CORNVCOPIAE IO. RAVISII TEXTORIS EPITOME.
Quae res quibus orbis locis abunde proveniant, alphabetico ordine complectens.
[Gap desc: illustration]
LVGDVNI, APVD HAERED. SEB. GRYPHII. 1560.
Amphitryoniadem movit Calydonius amnis
Fortia pro molli praelia Marte gerens.
Non tulit Alcides invictum tam male vinci,
Quam bene victori Deianira fuit.
Dwm fugit in formas, taurique in imagine pugnat.
Et victus mugit trux Achelous humi,
Iam simul et pulchram cum cornu perdit amicam:
Nonmhil at laudis frons lacerata dedit.
Fudit opes varias pleno bona copia cornu,
Et sacrata suis pendet adusque tholis.
Quamreparat Textor totum dum permeat orbem,
Omnia perlustrans ut meliora ferat.
Hos texit flores solus quos novit Apollo,
Quosque suis hortis clara Minerua legit.
Victor Alexicacus domitor virtute laborum
Pandit Textori quo via laudis eat.
NVllane librorum poterit satiare supellex,
Nulla tuam Blasi bibliotheca sitim?
Non adeo feruet, quem laesit aquatica dipsas,
Aut bibitis Hydrops insaturatus aquis:
Ut tibi perpetuis studiis furiosa cupido
Crescit, et ad Musas impetuosus amor.
Si facls hoc, multo ut possis ditescere lucro,
Magnarumque tibi crescat aceruus opum,
Desine: te noster poterit saturare libellus,
Sis licet immani Crassus avaritia:
Omnia munifico dabit haec tibi copia cornu,
Et Phrygio poteris ditior esse Mida.
Vis aurum et gemmas? Est gemmis dives et auro.
Vis ferrum et chalybem? ferrum habet, et chalybem.
Fingere vis statuas? Bimaris dabit aera Corinthi.
Quaeris habere rosas? Floret ubique rosis.
Vis armenta? dabit Spartani armenta Galesi.
Quaeris mella? dabit quicque Hymettus habet.
Ungere vis crines, vel corpus aromate? plena est.
Quaeris aves? avibus plena et operta sonat.
Quaeris opes alias? Rhodium tibi proferet unbrem,
Vis cerasos? cerasis plurima ubique rubet.
Vis mensas? Mauri citrum tibi mittet Atlantis.
Pruna? dabit quicquid prisca Damascus alit.
Dat cedros Libam, dat quas parit Ida, cupressos,
Cynnama, quae mittit dives odoris Arabs.
Lucrini conchas, Graiae Sicyonis alutam,
Hic dabit Argos equos, India dives ebur.
Electrum Aethiopes, fruges Cerealis Eleusis,
Hybla favos, flores Enna, vetusque Samos.
Ostrum antiqua Tyros, lanas imbelle Tarentum,
Sassina lac, Memphis stamina, Sparta canes.
Ne tua maiores remorentur seria nugae,
Hoc licet exiguo munere dives eris.
Non tot opes habuit Babylon, non prisca Corinthus,
Non tot sceptriferi possidet arca Iovis.
NON video, unde sequens opusculum (quod a rerum multitudine CORNV COPIAE appellare libuit) commodius, ac decenter magis auspicari liceat, quam ab Auro. Scribit Plinius, Senatum Romanum longo tempore exiguum habuisse aurum: adeo, ut quum a Gallis capta urbe pax emeretur, non plus quam mille pondo dari potuerint. Homerus scribit, Viros olim crinibus aurum implicuisse: ut nunc frequens est, et peculiare Anglis, aureas catenas collo involutas ostentare. Gallos cum auro pugnare solitos Torquatus est indicio. In Quintiorum familia aurum nec feminas quidem habere moris fuit. Romani, auxiliares externos torquibus aureis donavere, civicos non nisi argenteis: Crevit paulatim omnium rerum luxuria, quum homines gustato voluptatis succo lapsi sunt in ebrietatem. Nam Bruti temporibus, mulieres pedibus aurum gestare coeperunt, nedum collo et digitis. Poppaea Neronis uxor soleas aureas suis equis fecisse legitur. Antonius Triumuir corporis excrementa non nisi vasis aureis excipiebat. Ferunt Agomencelum, Alexandri magni praefectum, aureis clavis crepidas suffixisse. Aureus nummus postannum LXII. percussus est, quam argenteus. Spartacus interdixit castris suis, ne quis aurum haberet, aut argentum. In Tygris alueo oppidum est Babytace, cuius incolae mortalium soli aurum in odio contrahunt. Esseni quoque (ut idem testatur libro v.) ab occidentali littore sine ulla femina et sine pecunia degunt. Quod utinam imitarentur nostrates. Non tot insidiis humana vita circumveniretur. Non esset tam frequens venenorum usus. Omnes maiore animi tranquillitate viverent, et profundiore dormirent somno. Cessarent, quae inde enascuntur, belli contagia. Neque aliena prosperitas retorto
limaretur oculo. Sed surdis cano. Si me rupero, quod iam invaluit malum non solum non abolebo, sed nec minuam quidem. Auro nihil igne deperit. Propterea tutum est ab incendiis, et rogis durante materia. Quinimo quo saepius arsit, proficit ad bonitatem. Aurum ubi igne probatum est, vocatur obrizum et purum. Si auro liquescenti gallinarum membra misceantur, consumunt illud in se, ita hoc venenum auri est, inquit Plinius. Verrius apud eundem testis est, Tunica aurea triumphasse Tarquinium Priscum. Nunc veniendum est ad institutum, dicendumque de iis locis, in quibus plurimum auri quondam repertum est.
HIspaniam metallis omnibus, nedum auro abundare docet Plin. Metallis (inquit) plumbi, aeris, argenti, auri, tota ferme Hispania scatet. Et libro 33. Vicena (inquit) milia pondo auri, ad hunc modum annis singulis Asturiam, atque Galleciam et Lusitaniam praestare quidam crediderunt, ita ut plurimum Asturia gignat. Item Strabo: Aurum (inquit) argentum, aes, ferrum, nusquam terrarum, neque tantum, neque tam probatum generari ad Tyberii usque tempora compertum est.
Iberia pars est Hispaniae, quae intra Iberum fluvium continetur, quam aurifodinis claram esse praeter quae iam diximus, docet etiam carmen Papinii lib. 3. Syl. scribentis: Quicquid ab auriferis eiectat Iberia fossis.
Possidonius sctibit M. Marcellum exegisse tributum ex Celtiberia Hispaniae parte ad talenta D C. Ex quo coniecturam facere est (inquit noster Budaeus) Celtiberinam gentem numerosissimam fuisse, et pecunia abundantem. Eandem ob causam Catullus Celtiberiam vocat Cuniculosam: id est Cuniculis, seu fodinis refertam, ubi ait: Cuniculosae Celtiberiae fili.
Quis inficiabitur Tolosam Galliae oppidum auri plurimum habuisse, quum Trogi testimonio, in eo reperta sint auri centum et decem milia pondo, argenti quinquies decies centena
milia? Quae summa quanti sit aestimanda, hinc licet obseruare, quod singula ondo minoris centum aureis solacis aestimari nequeant. Hoc autem oppidum quum Q. Cepio Consul diripuisset, quisquis ex ea direptione aurum attigit, misero cruciabilique exitu periit, inquit Gellius. Unde natum Adagium, Aurum habere Tolosanum, in Calamitosos.
