im. 001

IESV SYRACI LIBER, QVI VVLGO ECCLESIASTICVS dicitur, carmine Elegiaco redditus, Ioanne Seceruuitzio Vuratislauiensi autore. Adiectum eiusdem autoris Carmen De Chricto Agno. BASILEAE, Per Michaelem Martinum Stellam.
im. 002

Ad lectorem. Si cupido flagras diuina poemata corde, Si melius uitae consuluisse uoles: Nec uanas hominum sectari pectore curas Digneris, quoram mens leuitate scatet. Entibi quae solers dedit enthea carmina Vates, Cui sibi cura tui, cui sibi cura Dei. Vt uigil intenta perpendas singula mente, Quae sunt excelsi dogmata uera Dei. Nam docet iste liber ctricta breuitate decorus, Et larga nitidus commoditate rei. Corporis ac animi dotes, quas noscere praectat, Si tibi cura tui, si tibi cura Dei. Quaratione Deus, qua sit uel proximus omnis Tractandus, mira sedulitate docet. Ac simul horrendas uitiorum detegit idem Sordes, uirtutem ac tollit in astra bonam. Denique sub paucis, complectar ut omnia uerbis, Hic nobis certam monstrat ad astra uiam. Hinc si te studium recti, si gloria tangit, Omnibus exemptus si cupis esse malis: Nocturna uersato manu, uersato diurna Librum: sic nullo fine beatus eris. Philippus Bechius.
3

LLVSTRISSIMO RINCIPI, AC DOMINO D. Christophoro Duci Vuirtembergensi et Teccensi, Comiti Montisbeligardi, etc. Domino suo Clementissimo. CVm iam olim clarum atque excellens fuit nomen Poeticae, tum multo uenerabilius, ac carius effectu~ est per eos, qui ad celebrandas et ornan das res diuinas hanc tam praeclaram ingenij facultatem conuertere uoluerunt. Quanquam enim studijs omnibus atque artibus humanis propositus esse debet finis gloriae Diuinae, tame~ in eo ipso locum quodammodo proprium uendicare sibi uidetur Poesis, ut que haud dubie pars sit Musicae coelestis, et ab afflatu quoda~ Diuino humanis ingenijs inseratur. Quod et Pindarus ille gentilis Poeta intellige~s, Musas (inquit) primum debere Deum ca nere. Ac Hesiodus quoque eas Ioui Patri adiungit, tan qua~ aeternas cantatrices laudum et beneficiorumipsius. In quo sitam
4

sancte illi senserunt, quibus lux isthaec defuit, qua ueras Dei laudes ex uerbo et pa tefactione eius haurirent: quid nos statuere oportet, qui uera~ de Deo notitiam ideo nimirum accepimus, ut tum purius, tum alacrius praedicando ac colendo ipsius nomini inseruiremus? Certe et in sacris literis eximium illud opus Psalmorum di uinae cuiusda~ Poeseos exemplum nobis proposuittutinterim taceam, quod eaedem testantur: Musicam qua~dam aeternam in ipsis coelorum thronis sonare, a qua et ea, quae in nostris te~plis adhibetur musica, et numerus iste concentusque Poeticus dubio procul effluxere. Ac cum Musica illa quae uocum et instrumentorum usu exercetur, magis auribus seruiat, et ut ceterae res momentaneae, leuius fere praeterlabatur, hoc nomine praestat Poesis, quod uicturis quibusda~ monume~tis tanquam diuturnus thesaurus in ipsis animorum scrinijs reponitur: ut cum illa obiter et ex te~pore, haec sempiternu~ canere uideantur. Qua de causa Regu~ quoque et Procerum praestantissimi quique res a se gestas carmine
5

ornari uoluerunt: ut scilicet quem in magnis atque egregijs actionib gloriae fructum spectabant, eum hoc modo ab obliuione et iniuria temporum diutius asserere~t, ac quatenus eius fieri posset, immortalem conseruarent. Et cum Plato, alijque docti et sapientes uiri praecipiant, Poetas utilia uitae et moribus scribere debere, lane et cum ipsa honestatis uirtutisque officia explicant: et cum illustra~dis magnorum hominu~ laudabilibus factis, exempla quae dam huic generi adiungu~t, munus suum non obscure exequu~tur. Maxime autem elucent, et quasi in arce~ rei tum inuadu~t, cum ad decus religionis, et ad ipsam Dei gloriam amplificandam uires suas intendunt. Nam quemadmodum Samuel ma gnus ille propheta Israelitarum, cum esset diuinitus a sterili matre impetratus, ministerijs quoque sacris tanta cu~ laude praefuit, qua~ta cum deuotione ac gratitudine his fuerat addictus: sic facultuas ista, quam om nino oriria motu quodam Diuino maxi mitestes perhibent, uire ac decentisime quidem ad usum eundem colendi celebrandique
6

autoris Dei refertur. Quare minus profecto circupecte facere isti mihi uidemtur, quihoc studium ortu tam sublime, usu tam magnificum, quid multa? totum coeleste atque diuinum uel contemnu~t superciliose, uel odiose derident. Ac cum fere prae cipua co~temptus causa in eo uersetur, quia id destiturum praemijs fuis inops, atque ad rem faciendam inauspicatu~ iacere uideant, querelam potius adferunt ad deplorandam fortuna~, quam idoneam causam ad eleuandam dignitatem Poeticae. Etenim si quibus altior ille Genius conti git, a quo ad res sple~didas, et honoribus, copijs, opibusque para~dis accommodatas ducu~tur, minime quidem cursum eorum inuidia nostra interpellabimus, du~ modo iustis et honestis rationibus ad id, quod uolunt, co~tendant. Illud tamen amice mo nuerimus, ne in rem eam supercilij aliquid erigendu~ sibi putent, ad quam tuen dam poitus et cohonestandam studia, ossiciaque omnia co~ferri decuerit. In quo inprimis audienda est insignis illa concio diui Pauli, qui uarietatem donorum Dei
7

cum diuersis corporis membris comparans dulcissime nobis mutuae communicationis studium co~mendat. Vte enim sin gula me~bra functionibus suis aptata corporis compagem fouent, decorant, atque sustentanuita hu~c multifarium donorum Dei apparatu~, ad tuendum et ornandum Ecclesiae, corpus mutuo quodam foedere connexum esse inquit: ideoque neminem debere alterius donum despicere, sed reuerenter id potius, et ama~ter complecti. Que enim integritas, quae species, atque uis esset corporis eius, in quo singula me~bra inter se dissiderent, et alterum altero con tempto, uel oppresso penitus dominatu~ tenere uellet? Immo uero succurrunt, et subseruiunt inuicem, et quod dicitur, mu tuas tradu~t operas, ex quo demum honor omnis, atque in columitas corporis totius emanat. Quid igitur nobis uenit in mentem, ut dum quisque suas rationes non so lum commode munitas, uerum etiam ele ganter et laute amplificates cupit, alterita men adiumento esse adeo non curet, ut po tius eam ipsam ob causam fastidiat, quia
8

praesidijs necessarijs desiituatur? Hoc uero est quasi insigne quoddam membrum a corpore Ecclesiae excindere, et si ita dicere licet, ma~cum id quandantenus, deformatu~que relinquere. Quid enim, paruum ne atque obscurum id est in donis Diunis, cuius uel ortus maxime ad Deu~ refertur, usus quoque in eodem glorificando praecipuus consistit? Equidem cogitanti mihi, qua~ ob causam uilius hoc atque indignius plerunque habeatur, nihil aliud occurrit praeter hominum imperitiam. Eleganter enim et uere dixit Plato: Sapientia~ si ocu lis cerni posset, mirabiles sui amores exci taturam esse: Quippe res eae, quarum uis atque splendor in oculos incurrit, facile hominum cupiditates commouent, et tanquam amatorio quodam poculo ad se ra piunt. Sic aurum, gemmae, fundi elegantes, aedes magnificae, caeteraeque res a fortunae benignitate subministratae, quia illustri specie ad oculos hominum sese exponu~t, non tarde inueniunt, a quibus ambiantur. Sic picturae, quarum uenustas similiter oculis percipitur, facile delectationem adferunt.
9

Sic Musici, fidicines, quod aurium sensus permulcent, et amantur, et fouentur liberaliter. Qui fit igitur, ut excellens ista pictura, et suauissima animorum Musice, Poesin dico, non modo nihil emereatur fauoris, sed etia~ a plerisque nuda atque inops reijciatur? Nimirum quia non oculis, non auribus exposita est: mentem aute~, qua sola prestantia eius peruidetur, non omnes habe~t recte institutam, et hac in parte (ut ita dicam) oculatam. Alioqui quid causae erat, cur Augustus et alij quidam Principes etiam hanc ipsam facultatem mirisice coluerint, et praemijs honestissimis affecerint? Oculos scilicet illos mentis illustratiores habebant, qua cum decus huius perspicerent, amore quoque in eam, et liberalitate maiore ferebantur. Quare si qui Poesin ut minus honorata~ despiciunt, magis illi mihi de hominum et temporum uitio loqui uidemtur, quam de indignitate rei ipsius ratione concludere. Hic uero ut persuasum esse debebat generosisingenijs, ut suum ipsa ductum sequerentur, et ab honestate potius optimorum
10

studiorum, quam opinione imperitorum dependerenuita simul optandum erat, ut quae se hoc modo intra germanos naturae suae fines tenuissent, eis aliquos tame~ in honestissimis ac Deo gratisimis studijs sperare patronos liceret. Quod si in pluribus fallit, dolere quidem possumus, queri non admodu~, cum pietas ipsa, et uirtus, et caeterae literae elegantiores eodem prope fato omnes labore~t. Quod si quis ita contendat, reijciendam esse pietatem, relinquendum omnem cul tum uirtutis et literarum, frustra enim in his inglorios, tenues, miseros quoque desu dare et angi nonnullos, florere contra et splendide euehi impios permultos, inscitia pariter ac flagitijs turpes: quis, queso, hoc ferat sanus, quis ut pestem atque furia~ rebus humanis immissam ha~c uoce~ non execretur? Neque enim illas res tantas ob fortunae incommoda aut contemptas, aut desertas esse uellemus: sed ei potius, qui in ijs elaboraret, et firmitate~ constantia~que me~tis precaremur, et opitulari, praesidiaque necessaria suppeditare, si nihil aliud, cupe
11

remus certe: nisi iam manifesie cum impiorum, et flagitiosorum et barbarorum cohorte conspirassemus. Quod eodem modo ad Poesin pertinere intelliget, qui hanc non ab extranea nube illa, quam fastus circundat imperitorum, sed ab ijs no tis internis aestimabit, quibus donu~ Dei pulcherrimum, et ceu insigne quoddam membrum ad orna~dum Ecclesiae corpus applicatum esse deprehenditur. Haec illustrissime Princeps, sum praefatus, non tam conquerendi de iniquitate aliorum, quam T. C. collaudandae causa, utpote quae literas atque artes bonas, et cuncta ecclesiae Christi ac Reipublicae or namenta mirifice tum amet, tum summa liberalitate afficiat. Neque sane uirtus ulla laudabilior, aut praestantior existere in Principe potest, quam quae religionis et literarum propagatione Deo pariter atque humanc societati gratsicatur. Exaggere~t alij laudes bellicas, numere~t uictorias et triumphos nobilissimorum Imperatorum. Rectius Cicero, qui ea, quae clementer et benigne fiunt, spolijs atque tropheis omnibus
12

anteferre non dubitat. Quid autem magis affine clementiae, quid cum omni humanitatis ac benignitatis laude cogna tius, quam literarum disciplinas, hoc est, religionis, et uirtutis omnis, et humanitatis incunabula nutrire, tueri, atque defendere? Ciuica corona in bellis erat gloriosior, quod praestabilius esse iudicarent, ciuem seruare, quam ferire hostes: uel sic ta cite confessi, nobiliora esse beneficia pacis, quae in seruando, quam bellican promptitudinem, quae in destruendo consistit. Qui uero cariores ciues esse possunt, qui in omni honesta ciuitate magis et appetendi et seruandi, quam religionis, uirtutis literarum societate arctissima coniunctus chorus? Hunc uero qui conseruauerit, potestne eius cum laude ullius corona bellica certare? Neque tamen haec ideo dicimus, quod Principes uiros inertes, atque imbelles relin quere uelimus, hoc praesertim malitioso te~pore, quo in primis optabile fuerit pijs Magistratibus tantu~ adesse robur, quo et Turcarum latrocinia depel lere, et intestinorum dicidiorum incendiarijs
13

aut formidini esse, aut certe, cum res ad extremam necessitate~ deuenisset, coe~rcere eos grassantes possent. Qua im re quae sit existimatio, quae fama ac spes communis de tua Princeps fortitudine, magnanimitate, industria, libenter hoclo co dissimulo: dum te, quoad eius fieri liceat, florere potius in pace ut Diuum Solomone~, quam ut Herculem aut Thesea aliquem conflictari cum monstris bellorum exoptamus. Cum autem C. T. in optimarum artium choro etiam Poesin amplecti non dubitarem, eam praesertim quae sacris ma terijs tractandis, ad structura~ domus Dei operae nonnihil confert: uisum mihi fuit, hu~clibrum a me carmine redditum, breuem quidem illum, uerum pieratis et sapientiae praeceptis peramplum, Illustrissimo nominituo dedicatum in luce~ edere. Idque me iustissima de causa facere arbitrabar, si auspicio C. T. dicarem librum eum, qui, ut ipsa uulgaris tituli inscriptio testatur, sanctis et utilibus sententijs attemperatus est, ad omnes eius Reipubl.
14

ordines informandos, quae sedes Ecclesie et pietatis sit futura, quale~ uidelicet tuam esse modis omnib. elaboras. Vt enim am bitio queda~ est canes uenatoribus, equos lectiores studiosis equestris rei donantiu~: ita Prin cipi inter nutritores Ecclesiae facile hoc te~pore praecipuo maxime, opinor, conuenit Ecclesiasticus. Peto igitur, illustrissime Princeps, ut studium hoc atque officium meum clementi pectore suscipias, in quo cum uetustum et probatum morem dedicandorum scriptorum, tum materiae ipsius rationem tibi iure accommodatam secutus sum. Quod superest precor Christum Dominum nostrum, ut te, ac posteritatem tuam benigne protegat, ac sempiterna foelicitate coronet. C. T. deditis. Ioannes Seceruuitzius.
17

IESV SYRACI DE AVTORE ET INTER. pretationelibri, PRAEFATIO. QVae uia, foelicis quae sit sapientia uitae, Perpetuum nobis defluat unde deucs: Scrutati lege~, monimentaque ditia uatum, Quaeque sequens illos postera cura dedit: Explicuere suis multi cum laude libellis, Ceu uario dulces flore rigante fauos. Vnde sit, admirans Israelitida gentem, Qui celebrem doctis sentiat esse uiris: Quaeque sit ista, roget, sapientia, quasque refundat Eximias tantae cognitionis opes. Iam quoque si quis erit studio uigilantior acri, Pectus ab his gaudens excoluisse bonis: Non tantum docto sibi proderit ipse labore, Arte sed in medium publica dona feret. Quaeque tenet, scriptis celebrans et uoce diserta Non sinet obscuro pressa latere situ. Haec noctrum mens egit auum, cui multa legenti Doctrinae postquam condita gaza fuit: Quam uatesque dabant, sanctae quam scrinia legis, Praeterea aut nostri quae peperere patres:
18

Sumpsit et ipse pius calamum, collectaque passim Munera communem iussit habere manum. Vt modus et ratio uitae non deforet ulli, Qui sapiens mores uellet habere bonos. Quisquis es o igitur nostris studiose legendis, Inueniat fructum sic labor iste suum: Perlege, nec nostrum contemnens desere munus, Si te forte parum dictio culta mouet, Sunt haec Hebraeis primo generata sub ortu: Lingua alios habitus non bene nostra capit. Sic lex ipsa quidem, sic diua oracula uatum, Et quemcunque dedit natio nostra librum, Concinne externo minus in sermone loquuntur. O quam natiuo plus iuuat ore loqui? Nos tamen ut uidit peregrinis Nilus in oris, Ipse peregrini capit et oris amor. Et natiua librum dediscere uerba coegi, Versus et externis posset ut ille legi. Mitior ac placidam qua Rex Ptolomaec quietem, Diues et auxilium Bihliotheca dabat: Iuuit in hos usus operam praebere fidelem, Exactum lucem ferret ut istud opus: Scilicet et lucem cunctis quoque redderet illis, Qui uitam cupiunt instituisse suam: Quique Dei iussus siue extera turba requirunt, Siue quis e nostris nunc sapere exul amat. FINIS.
19

LIBRI IESV SYRACI, VVLGO ECclesiastici, CAPVT I. QVem penes est solu~ regnandi cuncta potest??? Immensae radiat lucis origo Deus. Omnis ab hoc uno sapientia funditur, omnis Huius in aeterna lucida mente sedet. Quis prior aequoreae numerum finiuit arenae? Aut guttae pluuijs quot ueheremur aquis? Vnde uetustatis series in secula durat? Quis potuit mundi dinumer are dies? Culmina quis coeli dimensus, iugera terrae, Nereidumque domos, imaque regna maris? Omnia cum certa pulcherrima lege ferantur, Lex tamen a solo est ista profecta Deo. Quid faceret, nemo docuit, tamen omnia fecit: Consiliumque suum, cum nihil esset, erat. Huius ab eloquio doctrinae quaerite fontem: Stare nihil, quod non iusserit ipse, potest. Quis posset sapientis opus, quis munera nosse. Certa nisi a summo sit data norma Deo? Maximus ille parens rerum suprema potestas, Cuius in aetheria sede refulget honor. Qmnia qui ualidis torquens moderatus habenis, Terribilique gerit regia sceptra manu.
20

Ille reuelauit sacrae mysteria mentis, Nuncia spiranti numine uerba mouens. Consilium, mensura, modus, rerumque figurae, Illius haec curae prospicientis erant. Inde uiget mundum sapientia fusa per omnem Magna Creatoris cernere signa licet. Omnis ubique Deum sentit caro, munera sentit, Quae dat inexhausta prouidus ipse manu. Praecipue tamen ipse pios illustrat, amari Se quibus et uero cernit honore coli. Suppliciter Dominum timuisse potissima laus est. Pulchrius hoc nemo speret habere decus. Laetitiae largis fluit hinc bona copia riuis: Hoc placitum capiti sit diadema tuo. Mitia, uis, subeant tranquillo gaudia cordi, Laeta sit aeternos, uis, tua uita dies: Incipito Dominum submissa mente uereri: Inde doloris erit finis, et inde salus. Prima in amore Dei sapientia, raptus ab illa Intuitu solo grande sequetur opus. Mixtus amore timor, sapiendi fons in utroque est. Vt sapias ergo, disce timere Deum. Pectoris haec fidi latet ars penetralibus imis: Culta per hanc rara foemina dote nitet. Hanc quicunque tenet, iustos numer abitur inter, Fidentisque Deo pars quota gentis erit. Hac ducestorebit pietas, hac nempe magistra Constat syncerae relligionis iter.
21

Labe carens haec est, et candida pectora seruat: Efficitur quiduis dulcius huius ope. Vt iucunda tibi studijs foelicibus aetas Transeat, et grauibus sit me dicina malis: Vt te restituat coelestis gratia lapsum, Non aliam poteris tutus inire uiam. Diuitijs inhiare caue, fuge quaerere lucra, Mente nisi solers sis reuerente Deum. Nam si supplicibus Numen uenerabere uotis, Tota domus largas accumulabit opes. Vix tua magnificam capient bene scrinia gazam, Addicta Domino quam pietate feres. Dixcris hanc uere regum superare coronas, Ornatus uertex qua sapientis erit. Hinc tibi prouenient securae commoda pacis: Cunctaque successu pro speriore fluent. Haec tua te claras tollat doctrina per artes: Haec tibi cum multa praemia laude dabit. Hac radice suos effert sapientia ramos, Quae uiret, et senij non graue sentit onus. Non scelerata aliquo te uertet noxa furore, Numinis obstanti si teneare metu. At cuius procul ex animo timor excidit omnis, Inuisus Superis insua danna ruit. Expectant humiles sua tempora, fidere norunt, Et pendent illo, quem coluere Deo. Ergo nec affectis desunt solatia rebus: Pressa nec illorum causa probanda cadit.
22

Eximiaeque bonos testes uirtutis habebunt: Impietas quamuis iurgia spargat atrox. Nam uexare solet furor haec arcana prophanus, Quae DEus e gremio protulit ipse suo Heu quid ab ignoto miserabilis error abhorres Thesauro, quo nil maius hic orbis habet? Vos o stat melior quorum sententia menti, Noticia petitis qui meliore frui: Discite Diuinae sacrata oracula legis, Ista salutari cognitione iuuant. Hinc oritur Domini timor, his sapientia gratis Excolitur studijs, assidueque uacat. Quodque Deus fidei probat alto robur Olympe Ardua mansueto pectore quqeque ferens. Heu quid et hos titulos simulator perfide captas. Falleris, et fuco turpia monstra tegis. Corde Deo nolificto seruire, nec auram, Et populi plausus stulte require uagos. Crede nihil, sermone nihil, factisque referto, Iudicio ni stet causa probata tuo. Nec nimium te tolle audax, pronumque ruinae Offer: habent cauti commoda magna metus. Ipsa suas aperit uentosa superbia fraudes: Ipsa sui, Domino uindice, causa probri est. Tutius hic uelis pr aeterlabere remissis: Corde nisi uere supplice nullus eris.
23

CAPVT II. OQuicunque cupis summispia iussa Tonantis Subditus officijs rite subire tuis, Instrue te uario, quem fert haec uita, labori, Non uacat arumnis tale ministerium. Ergo tibi tnuictas addat patientia uircs, Inque dato constans usq resiste loco. Et tu sperne minas, et blandos sperne susurros, Haereat in solo mens tua fixa Deo. Nedc qua parte labas, tota procumbe ruina: Saeperepugnando uis tua maior erit. Quicquid erit, iam certa tibi uictoria Palmam Afferet, aduersum si toler abis onus. Sis patiens, omnis fortunae coneidit ictus: Haec tibi ad insultus quoslibet arma para. Nam uelut excoctum rapidis fornacibus aurum, Certa dedir flammis experimenta sui: Sic sibi dilectam uario discrimine turbam versat, et iniecto ceu Deus igne probat. Tam bene cum tentet, tentanti fidito patri, Et spe plenus iter quod dedit ipse, tene. Eripiet certe, nec in hunc sperasse pigebit: Tumodo quem metuis crede fauere tibi. Edocti Dominoiusto parere timore, Hunc statuant omni uelle iuuare bono. Ule uel in medijs laetam feret aestibus aur am, Et facilis quassas gratia tollet opes.
24

Edocti Dominopuro parere timore, Expectent lenta quid pietateparet. Hoc nixiscopulo confirmabuntur, et omnes Contemnent fluctus, nausragisque minas. Ecce libet ueterum longos euoluere fastos: Temporis historica stet mea causa fide. Eccui subiectae Domino fiducia mentis Turpis, et indigno fine pudenda fuit? Ecquis succubuit foede desertus, et illum, Cuius erat metuens, sensit abesse Deum? Ecquis ab hoc surdamceu non admissus ad aurem, Obtulit Aeolise irrita uota Notis? O pietas, o alta Deimiseratio, quam non Auersus miseris, aut grauis esse potes? Promptus es ad ueniam, subito peccataremittis: Gratisque eccelerat, quo premit ir a magis. Ah miser, et nimium fortuna alienus ab omni, Praesidio sibi qui non putat esse Deum. Ah miser, et nimium furijs nunc uictus ab ipsis, Qui uagus hinc aliam quaer ere tentat opem. Tu qui despondes animos, et fidere cessas, Occumbes uitio proditus ipse tuo. Deficis ante diem, nec te ad meliora reseruas. Hei nuhi, sub Domino iudice qualis eris? Quos timor, et Domini tangit diloctio, credunt Ipsius colquijs, sanctaque iura colunt. Grata quis huic faceret, nisi qui uigilanter in ipsum Sollicito prudens respicit usque metu?
25

Diligere hunc aliquis possit? nec pareat illis Legibus, in populo quas iubet esse suo? Quid nisi corda Deo submissa parare decebit, Huic pia quos humili cura timore dicat? Illius ad cunctos certi consistere nutus, Soluere debebant talibus ora sonis. Nos Domini quouis agitet manus istat tumultu: Versatos Domininos iuuet esse manu. Plena sit immodico cum mens humana furore: Quantus hic est, tantum se bomtate probat. Viquesuos acrisigit praecordia telo: Vulnera sic idem, quae dedit, illa leuat. CAPVT III. VT tua foelicem peragat sors candida cursum, Et numeres uitae tempora loeta tuae: Hoc tibi, quod teneros iam nunc exerceat annos, Dulce rudimentum, mi puer, esse uelis. Vt uereare tuos, qui te genuere parentes, Promptus et obsequijs demereare pijs. Flagitat ipse Deus cari genitoris honorem: Ipse opus impositum matre tubente iubet. Censor in hos facilis no xam condonat acerbam, Vidit honoratos a quibus esse patres. Ingentes cumulat thesauros diuite censu, Addictum matri quem pia cura facit. Te quo mulcebunt studio, tua pignora, nati, Nunc obseruato de patre signa cape.
26

Dat faciles uotis aditus ad limina patris Aetherij, terrae cultus in orbe pater. Hinc tibilongaeuo uenient in corpore uires: Producet fatum serior hora tuum. Quid magis est aequum? de te laetabitur illa, Viuere per quam nunclaetus et ipse potes. Illa pius suauirecreabis pectora sensu, Pectora quae sibite coniribuere prius. Hoc Domino dare te, matri dare conuenit istud: Numinis obseruans, hic quoque patris erit. Seruiet, atque suos reuer ebitur ille parentes, Ceu dominos, Dominum quiscit amatquepoli. Et pater, et genitrix, fidissima nomina fida Voce celebrari, re meruere coli. Horum sub dominis patiens arcteris habenis, Vtfaueant linguis, omnibusquebonis. Nam patrijs opulenta domus consurgere uotis, Et ruere exitium matre precante, solet. Heu nimium crudele nefas, heu turpiter excors, Ludibrio si quis gaudet habere patrem. Inte, si neseis, genitoris probra redundant: Dedecus, o demens, excutis ipse tuum. Gloria, crede mihi, prima est decorare parentem: Quaquenotas matrem labe, notatus abis. Nate quid addubitas patris fulcire senectam? Suscipe tutandum, cuius alumnus eras. Neu fias illi miser andicausa doloris, Donec aget uitae debita lustra suae.
27

Perfer et infirmis deliria nata sub annis, Ingenium senio cum puerile geret. Nec tu quod uiridi praestas solertior aeuo, Asper in hunc rigidum tolle supercilium. Officia in meritos quae sunt collata parentes, Semper inobliti nomen honoris habent. Crimine sis quanuis non emaculatus ab omni, Obruet haud fato te mala culpa graui Cumqueperhorruerit saeua fortuna procella, Visus in extremis restituere malis. Scilicet aduerso glacies ut sole liquescit: Sic uanescet onus criminis omne tui. Omnia percipies euentu uera, nec unquam Officij culto taedia patre feres. Quam male desertus seras canet ille querelas, Quimodo deserto trux genitore fuit. Quam male turbatum Domini execratio perdet, Turbatastabat qui modo matre ferox. O ego quo donem te munere, quanta recludam, Doctrinae studio si capiare meae. Ipse ego iam ueniam nouus ad pia corda magister, Et moneam modicae fortis amare statum. Alta petant alij, tu sortem spernere noli, Quam tibi dant parca numina fausta manu. Has tibi diuitias prae cunctis elige pompis, Trita quibus mundi uana theatra strepune. Quo migis altarum scandis fastigia rerum, Hocmagis suque premens improba corda doma.
28

Hac tibi coniunges Domini ratione fauorem, Quisolet in magnis rebus adesse comes. Maior ut hoc nemo est, sie infima tollere gestit: Quaelibet ex humilisuscitat alta Deus. Ergo morare Deum, nec sortem sorte retrude, Nec certa uires exuperare tuas. Quod Deus edixit, non declinante teneto Mente, nec iniusso surgere tende modo. Quid iuuat inuitis errare per omnia Diuis, Et non mandatum uoluere sempter opus? Officio metire tuo tua facta (quid ultra Expetis?) his curae terminus esto tuae. Plus, tua quam possit uirtus, tua snumer a poscunt: Si potes hanc metam tangere, tange, sat est. Ah pereunt multi nimia se mole grauantes, Dum freti proprio robore multa mouent. Nam solet hos ipsum facile exhaurire periclum, Qui uaga praecipites sponte pericla petunt. Opprimitur tristi fiducia uana ruina, Euentu fumos discutiente lcues. Ipsa suas ruit in clades fiducia praeceps, Et montus turba continuante trahit. Tota nihil tumidae prodest elatio mentis: Si poteris fasius mittere, saluus eris. CAPVT IIII. QVisua de caecis secernens sensa tenebris, Aggreditur recta remreputare uia:
29

Illum diuini nunqu am meditatio uerbi Lassat, et huic prona deditus aure patet. Cuius et ingenuum caepit spaientia pectus, Hunc cupidum grata detinet ipsa schola. Discite quoe pietas, et sanctinomina tangunt: Nil, msi quodratio comprobat aequacanam. Namque docebo pia miseris succurrere dextra, Mumificum laudans auxiliantis opus. Plamma uelut sparsis ardens extinguitur undis, Cum truba ad gelidam territa fugit opem: Sic animum lenis refrigerat aura benignum, Turpiter admissicum furit aestus atrox. Munera munerbius pensabit maximus autor Muneris, atque parens omnis ubique boni. Donec eris foelix, misero te gesseris aequum: Sic quoque confurges, cum male lapsus eris. Obona progenies, superum gens addita iussis Pauperis indignam fac miserere uicem. Instaura quodcunque potes, nec limine Pelle Orantem clausas ferreus ante fores. Pro sceleris genus, immitine proijce fastu Quem stimulat dirae uis malesuada famis. Parce precor duris luctantem laedere fatis: Nec loca det pltgae plaga cruenta tuae. Vulnere pro saeuo, matur as prome medelas, Sintque tuum, per te qui ualuere, decus. Heu fera barbaries proculo procul illa facessat, Quae miseras surda negligit aure preces.
30

Luminibus tumidis quae dedignatur egenum, Etsimul aspectu cogit egere suo: Illuis ingentem gemitus penetrabit olympum, Duritia lachrymas excutiente tua. Nec genus aetherio nequicquam semine ducit, Aut opus abijciet conditor ipse suum. Ergo caue iustam de te fer at ille querelam: Nontibi qui sordet, sordet et ille Deo. Hicuos praecipue mibi fas attendere, quorum Iudicij teritur conditione locus. Iurgia iudicijs absint, et dira cupido: Et nihil hic uobis relligione uacet. Militia ad proprios nonhaec deseruiat usus, Armased oppressis induat aequa uiris. Nata patrocinijs miserorumiur atuentes, Excipiant miseros qua pietate decet. Iniustum prohibete nefas, subducite fessum, Quem ferus insoneem sub iuga feruor agie. Corda quid imbelli muliebria proditis ore, Quos sacer in tanta sede locauit honor? Este uiri, iusto reprobos cohibete dolore: Iudicium trepido debet abesse metu. Elebilis at patrio tibi more fouebitur orbus, Et columen uiduae te iuuet esse domus. Talibus egregius tendes super aethera factis, Et quasi proenies omnipotentis eris. Non ita te genitrix tua complectetur, ut ille, Et plus naturae foedere sacra ualent.
31

Tantane te nobis sapientia uertice pulchro Exeris, et cuptdos ducis ad alta tuis Fallor? An hic solidae quaerit noua lumina uite, Qui tua scrutanti dogmata corde subit? An sua non falsas per gaudia somniat umbras? Sed cumulat ueris muner a plena bonis? Ille uel ingenti per saecula laude uigebit: Magnifico celebris nomine semper erit. Illi nil Superum non annuet aequa uoluntas, Cultor in hanc fidei qui manet usque tenax. Vis seruire Doe? uerbum quod misit honora: Summa pij cultus haec erit una tibi. Quid petis huic alia dubius ratione placere? Edita nempe Deo uerba, ut ameris, ama. Hinc tua parendistudio sapientia crescat: Iamque adeo multis dux probus esse queas. Illa tuos habitet tecum coniuncta Penates: lam speres nullam posse nocere luem. Sed neque suscipies illam nisi fraudis inanis: Nescit polluta ducere sede moras. Proinde tuae dominam uitae syncerus adibis. Vt te cum tota posteritate beet. Torua licet primo contracta lumina srome Obuertat, speciem dissimulata suam: Te licet anxietate graui, stimulisque fatiget, Et tua sub ferulas terga domanda uocet: Spectata tamen inde fide, mox clarior ibis. Etreferet uultus blandior illa suos.
32

Tum dolor exhibito lenimine cunctus abibit, Perquetuos salient gaudia crebra sinus. Tumsua, quaeuideas, mysteria sancta recludet, Etpenitus radijs lucis agere nouae. Infoelix quicunque probo consistere corde Nescit, et interitus arte cauere suos. Perniciem fugiens sequeris fallaxque repertus Transfuga, uitatis a speriora feres. Temporis o fili si commoditate fruaris, Causa nihil cura possit iniquatua. Nonpudor impediat profiteri iusta uolentem: Detege, quaetacito pectore sensa latent. Est pudor in uitio, pudor est in honor e uicissim: Qui deceat, cauta sedulitate notes. Nulla tibi tanti per sona sit, illius ergo Vt trepidans animo deficiente cadas. Terreris uana formidine, poenaque maior Stulte deserto te manet officio. Libertas digna est, homines cum iure tueri: Et quod fas fuerit, fas tibi crede loqui. Vtiliter ueri sic cognita gloria surgit, Et fulgent donis fasque piumquesuis. Plus quoquesit uerum quam tu tibi: uerangeando Ne quaeso falsum nomen habere stude. Quid tua sacrilego propugnans stulta furore Crimina, cum uero turpia bella geris? Praestiterit longe, si tecum inrgia coeptes, Erratum damnans et fateare tuum.
33

Ne cunctere, tuum nec sic qui dedecus edis, Hoc ducas ultra dedecus esse loco. Quam male contendes aduersus prona natator Flumina, pugnabis tam male uera negans. Quare stultorum disiunctus ab agmine toto, Foedera quae uero sunt, inimica fuge. Quamuis hos late dominata potentia cingit, Sit tibi conantes stulta iuuare nefas. Quin tua pro uero, superat dum, uita laboret, Hacque tuam maneas in statione necem. Sic Deus ipse tuas iugi certamina partes Asseret, et coeli iunget ab arce manum. Ventosae promissa procul sint aurea linguae, Quae nullam factis exhibuere fidem. Crudelis sit iniqua procul uiolentia dextra, Etrabies acri digna leone magis. Netua sint trepiditurba confusa tumultus Tecta, nec in famulum consule dura gregem. Clausam ad danda manum, sumendaque semper apertane Quisquis habet, nunquam dignus habere fuit. CAP VT V. ESt quaedam (quicunque uolet cognoscere pestem, Audiat) est quedam sed speciosa lues. Illecebras habet illa suas, atque ebria tanquam Turget, et ex opibus blanda uenena trahit. Admiratur opes, opibus secura triumphat, Curandumque sibi nil superesse putat.
34

Intrepideque, rapit sua quo petulantia, fertur: Cum libuit, instum, quod licet, esse uolet: Talia quinetiam faciet conuitia coelo: Ille Ille potens ultor, quem paueamus, ubi est? Hanc age mortalis, propera propellere pestem: Fide nec in bullis bulla caduca tuis. Quem ludas non est, non est pater ille sepultus, Aethere quirutilo tela trisulca iacit. Ille tibi cristas, si quas attollere gestis, Deprimet, et saeui uindicis orageret. Scilicet ut nullo lueris peccata dolore Hactenus, et fueris sospes ad mone scelus: Non impune tamen speres euadere semper: Adueniet sero poena morata gradu. Mite quidem Numen tarde descendit in iras, Supplicium pensat sed grauitate suum. Ergo si qua parum poenas iniuria sensit, Ne tibi blanditus perge patr are malum. Haud ita se nobis Superum clementia spondet, Peccandi nullum cogat ut esse modum. Quanta Dei bonitas, tanta indignatio laesi est: Eius et in reprobos ira perennis erit. Id metuens resipisce cito, nec differ in horas, In tua placandum flectere uota Deum. Dum licet, et ueniae Patefacta est ianua curre Praeueniat ne te iudicis atra dies. Illa (quid expectas?) cum securissmus ibis, Causa tibi subitae perditionis erit.
35

Tunctua nil prosint, quae fraude pararis iniquae, Praesidia, et nullam diues habebis opem. Instabiles animos, et uento quolibet actos Linque, nec in dubium te trahat error iter. Vox tua cum factis immotum certa tenorem Seruet, et aequidic ae sit grauitatis amans. Audi multa prius, rogitans quodcunque necesse est, Iudicium notis rebus et adde tuum. Nec tibi turpe putes uti moderamine lento. Multa minus properan sdexteritatte facit. Iure ego laudarim, mihi qui perceptarenarret: Sedneque laude caret, qui male notatacet. Etfari quaedam, quae dam tacuisse iuuabit: At facile in lapsus lubrica lingua trahit. Quomagis effugies lingua proscindere quenquam, Et delatoris crimina foeda sequi. Turpe facultates furto mulctare procai, Turpius est famaesurripuisse decus. Hoc tu, seu grauibus miscet sua iurgia causis, Friuola seu iactat, ne leue crede malum. Quaerit amicitiae disrumpere foedus, et atris Conserere hos odijs, quos modo iunxit amor. His tu non unquam coeptis penetrabilis esto: Et pere at potius, qui mala tanta cupit. Tu mane as caro semper coniunctus amico: Artificem sceleris techna maligna premat.
36

