuibus alio migrantibus, dedita opera exusta.
[Note: 33] Asturum oppidum, in confinio Norici Ripensis, et Pannoniae periit. Aperuerat Seuerinus ciuibus calamitatem, in templo horam quoque indicans, vti resipiscerent, obsecrabat. Verum surdis cantat. Astures ipsum irrident, eo magis voluptati operam dant ne, vt iamiam morituri, genium suum defraudarent. Effugit inde Seuerinus, Germani irruunt, capiunt, vastant, delent, omnes trucidant: senex vnus, qui nuncius cladis foret, euasit ad Seuerinum Comagenus. Oppidum id Noricum erat triginta millia passuum a Ceciis, itidem vrbe Noricorum.
[Note: 34] Bathauiam deinde Seuerinus vocatus a ciuibus, ob crebras incursationes Alemannorum, migrat, habitauit in ripa Oeni, vbi iam templum eius colitur. Dum ibidem vitam agitat, Gibuldus Rex Alemannorum, visurus (vt simulabat) Seuerinum, Bathautam cum exercitu properat. Ne vrbs aduentu tanti Regis adtereretur, Seuerinus it obuiam Gibuldo: ipsum tanta constantia allocutus est, vt Rex eius authoritate permotus, iter inceptum reliquerit: abiensque optionern postulandi Seuerino, quicquid velit, vltro obtulerit. Seuerinus nihil aliud ab opulentissimo rege petiit, quam vti gentem suam abs Romanorum infestatione cohibeat, pacem cum Romanis seruet, captiuos ipsi condonet. Promisit Rex se omnia facturum, domumque rediit.
[Note: 35] Vidomarus sub idem tempus, patruus Theodorici Regis Ostrogetarum, cum Gotis, Herulis, Turogis, Alemannis, Nariscis, et aliae Germanorum nationes, Noricorum incursant prouincias. Hoc facturos praedixit ante Seuerinus Paulino pontifici Tiburniae: haec tum erat caput Norici, quod Charini, Chariones, et Carni nunc possident. Paulinus per suam prouinciam, dioecesin, et parochiam triduano ieiunio deum placat: cuncta foris in agris vastantur. Nullum castellum, quod monitis paruit, captum est.
[Note: 36] Iuuauensibus quoque per Moderatum Psalten Bathauiensem nunciat, mandat, vt saluti suae consulant. Omnes sine mora, si salui esse velint, oppido excedant: inexorabile exitium fatumque impendere vrbi renunciat, illi parere recusant. Rursum Quintasium quendam mittit, qui aperiat subsequenti nocte interituros, ni euestigio aufugiant. Sed Iuuauenses, Maximum quoque Pontificem frustra admonet Seuerinus, ipsi, velut hoc fieri non posset, confisi viribus, et quod hostes longius abessent, pro vano imperiti terriculamento ducebant. Quintasius, vbi Obstinata mente in fata praecipites agitari videt, ipse vrbem deuotam relinquit, fugam ad Seuerinum Bathauiam capessit. Eadem nocte inopinato adsunt Germani, vrbem inuadunt, capiunt, diripiunt, incendunt, populum captiuum abducunt. Maximum in crucem agunt, amplius
quinquaginta quinque cum ipso symmystas contrucidant, e rupiumque cauernis, quo sugerant, sicut adhuc monstratur, praecipites agunt. Humati esse referuntur in aede diui Amandi, quae nunc est diuae Margaritae.
[Note: 37] Id factum esse ab orbe liberato, anno quadringentesimo, septuagesimo sexto reperio. Quo etiam anno Imperator Fl. Valerius Leon primus decessit Neoromae, FL. Val. Leonte seeundo, suo nepote ex filia Ariadna, Augusto designato. Qui paucos post dies eodem fato auum comitatus: capiti Zenonis patris sui diadema Caesareum prius imposuit: Ipsumque successorem reliquit. Imperarunt ambo Leontes annos sexdecim, menses sex.
[Note: 38] Posteaquam Imperatores Romani Constantinopoli considere, ocio, et ignauia, corporisque gaudiis vitam transigere coeperunt, luxu Asiatico perditi, Graecisque mundiciis eneruati torpuerunt, Occidentales prouincias neglexerunt: paucorum arbitrio belli, domique Respublica agitata est, qui abusi ocio principum, aerarium expilarunt: penes eosdem magistratus, prouinciae, honores, munera, pecuniae erant. Milites Riparii, et limitum custodes, ad inopiam vrgebantur, stipendiis defraudabantur: nec in demortuorum locum alii sufficiebantur: ita paulatim deminuto limitaneorum, Ripariolorumque militum numero, Germani crebro flumina indiligenter custodita transibant: igne, ferro, praeda omnia deuastabant. Romanos captiuos quasi pecora in Germaniam trans Danubium abducebant: id quod hac tempestate Turcas factitare sentimus.
[Note: 39] Quintanornm vrbis incolae, huiuscemodi calamitatibus commoti, ex vrbe sua communi suffragio, cum vxoribus, liberis, et omni supellectile Bathauiam commigrant, rati duarum ciuitatum populos, coniunctis viribus facilius Barbaris irruentibus posse resistere. Quintani abeuntes, tectis suis ipsi ignem immittunt, moenia diruunt, aedificia solo aequant. Villae ibi adhuc nomen seruant: extatque ibi templum, vbi Diuns Syluinus Mysta Vindelicorum familiaris Seuerino humatus colitur. Alemanni, Germanique, posteaquam accepere vnis moenibus duarum vrbium oppidanos claudi, magis illecti, infesto exercitu Boiodurum inuadunt: sperabant se duorum oppidorum praeda facile vno imperu potituros. Bathauenses animati verbis Seuerini, eius supplicationibus freti et diuina ope confisi, Alemannos fortiter excipiunt, in Germaniamque repellunt. Parta victoria, hostibusque exturbatis, honor Christo Deo immortali habitus, gratiaeque actae sunt.
[Note: 40] Bathauensibus deinceps negociandi commeatum a Filotheo Rugiorum Rege sibi impetrari flagitantibus, Seuerinus denunciat, non commercia hoc tempus poscere, bona, opes, vitam, dignitatem animam denique omnium, liberos paruos, coniuges in periculo versari: Extremum exitium supra caput esse: Fatum ineuitabile Boioduro imminere: ne sacras quidem aedes, templaque intacta fore. Proinde suadet, saluti suae consulant, secum Laureacum demigrent. Quod cum persuadere non posset, et abiturum se minaretur, Mysta Bathauensium, abi sane quo visgentium, (respondet) nam si diutius hic manseris, inedia omnibus nobis, quemadmodum minitaris, pereundum est. Seuerinus execratam ciuitatem relinquit, cum suis, qui ipsum audiuere, Laureacum concessit.
[Note: 41] Cum res Imperii Romani validiores essent, milites, qui limites custodia munirent, publicis alebantur stipendiis: vbi Imperatores ocio se manciparunt, negociaque in paucorum potentiam a se relegarunt, rebus praefecti, pecuniae, gratiaeque seruire caeperunt. Peculatus aerarii factus est: publice egestas, priuatim opulentia creuit: militibus stipendia, et praedia stipendiaria intercepta, militares copiae deminutae, simul cum limitibus ruptae sunt, Bathauino vtcunque numero durante. Hi tum quosdam, commilitonibus stipendium allaturos, Romam ire iubent. Verum intercepti a Germanis obtruncantur: cadauera in Danubium proiiciuntur.