Dalmatia regio est Illyrica, in qua aurum inventum est prineipatu Neronis, tanta quidem copia, ut quinquagenas quotidie libras effunderet. Statius libro 1. Syll. Robora Dalmatico lucent satiata metallo.
Dardae populi sunt Indiae, auro fertilisimi. Ut Saetae populi argenti. Autor idem Plin. lib. 6. In corum regione formicae aurum ex cavernis egerunt, cuius raptores si corripiant, lacetant.
Pangaeus mons est Thraciae, quem auri fertilem esse docer Herodotus in Polyhymnia. Hac iter (inquit de Xerxe loquens) praeter eos montes a manu dextra relinquens montem Pangaeum, magnum atque excelsum, in quo aurea sunt et argentea metalla. Plinius scribit, Auri metalla et conflaturam a Cadmo Phoenice in Pangaeo monte reperta.
Capitalia, mons est Indiae, auri itidem ferax. Plinius libro sexto de Indo loquens: Narcae, inquit, dein de quos claudit mons altissimus Indicorum, Capitalia. Huius incolae alio latere auri et argenti metalla effodiunt.
Italiam auri fertilisimam fuisse contendit Virg.lib.2. Georg. dicens: Haec eadem argenti rivos, aerisque metalla Ostendit venis, atque auro plurima fluxit.
Clitarchus apud Plinium testis est Aethiopici maris insulas adeo fuisse opulentas, ut in earum una incolae equos talentis auri permutarent.
Laurcos est regio Attica, auri venis frequens, Unde natum adagium, Noctuae Laureoticae: de pecuniarum copia, quoniam numismatis Laureoticis Noctuarum figura insculpebatur. Hoc debemus Erasmo.
Plinius libro 33. cap. 3. scribit, Suanorum gentem auri copia usqueadeo abundare, ut regnum ipsum velleribus aureis, trabibusque et columnis aureis et argenteis ubique scateat.
Dathus fuit Thasiorum colonia, quae quod auri venas habuerit, proverbio sequenti locum fecit, Dathus bonorum. De conferta rerum opulentia, inquit Erasmus.
Thasus insula (cuius incolae Thasii dicuntur) aurea quondam
vocata est a copia auri, quod ibidem effodiebatur.
Inter loca auriferacia, nonnulli etiam fluvii numerantur, ut Tagus Hispaniae, Padus Italiae, Hebrus Thraciae, Pactolus Asiae, Ganges Indiae. Autore Plin. lib. 33. cap. 4. Quibus adduntur Hermus, Iberus, Idaspes.p De Gange, Pamphilus Saxus de laudibus Veronae: Sic Benace tuos aequant pater optime pisces, Divitis ut fuluas marmora Gangis opes. Benacus nomen est lacus. De Hermo, Martialis lib. 8. Non illi satis est turbato sordidus auro Hermus, et Hesperio qui sonat amne Tagus. Hinc opes Hermaeae dicuntur a poetis. De Tago, Claudianus lib. 1. in Ruffin. Non Tartessiacis illum satiaret arenis Tempestasl pretiosa Tagi. Item Plin. libro 4. cap. 22. Tagus, inquit, auriferis are nis celebratur.
De Pactolo, Claudia. de Consulatu Probi. Quantus per Lydia culta Despumat rutilas dives Pactolus arenas.
Iberus quoque Hispaniae fluvius auri ramenta quandoque fertur habuisse. Unde Claudianus de Consulatu Manlii Theodori: Lentus Arar, Rhodanusque celer, et dives Iberus.
DE Idaspe, Statius libro 8. Thebai. Ceu modo gemmiferum thyrso populatus Idaspem.
Hytanis, flumen est Carmaniae, portuosum et auro fertile, inquit Plin. lib. 6. cap. 23.
Strabo ait Turditanorum, Hispaniae populorum, gentem fuisse opulentissimam, ut quae a Carthaginiensibus quondam inventa sit praesepibus utens argenteis.
Astures populi sunt Hispaniae, Calaecis proximi, aurifodinis quondam nobilitati. Syl. Sed scelerum causas aperit deus improbus Astur Visceribus lacerae telluris mergitur imis, Etredit infelix effosso concolor auro.
Praeter quae iam diximus loca, sunt et alia venis argenti memorabilia. Strabo ait, Alyzones populos esse iuxta Pharnaceam insulam, qui habent venas argenti et ferri. Interpres Strabonis: Hinc et Alyzonas, Odiusque et Epistrophus una longinqua ex Alyba ducunt, argenti ubi vena est.
Alyba regio est non procul Mysia, in qua Homerus ait esse argentifo dinas.
Saetas Indiae populos argento abundare docet Plin. libro 6. Fertilissimi (inquit) sunt auri Dardae, Saetaeargenti. Sed omnium in India prope non modo in hoc tractu potentiam claritatemque
vincunt Prasi, amplissima urbe, ditissimaque Palibotra.
Chrysas, et Argyras, idem Plinius Indiae populos, facir auro et argento fetiles. Quod etiam utriusque dictionis etymologia comprehenditur.
Sardiniam argento fertilem esse, docet Architrenius illo carmine: India ebore, argento Sardinia, et Attica melle.
In Saxonia Salinae sunt uberrimae. Praeterea argentifo dinae apud Gostardam oppidum, ab Othone primo inventae. Autor Volaterranus.
In Augustudunorum, seu Eduo rum Dioecesi pagus est Cithriacum nomine, frequentibus argentifodinis clarus. Sunt et loca eidem agro vicina, itidem argenti venis laudatissima, ut Mayerium, Calcimontium. Est et ibidem alius locus argenti feracissimus, Boquinium nomine.
Politianus in Nutricia Amyclas vocat Aerisonas, quod aere (ut coniicio) claruerint. Sic autem scribit: - Ceu maximus ille Aerisonas pedibus qui quondam inductus Amyclas.
Temese oppidum est Cypri, in quo praestantissima aeris metalla fuisse, docet carmen illud Papinii lib. 1. Silva. Et queis se totis Themese dedit hausta metallis.
Fuit et eiusdem nominis oppidum in Brutiis Italiae, conditum ab Ausoniis (Latinis Thempsa dicitur) cui hanc metallorum laudem adscribunt nonnulli.
Corinthus urbs Achaiae, a sisypho latrone condita, usqueadeo aeris praestantia nobilitata est, ut eo facta vasa in deliciis haberentur, aurique et argenti pretium transcenderent. Unde Corinthiarius a Tranquillo in Caesare Augusto, vocatur amator huiusmodi vasorum immodicus. Ouid. lib. 6. Met. Orchomenosque ferox, et nobilis aere Corinthus. Plinius ait celebritatem aeris esse in Asia, fuisse quondam in Campania, nunc esse in Bergomatium agro.
Idem Plin. scribit in Caristo insula, marmoris optimi ferace, aes primum repertum fuisse.
In Dodona Molossorum civitate fuit oraculum, et officina aeris praestantissimi: quod quum optime resonaret, fecic locum proverbio, Aere Dodonaeo loquacior.
Galesum, fluvium Calabriae, armentis abundare arguit Statius lib. 2. Syl. dicens: Et Lacedaemonii pecuaria culta Galesi.
Britanniae (quae nunc Anglia dicitur) terra est frugifera, pecore
abundans, auro, argento, ferro, plumbo, pellibus, mancipiis, canibus etiam venaticis, ut inquit Strabo. Cicero tamen in Epist. ad TReb. ei tantam sterilitatis notam inurit, ut ne scrupulam quidem argenti in ea reperiri dicat. At nunc res aliter se habet.