CAPVT VI. NOn ita de tetricis, non sis de magna professis, Vt passim cunctos uituper are uelis. Crimen habes nimio culpator liuide mordens Crimine, iudicij contrahe uela tui. Ne uelut excusso foliorum germen honore Marcidus, et lenta tabe solutus eas. Neue suis spoliata uelut sis fructibus arbor, Arida quae succi nil uegetantis habet. Pectora nam, foedo quae sic oppleta ueneno, Ipsa necaturase sibipeste nocent. Quique fera multos lingua commouerit hostes, Fiet eis casu fabula grata suo. At bonus expendens clementius omnia candor, Aucupium multos conciliantis habet. Arbiter et facilis, quae dixerat, audiet aequa. Tale redit precium, merx tua qualis erat. Est aliquid blandam cunctos tractare per artem, Flectere et obsequijs in sua uota bonis. Hoc tu cum facies, multis e millibus unus Vix erit heu pura doctus amare fide. Qua licet, ergo tene medium, nullique seuerus Pacta tamen socio foedere tardus adi. Ille tibi demum sit uere fidus amicus, Perspectus tristi qui tibi sorte fuit. Spectat amicorum, quae carpat, commoda uulgus, Fortuna nudum destituente fugit.
37

Sunt quoque, quos facili possis offcndere causa, Vtque modo intrauit, sic leuis exit amor. Hossua cum rabies furijs accendit amaris, Te cuperent quouis interijsse modo. Iamque uel infandat te proditione peremptum Vellent, et caedis ducere possereum. Denique quid facias? tibi cum ucl mensa sodalem Iungat, amicitiae qui graue iactat opus. Hic, tua dum uulturidet fortuna sereno, Itque tenor fati dum sine labe tui: Assiduus laterifertnr, tua tecta pererrans, Seque parem domino credit habere locum. Etfruitur tecum donis communibus audax, Parta labore tuo, ceu sibi partarapit. At simul urgebit tempestas horrida amicum, Terga fugae nusquam conspicienda dabit. Forsan et aduerso latitabit in agmine fallax, Et dabit indicio plurima damna suo. Effugere estratio manifesti nominis hostem: At quot habes iunctos effuge, tutus eris. Magna quidem fidus munimina praestat amicus, Et seret immensum, quo potiare, bonum. Ille uel est precio longe preciosior omni, Et tantas nullis aequiparabis opes. Sufficiet iucundatuae solatia uitae, Et curis adimet ponder a uasta tuis. Hoc tamen ut foelixtam raro munere fias, Ante tibi placidum fac pietate Deum.
38

Quippe Deum reuerens, meliore parabis amicos Auspicio, similes inuenicesque tui. Vtilis, ofili, cunctis sapientia rebus: Quae, fine, dux coeptis adsit ubique tuis. Ista gubernatrix primo te flore iuuentae Dirigat, annoso sit comes ista seni. Perpetua sapiens sic assuetudine fies, Et tibi plena sacrae pectora lucis erunt. Aruatibi credam: fortes imitare colonos, Quiscindunt terram uomere, quique serunt. Arua tibiuersanda pio sapientia corde: Iste dabit fruges, iste serendus ager. Temporis exigui feret haec cultura labores: Postmodo sed gratas messis habebit opes. Scilicet, anne magisterium sub triste negabis Ire, nec hoc pressum uiuere posse iugo? Ista rudes faciunt, quos stulta ferocia iactat. Nonfacit ad monitus barbara turba meos. Exacti lapidem cum spectabuntur ad illum, Turpia mox refugo cum pede probra ferent. Multa quidem tutis clamant impune theatris, Quaque licet, uideas grande crepare sophos. Sed si forte suo nudetur inertia uaecors Tempore, tum penitus nil sapuisse liquet. Huc ades o melior duce me formanda iuuentus: Consilijs autor non rcpr obandus ero. En illic regina, tamen quod uincula nectit, Inijce nen timidos uincla sub ista pedes.
39

Da te compedibus, da uinctum colla catenis, Vincta per hanc leue sit guttura uincta pati. Pondera fert humeris, humeros inflecte sub illa, Et te captiuum protrahat usque sine. Illam corde petes toto, prouectus ad illam, Quas dederit, serua ui remor ante uias. Quaere, nec illa fugas errante per auia cursu, Quaerentis dubium ludificabit iter. Non quaeritantum, sedrecta gaudet adiri. Ipsa repertores polscit adesse suos. Ergo prehensa tibi, (nam se uolet ipsa prehendi) Haereat, e manibus nonreditura tuis. Tandem tempus erit, cum te solata dolentem Pro luctu iubeat gaudia laeta sequie Cum neque te uinctum-sed fultum compede dices, Nec torquem poenas, sed peperisse decus. Afpice, quos graditur celebres induta paratus: Quod gerit ipsa, tuum nil tamen esse negat. Purpurea caput ingreditur uelata tiara, Purpurea faciet te quoque ueste tegi. Emicat ipsa comas fulua redimita corona, inque tuis pones aurea serta comis. Tu parere modo, tu cor dahibere memento: Gloria cordati sic erit ampla uiri. Tam bona non ueniet cupidas nisi praeda per aures: Haec tua connexis retia tende plagis. Auscultans duidas inclina uocibus aures, Et dictata memor mox facienda tene.
40

Haec quoque teratio semper senioribus addat, Quos usus rerum non sinit esserudes. Denique diuinae radius sapientia lucis Extat ab eloquio percipienda Dei. Sola Dei tales edunt oracula uoces, Quarum si serues pondera, sanus eris. Has quemcunque uides agitantem pectore curas, Illius assiduus limen pousque teres. Tota uoluntatem Superum meditatio uitae Spectet, in hoc omnis sit tibi fine labor. Disce Dei per uerba Dei iusto ordine lcges: Eluet hic uitium pectoris omne tui. Purgataeque dabit penitus noua lumina formae, Optato sapiens ut foueare statu. CAPVT VII. QVaerimus infausto cur tot sint agmine clades, Et desit nostris meta, modusque malis? Lata frequensque uia est, ultreque admittimus ipsi: Omne uenit sortis, per mala nostra, malum. Effugere omne malum potes, effugiture teipsum: Eijce de proprio semina prauasolo. Fortunam quereris, de te sic nempetacebis, Fortunae cum sis impia causa tuae? Corrigete, totum componet et illa tumultum: Flecte tuos cursus, flectet et illa suos. Cur ager excolitur prouentu largus iniqui? Culturae messis conuenit ista suae.
41

Fertilis ille quidem septeno foenorereddit, Quaeseris, et glebae, non tibi, saeuus eris? Nonne uides, multos stimulis ut diralacessat Ambitio, Mundipublica nempe lues? Ambitio sacris, optat regnare prophanis, Ambitio dominum quaerit ubique locum. At tu nec sacris, necregnature prophanis Occurres propero quaeque per alta gradu. Scilicet ante Deum sacras irrumpat adaras, Qui compos tanti muneris esse uolet? An nihil hunc grauitas terrebit tanta laboris, Cuncta suo possint haec quasi marte geri? Venerit ad regem pomposa clarus in aula: Cedite, sunt tanto cuncta gerenda uiro? Quofuriose ruis? quo uentis duceris istis? Non est dexteritas, quod furor acer erat. Iudicis affectas titulos, fascesque superbos? Parcius affccta: saepe tulisse nocet. Illum ego crediderim superis de gentibus ortum, Libera quid dempto crimine iura dedit. Omnia in integrum saluo conuertere iure, Corrigere et uitij quodlibet arte genus, Fallitur, hoc fpondet cui spes temer aria: non est Humanis aequum uiribus istud opus. Vidi ego magnorum spectantes ora reorum, Attonitos ipsis succubuisse reis. Territus obticuit, qui debuit esse pauori: Iura nec autoris, iura potentis erant.
42

Horresco reserens, multos teterrima iuuit Seditio, populi tristia busta sui. Seditio scelerumfax, et uiolentia uulgi, Omnibus o numeris conduplicate furor. Iam tibi praedico, paenas, atque horrida cerno Fulmina, cerno ipsum bella mourere Deum. Vindicis hos uultus, atque has nunc accipe flammas. Ille minax tibi sit, si potes esse minax. Non hunctaurorum placabis sanguine fuso: Adit sacrificae dona cruenta manus. Ne scelere in tanto Superos tibi finge fauentes: Poena manet falsis non remouenda sacris. Grata quidem concepta pijs oratio uotis, Non dubiam coelo debet habere fidem. Illa sed ut pia sit, scelerum remouete furorem, Totius et studium uos pietatis agat. Expositos inopi uos munificentia prastet, Dextra nec ad dandum languida facta cadat. At neque ridenti miseros deludite uultu: Risus in Eumenidum competit iste genus. Risus inexpertis uenit hic a mentibus illum, Mergere qui subito, tollere quique potest. Impia ne uestros laedant mendacia fratres, Mendaci nemo proditus ore gemat. Totus in insernas abeat mos ille paludes, Non leue quisequitur dedecus ore leui. Ipsaque garrulitas, et inanis copia uocum Absit, in alloquijs hanc produl abde senum.
43

Murmura tunc etiam non protrahe longa moratus, Cum uolet ardentes fundere lingua preces. Difficilem reddit si cura domestica uictum, Et colitur multo terra labore tibi, Mole sub hac ne te torpens in taedia soluas: His acui curis te iub et ipse Deus. Cum male peccantem seduxit deuius error, Errorem turba ne tueare tuum. Turba patrocinium frustra sperata malorum, Tecum communi turbine fracta ruet. Tutius est humili delicta pauescere corde, Vt ueniam fasso culpa dolenda ferat. Ignibus absumptus, corrosus uernibus atris Impius ultorem, quem negat, esse sciet. In precio tibi sit, precio uenalis amicus Non sit, qui fidei pignora certa dedit. Auro qui potuit fratrem, sidumque sodalem Mittere, plus auro sensibus ille caret. At saxum superat, fero quoque durior ipso est, Dotibus abijcitur cui pia nupta suis. Heu quantas calcabis opes: his dotibus aurum Cedit, et Eoo quicquid ab orbe uenit. In seruo probitas, et non ignaua labori Dextera, sunt curae sarcina dignatuae. Defraudare caue, cui te decet esse benignum: Nec tu, si liberiam queat esse, ueta. Est quise pecori studiosum praebet habendo: Sedulitas, fructum si facit, ista placet.
44

Est quise gaudet numerosa prole parentem: Gratulor, instituit si bene, quos genuit. I, dulces natos doctrina flecte salubri, Dum molles animos tempora prima dabunt. Tum natas equidem spectantem crebra iubebo, Sollicitum casti corporis esse ducem. Has tua ne comi corrumpat gratia uultu, Legitimo caueat fine paternus amor. Foelix ille parens, et grandi munere functus, Optato per quem filia nupta thoro est. Quaere uirum natae, placidis quem moribus ornet Integritas prudens: haec dare summa potes. At tu dilecta frueris qui coniuge, lites Pelle, simultatum nulla ministra iuuet. Pectore moliri toto genitoris honorem Te decet, et matris commeminisse tuae. Ah ne mi, tantos obliuiscare dolores Cum iacuit uita mortua pene tua. Quid facies illis, aut quae sat digna rependes, Per quos, que facies, omnia natus habes? Vlteriora sequar. Domini sit corde sub imo Prima, sacerdotum proxima cura tibi. Dilige communem mundique tuique Parentem, Quam potes, atque huius qui sacra signa ferunt. Hic sita totius tibi sunt compendia uitae, Haec uenit officijs ultima summa tuis: Suppliciter Dominum uereare, piosque ministros Numinis obserues, ut meruere coli.
45

Primitiasque sacras, et debita munera soluas, Victima seu dabitur, seu pia liba feres. Quicquid erit, sacros quod delegatur ad usus, Pars illis maneat, primitiaeque suae. Sordibus ut releues squallentia pauperisora, Auxiliatricis porrige fulcra menus. Sic Diuina tibi benedictio diues inundet, Et uiuas meritis gratus ubique tuis. Quinetiam cassis iu cundi luminis aura Exolues moestis dona suprema modis. Quos dolor in lachrymas turbatis mentibus egit, Effice solando, ne sine fine fleant. Est quaedam uirtus hominum dignissima laude, Nescio quidsocio triste dolore pati. Quocirca fuerit muhi semper amabilis ille, Quem morbosa minus uisere membra piget. O quicunque cupis uitanda relinquere, prudens Inspice, quem finem quodque sequatur opus. CAPVI VIII. LItibus est istus timor exagitare potentem. Accipitrem merito blanda columba fugit. Flet minus aquales nactus certamine partes: Conditio geminat litis iniqua malum. Iure sit inferior, manus est metuenda potentis: Lege cadat diu es, munere sospes erit. Det pacem locuples, mihi ne praeponderet auro: Aurea plus serro tela nocere solent.
46

Auro nonne uides fulgere palatia regum? Scilicet ut corpus, sic quoque corda tenet. Sed neque uerbosos ad iurgia dira uocabis, Ferre nisi ad flammas arida ligna iuuat. Vidi ego cum rudibus festiua fronte iocantem, Tristia mox generis probra tulisse sui. Asperitas oblita sui est, humanaque nescit, Emendati hminis quae malefacta premit. Cum uiuat nemo culpandi criminis expers, Alterius culpa parce grauare tuam. Deueneranda tibi, non est spernenda senectus, Si memor es, seros ducere uelle dies. Ne laetare, tuum si mors fera sustulit hostem: Omnes haud laeta funera sorte manent. Laeua iubetratio, sapientum temnere dicta: At ratio uitae sint, precor, illa meae. Illa mihi teneam doctrinae clara reperta, Et coram magno principe dexter agam. Arguitur merito iuuenum temerarius ardor, Consilijs ausus posthabuisse senes. Est aliquid dictis cano dare pondera uultu, Maiores lingua testificante suos. Rebus in ambiguis instructio saepe senilis Profuit, et memori gloria mente fuit. Impietate procul rabidi fuge pectoris aestus, Nec fera Tartareo sulphura pone foco. Cum furit impietas, per quos accenditur ipsa, Quod modo fomes erant, ignis in igne ruunt.
47

Sunt aliqui, dicas tantum maledicere natos: Vsque adeo in peius uertere quaeque solent. Quos tu si contra pugnax consurgere tentes, Non erit ipsorumpar tua lingua dolis. Ex facili causam rapient, qua uerba sinistre Inflectant capiti noxia facta tuo. Splendida damna petens, tibi fac debere potentes. Si qua uoles apte credere, crede pari. Certa quidem, sed certa nimis sunt nomina magno Nomine, stant tabulis non repetenda tuis. Nec minus hic animis captus, qui multa spopondit, Ferret ut alterius pondera iusta fides. Quo uires ultra promissa in grandia tendis? Crede mihi rerum debita uoce subis. Iudicis aduerso qui facta momorderit ore, Obuia clamoso motus ad arma foro: Frangetur titulis, et in hanc sententia partem Decidet, a cuius nomine nomen habet. Ingressurus iter, comes ut petulantior absit, Prospice, securas si cupis ire uias. Ille ubi praecipitans stolide discrimen adibit, Tu poenas simili conditione dabis. Nec memor ille sui, nec iam memor ille salutis, Qui saeuum nimia pectora bile mouet. Huic ego nec rixis, nec iunctis gressibus instem, Quando uiatoris more pererrat agros. Prodiga sunt caedis, tumidae quae pectora bilis, Et nihil est illis tincta cruore manus
48

Hinc ubi solus eris, nullo prohibente furorem, Haerebit iugulo cuspis adacta tuo. Consilijs fatuos adhibens, opera irrita iactat. Corde nihil pensi futile uulgus habet. Commodamulla feres, si quae coelata uolebas, Ipse peregrinis esse retecta sines. Quid facis? euentus latet, et ludibria nescis, Quae subeunt tacito non reuocanda pede. Quisapit, occultos agitat sub pectorre sensus, Ora nec incurrens in malefida tacet. CAPVT IX. AEmula ne castas agat indignatio falso Crimine, suspicio uos leuis, este uiri. Nec leuitas est apta uiro, nec mollibus ira Conueniens thalamis, asperitasque rudis. Ne tamen et uestras princeps accepta per aedeis Foemina plus aequo polleat, este uiri. Turpe uir uxori non uir, sed tortor iniquus, Turpe uiro mulier se positura uirum. Quid dicam, saeuasque faces, Venerisque nefandae Immites stimulos, acre furoris opus? Heu fuge crudeles laqueos, fuge limen amicae, Illecebras tantifac procul esse mali. Aspicis ut fracti liquentia corda resoluant, Quos fouet optato mollis amica sinu. Assidet en aliquis, uocemque et dulce canentis Captat ab ore melos, captus ab ore simul.
49

Haec ubi uitaris cauto tot retia gressu, Myrthca si te non, laurea serta manent. Proinde uagis oculis teneras lustrare puellas Effuge: principijs talibus ignis adest. Quo ferar? in foedis animum libet urere scortis, Deuorat et nostras putida Syrtis opes. Vnde hune, o brutis similes, dementia morem Attulit? heu quantum caeca libido potes. An ne cruces, labemque aliquismeliore relinquet Ingenio fixis in mea dicta genis? Scilicet huc illi si figere lumina detur, Spectator tota non erit urbe uagus. Nonruet ille locis, quae soemina culta frequentat: Reiecto insidias abnuet ore suas. Nulla leues oculos alieno dedita lecto Ducet, furtiuas accipietque notas. Forma bonum multis damno fuite: aestuat illinc Dirus amor, rutilo nec minus igne furit. Atque aliquis sibi nunc indulget, ut altera iungat Lasciua alterius mobile nupta latus. Amplexusque inter securus et oscula, luxu Diffluit, est multo mens stupefacta mero. Mempe parum solers, si non manifesta libido Obruat, ac uitio sint data uela tuo. Ne linquas ueterem facile mutatus amicum: Nescis, qua repares utilitate nouos. Quae nunc uina bibens laudas, austera fuere, Et sunt haec longa mitia facta die.
50

Sic nouus assiduo dulcescet amicus ab usu, Et magis usque tibi tempore gratus erit. Impius ingenti cum tollit adauctus honore, Iam iam tacturum nubila celsa caput. Tu caue mir atus credas fallacibus aurts. Non tetigit portus ista carina suos. Nulla prophanatae placeant tibi coepta cateruae: Permanet ad Stygias haec scelerata domos. Illa tibi merito sit formidata potestas, Arbitrium uitae pen let et unde necis. Hinc longe semotus abi, tutosque recessus Quaere, potes uitae certior esse tuae. Si tamen hoc uetuit tua sors, statuitque propinquum, Librentur cauto singula facta metu. Neue sit offensus, qui spe uelocius umbris Immolet, in blanda sit tuus arte labor. Per tibi inhaesuros laqueos, turritaque pinnis Culmina suspenso te pede crede rapi. Non uni dat cuncta Deus, quid proferat alter Disce, ferent aliquod mutua sensa bonum. Consilium si forte fugit, scitabere prudens, Quos ductus autor, quod tibi monstret iter. Multa tibi docti poterunt, rerumque sagaces Pandere, colloquium tu modo creber adi. Omnia Diuini sed habet sacra pagina uerbi. Lampada Sol uitae praeferat iste tuae. Integritas quorum fuerit manifesta sodales, Elige conuictus dulcia membra tui.
51

Hos inter placide miscebis gaudia curis, Qua licet, et quantum relligione datur. CAPVT X. ARtificem commendat opus, prudentia clari Principis ex gestis nomina rebus habet. Maxima pernicies populos infestat et urbes, Garrulitas lingua quam petulante mouet. Illa uenenatas, orco quibus euolat, alas Deteret, et proprio ponder mersa cadet. Iura Magistratusque uigent, sapientia regnet Sicomes, et Dominum suscitet alta caput. Omnia stant dimensa, suis et legibus apta Succedunt, prudens quae regit imperium. Qualis erit princeps, rerum cui credita summa, Tales officijs qui decorantur, erunt. Vrbe patres, primumque legens exquire senatum, Haec pernoscendis ciuibus apta uia est. Rege sub indomito, pereunt cum ciuibus urbes, Squallet ager, moesti cura colentis abest. At si consilij non laeua potentibus adsit Copia, stant ualida moenia nixa manu. Imperium terris diuinae munera dextrae: Quae Deus ipse uolet, prospera regna facit. Ipse dat, ut regis perrumpat in ardua uirtus, Regis et insignifloreat aula uiro. Cum tibi iudicij iustum dolor induet ensem, Et peraget partes uindicis ira suas.
52

Tunc quoque ne nimios trahat inclementia motus, Neue sit asperior, quam decet, ira uide. Ahferus, immanesque gerens in pectore cautes, Delitias poenam qui putat esse suas. Iste superborum rabioso spiritus oestro Commouet atque homines, commouet atque Deum. Ardet utrinque odium, tetigitque utrosque nefandum Facta per haud aequa mente ferenda scelus. Quae grauat iniusto miseros uiolentia fastu, Quaeque opibus non est exaturanda fames, Ista per ingentes transuoluunt regna procellas, Inque hac nunc illa diruta gente locant. Quam tamen hanc molem, quos iner summa uolantes Astra, Gygantqeum tollere cerno caput? Tun ille acer, agens immani turbine flatus Horrificos, terrae fexque cinisque putris? Hunccine te nobis incendia tristia ferre? Tune potes terra, tune tonare mari? At cinis es, cineres pro flammis improbe spargis: Cumque nocere paras, dissitus ipse peris. Tu licet assurgas uiolentis uiuidus ausis, Vis tamen est uitae puluis, et umbra tuae. Quam subito cadis ille ferox, concussaque membra Aeger anhelanti pectore poscis opem? Tum medicas adhibere manus, tum quaerere succos Paeonios, animae languida uota tuae. Quaeris, ut intereas, ueniat licet ipse Machaon Qui modo Rex fueras, uile cadauer eris,
53

Te coluber, te uermis e densrimabiturexta: I nunc his lautas sume dature dapes. Prima Dei caecos misere obliuia fastus: Limine ab hoc illuc transitus aptus erat. Autorem nescire suum, contemnere Numen, Prima tumescenti corde ruina fuit. Hinc uenit omne nefas, haec est foecunda, uigetque Foetibus horrendis prodigiosa parens. Iure igitur Rex altitonans iustissimus aeui Arbiter, elatos ad Styga misit agens. Iure sub hoc positis inhonora superbia cristis Concidit, eliso uertice facta minor. Ecce rotat, solioque duces proturbat ab alto, Quos ferus audaces iusserat esse tumor. Ecce leuat, uacuisque iubet succedere regnis, Quos humiles prudens fecerat esse timor. Multus ubique fragor, grauis undique et undique lapsus: Nos submissa Deo ponere corda monent. Multus ubique uigor, decus undique et undique surgens: Vtile sic animos perdomuisse docent. An ne uides gentes tota cum stirpe reuulsas? Qui perijt populus nempe superbus erat. Cesserat infoelix lolium melioribus herbis: Planta fuere humiles hos statuenda loco. Euersae cecidere urbes, cecidere profusis, Regna opibus, saeua funditus hausta lue. Aruit heu penitus fato flos fluxus, et acre Robur, nec nudi nominis extat honor.
54

At tu proinde Deumblasphema uoce grauare Parce, nec autorem criminis huius habe. Non amat, et nunquam, quos oderat, ille superbos Condidit: hinc saeuus non habet arma furor. Nil habet impietas humana, quod imputet illi, Fecerat isnostrum purius ante genus. Pernicie non gaudet atrox, saluoque timore, Ille sui saluos nos cupite esse pater. Qui timet hunc, stabili foelix in honore manebit: Contemptor, sceerum mole trahente, ruet. Qui timet hunc, parebit ab hoc Rectoribus ortis. Ista salutifera regula constat ope. Plebs simul, et rerum domini, cum paupere duies, Affirment laudes hunc timuisse suas. Hei mihi, cur solum nunc culpa est grandis egere? Cur quamuis prudens pauper ubique iacet? Hei mihi, diuitijs cur gloria prima paratur? Cur quamuis reprobus, diues ubique placet? Impie cede Mydas, sceptrum submittite reges, Cedite primores quotquot hic orbis habet. Vestra quidem solito constat sibi gloria ritu, Prima tamen Dominum palma timentis erit. Sit prudens seruus, dominus quoque seruiet illi: Qui sapit, hoc nullo murmure damnat onus. Nulla sit ofsicijs coniuncta ferocia, nec te Morosum precibus supplicis esse iuuet. Certa mihi modicae uigeant dum munera sortis, Multa mouentis inops et uaga uita uale.
55

Nate tuas uires, et ineluctabile robur Aspice, do infestis arma tenenda malis. Rebus in aduersis non est succumbere tutum, Nec superabit iners tristia fata dolor. Sume animos, fidensque tuo te munere iacta. Foelix, audacem quem facit officium. Osficio timidus qui desicit ipse relicto, Cuius ab auxilijs ille tuendus erit? Cuius erit studijs, et quo dignandus honore, Dedecorans munus qui fugit ipse suum? Si qua tulit pauper decoratus praemia laudis, Haec bene consultae praemia mentis erant. Diuitibus sua laus ipsa se promit ab arca, Nouit et his nimium plaudere turba leuis. Et dubitas tu diues adhuc uirtutis honores Carpere, tu uitium linquere turopis inops? Quae tantas inopi confert prudentia laudes, Diuitis est quanto pulchrior illa sinu? Et quo diuitibus possis aspergere labem, Turpior hoc quanto crimine pauper erit? O quam de tenui cordatus origine creuits? Consilijs dexter quam cito summa tulit? Per medios sedere duces, capita alta tenentes, Et poterant ipsos illa decere Duces. Nil adeo species externis obsita laruis Te capiat, uerum non habitura decus. Nec, si quem fucata parum spectacula tollunt, Ille tibi, ut uilis uappa, relictus eat.
56

Quis specie miratur apem? quis corpore iactat? Melle tamen dulces imbuit ista fauos. Stulte quid indueris Tyrios insignis amictus, Vt tumidus uulgi lumina capta trahas? Corporis infirmi, uelamentumque pudoris, Quid, precor, ingenui uestis honoris habet? Sobrietas moderata tuis splendoribus adsit: Maiestas dubijs uoluitur ista rotis. Mirandasque uices alto Deus aethere uersat. Ecquis proposito conscius huius adest? Vidimus ingentes solio cecidisse Tyrannos: In non sperato rege corona stetit. Vidimus excussos reptare per ima potentes, Captiua reges uincula ferre manu. Qui cupit, ut nullum damnet damnabilis ipse, Firmet iudicium cognitione suum. Disce prius, moneo, quam noxia crimina damnes. Hoc iubet, huc uereae uis rationis agit. Non audita tibi quo causa retruditur ore? Fac tamen auditis partibus aequa feras. Si quis in alterius se praua negocia gaudens Ingerit, iniustum seu fouet ore forum: Illius ut nunquam labor, atque molestia cessent, Et possit nunquam iusta referre, precor. CAPVT XI. QVid leuet aerumnas uitae, durosque labores, Accipe doctrinae dulcis alumne meae.
57

Ipse potes lenire tuae mala taedia uitae: Inte dos gratae magna quietis inest. Pace tua pacemque feres, turbasque fugabis, Si bene diuersis abstinuisse potes. Quando erit, ut uideas finem, fructumque laboris, Si tibi sollicitus quaeritur ultro labor? Multa liceat moueas animiflagrante tumultu, Et tua non unquam sit requieta manus: Nil tamen assequeris, non hoc conatibus istis Tempus eget, uanus brachia motus agit. Omnia transformes tete in miracula rerum, Artibus et uincas Prothea mille tuis. Non erit hoc tanti, possis ut dicere quondam: Ista meus peperit dulcia lucra labor. Rebus in implicitis non extricabilis error, Retrahet a portu turbida uota suo. Vidi ego non paucos, auidus quos ureret aestus, Dextra repentinas ut cumularet opes. Qui sua cum uarijs lassarent pectora curis, Caepta tamen labor hic impedientis erat. At quosdam placidae iuuat indulgere quieti: Vt multis egeant leniter illa petunt. Non hos pauperies, non mouit curta suppellex: Sic bene, qicquid abest, dum toleretur, abest. Hos Deus e summo gaudens aspectat olympo: Hanc obit exundans gratia diua domum. Protinus absterso capiunt squallore nitorem, Miraque temporibus sunt documenta suis.
58

Omnia quippe Deo manant autore, nec usquane Iuris habet quiequam casus in orbe leuis. Seu bona fers, seu damna, Deum cognoscere fas est Autorem sortis, principiumque tuae. Hunc credas uitae, mortis quoque dicere leges, Hunc dare pauperiem, diuitiasque dare. Omnia sunt certis haec illi subdita metis, Militiae teneat quae uelut arma suae. Dat bona permansura bonis, foecundaque semper Munera muneribus uena perennis habet. Forte aliquis parca corradit in horrea dextra, Quae licet, et miseras perditus ardet opes. Nec mora, continuo lecto laetatus aceruo, Sic sibi blanditis uo cibus orsus ait: En mea gnaua manus, sic haec ad munera ducis? Haec peperi: partis utere laeta bonis. Adsis o Genius bonus, et tu diua uoluptas, Heus age prome dapes, uina age funde puer. Stulte quid exultas? an non instntia cernis Fata? tuis haeres fructibus alter adest. Quam bene diuini si quem meditatio uerbi Detinet, officij grataque septa sui. On artes, aut ille subit uestigia gentis, Quam furor acer opum non sinit esse piam. Confisus bonitate Dei, satis esse beatos Qui sua quae dederat sors tenuere, putat. Macte tua uirtute, quid o fidissime nutas? Perfer, habes certam per rata signa fidem.
59

Perfacile est Domino, pleno dare commoda censu, Illo mox locuples auspice pauper erit. Est fauor in iustos, est numinis alma facultas, Vbertas per quam tempore laeta uenit. Non placet impatiens, qui nectens usque querelas Haec sibi quae desunt sola referre potest. Qui clamat, quid agam? non sunt tua dogmata tanti, Vt leue sit misero semper egere mihi. Nec placeant uoces lautis in rebus ouantis, Qui mihi sufficiunc haec mea, semper ait. Nulla adeo uentis agitur fortuna secundis, Vt possit dubios exuperare metus. Nulla quoque st saeuo penitus sic obruta fluctu, Vt nequeat pulsa nube uidere diem. Laeta memor duis speres, aduersa secundis, Non habet insolitas ludicra uita uices. Pallida mors certe manet atro funere cunctos, Hic operis capiet praemia quisque sui. Vna uel exiguo peruerterit hora tumultu Gaudia, quae toto feruida corde micant. Discite mortales obitu discernere uitas. Anteriornulli morte triumphus erit. Qualis erat uita, uenturis saepe sub annis, Aemula posteritas illius ipsa docet. CAPVT XII. NE tua sic nullo pateat discrimine eunctis Ianua, nullius cenfor ut esse uelis.
60

Hospitis officium est reprobum cognoscere mundum, Et sua pellendis claudere tecta dolis. Sit pius, hospitij placido quem iure fouebis: Rarus at ille uenit, sannio multus adest. Perfidus, impostorque, seges densissima mundi, Ni caueas, meritis praemia fraude ferent. Cernis auem, quae captat auem super amite nexa. Et tua nescio qid tale minatur auis. Illa nigri fraus cordis auis, quae dulce susurrans, Insinuat caecas in tua tecta uias. Me miserum, non haec senserunt omnia cauti. Quid faciat, si quis lumine stertit hebes? Insidijs cor infidum uoluentibus ambit, Lustrat et in tota quae geris ipse domo. Candida quae facies, denigrans dente canino Appelet, (heurabies) optima crimen erunt. Parua dabit flammas late scintilla uolantes, Dum fouet, et uentus quolibet iste rapit. Nec mora, nec requies, non irrequieta remisit Brachia, non iras impia turba domat: Dum uideat largo terram fluitare cruore, Gaudeat et facta cade libido ferox. Conslij laus prima fuit, uia prima salutis, Talia pestiferi linquere monstra gregis. Nil certenisi damna tibi meditantur, in unum Exitium uires exacuere suas. Dedecus haud ullum metuet, qui fugerit illos: Causam ignominiae saepe perennis habent.
61

Externos aluisse domo laudabile factum Vt dicas, multis laus fuit ista malo. Turbida tota domus facta est: qui iussus adire, Vltro hospes dominum iussit abire foras. Esse uoluntatis dicam bene uelle mereri: Officijs dignum quaerere mentis erit. Gratia stat meriti, si quem dispexeris apte, Et si non apte, gratia nulla redit. Ergo pios inquire, tuo quos munere laetos Dimittas: merces hinc erit ampla tibi. Et grates illi, Dominus tibi munera certe Muneribus reddet conduplicata suis. At genus ingratum, scelerum stimulante furore, Fac Deus ut nulla surgere possit ope. Huius me nullo miseratio tangat amore: Nec tollant solis debita dona pijs. Paupertas horum mihi sit releuanda: sed ille Impius ad uacuas sentiat isse manus. Si qua tenes, longe lateant illius ab ore: Quem peteret panem, clausa canistra tegant. Iuuerit hunc aliquis, collectis uiribus atrox In benefactoris torqueat arma caput. Quem modo firmabas uicta ceruice labantem, Te lapsumrigido proteret ille pede. Commoda praebenti reddet plus ille malorum: Et uincet studium gratia falsa tuum. Scilicet haec illis nota conuenit, omnia quorum Puniet iratus facta odiosa Deus.
62

Non datur in solidis cognoscere rebus amicum: At neque sors hostem quassa latere sinit. Inuidia tacite flagrat hostis opima uidendo: Atra sed et socios nubila saepe fugant. Crede mihi, nunc est diffidere maxima uitae Vtilitas: uitijs ars quoque nata bona est. Nunquam tuta fides mihi constituatur in illo, Aspera qui rupta praelia pace tulit. Carpitur ut scabra rursus rubigine ferrum, Coepit ut eraso purius esse situ: Sic manet hostili stimulus de uulnere acerbus, Mensque cicatricem ducere laesa nequit. Te licet accliuis terrae ueneretur, et ultro Blanditias molli doctus ab arte ferat: Tu tamen usque mane, nec te sic offer apertum, Vt possis stulta credulitate capi. Fac laeut speculo non sit minus ipse politus, Non erit ut dicas, permanet ille nitor. Semper erunt maculae, semper reditura scabredo, Irrita coepta tuae commoditatis aget. Hunc mihi ne quisquam persuadeat esse propinquum, Et mecum sociae partis habere fidem. Scilicet attraherem, qui me detrudere posset, Inque meum regnans forte subire locum? Haereret dextrae, qui me nil tale timentem, Praecipitans, sedem scanderet ipse meam? O mihi quae duces moesto suspiria corde, Praeceptum memorans non tenuisse meum?
63

Iam datur, ut prosim monitis, si dicta capessas. Iam sape, post factum nil sapuisse iuuat. Ecquis spectantum doluit, cum laesus ab angue Incantator habet, quod dabat exitium? Ecquis miratur laniatum dente ferarum, Cuius erant rabidae maxima cura ferae? Non secus ille perit, lateri cui proximus ibat Impius, impietas iam quoque dulcis erat. Iste quidem paruo socius tibi tempore stabit, At lapsus celeri destituere fuga. Improbus hostiles agitans sub corde dolores, Lenia uerba quidem, sed tibi uerba dabit. Pro te multa querens uultus simulabit amicos, Scilicet et lachrymas coget babere dolum. At si detracto nudentur pectora fuco, Tum penitus uideas dira parata tibi. Tum foueam, quae te lethali mergat hiatu, Aspicias anicmo iam meditante fodi. Hei mihi si spacium, tempusque furoribus aptum Inueniet, quanti funeris autor erit? Tum fera sanguineis tingatur dextera riuis, Sanguinis et perstet non satiatus amor. Primus erit, qui iunget opem tibi damna paranti, Et te sub specie deprimet auxilij. Cum male deiectum coeno spectabit in atro, Tum uero nasum Rhinocerotis habet. Concutiensque caput, plaususque sequente cachinno, In tua defuncti fata disertus erit.
64

CAPVT XIII. QVo precor indicio contagia dira relinquam? Quae mihi solliciti causa timoris erit? An quod ubique suum spargit per proxima uirus Noxa uenenata quaeque timenda lue? An quod et inficiunt, quaecunque infecta fuerunt, Et fit tractata de pice nigra manus? De pice nigra manus, de conuictore superbo, Tractus in elato pectore fastus erit. Ne te diuitibus, ne te coniunge potenti: Affligent humeros pondera tanta tuos. Quid sequitur luteum fuluos ex aere lebetas, Collisu ut ualido dissoluatur, opus? Diuitis est lepidus, mihi crede, iniuria lusus: Hoc perpetrato crimine gaudet ouans. Pauper erit supplex, pauper bona uerba loquetur, Dictaque perpessum gratia caelat onus. Quaeris, amicitias diues quo foedere seruet? Vera tibi uatis non minus ore loquar. Dum tibi fructus inest, satiat se rebus opimis, Et te decerptis fructibus ire sinit. Donec habes aliquid, tecum conuiuia curat: Sed non te uacua curat abire manu. Forte tuam res poscet opem, te uota domandum In sua pellaci molliter arte trahet. Multaque promissis agitans, dextramque preaehensans, Festiuas ficto format in ore notas.
65