[Note: 42] Erat iam messis, et Bathauenses plerique, quo alimenta futurae hyemis conueherent, per agros feraces (qui procul ab vrbe distant) demetendo frumento intendebant. Nam Boiodurum vndique
rupibus praeruptis, et sterilibus cinctum est. Quadrageni custodes ad portas vrbis excubabant Hunimundus Rex Alemannorum ciuitati insidias ponit, quae de improuiso erumpunt, portas occupant, custodes caedunt, vrbe potiuntur. Adest Hunnimundus [(reading uncertain: page damaged)] cum exercitu, Bathauiam intrat, fit miseranda caedes. Pontifex in templo supra labrum lustricum ad quod confugerat, interficitur: oppidum diripitur, ac igni vastatur: in solitudinem redigitur. Reliquiae captiuae in Germaniam trans Danubium abducuntur. Fuit is annus Christi regis, et Domini nostri quadringentesimus, septuagesimus septimus.
[Note: 43] Qui fuga elapsi sunt, et oppidula in ripa Danubii sita, minusque firma, metu hostium vacua reliquerant, frequentes Laureacum migrant. Quos Seuerinus consolatur, docetque nusquam nisi in clementia Dei spem habere: magis spiritualibus armis, quam carnalibus fidendum esse, si instantium hostium vires et robur superare, insidias declinare cupiant. Admonetque vti remomnem, pecora, frumenta, faenum intra moenia ex agris abigant, deuehant. Constantium Laure acensem Archiepiscopum, proceresque per Valentem comitem suum cohortari non desinit, vt Deo Opt. Max. confisi noctem peruigilio celebrent, excubias per murum agitent. Adoriuntur nocte silenti, Alemanni, Sueui, Narisci, Turogi vrbem: scalas moenibus admouent: sed animaduersi muro deturbantur. Et cum nil in agris foris offenderent, penuria annonae et fame coacti, abactis pecoribus eorum, qui consilium Seuerini contempserant, traiecto Histro domos redeunt.
[Note: 44] Post haec continuo Filitheus Rugiorum Rex (quem Fauium, Fauianumque vocant Annales) cum exercitu Laureacum petit, vt capta vrbe incolas abducat, ac in oppidis sibi tributariis, finitimisque distribuat: quorum vnum Fauium erat, quod Danubio amne a Rugiis duntaxat separabatur. Scuerinus vicesimo ab vrbe lapide Regi occurrit, pacem aequis conditionibus impetrat. prodeunt ciues Laureaco, cum Rugiis aequo iure foedus faciunt.
[Note: 45] Inde Seuerinus Fauium discedit, extra Vianae moenia Deo et Religioni vacat. Odagrius Regulus ad ipsum venerabundus venit: nominatur ibi adhuc ab illo Odagrio pagus. Seuerini vaticinio confirmatus Odagrius cum variis Germaniae gentibus, cum parte Rugiorum, quibus praeerat, Italiam inuadit, Anno Christianae salutis, secundum Cassiodorum, et Iordanum, quadringentesimo, septuagesimo octauo, Basilisco iterum et Armato Coss. Orestes, et Paulus fratres militiae praesecti, capti, atque interempti sunt. Angustulus veteris Romae Imperator, in Campaniam in exilium relegatus est. Odacer tertiam partem agrorum suis distribuit: Italiam cum Roma quatuordecim annos tenuit, decem quiete, et solus quatuor cum Theodorico Rege Ostrogetarum. Odacer accepta Italia se regem adpellari iussit: cum tamen nec diademate, nec regiis insigniis vsus sit.
[Note: 46] Eodem tempore Flacitheus Rugiorum Rex, qui plurimum Seuerino tribuere solebat (nam Seuerini ope a Gotis antea sibi infestis, societatem impetrarat: obiit mortem: reliquit duos filios, Filitheum et Fridericum: ille in regno patri succedit, hic a fratre Fauianorum vrbem ex paucis oppidis, quae in ripa Histri extabant accepit. Erat Filitheo coniux Gisa, mulier auara, crudelis et imperiosa, Romanos captiuos abduci non solum iubebat sed grauissima seruitute quoque velut vilissima mancipia premebat, captos etiam aurifices: et Phrygiones Romanos, arctissima custodia clauserat, ad ergastula condemnarat. Obiurganti mulierem Seuerino respondet: Quid tu homuncio? aliena quae nihil ad te attinent, curas: quin in conclaui preculas immurmuras? cum seruis nostris quidnam iure nostro agimus, ne cogitare quidem tibi fas est. Mox Fridericus Filius Gisae, et Filithei morbo corripitur. Gisa omnes Romanos carceresoluit, liberos postliminio redire dimittit: veniam a Seuerino petit. Seuerinus gratiam facit, precibus filium sanitati restituit.
[Note: 47] Post paucos annos, cum sibi finem, vitae adesse intelligeret, Filitheum, Gisam, Fridericum, Rugiorum principes ad se vocat: ipsis Romanos qui ea loca adhuc incolebant, commendat, vt foedus cum eis obseruent, Rugios obtestatur: clementiam Regis sectari hortatur. Rugii
omnia pollicentur. Vicinos deinde Severinus Romanos morte eius turbatos consolatur, bonoque animo esse iubet. Quanquam haec (iriquit) loca nunc frequentata hominibus in solitudinem redigentur vastissiman: tamen vos bene sperare licet, breues omnes incolumes in Italiam profecturi estis: atque tum vobiscum ossa mea auferte. Decessit sexto Idus Ianuarii anno a restituta salute quadringentesimo, octogesimo primo.
[Note: 48] Postea Fridericus Viennae princeps, a Friderico fratris filio interficitur. Filitheus pater huius Friderici opes occisi occupat. Odacer Rex Italiae vindicaturus parricidium, variarum gentium, quibus praeerat collecto milite, in Noricum arma mouet: Filitheum regem pugna victum cum vxore Gisa capit: vinctos in Italiam deportat: ibi exules extincti sunt. Viennam et totum Noricum recipit: Rugios reliquos in obsequium deditionemque redigit. Fridericus fuga elapsus est. Ast Odacer cum ingenti captiuorum numero in Italiam reuertitur.
[Note: 49] Fridericus rursus Viennam, Noricumque occupat Odacer cum valida inanu Anulphum fratrem contra Fridericum proficisci iubet. Fridericus denuo pellitur ad Theodoricumque regem, qui ad Sauum Neostadii habitabat, aufugit.
[Note: 50] Anulphus fratris mandato omnes Romanos ea loca incolentes migrare in Italiam imperat: et quae huiusmodi itineri necessaria forent comparare iubet: reliquias Rugiorum secum transfert. Posthaec Pierius praeses, diuus Lucilius Episcopus, omnes Romanos finitimos Fauio in Italiam abire cogunt: ipsi secum ossa D. Seuerini auferunt. Prouinciales igitur oppidis Danubio et Viennae contiguis relictis, simul pergunt: per diuersas Italiae regiones sedes sortiti sunt. Eugypius etiam harum rerum scriptor, tum Norico genitali solo relicto, in Italiam migrauit: ossa D. Seuerini in agro Neapolitano recondidit.
[Note: 51] Longobardi per Sueuorum sedes, qui tum Boiemiam, et Morauiam adhuc tenebant eam partem Germaniae Histro conterminam occupant, quam Rugii possedere: et nunc communi vocabulo Austria vocatur, proprio vero Marcouelta.
[Note: 52] Inter haec FL. Val. Zenon Imperator Theodoricum regem Ostrogetarum, arcta sibi familiaritate coniunctum, iam inde ab eo tempore, dum Theodoricus obses Bizantii fuit apud Imperatorem Leontem primum, socerum Zenonis, Consulem Romanum, cum Venantio designat, Magistrum militum, ducem militiae Romanae declarat: imperii [(reading uncertain: page damaged)] procuratorem (quem nostri Vicarium, prisci legatum Imperatoris vocarunt) nuncupat. Eidem Senatum, populumque Romanum, Italiam, Occidentale Imperium, Provincias supra Sauum, Fauonium versus, Pannonias, Noricum, Vindeliciam, Rhaetias committit: quemadmodum etiam apud nos cani solet.