Gellius lib. 10. Noct. Atti. Coniectare (inquit) ob eandem causam possumus, quod Italia olim esset armentosisima: multamque (quae appellatur suprema) instituram in singulos die, duarum ovium, et XXX. boum pro copia scilicet boum, proque ovium penuria.
De Calabria, Horat. lib. 1. Ode 3. Non aestuosae grata Calabriae Armenta, non aurum, aut ebur Indicum.
Thraciam abundare armentis docet Seneca in Troade, Meliorque foetu, Fortis armentis lapidosa Thrace.
Augies Apollinis filius fuit armentorum multitudine ditiss imus. Unde natum Adagium, Augiae stabula repurgare.
Habuit Iob Idumaeus septem milia ovium, tria camelorum, quinquaginta iuga boum, quingentasque asinas.
Erythraea insula est Hispanie, quam Strabo ait tantae fecunditatis esse, ut pecudes pabuli copia sit necesse excreatione sanguinis purgari.
Asparagus dici potest virgultum, seu herba in virgulta et caulem erescens, ab asperitate: vel Asparagus externa lingua significat fruticem. Hoc autem fruitce Ravennam et Germaniam abundare docet Plin. li. 19. DE Ravenna Martialis in Xeniis: Mollis in aequorea quae crevit spina Ravenna, Non erit incultis gratior Asparagis. Suetonius scribit Caesarem ad exprimendam rei alicuius velocitatem consuesse dicere, velocius quam Asparagi coquantur. Hic frutex a Plinio vocatur Corruda.
Asinos optimos Arcadia, et in Italia Reate mittunt. Autore Plin. Quos propterea Peloponnesiaci illinc sibi emebant. Varro lib. 2. de Re rustica, cap. 1. Hoc enim (inquit) nomine asini Arcadici in Graecia nobilitati, in Italia Reatini usque eo, ut mea memoria asinus vaenierit sesterriis milibus 1. X. et unae quadrigae Romae constiterint quadringentis milibus.
Antron fuit Thessaliae civitas, nomen inde sortita, quod canernis et specubus abundaret. Illic aiunt asinos insigni quondam magnitudine fuisse. Unde proverbium effluxit, Antronius Asinus.
Plinius lib. 8. cap. 30. scribit in Africa multitudinem esse asinorum syluestrium. Idem ait ainos cornu armatos in India reperiri.
Sicyon urbs fuit in Achaia non procul Corintho, in qua teste Cic. calcei molles et muliebres fieri solebant. Unde Aluta Sicyonia dicitur. Bapt. Pius lib. 4. Eleg. Aut sibi si modicos Sicyonia vinxet aluta, Aetherreos pellis aut heredosa pedes. Est autem Aluta corium, quo calcei fiunt. Hinc Alutarii dicuntur calcolarii.
Amomum herba est seu arbuscula odoris suavisimi, in Assyria frequens et Armenia. Vergil. Aeglo. 4. - Assyrium vulgo nascetur Amomum. Amomum Armenium est optimum, deinde Medicum, postea Ponticum. Plinius. Nascitur (inquit) in Armeniae parte, quae vocatur Otenae, et in Media, et in Ponto.
In Fortunatis insulis arbores sunt tantae proceritatis, ut ad CXLIIII. pedes inolescant. Plinius lib. 6. cap. 23.
Sunt et in India arbores adeo procerae, ut sagittis superari nequeant. Haec tacit ubertas soli, temperies caeli, aqquarum abundantia. Plin. lib. 7.
Idem lib. 5. ait, imas Atlantis radices densis altisque repletas syluis, incognito genere arborum, quarum enodi nitore spectabilis sit proceritas, Frondes cupressis similes, tenuique lanugine opertae, quibus addita arte vestes Bombyci similes consici valeant.
Cyrenaicus quoque ager arboribus fertilis habetur, inquit idem Plinius lib. 5.
In Hercynia silva tanta est arborum multitudo, tanta roborum vastuas, ut idem Plin. lib. 16. dicat, colles occursantium inter se radicum attoli repercussu.
Caucasum montem arboribus abundare innuit Prop. lib. 1. Et nemus omne satas intendas vertice silvas, Urgetur quantis Caucasus arboribus.
Peruulgatum est ex lectione poetarum, Hyblam Siciliae, Hymettum Atticae montes apibus et mellis optimi copia abundare. De Hybla Ouidius: Quot lepores in Atho, quot apes pascuntur in Hybla. Martia. lib. 7. Pascat et Hybla meas, pascat Hymettus apes. Eadem ratione Hymettus Florens Lucretio, Dulcis Iuvenali, et Val. Flacco, Olens Statio dicitur.
Hoc argumento poetae Erymanthum Arcadiae montem
apris abundare dicunt, quod ibidem Hercules furiosum illum, et memorabilem aprum interfecerit. Unde Stroza filius in venatione: Amphitryoniades in monstrifero Erymantho Fulmineum sic pressit aprum.
Scribit Plinius lib. 6. Fortunatas insulas, et copia pmorum, et avium omnis generis abundare. Vide cap. 32.
Peneus fluvius est Thessaliae, undis lucidis amoenus, viridanti riparum gramine, et canoro avium concentu.
Omnes fere populi Orientales arcu, et sagittis claruerunt, quibus annumerantur Scythae, Getae, Cretenses. De Armenia Lucanus lib. 8. Armeniosque arcus, Scythicis intendite neruis.
De Ithyra urbe Parthiae, in Tauro sita, Idem Lucan. lib. 7. Tunc et Ithyraei, Medique, Arabesque soluto Arcu turba minax, nusquam rexere sagittas.
De Cydone, urbe Cretae, Horatius lib. 4. Carmi. Primus ve Teucer tela Cydonio Direxit arcu. Item Vergilius in Buco. Ire libet, Partho torquere Cydonia cornu Spicula.
De Gortyna, urbe Cretae, Ouidius lib. 7. Metamorph. Nec Gortyniaco calamus levis exit ab arcu.
Aethiopia scatet arenis, iuxta Marulli testimonium dicentis: Nec te perusti minuit, aut feruor soli, Divesque arenarum Aerhiops.
Hammanientes Cyrenaicae regionis populi, undique arenis circundantur. Autore Plin. lib. 5. cap. 5.
Ouidius lib. 5. Fast. vocat Tybrim arundiferum, ab Arundinibus, ubi ait: Tybris arundiferum medio caput extulit alueo. Eadem ratione Catullus vocavit Gnydon arundinosam, Quaeque Ancona, Gnydonque arundinosam Colis.
Scribit Plin. lib. 7. in India esse arundines tantae proceritatis, ut singula internodia alueo navigabili ternos interdum homines ferant. Idem, Arundini (inquit) Indicae arborea amplitudo: Navigiorum etiam vicem praestant singula internodia. Circa Acesinem amnem maximae nascuntur. Diodorus in tertio ostendit Indorum regis Staurabatis potentiam in navigiis non paruam constitisse, quae ad quatuor milia ex arundinibus fluvio accommodanda aduersus Semiramidis vires confecit. Ferunt enim (inquit idem autor) flumina, locaque palustria arundinum
copiam, ita crassarum habere, ut nequaquam eas homines ulnis amplecti queant. Et his naves optimae fiunt, propter arundinum robur.
Babylonii primi omnium diversos colores picturae intexuerunt, unde et Plautus Babylonica vocat Peripetasmata. ET Iosephus Aulaeum Babylonium. Martialis quoque lib. 8. Non ego praetulerim Babylonica picta, superbe Texta, Semiramia quae variantur acu.