Aurea dicta uolant impune: quid expetisa? inquit. Indiga fac pate at uita, leuamen ero. Lanque aliquod rarum mumus meditatus, heriles Pare offert mensas, ad nunerumque uocat. Sume dapes hilaris. magno tua gaudia constant, Et domus exhaustas mox tua flebit opes. Hoc bonus ille tui spectans patronus honoris, Materiam risus hanc facit esse sui. Nonillum coluisse diu, non esserogatum Proderit, infoelix teque repulsa manet. Vela dabit fugiens, tua nec retinebit egestas, Inque truci wultu signa negantis erunt Ergo ne frustra deceptus damna queraris, Sit tuus in facili simplicitate modus. Si qua tui tetigit iungendi cura potentem, Abnue, sic maior cura uocantis erit. Non adeas ultro, ne te fastidia Laedant, Et mox accessus ianua dura neget. Nec fugias nimia sic rusticitate recusans, Vt iace at bona res usibus orba tuis. Quae dedit, expedies animo mandata uolenti: Haec stet in officijs sarcina grata tuis. At neque securum sic assuetudine reddat, Vt laxes animo liber a fraena tuo. Est quaedam ratio wultu tentare sereno, Ad sedreta uiam signa fauoris habent. Quod si forte graues clementia uergat in iras, Qualibet ex causa fons quibus aptus erit:
66

Pristina nequicquam repetes damnatus, et ille In uolucres Euros dissitus ibit amor. Suppliciumque tibi, tetroque in carcere suquallor Principis humani commoda signa dabunt. Quare fac recta tibi stent moder amina lance: Et tua solerti remige puppis eat. In medio, mihi crede, freto turgentibus undis, Aeris incerti dira pericla legis. Conueniunt pecudes, et iunctae pabula carpunt, Semine naturae consociante paris. Sit quoque per nostros similis concor dia nexus, Et quos disparitas non uetat, arctet amor. Impir difficile est synceris pectora iungi. Ista nihil nodi uincla manentis habent. Haec solet in sali consistere gratia nexu, Cum grege balanti quae solet esse lupis. Haec opulentus habet degens cumpapupere iura, Nomine quae capto praestat Hyena cani. Parcere magnanimos coget praedae ille leones, Per quem non metuet uim locupletis inops. Tam fauces auidae, tanto molimine surgens Vicinas cumulus destruit unus opes. Fastidire humiles studium commune superbis, Atque inopes studium perdere diues habet. Diues erit nunquam sic consternatus, ut illum Tollere certatim nolit amica manus. Sentiet at nullos pauper casurus amicos Forsan et impellent hi labefacta prius. Facta patrocinium equitur mala diuitis ipsum, Et multos pro se splendor ad arma mouet. Hic tegit, extenuat facinus, defendit at ille, Quoque loco est census, mutua pensa ferunt. Dixerit incaute, quod posset forte nocere, Dicta parum caute qui probet, autor adest. Semper at arguitur spretis in rebus egenus: Crimina fine carent, et bene dicta fide. Diuitis ad uocem sedata silentia late, Et fauor, et laudum plausus ad astra sonans. Pauperis opposito succumbit murmure lingua: Et cuncti, quo se proripit istesrogant. Hei mihi, quod preciumtolles miser ande magister, Doctrinae constet si minus ordo tuae. Iure probamus opes, donum coeleste uocantes, Vtentis uitio si modo dextra uacat. At neque diuitijs, nec paupertate probandae Sortis blasphemans impius autor erit. Nam fera cum Tragicis clamoribus ora sonabunt, Legitimum iurgans egredietur iter. Improba mortales quid uos sine fine fatigant Coeptasuel ex solo prodi ar ore nefas. In facie manifesta sedent uestigia mentis, Tam mala de uultu, quam bona coepta scies. Consilijs frons celsa boms stat lumine laeto: Et sunt uersatis tristia signa dolis. Nulla quies animo, toruis nec uultibus unus Est modus, et uarias dat furor ipse notas.
68

Inunc, et dubita peruersas linquere technas, Consilijs mentem nec uiolare malis. Foelix, o iterum foelix, quem pace uirentem Conscia mens recti, spesque retenta facit. CAPVT XIIII. DIuitias nemo, me iudice, possidet apte Sordidus, et medias inter auarus opes. Argenti quid multa iuuant defossa talenta, Si manet argenti, quae fuit ante fames? Quo tibi fortunae tam mitia flumina currunt, Arens si medijs guttur anhelat aquis? Congeris, et nunquam congesto laetus aceruo Vteris: haec alia est falce metenda seges. In tua succedent male grati regna nepotes, Et rapient luxus haec alimenta sui. Parta per immensos, et conseruata labores Lusius iners leuiter dilapidantis erunt. Sic uos non uobis parcendo plurima nactos Nullus honor meriti, commoda nulla manent. Nec suus ex facili praebetur munere uictus, Nec studijs alios conciliare datur. Ograuis ipse tibi, grauis omnibus, inuide nummi Carcer, quid spolias clausa bona ipsa bonis? Sint bona, quae sensit Dominus, sensere leuati. Quae tua, nec tua suns, iam bona cuius erunt? Quid magis infandum, quam te si conficis ipsum, Viuere ob inuidiam nec sinis ipse tuam?
69

Has tibi pro furijs furias in uiscer a missas Auguror, hoc poenam criminis esse scelus. Tetamen inuitum saepe imprudentia uincit: Tum facis ignor ans quae bene, facta doles. O mihi non homines, sed monstra miserrima mundi, Candida quos hominum dona uidere piget. Quisua praesidijs miseros cum gratia fulcit, Auersa facie lumina torua gerunt. Quorum si nisi quae miser atio sola dedisset, Nulla forent uitae munera, nulla forent. Nunquam sorte sua uiuet contentus auarus. Ardor inexpleta perfurit iste gula. Perfurit, et nunquam pacandis ossibus hoerens Omne rapit uegetae prosperitatis opus. Inuidus en haec ipsa dolens alimensa ministrat, Per quae uitali corpora luce uigent. Cum uidet admotos epulis, uidet ille maligne, Cum dabit ille cibos, duriter ille dabit. Tu mihi nate ueni, cui pars sua suggerat usus Praesentis uitae, donaque uota Deo. Non datur aeternum conuectae insidere gazae, Et certas mortis nouimus esse uias. Nouimus haec illi nobiscum foedera pacta, Vt nullo miseris foedere parcat atrox. Dumlicet, et durant peragendoe stamina uitae, Gaudeat officijs turba propinquatuis. Quaque sinet meritis non exuperanda facultas, Pauperis extenta damna repende manu.
70

Immemor haud inopum medijs genialibus esto Laeticiae festo mens operata die. Sic tibi continget plena et syncera uoluptas: Et perages uoto gaudia rite tuo. Condere nequicquam studuit, praebere refugit Parta relicturus sanguine dona suo. Haec grauis anxietas, desudatique labores, Haecdum ducto funere munus erunt. Da facilis, dando merces tibi multa redibit: Sanctificent animam munera sancta tuam. Morte tua ratio morietur tota fruendi, Totus habendarum sumptus abibit opum. Omnis ubique caro tabescit edacibus annis, Vestis et in morem dilacerata fluit. Haec alte depacta haerent ab origine Mundi, Omnis ut abscedens emoriatur homo, Qualiter integra defixus in arbore ramus Exuitur lapsas, induiturque comas: Sic genus humanum surgensque cadensque uicissim Temporis extruitur, destruiturque mora. Omnia mansuro pereunt mortalia fato, Et manet hoc solum posse manere nihil. Ergo nec in rebus perstet tua cura caducis: Ipse etiam tractans fluxa caducus erit. CAPVT XV. ESse uoles aliquis, fac quod cupis esse, beatus. Optima sors stulij de bonitate uenit.
71

Qui bona diuini scrutans or acula uerbi Excutit, ille bona sorte beatus erit. Haec narr are iuuat, linguaque docentc profari, Aetherius siquem ducit ad alta fauor. Corde uolutabit toto, corde incitus imo, Proferet elatebris sensa profunda suis. Vestigata uijs sapientia mille petetur: Qua feret haec gressus diriget ille suos. Oscula dat caris immittens or a fenestris, Astans uocales audiet ante fores: Ipsius ad celebreis hospes remorabitur aedeis, Vicinostecto continuante lares. Arduus adiuncti paries firmator alumni Fulcra tabernaclo, staminaque apta dabit. Hic placitae sedes, et amoena manentibus umbra, Iste quiescendi commoda nidus habet. Stabit et hic caris erecta domuncula natis: Haec pro pignoribus tegmina pignus erunt. Mitia praetexent uirides umbracula rami, Frondibus inuoluet se bonus ille datis. Temperies hinc dulcis adest, aestusque leuamen. His traxisse moras gloria summa locis. Ista sedbeu paucis allusit nota noluptas, Dona uerens Dominum talia rarus habet. Qui bene diuini monitus seruauerit oris, Eius hic intrabit pectora culta decor, Expandensque suas, mater seu sedula, dotes Obuia quaesitae gratia lucis erit
72

Candidasic ueniet niueis affusa lacertis, Vt uenit ad placidum sponsa tenella uirum. Huius erunt dulces oblata scientia panes, Huius aquae sapiunt, et sapit inde bibens. Hac nutrice ualens accrescesrobore firmo, Mobilis et nunquam uis tua stantis erit. Nixus in hanc nulla confusus laberecedet, Nec grauis excutiet turpia signa pudor. Incedet populi circumsistente corona Altior, aspiciet collarelicta minor. Acer, amoena sonans, docto mirabilis ore Promet per medios uerba probanda uiros. Blanda coronato de uertice gaudia fundet Laetificis longe floribus aura fragrans. Nulla dies tantas coget succumbere laudes, Nomina temporibus non abolenda feret. At non huc magnis contendes impius ausis. Non datur haec media cernere stulticia. Audaces procul, et tumido fugit ore uolantes. Qui nisi ficta canunt, hic didicere nihil Quos mihi doctrinae titulos, quae dogmata iactas? Impia uita tua est, impia lingua tua est. Tune Deos, atque astra uocas, qui missus ab Orco Stulticiae reboas buccina rauca tuae? Vera, Dei munus, tales sapientia sordes Respuit, et fausto stat celebranda Deo. Dum tibi stulte nouo mens est addicta furori, Illusus tribues somnia uana Deo?
73

Et dices, autore Deo mea dogmata pando? Semper ut autori sint loca nulla Deo. Et dices: errante Deo simentior, erro? Semper ut erratis excidat ipse Deus. Omihi nunc imae per tota dehiscerefauces Tartara, progemem nosce Megaera tuam. Nosce tuos ex te natos suror impie soetus, Nec refer in Dominum talia monstra meum Quod iubet ipserogemstu quae non iusserit edis, Eius et ex odijs uis mihi constet amor? Scilicet his ipsis eget ad sua sacra ministris, Vt tibi sit titulo fraus peragenda Dei. Tam bene fert mentis celebrans idola prophanae, Et pius haec merito tambene lata probat. Cum genus humanum, mundo nascente, creauit, Libertas munus prima creantis erat. Tunc poteras ultro placitis insister metis, Arbitrio stab at dum tua uita tuo. Vtere lege pia, si qua est tibi sancta uoluntas, Et fidens animos quos probat ipse gere. Hinc ignes, hinc unda, manu captaueris utrum, Consilijs csto res agit anda tuis. Ante oculos hominum diuersa lance feruntur, Vitaque, tabificae duraque fata necis. Vtrumsustuleris, iam nunc tua uota docebunt, Quae petis, ex meriti conditione feres. Magna perhaec agitur magni sapientia regis, Omnia qui coeli prospicit arce potens.
74

Adse qui pacata pius tenet or a timentes, Et scit, quid uere, quid simulanter agas. Nullus ab hoc prauis emittitur impius orsis, Semina peccandi, iuraque nulla dedit. CAPVT XVI. DElectet similes proles peruersa parentes. Nulla mihi soboles impietate placet. Pignora qui Domino sua non numerosa dicauit, Fidet in his omni qui caruerefide. Frustra erit istorum tibi decantata potestas. Per quos sperabas posse ualere, cades. Mille malos numeres, completrix uincet in uno Ipsa suis pietas multiplicata bonis. Optio si detur, uacuo sterile scere lecto Optabis melius, quam gener are malos. An ne uides humeris unius tota teneri Moenia, cui pietas alta columna fuit? Impius at quamuis glomeretur, et agmina denset, Quae uolet in melius reddere, uasta dabit. Talibus exemplis oculos, auresque repleuit Per multos nobis uita uoluta dies. Depopulata feras ibant incendia gentes, Quaecunque in castris impietatis erant. Exarsit grauis ira, tulit grauis ir arebelles, Dedocuit ueram quos sua secta fidem. Nil iuuit priscos alte uis acta Gygantes: Concidit haec etiam robore turba suo.
75

Cura Dei Lothus quam uener at hospes in urbem, Vindicis an iustas sensit abesse manus? Tunc cumfla gitijs inuisa potentia coelum Laeserat, et tellus horruit ipsa nefas. Deleti penitus manes uenerc sub imos: Vna ruina fuit cultor, et ipse locus. Nec minus exitio sexcentis millibus hausit, Quod nec summa minor factarebellis erat. Et sibi quis promittit adhuc tuta omnia demens, Peccandi nullum cum facit ipse modum? An quod corde piotactus miserescere nouit, Nescia uindictae creditur irasuae? An quod habet facilis placandum gratia numen, Iudicis haud ullo iure timendus crit? Hei nuhi, quanta feres coeci documenta furoris? Tristibus exemplis ista monendus eris. Tanta Deus uibrans poenarum pondera uoluit, Tantus ab oetherio personat axe fragor: Quantus agit lenes bonitatis spiritus auras, Emollitque pium commiserantis opus. Iudicis has partes immota lege tuetur, Quas ratio factis exigit oequa suis. Nullus in impietate sua reputabitur insons, Iusta nec insontis spes caput abdet iners. Omnia sunt habitura locum benefacta piorum, Et capiet meriti proemia quisque sui. Nil adeo blandus tibistultis uocibus error Proderit, errores quo tegis usque tuos.
76

Et Dominum lento ceu uictum lumina somno Respectus nullos credis habere tui. Atque ita quid meturbet? ais, cui noscar Olympo. In tanta mundi pars quota ualle latens? Aspice sydereos orbes, terrasque fretumque, Et ualles imas, et iuga summa uide. Vertice qua flammata Deusmouet ora corusco, Illarepentino cuncta tremore labant. Qui quassat coelum, montes diuerberat altos, In tua non penetret corda retecta potens. Sed sua non patitur depraendi coepta, nec ulli, Quae ueniet, gnara mente uidetur hyems. Multa facit, sieri quae nemo posse putabat, Inconsulta dabat pectora quando furor. Ecquis erit, qui iudicij molimina tanti Sustineatque loqui, sustineatque pati? Scilicet et longe sic haec abstrusa feruntur, Sic fugit ex oculis omnibus istud onus: Improbus ut nullo cedat terrore minarum, Et ruat indomito per mala coepta pede. CAPVT XVII. HVc ades o toto mihi corderecepta iuuentus. Doctrina est, natos quae iubet esse meos. Discite, quas uener anda canit sapientia leges. Fas mihi sit ueris pondus habere sonis. Indubitata loquar, quae perspexisse iuuabit: Doctor cum multa luce disertus ero.
77

Principio Deus omnipotens, Deus omnia complens, Ordinibus statuit quaelibet apta suis. Quae finxit, certos opifex effinxit adusus, Omne per hunc proprio munere constat opus. Condita sunt ueluti prima sub origine mundi, Condita legitimo queque tenore manent. Ille facit, iussa ne quid statione recedens, Praescriptum motu dispare turbet iter. Omnia consensu firmat concordia magno, Omnia sub nutus, imperiumque uocat. Aspice pendentem depresso pondere terram, Quo nisi munisico facta opulenta Deo est? Hanc Deus impleuit generoso semine rerum, Omnis et ornauit fertilitate boni. Extulit hac uarijs animalia uiua figuris In gremium matris mox reditura suae. Inter quae princeps diuinis altior auris, Os homo de lenta sustulit ortus humo. Que tamen est fati constantia, cogitur ille Sub solidam moriens tendere rursus humum. Omnibus angusto stat uitae terminus aeuo, Fine nec incerto funeris hora uenit. Par genus amborum coniunctos foedere fecit, Ceperunt formas foemina, uirque suas. In quibus ut sancti luceret imago parentis, Expressit miras conditor ille notas. Indidit arma grauem Domino cumiure timorem, Cuncta foret sub quo uiua domanda caro.
78

Non aer uolucres, non pisces unda tuetur, Nulla feras syluas bestia tuta colit. Omnes imperij sensu stimulantur amaro. Horrescunt dominas, effugiuntque manus. Quid dicam mentis decus, et rationis acumen, Quidtam distinctis edita sensa notis? Quid celeres oculos, quid puisas uocibus aures, Et quaecunque aliquid cognitionis habent? Omnia quae large pater hic impendit, et aequo Sanxit iure bonum, noti ciamque mali. Ostendensque sui Maiestas lumina uultus, Qualia non caperet bestia cuncta, dedit. Edo cuit sua iussa, suo de numine leges Praescripsit, uitae fulcra fultura piae. Aeterno pepigit mansurum foedere pactum Indicij exhibita relligione sui. Ipsi uiderunt oculi fulgore uerendum, Notaque iam uirtus oris in aure fuit. Effugere omne nefas (inquit) sanctumque tueri Discite fas, ipsa uoce monente Dei. Cura sit illorum, quos se prope quisque locatos Sentiet haud opera posse carere sua. Dixer at exillo spectator in omnibus haesit, Et sua subiecta lumina fixit humo. Nullius occulto studium conamine fallit, Omne patet uitae circumeuntis iter. Et tamen in toto dispersis gentibus orbe, Constituitreges, constituitque duces.
79

Israele satos tali dignatur honore, Solus ut his Dominus, ductor et esse uelit. Hic acie tanta per singula facta moratur, Conspicuum solem non magis esse putes. Ah miser, et longe spe destituendus ab omni, Qui fauet in uitijs credulus ipse sibi. Qui quod, iniqua gerens, quae non euoluere prosit, Clam cupit esse Deo, clam putat esse Deo. Non habet hic aliquas scelerum furor ille latebras. Qui uidet aequa Deus, cernit iniqua Deus. ET uidet, improbitas quo tendat alrocibus ausis, Criminaque in multa luce retecta patent. Et uidet, aequa bonis quaestet monderatio uitae, Factaque cum multo iusta fauore probat. Vt quae ceratas insignit gemma tabellas, Cara sui Domini conditur usque manu: Sic ubi perterras inuenerit aequa gerentes. Ipse pium memori mente reponit opus. Non ita uita oculiradians pupilla fouetur, Huius ut in gremio fert benefacta fauor. Et tandem ueniet, ueniet grauis arbiter orbis, Euigilans ueniet iudicis ore Deus. Hoctribuente ferent censi capita omnia Munds Praemia, quae factis promeruere suis. At neque uindictae cupidus sic aestuat igne, Nolit ut in ueniam supplicemente trahi. Quem dolor adnissi uitam mutare subegit In melius, placidum sentiet esse Deum.
80

Grata Deo est, miseris solatia ferre uoluptas, Etne deficiant languida corda facit. Quare age te totum maculis, et labe solutum Accipiat uersa candida uita uia. Cumque pijs precibus palmas ad sydera tende: Mensque Deum repetens, deprimat omne malum. Mens ades: ad summi iuuat ardua templa Tonantis Scandere, sydereas ingredere arte uias. Ars erit haec scelerum cuncto secreta ueneno. Criminis osores sub mea signa uoco. Omne quod impietas falsas mentita per aras Extruit, hic miles iusta per arma premet. Omihi sublimem quae tardet inertia gentem. Quis prohibet, coelo quod meditamur, iter? An sedet umbroso Dominum quilaudet in Orco? Ire uel in laudes non sinit ipse suas? Sola Deum possunt uiuae piaguttura gentis Concinere, et gratis concelebrare modis. Turba sub infernum quae uoluitur acta barathrum, Et uelut aeterna morte sutura nihil, Soluere nulla potest gratae praeconia laudis, Et tangunt nulla nomina parte Dei. Ergo dumregit hos alacres tibi spiritus artus. Et tua uiuaci corpore membra uigent: Voce Deum, rebusque colas, culturus eundem, Quindo has ad laudes uita perennis erit.
81

CAPVT XVIII. OQuantas facili laudes pietate mereris Mi Deus, o animae portus et aura piae? Quantae pro miseris tangunt tua uiscera curae, Quanius in hos, nomen sustulit unde, fauor? Quaerite propitium (sinit ingens gratia) Numen: Ad se conuersam non fugit illa fidem. Nam quid in humana memor abile gente supersit, Exciderit siquidem mitis amore Dei? Vlla ne spes miseris morbundo in corpore surget, Cum subeunt durae fata seuera necis: Splendidius quid sole? tamen Sol conditus umbris Sentiet interitus hac quoque luce suos. Et nos in fragili quae tanta superbia carne Eripiens, pompis ebria croda trahit? Anlatet hunc omnem sub fordibus ire paratum? Totus hic ingrediens nubila splendor obit. Quaecunaue ingenium dictat carnale, caueto, Eque tenebroso noueris hausta lacu. Pessima consilij semper monumenta reliquit, Quae fugit accenso sanguinis igne caro. Nostra quidem coelo facies sua lumina tollit, Altaque ad immensas tendimus ora plagas: Membr a tamen gelida pressi languentia terra, Corporibus nostris puluis, et umbra sumus. At qui sidereis aeternis uiuit in oris, Omnia perfectis motibus ire facit.
82

Solus dat iustae Dominus sacra pignoramentis, Haec amat, baec meritwm nonuna Numenhabet. Efficit ille piae laudes superantia linguae, Nostraque sunt mcritis or a minora Dei. Tantane iudicijs aliquod miraculua pectus Subijciet scrutans, percipietque suis? Mensuramne ferens aliquis, diffiniet audax Tanta potestatis limite regna suo? Dona dat immensa quae pro bonitate misertus, An ne queant numerisullusilla capi? Credo equidem non torta coit, non orta potestas, Auget et augustum copia nulla Deum. Illius excedunc omnes amplissima metas Facta, nec humanis menibus hausta patent. Tutamen ouermis, dedendaque uermibus esca, Qua tibi de functus parte uideris homo? Quaeue triumphantifiducia pectore fertur? Quae uenit studijs sumna petita tuis? Optima iam numerans ex ordine facta referto, Totaque sit uitae laus patefacta tuae. Enego post titulos omnes haec arbiter ausim Dicere: narratis ulteriora manent. Aequoris et medijs nauis tua currit in undis: Speratus longe litore portus abest. Cursor adhuc prima plantas attollis arena, Quod credis totum, uix bene coepit iter. Ne tantum, ne molle tibi uideare tulisse Pondus, habes semper quae data pensa trahas,
83

Quintum erat, o miserande, tuas intendere uires? Quam magnum est, totus quod sibisumit homo? Quo meruit tanium celebrari munere fausto? Qu intus in illius robore terror inest? Vita sit ut longe spaciosum ducta per aeuum, Lustra decem finem conduplicata dabunt. Vndisoniuelut Oceani statuatur adaequor, Quae leuis exigua guttula fluxit aqua: Etmaris ad uastis numero aequiparetur arenas, Pulueres atomos quaeiacet una locis. Sic erit aeternum series immensa per aeuum, Tempore cum nostro, lego statuta pari. Iure igitur generi Superum mitissime, nostro Indulgens, uenia nos patiente foues. Iure tuas effundis opes, miseratus egenos. Et tua non ullo gratia clausa modo est. Aspicis o genitor (nec te mens prouidafallit) Aspicis, insanae mortis adesse iugum: Nosqueraipariter, tumuloque cadauera condi, Et tristes Parcas parcere posse nihil. Hinc tuus ille fauor studijs maioribus auctus, Placatas miseris exhibet usque manus. Si qua potest hominum pietas in corda uenire, Quem petat utilitas, unus et alter erit. At Deus in totum sua munera seminat orbem: Irrigat hoc omnesftumen amoris agros. Erudit ille pius, monet, et castigat, obitque Omnia, ceu uigili lumine pastor oues.
84

Accipit ille pius, placidisque amplectitur ulnis, Obuia quimonitis corda tulere suis: Qui disciplinam, praeceptaquesacra secuti, Venerunt positis subinga gratamoris. Huc ades ofili, Numenque imitare benignum, Quoque potes, summi uiuito more Dei. Vtilibus donis tua fac sit nota uoluntas, Ipsa ut ames docuit, sis bonitatis amans. Tumtua necrigidus corrumpat mitia uultus Facta, piget fierilene minanter opus. Barbarus ille nimis, qui quemiuuat, asper eundem Territat, atque ipsa (pro dolor) urget ope. Rore uelut rapidus solis restinguitur aestus, Pectora sic reficit moesta dedisse pie. Sit mihi festiuus placituri muneris autor. Comiter ut dederis gratia maior erit. Magna petant alij, mihi iucundissima semper Munera donator commoditate facit. Quem iuuat humanae decus, et solertia mentis, Non sinit hic donum uilius esse suum. Quaeque dabit, blanda sic munera condiet arte, Vt merces meriti plena sit ista sui. At wulgus fatwum, si quid bene faccit, inepte Obijcit, et multo personatimperio. Ac uelut ex probris sitfas sua praemia posci, Increpitansodio sic benefacta grauat. Attulit hunc etiam nobis fiducia morem, Quo nihil interris uanius esse potest.
85

Grande magisterium quandoque ut somniet ille, Qui dicit nunquam, quanta docere parat. At tu, si solido spectari quaeris honore, Disce prius moneo, quam docuisse uelis. Turpiter auxilium medicus promiserut aegro, Cui pallor toto luridus ore sedet. Non bene iurgantireprehendet crimina uoce, Ad sua qui coeco pectore facta stupet. Tutius ex alto lapsus uidet ille malorum, Cui uitae certa gratia lege stetit. Sera parumtute cessat correctio uitae, Quam, nisi uis morbi cogab, abesse uelis. Tunc erit utilius uitijs desistere, plenus Cum uigor, assuetas fertque libido faces. An ne querere, dies quod sit festina salutis, Visa est pernicies cuisua lenta parum. Tolle moras, nec te melioremreddere differ, Dum tibi Persephone pulset acerba fores. Ne tibi sint gemino mors, et tua crimina bello Vtraque uis ingens excipienda simul. Seria res seruire Deo est, procul este prophani Tentantes fictarelligione Deum. Venturi memoresiam nunc estote doloris, Quem feret extremo iudicis ira die. Tempore qualis erit, quodnos discedere coget, Vindictae clausumsemper habete metum. Magna licet saturis lautae sit copia uitae. Credendum est atram posse uenire famem.
86

Non ita diuitijs floret domus ulla superbis, Pauperie nunquam possit ut esse minor. Vidi ego quod prima coelum sub luce ruberet, Vespere sub sero nubibus omne tegi. Multarepente DEus conuerso cardine rerum, Mentibus humanis prodigiosa facit. Et facile est illi tales inducere lusus, Per quos fortunae conspicienda rota est. Qui sapit, attento pauidus sub cordereponit Talia, ceu uitae frena futura suae. Ergo nec in scelerum turpi prouoluitur aestu, Et quas sentit adhuc, exutit ille cebras. Crede mihi, prudens studijs laetabitur istis, Testis et acceptae cognitionis erit. Doctrinaeque decus per commoda multa probabuns Dexteritas uitae, sermoque fruge potens. CAPVT XIX. NEprecor ingenuos corrumpe libidine mores, Regna nec a genio fer malesuada tuo. Quae uenit in uitijs libertas serua putanda est. Ipse tuos aestus supprime, liber eris. O quos te lusus faciet? quibus improbus hostis Mordebit salibus, quam sibi plaudet ouans? Si te forte graui missum per deuia lapsu, Dira sub obsequium turpe cupido trahet. Ne tibi regifico placeant conuiuia luxu, Nec gula contemptum discat habere modum.
87

Quas epulas securus optum, quae pocula tractas, Haetibi sunt uacuae causa futura domus. Vita, quodo nolles, te prodiga tradet auaro, Vsurae spolium quittibi triste canet. Sic quoque diuersae colludunt crimina sectae, Luxus auaritiae, luxuriaeque tenax. Quam male diuitias operis mercede parabis, Quem iuuat apposito reddere parta mero. Crede mihi, nunquam late numerabit aristas, Qui non et minimi commoda ruris amat. Hei mihi, quanta meas abducunt retia praedas? Quae uellit segetes falx aliena meas? Quam tibi sacratam cernas sapientia, turbam, Si nec blanda Venus, tu neque Bacche uetes? Bacchus et imperium formosae dulce puellae Eneruant animos, cordaque coeca ferunt. Quos pruritus iners meretricibus addit auaris, Oblitos decoris, consilijque rudes: Hi sua cum coeco laxarunt frena furori, Indomita gaudent inferitate rapi. Tabifica depasta gerent putredine membra, Collectis densum uermibus agmen alent. Tunc poenaefacies cunctis horrenda patebit, Nullus ubi arenti corpore succus erit. Credulitas leuitatis habet deformia signa: Perfidiae sola damna querere fide. Quos iuuat in nugis argutos texere lusus, Nequitiae promptos ad leute semper opus.
88

Horum sunt iustis ingloria nomina causis, Et prostat precio uile sophisma pari. Arceat hos aliquis, iam fraudis origine dempta, Vtilius rebus consulet ille suis. Si qua tuas ueniant infense dicta sub aures, Quae possent aliquid prodita ferre malum. Pectore sub tacito, prudens sine, talia clauso Aeternum latebris esse sepulta sinu. Non tacuisse nocet, quondam piget esse locutum, Elige, quaesidei foedera grata petunt: Nec si, uel blandis sermonibus instat amicus, Hostis ab indicio necsciat ista tuo. Inde nisi dubiam laedant mala uulnera mentem, Vsque mihi potior causa tacentis crit. Sunt qui sustineant pendere loquentis ab ore, Taliaque attento pectore dicta notent. Te tamen haec odij quasi semina iure grauabunt. Nil nisi triste seris, nil nisi triste metes. Me iuuet in tenues haec euanescere uentos, Me iuuet haec mecum iurgia posse mori, Quae prior esse potest pacata mente uoluptas, Quam nunquam pacem contemerasse piam? An premar, et faciam mihi uim damnosa silendo? An quasi de nimio pondereruptus ero? Ofatuum genus, orimsoum, et futile uuglus, Quod ponit nullum garrulitate modum. Rumpit abortiuus materna ut uincula foetus, Sicsolet hoc linguaerumpere clausta genus.
89

Infixam femori possis tenuisse sagittam, Si penes hos rata sit uerba tenere fides. Expedit et laesis cunctatio, quaerite crimen, Et sua fas monito facta referre reo. Forsan tale nihil fecit, laetabere uero: Fecerit, ut cesset, protinus aequus eris. Dixerit ingenue, male sed detorta sinister Adferat interpres, tu sine lite ueni. Forsitan ex ipso meliora exquirere possis, Aut cito santi commoditate frui. Cur piget alloquio dare tempora pauca benigno? An quia mendaci praestat habere fidem? Crede mihi, studio multi mendacia spargune, Et gaudent rixas conseruisse truces. Haec, si credideris temere, uitare uenena Non potes, ut credas tutius, adde moram. Saepe, quid incautum premis improbe? decipit error, Et facile est linguae praecipitantis iter. Cur plectar uerbi uitio? cum dicere possim: A uerbis animus dissidet iste suis. Ore solent nostro quoties emissa uolare Verba, quibus studium, curaque mentis abest? Mite sit ingenium, nihil insanabile cerno: Pax erit, in bellum tunisi sponte ruas. Quo ruis ah demens, subitus quo te rapit ardor? Dedecet humanos impetus iste uiros. Lenis adi, pietas moderetur diua loquentem: Haec erit in causis fida magistra tuis.
90

Hac duce prudenter constabit inordine uita: Omnibus hancrebus praefice, dexter ages. Innocuo fraudes sapiemia limine pellit: Hoc neque calliditas nomine praua uenit. Ne mihi praeclaras depraedicet impius artes: Quodmirer, scelerum laus habet ista nihil. Mens auersa Deo, uanis exercita curis, Indicium misere desipientis habet. Quae regitur Domini sancto doctrina timore, Parua sit illa licet, diues et ampla pio est. Cedite doctores, uos cedite magna professi, Qui cupitis spreto nomen habere Deo. Haec nihil innumeris intexta scientia chartis Efficit, in cultu gloria prima Dei est. Est quidam multis uersuti pectoris astus, Ingenioque aliquid, nil probitate ualent. Obliquo norunt causas deducere tractu, Et fallunt ipsa proximitate boni. En pronum capite, et uultu simulante rigorem: Sic etiam facies non inhonesta dolis. Demissos cernes oculos: heu liuor in illis Ardet, at insidijs auris iniqua patet. Quod nisi prospiciat cautae solertia mentis, Deiectus subitis impediere malis. Viribus inferior quamuis, tibi tempore capto Insiliet, tacitum perficietque nefas. Os habitusque uiri, modo prudens arbiter adist, Signa malae mentis, perfidiaeque dabunt.
91

Vestibus ex ipsis quosdam cognoscere possis: Multas risus habet gressus et ipse notas. CAPVT XX. SAepe quis alterius mores, et facta refutans, Iurgia non apto tempore multa facit. Pace tua liceat censor dixisse seuere: Intempestiue qui monet, ille nocet. Odimus importuna grauis conuicia linguae. Plus sapit, ad tempus qui ratione tacet. Est tamen et ratio, qua laesus crimen aperte Insequar, et iusti uerba doloris agam. Praestiterit laesi manisestos pectoris ignes Prodere, quam tacito corda dolore premi. At tu pugnacem nete monitoribus offer: Haec emendandi fac sit ut ansa tui. Foelix qui patitur sua se ob delicta notari: Ista bonae frugis spes mihi certa uenit. Esse quid hoc dicam, quod nunc uiolentia sanctas Possidet et leges, possidet atque forum? Hei mihi, uidicijs miseri produntur iniquis, Et quantum possis, tam bona causa tua est. Sic cui uirginei mandata est cura pudoris, Florem stupratae uirginis ipse ferat. Sunt, quibus ut reprobae cecidit fiducia causae, Pro male confessa uoce tacere fuit. At mihi sola, precor, sint tempora causa tacendi: Temporis hinc ipsa commoditate loquar.
92

Quo sapiens et stultus erunt discrimine noti, Quasque notas tantae disparitatis habent? Nempe quod ille silet, dum uocem tempora poscunt: Praeciputi lingua fertur hic ante diem. Garrule nonne taces? quin uox odiosa quiescit? Taedia nulla mouent? garrule nonne taces? Tu quoque quemuersat dominatus cura superbi, Iure graues odijs, quos premis ipse feres. Parcite mortale fortunae credere uento, Instabili sontes adiuuat illa fide. Vidi ego, quem ferret causa successus iniqua, In suatam facili flamine fata trahi. Certus inest meritis modus, et dare munera caute, Quae moneant, dando damna uenire solent. Dant alij multo quae fors cum foenore reddit, Dans alius, sterili semina perdit agro. Quem leuis ambitio, strepitusque insana cupido Magnificum stimulat semper hiare decus. Is mihi non dubijs petere exitialia signis Creditur, et casus accelerare suos. At qui fortunae modico se limite claudit, Ille suis late finibus auctus erit. Vile quid exponens precium pro mercibus emptor, Exultas fraudis commoditae tuae? Ista tibi magno constabunt lucra pianda, Mercator damnis ingeniose tuis. Munera si dederit prudens, sermone benigno Commendata dabit, qualiacunque dabit.
93

Omnia donando sedenim si stulte profundas, Respondet uitio gratia nulla tuo. Fallor? an expectat quidiam sibi reddere pssim? Cum uix sunt auida dona remissa manu. Ogenus insulsum, ne me tua munera tangant, Munera gratifici nil habitura boni. Qui modo donasti properas abducere rursum? Non ita donator, sed mihi caupo uenis. Vno dans oculo, septem nunc inde moraris, Quae tibi praeda mea sit referenda domo. Scilicet et parua cum iam stipe nomen habebis, Ius exprobrandisit sine fine tuum. Vt qui uenalem praeco proclamat Iacchum, Sic tua dona palam commemorata sonent. Tum modo quod dederis, uentura lucereposcas, Creditor in medium sis mihi iamque diem. Quid dicam, nisi me seiunctum talibus ire? Nil mihi uobiscum est, turba odiosa uale. Stulte tuas affirs muliebri uoce querelas, Talibus estque mihi nausea facta somis. En quo fretus, ais, quo nunc mens fida recessit? Quaeuent officijs gratia digna meis? Pane meo quosdam, qui me contemnere possint, Turpiter et de me multa loquantur, alo. O uoces isto proferri pectore dignas. Nun tuus, hic quod agat, sannio, nasus habet? Huc ades, ad lusus uuglus concurre iocosum, Materiam scaenaese facit iste tuae.
94