[Note: 53] Theodoricus igitur iussu Imperatoris cum Ostrogetis, et Arthemidoro affine Augusti, quo maior authoritas foret, castra ex Pannonia mouet, intento exercitu in Italiam intendit. Haud procul Aquileia vires Odacris resistentes superat, fundit. Inde in agro Veronensi Odacer iterum a Getis superatur. Tertium praelium ad Adduam flumen fuit: ibi quoque Odacer non meliore fortuna aleam belli tentauit. Victus Romam aufugit. Roma venienti portas claudit.
[Note: 54] Odacer Rauennam retro properat, eamque munit: ibi triennio obsidetur: noctu saepius erumpit, Gotos affligit. Conuenit tandem pax inter Reges, ita, vt ambo pari uire ex aequo regnent: sed dissociale regnum est. Odacer caesus est. Theodoricus nemine pugnante, Italia, Vrbeque Roma potitur: Dalmatiam Pannonias, Noricum Vindeliciam: item Siciliam, Romanas prouincias recipit.
[Note: 55] Dalmatiae Osouinum, Pannoniis Colossecum, Norico Seuerinum, Vindelicis Servatum praeficit, praesidesque cum exercitibus mittit: leges regendi praescribit. Quibus iubet milites cum Romanis civiliter viuere: Prouincias ab incursatione hostili defendere. Ducibus imperat, vt armis creditos populos tutentur: abstinentiam, iustitiamque sectentur, aemulenturque veterum Romanorum prudentiam, vti prouinciales plane intelligant, atque sentiant, eos a principe Romano datos esse rectores.
[Note: 56] Et quamquam omnia ad veterem Romanae Reipublicae statum et morem reuocare, et occidentis Imperium (vt videri voluit) instaurare prae se ferret,
et summopere operam nauaret: attamen fortunae inconstantiam veritus, memor rerum humanarum, ne facile pelli posset, omnes Germanos reges, qui vel in Germania imperitabant, vel in prouinciis Romanorum regnabant, inuicem foedere sibi et adfinitate iunxit. Herulorum reliquias ad se iu Italiam ex Germania acciuit. Ipse Hadofredam filiam Litauici Magni regis Francorum, vxorem duxit. Filias suas Theodogutam Alarico Vessogetarum: Alteram Ostrogutam Segimundo Burgundionum, regibus nuptum dedit. Tertiam filiam Amalouiudam Eutharico Cillicae, Getae, et Consuli Romano connubio iungit, inde natus est Adalaricus, qui cum matre Theodorico successit. Germanam itidem suam Amalofredam Thrasamundo Vandalorum: Amalopyrgam Amalofredae filiam, neptem suam, literis institutam, Herminofredo Turogorum regi connubio copulauit.
[Note: 57] Multa praeclara magnifice in Italia extruxit: studiosissimlius terarum, morum pacisque fuit: liberalitate, omnessuperauit: munerum editione veteres aequavit Romanos: nec quisquam Theodorico acceptior fuit. Crebras legationes ex Germania cum donis gratulatum missas, etiam ab intimis sinus Codani, Venedicique accolis accepit, legi, cani adhuc a nostratibus solet. Nec temere alius quisquam veterum regum in orevulgi imperiti frequentior est.
[Note: 58] Hac tempestate Theodorus Laureacensis Archimystes Christianos Romanos in Pannoniis, Norico, Vindelicia coelesti doctrina pauit. Extat ad eum epistola Symmachi, Pontificis Romani, qui Regis Theodorici iussu contra Laurentium Romanus Episcopus nuncupatus est.
[Note: 59] Vrbium regina Roma dominaque terrarum, intra annos septem et septuaginta, quinquies Germanorum robori cessit. Quinquies a Germanis sub iugum missa est.
[Note: 60] Sub idem tempus, dum haec in occidente fiunt, Constantinopoli Zenon Imperator moritur, Anno Christi, secundum Cassiodorum, quadringentesimo, nonagesimo primo, Olybrio iterum Consule. Succedit FL. Valerius Anastasius Dicoros, opera et studio Ariadnae vxoris Zenonis. Obiit mortem subito, seu, vt alii tradunt, de coelo fulmine tactus, vitae anno octauo et octogesimo, imperii et potestatis septimo atque vicesimo, Christianae aerae (si Aurelio Cassiodoro scribae Theodorici Regis credimus) quingentesimo, duodeuicesimo, Magno vnico Consule.
[Note: 61] Per idem tempus Italiam, Vrbem Romanam, Occidentis prouincias Romani Imperatores (quemadmodum et hoc seculo) titulotenus duntaxat possedere. Idcirco ego nunc omissis Romanis rebus, et aliarum nationum historiis iam deinceps, perpetuo ab exitu Attilae, ad meam vsque memoriam, faustis auibus, bonisque omnibus, duces, et reges, et regulos, et principes, Tetrarchas in Dynastas, Caesares Imperatores Boiorum prosequar: Quorum auspicio id operis a me inceptum est Atque hinc tertium librum exordiar.
FINIS SECVNDI LIBRI.
1. Reges sanguine innocentum victorias et triumphos parant.
2. Vnus omnium interitus, maiori tamen casu ruunt bonis temporalibus intenti saepe bona sua inimico capitali conquirunt.
3. Romani Boiaris pulsis terras istas diu detinuerunt. Boii Romanos iterum eiecerunt. Cur autor in Libro praecedenti Romanos Imperatores recensuerit.
[Note: 1] CAECI sunt, et excordes hominum animi, furiosa est mortalium libido, qui iure humano, diuinoque violato, mare et coelum, ima summis miscent, sudore et sanguine innocentium, inopumque, opes, imperia, triumphos sibi comparare consueuerunt. Quicquid delirant reges plectuntur Achiui: Vt vnus auro rutilet, vnus Ostro, purpuraue niteat, tot ad egestatem redigendi: tot clientes spoliandi, tot loculi expilandi sunt.
[Note: 2] Vnus est tamen interitus pauperis, et diuitis. Opulentus, et mendicus iuxta occidunt, sed grauior casu: illi ab alto decidunt, qui aeternis animae immortalis bonis contemptis, veluti pecora corpori caduco, et fragili seruiunt: et nullum finem, diuitias, honores, gloriam, potentiam (fluxa nimirum, ac temporaria quae leuissimo momento, huc, illucque transferuntur) ambiendi, et consectandi sibi faciunt. Conquirunt anxie illa, at nesciunt cui. Eisdem saepius hostis, aut capitalis inimicus potitur. Romani rerum domini patriam meam, nataleque solum.
[Note: 3] Aboriginibus captis contrucidatis, inuaserunt. Quingentos triginta quinque annos tenuerunt. Boii tum vlti indigenas, Romanas profligare coeperunt vires. Tanto temporis spacio, ego quidem hactenus, ne nomen quidem Boiorum apud aliquem scriptorum offendi. Ne opus hiulcum foret, Romanos principes, vsque ad Anastasium (qui Vindelicis, Noricisque potiti sunt) et res gestas Germanorum ostendi duntaxat: vt praedara nostratium ingenia, ad isthaec luce historiae illustranda excitarem. Quae si, vti pro magnitudine par est, disserere tentarem, tempus me desereret. Sub Anastasio Imperatore maiores nostri in Vindeliciam, et Noricum irruperunt. Romanos fuderunt, ceciderunt, et exegerunt, atauis sanguinem Romanorum inferias retulerunt. Possidemus mille super vndecim annos hasce regiones. Quod si Turcae limites ditionis suae aduersum nos vsque, quantum mea memoria, promouerint: et nos, sicuti soliti sumus, superbi erecta ceruice, huiusmodi rem despexerimus, profecto nobis trans Danubium in Germaniam magnam, ad rupes, et in syluas rursus redeundum est.