In Sarra Phoeniciae urbe(quae alio nomine Tyros appellatur) claruit usus purpurae, unde et Vergilius Sarranum vocat Ostrum lib. 2. Georg. Ut gemma bibat, et Sarrano dormiat Ostro. Eadem ratione Iuvenalis Aulaea vocat Sarrana.
Claruit et Aulaeis Pergamus urbs Asiae, quae eius loci rex Attalus reperisse dicitur. Unde et Attalica dicuntur. Syllius lib. 14. Quae radio celat Babylon, vel murice picto Laeta Tyros, quaeque Attalicis variata per artem Aulaeis scribuntur acu, aut Memphitide tela. De his intellexit Horatius dicens, Attalicis conditionibus Nunquam dimoveas, ut trabe Cypria Myrtoum pavidus nauta secet mare.
Lucretius quoque Aulaea commendat Britannica.
Apud Ethruscos augurii primum, et Aruspicii disciplina fertur claruisse, eiusque inventor extitisse Tages. Quam postea Romani ab eisdem susccperunt. Sido. in 3. Panegy. Quid rogo bisseno mihi vulture Thuscus aruspex Portendit? Vitru. lib. 1. de Architectura: Id autem Ethruscis aruspicibus disciplinarum scriptis ita est dedicatum.
Acetum in Aegypto ex Mareotico vino fiebat, tanta quidem praestantia, ut in maiore pretio, quam ipsum vinum esset. Martialis: Amphora Niliaci non sit tibi vilis aceti, Esset quum vinum, vilior illa fuit. Eandem ob causam Codrus Urceus lib. 2. Syl. acetum vocat Pharium, dicens: Hic salis, hic Pharii seruatur copia aceti.
Attagena, seu Attagen, avis est inter raras quondam epulas habita, sed praecipui in Ionia saporis. Autore Plin. Unde Mart. Inter sapores fertur alitum primus, Ionicarum gustus Attagenarum. Fuit autem haec avis frequens in Ionia. Plinius: Attagen maxime Ionius celebratur, vocalis alias, captus vero obmutescens,
quondam existimatus interraras aves. Horatius in Epodo: Nor Afra avis descendat in ventrem meum, Non Attagen Ionicus iucundior.
Abundat Persarum regio Aromate. Unde Quintianns in Cleopoli: Persica aromatibus, validis Germania fabris.
Abfinthium herba est amara, vim habens calidam et stypticam. Potum stomacho prodest ad dolores corporis. Landatissimum nascitur in Ponto. Ouid. lib. 5. de Trist. Cana prius gelido desint absinthia Ponto.
Absinthus, urbs est Thraciae, quae nomen sumpsit a cepia absinthii ibidem crescentis, quo oves pascuntur in regione Pontica felle carentes.
Nascitur quoque abfinthium laudatum in Macedonia, et Tauro monte.
Est et unum genus, quod Santonicum dicitur, a Galliae civitate. De quo videtur intellexisie Martial. Santonica medicata dedi mihi pocula virga. Plinius ait laudatissimum reperiri in Thaposyri Aegypti.
Aspides serpentes sunt frequentes in Aegypto, hebetibus oculis, eisdemque in temporibus fixis. Venenum habent, quo siquis percussus fuerit, nunquam evadit, nisi vulnere altius rescisso. Earum imagine utebantur Aegyptii reges in suis Diadematibus. Unde Val. Flaccus lib. 4. Argon. Iamque Aspide cincta comas, et ovanti persona sistro. Lucanus libro 4. Pharias vocat Aspidas, id est Aegyptias, ubi ait: Aspidas ut Pharias cauda solertior hostis Ludir, et iratas incerta provocat umbra.
Attili sunt pisces, qui inertia pinguescunt. Sunt autem frequentes in Pado, adeo ut ad mille quandoque libras capti sint, qui nisi iugis boum extrahi potuerunt.
Anguillae pisces sunt admodum lubrici, et volubiles, qui octonis vivunt annis, durantque sine aqua senis diebus Aquilone spirante. Capiuntur plurimae in lacu Baenaco hyemato, et intanta mirabili multitudine, ut in excipulis eius fluminis, ob hoc ipsum fabricatis, singulorum milium globi reperiantur.
Scribit Plinius Anguillas in Gange reperiri tam inusitata
magnitudine, ut tricenos pedes impleant. Cuius testimonium confirmat Solinus.
Aelianus apud Volaterranum scribit, in Timavo optimas, ac praepingues capi. Alii palmam lacui Vulsiniensi tradunt.
Scribit Plutarchus in Timoleone in limosis locis iuxta Syracusas ingentem anguillarum multitudinem pasci, adco ut piscari volentibus lata adsit praeda.
Aurati pisces sunt, qui a Graecis Chrysophries appellantur. In maris refluxu frequentes veniunt ad Actium Epyri oppidum, ibique in locis arenosis ad subnascentium arborum radices et latebras occultantur, et a peritis facile capiuntur. Horum piscium vivaria primus instituit Sergius Orata, nomen inde consecutus.
Anthiae sunt pisces naso adunco, testudineo corpore, qui penns habent, quas avium more, et volanti similes pandunt. Repe riuntur autem in Marirubro, lupi magnitudine. Sunt et frequentes prope Cheledonias iusulas Asiae.
Asterias anis est docilis, humanae vocis, et verborum imitatrix, quam plurimam habet Aegyptus.
Aspalacus est animal, quod sola Boeotiorum terra fert. A qua translatum statim perire dicunt. Frequens est tamen apud Orchomenios.
Alces suut animalia, figura et pellibus capris similia, verum maiora aliquanto, Crura habent sine nodis et articulis, quare arboribus stantes adhaerent in somno. Reperiuntur in syluis Germanorum.
Alumen, dicitur terrae salsugo, a luminc: quodlumen coloribus tingendis praestet. Invenitur nigrum, et album, liquidum, et spissum. Invenitur in Aegypto, ac in Melo insula, et Macedonia. Volaterranus ait fodi in Ethruria, in agro Massano et Volaterrano.
Acacia herba est, membris medens luxatis, quae nascitur in Aegypto, Cappadocia, et Ponto.
Aconitum herba est, quae (ut fabulantur poetae) ex Cerberi spuma venenum contraxit efficacissimum, quo tempore Hercules monstrum ab inferis ad superos eduxit. Aliqui dictum putant ab Acone portu Heracleae, qui proventu malorum graminum usque adeo celebris fuit, ut moxiae herbae Aconita illic nominata sint, licet alias derivationes ponant plurimi. Volaterranus ait nasci in Italia.
Alypium herba est fruticosa, et subruffa, flore nigro, quae nascitur in maritimis Africae.
Anesum semen est Apio simile, vim habens calefactoriam. Frequens est in Syria.
Arineam Volaterranus inter fruges enumerat, quam aitfrequentem esse in Gallia et Italia.
Alosae pisces sunt oblongi, de genere Clupearum, qui alio nomine Chryssae dicuntur. Ferunt laudatissimas esse in Tyberi.
Aloe herba est succi amarissimi. Unde Iuvenalis: Plus aloes, quam mellis habet. Nascitur in India plurima. Eius quoque gummi venit etiam ex Arabia et Asia, ad conglutinanda vulnera utilissimum.
Asphaltus frutex est spinosus, et odoratus, quo utuntur unguentarii, ad unguentorum succum. Nascitur apud Istrum, et Nisyrum in Syria, et Rhodo.
Agaricum frutex est itidem odoratus, frequens in Cilicia, et apud Sarmatas.
Achates gemma est vario colore, partim retinens Iaspidis vitreum, partim Sardi sanguineum, partim Smaragdi fulgidum. Dedit autem nomen Achati fluvio Siciliae, quod frequens ibidem reperiatur.