Tam bene qui uobis se proditus ipse propinet, Vix uidi lapsu commodiore dari. Impulit haec tanta te uox incauteruina, Quinta necex alto praeciptiantis erat. Sic solet hoc hominum genus ad ludibria natum, Implicitum subitis lapsibus omne trahi. Moribus incultis comes est petulantia linguae, Et rude nugando tempora uulgus agit. Quaecunque occurrunt, buccis turgentibus efflat: Nec ratio uerbis, nec modus ullus inest. Stulte, quid in precio te non miraris haberi, Aut etiam ueris pondus abesse sonis? Recta licet dicas, non haec in tempore dicis: Haec ratio est, quae te nonsinit esse grauem. Commodo pauperies etiam, quis credere posset? Commoda pauperies quae memorentus, habet. Vidi ego quaefuluo non resplendesceret auro, Expertem nocui criminis esse manum. Pax secura domi, mentisque serena nitebat Temperies nullis nubila facta malis. Sic aliquis furijs exercitus, arma malorum, Diuitias Chraesus dum ferat, Irus ero. Saepe quis ut titulos, quos donat opinio fallax, Vindicet, haud ullum parcit adire nefas. Pessima quaeque patrans, reprobis ut grata ministret, Acer in auxilijs impietatis erit. Praemia de causis tibi si qua petantur iniquis, Falleris, exemplo reijciente fidem.
95

An ne putas, ipsum quem sic defenderis hostem Iam foresti nolis credere, facta uide. Nulla potest homim labes insidere maior, Quam quae mendaci derogat ore fidem. Hanc disciplinae sanctas exosus habenas, Accipit ingenio conueniente ducem. Non ea uissuris, scelerum non tanta libido, Mendacis turpipectore quanta furit. Pestis uterque bonis quanquam deformior alter: Quae dabimus uentri pabula corue tuo. Ne speres ullos mentiri doctus honores: Non sinit hoc uitij tam nota tetra tui. Ipse suiprudens erit instaurator honoris. Hoc facit exculti pectoris eloquium. Principibus gratos magnis idcirco uidebis Conspicuo positos ad laturs esse loco. Qui cupit ingentes frugum conuerrere aceruos. Impiger assuetis artibus arua colit. Qui uolet, ut multis careat Respublica damnis, Principis hic animum dexteritate colat. Ah pereat, per quem coeperunt crimen habere Munera uel magnis perniciosa uiris. Munere peruerti sapientum corda uidebis: Caecutiunt oculi munere, lingua tacet. Hoc si de uincto submoueris ore capistrum, Occlamet sceleri, qui modo mutus erat. Qui sapit occulte nullo spectatus ab usu, Quaeque iacet coeco condita gaza specu:
96

Horum qua meruit celebrari laude facultas? Aut quid in ignoto sit mihi dulce bono? Ocia sint stulto, praeclaranegotia tractet, Qui sapit, hoc pietas, utilitasque iubent. CAPVT XXI. SItua mortifero noscis peccata ueneno, Et patet ante suum culpa dolenda Deum. Osili monitis contende resurgere nostris, Criminis et puras inde tenere manus. Neue trahant diras uitae mala pristina poenas. Ingemines trepidas supplice corde preces. Heu suge, quid tanto iuuat indulgere furori? Effuge pestifero crimina tincta lacu. Rumpe moras. quid adhuc segnes insistere cerno? Hic locus admissis praetereundus equis. Luridus occultat caput hoc in limine serpens: Quisquis adit, saeuo uulnere morsus abit. Non ea fulminei uis est in dente leonis: Quem tetigit letho protinus ille cadet. Peccatum super at stricti mucronis acumen, Reijcit haec ipsam plaga medentis opem. Dicite magnanimi, quis uos heroas ab alto Deijcit, et tanto turbine casus agit? Immixti turbae passim quid obitis egenae? Quorum sub nullo uindice fastus erat. Ecce comes moesto frendens iniuria uultu Arguit audaeci ius uiolasse manu.
97

Ergo superba pati fastidia, qui iubet omnes, Et se qui tumido uix capit ingeni. Exul, inopsque domo, laribusque fugatus auitis, Omnia naufragio perdet adempta graui. Nam simul oppressusgemit alto pectore pauper, Tristia cum iusto uota dolore ciens. Continuo exaudit Deus, auxilioque uocantis Emicat, ultori cingit et ense latus. Impius o si quis monitis non flectitur ullis, Et nimis in Stygias lapsus amore uias. Corde pius tot praecepta salubria quaerit: Vtilishuic semper cura monentis erit. Insultent alij, quorum procul impia facta Lumine Rex Superum prospiciente notat. Nos timor admoneat coelo deposcere pacem, Tendere qui tales scimus in exitium. Dic mihi, qui tantas gaudes attollre moles, Cur tua de rapto sit fabricata domus? Nempeiuuat proprio componere saxa sepulchro, Inque tuos manes tristia dona paras. Turba quid o toties exultans improba pugnas? Vsque licetpugnes, sic tibi uictor ait: Agglomerate leues floccos, aduoluite stuppam: Materiam flammis praebeat ista meis. Tutamen urgebis coeptos immota furores? Et manet in solitas area strata uias? Illa quidem nitidi speciem tibi marmoris offert, Attamen inferni tendit ad antra basis.
98

Discite uos tantos animis excludere fastus, Qui cupitis ueri uissa subire Dei. Nec uos lymphatae capiant deliria mentis, Et quaecunque caput dictat inane boni. Summa docet cultum summi sapientiaregis, Nonfacit ad tantum feruor, et error opus. Heu quam difficile eststupidos attingere sensus. Sordida si flectas pectora, littus ares. Inuenias acie quosdam meliore ualentes, Optima qui uideant, deteriora gerant. Verba uiri celebris, qualem sapientia fouit, Doctrinae largas eiaculantur aquas: Quales aut torrens collectis imbribus auctus, Aut fluxus uenae prosilientis habet. Stulte tui poscas si cordis habere figuram, Sutilibus rimis perflua uasa dabo. Ista docent quid sis, quae tanquam infusa remittunt, Sic tua doctrinae mens nequit esse tenax. Audiat haec aliquis, per quae bene uita geratur, Dogmata, si ualeat mente, probata tenet. Forsan et haec toto passim depraedicet ore, Iudicium lingua testificante suum. Attu, quem solito demens petulantia fastu Effrenem spretis legibus esse iubet: Sancta licetreprobas praecepta ferantur ad aures, Fixus in haec animo ludisicante manes. Scilicet et tantis ideo uirtutibus auctum Accipio: charites adtua labra sedent.
99

Eloquio poteris nunc exornatus haberi, Totaque doctrinae plaustra ferenda dabis. Pene miser perij, dum talia pondera gesto. Tolle precor cursus impedimenta mei. Nota uocam: dulces habet et schola nostra magistros. Da ueniam, si te mitto quiete frui. Hei mihi uanta trahit uanas fiducia mentes? Consilij dabit his experimenta locus. Stabunt hinc sapiens, hinc turgens pectore stultus, Verbaque iudicio promet uterque suo. Dicite uos quibus ipsa fidem prasentia fecit, Curia quem fuerit tota secuta ducem? An quem dictaregit nostro sapiensia uersu? Atque monet certae legis inire uias? Fallor? an ille tumens stolido praecordia fastu, In sua delusus probra minister erat? Haec et inexcultis est uisa subesse loquelis Forma, ruinosae quae solet esse domus. Obscurumque chaos incognita dicta premebat, Nullus et in tot murmure sensus erat. Tu tameno crassa mauis in nube latere Stulte, nec e tenebris corda leuare tuis. Ad meliora uocet si quis syncerior autor, Culturae impatiens, asperiorque fremes. Vt quem uincla grauant manibus, pedibusque ligatum, Ne possit solitis membra mouere modis. Integer at quorum uiget intra pectora sensus, Multa uolent monitis edidicisse pijs.
100

Hi disciplinae cultum decora aurea ducunt, Compta per haec dextra brachia parte nitent. Quam subito mores animi contagia laedunt? Mensque leuis gestu proditur ipsa suo. Qui uagus alterius quaesitor in aedibus errat, Quem pudor, insertae nec tenuere fores, Insidiatrici qui circuit aure fenestras, Conscius arcani possit ut esse tui: Hic erit ardelio leuitate notandus ab ipsa, Cordatis merito displicetiste uiris. Nempe uerecundo praeter mealumina uultu Transeat, et quaedam nesciat ille sciens, Qui uolet ut nullam uitiata modestia labem, Stulta nec incauto crimine damna ferat, Barbarus ingenio sic se declaret agresti, Qui sapit, ad nullas immnet aure fores. Verba quoque indicio fuerint, si caetera nescis Ex uerbis animus, quo patefiat, habet. Cernis ut absumat nugator inutilis horas, Turgida dumuanis uocibus ora strepunt. Cautius at nostro, librata examine certo, Singula sub trutina dicta decenter eunt. Iure adeo stulti consistere pectus in ore Dixeris, eque suo promicuisse sinu. Lingua sed artifici prudentis condita septo, Corde suo tacite clausa tacenda tenet. Stultus et ingenti concussus membra cachinno Subunget uerbis altera signa suis.
101

Atmodice ingenuo subridet honestior ore. Haec quoque tuncrosei cura pudoris adest. Impie quid diris caput execrabile damnans Vocibus, in reprobos tristia fata uocas? An nescis aequa te conditione teneri? Quaeque precare illis, omina facta tibi? Cede procul nostris odiosa calumnia tectis. Autores nunquam criminis huius amo. Quisquis es otantum spirans e gutture uirus, Vt fiat per tecandida fama nigra. Nulli crede mihi uenies iucundus amicus, Expetet atque tuum nemo sodalitium. Lurida lingua petens alios se sauciat ipsa, Et perit inuentor fraudis ab arte sua. CAPVT XXII. DEsidiam quisquis uita sectatur inerti, Obrutus ut coeno saxea massa iacet. Sordibus e medijs torpens attolere saxum, Quiuolet admotas inquinat ille manus. Egelidisque petens tandem purgamina lymphis Ablutae precium quod nisi labis habet? Ette, quem torpens eneruat inertia, iuncto Commoda quis rebus spondeat ulla suis? Hei mihi quid miseros proles male grata parentes Laeditis, et uestro crimine saepe dolent? Nate ferox uitae confusum labe pudendae Aspicis, et perges dedecorare patrem?
102

Filia, cui fuerit studijs mens dedita rectis, Inueniet socium, quem legat ipsa thori. At quam stultus agit reprobandis moribus ardor, Desidet haec moesto cura relicta patri. Omiserae quid adhuc extollitis ora superba, Probra odiumque patris, probra odiumque uiri? Qui ferit haud uacuas operosis uocibus aures, Tempora cum nulla commoditate iuuant: Ille uolet luctum fidibus celebrare canoris, Pectoraque ingratis tundore moesta modis. Sunt sua censurae, sunt dandae tempora legi. Ordine seruato tale probatur opus. Qui te stulte docet fractas hicsarciat ollas: Atque soporatos excitet ille uirus. Qualis ad ingenti deuictum membra sopore Multa locuturi, talis et iste labor. Cum bene finieris a primis ultima quaeret, Rursus in exactum teque reducet iter. Prosequimur lachrymis extincti funus amici, Cuius uiuificae corpora lucis egent. Flendus erat potius suppresso lumine mentis Stultus, et umbriserae somnia noctis amans. Ponite iam nimios funebris turba dolores: Quem fletis, placidae dona quietis habet. Iste sed insipiens sic uiuit, ut esse sepultum Praestet, in hoc munus triste cadauer eass. Septima lux curas a funere soluit, et inde Menterecollecta quilibet ire potest.
103

At quibus exequijs, quo te miserande dolore Prosequar? o uitij funus et umbra tui? Tota tua assiduis lugenda est uita querelis, Impietas demens mortis et instar habet. Collo quio linguae decet abstinuisse prophanae, Nemo mihi fatuo degrege iunctus eat. Arcentur meriot, ne quo nos gurgite mersos Sordibus admoueant, inficiantque suis. Cede procul moneo, teque his abrumpe periclis, Degere secura quem modo pace iuuat. Quid grauius plumbo? tamen hic quoque nomina stulti Pone, mihi plambi nomina dicta putem. Apitus infertae cunulos portabis arenae, Et crustas ferri, duraque saxa salis: Quam possis fatui, rigidissima pondera mores, Taedia non animo concipiente, pati. Vt bene compactas uentus non diruit aedes, Sic mens terrori cedere firma nequit. Exuit ut paries dilutus ab imbre nitorem, Septaque per montes flamine uicta caduns. Sic imprudentum super at corda anxia terror. Propositi certa cum ratione carent. En aliquis teneros dum Noxius urget ocelos, Labitur in madidas gutta coacta genas. Et uox quae tacto stunulos sub corde relinquit, Vulneris eliciet signa uidenda dari. Diffugiunt uolucres lapidis formidine iacti, Et fugit infami uoce solutus amor.
104

Ense licet stricto uiolenta in praelia tendas, Culpa minor famam quam uiolantis erit. Foedera quae subitae diruperat impetus irae, Vidi coniuncta mox reparata manu. Dum modo placandi non cura recesserit omnis, Leniri officijs qui neget, ecquis erit? Illa sed extremi ueniunt ubi te la suroris, Et qua nulla lues tetrior esse potest: Viperei morsus, ignominosaque dicta, Fastus, et arcanis non tenuisse fidem. Et quae praeterea sceleratae crimina fraudis Mille solent homines dilacerare modis. Tunc ea uis plagae milla sanabilis arte Perfurit, et miseri finis amoris adest. Sarta diu quamuis fido coalescere nexu Nescit per tantum gratia rupta nefas. Vt potiare tuo lautis in rebus amico, Pauperis est aequum te quoque ferre uicem. Tempore qui duro constans in amore manebit, Fortunae consors prosperioris erit. Natarecens lento se prodit flamma uapore, Et prope Mulciberum fumus adesse monet. Fertur et a dictis ad saeua procacibus arma, Nomine polluto, tincta cruore manus. Assere quem ratio tibi certa adiunxit amicum, Nec pudor officij tale relinquat opus. Hoc decet ingenuos: quod si quoque praemia damnis Penset, erit sceleri poena parata suo.
105

Teque uiri laudes laturo iure benigni, Ob facinus cunctis ille cauendus erit. CAPVT XXIII. Omihi quo liceat ualido circundare claustro, Cautaque praestructis ora tenere seris? O mihi compressae dentur signacula linguae: Sic precor in uinclis tuta sit illa suis. Ne mala praecipiti ueniant attracta loquela, Inque meas clades ipse disertus eam. Ne sine blasphemi; lapsum me coetibus addi, O Deus, o uitae rexque paterque meae: Ne uelut insana correptus peste perire Cogar, et ipsorum participare malum. Ah date fraena meae uersanti plurima menti: Destinet ut nullum lege uetante nefas. Quid moror, et toto coelestia dogmata corde Condere iam lente, iurgia nostra, paro? Quae uelut attonitas inclamem censor ad aures, Errori parcam nec miser ipse meo. Ne mihi sit nimij libertas causa furoris, Et me flagitijs proruat innumeris. Neu iaceam scelerum submersus mole meorum, Hostibus expositus fabula foeda meis. Vultibus a coecum fuger accendentibus ignem, O Deus, o uitae rexque paterque meae. Pulsa eat a nobis longe uaesana libido, Et tu luxus iners, tuque recede Venus.
106

Noscere me nullos, impuri pectoris aestus Fac Deus o uitae rexque paterque meae. Me duce damnosas homines compescite linguas: Haec erit immensi cautio plena boni. Haec facit ut nunquam labaris cura loquendo, Ceu blasphema ferox impius ora gerens. Iurandi temere ne quo capiaris ab usu, Nec sonet incassum nomen in ore Dei. Ante miser crebro concisus uerbere seruus Nulla feret tergo liuida signa suo: Quam male uoce uocans diuinum nomen inani, Aut iurans subito, crimine purus erit. Multiplicas quoties tua iuramenta, malignum Peccati toties multiplicatur onus. Nec tua praeteriens poenis erudelibus ultor, Nesciet ob Dominum noxia tecta suum. Sis licet imprudens, et te deceperit error, Nec fuit haec humeris sarcina nota tuis: Non tamen haec culpa caret ignoratio culpae, Expertem nec te criminis illa facit. Quo magis o tantum facinus uitate periti: Ne capiat uires ingeminata lues. Nec quod forte tua nulli leuitate nocebas, Idcir co statui iustior ipse potes. Ipsa suis intus uitijs haec pestis abundat, Et satis ad poenam quo rapiaris, habet. Impia mortifero celebret periuria ritu Dedita mentitis gens scelerata sacris.
107

Nos meliora decet castris deposcere uotis, Quit tua magne pater stirps Iacobe sumus. Arceat hucnc alma der relligione furorem. Temperat in summo quirata iura polo. Hanc pius omnis amet diram secernere labem, Sancta coli pura numina luce uolunt. Integer hic non est, leuiter qui iurat in horas: Nescio quid tacite mos alit iste mali. Magna tibi patriae constet reuerentia uocis, Maioresque tui quae docuere, tene. Quorum si monitus tibi nulla obliuia tollant, Addet honoratis te pia cura uiris. Tunc praecepta memor quod amaris fida parentum, Non tua Lethaeas fama subibit aquas. Infoelix, quicunque suis ardoribus actus Vtile stultitiae cedere dogma iubet. Cum fuerit medio scelerum submersus in amne, Et cadet a uitijs lassa carina suis: Natalem infaustum, uitamque perosus am aram, Detestata suum uerget in ora caput. Adfera qui ueteri conuitia pronus ab usu Nomen in alterius parcior esse nequit: Hunc reor ingenio nunquam meliore futurum, Candor ab hoc longe non rediturus abest. Quam male proueniunt numero delicta feraci? Iste meas reditus non placet inter opes. Bis nimium peccasse fuit: si tertius ultra Accedat numerus, uindicis ira subit.
108

Mortali sed enim rapidos in gente calores Vis agitat uarijs impetuosa modis. Cernis, ut exurant liquentia uiscera flammae, Quas suus euiscto corde recepit herus. Credere quis posset? nostro consumimur igne. Sic eris ardoris quisque fauilla tui. Anne satis spurca suntista libidine nota, Cui Venus admotas sparsit in ossa faces? Vritur, et totis bacchata incendia uenis In misero requiem corpore ferre negant: Dum furor impulerit sensus, animumque labantem, Et desyderijs membra det aegra suis. Quilibethunc potus sitientem iuuerit aestum, Ista fames omni sir releuanda cibo. Quodeunque inueniet, rapiet, nec desinet ante, Quam scelere admisso languida membra trahat. Quid tamen admoneam? quoue haec mea dicta repona~? Alloquar? et tentem uincere uela mari? Scilicet haec aderit turpifiducia facto, Securum ut coepto tramite carpat iter. Secum adeo tenui sic murmure dicet adulter, Et tepidum blanda mulceat arte caput. Solus an hic fueram? uah, quambene diua uoluptas Praebueras furtis antra nemusque meis. Quam bene delitui conclaui tectus opaco: Hic latebras timidus possit habere pudor. Aspicior nulli? quis me nunc denique curat? Fulmina nescio quod Numen habere ferunt.
109

Facta quis in summo mea contempletur Olympo? Hinc iter an tantum su spicer esse iocis? Ah miser, et nulli tibi quam deceptor es ipsi, Haec tua iam uere dicito furta tui. Humanos oculos animo titubante uereris: Lumina nec magnis sint metuenda Dei? Incinctus radijs quamuis eat auricomus Sol, Purpureum rutilo spargat et axe diem: Diuni fulgore oculi confusa reducet Lumina, iamque rotas occuluisse uolet. Ergo qua terras acie metitur, et orbes Aetherios, nequit haec cernere facta Deus? Prospicit, o si quid uerorum creditur ulli, Prospicit, atque hominum singula facta notat. Omne quod in latebris timide spes uana peregit, Eruit, et minimae ponderat acta rei. Ipse uel infectis ponit sua tempora rebus, Hasque creatarum conditione tenet. Te quoque per facinus modo quem securus ouantem Feruor agit, tectum non sinet esse diu. Iamque aderit claris lux haec immissa fenestris, Vt pateant medio stupra nefanda foro. Tractus in exemplum tota monstraberis urbe, Spectabunt poenas foemina uirque tuas. Sic quoque deserto coniunx infida marito, Quae sobolem mendis gaudet habere thori, Inuisum Superis monstrum plectetur, et iram Iudicis, abiecto legis honore feret.
110

Quam nec cura Dei, nec tangit cura mariti, Fallere et hos uno certat utrosque dolo. Tum spurij generis defoedans semine terras, Pignora dat probris annumeranda suis. Opprimite o celeres, crescentem extinguite lepram. Haec est in caetu non toleranda pio. Scilicet et quos ipsa nothos furata creauit, Spreti maternae crimine labis erunt. Non horum firmata suo sub stipita radix Fundamen solida prosperitate dabit. Non formosa graui pendebunt pondera ramo, Nullus in arenti germine fructus erit. Haec ita degeneri nuc captas improba lecto, Nominis extabunt haec monumenta tui. Et te cuncta tui memor execrabitur aetas, DEdecus aeternum posteritatis eris. Notaque iam totum diffundet fama per orbem Ducta per euentus haec documenta suos. Quae quis apud seros reminiscens forte nepotes, Discet cum uitijs belligerare suis: Non alias sectatus opes, non gaudia uitae, Suppliciter culto quam feret aequa Deo. CAPVT XXIIII. INsua magnificas aperit sapientia uoces Nomina, sic populis diua locuta suis: Gens addicta Deo, nostris gratissima regnis, (Aurea nam Superum me duce regna patent)
111

Percipite haec animis faciles: non laudis amore Glorior, officij sed ratione mei. Vestra salus iubet hoc, uobis mea munera pando, Non ignorariquae pia cura sinit. Ipsa ego sum magni uox, eloquiumque Tonantis, Nuncia diuini sola reperta patis. Nubibus assimilis, terras super altior omnes Ingredior, cultur conspicienda meo. Castra per excelsos posui sublimia tractus, Summa meae sedis nubila findit apex. Omnis ubique locus toto mihi peruius orbe est, Meque uehens spacijs sentit inesse suis. Sola per ingentes ego tranans aetheris orbes, Has quoque sub caueas, imaque tendo soli. Me pelagus uastum, me tellus accipit omnis: Omnibus in populius ipsa uagata fui. Non est sub toto gens ulla recondita coelo, Hospes ubi non sim auaerre uisa locum. Tunc sator omnipotens rerum, quo nata parente Glorior, et patrijs laeta triumpho bonis, Quid iuuat incassum multos errare per annos? Certa tibi sedes attribuetur, ait. O tibi quanta nouo surgens lacobe decore Regna? petes illam nam mea nata domum. Israelis erit sancti tibi gloria curae: Hic tibi legatas excole semper opes. Fine carens ego sum, factoque antiquior orbe. Cum nondum moles haec stetit, ipsa fui.
112

Nunc transacta mihi tot tempora sanctane diui Tecta tabernaculi non habitasse liquet? Scilicet illius sacrata ad limina custos Ante patrem mirae sedulitatis eram. Donec in hac tandem uoluit me rupe Syonis Ardua praeruptas saxa tenere domos: Hic ubi consisto Solymae dans moenibus urbis Iura, sacris lecto cultibus apta loco. Vis mea defixis alte radicibus haesit, Inpopulo, multus quem decorauit honor: Quem sibi, ceu propria regni statione tributa, Iussit in haeredis sorte uenire Deus. Incrementa mei sunt illic magna decoris: Reddidit et large credita fidus ager. Ecce uelut Libani per amoena caumina cedrus, Sic ego succreui planta uirente solo. Quales aereas cyparissos erigit Hermon, Palmaue coeruleis qualis adhaeret aquis. Hierichuntaeis aut pulchra rosaria campis, Aut albens patulo qualis oliua solo. Frondentes hebenso procero stipite uici Contingens nitidis astra beata comis. Aura meos late circum diffudit odores Suauior unguentis India nigra tuis Cinnamo ponantur, sudataque cortice myrrha, Siuesoror lachrymas quas Phaethontis habet. Galbana dent Syrij, dent molles thura Sabaei. Candidus Eois finibus adsit Onyx.
113

Omnibus in medio positis, fragrantior ipsae Laudis odorato uertice plena ferar. Qualia latifluis extendi brachia ramis, Sic decuit sparsas roboris esse manus. Aspicite hos quaeso uirides, mea lumina, ramos. Luminibus pateant lumina uestra meis. En licet optatis succos perquirere oderis. Diuitijs adsum tota probanda meis. Iam mihi formosam dicas concedere uitem, Nectareas quamuis turgida spiret opes. Flore meo Zephyros mhilipsa morata tepentes Iam me ditor multae fertilitatis opus. Iam mihi proueniet generosi copia fructus: Gemmanti certas accipe fronde notas. Ad mea dona cito cursu properate frequentes: Inueniet noto quisque cupita suo. Fructibus e nostris satiatum pectus habebit, Taedia iucundo cuncta leuante cibo. Aggrediar faciles dictis praedulcibus aures, Et mea mellifluus concio riuus erit. Appetet hic semper nostro de munere pasci, Cui libare meas contigit ore dapes. Si quis fonte meo sitiens sua guttura tinxit, Vix bene gustatas semper anhelet aquas. Credite mortales, nulli mea fraena pudori, Ceu quibus in noxam pertraheretur, erant. Me duce cum faustos sine labe peregerit annos, Obsequij nullam crimen alumnus habet.
114

Quaeritis, in quo sit mea uis abstrusa recessu? Et quibus ex adytis elicienda ferar? Perfaciles aditus sacrata uolumina monstrant: Hoc habet, hoc totum est foederis ille liber. Legiferum Mosem studiosa uoluite mente, Qui tulit a summo tradita pacta Deo, Commendans nobis ut opimam talia gazam, Stirpe tua senior quos Iacobe creas. Inde fluens pleno sapientia flumine curro, Vt Ganges rapidis proruit auctus aquis. Aut cum uere nouo superest uberrimus humor, Tigris in Armenia sicut inundat humo Fontibus his manet si quanta scientia, spectes, Euphratis, dices sic ruit unda tumens: Iordani sic fueras aestiuae tempore messis, Transitus est nostris cum patefactus auis Quos ego prospicio studij foelicis honores? Quae noua lux tenebris orta repente micat? Viribus immensis hunc disciplina tenorem Accipis? hanc speciem dotibus aucta dabis? Talis erit Nilo facies, cum lance corusca Aequabit nocti pendula libra diem. Tantane doctrinae penitus sacraria quisquam Ingenij potuit uireserare sui? Ecquis erit, qui se studio, curaque sagaci Expediens, tacto fine superbus eat? Parcite mortales contendere, quam datur ultura: Mensque sit aeterno subdita uestra Deo.
115

Cuius ab Oceani non possent omnibus undis Grandia completo gurgite sensa capi. Cuius et in nulla barathri inferioris abysso Obiectus uerbis terminus esse potest. Nec tamen alta piget deductis flumina rius Proferre in paruum, corda modesta, genus. Arte mea, riguis intrare canalibus hortos Vnda folet, per me si uoluere coli. Ergo non illos unquam sitis arida torret: Sed mea foecundo prata liquore uirent. Fallor? an incipiunt torrentibus ire sonoris, Quotque aderant riua, stagna refusa uides? Haec erat illa meo lampas accensa labore, Doctrinae hic potuit impetus esse meae. Quam late rutilo lux orta refulget eoo, Tam late radijs explicor ipsa meis. Hociubar excurrens spacia in distantia mundi Prodere cum factis posse futura dedit. Vaticinor, moneoque, locum date fata ferenti, Arguerit nullus iam rata dicta dies. I nunc, et dubita nostros ingrate labores Omnibus huc pronis consuluisse diu. CAPVT XXV. DInumerans alius signatum computet aurum. Atque oculos nitidis pascat imaginibus. Nostra per excultae coelestia munera uitae Carmine praecipuas Musa feretur opes.
116

Has tibi nunc adeo numer ans ex ordine gemmas, Dona feram rubro diuitiora mari. Ecce trim celebrans dicam praeconia rerum, Quae possint homines, quaeque iuuare Deum. Primus ades uiridi Pennas incincte smaragdo. Consona qui fratrum pectora iungis amor. Tuque adeo succede rubenti murice pictus, Qui uicinorum foedera nectis amor. Tertius auratus bullis insignior ito, Per quem coniugio pax sua constat, amor. Musa refer totidem, quae sic detestor, et odi, Excitet ut tumidum bilis amara iecur. Primus eris pauper, foedum et miserabile monstrum, Cornua qui elata fronte superba geris. Alter diues eris, sed qui mendacia nummis Si redimas, paruo tempore inanis eris. Tertius emeritis minus, et minus utilis annis, Gaudet adulterio qui stimulante senex. Eia age frugiferos iuuenes tolerate labores: Sumere uos clarae conuenit artis opus. Iam laetas conuerrite opes, conuerrite messes. Dum uigor hic, necdum curua senecta premit. Horrea si tua non foelix impleuerit aestas, Aspera quas fruges suppedit abit hyems? Quam bene diua uenit capiti prudentia cano? Consilijs aptigratia quanta senis? Quod maius procerum decus? aut quae gloria maior, Solerti mentis dexteritate bonae?
117

Hoc eat ornatus canos diademate crines, Quod peperit rerum cognitione, senex. Ad pia Propensus si munera, Numen amabit, Hic uero summi finis honoris erit. Enumerare nouem foelicis commoda uitae, Gratificis iterum perge Thalia sonis. Laude nouem dignanda sua, sed meta salutis In decimo totas ordine sistit opes. Tympana ferte precor, date plectra, insurgite plausus: In decimo plena iubila ouce canam. Primus in hoc laetam deducens agmine pompam, Ingredere o natis uir comitate tuis. Dulcia cui peperit genialis pignora lectus, Indole, qua possint exhilarare patrem. Proximus incedes saeuo iam liber ab hoste, Tam bene quem meritum procubuisse uides. Terita terara capit orbita dote maritum, Cui prudens fausto foemina nupta thoro est. Quarta manet te palina, tenens moderamina linguae Qui deuitasti perniciolsa loqui. Qui seruire parum dignis non cogitur ulla Sorte, potest quinto iam subijsse loco Inde subit, fido quisquis comitatus amico, Dimidio ualidi pectoris auctus erit. At te cordatum quem multa periti fecit, Iam quoque non aliqua laude tacendus ades. Nec minus insererem, cui gratia insta docenti est, Quique sequax dignis uocibus agmen habet.
118

O quantum te laude feram, quae coner in astra Tollere, qui multa doctus ab arte sapis? Vltima sed decimo cui uenit in ordine uirtus, Vt possit casta mente timere Deum: Hunc quibus extollam coeli super ardua dictis? Hoc quis per terras denique maior erit? Vertice celsa Deumpietas attingit, et ipse Huius in humana emina mente dedit. Hac neque in immenso quicquam praectantius orbe Cernitur, et princeps exerit ipsa caput. Euehit ipsa suos ad tantum culmen alumnos, Vt nequeant ullum laude uidere parem. Si tamen et misero sunt nomina danda dolori, Et subeunt Musas si quoque moesta meas: Deprecor o ipsum penetrant quae uulner a pectus Quo cor conficitur, maximus ille dolor. Deprecor et structas muliebri crimine fraudes Foemineis certet quis precor arte dolis? Insidias osor, uindictam comparet hostis, Voluat atrox serpens calliditate caput. Quae tamenhis certet, quibus omnia cedere credas, Foemina sit flammis sola reperta suis. Foemina quae feruens insana Fluctuat ira, Qua nihil immen sus tristius orbis habet. Iam Lybicos saltus habitata leonibus antra, Iam date, squamosus quae tenet antra draco. Quolibet a tali raptum me abducite monstro: Trans mare, trans amplum diffugiamque solum.
119

Ecce quibus frontem maculis suffusa tumecit Bestia, quos habitus sensibus orba gerit? Hanc mihi germana liceat si uoce figuram Dicere, iam foedo nomine saccus erit. Ah miser, et magno curarum saucius ictu, Coniuge quem tali sorsinimica ligat. O quoties illi pudor, et dolor ora notabune, O quoties gemitus ob leue scomma dabit. Nullus adhuc diris insignior extitit ausis, Foemina quam scelerum feruida facta face: Omnis et improbitas hac legit culmen in arce: Collatum huic leue fit prtinus omne nefas. Huic ego si iustis non desunt omina uotis, Opto sit in poenas ingeniosa suas: Consimilique statu sortem redigatur ad illam, Omnibus ex merito quae solet esse malis. Nupta loquax absit, fugiunt tam taedia nostra: Nupta loquax adsis, taedia nostra refers. Vidiego, qui certa ratione silentia mallet, Coniugis exosum turpe loquacis opus: Vt pede qui segnic cliuum conscendit arenae, Inuisa queritur mole premente senex. Ergo puellarum solas ne quaerite formas, Nec leuis a uultu concilietur amor. Forma solet fallix prauos abscondere mores: Grata oculis, uitio saepe molesta suo est. Nec minus ingentes moneo contemenere dotes. Perfer, erunt magno lucrarelicta bono.
120

Tu qui diuitias socianda in coniuge spectas, Iurgia sub domina multa potente feres. Perpetuae lites, geminans conuitia fastus, In dotes aderunt addita dona tuas. Heu dolor ille animos, praecordiaque intima tangit, Exit et infaciem mentis ab usque sinu. Ille dolor cunctis pariet fastidia rebus, Quem rigida coniunx improbitate mouet. Ah uolui meminisse, mihi sed talia fanti Horror confestim luridus ossa quatit. Eheu quid largos cessas effundere fletus, Prodite delictum per mulieris homo? Foemina prima suo nos sontes crimine fecit, Tradidit haec atrae iura cruenta neci. O mater, mater, sic nos tua pignora seruas? Foecundam in luctus te facis ipsa tuos. Tempore iam ex illo tristes hic sexus habenas Sustinet, imperio subijciturque uiri. Quod nisi fraenata parere libidine discat, Inijce cum iusto frena uir apta modo. Spumeus obiectis cohibetur molibus amnis, Nupta subimperijs est cohibenda uiri. Quae riget, et dempto nims aspera fine repugnat, Digna relegari pestis ab orbe fuit. Saenctus in hanc adeo statuens uelut ultima Moses, Posse dedit meritam pellere sede, thoro.
121

CAPVT XXVI. FOelix ille uirum, Superisque fauentibus ortus. Cui placidis uxor moribus apta datur. Mollia traducet longaeuae tempora uitae, Et faciles socio fallet amore dies. Dum studiosa domum sibi conuenientibus ornat Officijs, laetus iure martius erit. Et morosa proculremouebunt iurgia lites, Florebit stabili candida pace domus. Quocirca mihi dos in honesta coniuge uirtus Nobilior quouis munere semper erit. Hoc petat et solo speret de Numine munus Qui et numen pura relligione colit. Hoc ego, seu fuerit rerum mihi copia diues, Seu mihi paupertas deprimet arcta caput, Persugium, rebusque meis solamen habebo: Haec mihi laetitiam causa subinde feret. Dic mihi Musa trium feralia nomina rerum: Quarta sed est Furijs annumeranda soror. Proditio, rapiensque in mutua funera ciues Seditio, atque insons fusus in arua cruor: Omnia quae mortis superent eum regna nephandae, Nescio quid miserum uerius istud habet: Aemula cum paribus uenit discordia nuptis, Et furor, et famae noxia dicta palam. Quam male disparibus uertuntur aratra iuuencis, Tam male non apta coniuge uincla trahes.
122

Quo mihi terribilis metuendus acumine caudae Ccorpius? ah dirum pellite fata Nepam. Dedecus o ingens multo prostrata Lyaeo Foemina, quae nullo tecta pudore iacet. Quae ruit infando per stupra libidinis aestu, In facie, atque oculis signa furoris habet. Quo magis admoneo, uestras aduertite quisque: Nata procax cauto sub patre frena ferat. Iu facinus secura trahunt: retinenda timore est, Si qui parum uiuit tuta pudore suo. Errabunda uago iaciet si lumina motu, Incipe iam dubia cunctanotare fide: Seruet ut officij memorem custodia solers, Quae nisi sustentet, forsitan illa cadat. Tunc te delusum frustra mirabere demens, Peccarit cura quando soluta tua. Illa quidem sitiens agitur: quo more uiator Fessus ad oblatas semper anhelat aquas. Et nunc ille solo uiridi, nunc stipite duro Incumbens, dulci membra quiete fouet. Haud secus impatiens ardoris et aegra dehiscit: Iuueniet uoto quaelibet aequasuo. Lenia coniugij sint foedera pectore miti Blanda suo Charis est quaeque futura uiro. Gaudia multa ferens animum recreabit amantis, Scdula si partes egerit arte suas. Foemina quae posuit taciturnae uincula linguae, Coelitus accensum sydus in orbe nitet.
123