Valet ima summis
Mutare, et insignem attenuat Deus,
Obscura promens, hinc apicem rapax
Fortuna cum stridore acuto
Sustulit, hic posuisse gaudet
1. Mortuo Attila noui tumultus exorti. Transitio ad statum Romani Imperii post mortem Maximiliani I. anno 1519.
2. Res humanae a fortuna pendent. Boiorum populi Adalogerionem Regem creant, et prouincias Romanas depraedantur.
3. Bellum inter Ostrogetas et Sueuos. Boii a partibus Sueuorum stantes Gotorum Regem Valomarum interficiunt. Goti Boios et Sueuos magna clade afficiunt.
4. Venedi in Germania interiore Sueuos lacessunt. Sueui deserta Boiemia, Silesia et Lusatia, ad Danubium consident: Boii ad auito agros in Nariscis demigrant, Venedis deserta loca occupantibus.
5. Ludouicus Rex Franciae Boiis et Sueuis bellum indicit.
6. Sueui Francos in fugam vertunt. Ludovicus precibus et votis ad Christum effusis hostes ingenti strage cedit. Pax facta.
7. Boii cum Francis foedus ineunt, cuius capita recensentur. Franci sine Boiis nihil praeclari gesserunt.
8. Ludouicus parta victoria Christianam religionem cum multis ex suis amplectitur. Boii Theodonem sibi Ducem constituunt.
9. Ludouicus Reges Burgundionum de regno inter se decertantes vincit et tributarios facit.
10. Ludouicus Vessogetis sub praetextu religionis bellum indicit. Theodoricus pacem suadet, et se arbitrum offert.
11. Theodoricus varios Germaniae Reges implorat, vt Ludouicum ad pacem inducant.
12. Ludouicus frustra admonitus Vessogetas aggreditur et praelio vincit, Amalaricus Regis Alarici filius fuga in Hispanias elabitur.
13. Theodoricus Galliam Narbonensem Francis eripit, Praesides Prouineiae dat, et vrbes contra incursiones Fraucorum muris cingit.
14. Ludouicus Lutetiam Parisiorum Regiam constituit, Theodonem Ducem Boiariae ad Romanas prouincias occupandas concitat. Verba Ludouici.
15. Theodo Ludouici monitis annuit, Boiisque propositum exponit.
16. Theodo expeditionem parat, Alemannum pontibus iungit, auxilia accersit.
17. Consultatio de belli ineundi modo.
18. Romani a Boiis eorumque sociis diuersis in locis infestantur.
19. Romani vbique fugam capessunt et Augustam se conferunt.
20. Theodo Augustam obsidet, milites Romani ante portas infeliciter pugnant.
21. Vrbs ex pugnatur, diripitur et solo aequatur, sepulcra scrutantur. Saeuitia erga incolas.
22. Theodo Danubii oram praesidiis firmat, Bathauia et Augusta restaurantur. Nomen Reginoburgi. Vrbium reparatarum et exstructarum nomina.
23. Religio Christiana in prouinciis occupatis explosa, gentilis introducitur.
24. Duae quercus a Theodone consecrantur. Coenobia Altaich. Viscus quercinus gentilibus sacer, hodieque in magno pretio habetur.
25. Romani Boiariam superiorem retinere et amissa recuperare tentant.
26. Boii ad impediendam coniunctionem Romanorum ex Norico et Vindelicia Hunnos mittunt. Theodo cum exercitu ita considet, vt Oetinga inter se et istos intermedia.
[Note: 1] CVm Christi Regis viventium, et domini dominorum anno (Cassiodorum sequor) quadringentesimo, quinquagesimo sexto Attila, metus orbis terrarum, Germaniae et Sarmatiae Rex potentissimus, vita defunctus esset, variarum gentium nationes, quas Attila in comilitium acciuerat, pacem exuere, saeuire et regna conturbare coeperunt. Vt quisque plurimum viribus pollebat, ita maxime imbecilliores opprimere conabatur sicuti fieri solet, vbi Imperia capite, ac praeside orba, tanquam corpus sine anima, dissolvuntur et tabescunt. *Id quod nimirum hoc anno ipsi sentimus, quo Imperator Maximilianus Caesar Augustus mortem obiit. Vlricus quippe Dux VVirtenbergensis nondum funere Caesaris complorato, pacem exosus, arma in finitimos vertit, minacissimus. Dux noster VVilhelmus Sueuici foederis Imperator, cum sociis illum terris auitis exegit. Vlricus aliquot menses extorris, nemo scit vbinam gentium ignotus delituit. Dum haec scribo, subito apparet, ciuibus sine vi vltro se dedentibus oppidum Stugardiam recuperat. Princeps VVilhelmus cum foederatis copias eius aggreditur, sternit, fundit, ipsum in fugam vertit, omnia rursus occupat quae ille receperat. Vlricus denuo exterminatus patriis sedibus, vbinam gentium agat, mihi quidem incompertum. Relinquo, et ad coeptum redeo.*
[Note: 2] Res humanae fluxae et mobiles ex fortuna pendent. saepius in aduersa mutantur, atqui omnes rerum mutationes etiam in secunda aduersis caedem, fugam aliaque hostilia porten dunt: praesertim vbi temere multorum arbitrio distrahuntur. Huiuscemodi proinde causis commoti Boiorum populi, Schiracii, Hirri, Schiri, Trani: Salii-Salingi, Stiri, Stiracii, Halii, Buri plurimis et valentissimis cincti nationibus, Sueuis, Bulgaribus, Hunnis, Rugiis Gepidis, Ostrogetis, Alanis, Sarmatis: quo firmiores, tutioresque forent coeunt, Adalogeriorem Hunni Veliphonis filium, virum fortem, et prudentem, qui paternam originem Alemannum Herculem referret, Regem creant, atque salutant. Et quo vtilitas vocat, nunc Getis ac Sueuis nunc Hunnis et Rugiis coniuncti, transito Danubio praedatitia ex Romanis prouinciis annona victitarunt.
[Note: 3] Oritur post haec certamen inter Suevos, Ostrogeasque propter abacta pecora. Boii concitari a Sueuis aduersus Gotos, Valomarum regem pugna interficiunt. Nec Goti inultum regium sanguinem reliquerunt. Theodomarus pater Theoderici, frater Valomari rex Ostrogotorum, hyeme rigente, cum iam Danubius (sicut in his regionibus fieri solet) gelu constitisset, superato amne Sueuos, Boios (quos communi vocabulo Alemanos vocabant) non parua clade (ita et in vernaculis annalibus scriptum lego) adfecit: eorum opes attriuit.
[Note: 4] A tergo quoque Venedi in Germania interiore conualescere caeperunt. Inde in finitimos saeuire Sueuos, Boios lacessere, infestare, opprimere non cessarunt. Rex Alaricus Sueuorum cum popularibus suis Boiemiam, Silesiam, Lusatiam et finitimas regiones Boream ac Eurum versus deserit, discedit ad Occidentem. Agrum propinquum Danubio, Rheno, Nigro, Alemano fluminibus, capit: traiecto deinde Rheno, atque Danubio partem Galliarum, et Rhaetiam supra Lycum Occidentem versus, Italiam vsque paulatim occupauit. Boii quoque Sueuorum vestigia insecuti, ab Orientis ora per Histri ripam, ad Nariscos auitos agros, incunabulaque gentis, cuius Norieioberga caput tum erat, concesserunt. Venedorum Reges Zecho, et Crocus loca a Sueuis, et Boiis deserta inuaserunt, et adhuc possident.