Plinius lib. 6. de Meroe loquens, Ceterum (inquit) quum
potirentur rerum Aethiopes, insula ea magnae claritatis fuit. Tradunt armatorum c c. milia dare solitam, Artificum quatuor milia alere.
Alabastrum genus marmoris perlucidi, quo antiquitus vasa fiebant unguentaria. Nascitur autem in India, circa Thebas Aegyptias, et Damascum Syriae. Habebat et Sparta viride cunctis hilarius. Dicimus et Alabaster. Cicero lib. 2. Quaest. Acad. Quibus etiam Alabaster plenus unguenti putere videtur. Item Alabastrites. Plin. lib. 36. Hunc aliqui lapidem Alabastritem vocant, quem cavant ad vasa unguentaria. De Alabastro Martial. libro 11. Quod Cosmi redolent Alabastra focique deorum.
Auripigmentum foditur in Syria ad usum pictorum, in summa tellure, auri colore, sed fragili, lapidum specularium modo. Autor Plinius lib. 33. cap. 4.
Amaranthum Plinius lib. 17. ait laudatisimum nasci in India, et in Syria.
Arctionem herbam reperiri in Creta.
Amphitanem gemmam in India.
Acerem arborem in Istria.
Abietem in Vogeso monte, Corfica, Bithynia, Ponto, Macedonia. Sunt et Abietes in Cypro CXXX. pedum longitudinis: Crassitu dinis vero ad trium hominum complexum. Germaniae praedones singulis abietibus cavatis navigant, quarum quaedam XXX. homines ferunt.
Alica species est panis, quam ex Piceno probat Plin.
Ambrotonum herbae genus, laudatisimum habet Sicilia, deinde Gallia.
Amaracum Cyprus. Accipitres Massilia.
Assarum unguentum, Pontus, et Phrygia.
CYtorum Paphlagoniae, Olympum Macedoniae, Pyrenaeos item et Corsicam Buxis abundare docet Plin. lib. 6. cap. 17. Buxus, inquit, plurima Pyrenaeis, ac Cytoro montibus, ac Berecynthio tractu. Crassissima in Corsica florem non ferendo. Haec in Olympo Macedoniae gracilior, sed brevis. De Cytoro, Vergil. libro 2. Georg. Et iuvat undantem Buxo spectare Cytorum. Propterea pecten (quo discernuntur, et comuntur
capilli) proprio Epitheto appellatur Cytoriacus, quod Buxo fiat, quam in Cytoro frequentem esse diximus. Ouid. lib. 4. Metam. Saepe Cytoriaco diducit pectine crines.
Aspagones populi sunt in India, quos Plin. lib. 6. cap. 2. scribit Vitis, Lauri, Buxi, et pomorum omnium esse fertiles.
Bacca dicitur fructus Lauri, Olivae, Myrti, et aliarum eiusmodi arborum, quo Sicyonem urbem Achaiae abundare docet Ouidius lib. 4. de Ponto, dicens: Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos, quot Sicyon baccas, quot parit Hybla favos. Verg. lib. 2. Georg. Venit hyems, teritur Sicyonia bacca trapetis.
Idume urbs Syriae, Baccis, et Arboribus baccas ferentibus, abundat. Pontanus de hortis Hesperidum: Quaeque et Idumaeas mittunt palmaria baccas.
Arimpaei populi sunt ultra Riphaeos montes, apud quos tanta est baccarum copia, ut illis etiam vivant.
Est et Bacca nomen Gemmae, frequentis apud Gangem Indiae fluvium. Pontanus in Lepidina: Dona ferunt auro gravida, et Gangetide bacca.
Bombyx dici potest subtilissima tela, quam eiusdem nominis vermes in India conficiunt Aranearum more. Reperitur autem apud Orontem fluvium laudatissima. Salmonius: Alter Orontaea radiat ceruice decorus, Alterius rosea fronte coruscat Onyx. Bap. Pius lib. 3. Elegi. usus est in masculino genere dicens: Protegit obscurus radiantia tempora Bombyx. In hoc Propertium imitatus.
Plinius laudat Bombycem Assyriam, qua viri feminis cesserunt, quum viros etiam non puderet, has vestes induere propter onera aestiva. In tantum (inquit ille) a lorica gestanda discesserunt mores, ut oneri sint vestes.
Arabia (quam ab omnium deliciarum ubertate felicem vocamus) Bombyce quoque abundat. Propertius lib. 2. Nec si quae Arabia lucet Bombyce puella. Hinc Bombycinae vocantur vestes illae mollissimae. Iuvenalis: Cuius Delicias et panniculus Bombycinus urit.
Horatius lib. 4. Carmi. vocat mare Beluosum ad beluarum (quibus abundat) multitudine, ubi ait: Te Beluosus, qui remotis obstrepit Oceanus Britannis.
Dyardenes fluvius (inquit Curtius lib. 7. de gestis Alexan.) minus celeber auditu, quia per ultima Indiae currit. ceterum non Crocodilos modo, ut Nilus, sed etiam Delphines, ignotasque aliis gentibus beluas alit.
Celadusam Plin. lib. 3. cap. 26. facit insulam Mesiae intra Surium, bobus et capris Iaudatam.
Taurominium mons est Siciliae, bobus plurimis abundans, qui propterea Taurominitani dicuntur, ut Caryb dis Taurominitana.
Aelianus apud Volaterranum scribit, boves esse in Phoenicia tanta magnitudine, ut a stantibus mulgeantur. idem ait apud mare rubrum boves cornibus flexibilibus esse: apud Mysos sine cornibus nasci: in India cursu cum equis conten dere publico spectaculo. In Libya boves esse agrestes, equis non inferiores cursu. Apud Crathera, item Clitumnum Umbriae fluvium armenta ex nigris alba fieri. In euboia omnes fere boves albos nasci. Tauros Aethiopum agrestes cornua aurium modo movere.
Campania albos et exiles gignit. umbria vastos. Ethruria albos et ad opera fortes. Apoeninus vegetos, ac labori aptissimos.
Balsamum arbuscula est aromatica, cuius lignum Xylobalsamum, succus Opobalsamum dicitur. Plin. lib. 12. Omnibus, inquit, odoribus praefertur Balsamum uni terrarum Iudaeae concessum. Producitur et in valle Syriae, arbore mali Punici magnitudine, ramis multis, folio rutae simili, candido tamen et perpetuo virente: Fructu simili Terebintho.
Is, urbs est distans a Babylone itinere octo dierum, apud quam fluvius est eiusdem nominis, ex quo Bitumen toti Babyloni quondam subministrabatur.
De Asphaltite Syriae lacu Plin. lib. 27. Quin et bituminum (inquit) sequax alioqui, et lenta natura, in lacu ludaeae, qui vocatur Asphaltites, certo tempore anni supernatans, nequit sibi avelli, ad omnem contactum adhaerens, praeterquam filo, quod tale virus infecerit. Item lib. 2. Nihil, in quit, in Asphaltite Iudaeae (qui bitumen gignit) mergi potest. Et lib. 5. Asphaltites nihil praeter bitumen gignit.
Ammianus Marcellinus lib. 22. Citra omnes (inquit) propinqua est nobilis Assyria. Nunc omnis appellatur Syria, ubi inter
baccarum vulgariumque abundantiam frugum, Bitumen nascitur prope lacum Sosingitem, cuius alueo Tygris voratus fluensque subterraneus percurlis spatiis longis emergit.