Hic neque thesaurus precijs aequabitur ullis, Quem bene formatis moribus uxor habet. Gratius ampla nihil complectitur area terrae Foemineae niueo flore pudicitiae. Casta puellares moderans constantia mentes Praecipuae gemmam nobilitatis habet. Coelicolum ueluti Sola aurea limina scandens, Axe nouum rutilo spargit ubique decus: Lucidior sic illa domo diffulget amoeno Vertice, cui probitas lumina clara dedit. Vos o formosae, quae labe caretis adeste, Vos eritis nostri gloria, luxque chori. Sic reor antiquo desixae candelabro Fulserunt puro lampades igne sacrae. Vos quoque consilio firmatae mentis adeste: Vos eritis nostri gloria luxque chori. Hoc reor auratae steterant splendore columnae, Argento factae quas tenuere bases. CAPVT XXVII. QVi cupis humanae casus euoluere uitae, Aspicies animo multa dolenda tuo. Nuper in haec adeo defixus mente morabar, Quae duo, causa grauis, cur miserarer, erat: Robore cum pollens, et sumptis strenuus armis Cogitur emerita pauper egere manu: Aut ubi consilijs clarum qui nomen habebant, Pro meritis uiles, et sine honore iacent.
124

Haec ego dum meditor, subitus mihipectore toto Impetus, et flammoe concaluere nouoe. Causa fuit, tibi quod frendens mala multa precabar, Qui petis illusis signa prophana pijs, Abijciensque sidem, prodens ac candida nigris Tendis ad inuito deteriora Deo. Credere si posses, tibi quae praedicere uellems Sed tibi tam factum est nomen inane fides. Intua districtos cernes heu perditus enses Pectora da iugulum tranfuga false tuum. Rara uiris pietas, qui merces aequore mutant, Commodanecfacile est talibus aequa sequi, Institor en nostras etiamnum circuit aedes: Fallorsan instabit iugiter ille dolis? Este procul curae exangues, alimentamalorum, Quas miri dirus opum subdere tentat amor. Vsque adeone iuuat ditescere, turpis ut esse, Et clausum scelerilumenhabere uelim? Scilicet ut clauus densis compagibus haeret, Et medium muri cingit uterque lapis. Mutua sic nexas intar commercia fraudes, Indetenax emptor, uenditor inde trahunt. Quod nisi legitimum Dominireuerentia findem Dictet, inhoc posito iure metuque genus. Quod nisi dent paiadam domitura piaculamentem, Temperet ac uires uicta cupido suas: Continuo euerti prastantia tecta uidebis, Et lucraiacturaetot cumulata dari.
125

Me miferum, xic incoeptis mortalibus onme Fecibus admixtis degenerare bonum. Sicut ubi tenuem cribro quassantefarinam, Haec cadit, at palaeae, fur furaque atramanent. Sancta probas igitur nostras affuctio mentes, Nostraque sunt stimulis peruia sensa tuis. Qualis forte nouas examinat ignibus ollas, Haec ubi duratur, dissilit illa focus. Cum dederit fructus formosis foetibus arbor, Quo fuerit studio culta, referre potes. Et mihi non dubius sermone tenebitur index, Qua sit quisque ammi conditione sui. Quocirca mihi nullus erit laudibilis ante, Quam sit iudicijs alea iacta meis. Eloquere, et te digna uiro tentamina monstrent. Nullus ab occulto pectore fertur honor. Quam bene iustitiae studiosus in omnibus istis Proferet eximium per rata iur caput? Ducet ad hanc faciles non inuia semita gressus, Quaesitumque dabit spontereperta decus. Tum uelut insigni spectabere mirus amictu, Et fiuet ex humeris purpura laxa tuis. Aspicis ut pictae iungant cognata uolantes Agmina, dat socias mobilis aura uias. Haud aliter iusti, uerique aeterna magistra Deuinctum atque sequ ax gaudet habere genus. Nempe suos etiam captatque, trahitque sequaces Impictas Stygio progenerata lacu.
126

Haec tamen insidias, illa cupiente salutem, Apparat, inque suas urget auara plagas. Te quibus arripiens possit detrudere letho, Vt praedam cudo deuroat ore Leo. Semper adhuc studijs uox exaudita piorum Consona, frugiferos edidit ore sonos. Semper et inde suoraptus per inania stultus Impete, mobilior quam noua Luna fuit. Horum si qua ratem tempestas appulit oris, Quoque minus uelles agmine, cinctus eris. Arte tibi seitererum momenta notcntur, Et quo commoditas admonet, arte subi. At cum forte suos prudentia iunget alumnos, I facilis, causae quo uia recta uocat. Tene ego sustineam uesanis stulte loquelis? Saepe per hos strepitus nausea facta mihi est. Quid cum subsannas nasuta Zoyle fronte, Deque bona spolium simplicitate canis? An quia tum sicipse places tibi, teque triumphans Suspicis, his gestis crimen abesse potest? Heimihi, quo nimbo quondam surgente uidebis Misceriterras, et freta coeca polo? Cum fera iurantis resonabunt iurgia linguae, Nec iam cum Superis tutus Auernus erit, Dum ferale uocans odium fatalia miscet Nomina per tristes experiunda modos. Tunc o me uastoe profugum per concaua rupes Occulite, et tellus praebeat ima locum.
127

Talisne nostras allisa feratur ad aures, Et feriat moestum saeua procella caput: Horrentemque comas, horrentem frigore membrae, Mille animo species cogat habere metus. Scilicet et surdi praestructis auribus instar, Praeteream rixa iurgia nata'truci. Iurgia si fuerine commota lite superbis, Exitus heuraro caedis inanis erit. Ipse astans stupet auditor, taedetque, pigetque, Crimina certatim dum uelut arma uolant. Ah quantum est secreta animo tacuisse fideli? Quam bene tectus intoc, mutus et esse potes. Si pollere fide, caros retinere sodales Non mouet, et perstas in tua damna, refer. Nos iuuat egregios tractare uerenter amicos, Et magnifieri postulat illa fides. Quae nisi constringat firmis male garrula nodis Guttura, diffugiet non reuocandus amor. Quid tibi tunc animi censes incaute futurum, A socio culpa cum dirimere tua? Ille quidem fugiens tali te pignore fraudat, Ac si praeualido nil super hoste potes. Qualis ubi abruptis effugit uincula loris, Per liquidum pennas aera librat auis: Talis ubi scisso dirupta est gratia nexu, Acer amicus abit, praecipitatque fugam. Non tibi iam ueniet, quamuis seciere, receptus. Desine spe uana non repetenda sequi.
128

Euafit procul, et saltu super ardua uenit, Hic capreas ruptis cassibus ardor agit. Vulnera sanabunt medici, conuitia mites Edocuit foelix flectere cura uiros. Sed quos arcanum temer arius impulit error Prodere, non ulla restituentur ope. Instabiles nutus oculorum pessima mentem Designant tacito uoluere coepta sinu. Cognoui multos, signum quitale notati Ad scelus obmxe sustinuere moram. Et desistendi, fuer at dum plena nocendi, Nulla uenenata copia mente fuit. Hi tibi se blandis coram submittere dictis, Et poteruntlargi laudibus esse tuis. Fronte sed auersa referunt cum terga scelesti, Mutato uertent et sua uerba loco. Sermoesque tuos infida calumnia torquens Vndique laesuro colliget apta dolo. Ah perant talis quoscunque fatigat Erynnis. Sic precor, infestus sic uelit ipse Deus. CAPVT XXVIII. NOn semper tuto lapides iactantur in altum, Inque caput quondam proijcientis eunt. Saepe quis occulte dum se componit ad ictum, Ingemuit telis saucius ipse suis. Fossa erat, aspexi, fraudesque dolique latebant: Primus at ecce minax imbuit autor opus,
129

Sic uos alterius quae nectere uinculacollo Tenditis, inuestro conuenit illa pati. Et uos alterius capiti qui dira paratis, Par erit in uestris obstupuisse malis. Lude tamen, risuque genus ne par ce prophanum, Sitque supercilijs plurima sanna tuis. Dum modo uindictae librans in uulnus acerbum Arma leonino dirigit ungue furor. An ne uides laqueos, quibus haereat impius omnis Gaudia de lachrymis suetus habere pij? Aspiciam nodos ingentes guttura circum, Aspicia n moesta pectora tabe mori. Ante diem, curis aegri, furijsque subacti, Confectum in uiuo corpore funus erunt. Aemulus omnis abi: furor iraque lusus iniquis, Detestanda truci pectore monstra fouent. Non decet ah propero decurrere ad arma tumultu, Quae dolor ulturo saeuaque flamma dabit. Asperitate tua Deus ipse sit asper in iras, Tendit in ultores ultor et ipse ferox. Incassum Numen dictis in uota uocabis, Silaesus pacemiam sine fine fugis. Da ueniam, si quid petulanter proximus egit: Oranti uemiae tum locus ante Deum. Scilicet expectas, Domini quid gratia praestet, Irasci socio ferreus usque tuo? Arbeiter utfacilis noxam tibimitiget, oras, Cum tua molliri uiscera dura negant.
130

Quo tantos capis ardores? quid numina tentas Debile commixto sanguine carnis opus? Vsque adeone uales peccati auertere pestem? Obstet ut haec irae iam nihil ira tuae. Ah finem rerum, fueris quicunque, memento: Hic dabit insanis fraena cupidinibus. Proinde graues inimicitias, odia afpera linque, Quae sub mortiferae limina cladis eunt. Mandati prope septa, tene loca tuta, nec ullus Excutiat Domini iussa colenda furor. Fixus in his animor abidos compescere motus Et poteris tumidas dedidicisse minas. Foederarespicias, dederit quaemaximus autor, Leniter aequa ferunt, aeriter aequa petunt. Auspicijs illis fas est ignoscere culpae, Imprudens error cuius origo fuit. Desine rixari, multorum causa malorum Constitit, et magno crimine purus eris, Turbida lis alios, atque impatientia uerset, Quorum flammata pectora bile calene. Atque aliquis dulces etiam conturbet amicos, Impia pacificis autor ad arma uiris. Me iuuet in placida uitam deducere pace, Huc ades o turbae pax ueneranda meae. Quae super ingenti lignorum fertur aceruo, Arripit in uires pabula flamma suas. Quaeque potestati coniuncta estira superbae, Aspera committens robora maior erit.
131

Multi adeo magno obnixi certamine tendunt, Diuitijs aliquid quod potuere suis. Heu infanda lues, heu quo tibi ceditur usque? Crescere per longas te ne uidcbo moras? Otantum sepelite nefas, praecidite pestem. Qui cito mergetur, par cius ignis obest. Praecipites suus aestus agit, cohibenda cupido est, Iurgia quae praeceps ad properata trahit. Hei mibi, quid subitum dictis accenditis ignem? Vester an ut rubeat sparsus in ense cruor? Oris utrunque tui est: scintillam suscitat aura, Aura facit flammas, ore saliua necat. Perfide quid lingua gaudes rupisse susurro Foedera, quae placidae plena quietis erant? Qui nunc perturbas alios, mox omnibus idem Deuotum diris proijciere caput. Ille eris ille ferox, per quem discordia creuit, Signabit titulos talis imago tuos. Dispulit in uarias huius uiolentia gentes, Exilij multis duraque causa fuit. Destruxit ualidis firmatas maenibus urbes, Regnaque cum ducibus diruit ipsa suis. Irrita iura thoriflens, ingratumque laborem, Matrona a misero cessit abacta uiro. Huc aures adhibete, statim pax alma recessit, Ad loca per petuus uestra tumultus adest, Scilicet et torto nudem mea membra flagello, Vt uibex multas imprimat atra notas,
132

Dum modo ne plagas mibi lurida lingua minetur, Fulmine comminuens quae quatit ossa suo. Cuius et extincti lethali uulnere plures Extremum fati sustinuere diem. Quam Mars armipotens quot uasta strage percmit, Transadigens cnudo fortiter ense latus. Foelices illos, sua quos tutela cauere Criminauera facit, falsa timere uctat. Non illis rabiem tantam perferre necesse est, Quae iuga, quae secum uincula mille uehit. Ferrea praedurumiuga pondus, et aenea uinclae, Inquibus inuictus robore nexus inest. Crede mihi, mortis sunt haec grauiora dolore, Peius et infernus si quid habere potest. Sola docet tanto pietas emergere fluctu, Flamma nequit solos tanta uorare pios. At quibus auxilium Domini contemnere certum est, Quosque ita promeritos deserit ipse, cadunt. Hi uelut ingent gyro per acerba rotati Triste sub hos scopulos occuluere caput. Ecceiacent, fundoque exaestuat ignis in imo, Et super illorum turbida colla uolat. Hei mihi quae tantum moderatio temperet ignem? Omnibus hic mator uiribus aestus erit. Non ea terribilis potuit uis esse leonis, Non ita saeuitia pardus iturus erat. Ah miser e spinis sepem contexis acutis, Qua possis grati cingere ruris opes.
133

Septa, foresque tuaepotius componere linguae Te decet: hae rigidus limina claudat obex. Hic tibi cuncta uelim constent examine iusto: Hic tibi librari singula uerba uelim. Scilicet haec auro solet, argentoque subesse Cura, nec est dictis praesto futura tuis? O quote cuperem cautum deducere gressu? Quod tibi monstrarem commodus autor iter? Ipse caue, ne te uia lubrica perdat euntem: Hostis in insidijs adiacet, ipse caue. CAPVT XXIX. ESt quaedam miseris succurrere commoda uirtus. Hac alienarum traditur usus opum. Prome benignus opes, et pauperis aspice sortem: Creditor, utilitas siroget huius, eris. At tu qui fueris taliratione leuatus, Temporibus certis aera, fidemque refer. Este procul fraudes fieri promissa requirunt: Illa fides certam semper adibit opem. An nereperta putas, quae pactus debitor aufers? Hoc benefactori taedia ferre suo est. Scilicet assistet mihi blandus, et oscula dextrae Figet, erit miseri supplicis ille status. Supplicis induxit sperata pecunta formas: Non ego sed princeps principis huius amor. At simul urgebunt reddenditemporaleges, Quas mihi tunc facies, quae noua uerba dabit?
134

Accipiam querulas duro de tempore uoces. Quot fuerint causae, tot uolet esse moras. Cum dare iam poterit, cum uictus tempore, laetus, Dimidium summae si numerabit, ero. Haec mihi cum magno uenient iam lucra fauore, Gratia sit merito maior et ista meo. Reddere si nequeat, meritis ego ludar inipsis, Deque mea spolium commoditate feret. Tunc quoque qui precio mitescere debuit hostis, Ante bonus, precio turpiter hostis erit. Impiae foenus erunt conuitia, gratia damnis Addita cum multo probra dolore meis. Quem scelerum in tali facilem iuuet esse uigore? Sustinet heu durum creditor omnis onus. Hinc metus, hine pietas dubio discrimine pugnans. Quisque solet damni lentus inire uiam. Sitamen ipsa graues stimulos admouit egestas, Sorsque tui nimium pressa clientis erit. Tum moneo tristem iuris lenirer igorem, Tum ne sit pietas fac tua curta nimis. Mandati pars est afferre leuamen egeno, Te decet ostensas lege tenere uias. Ergo quem rerum penuria compulit, ate Nereeat uacuus, qui tibi uenit inops. Officio in fratrem cum sis perfunctus honesto, Necquerulus de te proximus esse queat. Cur adeo uili malis incumbere nummo? Iactura in meritis nulla dolenda uenit.
135

Scilicet infoderes thesauros inuide saxo, Conuenient donis terra lapisque tuis? Ocustoditis precium memorabile nummis, De domini cura qui periere sui. At quanto melior poter at tibi gaza parari, Imperium summi si sequerere ducis. Noae auri tantum uena laeterereperta, Quam tuasi tali gaza sit aucta modo. Quocirca iam te mone amseponere partem, Depromas miseris unde daturus opem. Quaecunque infesto surget fortuna tumultu, Haec te depositi ceuteget ara tui. Hectibi iam medijs praebebit in hostibus arma: Non clypeus, non est aptior hasta bibi. Candor in ingenij; euicit saepe benignis, Pro focio astrictam rite dedisse fidem. Improbus at nimium, sanctique pudoris inanis, Deceptum in uinclis quiresidere sinit. Ah tibi cum meritis netalibus excidat ille, Non egit pro te tam leue sponsor opus. Ille sui capitis iam libertate relicta, Hoc pignus capitis tradidit essetui. Crimine tanta tuo pietas si damna meretur, Quod satis in fraudes impie nomen erit? Quos tibi iam scelerum titulos ingrate feremus? Quem refugis uinctum, liber es huius ope. Triste quidem dictu, sed si modo uera fatemur, Multorum magnas sponsio fregit opes.
136

Egit et ancipites uario discrimine rerum, Vt quatitur saeuo panda carina mari. Quid querarsheu dulces aliquifugere penates, Versa est exilij splendida sorte d omus. Certa nec est sedes his amplius ulla relicta, Quorum uoce fides certa alienafuit. Sed tamen hic etiam quaedam medicina prophanis, Inuentum multae scilicet artis habet. Nouerit egregius se mox exoluere sponsor, Ille suus teneat si male pacta cliens. Lude equidem, centum uincas ac prothea formis: Arbiter adtechnas tot satis unus erit. Qui simul agnoscet falla cis crimina mendae, Illinet heuturpem poena secutanotam. Nonfacile est fateor, sed si quisrebus amici Commodat, et proprijs non ita rebus obest, Huic geminas tribuam laudes: hanc appete palmam, Qui honus esse cupis, stultus et esse fugis. Quae tamen et dandis, simul et sit meta ferendis Offcijs, numero quisque tenete breui. Sufficit et uitae nil ultra postulat usus, Si sit cum modico pane salubris aqua. Et domus, et uestis, miserum quae tegmina corpus Naturae uitijs arte medente tulit. Lautitiae quosdam, memini, dulcedine captos Iuuit in ignotis splendida mensa locis. Sedmale post epulae toties placuere cupitae, Dulce nihil spretis, hospitibusque fuit.
137

Tunc quoque laudabant, fortunatosque uocabant, Lignea fumoso quos alit aula foco. Heuhilares sua tecta colunt, suus hos tegit asser. Sic mihi securo uictus habendus erat. Sic mihi pauperiem, sic o me reddite mensae Reddite me, o liceat pauca tenere, meae. Quare magnorum nesic capiaris amore, Vt sit in exiguis mens tua laeta parum. Multa petens, multis iactatus casibus errat, Cumque sua mutat sorte subinde domos. Quid magis indignum? uita quid amarius ista. Quae circumferri cogitur usque foris? Amissaque simul cum libertate quiete, Hospitis arbitrio statque caditque noui. Nouiego, quae uellet non ausum dicere quendam. Venale est tecti munere posse loqui. Intempestiuo quoque concurrente sodali, Multa feres animo saepe molesta tuo. Forte procax aliquis ueniens tua pocula carpat, A quo non gratae sit tibi uocis honor. Atque erit, ista tuas qui cum decantet ad aures, I dapibus mensas instrue, iussus cas. Tum tua sint dubites quorum conuiuia iuris, Et quot pransores, tot numer abis heros. Quid tamen exhaustum si sic quoque fraudet, et omnis Fluxerit impensae gratia uana tuae? Quam cito posse putas dici? peregrine recede, Plus hic iuris habens nobilis hospes adest.
138

Non capiunt mea tecta duos, peregrine recede, Hofpitium fratris (nam rogat) istud erit. Talibus auditis ecquis non aestuat aeger? Hospitium probris num benesanus emit? Crede mihi, penetrane cordatis ista medullas, Et transfixa graut aulnere corda trahunt. Durus uterque animis stimulus, conducta reposci Tecta, uel obstrictus nomine si qua tenes. His mihi quifretus faciat conuitia causis, Illius heu ntenquam quaerere cogar opeme CAPVT XXX. QVisua syncero genitor complexus amore Pignora, consulte nouit amare tamen. Miscebit quondam pacato nubila uultu. Mollicies non est ille paternus amor. Ille quidem placidus saltat praecordia circum, Sed tu sub ferulis improba facta preme. Iam breuis emendet puerum dolor, inde perennene Laetitiam iusta tempora fruge ferent. Quisapit, o igitur nunc gaudia quaerat amori, Nunc disciplin a cor puerile domet. Cum bonus intrarit notas uicinus in aedes, Ostendet natos absque rubore suos. Natorum recto moder amine gaisdet amicus, Eueniat nostris hostibus inde dolor. Emoriare licet, uiues in imagine nati, Nec sinithic cultum cultus obire patrem.
139

Donec apud uiuos spiracula lucis habebas, Delitiae fuerant filius ille tuae. Aeger in extremipositusluctaminis hora, Nil quoque, cur super hoc afficereris, erat. Mansit enim patrios assertor fortis inhostes, Mansit amicorum praesidium atque decus. Quantum e ludibrijs tumet indulgentia patrum? Quam nihilin toto pectore mentis habent. Iam scelus est illis, puerum submittere uirgae, Damnabunt medio crimina tanta foro. Omnia disquirent caeso uestigia tergo, Ad lachrymas animi, cum lachrymisque cadent. Ergo uenuste puer nullo retinebere uinclo, Iniomitusque rues more ferocis equi? Et nunc ille tener gremio foueare parcntis, Ouem metuat, demens ut paret ipse sibi. Blanditias tecum molles, et ludicra tactet, Crescat ut in luctus pestis amica suos. Ah miseri, non est persona iocosa parentum, Quem dederit grauitas, uultus habendus erit. Sumite pro lusu moderantem seridacuram, Illa cauet natos, illa dolere patres. Cur aliquis sedet infrendens iam dentibus ipsis, Quitenuit domina, quod dolet, ante manu? Dum licet, et totas non eluctatur habenas, Nequitia in tencro cuncta premenda tibi est. Nec quod sitrudibusrerum male prouidus annis, Excusata leuis crimina censor haben.
140

Nune subigenda tibi est mollis euruamine ceruix, Praebeat et flagris terga pusilla tuis. Pendet abhis annis uitae spes magna futurae. Nunc caue nefiat, non erit inde ferox. Nunc disciplinae patiens, parebit adultus, Nec praefracta animo collarigente geret. Ergo non tarde melioribus imbue natum, Ocia praecipue desidiosa uita. Ocia si tollas, segetes periere malorum: Nete dedecoret, ocia sola uetes. O quantum uotis admiscet inane cupido. Omne bonum studio cur ita sordet opums Ecquando sam miramur corporis artus? Ecquando has primas esse fatemur opes? Enaliquis diues morbo tortore tremiscat, Det nuhi pauperiem, sanaque membra Deus. Vincam animis Regum gazas, atque aurea spernens Munera, sat uegeto corpore diues ero. Corpore praesano cedat, memorabile quicquid Insigni precio uesper et ortus habent. Letitiam cordis, sanas in corpore uires, Gaudia nulla aequante, nullus aceruus opum. Nonnego terribili naturam morte moueri. Pallet et audito nomine mortis homo. Si tamen assiduis languens cruciatibus urar, Nec cesset uitae carnificina meae, Quae semel abrumpet longi tormenta doloris, Portubus egresso mors mihi munus erit.
141

Quid iaceam infoelix, uitae nec praemia norim? Sic non esurus fercula lauta uidet. Ad tumulum sic ferte dapes, onerate sepultos, Scilicet accepto pascitur umbra cibo. Illud inops, animaque uacans, et inutile signum, Cuinec odor narts, nec sapor oris inest. Huic tusacra uoles nequicquam munera fundis Vsits in hoc aliquis muneris esse potest? Sic erit, admitto, uelut est in diuite tali, Cui tantum in poenas est data uita suas. Qui iacet, et fructum rerum cupiensque, uidensque, Non profecturo saucius ore gemit. Qualis et in gremio cui fas recubare puellae, Suspirat thalami pondus inane spado. Viuite mortales, nimijs ac parcite curis, Haec quoque sunt uitae lucra par anda tuae. Mene eog discruciem, uanisque doloribus angar? Mene ego quod laedat, fingere sponte uelim? Militet in luctus, mea mens, et uulnera quaerat? Non ita sunt sensus munera uersa mei. Da mihi summe Deus celsam sine crimine frontem, Erectum laeto da mihi corde caput. Viuitur ex animi dulcedine, robur, et annos Gaudia uiuaci pectore nata feruns. Sit tibi cura tui sint et solatia tecum, Tristitia hinc alio quaerat in orbe locum. Illa tenebrosae deformis filia noctis, Quae sedet, et caeco carpitur usque sinu.
142

Ipsa sibi, clades, noxa, interitusque suorum, Sedula, sed nullis usibus apta comes. Non adeo quosdam spacio breuiore perire, Non miror fieri tam cito posse senes. Tempora dinumerent alij, mihi reddita causa est. Qui uolet, ex animi iudicet ista statu. Ira dolorque animi, seu fert quaecunque cupido Aenula, dens aeuisunt breuioris edax. Haec minuunt uires, haec nostrae tempora uitae Ad numeros inhibent plenius ire suos. Sis hilaris, laetae sustentant corpora mentes, Inde cibidulces, et uigor omnis adest. CAPVT XXXI. QVi sua peruigilans ad turpem pectora quaestis Applicat, et nummi fixus amore manet: Illius exhaustum cernes tabescere corpus, Et dices, non est, qualis hie ante fuit. Abrumpit somnos, placidam nec cura quietens Sollicitae inregno praebet auaritiae. Nocte iacens lecto curis indormit, et idem Euigilat curis, et latus aeger agit. Qualis adestmagno coniucta insomnia morbo, Tempora crudeli nequa dolore uacent, Disce tamen, recte quis possit diues haberi, Non ita torturares eget ista graui. Diues erit, mihi crede, satis, quicaetera laetus, Parta mauu condens, utile uersat opus.
143

Et ponens aliquando modumrequiemque labori, Collectis fruitur, corda leuatque, bonis. At pauper uere pauper, quibrachia iactat Irrita, successum nontribuente Deo. Cuius et exacto sors est mendica labore, Vt fuit ad coeptum progredientis opus. Caecutit omnis amans nummos, et auara cupido Peccati foeda labe carere nequit. Quis furor, o demens, res tantum quaerere fluxas? Iam similis rebus factus es ipse tuis. Nec tibi prosperitas, nec spes erit illa perennis, Fidit in occiduis siqua locata bonis. Publica pernicies, hominumque pecunia mors est, Causa, quod heu multi iam cecidere, fuit. Tempore quo poterant iam munera tristia nosse, In sibi spectatis occubuere malis. Huc ades infestae caput oblature ruinae, Haec tibi sacrisico corde colenda Dea est. Cum bene seruieris, euerso praemia reddet, Incautus caecis et capiere dolis. Floreat, inque dies crescat uirtute beatus, Mansit adhuc amplas qui probus inter opes. In quo non poterat censori culpa notari, Quem neque sic auri torret auara sitis. Hunc auibus indicijs, per auas uenabimur oras? Laudibus ille suis condecorandus uhi est? Non alius maior populo supereminet heros, Non alius tantalaude canenda gerit.
144

Quam bene spectato dignireddentur honores? Quam rata iudicij gloria talis crit? Adscelus, instructum cum multa potentia ferret, Maluit hic uires lege tenere suas. Res inopes tercre, et moliri damna facultas Cum daret, innocuas maluit esse manus. Dicite, fatidici concordia carmina uates, Dicite, perpetuas hic tueatur opes. Dicta manent, fulsere poli, fauet arduus aether, Mansur ae Dominus porsperitatis ades. Munificae pietatis opus tua dextra subibit: Sanctorum celebret sic tua dona chorus. Omnibus unus erit sermo, mens omnibus unae: Dictus communi uoce patronus eris. Diuitis accumbens mensae, non irrue laxo Gutture, ceu statuens rem modo uentris agi. Quaetam multa uides irritamenta uorandi, His oculus custos inuidus esse solet. Improbius nihil est, nihil estque malignius illo, Tange dapes, lachrymas exprimet inuidia. Parce tamen, nec cuncta tibitangenda putato: In patina longas non decet esse manus. Qui iacet ulterior, tibi ne bolus ille petatur, Caetera linque alijs, te prope carpe parum. Haec tamen et quae plura tibi reputanda relinquo, Collige iudicio, nam potes, ipse tuo. Ipse tuum explores animum, quae proximus aeque, Quae serat indigne, nosse uel inde potes.
145

Haec tibi non fallet moder andere regula uitae, Sic morum prudens, atque nodestus agas. Heu pudeaet famae decus amisisse uorando, Aut odium turpi promeruisse gula. Saeuiat, et crudas laceret, sine, bellua partes: Sume datos hominis tu ratione cibos. Primus et in multis laudato desine ritu, Lentus et a primis aggrediare dapes. Ista uerecundus faciens, non helluo foedus Dictur, et socijs non onerosus adest. Aspice quam ualeat moderatus corpore toto, Hoc tamen e paucis quod ualet, ille ualet. Non onus ille thori gemitu uoluetur anhelo, Dulcior et somacho fit leuiore quies. Luce recens orta membris animoque paratus, Ad solitum facili corpore surget opus. Talia non curans sis insatiabile monstrum, Ventris et inguuiem commoda prima putes. Interea crudus dilabitur humor in artus, Nec ueniunt segni tormina dira pede. Traditus his tandem disces odisse magistris, Sed sine profectu, dulce quod ante fuit. Si tamen est aliquo peccatum tempore, mensae Subtrahe te, notum moxque cubile subi. Cura tenere modum prior est, reuocare relictum Altera, perfunctus deinde quiete sape.
146

CAPVT XXXII. SIc tibi non serae ueniant post damna querelae, Nec me corde memor saepe gemente uoces: Suscipe consilium fili charissime nostrum, Nec contempta odio uerba monentis habe. Exercenda tibi est assumpto uita labore, Ne iaceant pigro membra grauata situ. Alma ualetudo, coelo uigor actus ab alto, Desidia uires debilitante, perit. Sic tibi florentis crescant praeconia famae, Inter honor atos et statuare uiros. Indue clementi non durum pectore uultum, Et studium dextrae gralificantis habe. Vt merito totam proscinditur ore per urbem, Astrictae custos sordidus ille manus. Nemo uirum poterit sic non laudare benignum, Nec laus ingenuis dignior ulla fuit. Sic tibi non subito ueniat lachrymabile tempus, Nec maluse exitij sis faber ipse tui: Vina caue, multos frangentia detrahe uina, Larga nec ut Bacchi pocula gurges ama. Quo tibi mille malis deuotus proditor hostis, Hoc tibi si sumpto tu potes esse mero? Vt ferrum fornax, animos sic uina feroces Illapsa incautis ebrietate probant. Aut prodest nunquam, moderate aut utere uino, Fine bibt modico Bacchicus humor amat.
147

Qui bibit immodice, sua damna ferociter haurit, Qui modice, uit am subleuat ille suam. Quod genus hoc uitae? quae dempto gaudia uino? Laetitiam data sunt uina ciere bonam. Non aliunde unenit praesens in pectora uirtus, Corporibus preaesens non aliunde uigor. Sit modo non nimius bibuli tibi guturis usus: Affligi nostra fraus dedit huius ope. Heu quanto cbrietas tibi foeda dolore luetur, Quae tibi uaesano ponet in igne faces. Quae faciet fatui furor ut dementia fiat, Inque suas plagas impetuosus eat. Verbera dum cessant, dum malis nulnera desunt, Posse coerceri turbidus ille negat. At mihi sic placide mans inter pocula constet, Sic mea tunc pacis uerba gubernet amor: Vt faciam nulli tragico conuitia motu, Nullus et indoleat saucius ore meo. Pocula laetitiae nescis sacra? tristis abesto Asperitas dictis, omnia lite uacent. Conuiuas imitare hilaris, moremque bonorum Assimili socijs dexteritate cole. Haec te seruantem non assedisse dolebunt, Nec male qui de te sentiat, ullus erit. Contribuent sua pensa, tuum sit in ordine pensum, Et gere te dignum quo cupis esse loco. Omnia praestiteris laetis cum laetus et ipse, Obsequij nulla parte labante tui.
148

(Praemia quiae malles?) referes haec nomina tecum, Comis et humanus quae uir habere solet. Sermonis primas seniori cedite partes: Haec aetas rerum cognitione ualet. Ne tamen in solo fixi sermone moremur, Et symphaeniacos praestat habere choros. Hos mihi neturbes odiosa rustice lingua, Nec tua sint gratis murmura mixta sonis. Carmina dum resonant, linguae cessate loquaces, Differ et eloquium magne sophista tuum. Nam uelut in puro rutilat carbunculus auro, Sic puto conuiuas Musicus ordo decet. Auro concinnam circumlucente sinaragdos, Carmine symposion: Carminis iste locus. Quaeris in hoc caetum quae sint tibi iura loquendi, Censuram iunior ne patiare senum? Rusticitas absit, tum pauca sed apta loquaris, Prore cum fuerit, cumque necesse loqui. Expedias quaesita breuis, cupiensque uideri Notitiae tenuis, labra modesta preme. Quid domini faciant, exemplo quaerere noli, Sorte minor gestus neu tibi sume pares. Illud ego merito nuenum graue dedecus odi, Immiscent uerbis cum sua uerba senum. Este uerecundi moneo, cmpendia uobis Magna dabit parto nempe fauore pudor. Praecurrunt celeres horrenda tonitrua flammae, Quaeque pudor ueniet, gratia laeta micat.
149

Hoc quoque ist causae, citius decedere mensa, Inque meam properem cur remeare domum. Vltimus in uacuas si quis succedere sedes Gaudet, habenda sibi me sine regna petat. Aptiuso uestris peragetur fabula tectis, Si neglecta foris gaudia, lude domi. Dum modo non moueas laesurum quosque tumultum, Hic licet arbitrij uiuere iure tui. Viue, Creatorem sed non oblite supremum, Principium uitae defluit undae tuae. Huic persolue pius grates, hunc pronus adora, Qui tribuens largaste saturauit opes. CAPVT XXXIII. QVis mihi discipulus cupidas acco~mdet aures? Doctrinae facilem quem rear esse meae? Nimirum sacta Domini formidine tactum, Arbitror in nostra uiuere posse schola. Huc ades, et dolcilem mature concipe mentem, Tolle moras, hic te gratia diua manet. Verba Dei quicunque uoles exquirer caste, Inucnies uoto ditia dona tuo. At quem non uere diuina oracula tangunt, Deterior lusus fit leuitate sui. Auspicia e Domini praesumit fausta timore: Ad pia non aliud dogmata restatiter. Iam tibi iustitiae radio, ut lumina fundam, Fons mihi, quae ueneror, numina lucis erunt.
150

Sit procul a nobis monitus qui respuit omnes Impius, et nullum quireprehendit, amat. Non illirerum derrunt exempla suarum, Propositum possunt pingere multa suum. Prudentes melius, quorum contemnere non est, Senserunt alios siqua monere bene. Proruat indomitus, fraena audax omnia rumpat, Per scelera impauide cuncta superbus eat. Tu gere consilio, fuerit quodcunque gerendum, Sic te nullius poenituisse queat. Non incede uta, qua sit timbare necesse, Et cadere, et saxis laedere saepe pedes. Plana uel ingressu caelet discrimina primo, Diffisum planistu quoque pectus habe. Hei mihi quae poterat fiducia iustior esse? Tuta, nec in natos quae fuit, illa fuit. At prodest Domino confidere, solus ab illo, Qui pendet toto pectore, tutus erit. Quolibet in facto sic incoepisse iuuabit, Atque ea mandatis congrua norma Dei est. Verbo crede Dei, tibi iam diuina uoluntas Constat, et est animo prodita cura tuo. Ilum nulla malae uincet penuria sortis, Cuius in hac mens iest firma futura fide. Este proculreliqui uano terrore pauores, Dum time ant folum corda modesta Deum. Hic metus ut noxas, sic noxia tela coercet, Quaesors hostili spargit iniqua manu,
151

Saeuiat illa licet, uiolentaque sternere tentet, Eminet inuictum relligione caput. Quocirca rerum quisquis sapientior optat, Defensio Superis integer esse statu, Collocet huc solida ceu pectora fixa columna, Nullaque diuina taedia uoce trahat. Fluctuet, ut rabidis ratis acta per aequora Coris, Si cui faus ficta sub pietate latet. Firmius at certa mihi tent mea robora dextra, Qloquijs prudens sustinearque Dei. Illa ego contineam nullis errorbisu actus, Illa sit ut lumen certa loquela meum. Sed tamen et falsam iactem ne luminis umbram, Cuncta prior liquido sit didicisse labor. Ante mihi uerum, precor, illucescere Solem, Hinc pandens alija guttura lumen ero. Nonne uides, quali mens turbine stulta feratur, Omnia nosse putans quam nihi illa sapit? Tam ruit illa procax, quam cum rota uoluitur ardens Axe cito, sensus multiplicatque suos. Eia age eaptus eas uaesanis improbe nugis, Et gaude falsis, qui simulator eras. Scilicet et sic ille thoros animosus et armos, Hinnit equus uisa luxuriatus equa. Quicunque intumuit rupturus utilia Stentor, Et derisorum quisquis ab arte ualet. Tupatulo comes ore uolas, patula aure uenenum Imbibis addiscens perniciosa loqui.
152