[Note: 5] Consedere quieti maiores nostri apud Nariscos. Nonnihil rei [(reading uncertain: print faded)] cum vicinis Francorum Regibus Childerico et Ludouico fuit. Hi pares ferre non poterant, et soli regio nomine imperitare in Gallia, Germania contendebant. Indignabantur etiam Boios, et Sueuos vicinos sibi, suis legibus viuere, immunesque Imperii Francorum agitare. Ludouicus itaque Magnus, Rex Francorum, iuuenis natura ferox, victis tum Turogis et viribus Romanis cum Aestagrio legato penitus in Galliis deletis ferocior, Alemannis bellum indicit: omnibus
neruis expeditionem in hos meditatur. Colebat ipse Deos: Vxor vero eius Crothyldis filia Childerici regis Burgundiae Christiana erat, crebro, frustra tamen, virum ad veritatem amplectendam cohortabatur.
[Note: 6] Sueui et Boii vbi animum Ludouici acceperunt, rati potius esse extra fines suos hostioccurrere, quam domi hostium aduentum expectare: transito Rheno cum Regibus suis Alarico, et Adalogerione, haud procul a Tubbiaco oppido, ab Agrippinensi colonia ad secundum, et tricesimum lapidem, Francum haud imparati alacriter excipiunt. Segibertum regulum Agrippinensem, ducem copiarum, in genu sauciant, ex quo vulnere claudus semper fuit, et inde cognomen sortitus. Franci deinde terga vertunt, in fugam passim effunduntur. Boii, et Sueui fugientibus instant, fugitantium tergo haerent, ipsos caedunt, fundunt. Ludouicus Rex vbi nullam spem salutis, nec in armis, nec in fuga esse videt, ad vota, et coelum conuersus ait: Christe potens rerum, quem vxor mea colit, veneratur, praedicat, siste faedam fugam, deme Francis metum: tu mihi solus posthac iam eris Deus. Ego tua sacra cum Francis meis recipiam, et tibi templa dicabo. quod erit perpetuum posteris monumentum, tua praesenti ope seruatos esse Francos. Vix haec fatus erat, Franci resistunt, redintegratur praelium. Vterque rex hostium cecidit, Franci superiores fiunt. Sueui ad Theodoricum regem in Italiam confugiunt, eo deprecatore erga Francos vtuntur. Extat huiusmodi epistola.
[Note: 7] Boii cum Francis foedus, societatemque perpetuo faciunt hisce conditionibus: Boii de corpore suo, vbi opus fuerit, principem legant, at ducem, non Regem adpellent: Reges Francorum autores fiant. In bellis auxilio Francis sint Boii, eosdem pro amicis, et hostibus habeant: caeterum suis institutis, ac moribus liberi viuant. Hoc foedus persancte a Boiis obseruatum est: et amicitia Boiorum bona atque honesta Francis permansit: Adeo vt posthac Francorum Reges hihil penitus quicquam praeclare, sine ope Boiorum, ne que in rebus bellicis, ac domesticis, neque in diuinis, atque humanis vnquam gesserint: quemadmodum res ipsa indicabit, et Hatto Archiflamen Moguntinus ad Ioannem nonum Pontificem Max. scribit: quae Epistola adhuc extat in Bibliothecis nostris, et actis pontificum Boiariae.
[Note: 8] Hoc praelium factum esse reperio, Anno Christianae salutis quadringentesimo nonagesimo tertio Ludouicus Rex Francus, parta victoria, vbi prius suos de iis abiiciendis consuluit, philosophiam Christianam recepit cum filio Theodorico, sororibus suis, Albefleda, et Landhylda, simul cum tribus millibus hominum de exercitu, et amplius, lacro spirituali tinctus est. At Boii Theodonem filium Adalogerionis superioris, rectorem faciunt, atque iubent, in eiusque verba iurant.
[Note: 9] Paucis post annis Ludouicus Rex Francorum in Gotegijelum, et Gundebaldum parentem Diui Sigismundi fratres, Reges Burgundionum, parricidiali bello ob gubernacula decertantes, arma mouet: Burgundiones tributa quotannis pendere vi cogit.
[Note: 10] Inde rupto foedere, seu libidine dominandi, seu, vt prae se tulit, ob pollutam toties religionem, Vessogetis, et Alarico Regi ipsorum, quod Arriani essent, bellum indicit. Vires, tela, arma, incula, annonam tormenta comparat, socios, auxilia accersit. Trahit etiam in partes Boios, Theodonemque ipsorum Regulum in commilitium ex pacto acciuit. Rex Theodericus vbi hoc in Italia accepit, nihil intentatum reliquit, sedulo operam nauauit, si qua aequitate hominum res ad ocium deduci posset: et Vessogetas, Francosque pace et societate, quam sacramento solennibus caeremoniis inierant, ipse contineret. Ad vtrumque Regem legatos cum mandatis et literis proficisci iubet, vtrumque monet, obtestatur, et pro iure adfinitatis, quo ambobus deuinctus erat, postulat, vti ab armis discedant: sanguine cognato, belloque ipsis, suis quam perniciosissimo manus abstineant. Si se mutuis vulneribus conficere perrexerint, rem gratissimam facturos, iucundissimumque spectaculum edituros Romanis hostibus suis: qui haud dubie exangues, et defatigatos ipsi recentes, et integri inuadent: suaque vi, et armis repetent. Si quid
peccatum sit, arbitrum fore pollicetur. Vtrique parti iuxta fauere sed alterius socerum, alterius generum esse.
[Note: 11] Nec hisce contentus Theodericus, ad Burgundionum, Herulorum, Varinorum, Turogorum Reges oratores cum epistolis legat, quarum sententia (quemadmodum in Bibliothecis legi nostris) haec fuit. Princeps absque iusticia nil aliud profecto est, quam gentium latro publicus, Quippe vbi leges regi, non regere solent, pro iure lihido, et licentia inuadit, maliciosus, fallax, versutus, sapiens nominatur: calliditas, et astutia prudentia appellantur: pro aequitate superbia, pro abstinentia auaricia, pessima vitia sub specie virtutum dominatur. Ambae pestes inuident, rapiunt, opprimunt, aliorum opibus inhiant, omnes pro hoste ducunt. cuncta sibi seruire adpetunt. Hac via nuper Attila grassatus, et si Vessogetarum robore fractus, furoris tamen sui heredem et successorem reliquit Ludouicum Regem Francorum, qui iam pridem (vt est natura mortalium auida imperii, et praeceps ad explendam animi cupidinem) animo Imperium orbis inuasit, et tantos sibi spiritus, tantam sibi arrogantiam sumpsit, vt neminem secum dignita te exaequari velit. Alarico Vessogetarum Regi, citra affinitatis affectum, vinculo societatis, fidei sacramento violato, nefandum et impium indixit bellum. Nemini dubium esse potest: quin superatis Gotis, signa victricia in vos conuertat. Euricus genitor Alarici non solum opibus, pecunia, stipendiis vos adiuuit, verum etiam ab hostium impetu, et oppugnatione defendit: vires Romanas a ceruicibus vestris auertit. Obsecro itaque atque obtestor per ea beneficia, vti cum amicis meis, vestri quoque ad Francos, Ludouicumque legentur, qui verbis omnium nostrum, vt pote maximorum, et opulentissimorum Regum, nuncient, velle, et censere, eos ab armis discedere, ita seque, illisque dignumesse.
[Note: 12] Sed frustra omnes conatus frustra omnes minae fuerunt. Francus decimo ab Vrbe Pictonum lapide, Alaricum pugna, victum interimit, Gotos in fugam vertit, Tolossam capit, totam Aquitaniam) Galliarum partem proximam Pyrenaeis montibus et Hispaniae) subigit. Amalaricus filius Alarici, nepos ex filia Theoderici, in Hispaniam elapsus, regnum ibi Vessogetarum, Atque parentis recepit: sub tutela aui Theodorici Regis Ostrogetarum quiete possedit.