Inter cetera laudatur Bitumen illud, quo semiramis coctiles Babylonis muros construxit. Unde Ouid. lib. 4. Metam. Ubi dicitur altam Coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem.
Nympheus mons est ardens, cuius crater Bitumen egerit omni birumine dilutius.
Beryllus lapillus est pallidus et transparens, Smaragdo similis, qui semper sexangula figura, artificum opera politur, quoniam hebescit, nisi color repercussu angulorum excitetur. unde Iuvenalis Saty. 5. Berillos inaequales vocat, ubi ait: - Ipse capaces Heliadum crustas, et inaequales Beryllos Virro tener Phialas. Beryllos India gignit, raro alibi repertos, praeterquam in Phoenicia, ubi etiam adinveniuntur.
Byssus dicitur genus lini subtilissimi, quo pretiosissimae fiunt vestes, quae Byssinae appellantur. Byssus in Ludaea praecipuus nascitur, teste Iosepho. secundus in Elide Graeciae civitate, colore inferior Iudaico, sed tenuitate praestantior.
Bulbus a Romanis dicitur Allium agreste: alii Allium marinum vocant. Caulem et folia habet Lilio similia. venerem excitare fertur. martial. in Dist. Quum sit anus coniunx, et sint tibi mortua membra, Non aliter Bulbis quam satur esse potes. Nec aliam ob causam bulbos salaces vocat lib. 3. dicens: Sed nihil erucae faciunt, bulbique salaces. Columel. libro 11. Quaeque viros acuunt, armantque puellas, Iam Megaris veniant genitalia semina bulbi.
Bulbi Megarenses praecipuam obtinent palmam, quos propterea Cato Megaricos vocat, et multum celebrat, teste Plinio lib. 19. cap. 5.
Idem Plinius ibidem ait Bulbos sponte nasci, et copiosissime in Balearibus, Ebusoque insulis, ac per Hispanias. Post hos in Africa nati maxime laudantur. Sed et in Praenestinis campis sponte nascuntur, ac sine modo, in Remorum aruis.
Balaenas alit Indicum mare quintuplo Elephantis magnitudinem excedentes. Plinius libro 9. cap. 3. ait quasdam reperiri quaternum iugerum.
Balanus arbuscula est, seu herba unguentaria et aromatica, frequens in Troglodytis, Thebaide et Arabia.
Bison animal est deforme iubarum prolixitate, et reliquo corpore. De quo Mart. lib. 1. Illi cessit atrox Bubalus atque Bison. Et alibi: Turpes esseda quod trahunt Bisontes. Hoc animal gignit Scythia et Germania, quae tamen fructuum inopia paucissimis abundat animalibus.
Bubalus animal est ceruicem habens vitulo similem, unde et nomen sumpsit. Reperitur autem in Africa.
Bonasus animal est iuba equina, cetera tauro similis. Cornibus inter se adeo reflexis, ut pugnae sint inutilia. Gignitur hoc animal in Paeonia, et monte Mesapo. Volaterranus ait Bonasorum venationem hodie cerni in Lusitania.
Habet Buccardiam gemmam Babylon.
Buteones aves, Baleares insulae.
Bedellium arborem Scanthrum mons Scythiae.
COrycus oppidum est Ciliciae, ubi Crocus nascitur rara bonitate et felicitate, qui propterea Corycius vocatur. Horatius lib. 2. Sermo. Corycioque croco sparsum stetit. Plin. libro 21. Prima nobilitas inquit, Cilicio croco, et ibi in Coryco monte: deinde Lycio, monte Olympo: mox Centuripino Siciliae: aliqui Phlegraeo secundum locum dedere. Verg. in Battarum: -Et hic Cilicio Crocus editus aruo. Lucan. lib. 9. Utque solet pariter totis se effundere signis Corycii pressura Croci. Martialis lib. 11. Ultima Corycio quae cadit aura Croco.
In Tmolo quoque monte Ciliciae, vel (ut aliis placet) Lydiae, Croci et quidem optimi copia esse memoratur. verg. lib. 1. Geor. Non'ne vides, Croceos ut Tmolus odores, India mittit ebur, molles sua tura Sabaei? De hoc intellexit Lucret. lib. 2. dicens: Et quum scena croco Cilici perfusa recens est.
Habet et Sicilia Crocum praestantissimum, licet Corycio fortasse viliorem: unde Statius lib. 2. Syl. Et tenues Arabum respirant gramine sylnae, Sicaniisque crocis.
Canaria una est earum insularum, quas fortunatas, a rerum copia, vocamus. Haec a multitudine canum ingentis magnitudinis nomen sumpsit. Autore Plin. lib. 6.
Amyclis (quae civitas est Laconiae) canes optimi fuisse dieuntur. Vergilius lib. 3. Georgic. Armaque, Amyclaeumque canem, Cressamque pharetram.
Molossia quoque, et Epirus, partes sunt Laconiae, optimis canibus abundantes. vergil. in Cul. Illum scylla rapax canibus succincta Molossis. Item Horat. lib. 2. Serm. Simul domus alta Molossis Personuit canibus. De Epyroticis Varro lib 2. de re Rust. cap. 9. Itaque a regionibus (inquit) appellantur Lacones, Epyrotici, Salamantini. Tanta fuit huius luci canum bonitas, ut apud suos sepulcra meruerint. Unde Stroza fil. Suos de more Molossa vetusto Condit terra canes, cineres nec laedit opertos.
Celebrantur et canes Umbriae, quae est pars Italiae. Syllius lib. 3. Ceu pernix quum densa vagis latratibus implet Venator dumeta Lacon, aut erigit Umber Nare sagax e calle feras.
Seneca in Hippolyto commendat Spartanos, ubi ait: At Spartanos (genus est audax Auidumque ferae) Nodo cautus propiore liga.
In Melita insula (quae est inter Corcyram et Illyricum sita) canes sunt admodum parui, qui habentur in deliciis, adeo ut mulieres maiorem illis, quam maritis habeant honorem. Hinc adagium, Canis Melitaeus, quum quis ad voluptatem nutritur, non utilitatem. Plinius in sine tertii: Inter Corcyram (inquit) et Illyricum Melita: unde catulos Melitaeos appellari Callimachus autor est.
Creta dicitur tenax quaedam terra, qua fullones in abluendis maculis uti consueverunt. Omnium praestantissima fuit in Creta insula, a qua nomen traxit. Hac etiam abundat Cymolus insula, quae propterea Cymolia dicitur. Cuius duo esse genera scribit Plinius lib. 36. cap. 16. Candidum scilicet, et ad purpurissum inclinans.
Creta quandoque utuntur Figuli: unde varro lib. 3. de re Rust. Figlinam vocat. At quod extat ulcus (inquit) figlina illinunt creta. Figularem Colu. lib. 7. et Cymoliam. Creta Cymolia ex aceto linas, inquit. Item: Solet etiam ipsum animal vivum creta figulari circundari.
Crocodilus animal est qua drupes, ex ovo in miram excrescens magnitudinem, ut qui duos et viginti cubitos impleat. Quatuor menses hyemales non comedit, lingua caret, vivit in terra, et in aqua. Cro codilis autem abundat in primis Nilus. Unde Plin. libro 8. Croco dilum (inquit) habet nilus, quadrupes malum, et terra pariter, ac flumine infestum. Mart. lib. 3. Cui comparata rictibus tuis ora, Niliacus habeat Crocodilus angusta.
Ombitae populi in Aegypto hoc animal adorant, eique sacros dies faciunt, ac laetantur liberos suos ab co devorari.