Quid? quoue ills dies se nomine praeferet illi? Sanctior aut cur haec, illa profesta iacet? Non idem totum collustrat Cynthius annum? Non similes ortus lucifer omnis habet? Ostolidi, quiue haec aut carpitis illa cauillis, In Dominum argutos non pudet esse Deum? Distinxit Domini sapientia legibus annum, Temporaque et festos condidit ipse dies. Ipsius electu stant signa notantia fastos, Et quae sacra sibi postulat, ipse dicat. Non secus, e pigra quotquot tellure creatos Vilis, Adamaei misit origo luti. Arbitrio Domuni diuersos imus in usus, Forma nec est cunctis, sors eademque uiris. Sunt quos eximijs benedictio dotibus auxit, Inque pium magno nomine duxit opus. Sunt quoque quos Stygijs maledictio pestibus egit, Et procule celso torsit ad ima gradu. Talia qui cernis, (quis enim non cernere posset?) An dubitas manibus cuncta subesse Dei? Scilicet et fiulum ceu mollia uasa sequuntur, Sic nos imperio Rex agit ille suo. Ille suorum operum constat liberrimus autor, Quaeque facit, nulli subditus illa facit. Parcite mortales, quae uos produxit in auras, Iura Creatricis nulla putare manus. Ius opifex in nos, nimiumque potentia regna Ustinet, et certo dat sua dona modo.
153

Quod uolet ille fers: sors omnibus omnis ab illo Pendet, et ad placitum temperat ista suum. Aspice, discordi cieant ut preaaelia motu Praua aduersa bonis, et meliora malis. Aspice, sit uitae lex ut contraria moritis, Impius ut soueat castra inimica pio. Ordine si magni uoluas opera omnia Regis, Huc par usque uides opposuisse pari. Eia ego iam lentum protrusi corde spoporem, Vltimus et uigili lumine mentis agor. Sic aliquis seras resecat uindemitor uuas, Autumni cana cum riget aura coma. Atque equidem undantis mea tor cularia musti, Mirabar dextro, plena fuisse, Deo. Qualis ubi ditis prouentus laetior anni Pomisero largas tempore fudit opes. Quam iuuat in medium longo quaesisse labore? Aspicite, haec cupidis accumulata damus. Quicunque ingenuo doctrinae uruntur amore, Frandari hos uoto non mea cura sinit. Me proceres, populoque duces audite regendo, Cordis et haec alto figite dicta sinu. Audite o cuncti, domino queis iure tentur Conditio sortis quantulacqunque suae. Dum manet aetheria pascendus sptritus aura, Et suus in uiuo corpore sanguis inest: Non regimen dimitte tuum, non abijce clauum, Inque tuum Typhis non eat alter opus.
154

Seu natus, seu nupta tibi, seu dulcis amicus, Seu tibi germanus, siue propinquus erit: Blanditijs capiare caue: transmissa potestas Supplicis in uacuas ridet acerba manus. Aspicies caluas, tua iam ludibria, partes, Irrisoque dolens ore iubenda petes. Quinigitur consiste loco, dum uiuis, herili, Et nulli dextrae subijce fraena tuae. Aequius est uotis a te pendere minores, Vrget egestatis sicubi triste iugum: Quam tua si nutent alieno lumina nutu, Detque oculis leges ille uei ille tuis. Iam tibi mors atra ueniet religata pharetra, Quae bona cessurum cuncta reposcet herum. Tempus ad hoc nulli proprio cessurus honore, Legitimae princeps munera sortis habe. Postmoddo commodius patrimonia diuidet haeres, Inque resignatas lege subibit opes. Nunc age conueniat famulis qui cultus habendis, Expediam: pars est non adeo illa leuix. Fasce latus premito, serulaque rudentis aselli, Tum releuent fessum pabula grata pecus. Et dederis seruo mistum cum pane laborem, Accedat meritis tertia poena locis. Illi quae dederis, tibi detrahet, otia deme: Otia quo tibi sint, res agat ille, iube. Iam uenient fastus uacuo, iam cornua surgent: Hei mihi sufflati qui tumor oris erit?
155

Colla iugo parere boum, lorisque uidemus: Effraenes famulos uerbera, uincla doment. Ve ferum, discat tua iussa timere subactus: Desidiae regnum frange labore procax. Otia qui nescit causam praebere malorum? Exitio multos uita soluta dedit. Proinde ubi prospicies, operis quae debita seruo Portio, non humeros subtrahat ille suos. Aut tua si rigido contemnet pectore iussa, Vincta reluctantis compede crura tene. Sed fuge quod nimium est, nec iniquo pondere pressus Ingemat. exigit iustus ubique modus. Hoc quoque subijcio: tutelam suscipe serui, Atque onus ex unasumat opemque domo. Quam tua defendes, tam serui iura tuere: Qui petit hunc, domini resque caputque petit. Profuit et seruo quondam committere habenas: Absentis partes fac tue atur heri. Denique seruilis tam sit tibi functio curae, Hac sine quam uitae qui nequit esse status. Saeuit iam famulus, regna impacata, perosus In celerem iaciet si sua membra fugam, Quid nisi te fustra quaerentem ludere oportet Fabula tacturae, culpaque digna tuae? CAPVT XXXIIII. DVm tua blanda tibi nos haud insania laedat, Desipias ficto mobilis usque sinam.
156

Est quaedam uana spe pascere corda uoluptas, Arridet stolido non magiu sulla utro. Somnia propterea sectantur inania multi, Et quasi res uiuas haec simulacra colunt. Crede mihi uacauas amplecti nititur umbras, Dirigere ad somnos quisua coepta parat. Haec quem certificent caecae deliria noctis, Inijciet uentis Aeole uincla tuis. Quid, nisi seiunctis euanida rebus imago, Somnia fallaces apta ciere notas? Quae sincera parum, quo me per candida ducent? Signaque ab ambiguo quae mihi certa traham? Et nihil, et si quid nihilo est exilius ipso, Augurij leuit as continet istatui. Materia haec certe petit ex interprete lumen, Quae nisi commento nulla futura tuo est. Projce uexatae tamen ista grauamina mentis. E leuibus causis quid graue tollis onus? Rara mouente Deo melioribus omina causis Cum solida ueniunt accipenda fide. Caetera perturbant uolucri temeraria lapsu, Queis Deus autor abest, debet abesse fides. Fundamenta iacis fallentibus apta rutnis, Somnia si rupes certus es esse tuas. Non eget his pietas, ceures infirma, columnis, Quas species mendax substituisse queat. Sat uerbo munita Dei, sat robore fulta Doctrinae positum regula tendit iter.
157

O ego quam cupiam studijs usuque subacti Ingenij folers exutere omne decus. Quam cupiam doctas uoces audire periti. Hic mihi qua sapiam cum ratione feret. At procul errorum turpes fugitote magistri, Quos ruditas aciem mentis habere uetat. Delirae, uilesque animae, fomenta malorum, Spiritus illusos quos male sanus agit. Ipse ego feruentem cum me malus ureret aestus, Donec adhuc stolidae pars quota gentis eram: Multa mei admir ans iactabam grandia dictu, Integra doctrinae nec tuba uisa meae. Tantus erat feruor. mihi saepe percula mortis Libertas linguae perniciosa tulit. O bene quod demptis iam corda soluta cathenis, O bene quod puro lumine cerno diem. Cerno quod in sola consistat gente priorum Spiritus aetherta pectora luce beans. Cerno quod illorum rata spes super imminet illo, Auxilium solus qui mouet omne, Deo. Eiea agite ad Dominum spectantes pectore toto, Robur in hoc culto pomte quisque suum. Flunc ueritos huius quando protectio seruat, Fidite terrores excutiente Deo. Foelicem, quoque alma salus se iactat alumno, Parentem Domino quem pia cura regit. Quae tamen ille suis posuit munimina rebus? Praesidium audendi quod precor ille tenet?
158

Tu Pater aethaerij tu magna potentia regni: Tugaudes uultus huc posuisse tuos. Ante tuos oculos, quite coluere probati Ibunt tutelae prospera cura tuae. Turobur ualidum, tu murus aheneus illis: A te fert certam turba fidelis opem. Confugtum o tegmenque tuis, o dulce leuamen, O et in aestiuo mitior umbra die. Tulapsis dextram, tu praebes sulcra labanti, Neue detinfamis uulnera casus, agis. Tu mihi dexter ades, totum noua gaudia pectus, Tu mihi dexter ades, gaudia uultus habet. Vita uigorque animi, totos uigor actus in artus, Et sausti est nobis quicquid, id omne tuum est. CAPVT XXXV. AVersi srustra cumules ad Nummis aras De male possessis irrita dona bonis. Luditis impensa qui cogi posse putatis Numen, ut iniustae disssimilentur opes. Nonita palpatur sceleratae credite turbae, Se uelit ut precio, non pietate coli Impius es: summi clausa est tibi gratia Regis. Nil iuuat inuisum sacra ferentis opus. Non scelus emundant, non noxam munera tollunt, Quamque diu crimen, tam manet ira di??. Ah quo non sancti specie utolentia fertur? Pauperis e spolijs sacra peracta liquet.
159

Mitior ille nihil, facinus qui tale patrauit, Sanguine quam nati qui madet ante patrem: Ante patrem nati qui membra exanguia uolicens Fracta trucidati sub pede colla terit. Pane suam modico uitam sustenatat egenus, Quisquis es, hac rapta fis stipe caede nocens. Occidis totidem, quot uictus munere fraudas. Hei mhi, cur ista proximus arte perit? Vel cum subttrahitur merces operantibus aequa, Pector a quis nondum sangu inolenta notat? Inuidiosa manus, quo te labor irritus urget, Dum modo structa ruis, dum modo fracta struis? Lingua procax, quo uota cies, modo turbine diro Increptians ipsi iurgia acerba Deo? Quid prodest tacto mundare cadauere corpus, Semper ad hos tactus si tua dextra redit? Nempe ab imaginibus tibi talibus ille notetur, Qui sua, quae repetit, crimina flere solet: Arida cui misereum torquent ieiunia corpus, More reuersuris dante piacla malis. Tantane deceptae uenit uaecordia turbae, Speret ut hoc aliquid uota ualere modo? Ecquem cum precibus ieiunia uestra probare Creditis? heu uitium disparitatis obest. Eximio uultis dare sacra placentia ritu? Pendeat e iussis uita modesta Dei. Ducere quam magni est diuinae legis honorem, Illa iuuat mentis sacra dedisse piae.
160

Dicite pro meritis grates, quascunque mer etur, Optatur potior nulla siligo Deo. In miseros facili recludite uiscera sensu. Soluitur intali gratia uera sacro. Qui deceant culturs, quo places numen honore, Quid petis ex longo certior esse libro? A uitijs desiste tuts, compendia tollis, Per tibi quae Domini sit rediturus amor, Verior esse potest haud propitiatio culpae, Imperio a prauis quam reuocante premi. Est tamen et donis sua gratia, turpis inanis Instituents Domini limen adire sui. Haec quoque pars certo praescriptum fine sequatur. Vtere mandatis hic et ubique Dei. Iustitia est, opibus quae pingues expleat aras, Huc ades o diues iuste dature sacrum. Gaudet odore tuo, praefert tua munera cunctis, Maximus in celso qui rotat astra polo. Tu gratus subeas alteria ad alta sacerdos, A te sacrificae gloria dotis erit: Gloria, quam nullo perimant obliuia seclo, Heu nimis humanis semper iniqua bonis. Debita ferte Deo laetantes praemia cultus, Et quas primitias quo dare more iubet. Ferte Deo, placido testantes gaudia uultu, Ferte precor prompta mente ferenda Deo. Et quantum in decimas cum relligione dicauit, Laetitia faciles sanctificate pia.
161

Qua datur, et quantum tolerat concessa facultas, Quae dedit, autori reddere dona decet. Quisque suas aequo referemus munere dextras, Difficiles oculos hic habuisse nefas. Omnia qui larga Dominus bonitate rependit, IN loca septenas ista reponet opes. Tantum ne libeat donum curtare maligne, Inque dictata Deo, quaerere regna lucro. Displicet o animo uoluens donator auaro, Vsibus abradi quid uelit inde suis. Ah timide Domini tractate negotia: spreti Ille sui uindex acer honoris erit. Cum semel ultoris flammas, et fulmina sumpsit, Feruida respectum nullius tra tenet. Ne leuet oppressum, en non instauret egenum, Impedies specie splendide nemo tua. Audit et offensi sacilem e questibus offert: Neglectas orbi non sinit esse preces. Huc uiduae moesto sustollite lumina fletu. Nam uiduas frustra non sinit ille queri. Perque genas quotquot lachrymae fluxere calentes, Adse manantes desuper ille ciet. Vae tibi quo fuerant misere extroquente solutae: Inte, si dubitas, machina fortis eunt. Quantum adeo dulci sumus a pietate remoti? Addictos quid adhue poenitet esse Deo? Illi quippe Deo, qui se uenerantibus ultro Per semota precum nubila pandit iter.
162

Consta animis, quencunque pium mala fata fatigant: Iam tua per nubes uota dolentis eunt. Non specijs exclusa manet, non desinit intra, Facta nisi summo uox tua nota Deo. Tum cessant gemitus, cum maximus inspicit ultor. Haec uotis inopum denique meta datur. Ecce parat Dominus suprema in sede tribunal, Iudicum in medio, saeuaque poena fremit. Non ultria patiens caelabit pectoris ignes, Nec matura capit longius ira moram. Supplicio accinctus sistet non ante surorem, Quam plaga elumbes sentiat esse feros. Eheu quid rigidi misere escere uelle negatis? Poena manet duris dura luenda uris. O prope durus adest ultor, qui deleat illos: Plangite nunc, quorum laedere plausus erat. Non habet aeternas petulans iniuria uires: Dira ruina uentit, cede maligne potens. Haec reddent meritum pro cunctis tempora factis. Quod quisque exegit iam luet autor opus. Fas populo dare laeta tuo: uictoria tecum, Vltor adest: populo fas dare laeta tuo. Ad nos iam grato redeas clementior ore, O grauiter reprobis belliger ate Deus. Puluerulenta uelut cum terras excoquit aestas, Irrigat arentes utilis imber agros: Sic tua nos molli clementia susciete aura, Tempore quo rerum summa mouenda labat.
163

CAPVT XXXVI. OMnipotens quitecta sedes super aurea coeli, More patri solito nos nusceratus ades. Huc ades et propius tandem res aspice nostras Terribilis populis, quotquot hic orbis habet. Ardua protendens elatae robora dextrae, Vis alienigenis sit ua nota Pater Ac ueluti sancte nos, infpectantibus ipsis, Prosequimur merito nomen honore tuum: Sic tua maiestas ipsis illuceat illis, Ante oculos coetus, o Deus alte, tui. Noticiaeque paris claremur lumine cuncti, Conuersa in laudes utraque turba tuas. Te Dominum pariter et nos celebremus et illi, Vtraque te solum turba professa Deum Magne Pater tua fausta quid his miracula cessant? Fas tibi prodigijs flectere corda nouis. Ede potens dextro fortissima facta lacerto, Gloria sitque tuae conspicienda manus. Exere conceptum scelere irritante furorem, Irati releuans pectoris effer onus. Arripe, uolue graui quassandum clade rebellem. Vim caput hostilis contere, sterne uiri. Rumpe moras et mature tua foedera serua, Vt tua mirantes facta stupenda canant. Atque equidem reprobis iamdudum flamma minetur, Securos animos flamma datura neci.
164

Dispereant, quicunque tuae pia semina gentis Perdere crudeles impietate uolunt. Ah ego quas cernam procerumque ducumque ruinas? Regnare oppresso qui studuere Deo. Horrida qui coelo, dum nobis bella minati Clamabant, solinos sumus ecce duces. Iamrogo conueniant Iacobi stirpe creati, Accirique omnes des Pater alme tribus. Sint tua ceu fuerant foxlie possessio primum: Iuris in hos haeres utee sorte tui. Propitium populus te cultu suppice flectat, Nomine qui gaudet nomen habere tuo. Sis memor, o placidusque foue Israelis honorem, Innatis primum quem facis esse tuis. Teque refer facilem sanctae cultoribus urbis, Et super hostpitibus mollior esto tuis. Hic ubi sacra tibi Solymae, sedesque dicatas, Depositum magnae relligionis habent. Ecquando incipies pulchram reparare Syonem? Ecquando hinc uerbi lux reditura tui est? Progredee, et coeptis magnum te talibus effer, Vt tuus in populo magnificetur honor. Huc uultus aduerte pios, occurre benignus, Ui iam sunt regni portio prisca tui. Quaeque per antiquos data sunt oracula uates, Nominq quo data sunt perfice quaeso, tuo. Redde uicem de te timidis pendentibus ultro, Neuesien ambiguam uatibus esse fidem.
165

Redde pias uotis te rite uocantibus aures, Attenta trepidas suscipe mente preces. Quoque modo sanctus per te benedixit Aaron Con ultum turbae iam uelis esse tuae. Omnis, ut in toto populus qui desidet orbe, Aeternum Dominum te sciat esse Deum. CAPVT XXXVII. SVscipit en uenter mixtim genus omne ciborum. Nec bonitas cunctis, nec sapor unis inest. Et mihi quisque, licet, promiscua multa loquatur, Sisapiam, dempta falsa notabo fide. Vt precia expendit melioris lingua ferinae, Sic solet in uerbis ponder nosse sagax. Mille dolos nectens uersuto perfidus ore Dira, se in cautos irrita tela gerit. Insidiose uale negat atra pericula cernens Nostra Capharea currere puppis aqua. Quaerere constitui, nec res indigna notatu, Quid semper natos plus pia mater amet: An quod in his sit forte animi praestantia maior? Saepe uides natas at magis esse probas. Pulchra decensque mihi formosis uultibus uxor, Solamen laeti prodeat una uiri. Tu mihi cara thori consors, si blanda fideque Integra, si casti docta pudoris eris: Palma maritorum mihi detur in ordine toto, Turba parem nobis nulla uirilis habet.
166

Coniugium cuires augenda domestica curae est, Coniugium lectacom pare pronus adi. Adiutrix tibi fida latus suffulciat, aequa Diuisi capiens parte laboris onus. Ille facultatum dabit in crementa tuarum, Ille fouere potest, ille leuare status. Deficiunt cultu uastatis praedia septis: Coniuge priuati deficit orba domus. Omnia squalebunt dubio consusa tumultu, Sit nisi curarum foemina fida comes. Suspectus latro diuersa per oppida currens, Suspectus profugus quisquis ut exul obit. Qui lare sub proprio tectis non utitur ullis, Atque ubicunque uagum nox premit, hospes adest. Quilibet e medijs se nomine iactat amicum, Sumque tuus, mihi qui praedicet omnis erit. Audio nempe sonos, atque estis nomen amici, Experiar quire postmodo sitis idem. Me miserum, si quem dilexerat, odit amicus: Non odia extremum ponet hic ante diem. Ah ubi tantorum se condit origo malorum? Facta caput Mundi perfidia unde uenis? Donec agit laetum constans fortuna tenorem, Conuictu gaudes mollis amice meo. At simul intonuit saeui fragor aetheris, omnes Aspiciam celeri dissiluisse fuga. ???bene adhuc, adhuc, si non infester moestus ab ipsis, Qui modo fortunae turba fuere meae.
167

Qui nunc fidus adhuc non inter prima recedis Nubila, qui me cum lugubre discis opus: Mox ubi tempestas pleno geminabitur aestu, Et sublata tui praemia uentris erunt: Quo tibi praesidium supremo in tempore figi Posse putes, illuc transfuga uela dabis. Et leuis ille, sujm cui nunc oblita sodalem Acta fluit laetis prospera uita bonis. Diuitijs quamuis nunc exhilarate repertis Turpiter hunc inopem dissimulando facis. Consilia adiunctos dubius qui poscis amicos, Iudicio imponis munera bina tuo. Et tibi consulere, et non consultore dolere, Incumbit gemino cautio plena metu. Sunt adeo plures, animus quam credulus optet Consilio quibus est fallere cura suo. Dummodorem proprios flectat consultor ad usus, Solicitus minimum, quid tibi prosit, erit. Ipse medere malo uigil, ac discrimina uita, Quae tibi, ni caueas, callida turba struit. Ipse, quid euentus tibi causa spondet in omni, Ipse quid ex usu, prospice, possit agi. Mene ego committam mihi forte nocere paranti, Commoda de damnis ut ferat ipse meis? Scilicet andendum credas tibi fortiter, inquit, Orbita proposito est ista terenda tuo. Interea aduertens quis coeptis exitus adsit, Cogitat exuuias dirus habere meas.
168

Consilijs procul ille meis seiunctus abesto, Qui tacita de me suspicione tumet. Inuidia in nostris si quis successibus ardes, Desipiam, si te pelliciente sequar. Non mihi consilium captandae pellicis uxor, Non sonet ignauus fortia bella spado. Non ego mercator de mercatore requiram, An mea sit merci paruae minorue suae. Si statuam rebus, quod auarus postulet emptor, Proueniet precium iam mihi sorte minus. Ad benefacta uoces frustra, quibus inuida mens est: Saeue Cyclops ueniae non bonus autor eris. Quis roget a segni gnauae conamina extrae? Seruus iners uarium quid mihi narret opus? Non ego delirem, si qui mercede laborat, Deserti iudex ipse laboris erit? Difficile est contra suadere quod ipse cupisti. Eijce consilijs hoc genus omne tuis. Cordatos tibi iunge uiros, pietate probatos, Qui sacra diuinae munera legis amant. Par quibus est animus, qui iam sua uulnera ducant, Si qua tibi cernant uulnera forte dari. Horum coepta graui nixus moderabere ductu. Non alios melius cernere, uelle putes. Quod tibi non septem uigiles speculentur ab alto, Vnus in his prompte saepe uidere potest. Attamen o faustum rebus mortalibus omen, Vnica consilijs anchora fida tuis.
169

Omnipotens uotis adeas ante omnia Numen, Regis et immensi rite preceris opem. Ille tuis coeptis moderator et arbiter adsit, Illius adiunctus prosperat acta fauor. Orsus ab auspicijs bene talibus inde require, Propositum peragas qua ratione tuum. Hic tibi iam quicquid prudens sententia dictet, Collige, quo rectus postmodo cursus eat. Quaecunque in magnis tibi ponitur alearebus, Inijcit hos dubia sors nouitate metus. Aut tibi fine bono portum res salua subibit, Aut erit ancipiti uersa carina Noto. Aut uitae efficient te praemia laeta beatum, Aut adeunda tibi spicula mortis erunt. Quis tamen hoc credet? discrimina tanta gubernat Lingua magis ualido debilis ense potens. Aemula mens cunctis, sapiendi ac dira cupido: Successus uulgo non habet illa pares. Quis neget absurdum? sibi qui non consulet ipsi, Consilio hic alios saepe iuuare potest. Vidi ego quem magno sufflaret opinio fastu, Crederet e coelo iam sua uerba dari: Qui tamen in medio suasor sermone relictus, Pro plausu referens sibila, mansit inops. Non adeo res haec deceptae somnia mentis, Sed sequitur Genium, quem Deus ipse mouet. A Domino sapere est, hic faustus ad ardua ductor, Desipis inuito quod sapis omne Deo.
170

Me precor erudiat longa experientia rerum: Luctatus uario Marte peritus ero. Dulce si specimen, non falli experta seqentem, Eque rudimentis quidque probare suis. Dulce, nec est toto quicquam speciosius orbe, Quam doctum, populo lumen adesse suo. Posse suis uera cum dexteritate praeire, Vtiliter monitu ducere posse suo. Quae satis in tales poterunt praeconia dici? Ipsorum quis non gaudeat ore sacro? Viuat, et in media stet prudens luce piorum, Saecula ubi Israel continuata trahit. Quisque suas agimus demenso tempore uitas, Nescit at Israel fine premente mori. O quicunque breuis deploras crimina uitae, In populo meritis nomina quaere tuo. Immortale decus, quanquam tegit ossa sepulchrum, Nomina prudentis sunt habitura uiri. CAPVT XXXVIII. NAte sit, hoc etiam, quanuis natura docebat, Nunc opus admonitis inseruisse meis. Barbarie (miserum) crescunt praecepta, ualere Vt cupias, nobis emoder andus eris. Quod cupiunt omnes, cur hoc incuria perdit? Quod cupis in uictu prouida cura dabit. Non eadem saluo sumemus corpore cuncti, Elige naturae commod quisque tuae.
171

Quae tibi forte minus sentis conducere, linquas, Omnia iudicio quis nisi cassus amet? Turpis et ingluuies, lex et modus adsit edendo. Non facis ad lautas pamphage brute dapes. Cui cibus immodico distendit pondere uentrem, Fercula dum capiunt delitiosa gulam. Quid nisi materiam proprio cumulare dolori Creditur, et morbos accelerare suos? Et loquar, et turpe est, multi periere uorando: Longior est modico uita fouenda cibo. Quis fragilem nescit mortalia corpora massam? Hei mihi, quam patimur nuncia crebra necis? Qui leuet inualidum, medici uener abile nomen Quo potes obseruans semper honore colas. Ille tuos Domini bonitate creatus ad usus, Munera diuino magna fauore gerit. A Superis medicina datur. Rex maximus ille est, Cuius ab inuento tale leuamen adest. Regibus idcir co medicos accedere fas est, Et capere officij praemia digna sui. Arte Machaonia merito conscendis in altum. Sublime ad proceres hac decus arte pares. Terra salutiferas Domini iussu educat herbas. Qui sapit, hic medicam temnere nescit opem, Qui ferula salsas dulcescere compulit undas, Hac quoque te uires edocet arte suas. Vt iubet ex illis, sic his quoque discere signis, Quanta celebrandum per sua facta putes.
172

Iam ne datur sanare tuos, et pellere mo bos, Iam ne doloriferae nectere frena neci? Ecquid habet, quod agat distinctas pixidas implens, Cum legit species pharmacopola suas? Scilicet haec faustis accepta reponite Diuis. Diuinum numeros, credite, uincit opus. Quaecunque alma sinu nobis parit ubere tellus, Illa parit foetus eliciente Deo. Ipse dat, aspicimus quicquid superesse bonorum, Ipsius haec urna fusa potenter eunt. Nate, tibi monitus haud fas excludere nostros. Quid dubitas? aeger nate precare Deum. Cuius in omne bonum diffusa potentia, sanum, Cum uolet, optata te quoque reddet ope. Tu modo letheae ponas contagia culpae, Criminis expertes tu modo sume manus. Expurgare tui studeas penetralia cordis: Menda sit a uitijs nulla relicta tuis. Iamque adeo pingues aris adolebis odores, Et cereris sacrae candida liba feres. Denique sit pleno tibi facta oblatio dono, Discessusritu iam meditante tuos. Postmodo iam sacris, et relligione peracta, Est locus ad medicae confugere artis opem. Fide Deo, doctos hic condidit arte medentes: Praesidia accersens debita fide Deo. Dumque tui poscunt languentes corporis artus, Vtere, nec doctas ame relinque manus.
173

Cura tamen, reliquas non segnis omittere partes, Claudicat in sola quid pietate minor Quae minor est uobis, memini, cum prima teneret, Visaque praecipuam ferre salutis opem. Tu refugis munus pro te pia uota ferentum? Tu precibus uires credis abesse suas? Vt ualeas, orem uigor et te pristinus aegrum Alleuet in uitae tempora plura tuae. Te tangat male grate nihil? tibi somnia fiant? Me miserum, quae sunt maxima, parua putant. Poena Dei morbi, poenas quoque temperat idem. Qui malus ante Deum, morbidus ante Deum est. Cum tua per facinus iactata ferocia creuit, Disces hic animis ferre minora tuis. Et medicum sero uotis, gemituque uocabis. Iam potes o supplex ille iacere tumens. Hic locus exequias, atque ultima condet amicis Munera, funebres accine Musa modos. Fleto (nec ex rigido mentes adamante recisae, Nec scopult circum pectora nostra sedent) Flete, super rapto fas nobis flere sodale, Officium luctus continet iste pium. Tum placet inuolui de mortua membra decenter, Velatum subeat flebile corpus humo. Non ego magnificas morer atro in funere pompas: Sint tamen hic ritus, qui decuisse queant. Exige cuncta modo iustum testante dolorem, Et madidas moesto spargto rore genas.
174

Qua meruit tenus, et quantum tu debitor illi, Ad certos maneant tristia signa dies. Versat in hoc aeuo praegrande calumnia regnum. Viuito more hominum, qui sine labe uoles. Qui tamen ingenuo soluisti iusta dolore, Inijce tristitiae postmodo frena tuae. Mollia iam subeant fractum solatia pectus: Cura nec immensum turgeat aucta, uide. Qui tenet insani moderamina nulla doloris, Increpat, et luctu stantia fata uocat. Robur enim totis depascitur omne medullis Moestiti obscuro corde sepulta lues. Vrit, et heu nimium stimulo cor uincit amaro, Quae regnum in lapsis rebus Erynnis habet. Illa faces quando, uiolentaque spicula iactat, Compos legitimi quis queat esse modi? Claude, precor, tanto tua pectora claude furori, Excute uenturas in tua damna faces. Qui finisrerum, quae linea summa, memento: Neuiace somniferis turpiter ista uadis. Non redit, ad nigros quem mors tulit horrida manes, Macerer hic frustra, nil opis ille ferat. Iura ne mortalis uitae communia nescis? Quae tulit hunc, eadem te quoque Parca metet. Qui faerim ne, rogas, hesterna luce sepultus? Ille ego, uisurus quem uenies hodte. Ergo cum placide defuncti membra quiescunt, Te desiderium ne puerile coquat.
175

Ille solutus abest notris hinc spiritus oris, Tu mala solatus, qua licet usque, mane. CAPVT XXXIX. QVi uolet ingenij dulces acquirere fructus, Et parere e studijs commoda digna suis: Non aliena suis adiunget munia curis. Quem doctrina feret, sufficit ille labor. Limina secure docti petitote Magistri Discipuli nullum quos male tardat onus. Cui studium uerso perrumpere uomere glebas, Doctrinae quinam deditus esse potest? Aptius hic credo, quam doctas praedicet artes, Quos sueuit lentos instimulare boues. Scilicet afficitur studijs iam talibus ille, Et cum bobus amat nil nisi aratra loqui. Tempora iam seruat, iam quis uocet usus arandi, Iam portat pecori pabula laeta suo. Non liquet, artificum quantas industria curas Extrahat in noctes, extrahat inque dies? Sculptilibus dum forma datur, dum fabrica solers Multiplici uarium paegmate fingit opus. Quin omnem intendunt aciem, reputantque quid arte Conueni at fieri, quoue regenda manus. Nec mora, nec requies, operi dum debita constet Symmetria, et species quae decuisse queat. Haud secus incudi ferri faber impiger astat: Cudendique ardens pectora motus agit.
176

Inde fatigatos quatit acer anhelitus artus, Laguidus e toto corpore sudor abit. Et labor, et formax geminis ardoribus urgent: Timuit in obtusa malleus aure grauis. Ille manet, fixusque oculis per singula durat, Et cura massas non sinit esse rudes. Totos euoluit lento molimine soles, Memnonis hunc genitrix, Vesper et ipse probant. Tantus amor durum studio superare laborem, Atque opus extrema dulce polire manu. Parte alia cernis figulum noua uasa parantem. Indulgens operi nunquid et ille sedet? Impellensque rotam pedibus, limumque sequacem Effingens digiti, quo uolet, arte uocat? Scilicet et penso sua stat mensura diurno, Exigit ad certos haec stata cura modos. Iamque adeo inflexi lassus curuamine dorsi Optabit, finis sit mihi, forma luto. Tum laeui in crusta Vitreo splendente nitore, Purgato cupiam uictor abire foco. Nec plura effatus, uotis annititur acer: Protinus hic Samio pulchrius extat opus. Singula quid referam? sua cuique professio curae est: Quisque cupit fieri cultus ab arte sua. Et merito, si qua est industria amatur in istis. Ciuis ab hac gratam saepe requirit opem. Vrbibus artifices, et turbam deme fabrilem, Indigus in multis quam status urbis erit?
177

Altior ah nobis, sacras qui discimus artes, Altior e magnis palma petenda iugis. Non bene longinquas isti mittuntur in oras, Explicet ut causas lingua diserta graues. Non his cura potest, non publica munera credi: Hei mihi qua ciues dexteritate regent? Quae uis consilij, quod lumen mentis in istis Scripturae arcano promere tecta sinu? Ecquid ab his uires capiet, lucemque patronis Assrtum iuris, iustitiaeque decus? Voluere num poterunt praestantibus eruta libris Dicta, quibus regitur nobile iudicium? Quin ualeant, uitaeque parent quibus indiget usus. Hoc tulit iste labor, posse referre sat est. Nos, quibus in sammi mysteria celsa tonantis Notitiae pleno stat penetrare gradu. Omnia ab antiquo sapientum scita uirorum Scrutari longa sedulitate decet. Fatidict uates, et grandibus inclyta factis Pectora, pars studij non minor huius erunt. Vtile quid moneant, quae dent exempla uidere, In uitae lectas commoda fundet opes. Quicquid habent alto diuina oracula sensu, In numeros certus digeret ordo suos. Iamque memor, iam dicta animo coelestia plenus, Ora quis eloquio soluat et ipse potens. Dictite, principibus quos seruire aequius altis? Quo nisi de tali nixa stat aula uiro?
178

Quis melius procerum titubantes temperet aestus? Quis meliorque domi, qis meliorque foris? Quis populos potius legatus, et extera uisat Regna, peregrinos concilietque Duces? Quem simul instructum matura peritia fecit, Non bona, non etiam noxia quaeque latent. Expedit hhoc, hominesque probant ait, officit illud, Hoc decet, illa tibi dedecorosa puta. Talia librantem trutinae non regula fallax Decipit, et certam lanx habet aequa fidem. Mane ubi lux primo coelum rubefecerit ortu, Ibit in aspectum conditor alme tuum. Ad te suspirans animos et brachia tendit, Ad tua cum uotis Numina pronus adest. Illius ingentem coelo fiducia uocem Euehit: orandi fortior alafides. Prose, pro pouli communi crimine supplex Suscipiet uotis publica uota suis. Placato magis inde Deo sapientia fulget, Maior et humano spiritus intus agit. Iam manant largis doctrinae flumina riuis, Iam uis iudicij consilijque uiget. Pro quibus eximijs testatur ad aethera donis Nunc exorato pectora grata Deo. Haec uia tantarum iusta ac progressio rerum, Sic coeptis Domini gratia iugis adest. Consilijs auram tribuit sic ipse potentem, Velaque doctrinae promouet ampla piae.
179

Foelicem studijs, ueroque in honore uigentem, Ordine qui tali conuenienter agit. Qui nisi uersatum decies quod mente sagaci Constitit, in lucem proposuisse timet: Neue sit ambiguum, scriptura teste laborat, Per quam quod firmum est debilitare nefas. Huic miranda feret meritam sapientia palmam, Vertet in hunc populi totius ora stupor. Non has aetatis tenebrosa obliuio laudes Obruet, aeterno nomina flore geret. Illius aucta uolat late doctrina per orbem: Quae dedit, immensus semina fructus alit. Coetibus inde pijs uideas accrescere coetus, In quibus ille suo magnus honore nitet. Non ita mille alios cecinit dum uita manebat, Non ea sopitum funere fama tacet. CAPVT XL. HVc ades o foelix diuinae nuncia uocis Musa, iuuat numeris plura referre tuis. Sum uelut expleuit solidum quae cornibus orbem Cynthia, sum plena uena perennis aqua. Diues inexhaustis exubero uocibus, et me Praeceptis largum non piget esse bonis. O soboles, sancti quae nomine tangeris ortus, Auribus aequa pijs accipe quanta feram, Accipe, cresce meis turba o fidissima donis, Cresce uelutriuo proxima planta rosae.
180

Suaue tu us mihi certet odor cum thure Sabaeo, Displiceantque tuo lilia flore mihi. Cresce uirens, accresce fragrans o candidaturba Ipsius in laudes insinuanda Dei, Magnificum tibi pango melos: sanctissima disce Carmina: tu Domini praeco ferere tui. Laudibus immensum sua per miracula dices, Et tanta ex operum laude canendus erit. Quantum Maiestas, quantum sua gloria poscit, Non potes, ast aliqua dicere posse stude. Nomina concelebrans insignia carmine laeto Ingredere, et grates huic reuer enter age. Ardua iubileo geminans praeconia cantu Vox sonet una Deum, tinniat una Deum. Sic adeo primus rumpam sublimibus ora Vocibus, insequitor sic pius inde chorus. Omnia sunt praeclara manu fabricata Tonantis, Et bona junt, opifex quae dedit iste bonus. Quae pius hic Genitor mandato sanciet aequo, Prouenient apte tempore iussa suo. Non est ut dicas, quorsum nunc talibus usus? Non habet hic aliquem quaestio uana locum. Tolle prophane tuas Domini e moder amine cur as, Optarimelius, quam facit ille, nequit. Illius imperio num mobilis undarigebat? Ante leuis muro durior an ne stetit? Num poterat salsos uinclo constringere fluctus? Et uinclum uerbi uis erat ipsa sui.
181

Sic quae sunt Domini uerbo perfecta potenti. Non possunt placidum dissimulare patrem. Ac simul auxilij species iucunda refulsit, Nulla querelarum causa relicta manet. Ante illum quae quisque gerit, manifesta geruntur: Omne opus e supero prouidet ipse throno Quis tu nube uoles terras inuoluere tanta, Vt late ant o culos ista uel illa Dei? Nulla latent certe, primaque ab origine rerum Extrema ad Mundi tempora, cuncta uidet. Vtque uidet, sic nulla parum ceu cognita turbant, Aut aliqua errorem sub nouitate ferunt. Tam sibi constantem, tam certo numine sixum Nostra quid anteuolat sollicitudo Deum? Quo mihi cura animum frustra diuexet inanis, Huius ut addubitem quid sibi facta uelint? Ringar ego, clamemque miser, quo talia uertunt? Consilij ceu sit copia nulla Deo? At creat hic certa, facit et regit omnia mente: Aptus et haec certis usibus or do ligat. Illius ubertas et fausti pignora amoris, Vt torrens rapidis fluctibus actus eunt. Vt si dilwuium crescentibus ingruat undis, Copia sic terras potat et ista fouet. Ira nec idcirco iustos ubi concipit ignes, Gentibus inuisis parcior esse potest. Protinus arescunt, torpetque emortua uirtus, Succus et ut campi fertilioris abit.
182