[Note: 13] Dum haec in Galliis, et Aquitania geruntur, Theodericus cognatus suis Vessogetis, et genero, quam focero amicior, Ibbam ducem cum exercitu in Galliam Narbonensem mittit, triginta Francorum millibus occisis, Auinionem Arelatem, Massiliam recepit. Et vt ipse ad prouinciales Galliarum gloriatur, eam portionem Galliae a Barbarorum id est, Francorum iugo eripuit: Romanae libertati, et iuri Italiae restituit. Dat inde praesides, et legatos, viros legum Romanarum, et morum peritos, aequitatisque amatores, Gemellum Arelatensibus, Marobodum Massiliensibus, Auinioni Vandilum praefecit. Moenia insuper vrbium suo sumptu instaurari iubet, commeatum, et stipendia exercitui (qui pro custodia Galliae contra Francos excubaret) ex Italia misit, ne Galli tributo grauarentur.
[Note: 14] Ludouicus rex Francorum exactis Vessogetis ex Gallia in Hispaniam, subacta omni Aquitania, parta victoria, Lutetiam Parisiorum contendit, ibi regiam sedem constituit, vbi ad se amotis omnibus arbitris, Theodonem vocat, et huiusmodi verbis (quo parpari referret et stragem illatam Theoderico compensaret) Regulum Boiorum alloquitur: Egregia tua virtus atque fides spectata, et grata mihi, faciunt, vt ingratus esse videar, nisi te magnum et clarum, maiorem, et clariorem omnibus principibus Germaniae, mihique fere parem opibus et gloria, meo consilio, mea denique opera reddidero. Vides Sueuos Hispanias, Gotos Italiam, Burgundiones, et nos Gallias, relicta inculta Germania, solum Romanum feracissimum, et amoenissimum tenere, et ex pauperrimis opulentissimos factos esse. Quid tu inglorius cum tot viris fortibus, in lapidosis syluis obsolescis? Quin tu quoque vestigia cognatorum tuorum aemularis, relictis horridis saltibus, et rupibus asperis prouincias Romanas (a quibus Danubio duntaxat summoueris) fertiles, et vberes agris occupas? Ego arina, vires, pecuniam praebebo. Quicquid animo libet tuo sume, vtere. Nec est quod Romanos timeas, apud
quos pluris aurum est, quam ferrum. Iam pridem consenuere orbi Romano, fatum excidii aduentauit, iam salui esse non possunt, nisi crudelissimorum hostium opibus fulciantur. Theoderici, et Ostrogetarum robora, perfidia hostium, inter quos versantur, et quos grauissima seruitute opprimunt, domi continebunt. Neque Theodericus se suorum praesidio nudabit, et iugulum feriendum inimicis praebebit. Quod si bene noui animum Theoderici, nemo omnium Romanas vires radicitus intercidere plus optat, quo ipse, et sua posteritas perpetuo Italia potiatur: Falleris, si eum a Romanis amari credis. Qui deorum proditor, sacra quoque Christiana polluit, vtriusque religionis desertor, et leuissimus transfuga, neque in hac, neque in illa parte fidem habet. Facto, non consilio, et tantummodo incepto opus est. Caetera res expediet. Senties, crede mihi bellum esse leuissimum, in quo nihil penitus periculi, gloriae multum, praemii plurimum erit.
[Note: 15] Theodo, vbi Rex finem dicendi fecit, gratias agit, quod curae haberetur, sibi neque maius quicquam, nec charius authoritate Regis, Francorumque esse respondit: seque quoad vires, et vita suppetat, enisurum, vti voluntati, et voto Regis satisfaciat. Post haec impetrata abeundi facultate, domum reuertit. Aduocata concione, mandata Regis patefacit, et huiuscemodi verba habuit: Saepe maiores nostri, (sicuti ego a senioribus accepi) meliores soli gratia, bellandique studio sedes commutarunt, priscis seculis ex his locis, et Boiemia, quae adhuc a nobis cognomen retinet, in Italiam commigrarunt: cum. Sueuis Vrbem Romam incenderunt. Inde pulsi a Romanis, ad Tauriscos. et finitima Histro loca concesserunt, quibus taedio vicinorum desertis in Germaniam Magnam trans Danubium, velut peregrinatum profecti sunt. Nostro postremo seculo, quas regiones, quae loca, in orientali Germania, cum cognatis nostris, Rugiis, Sueuis, Gotis, Hunnis, Gepidis, Alanis, Vandalis, Herulis, Vulgaribus, Marcomanis, Quadis conflictati, peruagati et peragrati sumus, in memoria recenti habetis, et singuli sensistis: donec peruentum est ad haec nostra incunabula, et seminaria nobilitatis nostrae, angustiora, et infoecundiora quam quae tantam multitudinem ferre, ac alere diutius possint. Vicinus est ager Romanorum fertilissimus, amplissimus, et latissimus: Danubio duntaxat a nobis separatus, hunc vi, et armis facile occupabimus. Hostes imbecilli, imbelles, opportuni iniuriae, metuentes magis quam metuendi: faeminis timidiores, fugaciores ceruis sunt. Illorum Imperatores dediti corporis gaudiis, per luxum, atque ignauiam aetatem agunt, Graeculorum mundiciis eneruantur. Alii populi Germaniae cognati et adfines nostri Italiam, Vrbem Romam, domicilium Imperii, Gallias, Hispanias, Britannias, pulsis, trucidatis Romanis, eorum prouincias, opulentissima regna possident. Nobis suppeditant exercitus, pecunia, sociorum auxilia. Quo nos fortuna, Dii immortales, Alemannus Hercules inuictus parens, et autor: generis nostri vocat, ihimus o socii, comitesque: Atauis nostris sanguine: Romanorum parentabimus. Habetis enim ducem, qui et consulere, et defendere, et per seipsum, quoad viuet, cuncta praestare possit. Qui prouidebit, vt in perpetua pace vitam omnium vestrum, bona, fortunas, coniuges liberos, componat: et tandem laborum requiem, finem aerumnarum, cursus nostri tranquillum, atque optatum, omnibus saluis, vobiscum contingat.
[Note: 16] Theodo, vbi haec dixit, et omnium animos arrectos, et alacres ad bellum esse videt, dimisso conuentu, arma, tela, rhedas, naues, copias, commeatum, stipendia, auxilia, pecuniam, et alia huiusmodi: tantae expeditioni vtilia comparare studet. Quo facilius exercitus traiicerent, Alemannum amnem pluribus quam vno loco, pontibus lapideis coniungit: Prope extimos, villa et oppidum etiam nunc Theodophorus (hoc est Theodonis vadum, et transitus) [Note: Dietbfurt an der Alimul. Anno Christi. 508.] nuncupatur. Vbi iam regulus Boiorum se ad eam rem paratum arbitratus est, re frumentaria prourisa, profectionem indicit in annum, qui fuit Christianae salutis. Quingentesimus super octauum: Imperii Anastasii septimus decimus: Seuerino Boethio ea tempestate viro doctissimo Cos. Romano Trahit in societatem belli rector Boius, Hunnorum reliquias, Ahares et Auaros, Angilos, Venedorum nationem,
Charinos adhuc incertis sedibus vagantes. Auxilia quoque a Francis acciuit.
[Note: 17] Coeunt postea duces, de belli ineundi modo consultant, placuit copias partiri, et diuersis locis simul Romanos, ne alius alii auxilio esse possit, adoriri. Et primo castella minora oppugnanda censuerunt. Vltimo omnibus viribus Augustam Tiberii [Note: Augusta Tiberii hodie Ratispona.] caput harum regionum vrbem munitissimam aggere, fossa, vallo et moenibus in quadrum ex ingentis molis saxis quadratis, quorum vestigia adhuc videntur, constructis, cinctam arcta obsidione claudere, eoque omnem belli fortunam transferre, periti rei militaris statuerunt: quo tanquam in caueam hostes, relictis, agris, et aliis locis compellerentur, et ibi tanquam ferae indagine cingerentur, vnoque impetu caperentur, et inulti ferarum ritu velut in fouea deprehensi, caederentur. Ea ciuitas ab Aquilone Danubio, vti nunc etiam accessu hostes arcebat: caeteris partibus aequo pede adibatur.