Habet Indus flumus Crocodilos. Unde Herodotus, Is, in quit, cupidus cognoscendi, ubinam Indus, qui secundus omnium fluminum Crocodilos praestat, mare inflat. Plinius lib. v. cap. 1. ait: Mauritaniae flumen Bambotum Croco dilis, et Hippopotamis refertum. Idem quoque testis est in flumine (cui Darat nomen) Crocodilos gigni.
Cannabis herba est, qua fiunt funes, qui propterea Cannabini dicuntur Columellae. Hac abundat Scythia, unde Herodotus: Nascitur (inquit) apud Scythas cannabis Lino simillima, praeterquam crassitudine, et magnitudine. Plin. lib. 16. ait Canabem agri Sabini, aequare arborum altitudinem.
Capraria insula (quam Graeci Aegilon dixere, autore Plinio) a multitudine caprarum nomen indepta est.
Iuxta Cinyphem fluvium, Capras esse inusitatae magnitudinis docet Plin. Unde etiam Pontanus: Iure cui Marsi invi deant, et ipsi Cinyphes hirci.
Capras optimi lactis feraces habent Fortunatae insulae. Unde Horat. Illic iniussae veniunt ad mulctra capellae, Refertque tenta grex amicus ubera.
Callisthenes apud Volat. testis est capras esse in parte Africae, villis tonsilibus, ex quibus nautae rudentes conficiant.
Caprae Syriae magnam vim lactis egerunt: unde natum Adagium, Capra Syria. de co, qui multam affert utilitatem.
In regione Caspia nascuntur Caprae equi magnitudine, sine cornibus, colore albo, quae longo villo, ac mollitie lanis certant Milesiis, unde sacerdotes, et Caspiorum ditissimi vestes conficiunt. Nymphodorus apud Volaterranum teftis est in Sardinia tantam esse caprarum multitudinem, ut earum pellibus
pro vestimentis utantur incolae, conversis introrsum hyeme villis, aestate vero aversis.
Corylis (quae sunt arbores nuciferae) abundat urbs Campaniae Auella nomine, unde nuces Auellanae dicuntur, quae et Ponticae. Cato de re Rust. Nuces caluas avellanas, Praenestinas, et Graecas.
In Ida monte phrygiae multas esse Cupressos docet Plinius libro 15. cap. 34. Idem ait Cupressos in Creta optime nasci. Mantuanus in Epigram. Ida funebrem peperit Cupressum.
Cyllene mons Arcadiae eadem ratione Cupressifera vocatur ab Ouid. lib. 5. Fastorum ubi ait: Haec enixa iugo Cupressiferae Cyllenes.
Habet et Cupressos Erymanthus mons Arcadiae. Ouid. in Epistola Deian. Tegaeus aper Cupressifero Erymantho Incubat.
De Lycaeo monte itidem Arcadiae, Sidonius: Quantum non Cyparissifer Lycaeus, Quantum non nemorosa tollit Ossa.
Cyparissus civitas est in Parnaso iuxta Delphos, quae ab eius arboris frequentia meruit nomen. Homerus apud Volat.
Cypreo arbore abundat Ascalon urbs Iudaeae, et Canopus ostium Nili, seu urbs Aegypti. Nascuntur etiam Cupressi in Co insula, autore Plinio.
Costus in femineo, seu Costum in neutro genere, arbuscula est quaedam aromatica. Reperitur et in Masculeo. Excellit autem Arabicus, albus existens et levi pondere, probi odoris. Secundam laudem habet Indicus, qui levis est. Tertiam Syriacus, colore Buxeus, odore gravi. Lucanus lib. 9. Et Tamarix non laeta comis, Eoaque Coctus. Laudatur et Persicus, unde Horatius lib. 3. Nec Phalernae vites, Achaemeniumque Costum. Plinius libro 12. cap. 12. ait optimum Costum reperiri in Patale Indorum insula.
Lunae urbis Hetruriae Caseos commendat Mart. in Apopho. dicens: Caseus Hetruscae signatus imagine Lunae, Praestabit pueris pran dia mille ruis.
Apud Vestinos Italiae populos, casei quoque fiebant laudatisfimi, autore Plinio: et tanto quidem pretio, ut carnium loco haberi
possent. Martialis: Si sine fruge voles ientacula sumere frugi, Haec tibi Vestino de grege massa venit.
In Trebula agri Reatini oppido casei itidem fiebant optimi. De quibus Martialis: Trebula nos genuit, commendat gratia duplex, Sive levi flamma, sive domamur aqua.
Ammianus lib. 18. At ubi (inquit) Solis radiis exarserit tempus in regionibus, aestu ambusti, vapore sideris, et magnitudine culicum agitantur, quorum agminibus per eas terras referta sunt omnia. De Mesopotamia.
Cynnamum arbuscula est aromatica, odore praestans, et ad unguenta mire efficax. Frequens est autem in Panchaia. Ouidius lib. 10. Metam. Sit dives Amonom, Cynnamaque, Costumque suam, sudataque ligno Tura ferat, floresque lios Panchaia tellus.
Abundat et Arabia Cynnamo: unde Propertius libro 3. Et Tyrus Ostrinos praebet Cadmaea colores, Cynnamon et multi pastor odoris Arabs.
Pangaeus Thraciae itidem. Claud. denupt. Honorii et Mariae: Hic Casiae matura seges, Pangaeaque surgunt Cynnama.
Calami apti chartis ex Aegypto mittebantur, qui cognationem quandam cum papyro habebant. Sed Gnydii ex Creta praestantiores sunt, autore Plinio, quamuis hoc Gnydo insulae Veneri sacrae nonnulli tribuant. Nascebantur item ad eundem usum in Asia ad Anethecum lacum. De Aegyptiis Martialis: Dat chartis habiles calamos Memphitica tellus.
Nigri Aethiopum fluvio, eadem natura, quae Nilo: calamum et papyrum et easdem gignit animantes, iisdemque temporibus augescit. Autor Plinius lib. 5. cap. 8. Calami Aromatici nascuntur in India. Commendantur qui sunt fuluo colore, valde geniculati, et viscosi. Plinius ait, ibidem reperiri calamos arboreae amplitudinis. Idem autor ait nullum esse calamum sagittis aptiorem, quam qui nascitur in Rheno Bononiensi fluvio, cui plurima inest medulla.
Commen dantur et Cretici, et qui circa Acesinem fluvium maxime nascuntur. Vide Plinium ipsum lib. 16. cap. 17.
Hymettus mons Atticae, et Hybla Siciliae propter apum ibidem mellificantium multitu dinem cera abundant. Ouidius
libro 10. Met. - Ut Hymettia sole Cera remollescit, tractataque pollice, multas Flectitur in facies. Politianus in ambra. Gaudebat calamos Hyblaeis iungere ceris.
Pontanus in Eridano commendat Ceram Mantuanam, ubi ait: Electro felix, felix Mantoide Cera Eridanus.
Chaoniam partem Epyri, et Dodonam Chaoniae silvam, columbis abundare sequentia docent testimonia. Ouid. lib. 2. de Arte. Quasque colat turres, Chaonis ales habet.
Usus columbarum apud Syrios olim fuit prohibitus. Ideo illis in locis tanta fuit earum copia, ut accedentium mercatorum ora peruolarent. Tibullus lib. 1. Quid referam, ut volucres crebras intacta per urbes, Alba Palaestino sancta columba Syro.
Tanta est apud Paeonios et Illyricos columbarum multitudo, ut contra eas ordine militari in bellum exeant, quemadmodum Magnesii, et Ephesii contra locustas.