Haec sua magnificis exerta potentia factis Grata pijs, nullo est tempore culta malis Impius allidi, solumque impingere nouit, Quaeque creata bonis sunt bona, damna putat. Vt putat, cueniet: neque enim res iustior ulla est, Quam fieri, quae sunt esse coacta sibi. Vsibus humanis, degendae et commoda uitae Sunt mel, lac, oleum, sunt aqua, uina, ceres, Sunt sal, sunt flammae, ferrumque et commoda uestis, Cuncta pijs fructu cognita, clade malis. Nouimus et uentos immani turbine ferri, Vindictae peragunt scilicet illud opus, Hoc suit, illorum quod iusserit ire procellas Vltor in horrendo dira fragore parans. Sicubi perniciem reprobis intendere uisum est, Exultans terras ille tumultus agit. Nec mora, iussa alacres faciunt, atque impete uadunt, Quo uoc at iratam maximus autor opem. Hei mihi, quot simili grassantur origine pestes? Non alio igne, fame, grandine, morte ruit. Quo rabies datur ista feris, quo uipera gramen Obsidet, aut saeui cauda timenda Nepae est? Ille etiam crudos in fatum dirigit enses, Multaque pro solo uis mouet arma Deo. Quid tibi nunc animi censes scelerate relinqui? Audendi impietas quod tua pignus habet? Foeta ministerio cladum natura tuar um Supplicijs gestit currere laeta tuis:
183

Perdendique tui Dominus quae tempora signat, Heu festinata pergit obire fide. Non mora tardabit, nonres infecta repellet: In Domini nimium prompta uocamen erit. Et dubitamus adhuc communi uoce fateri, Deberi laudes et decus omne Deo? Tam bene dispositi qui uinxit foedera mundi, Tam nil non recte, tam sapienter agit. Dicite nunc iterum laudantes dicite Musae, Deberi grates et decus omne Deo. Omnia diuina ueniunt opera optima dextra, Atque aliquid certo tempore frugis habent. Non adeo minima fas haec repr aehenaere parte. Nam precium monstrant tempore cuncta suum. Dicite nunc iterum laudantos dicite Musae, Deberigrates pectore, et ore Deo. Ah miseri, quos ille premit, serieque laborum Obruit: o nimijs uita referta madlis. Infoelix hominum genus ipsamatris ab aluo Infandis aeuum casibus omne terit: Donec ad iniectae succedens uiscera terrae Maternis iterum conditur hospitijs. Nil nisi perpetuus curis mordacibus angor, Nil nisi per dubias spesque metusque uices. Mors subit extrema debell ins omnia strage, Et plebs aequata nobilitate cadit. Aurea tu capiti quanuis diademata gestes, Et te conspicuo murice lana tegat.
184

Mortis honor ato non segnius irruet horror, Illaque mox species splendida squalor erit. Vtque ferit summos, pariter sic uilibus instat, Haec quoque pannoso de grege praeda iuuat. Voluimur interea, tumidis et rumpimur iris, Aestuat, et rixas aemula rixa serit. Lite fremit liuor, nunquam contentio cessat, Inuidia est, quae non corda coire sinit. Tum metus ancipites, letique pericula uersant, Ille furor somnos imperat esse breues. Ah cupiens aliquis nocturnae dona quietis Condit in optato mollia membra thoro. Nec mora, succurrunt animo tot taedia rerum, Herculeus nequeat quot super are labor. Cum satis ingemuit curis exer citus atris, Occupat inuitus lumina lapsa sopor. Nec tamen hic artus syncero munere pascit: Somnia suspensum, somnia dura premunt. Saepe ferox falsa sub imaginc territat hostis. Praelique, immuni corpore, mente gerit. Cum uigil arrexit sensus, animumque recepit, Seque uidet uano contremuisse metu. Redditus ex acie tanquam per tela per hostes, Qui gaudet tutam sustinuisse fugam. Sic laeua agnoscens stupidi simulacra timoris Gaudet in euentus non residere fide. Talia multa quidem ludibria sensibus errant, Omnis ab his stimulis concita saepe caro est.
185

Mente carens agmen pecudes, hominumque cateruae. Sed patitur cunctis hinc grauiora malus. Impius hoc septem tormentum sortibus auctum Et feret, et merito perferat usque, precor. Impius et rupit fatis iter, ille cruorem, Ille graues rixas, et fera bella dedit. Omnis in hunc ferri rabies, pestesque famesque, Et quic quid miserum, quicquid ubique graue est: Quic quid in aerumnas, in perniciemque ruendo Vrget, in hunc poenae Vindicis ordo rapit. Scilicet a primis sic fama accepimus annis, Hic quoque diluuio qui peteretur, erat. Ob furias scelerate tuas demergitur orbis: Natura exitio pene sepulta tuo est. CAPVT XLI. QVem suus immemore uiles super euehit ort Et maiora luto fastus adire iubet. Principia oblitus, finem modo cogitet ipsum, Et terram reduci tecta parare sciat. Illa quod emisit, sua rursus in antra reposcit. In mare sic fluuios rursus abire uides. Inunc, magna para, tumidis et labere uentis Edite coenoso, uel tumulande solo. Praeterit, o miseri, quaesita potentia fraude, Muneraque et fragiles emoriuntur opes. Sola manet nullis aeui concussa ruinis, Et celsa ueri lux super arce sedet.
186

Has uires, totque haec hominis monumenta prophani Cernes ut sorptos interijsse lacus. Vt fugit in denso tonitrus fragor irritus imbre, Sic tua uanescens impie regna cadunt. ERgo licet scelerum laetus mercede triumphes Et seruum donis crimina pectus emant, Hor a tamen ueniet tragicis inuecta quadrigis Prostratum quae te conterat axe graui. Fortunata domus tristi pessundata casu Iam quoque pro misero fata nepote trahit. Iam uideo fractos effoeta ex arbore ramos, Iam radix oculos sicca stat ante meos. Illa quidem siccis etiam dignissima saxis, Illa nec irriguo laeta futura loco. Vulsa sed ante diem proiectaque solis ad aestum Maturi moriens orba decoris erit. At pietas, sanctis uitam quae temperat actis, Hortus ut a Domini fotus amore uiret. Quae releuat miseros clementia, flore perenni Permanet: hae nunquam deijcientur opes. Ah tene am me sorte mea, data munera sccter, Det uictum iusto gnaua labore manus. Has ego diuitias animo non pluris auaro Persarum gazis praeposuisse uelim. His neque tr anquillae rumpi quer ar otia uitae: Tutus ab inuidia dona quieta feram, Huc age Melpomene castis edissere uerbis, Coniugis ingenuae commoda quanta putes.
187

Progenie ditare domum, decus urbibus auctis Addere, perpetuo nomine uiuit opus. Sed neque sic istis capior, non maius ut illud Esse putem, si cui est uxor honesta domi. Ille ego sim, casta sapientia coniuge cinctum Quem beet, et dono laetus utroque fruar. Qui sicut fateor, quod cor sine crimine nostrum Exhilarat posito Musica blanda mero: Sic idem, nisi mesapientia mollibus ulnis Educet, his uerum nectar abesse putem. Afficit, et citharae probo cum tibicine cantum, Accipio dulces aure patente modos. Haec quoque nonnulla est, sedtum cessura uoluptas, Munera cum placidi sermo leporis obit. Pascimus et uisis oculos, fallitque tuendo Forma uenustatem si qua decora refert. Sic alijs alij, nos puro gramine capti, Oblectet uiridis nos et amoena seges. Quid faciam'ruit haec leuis et fugitiua uoluptas Iam iam deserto dulcis amice mane. Me tua substineant lenimina tempore duro, Tu facis ut magno fasce leuatus eam. Sed manet in cunctis uni fidissima coniunx. Sic precor o coniunx unius unus ego Gratia Melpomene, perte mihi uerba supersunt, Coniugis ut dotes concelebrare queam. Te duce nulla mihi uirtus indicta relinqui, Te duce nesciri laus mihi nulla potest.
188

Ausus ego in miseros facilem praeponere fratri Te duce naturam sub pietate loco. Sint studia, et laudo, si sunt communia fratrum, Angustis coeant rebus, opemque ferant. Fortior in miseros miserescere prona uoluntas, Nescio quid sacrae plus ibi laudis inest. Stultus in ar gento, confidat stultus in auro, Mireturque cauo dona petita specu: Mecum Melpomene cantabit mentis honores, Consilijs potior gloria mentis erit. Ipsa mihi Domini dictet, mea regna, timorem, Hinc mihi fidendi nobile robur erit. Praesidio nummi, sine, diues obambulet audax, Hanc mea non dubiam corda fatentur opem. Ante Deum peccare timens reuerentia mentis Defectum ueris non sinit esse bonis. Non eget auxilijs, quae sors leuis aduehit extra, Tuta suis opibus sub pede cuncta terit. Delitias quid mille procax tibi suggerit error? In Domini solum, quod petis, ecce metu est. Huc citus adproperes, benedictum tendis in hortum, Hic faciles cultus hortus amoenus habet. Pulchrius immensus nil hoc est amoenius orbis Explicat, hic uiua gratia luce nitet. Sordida, mi fili, detestans otia uitae, Promptus in officijs hoc duce perge tuis. Odiego qui gaudent aliena uiuere quadra, Hi uiles animas prostituere cibo.
189

Fortiter ignauos tu disce relinquere fucos, Mendicum fugias tu generose nefas. Ante precor uitam telo mors rumpat acerbo, Quam sit mendico pane fouenda mihi. Quod sibi propositum mens ista reseruat honesti, Dedita quae tali sustinet esse iugo? Sic uagus incedam nutu suspensus herili, Et mihi peccandi nunc erit ansa cibus? Pro pudor, ingenuae non est socordia mentis, Prudentes laqueus non capit iste uiros. Eia age quis dominae cantans praeconia mensae Ambrosiam superos hic tibi finge dare. Os satis agnosco, minime quod caetera purum, Tersum de sola parte pudoris habes. Si tamen his aliqua pateant epulonibus aures, Pessima, praemoneo, pessima febris adest. Haec ubi miscuerit grato fel triste sapori, Importuna feres taedia, crede, gulae. Iam prope finieram praecepta salubria uitae, Horrida mors oculos constitit ante meos. Omnia qui tribuis solis sapientibus, inquit, Hoc quoque num telum uincere posse dabis? Aspicio, frendent cir cum terrorque pauorque, Nil aeque rigidis acre feroxque minis. Hei mihi sat miseras terres fera bestia gentes, Et nimium tristi sunt tua tela fide. Imperij specimen si nunc iuuet edere duri, Quid possis aliquo, diuite certus ero.
190

Vellicet illius saltem tua mentio pectus, Quos ibi perculsa mente uidebo metus. Ah nimium laeto tua se huic immittis imago Ingerit, atque opibus qui bene sospes agit. Integer ex uoto qui uiuit, et omne sereno Tempus agit, cura non cruciante, statu. Non cibus hunc refugit, munus nec segne palati est, Diuitias fructu nouit habere suas. Iamque erat hic alto foelix aequandus olympo, Nite deiectus, bestia saeua, tremat. Quam tamen in lautis morsrebus nomen amarum, Tam portus miseris commodus esse potes. Ecce senex aliquis, curis in tristibus aeger, Pauperiem, nulla spereleuante trahit. Ah fesso succurre precor, precor improba dixit: Eripe me tantis hora suprema malis. Alltius a sensu sed qui ratione feruntur, Hi ferienda neci libera colla dabunt. Illa minax igitur ceruicibus irrue nostris, Illa ferox nostrum mors pete falce caput: Est his est membris foedum domitur a pauorem Vis animi: fortes disce superba pati, Ex quo sic Donimi deposcimur or dine cuncti, Cur uelut aeternis legibus hostis eam? Cur ego contendam demens immota moueri? Cur ego detrectem publica iura pati? Vel quae preterijt, uel postera quae subit aetas Cernit in hac omnes conditione pares.
191

Et dubitabit adhuc quisquam communia ferre Foedera, consensu quae stabilita Dei? Ah miser, et nimia demerse cupidine uitae, Nestora quid centum te numer are iuuat? Quid precor annorum percurrere mille iuuaret? Haec mora non mutat ius spatiosa Dei. Cedite, nil atro refert in funere quaeri, Quam fuerit longa uita peracta mora. CAPVT XLII. IAm tot in hoc cliuo desudauere prophani, Quot series longi temporis ista tulit: Vt facilem nacti sceler ato in foedere uitam, Iuncta foelices impietate forent. Extat adhuc nemo, cui par fortuna labori Hac uelut in celebri fecerit arte fidem. Stirps tua reiectam se tristi sorte dolebit Impie: tam nulla parte beatus eris. Vel natos, quotquot natis sociantur et ipsis, Consule, quae dederis commoda dona, scies' Qui detestandi duris in cladibus omnes, Orba manus patrijs occubuere bonis. Et nisi, quo posset contemptior esse, dedisses, Posteritas poterat non data dona queri. Sic adeo patrium natos scelus implicat ipsos: Et pater ad poenas non satis unus eris. Saepe gemens cineres proles clamabit ad atros. Haec de te, genitor, cur ego probra fero?
192

Vaemiseris, ausi sacras quisoluere leges Estis in excelsum turba maligna Deum. Seu uos Parca mori iubeat, seu uiuere fas est, Deuotos Furijs tempus utrunque tenet. Terra uelut, de se quae sunt exorta, resorbet: Impius ad poenas sic male dictus abit. Aerumnas hominum passimmors terminat, et nos Inuidiae miserans eximit illa quies: At quibus exitijs penitus tua nomina fatum Eruet haud ullo digna fauore frui, His tu qua speres defungier improbe meta? Pars proba nulla tui est, prospera nulla manet. Quo melius nobis seruatur nomen honestum, Quam quas pictus Arabs, quas habet Indus opes. Credite fallaces auri linquetis aceruos: Virtutis stabili laude perennat honor. Vita fugit, subeunt iucundis aspera, laetam Non minus exiguo tempore Parca rapit. Sola uetustati non cedit uiuida uirtus, Et decus, et nomen uindicat ipsa bonum. Nate caue, minate, caue: secura secundis Inscelus, et nimium est insidiosa uia. Tunc precor aduigila, tunc fortiter attrahe fraena, Nec laxum studium relligionis habe. Quantum animo peruersa nocent exempla labanti? Coeperunt fieri cur mea dicta pudor? Pro facinus, ueri naturam disce pudoris: Ingenuae non est indolis iste pudor.
193

Cur ubi non opus est, ubi fas pietasque reclamant, Intempestiu us prodit honesta pudor? Anne ita pro iustis rebus tutela pudenda est, Assensu ut potius tuter iniqua meo? Hoc est, hoc praui crimen deforme pudoris: Seruitia o quis me coger et ista pati? Rectius a nostri prohiberis lege pudoris, Tu pater, illicito mater et esse thoro: Tu Princeps, procerumque alto de stemmate clarus, Mendaci pactam fallere uoce fidem: Iura magistratus turpi peruertere fraude: Legitimi plebes soluere uincla iugi: Proximus et soicum, uel amicum laedere amicus: Vicinus iuncta furta patrare domo. Denique rusticitas ne forte intacta rigescat, Sit cubito panem supposuisse pudor. Quid dicam ratio si non per credita constet? Hei mihi peccato hoc erubuisse graue est. Sit pudor et dicta nonreddere uerba salute: Sit pudor obtutuscorta notare tuo. A consanguineo rigidos auertere wultus, Illa nel inprimis forma pudenda fuit. Quid, cum legatis haeres excluditur insons Dosque, peregrinum transit amorue thorum? Externam quid cum famulam sectata libido Turpiter ad uetitum stare cubile iubet? Opprobrio quid cum meriti corrumpis amorem, Atque nefanda audit, qui benefacta tulit?
194

Aut ubi, secretum quod debuit esse, profaris, Et tua peccauit garrulitate fides? Horum si pudeat, sique euitare labores Talia, uirtutis nomine carus eris. Sed tibi nunc, longe quae sint aliena pudori, Eloquar:hinc facilem nemo ad iniqua ferat. Foedera legiferi testari et iura Tonantis: Esse patrocinio praesidioque bonis: Et seruare fidem, necludificare sodalem, Vile et amicitiae nomen habere dolo. Quae lex attribuit, bona conseruare propinquis, Donaque ad haer edes debita ferre suos: Pondera, mensuras lustrando saepe cauere, Iustitiae ne qua regula deficiat: Ac neque ringi animo, turpemque accersere luctum, Sicubi lucra parum pinguia quaestus habet: Legitimis laetam sed coelo ostendere frontem, Munera fortunae qualia cunque feras: Denique non unquam discedere tramite recte, Corporeas ubi sit pactio propter opes. Sint mihi lege regi consueti uenditor, emptor, Hoc ego uos hortor depuduisse scelus. Quid? quae pro caris industria fedula natis Excubat, et sancte corda tenella regit? Quaeque malum punit censura domestica seruum, Aut ubi non fida est foemina, cura uigil? Non ego iam patiar, frustra optes lentus ut Argum, Tu modo fac ualidas undiquestare seras,
195

Iudice me, custo dia erit tutissima clausis: Illa in furaces sit medicina manus. Libraque cum numeris, nec quaeque sine ordine seruis Tradere, sed menso singula seire suo. Atque ideo nec te tabulis signasse pigebit, Quicquid et acceptum est, quic quid et inde datu. Hoc quoque, quod non est, ne duxeris esserubori, Imprudens a te siqua monendus adest. Consilio insipiens poterit si forte umari, Ipse minus sapias officia ista negans. Turpe erat, et dolui conftigere lite minori, Admonui stultum, parceret ipse, senem. His mihi de rebus nunquam sint taedia, quaeso: Deprecor o, si quis retrabis inde pudor. Sic ego iam didici cunctis laudatus haberi, Sic prudens: at tu rustica turba uale. Ad mea desicient res instrumenta gerendas, Si similis possim sic rubuisse tui. Qui tamen autor eram, conformatorque pudoris, Quem pro te recti sollicitudo capit, An quoque quos stimulos alieni cura pudoris Adijciat, monitis plenus ubique canam? Triste rudimentum patrijs assuescere curis: Hoc mihi non fandum est, experteris onus. Filia sit saltem, quid sint tormenta patebit, Quae faciles somnos patribus esse uetant. Nubilis illa domo, sed nondum nupta sedebit, Saepe pater generum moestus abesse gemet,
196

Et flos est, dicet, nunc o foret ista petenda: Tam bona carpentis cur perit uua mora? Exeat illa domo, taedasque secuta iugales Pacta maritalis discat inire thori: Altera iam longi crux est accepta timoris, Ne sit ab hac iuncti mens aliena uiri. Quid? natae qui stupra timent, uterique tumentis Ne gerat in patria crimen onusque domo: Aut ubi nunc uni concredita nupta marito est, Moecha sit insigni ne labefacta nota. Id quoque; num dubitas, possitne dolere parenti, Si thalamo sterili filia degat iners? Sed mihi rem dubiam paucis finire uolenti Sit satis officium commeminisse meum. Caetera sint commissa Deo: mihi mandat habenas: Deprecor hinc solum mollior esse parens. Ferte superuacui mihi non praestanda timores: Cauta proteruarum frena tenere meum est. Hic ego si possim iuuenili obsistere flammae, Ciuili fugiam multa pudenda uiro. Non mea derisi tota cantabitur urbe Fabula, non laeti de decus hostis ero. Non cupiam surdas alijs dicentibus aures, Non mea confusus supprimet ora rubor. Cur tamen ex emplis rarissima turba ualemus? Haec erat in tali cautio iusta malo. Crimen in alterius duris te legibus armem, Qui pecces isto crimine, primus cris?
197

Tune uidens formas potes ambitiosior uri? Tene sodalitium iam muliebre capit? Scilicet ut tineas immittas uestibus ultro, Iniussu ueniant nec mala crebra tuo. Quam poteras, hac labe procul, uitare periclum, Tutus apud tetricum quam magis esse uirum. Quae tibi blanditur, te callida foemina lusu, Obijcit, hos fines illius usus habet. CAPVI XLIII. NVnc age Iessaei cape plectra sonantia uatis, Et mea maius opus Diua canora moue, Magna theatra uides mundum suspensa per omnem: Quaelibet hinc operum pompa canenda uenit. Ingredere ingentes laudum per talia campos, Et refer autoris facta stu penda Dei. Qualibus ante tibi cum pagina sacraredundet, Exempli sequeris conuenientis iter. Lumina principio Solis radiantia cernis, Et quod ubique diem fundit in orbe iubar. Non mihi Phoebe tuam si des in carmine lucem Qua ruhil in mundo clarius esse liquet: Admir anda tui satis ornamenta decoris Exponi uersu posse putabo meo. Ipsa latent quaedam sanctorum pectora, nec te Exhausta est operum claudere mole Deus. Tanta creatarum uis emicat undique rerum: Omnipotens, fabricae gloria tanta tuae est.
198

Alta canenda nimis, nimis ille ingentia sumit: Nititur haec merito qui celebrare suo. Solus tu Dominus, qui perscrutaris abyssum, Solus qui latebras cordis inire potes. Nec te sensa latent, tacito quae quisque uolutat Pectore: perlustrans omnia lumen habes. Omnia nosse tibi Rector, tibi conuenit uni, Tempora tu factis prospicis ante suis. Per te facta licet, per te quoque scire futura, Te penes est omnis uaticinantis honor. Tu nisi magne Pater, nobis abstrusa reueles, Turpiter ignaros nubila densa premunt. Omnis in arcanis tua perspicientia lucet Solius, occultum cui ruhil esse potest. Infinita tibi celebri sapientia pompa, Regale inuehitur testificata decus. Solus ab aeterno qui sis eeternus in aeuum, Qui neque maior eris, nec minor esse potes, Qui neque consilium ceu non satis integer ullum Exoptes uitio mentis egente tuae. Tene, Parens immense, refert nitor ille serenus? Cunctane tam foelix autor amoena facis? Ah saltem ante animos saliat scintillula nostros, Factaque det nimima parte uidere tua. Tu facis ut uiuant, uiresque manentibus addis, Imperio currunt omnia laeta tuo. Ecce tibi totidem contra duo fixa feruntur, Oppositas uni res tenet una uices.
199

Quo tua defectu molitio tanta laborat? Procedat si quis, quodreprehendat, habet. Iam, faxo, cuncti te detestentur, et usum A Domino factis omnibus esse sciant. Foedera quin operum te net aequa lege suorum, Omnia quae certis finibus apta ligent. Illius haec cernens tam splendida dona per orbem, Quando pijs oculis exaturatus ero? Quae tamen haec oras excurrit ad usque supremas Conspicuis species lucida uerticibus? Sudifico curru quae caerula firmamentum Maiestas, rutilis et premit astra rotis. Eia purpureis ego solem erumpere flammis Conspiciens, nitidum nosco redire diem. Nosco perenne decus, tanta ac miracula signo, Quanta haec qui potuit condere, summus erat. Tu simul in medias conscenderis aureus arces, Siccatur radijs terra perusta tuis. Tunc quibus o tutum deponam corpus in umbris? Nam graue sit flammas sustinuisse tuas. Sint licet innumeris incendia structa caminis, Det licet Aetnaeas Mulciber ipse faces: Phoebe tamen superas, tuus et fortissimus ignis Exurit montes, urit et arua siti. Vtque cales cursu, sic difflans ore uaporem Feruida, quae tetigit spiritus ille, facis. Tu radijs illustre caput quacunque coruscas, Perstringit tremulus lumina nostra nitor.
200

Ah nos degeneres uisu ad coelestia talpas, Cumque oculis nimia pectora fece graues. Hac saltem nobis e debilitate subiret, Machina quam ualida structa sit ista manu. Qui fuit hic opifex operis molimine magni Maior, is ad minimos maximus esse patet. Maiorem magni Dominum iam dicite Solis, Quoque iubente citis sidera pulsat equis. Idem dat Lunae certis arcere tenebras Noctibus, et niueae spargere lucis ebur. Haec signat menses, atque ipsum mensibus annum: Computat hac aliquis iam sacra festa duce. Deficit haec modo luce sua, modo turgida fertur, Et ciet hic miras menstruus ordo uices. Ecce micans celso tibi plenius agmen Olympo, Aetheriam stellas aspice militiam. Tot uelut illustres faculas sua iussit habere Atria, tot pura corpora luce Deus: Quae quoties animo admirans, uisque pererres, Regie in eximij nobile nomen eas. Scilicet o urer Regem, quem tanta sequuntur Agmina, quo uerbo dirigit illa suo. Cuius ad arbitrium paribus progressa feruntur Ordinibus, nunquam lassa labore uiae. Quid loquar Iri tuos formosa coloribus arcus, Vel tibi sic pictas qui dedit arte genas? Plausibus hymnisonis certe dignissimus ille est, Cuius signa pium talia foedus habent.
201

Salue diue opifex, uener anda potentia rerum: Huc mihi, ab extructo quantus es orbe, ueni. Tu facis haec teretis sinuosa uolumina coeli, Extensa est ista sphaerica forma manu. Quod nix alta cadit lanas imitata uolantes, Effectum uerbo credimus esse tuo. Tu mir abilibus colludis in aethere flammis, Et saliunt scisso fulgura crebra polo. Desuper aspicimus pendentes currere nubes, Ales ut aereum pendula carpit iter. Vis tua densatis constringit nubila nimbis: Grandine concreta sternitur omnis humus. Terribiles sonitus impulsa tonitrua miscent: Horrent cum summis plana cacuminibus. Te pennas tribuente, uolant Boreasque Notusque, Et superant uolucrum cursibus omne genus. Cernis ut obnixis concurrere flatibus ardent: Tum freta cum terris uerrere uelle putes. Aggeris en ritu moles glomerata niualis Conuehitur, qualis densa locusta cadit. Quam mirum specie? liquidarum cernis aquarum Infloccos laticem iam coijsse suos. Illa seges campos horrentes frigore stipat, Et candore oculos, corda stupore ferit. An tibi rorigenas memorem, uis, deinde pruinas, Ad conspergendos rem salis instar agros? An mihi quae baculi quodammodo format acumen, Indurata gelu stiria carmen erit?
202

An nesuperficies uinctis glacialis in undis, Frigora spirantis triste Aquilonis opus? Ille uidens laxosfluidis humoribus amnes Ridet, et haec ala praepete motus ait. Currite nunc patulae, frustra hoc optabitis undae, Findent nauigeras cum uaga plaustra uias. Plura locuturum rapit impetus ipse ferocem. Nec mora lorica flumina stare putes. Illum etiam sterili metuunt montana fragore, Et male deserti mordicat arua soli. Ille uirentis agri laetum detondet honorem: Stat situs, et tostas horret, ut igne, comas. Vt tamen in nimios animum laxasse furores Visus et est iras detonuisse suas. Lex uenit, et notireuocat sub carceris antrum, Turbine quassatis gratis medela datur. Quam prosunt nebulae, lenique aspergine rores? Quam bene fomenti uim recreantis habent? Quis mihi nunc latum cupienti uisere pontum, Diriget in medio grandia uela mari? Huc ades alme Pater, bibi blandum caerula Thetys Iussas praescripto littore sistit aquas. Ferreus ah tantae quisquis dulcedinis expers Ista parum grata mente theatra uidet. Qua nunc stamus humo, nobiscum naret in undi;, Ni per humum laeso pareat unda Deo. Ergo etiam medio reperitur in aequore sedes, Cultibus humanis insula fixa manet.
203

Dicite fluctiuagi perpessa pericula nautae, Qualia uel saeuo monstra fuere mari. Dij quales facies, quae coete immanta uidi? Qualia multa ratis praeter agenda fuit. Quid moror? hac poteras cmplecti singula summa: Quae stani, a uerbo stant solidata Dei. Quamuis multa libet uerbosis pangere Musis, Materia est, quae uos arguit esse breues. Haec erat illius tam foelix copia uenae, Quae, quo linexhaustum est, dicere speret opus. Ergo tene mea Musa breuis compendia summae, Et tibi sit totum, sit tua summa Deus. Quid laudes numer are iuuat? quo pagina crescit Munera Rhetorico plena colore gerens? Haec non in longas it magnificentia chartas: Et minimum nostro sustinet ore cani. Altior et laudum cumulis, operumque paratu Altior, haud ulli fabile Numen habet. Eia age summe Deus, mihi non effanda potestas, Te Dominum tacito cordis adoro sinu. Te cum mir ari potius, quam dicere possim, Nescio, quo tamen et luctor amore loqui. Sic age, et o animae uis laudibus omnis adesto: Acclamet fausto candida turba sono. Tollite io, clamate Dei uenerabile nomen, Qua licet, et quantum lingua animusque sinit. Dicite io superat nostraru, muner a laudum, Sed superans uelithac se quoque laude coli.
204

Vtque uolet, sic perpetuo celebrabimus illum: Omnis in hoc omni tempore nisus erit. Non has assequimur, non fas deponere laudes, Nec finem, finem praeripere, ante suum. Ah quam pene nihil de te mortalis habebat: Vise Deus nulli, quo referendus eris? Sed faueas tenuem non aspernatus honorem: Quantus es, in lingua nullius esse potes. De minimis operum pars haec perspecta tuorum: Caetera nos longe nobiliora latent. Omniatu certe fecisti publicus autor, Atque iubes illo stantia stare statu. Quatenus ast aliqua nos notitia imbuis horum, Te colit, et merito te pius omnis amat. CAPVI XLIIII. SIc tibi det simili Dominus uirtute nitere Maiorum laudes accipe posteritas. Illa tibi referens ex ordine lumina dicam, Per quae stat summo gloria nostra polo. Organa Diuini dicam praeclara fauoris, Exeruit uires in quibus ipse suas. Ergo gubernandi foelix industria regni, Ergo illis nomen nobile gesta dabant. Non illis aberat sapientia prouida rerum: Concesso poterant uatibus ore loqui. Consilio populos et publica quaeque regebant, Promentes sacris eruta sensa libris.
205

His ducibus redijt studio sua uita canendi, Et seruire suo Musica iussa Deo est. Quam bene Psalmographis cecinerumt carmina Musis, Quam pietas cantus apta magistra fuit? Diuitias animus superabat maior in illis: Et tamen hos magnae condecorastis opes. Heu ubi nunc illa est prisci lux aurea saecli? Consultum rebus tunc bene pacis erat. Praestantes animae, dum uos haec uita ferebat? Oquantum tulerant saecula uestra decus. Quam tum non mendax praeconia uestra canebat, Fama nec in uiuos inuidiosa fuit. Quam bene adhuc celebris uiuit post funer a uirtus, Nec laus est nigro uestra crematarogo. Quid par huius habes gens illa simillima brutis, Quae cineri immoriens tota sepulta tuo es? Nomina cui manes cecidere oblita sub imos, Et nihil ex illis fama superstes habet: Sic quasi non fueris, uectigia nulla relinquis: Sic quasi non uiuas, improbe uiuis iners. Nec domus haec aliqua surgit uirtute nepotum: Nate refers titulis ingenioque patrem. At sacer ille chorus, Patrum flos ille piorum Iustitiae aeterno uiuit honore suae. Talibus intactae manserunt commoda sortis: Haeredemque suis instituere bonis. Qui uenit ex illis, semper pia foedera coetus Sustinuit facilis de bonitate Dei.
206

Vtque patrum fauit, sic posteritatis honori, Natorum et natos stemmatis huius amat. Foelices tunuli, quibus hoc post fata quiescit Heroum fama non moriente, genus. Non mutos cineres hac parua conditis urna: Orbe sed in toto iam didicere loqui. Iam confessa dedit uiuax sapientia nomen, Coetibus et totis ille probatur honor. Nam quamte memorem, primis Henoche sub annis, Exemplum mundo quigraue raptus eras? Sustulit e terris hunc, quod Deus ipse probabat: Quisquis esheu uitijs disce timere tuis. Quanti iustus erat Mundo labente Noaeus? Sedit in hoc uno uix bene salua salus. Tune pater solus perdendi criminis expers? A capite et solum temperat ira tuo? Salue undis, salue humanis erepte ruinis, Humanum posses ut reparare genus. Tu nisi diluuio tectus grassante fuisses, Quo poterat nasci stirps recidius satu? Te dignans placido sedatum foedere Numen, Tempus in omne malae funera cauit aquae,. Huc ades o genitor populorum maximus Abras, Quo nemo illustri maior honore uiget. Tu pius ingrederis per legum iussa Supremi: Fas tibi carne tua pacta subire Dei. Tecum prisca fides, et nescia fallere uirtus, Cognitus eximiae tu probitatis eras.
207

O quantum exemplis distat simulator ab illis? Tentata inuictus constitut iste fide. Propterea mir ata Deus sua numina testans, Pollicito pepigit grandia dona suo. Stirpe tua ueniet benedictio gentibus (inquit) Pulueris in numerum crescere te faciam. Exaltabo tuum coeli ceu sydera semen, Imperijs gemini continuabo maris. Quantum nunc isto fatorum ludit in amne, Ad fines terr ae qui tua sceptra feret? Gratia sit tali tibi, Clementissime, pacto: Sic, puto, dixit Abras, sic pia turba refer. Hoc instauramur faustae pars quisque salutis: Omnis ab hoc populis manat origo boni. Suscipe tu patrij nunc foederis Isace curam, Custodem magnis te Deus ecce uocat. Iam renouat nato, statuit quae fata Parenti: Et tecum fausti stat quoque patris amor. Postmodo succedes bisseni stemmatis autor, Inquetua sorshaec curret adulta domo. O nimium primis benedictio prospera ramis: Haeredi quantae ius tibisortis adest? Gaude stirpe tua: quot te modo pignora stipant, Constituet totidem gens numerosa tribus. CAPVT XLV. EXoritur nobis lux et noua gloria Moses: Quaereretro, Isacides sanguinis autor adest.
208

Nobilis Isacide quem tollis ad astra nepotem? Fallor? an huc illa mersus adibit aqua? Quam bene caelabat te fuscina parue sub undis, Si nunc in populis esse lucerna potes? Sydus es in populis, populorum gratia Moses: Tangis mortales, tangis amore Deum. Tu potes historiae claros inducere fastos: Tu facta excellens per tua nomen habes. Quifuit antiquos Domini fauor in Patriarhas, Auspicijs idem fulsit et ille tuis. Iussus honor atis similis tu Patribus esse, Grande pijs columen, terror et hostis eras. Qualia narrarem miracula, si tua uellem Dicere, quae uerbo saepe peracta dabas. Regibus ignificus torreret ut ilia liuor, Vis tua non falso creuit honore potens. Ad populum legatus eras, mandata ferebas, Quaetibi laturo se Deus ipse probat. Maiestas tecum, diuinaque gloria uadit, (Quid dubitas?) magnis addita magna comes. Ergo tibi in sanctas tantum data functio curas. Huc tam mansuetum conuenit ingenium. De tot sepositum te gaudet millibus unum Pectore syncero cana fuisse fides. Quis procul ille nigro tenebrosae nubis amictu? Vt stans narrantis pendet ab ore Dei? Disce rudis, tali Mosen in imagine signo: Admissus Superis uocibus ille fuit.
209

Praesenti praesens a Numine cuncta recepit Edicto fieri publica iussa rato. Hunc illum legis dederas, Deus alme, magistrum, Posset ut interpres pectoris esse tui. Fons patet, et iam non sapientia, uita latentis, Consulto legis Mose peritus ero. Gaude Iacobe, tuis missus de foedere doctor, Iudicia Israel in tua lumen adest. At neque diue Aaron, dicto te fratre tacebo. Nam similis nimium tu quoque fratris eras. Tu Leuitigenis magna incrementa dedisti: Venit in hanc de te laetior aura tribum. Salue euecte Deo, mystes operose sacrorum: Te cum selectis organon esse patet. Tantane te summi uocat obseruantia pacti, Praeses ut aeternus constituare sacris? Ibis tu populo decus admir ante sacerdos, Armaque militiae splendidiora tuae. Sumitur ad turpes quid uestis splendida fastus? Seruiet in cultis uestibus iste Deo. Huc ades o animo, pariterque decorus amictu: Huic precium pompae est relligionis honor. Sancta superbiri tibi rite superbia gestit: Sume pias Superi nomine Regis opes. Iamque apto religans femorum cinctoria ritu, Inijce fulgentis tegmina longa togae. Tum chlamys ex humeris coccoque ardescat et auro, Stetque sua geminus luce uidendus onyx.
210