[Note: 18] Venedi igitur cum Gisalone duce in inferiore Boiaria, vbi pagus, montes praefectura Venedorum [Note: VVindenberg.] nominantur, supra ostia Isarae, Histrum superant, Pisonium, Augustam, [Note: VVisthelburg.] Aciliam, [Note: Azelburg.] Mocaeniam, [Note: Mozing.] Vetera castra, [Note: Pheter.] et Aestiua expugnant: fit fuga Augustam Tiberii. Intra Oenum, et Isaram Bathauia, et Quintanorum [Note: Kintzen. [(reading uncertain: print blotted)] ] Vrbs ante deletae fuerant. Giso Hunnorum, Abarorum, Angilorum rector, Aureato Caesarea et ibi traiecto Danubio, hybernis potitur, eaque disiecit, Lycosthoma Calatinum, Altilia vacua cultoribus inuenta, Remedius, praefectus ad superiorem Vindeliciam, et Noricum euasit. Irinus cum Francis Eponam et Moenum adgreditur, et occupat, transitque Danubium. Theodo cum maiore parte copiarum, Artobriga maximam huius regionis vrbem, quae ad Alemanni fluenta vsque portendebatur, sibi deposcit, expugnauitque.
[Note: 19] Plerique fuga euasere, nauibus delati sunt Tiberii Augustam. Theodo apud Chelhaim, vbi Alemanni ostia sunt, cum caeteris armatis Histrum traiecit. Parvula leuiaque vbique fuere praelia, quorum loca ab incolis adhuc, iuxta Danubium maxime, passim monstrantur. Romani magis de fuga quam pugna cogitauere: ipsos plus pedes quam arma tutati sunt. Pleraque oppida, et castella initio belli deserta sunt. Oppi: dani cum vxoribus et liberis et quaecunque auferre secum potuerunt, Augustam Tiberii aufugere. Riparii quoque milites custodiae Danubianae destinati omnes Augustam Tiberii concessere Abudiaci quoque proximae vrbis ciues illuc migrarunt. Proxime patriam meam est sylua in qua visuntur vestigia castrorum more Romano, vsus Italica nuncupat. Haud inde procul certamen fuisse incolae ferunt, Sigenburgiumque trophaeum esse: vicus est, in ripa Apsi amnis cubat, et victoriae castellum significat, peculiares quondam principes habuit.
[Note: 20] Posteaquam vero Theodo, superato cum omnibus copiis Danubio, hostes in vna moenia conclusos esse ainmadvertit, adunatis omnibus viribus ad obsidendam Augustam Tiberii, infesto intentoque exercitu procedit. Milites Romani pro porta cum accedentibus manus conserunt. Sed impetum Boiorum ferre non potuerunt, strenuissimus quisque, et maxime manu promptus interemtus est. Cecidere ibi aliquot millia Romanorum. Inde Romani intra moenia compulsi, sunt vrbsque coepta est obsideri. Ditiores Romani clam noctu nauiculis ad hunc casum paratis, fuga sibi consulunt. Laureacum, et ad Noricum, quod adhuc Romani tenebant, veniunt. Interea intra Vrbem Augustam Tiberii metus et formido grassabantur, foris omnes viae, omnia itinera hostibus clausa, latronibus obsessa erant. Manere periculosum, fugere pernitiosius erat. Vulgus inconditum, promiscuum magis, res suas atque paruos liberos deflebat, quam defendebat.
[Note: 21] Timore exanimatis ciuibus, et incolissegniusque agentibus, nostri quoniam copiis, et numero abundabant, rescindunt ferramentis aggerem, vallum fossamque complent, circumiecta multitudine sagittariorum, funditorumque totis moenibus, in murum lapides, missilia, tela, sagitrae spargi coepta sunt.
Murus defensoribus nudatus, quod tum facile fiebat. Nam Huni, et Venedi arcu, spiculisque exercitatissimi erant: tantaque eorum multitudo spicula, ac tela coniiciebant, vt in muro alioqui metu languescentibus incolis consistendi potestas non esset. Pars scalis moenia ascendunt, pars testudine facta, portis succedunt. Boii vndique ab omni parte vrbem oppugnant, et portis effractis, magno impetu irrumpunt: citra omnem rationem aetatis, sexus et dignitatis fit caedes miseranda, cui finem sacietas victoris fecit. Praeda omnis militibus concessa, et donata est. Templa direpta, euersa, incensa, omnia ferro, flamma vastata. Sacerdotes ante aras sacrificantes combusti. Lupus tum vrbis pontifex, perierit ne, an aufugerit, incertum est. Romani prouinciales (nam duo genera Romanorum fuere prouinciales, et Italici) captiui in seruitutem redacti, velut vilissima mancipia venundati, ad operas agrorum, et ergastula condemnati sunt. Inde arces, vrbes, et oppida solo aequantur: aedificia diruuntur: sepulchra quoque mortuorum, victor suspicatus ibi latere aurum, effodit, et scrutatus est.
[Note: 22] Adiecit post haec animum Theodo ad parta tutanda, Danubii oram praesidiis firmat. Bathauia ad confluentes Oeni, Danubii, Ilissi: Augusta quoque Tiberii instauratur. Hanc mutato veteri cognomine Reginoburgium, a nomine Reginobirgae (quod nomen celebre in fastis est) vxoris suae rector Boiorum appellat. Veteres foeminarum nomina auspicatiora credidera Ataui nostri praecipue, qui foeminis inesse sanctum aliquid, et prouidum putarunt, nec aut consilia earum aspernati sunt, aut responsa neglexerunt. Condita quoque sunt in ripa Danubii Neoburgium, et Salingostadium: quod nunc alio ad tertium lapidem ferme translatum Neostadium vocari so let. Haunstat, Engeldorff, Aberndorff regiae et pagi, oppidum Angilostadium: ab Hunnis, Angilis, Abaribus cognomina seruant, Irinosigae [Note: Irnsing, Hirnsing, Irnhaim.] id est Irini victoriae Irinus praefectus nomen fecit, Gisoueltas, [Note: Geisfeld.] Giso: Gisolariam, [Note: Geisel, Hoering.] Gisalo, ita asuis vocabulis nuncuparunt: vici sunt, hunc Lauarus, alterum Ilmus praeterfluit: ille haud procul Hibernis, Gisonis castra, alter propter aestiua Romanorum, Gisalonis exercitum declarat. Parentum memoria vtriusque ossa inuenta, effossaque esse audiui.
[Note: 23] Et quoniam Romabi (qui Christiani erant) a Boiis alienis a veritatis agnitione adflicti, et contriti sunt, religio nostra ab his regionibus tum explosa est, templa diruta, sacerdotes contrucidati sunt: quarundam vrbium nomina mutata, quarundam ad posterum memoriam seruata sunt. Theodo lucum et montem, proxime Reginoburgium, Danubio imminentem, more maiorum, Alemano Herculi victori, et bellorum praesidi dedicauit, eiusque nomine adpellari iussit: ibi sacris, ritu patrio Diuis operari praecepit. Ea sylua postea monachis D. Haimerani, more maiorum dicata est.
[Note: 24] Extabant in ripa Danubii, et ora Germaniae duae vetustissimae quercus, prodigiosae magnitudinis, millibus passuum viginti distabant altera superior, altera inferior, cognominabatur. Has quoque gentili caeremonia Boius consecrauit: eo frequens populus coiit, victimasque immolauit. Boii vbi religionem Christianam receperunt, in templa, et inde coenobia commutarunt: vtrumque nomen vetus seruat Altaichiumque [Note: Oberaltaich, Niederaltaich.] vocari solet, quod lingua Boia, veterem quercum significat. Nam nihil sacratius quercu maiores nostri habuere: nulla sacra sine huius arboris fronde confecere: sacrificii, epulisque rite sub hac arbore perpetratis Deos adprecati sunt. Viscum [Note: Aichenmistel.] eius e coelo missum putarunt, signumque esse a Deo electae arboris: omnia sanantem [Note: Hail alle VVelt.] suo vocabulo adpellantes: foecunditatem eo potu dare cuicunque animalium sterili arbitrati sunt. Contra venena
omnia esse remedio. Eo perinde ac nos aqua lustrica, in expiationibus solennibus vsi sunt. Manauit haec fama hucusque, etiam nunc nostratibus admirationi est, et religiose obseruatur, et curiosius inquiritur, precium auri apud quosdam habere, et magis adhuc esse in vsu audiui.