Quaeuero insigni uaga tintinnabula limbo Inter eunt teretes, aurea mala, globos? Vnde sonus motu diuas gradientis ad aras, Plebis ut aure Deus, plebs sonet aure Dei. I sacer, et resonet uocalis ad aethera clangor, Extremum palla concutiente pedem. Augusta palla, cui picturata Maeandris Artifici illudunt texta superba manu. Irradiatque aurum, totoque sinus byacintho, Et Serum Tyrio murice lucet honor. Pectoris in medio uirtutis parmula robur Denotat, et ueri, iudicijque iubar. Ars ubi nec precio, precium nec uincitur arte, Palma sed haec anceps inter utrunque manet. Ergo nitet series gemmis concinna per aurum, Nomina sculptilibus stant duodena notis. Israele satis numerus respondet et ordo: Ante Deum populi sic monumenta uides. Nec minus auratum mitra diadema bicorni, Caelatum sancto nomine fulsit opus. Omnia sic suerant augusto splendida cultu Caraque materia diuite, mira manu. Et puto certaret cum maiestate uenustas, Quaereresiue decens, magnificumue iuuet. Nil simile inuenies annos uidisse priores: Gloria Mosaici temporis ista fuit. Nec fas ornatus tales assumere quenquam, Stirps Aaronae ae ni foret alta domus.
211

Bis setcranda die sua dona ferebat ad aras, Qua bene fratre potens auspice frater erat. Fraternas unxere manus oleumque precesque, Pars dextra, Moses, pars data corde tuo. Foederis hunc igitur fecisti lege ligari, Namque erat a summo lex ea lata Deo. Vt donec sles euolueret aethere Titan, Et solitum noctis lampas obiret iter, Ipse sacer, natique et qui nascuntur ab illis, Instruerent ritus templa per alta pios. Inque ministerijs Domini pro nomine curam, Pro populo hoc ferrent nomine uotasuo. O nimium dilecte Deo, dum praeterit omnes, Insua te solum munia tanta legens. Tu nunc sacrisico pendes libamina ritu, Et tibi ab incensis elicietur odor. Serpet odoricremis suauissimus halitus aris Ante Deum ueniae suautor aura memor. Iam quoque quod sacrum sonat alto pectore uerbum, Coelitus et uerbum dogmata missa refert? Tun Iacobeae pandes oracula genti, Quaetestis certus Numine teste tenes? Huc Israelis deflectite pignora mentes: Hic duce rectiloquo praeuia lampas adest. Hanc quid faxscelerum peruertere lampada tentat? Ire quid huc cerno seditione feros? Tantane propellis uis aemula? tune repente Hunc potes infest um praecipitare globum?
212

Dathanen, Abyronque, et ouantem turbine Coram, Et quos praeterea factio dira tulit? Heu quianam tristes furias respexit ab alto, Terrarum rector maximus atque poli. Vt renuens caput, ultores ut uentilat ignes, Vt se iamflagrans ira tenere nequit. Ergo procelloso rapiuntur gurgitis haustu, Poenaque non mites mersit acerba uiros. Prodigio o illo coecos cohibete furores: Exemplum reprobus triste, minaxque uides. Flamma repentino quos haec absorbuit aestu, Sub sibnis ibant praeuia turba tuis. Verum iterum festiua petens cane Musa receptu: Amplius hic Aaron quod memoretur, habet. Addita sunt illi sua praemia, sorsque benigna Grande ministerium concomitata fuit: Primitiasque tulit frugum, selectaque uictu Munera, non alijs participanda uiris: Scilicet his consors epulis cum stirpe nepotum, Quas Dominus sacras iusserat esse sibi. Progenies ueneranda tuos sat diues ad usus Ista tene, parcens caetera uiue Deo. Non tibi fas aliquam terrae subiungere partem, Consortem uulgi non licet esse bonis. Liuida solliciti ua;eant patrimonia mundi: Portio uult curae iam Deus esse tuae. O quantus phine ae nunc incidit, o noua quae uis Eleasaraeo sanguine cretus ades.
213

Tertius in laudes tu nunc successor auitas Fortis in asserta relligione manes. Te nihil auersae mouet inconstantia plebis, Et tua stat firmo robore nixa fides. Tu Domini meritas uertens in mollius iras Israeligenum crimina dira pias. Ergo nouo referens concessam foedere pacene Praeficeris populo, praeficerisque sacris. Tota domus tecum sacratur honore perenni, Militiaem templi iussa tenere piam. Sic tibi descendis qui sanguine fortis sudae Pactio, Dauides, non temeranda fuit: Vt solirerum potiti regalia ferrent Sceptra, satos a te quos penes ordo foret. Foelix Amre pater serte crescente nepotum, Non minus hos, regum quam diadema, manet. Iam tibi uicturos Aaron orditur honores, Iam subit in longum postera turba decus. Omnis ab istorum ductu sapientia pendet: Horum opus, ut coetus dirigat illa suos. Sic uelit omnipotens, sic tantum culmen adepti Permaneant iusto non pereunte statu. CAPVT XLVI. PErgite Pegasides, primis bene curritis orsis: Adsacra nunc heros carmina fortis adest. Magnanimus Nunides, merito dicendus Iesus, Tantus erat bello, uindice tantus ope.
214

Illum etiam gens prisca tenes a Mose secundum, Ausa Prophetarum connumerare choro. Illius in niueis uolitans uictoria castris Electae munus dulce cohortis erat. O sortite tuis aptissima nomina factis, Huc ades, hostiles dirue, caede globos. Diruis, et caedis, nec fallit nominis omen: Hostiles nimium debilitantur opes. Quo moritura manus uictoris tela lacessis? Quem petis, audaci est ultor inhoste potens. Vltor io socijs patrimonia diuidet hasta, Isacidis uestros diuidet ille lares. Scilicet Isacidis hoc olim fata canebant: Autor ad implendae munera sortis adest. Qui dextrae iugor ille potens? quae fulminat ensem, Vrbibus horribilis, glorisicusque, suis? Ecquis in assumptis stetit hoc animosiror armis, Dum genus in Domino signa rebelle mouet? Heu hominum uanos ausus, heu caeca futuri Pectora praesidijs in scelus acta suis, Praesidium summo dux hic opponit Olympo, Militat huic fixis Sol remor atus equis. Mirati Hesperij, gentes stupuistis Eoae, Pars geminum ectendi pars et abesse diem. Plus'telis pia uota ualent, nam uota ualebant Tunc quoque, cum lapsa grandine uictor erat, Vndique durus erat Martis certamine nisus, Vrgebant pariter, pressit et ipse uiros.
215

Ecce uocans Regem Superum certissima sensit Auxilia in uires multiplicata suas. Grandibus obruitur facies inimica procellis, Telaque in aduersos, saxaque mista uolant. Tunc, puto, non dubie gens haec defenfa Tonanti, Hostibus exemplum nonleue nostra dedit. Tunc, puto, senserunt, tormentis qualibus irent Ipsa lacessiti fortius arma Dei. Atque altquis, quid adhuc se nostra potentia iactat? Turba, ait, infesto Numine uicta sumus. Dicta fides sequitur, laxisfuga fertur habenis, Robur praesenti cedit et omne Deo. Eia animi generose bonis constantibus heros, Qui nunquam recto dimoueare statu. Tusimul et forti satus ex lephune Calebus Pectoris egregium sustinuistis opus. Tempore quo Mosen uulgi uiolenta premebant Murmura, iamque fremens seditio ibat atrox. Nec mora, prorupit uestrae constantia mentis Ausa procellosos increpuisse uiros. Agminis hanc rabiem tanti nempe unus et alter Sistitis, o animi nobilis alta fides. Tota fremit furijs agens atque recalcitrat atris, Quae scelus infrenet turba fuere duo. Turba fuere duo, quaeseditionis acerba Spicula discutiat, mortiferasque faces. Ergo uirum scxcenta cadunt quoque millia, soli Qui duo iusta manent, portio salua manent.
216

Hisque subit ducibus legata in regna iuuentus, Ob scelus absumptos nonhabitura patres. Lactis ubi largo manant cum mclle liquores, Omnigenaeque uigent fertilitatis opes. Fortunate senex, seris atque integer annis, Praemia fers fidei quanta Calebe tuae? Tu Domino uegetante datas ingressus in oras Vidisti cincti montibus arua soli. Progeniemque tuam, stabili iam sorte reccpta, Contigit optata prosperitate frui. Scilicet atque aliquis nunc israelis alumnus Obsequijs fructum nesciat esse pijs? Me miserum, nimijs res haec est cognita damnis, Quam bene parendistet pia cura Deo. Venimus adreliquos, quibus alta potentia nomen Vindice iudicij de grauitate dedit. Hiquoque sicut adhuc isto memor antur in albo, Quotquot habent, laudem relligionis habent. Et nonidolis cultus temerasse prophanis Profuit, at uerum concelebrasse Deum. Mollior ipsorum tegit ossa uirentia tellus, Et patrio natos flore coronat honor. Tu quoque praestanti Samuel uirtute ferendus: Regis enim uates cunctipotentis eras. Et certe fidus, longe ac carissimus illi, Illius auspicijs tu noua sceptra dabas. Fas tibi sacra oleo conspergere tempora Regum, Fas unctos populo praeposuisse suo.
217

Quae regeret populum, leges Samuele daturo, Norma Dei semper legibus aequa fuit. Quae tibi progenitos Iacobe reuisere uellet, Cum Samuele Dei gratia semper erat. Quae faceret rebus clarum Samuela gerendis, Semper erat multa cognita fruge fides. Ille fuit, cuius diuinum oracula pondus Effectu caperent certificata suo. Ille fuit, nullis quem res erroribus actum Argueret dextro Numine uera loqui. Ille preces quando caesos fundebat ad agnos Marte pio reprobis hostibus usque grauis: Altitonans rutilo Rex respondebat Olympo, Contremuit uasto machina mota sono. Sentiri poteras in tempestatibus ingens Tum Deus, et certe qui fugereris, eras. Quos Tyrus extulerat proceres, hoc turbine fracti, Atque Philistaei procubuere Duces. O quam non strepitus horret mens conscia recti? Huc tibi non Samuel futilis autor adest. Concio iam populo collecta astabat ab omni, Coetibus in medijs Rexque creatus erat: Ille Deum testans passis adsydera palmis, Quo possit fieri, quaerit, ab ore reus. Quis dedit aera mihi, pdibus quis inutile tegmen, Et precio si quid uilius esse liquet? Dixerat, innocuus cunctis profitentibus exit: Sumptaque fraude queri munera nemo potest.
218

Si qua fides etiam sitmanibus, huius haberi Manibus in primis debuit illa fides, Visus is a fatis, nifallax ludat imago, Vatidicaregis funera uoce loqui. Erupit terris sonitus metuendus ab imis, Atque prohane tibi nuncia dira tulit. Scilicet ut caecis terrorbus undique nutet Impietas omnis foeta timore mali. CAPVT XLVII. NVncsubeunt nostro Dauidica tempora plectro, Quaesimul eloquijs clara Nathanis erant. Numinatu uates, pariter rex Numina uates Fatidico canitis plenus uterque sono. O cui necsceptri maior, quam gloria plectri, Si mihi des propriam, Rex uenerande, chelyn: Vix memor are tui praeconia numinis ausa Par erit in laudes nostra Thalia tuas. Te Deus Isacidum populo sibi legit ab omni, Altior et Superi cura fauoris eras. Vt cum sacrifico pinguis cadit hostia cultro, Seligitur Domino rite cremandus adeps. Te tremuere feri, tibi concessere leones, Et rabiem sub te dedidicere suam: Vt, colludenti ceu delitiatus in hoedo, Tractares miti pectora saeua ioco. Qui modo terribiles fremitus dabat horridus ursus, En facilis manibus stat uelut agnatuis.
219

Vel cumpubescens primaeuae flore iuuentae Alta Gyganaei contudit ora Ducis. Atqueuno populi terrorem et dedecus ictu Sustulit, et belli totius omne nefas? Ille citam fundae contendens turbine dextram Intulit immani wulnera certa uiro. Iam iam fronte cruente cadens Goliathe superba Concussam uasto pondere plangis humum, Quis nonuus hic tanto processitrobore miles? Quae uis irrisa quae latet ista manu? Disce ferox Goliathe Deum, qui praelia nutu Temperat, et uires datque, rapitque simul. Illius implorans fidenti pectore numen Non stetit hic cassa ludificandus ope, Et quamuis tantis uisus congressibus impar, Iamfortis nimium, iam tibi uictor adest. Ergo isthic metuende iace nunc belliger, et te Pastori foede succubuisse dole. Hoc possit diuina, potes quam temners, uirtus, Hoc frontem populi tollat honorc sui. Etiam conspicuum primo Dauida triumpho Heroum summis annumer are iuuet. O dilecte Deo iuuenis, totasne cohortes, Et superas ista millia dena manu? O dilecte Deo iuuenis, regalia tene Sceptra manent, fuluum tu diadema geres? Quantus io uindex, ut disijcit agmina uictor. Terror ut hostiles sulminat ante domos?
220

Dura Philistaeae confregit cornua gemtis, Sicut adhuc isto tempore fractaiacent, Omnem pacatis muniuit finibus oram, Et decus asserti protulit imperij. Auspicijsque tuis quicquid, Deus optime, gessit, Testatus cecinit munus id esse tuum. Perpetuasque tibi grates, et carmina soluit, Carmina de uera pectoris orta fide, Quaeque creatoris penitus pietate supremi Dictabat feruens ingeniosus amor. Ille choros etiamlaetas deduxit ad aras, Iussit et hic numeros dulce sonare suos. Ille dies festos, solennique orgia ritu Excoluit multa relligione pius. Addidit et sacrae ceu Maiestatis honores, Et Deus in laudes carmina grata tuas. Quae decantarent tua per delubra frequentes, Cum primura roseo surgeret axe dies. Tuquoque sanasti Pater o mitissime lapsum, Et tristis uenia noxa leuata tua est. Pene quod occiderat, decus hinc sublime recepit, Aeternusque uiri sydera tangit apex. Exultansque nono placidum iam foedere Numen Sensit, et augustoe regia fata domus: Progeniemque suam splendor quod deinde maneret Israelaeo perpetuus solio. Iamque ades o Salomo, quo non prudentior alter: Te uocat in patrias proximus ordo uices
221

Cernis, ut hic laetae tibi condidit otis pacis, Et metus, audaces et cecidere minae. Haec tibi tranquillo stat magnificentiarego no Hoc uiget optatae dulce quietis opus. Diuinam curis ut iam foelicibus aedem, Aeternoque loces condita sacrastatu. O ubi surgebat primo flos indolis aeuo Iam tum discendo qualia signa dabas? Quanta tibirerum solertia, fluminis instar Quas tulit effusae cognitionis aquas? Implesti totum dictis sapientibus orbem, Et fons doctrinae fluxit ubique tuae. Te celebrem tellus omnis, tua nomina uexit Insula longinquo multa dirempta mari. Omnes pacati tenuit reuerentia Regis, Omnes pacati Regis agebat amor. Miratique decus doctae, tua carmina, mentis, Grandiaque argutis edita sensa notis, Et quibus alta noua mysteria luce docebas, Omnibus eloquijs obstupuere tuis Confessique animis, stant Israelis honores Quem penes, hunc solumiam didicere Deum. Huius et unanimi tollentes nomina plausu Laudibus aetherij consonuere Patris. Diuitijs etiam, si quidmiramur in illis, Inclyte Rex, cunctis anteferendus eras. O quis enim splendorstibi stanno uilius aurum, Argentum, ueluti plumbea massa, iacet.
222

Parce tamen foelix ah caetera, parce decorem Labe nimis turpi contemaeare tuum. Heimihi, foemineo cadis irretitus amore? Causaque ius menitis perdidit ista tuae. I nunc mille refer sapienti in pectore dotes, Tam leuis impellit dum bona tanta lues. Nunc polluta ingens tibi gloria, nunc tua proles Tristia de patrio crimine fata trahit. Iam subit iufoelix scisso discordiaregno, Seditio Ephramidas, impietasque rapit. Sed tu summe Pater, tu nunc miseratus adesto, Immotumque tuae stet bonitatis opus. Heu tua iam promissa labent, iam cuncta ferantur Excisa Electi posteritate tui? Ille tuus penitus stet semine cassus amator, Noluit hoc mentis gratia fida tuae. Relliquias lacobe tuas, Dauidis et ipsam Haec stirpemratio sola manere facit. At tu nunc Salomo patrios inuisere manes Extremum fati perge secutus iter. Hinc tuus imperij Roboamus iura capessat, Iura parum fausta suscipienda manu. Namque inconsultis nimium temerarius ausis Et luet ille suum, crimen et ille tuum. Quo demens teferuor agit? populumnerepellis? Aspice, ut excusso iam fugit ille iugo. Ieroboamus adest proles inuisa Nabati, Armet in aduersa qui nouaregna domo.
223

Israelaeas idola colenda per aras Hic dedit, et scelerum dux laqueusque fuit Ephr amidae hoc tantis incaestauere magistro Pestibus, insanum flagitijsque caput: Vt tandem laribus deturbarentur auitis, Cum rueret uindex impietatis hyems. CAPVT XLVIII. TVm pater crupit, flammae ceunimbus, Elias: Vibrabantque graues omnia uerba faces. Ille famem miseris adduxit, et arida zelo Consumpta est uatis turba flagrante sui. Diumo tenuit coelos et nubila iussu, Atque iter, et plwuiae munera clausit aquae. Idem ter coelo flammas deduxit ab alto, Atque procelloso compulit ire globo. O quis magna tuae memoret miracula dextrae? Quistibi se tanto sperethonore parem? Omnipotens tu uoce tonans et pectore Numen, Ausus es ex ipsa ferre trophaea nece, Defunctumque iterum lucis reuocare sub auras, Vmbrarum Stygias et reserare fores. Tene etiam regum collisa superbia sensit? E solio tristes et cecidere suo? Culmina tu scandens Sinaidos ardua petrae, Audisti diras Numinis ore minas. Ingemuit tecum uertex commotus Orebi, Vindictae species cum patefacta tibi est.
224

Nunc etiam uates, nunc praescius ungerereges, Et populi in poenas instituisse potes. Iamque fugis, rutiloque uolans super aethera curru, Terapit igniuomis turbidus axis equis. Quaeuero quae tanta tibi setempora seruant? Et tuus in quod opus spiritus ille manet? Scilicet ut tandem peragi censura nocentum. Sedari instantis possit et ira mali: Corda patrum coeant ut natis, et sua rursus Hinc lacobaeas subleuet aura tribus. Foelices, quos ista manet spectanda potestas, Gloria quosque tuae tollet amicitiae. Hic tandem ueraemanabunt munera uitae: Hicrediuiua sua stabit in arce salus. Quid tamen et rapti dicam te uatis alumnum, Prodigijs ingens o Helisaee nouis? Ille licet penetrans flammanti turbine Olympum, Inte magna super dat monumenta sui. Ingentesque animos implens atque illius instar, Intrepidus Reges uadis et ante Duces. Vincere te nemo, tentet compescere nemo: Libertas Dominum nescijt ista pati. Quinetiam mirandus adhuc post funera perstas, Exuuiaeque tuae pondera uatis habent. Dum uiguit, tua prodigijs tibi uita uigebat: Dum cadis, haud ipsa uis tua morte cadit. Quid tamen ista iuuant? stat gens ceruice rebelli, Et uitijs cuncti diriguere suis,
225

Saniri iam quisque negat, medicina fugatur, Praecipitique ruunt in sua damna gradu. Exactos donec patria miserabile fatum Vertit, et exilij taedia mille tulit. Pacua superstes adhuc Dauidica portioregni, Cumquesuo quaedam Principe turba manet. Equibus una Deum coluit, parsaltera laesit: Hic quoque non saluum, quod fuit, omne fuit. Te tamen Ezechia nunquam memor andetacebo, Tutandae uarius cui labor urbis erat. Molibus illa tuis munitior, illa canales Iugiter inducta serpere uidit aqua. Namque etiam ferro scopulos et saxa cauabas, Iret ut elicitusfonte scatente latex. Iamque petens furijs te Sennaheribus iniquis Nunciathorribiles Rabsacis ore minas. Ille Syona manum contra sublatus atrocem. Increpuit tumido multa nefanda sono. Iamque uirifastus, et saeuae fulmina linguae Terruerant pauido pectora uestra metu. Rex, populusque tremis, ceu cum iacet anxia nixu, Exanimisque premit uiscera matris onus. Ad Dominum spes uestra tamen, uox uestra cucurrit, Et feriunt humiles sydera summa preces. Audijt ex alta miserans sanctissimus arce: Protinus auxilij mira reperta uia est. Emicat auspicijs coelestibus Esaias, Assyrij uanas arguit hostis opes.
226

Et iam castra lues populans ingentia saeuit, Pugnaque ab infestis edita coelitibus. Gaude nunc pietate tua, nunc Numine culto, Ezechia fidei praemia magna refers. Sic age Dauidis uestigia sancta secutus Nolueris patrias deseruisse uias. Sic uati parere tuo, tibi prima salutis, Et fuerit laudis norma probata tuae. Ille quidem uerax monitis, semperque fidelis, Et Domini multo robore clarus erat. Quo poscente, retro flexis Sol cessit habenis, Vitaque, Rex, annis pluribus aucta tua est. O quae satidicae tam certa potentia mentis? Vsque adeone tibi nosse futura licet? Vos quibus est luctus, aerumnarumque Syonis Addita consorti pars miseranda fide: Huc aures, huc ferte oculos, hic spiritus hic est Qui consolando pondera uestra leuet. Hunc nihil abstrusis e rebus fugerit unquam: Quae uentura latent, nuper ut acta canit. CAPVT XLIX. HOc quoque Iosiae nomen mihi dulce referte Pierides: nam quod dulcius esse potests Illud odoratassuperat fragramius herbas, Quas miscet docta Pharmacopola manu: Mellifluos superatgrata dulcedinerores, Dulcisonasque inter dulcia uina fides.
227

Illius o sanctis quae fulsit gratia coeptis, Cum pestes populi iussit abire sui? Et longa foedos ex impietate reduxit, Vt colerent ueri Numina rite Dei Ah quantum stetit huius amans, quam nisus in illo Dum nimis exundans purgat ubique nefas. Tota repleta malis tellus, idola per omnes Stant lucos turpi culta ministerio. Vnus at llic sacros ardescens reddit honcres, Et purae in Dominum relligionis opus. Hunc nisi et Ezechiam, lumenque ambobus auitum Dauida aetherio Rege ligasset amor: Nemo foret Princeps Israelitidos orae, Cui pietas aliqua nomina laude daret. Vsque adeo cuncti deserta lege Tonantis Audebant uetitas semper inire uias. Degeneres animae, Iudaei flebile regni Dedecus, et uestri certa ruina status, Tantane uos animis penitus dementia uertit, Et nil maiores, nil Deus ipse mouet? Ite igitur, lapsoque inopes decedite regno, Et spolium externis gloria uestra cadat. Iam sacram uictrix grassetur flamma per urbem, Perdat et extinctum semita uasta decus. Hoc Ieremiae iamdudum ferrea uobis Sunt monita infracto uaticinata sono. Heu quid in hunc uano lassatis caeca furore Praelia? Veridicum pectore Numen habet,
228

Iamtum materna uates electus ab aluo Sustulit officij pondera dura grauis: Vtruere, atque ima fractos euellere stirpe, Et posset plantas aedificare nouas: At tu, cui Domini Cherubino gloria curru Segnibus haud oculis aspicienda fuit, Salue mite caput: spes et solatia nunquam Augure defuerint Ezechiele bonis. Per teuisa feros tempestas tristis in hostes, Per te sunt fidi gaudia dicta gregis. Tota mihi uigeat uatum duodena corona, Et uireant tumulis ossa reposta suis. Hi lacobaeae mulcentes wulnera gentis, Funesti requiem praemonuere mali Etsperare pios fas est, autoribus illis, Post hyemes portu laeta serena nouo. Quis te, Zorobabel, quis dignis laudibus aequet: Tu uelut es dextra lucida gemma manum. Nec Iosedeci superat non carmina proles, Carmina non meritis aequa futora suis. Hi nobis primi diuinam restituunt rem. Aeternus templi iam reparatur honor. Nec tua, Nehemia, cadet ullo tempore uirtus: Inter honoratos nomine uiue uiros. Tu portas iterum, recidiqaque moenia ponis, E cinere et lapsas erigis ipse domos. Prouehor ulterius: saecli nam quanta uetusti Lux Henoche nites non habiture parem:
229

Tu Superum magno terris sublatus amore, Actheria uiuum sydus in arce manes. Est quoque Iosephi nemo qui certet honori, Qui princeps fratres eminet ante suos: Praesidium suit ille suae quam nobile genti? Quamreditus foelix illius ossa tulit? Sethe pater, tu Seme pater, praelustris uterque, Quam liquet humanum uos decorasse genus: At pater et cunctis qui sanguinis ultimus autor, Prae cunctis merito nomen Adamus habet. Primus hic emicuit Domino fabricatus ab ipso, Hinc rex in uiuum iure sit omne caput. CAPVT L. EXtremum nobis Erato iam perfice munus, Pontificis meriti dum pius urget amor. Oniadae Simonis enim quae nescia laudes Sustineat coecis condere fama uadis? Ille nouis templi monumenta decorbus auxit, Accreutque onerimulta columnasuo. Fundamenta pari superextulit altera mole, Munimen celsis culminibusque dedit. Ille ruinosos inclu sit in aenea uincla, Et puteos cinctis stare coegit aquis. Illius assiduis studuit uigilantia curis Praeueuiens populi damna cauere sui. Condidit et firmis hic pro pugnacula muris, Vrbs foret hostili ne capienda manu.
230

Rettulit in certo collectos ordine coetus. Et formam gentirursus habere dedit. Quod dedit hic genti, per foenora multa recepit, Materia laudis nobiliore suae. O decus, o nostri lumen uener abile templi, Quae species sancto dulcis ab ore nitet? Vel cum progrediens uelata sacraria linquis, Tu matutino sydere fulgidior, Sydere, quod puro per nubes igne coruscat, Aeternam sectans Solis amicitiam. Ipsa tibi niueo cedit iam Cynthia uultu, Cum falcata nouum cornua clausit ebur. Ipse pater Superum collostrans aurea templa Talis et auricomo Phoebus ab orbe micat. Talis et aere as longe Thaumantias Iris Insignitc urru multicolore uias. Iam rosa, purpureo quam uer ditauit amictu, Et riuum placidae lilia propter aquae, Panchaeumque nemus, seu qua stat flore comanti, Siue dedic sacro quae pia thura foco, Vas gemmis, auroque nitens, oleque feraces, Procerumque leuans tu Cyparisse caput, Singula diuerso quamuis speciosa paratu Vnius aequandum ne petitote decus. Ille gerens fuluae uelamen nobile pallae, Et totas pompae splendidioris opes, Processit dias quando uenerandus ad aras, Protinus est adytis omnibus auctus honor.
231

Iamque sacerdotum puris in uestibus ordo Portendunt humili srusta dicata manu. Ipse altare tenens, sanctosque abuersus adignes Stat Libani cultus cedrus ut alta iugis. Hinc atque hinc fratrum quem circumfusa coronae Palmarum cingunt stirpibus assimiles. Stant Aaronaeo cuncti de semine creti Ornatu legis turba uerenda suae. Ac coram magni conuentibus Israelis Ferta pijs manibus sanctificanda tenent. Maximus in me dio diumo munere fungens Suscipit illa simul, consecrat illa paler. Purpureum patera libans tumrite cruorem, Turgida Lenaeo quem dedit wua sinu, Munus dulce fragrans altaria ad ima refudit, Numina Supremi Principis alma ciens: Te Superum Rex magne, piae reuerentia mentis Tangat, odor atus da tibi cultus eat. Mox Aaronaeum plenis inclanguit agmen Vocibus, altisonis perstrepuitque tubis: Haec monimenta tibi, tantaeque incendia uocis Mittens tecta tui, Rex, super ampla poli. Te quoque procumbens populus tunc cernwus omnis Vnanimi coepit sollicit are prece. Hymmisonosque modos pssallentum reddidit ordo Insonuit tota dulcis in aede canor. Quae pater omnipotens, rerum ter maxime rector, Omnia placandi uota suere tui
232

Sic ubi finitaeque preces, cultusque peractus Antiqua legis relligione fuit: Oniades rursum descendens extulit heros Augustam ad populi supplicis ora manum. Et ter fausta dabat conceptis omina uerbis, Omnia propitij nomine facta Dei. Quae simul excipiens, simul ut sint firmareposcens Extremo coetus subdidit ista sono: Te grati ueneremur, io te laude canamus, Qui Deus es meritis grandis ubique tuis. Viuere tprimo das hinc a limine matris, Tu nos immenso largus amore foues. Laetitiam diffunde tuam per pectora nobis, Funde pias nostro tempore pacis opes. Gratia nobi cum tua sit, maneasque per aeuum Omne, Pater, nostris portus et aura malis. Hactenus illustres animas, et nomina uexi Orbis ad extremos non moritura dies. Atque ea quam ueneror, tantum detestor et odi, Qui mihi sunt gemina peste notanda cohors. Fraus mihi iamque uale Samaritidos atra cateruae, Quaeque Philistaeos uis agis esse truces. Necminus auersor, quae teritia crimina noui, Dum Sichimaea uaga plebs leuitate furit. Quae sapiens certis ut legibus omnia uites, Candida Syracides haec documenta dedi. Syracides uobis Solymarum dulcis alumnus Munera de facili pectore prompta tuli,
233

Foelicem, quemcunque auidis amplexibus illa, Sub memores animos inseruisse iuuat suos. Illi coelesti sapientia flore coronam Texit, et auratus tempora cinget honor. Quod si iam tantis monitis parere studebit, Omne sua dexter fruge sequetur opus. Nam Domini lux sancta uias comitabitur omnes Illius, et stabilem diriget usque pedem. Oratio Lesu filij Syraci. TE Pater aetherias tollis qui sceptra per arces. Te Deus o animae cura salusque meae, Te, grates humili referens de pectore, dicam Laudibus, in nomen quas decet ire tuum. Nomen id esse tuum tibulo constante fatebor, Quod sis auxilij firma columna mei. Quod uindex mea damna leues, quod corpore nostro Per te pernicies pulsa recessit atrox. Tu mihi per laqueos et iniquaeretia linguae Cauisti tutas explicuisse uias. Osque mihi mendax, dirumque calumnia uirus Quae uomit, auspicijs est superata tuis. Tu mihi de cuncto salwum caput hoste tulisti, Liuida ne foedisrictibus esca forem. O tua quae pietas, miseratio quanta feretur? Qua sine iamdudum dilaniandus eram. Haec fugat, insidias omnes haec sola repellit, Quas posuit uitae dextramaligna meae.
234

Me licet innumeri diuexauere dolores, Cladibus haec duris mite leuamen erat. Haec wultus de torre meos flammante reduxit, Nec circumiecto tradidit igne mori. Haec me de rabidis exemit faucibus Orci: Falsa quid incassum spicula lingua moues? Sunt tua Tartareo, fateor, lita tela ueneno, Infoelix stimulae regia corda lues. Iamiam iudicijs fueram prodendus iniquis, Et uicina mihilimina mortis erant. Iam suspensa cohorshaesit Plutonia, regnis Adijceret praedam si mea uita suis. Vsque adeo saeuis cir cundatus undique telis Cunctorum facili destituebar ope: Et circumspiciens oculos quacunque ferebam, Nulla fides hominum, nulla relicta salus. At tandem Domini clementia prisca subibat, Cognita quaenullo tempore manca fuit. Quaeque fidem cunctis praestat fidentibus ipsi, Auxiliumque ferens liber at hoste fero. Hanc igitur tantos contra implorare furores Illuit, et instanti sollicit are nece. Tu pater, omnipotens tuirex in uota uocatus Audisti gemitus supplicis et lachrymas: Ne me desereres tanta sub mole iacentem, Cumfastu irrueret turba superba graui. O mihi ter laudandus, io tua nomina semper Gratidico nobis concelebranda sono.
235

Tu pondus miseri precibus, tu mitia reddis Tempora, funestis exoner ata malis. Haec tibi causa iubet gratantes condere Psalmos, Hinc crescit titulis laus numerosa tuis. Quam bene me tuto duxit sapientia gressu, Illa quidem iuueni semper amata mihi. Fraudis adhuc primo slorebam nescius aeuo, Hanc coepi uotis quaerere sponte meis. Templa frequentabam, solus mihitempla petendi Causa precaturo stat stetit huims amor. Haec me delectat maturis gratior uuis, Hanc quaeram finem gnawus adusque meum. Nam qua culta mihi est, qua uestigata repente, Dum uer ingenij dulce uirentis erat, Vsque salutari doctrinae fruge refertus Autori grates muneris huius ago. Illius obsequijs accinctus mente ferebar, Nec puduit casto pectore recta sequi. Huc animi totis contendens uiribus ibam, Huc ijt omne meae sedulitatis opus. Ouinctiam passis orabam adsydera palmis, Esset ut illius fasmihi luce frui. Nec mora, lux animam lustrans clarissima nostram Hinc procul errorum nubila densa tulit. Et cupide quaesita mihi, studiosior ipsa Pectoris accreuit ceu noua massa mei. Quasordes abolente meas spes pura refulsit, Non fore reiecto fata sinistra mihi.
237

O desiderij salue pars ultima uostri, O et inexhaustis gaza reperta bonis. Tu Domini munus, tecum mihi tradidit ipse In laudes linguae plectra canora suas. Huc iam ferte rudes, huc ad mea limina gressum, Haec uos doctrinae poscit aperta domus. Hic didicisse licet, quorum grauis indiget usus, Hoc nimis ah sterilem fonte rigare sitim. Non adaperta nouis haec cernitis ora loquelis? Quanta dedi gratis, non documenta patent? Ocum sit precio sapientia grandior omni, Aere uel hanc nullo nunquid adire piget? Quin agite, et docili ceruicem subdite flexu, Mensque sit ingenuo non aliena iugo. Quae uos prona uocat, quae sacras obuia dotes Pandit, in illius tendere amate sinum. Aspicite, spse breui quibus auctus tempore donis, Et lucra non magno quanta labore tuli, Iamdudum, (experto fas credere) pulchrior auro, Muneraque argento candidiora parat. Pergite, diuinae clementia lenior aurae Prouehet optatis carbasa laeta Notis. Hac alacres gaudete, nouis paeana ferentes Vocibus, haudque pudor sit cecinisse Deum. Opportuna sinunt dumtempora, uiuite iussu Illius, officijs subdita turba pijs. Tempore deinde suo multo cum foenore soluet, Praemia foelici suscipienda manu. FINIS.
238

AD CHRISTVM Agnum coelestem. PRopter aquas uiridi spatians Iordanis in herba. Coelestem uates dictis coelestibus agnum Dum canit, exultansque, poli super aurea templa Ipse animo sublimis abit, sublimis in alta Pertendens Diuum terris aufertus ab imis: Qualis ubi uacuas inuecta per aeris oras Alituum torquet gyros regina sonantes: Iamque acie radios contra, iam nititur alis Flammea inaccessi penetrare cubilia Solis: Ecce domus laewum super intonat ardua Olympi, Terqueiacit lucis radios, ter fulgur in unda Resplendet pura, et muscosis cornibus amnis Arcano Superum Genitori assurgit amore: Gramineisque thoris gemmae, uiridesque Smaragdi Collucent, rutilum collucens sulgur at aurum. Continuo auditae uocestuox prima Parentis, Aethere quem gens cuncta silens miratur et audit: Salue Nate mihi, terris iam Nate sub imis, Rex coeli aeternus, nobis ac caetera consors. Tepopulis ego Ductorem, te mitto Magistrum, Tu lapsi generis spem, tu decus omne reducis. Nec mora diiecto capiti superinstitit alba, Applausumque columba sacris argentea pennis Mota deditimouet hos plausus, haec gaudia tali Sub specie omnipotens amborum Spiritus, et sons,
239

Aeternus fons uitai, et sacer ignis amoris, Cum Patre, cum Natoque idem Deus, una potestas. Hinc uolucer coeli pictis exercitus alis Insequitur, uariatque choros, uariatque choreas, Cum plectris fidibusque, atque hymnisono modulatu, Et ter soelices canit, ipse incommoda quorum Christe tuo miserans solio descendis ab alto: Vos et io stellata manent haec atria, uestrae Gloria sortis io nostros aequabit honores. At tu uicte Draco, poenis tu dire nefandis Nequicquam nigra Cocyti ululabis in ulua. O Superum decus, o terraeque, polique uoluptas Agne dapes nostrae, fessas qui crimine menteis Ambrosia, reficisque aeternae munere uitae: Iam prope tempus adest, et meta extrema laborum, Cum tumulos rumpet cauabuccina, et eccorepente Quisque suos uiuo repetenus corpore manes. Da firmam nutrire fidem, da pectore puro Interea has libare dapes, et munera prima: Vt post sancta tuae ingressi conuiuia mensae Aeternum largo Superum saturemur honore. Tunc non ad Solymas arces, atque humida pratae Iordanis, uerum stellantes aetheris arces, Prataque et aeterno manantes nectare fontes, Auricomum nobis ostendens Agnifer Agnum, Carmina tot saeclis indeficientia nectet, Carmina, pr aedulcique epulas pascemur odore, Quem non Assyrij, quem non nouere Sabaeri:
240

Numinis et cor am Maiestas clara patebit Tergemini, uerus Deus, ecce in mente oculisque Ecce Deus, diuina intus diffusa uoluptas Laetitae, lucisque immensa e luce micantis Flumen inexhaustum nobis per pectora fundet. FINIS. BASILEAE, Per Michaelem Martinum Stellam. Anno M. D. LVI. Mense Aprili.