[Note: 25] Romani praesides et praefecti Seuerinus, Remedius, et Seruatus, vbi Vindeliciae eam portionem, quam nos Inferiorem Boiariam adpellare solemus, amissam, et a Boiis occupatam esse vident, Noricum, et partem Vindelicorum Alpibus subditam, quam incolae superiorem Boiariam nuncupant, retinere, et tutari enituntur: quod haec saltibus horrendis, crebris paludibus communita, et fluminibus impedita sit, nec deerat his animus perdita recuperandi, delectus itaque agunt, oppida munitiora confirmant, milites cogunt. Theodericus ex Italia vice Imperatoris Anastasii Caesaris Augusti exercitum, stipendia, annonam supplet, ac subministrat. Recisis reliquis pontibus, Vrbem Norici (quam re ipsa Pontes Oeni vocabant, nos Vtinum, vulgus Otingam nominat) praesidio firmant, castra aggere, fossa, vallo muniunt.
[Note: 26] At Boii ne copias Norici, ac Vindelici coniungere, neue alter alteri opem ferre posset, vires omnes in duos exercitus diuidunt. Auxiliares Hunnorum cohortes in confinio superioris, inferiorisque Boiariae, non longe a Mosburgio supra Landshutam, vbi ostia Isarae, et Senonis sunt, Isaram transeunt, locum castris capiunt, seque carris, et rhedis, more Germanorum circumsepiunt. Villae ibi adhuc Hunnouangiones [Note: Haunenvvang.] hoc est, Hunnorum currus nuncupantur. Theodo in inferiore Boiaria Isaram superat, propter Rhodanum amnem, vbi iam Ottonis Veltae, [Note: Ottenfelden.] vicus admodum aedificiis cultus situs est, consedit. Vnde Theodophoro [Note: Diethfurt.] vtrique pago nomen est. In medio vtriusque exercitus Pontes Oeni erant. Vindelici, et Norici, si vtrinque commeare, et vires coniungere tentabant, inter duos nostratium exercitus intercipiebantur.
1. Theodo et Ludouicus M. eodem anno moriuntur. Filii Theodonis, Theodo II. et Vtilo. Ludouici filii: Litomarus, Theodoricus I. Hildebertus I. et Lutharius I. regnum diuidunt.
2. Theodoricus Rex Italiae Vessogetas et Danos aduersus Francos concitat. Vtilo Marchio Antoripensis constituitur, a quo nonnulli Caroli M. prosapiam deducunt.
3. Turogorum regnum orta inter Reges discordia a Francis occupatur. Diua Radegunda.
4. In Boiaria Theodoni I. succedit Theodo II. siue M. Legati Romani Theodoni sub conditione annui tributi pacem offerunt, et ad Theodoricum Romam inuitant.
5. Theodo magnanima responsione Legatos re infecta dimittit.
6. Bellum inter Romanos et Boios protrahitur, dum vterque Ducum opportunum tempus pugnandi expectat.
7. Anastasio fulmine percusso succedit Iustinus Thrax, antea subulcus. Qua occasione is ad imperium peruenerit.
8. Theodo ad pontes Oeni transitum simulans alio loco amnem superat, Romanosque aggreditur. Romani vndique circumuenti caeduntur. Oetingae insigne.
9. Theodo victoriam vsque in Italiam persequi tentat, a tergo praesidium Hunnorum collocat. Hundsrück regio. Ora Oeni subacti, Romani fusi.
10. Theodo versus Augustam Vindelicorum exercitu tendit, inque planitie Romanos fundit, Augustam euertit. Arianus et Marinus interempti.
11. Romani fuga sibi consulunt, Alpiumque fauces praecludunt. Alpium Penninarum descriptio.
12. Theodo monstrata a captiuis per valles via Inutrium occupat, fugientis militis Romani vestigiis per Pyreni montis iuga inhaeret, Romanosque bis fundit.
13. Romani et Boii vltimam belli aleam tentaturi concurrunt, Boii victores existunt. Seuerinus Praeses interfectus, Seruatus iu crucem actus.
14. Terminus inter Boios et Romanos. Marchiones ab Andechs et Tyrolii.
15. Diuorum Vigilii, Remedii et Theodori mors; Laureacum eversum et restauratum.
16. Romani Moaesias, Noricum et Pannonias relinquunt, ac in Italiam confugiunt.
17. Theodoricus Gotorum Rex, Imperatoribus Romanis inuisus esse incipit. Senatores ab ipso interfecti et eius causa exules. Galla filia Symmachi barbata barbam euellere detrectat.
18. Theodorici mors. Adalaricus eius nepos cum matre Amalouinda succedit. Iustini mors.
19. Romani et Goti perditas prouincias recuperare non audent. Theodo inter Boios et socios eas diuidit.
20. Quatuor Marchionatus Boiariae.
21. Longobardi in Pannoniam procedunt.
22. Theodo Boiis leges constituit, quas Theodoricus I. Francorum Rex confirmat, nonnullas tamen Religioni Christianae contrarias Hildebertus et Lotharius abrogarunt.
23. Theodo ad religionem Christianam inclinat. Proceres eam Reip. inutilem, Christumque pauperem et inuidum Deum venditant.
24. Theodo, postquam Boiis pacem et fixas sedes constituerat, moritur.
[Note: 1] THeodo dum expeditionem in Noricum meditatur, et castra Romana inuadere in animo habet, naturae concedit, quarto anno posteaquam Vindeliciam inuasit: is fuit annus orbis seruati quingentesimus vndecimus: clarus potentissimorum Germaniae principum funere Theodonis primi Reguli Boiorum, et Ludouici Magni Regis Francorum, autor est Gregorius Turonensis. Boius duos reliquit filios, Theodonem, cui cognomen Magni a rebus gestis postea inditum est, et Vtilonem. Francus vero quatuor filiis successoribus decessit Theoderico, Hyldeberto, Litomaro, et Luthario: atque hi imperium Francorum in quatuor dissecuere regna, quibus praetoria Regum nomina fecerunt, Aurelianense Litomarus: Parhisiorum Hyldebertus: Suessonum Lutharius: Theodericus maximus natu Mediomatricum, sub quo Apuitania, Turones, Rhemi, Belgica prima, et Germaniae continentur, possedit. Hic gener diui Sigismundi, regis Burgundiae fuit.
[Note: 2] Porro Theodericus Ostrogotorum rex Imperatoris Romani Legatus, vbi de superiorum principum morte certior factus est, Vessogetas consanguineos suos in Francos excitauit, captae sunt nonnullae vrbes in Aquitania a Gotis Danorum primum eadem tempestate audita sunt arma, incertum an autore Theoderico: extant certe eius Epistolae ad sinus Codani incolas. Cochelaricus res Danorum inferioris
Germaniae oram Gallicam grauiter adflixit. Theodopertus filius Theoderici Regis Francorum, et Vtilo Boius filius Theodonis, armato milite aduersus Danos properant, terra, marique hostes inuadunt, fundunt, caedunt, interfecto rege Cochelarico praedam omnem, ac captiuos recupe rant. Vtilo quod egregia virtute cognitus erat, et eo bello fortiter fecerat, limiti Antoripensi praefectus est,