Lucrinus Campaniae lacus delicatissimas habuit conchas. Martialis lib. 5. Concha Lucrini delicatior stagni. Horatius in Epodo: Non me Lucrina iuverint Conchylia.
Bibaga Indiae est insula, quam Plin. lib. 6. ait Ostreis et Conchiliis esse refertissimam.
Est et in rubro mari concharum multitudo: Unde Polit. in Ambra. Donat Erithraeis haec plena monilia Conchis.
Cochlea dicitur testa Limacis, seu limax ipsa. Cochleas alit Mare rubrum maximas et rubentes. Illyricis magnitudo praecipua, Africanis fecunditas: Balearicae nascuntur in speluncis. Laudatae etiam in insulis Caprearum.
Libanus mons Phoeniciae Cedris abundat. Sedulius lib. 4. Mirab. divi. Semper habens frondes, et tanquam Libana Cedrus Multiplicandus adest.
In Aegypto et Syria reges inopia abietis, Cedro ad Classes feruntur usi. Autor Plinius lib. 16.
Cayster fluvius est Laediae, Sardibus proximus, abundans Cygnis. Ouid. lib. 5. Trist. Utque iacens ripa deflere Caystrius ales, Dicitur ore suam deficiente necem.
Volaterranus in Geographia, ubi mores Britannorum describit,
ait, Cygnos ad Tamesis ripam non minus quatuor milibus continuo nutriunt.
Norici incolae sunt Alpium, apud quos, autore Plinio, laudabiles sunt Ferri et Chalybis fodinae. Hinc Horatius ensem Noricum appellat, ut Bap. Pius Chalybem lib. 4. Eleg. Noricus aut tenero stat tibi corde Chalybs.
Cerastis serpentibus quadrigemina praeferentibus cornua Libyam abundare, docet Lucanus lib. 6. dicens: Aut viventis adhuc Libycae membrana Cerastae.
Chelydrus serpens est, qui per terram se convoluit, moraturque tam in aquis, quam in terra. Frequens est autem in Calabria: unde Vergil. lib. 3. Georg. Est etiam ille malus Calabris in saltibus anguis spuma convoluens sublato pectore terga, Atque notis longam maculosus grandibus aluum.
Colossi dicuntur grandes et corpulentae statuae, quae antiquitus diis erigebantur. Praecipuae autem magnitudinis fuerunt Rhodii, et ille omnium maximus, qui Soli sacer habitus est, de quo in septem orbis miraculis diximus: Quintianus in Cleopoli: Clara Rhodos proprium non amissura Colossum est.
Iam docuimus quanta fuerit olim Corinthii aeris praestantia. Propterea Mantuanus libro 2. Parth. Mart. Craterem vocat Corinthium, dicens: Ubi purpura cingit Vasa Corinthiacis crateribus aemula.
Citrus arbor est frequens in Atlante monte Mauritaniae, qua pretiosae admodum mensae fieri consueverunt. De his intellexit Lucan. lib. 10. Dentibus hinc niveis sectos Atlantide silva Imposuere orbes. Et Martial. lib. 10. Et Maurusiaci pondera rara Citri. Plin. lib. 13. Atlanti confines sunt Mauri, quibus plurima arbor Citri, et mensarum insania.
Cumas Caepis abundare docet Columella lib. 10. scribens: Quae pariunt veteres Caeposo litore Cumae.
Colocasia herba est Aegypto peculiaris. Unde Martialis:
Niliaecum ridebis olus, Ianasque sequaces, Improba quum morsu fila manuque trahes.
Corruda herba est quedam syluestris, quae superioris Germaniae campos refertos esse scribit Plinius libro 19. cap. 8.
Volaterranus ait Carduos Hispanos mirae magnitudinis esse, praestantisque saporis. Plinius eos commendat, qui apud Carthaginem, et Cordubam nascuntur.
Capparis frutex est humi sparsus, spinosus, hami instar, nascens in locis asperis, et grana habens mali punici granis similia. Optimus aduehitur ex Alexandria.
Conserua herba est a conseruando nomen adepta, frequens in fluminibus Alpium.
Casia, herba est suavisimi odoris, et Cynnameae virtutis. Nascitur autem in Felici Arabia.
Cerasus Cerasuntis, oppidum est Ponti, quod a Cerasorum arborum multitudine nomen suum traxit. Reperiantur etiam in Lusitania, et ripis rheni, inquit Plinius.
Cotoneis malis abundat Cydon, Cretae oppidum, a cuius nomine Cydonia aliter dicuntur.
Phoenicia Cancros habet littorales, tantae velocitatis, ut vix comprehendi possint.
Plinius scribit tantam olim fuisse Cuniculorum in Balearibus insulis multitudinem, ut populatis, et corrosis messibus famem vincolis attulerint.
Sicyon urbs fuit inter Corinthum et Achaiam, in qua fiebant calceamenta, quae in deliciis apud eos habebantur, qui cultui corporis studebant, et elegantiae.
Chrysocolla humor est in puteis, per venam auri defluens. Laudatior autem habetur in Aurariis Cypri. Laudatissima
est in Armenia: Secunda in Macedonia: Largissima in Hispania, inquit Plinius.
Coticula gemma est, arguens cuiusmodi, et quam purum sit aurum. Aliter Heraclius, seu Lydius dicitur. Reperitur in flumine Tmoli Armeniae.
Carbunculus lapillus est, ignis fulgorem proferens. Laudatissimus aduehitur ex India, licet Carthagine et Massyliae reperiatur.
Volaterranus ait in Tybure oppido ingentes esse fornaces, ubi Calx effoditur.
Cotonum verbo Gallis peculiari, est lana, seu lanugo tenuissisima, mollitia, et candore excellens, qua delicatae vestes Aegyptiis sacerdotibus quondam fiebant. Aliter Gossipium vocatur, Nascitur in Calabria: in insula item Maltha prope Siciliam: sed optimum venit ex Syria.
In Baenaco lacu (quem ab anguillarum multitudine commendat Plinius) nunc frequentes inveniri Carpiones testis est Volaterranus.
Coccus pro purpura sumi solet: unde vestes Coccinae. Martial. Coccina famosae donas, et Ianthina moechae. Quintil. lib. 1. Nondum verba exprimit, et iam Coccum intelligit. At Coccum in neutro genere granum est, seu frutex, quo fullonum tinctura conficitur. Nascitur optimum in Asiae partibus. Nunc omnium optimum e Valentia Hispaniae oppido aduehitur. Est et Eliberis urbs Hispaniae, quae ab eius grani copia Granata dicta est.
Chalbana frutex est odorus, seu liquor ferulae, Turis specie, Metopion aliqui vocant. Reperitur in Syria.
Cercopytheci animalia sunt de genere Simiarum, cauda quinum cubitorum, barba propensa, coma humana, alba facie, reliquo corpore nigrantes. Versantur in montibus Indiae apud Taxilam civitatem, copia quidem tanta, ut Alexandro illac transcunti, terrorem incusserint.
Callitriches etiam sunt de genere Simiarum. Barbam habent in facie, et lata sunt cauda, neque vivunt in altero, quam Aethiopico solo.
Cynoprosopi animalia sunt eiusdem fere speciei, capite, dentibus, ac pelle canibus prope similes, hominibus reliqua. Reperiuntur in desertis Indiae Aethiopiam versus.
Catoblectum Africa gignit, tauro prope similem, aspectu terribilem, superciliis altis, extantibus oculis, in recessu sanguineis, et in terram semper depressis, iuba equina, quam ad certamen erigit.
Chenalopex avis est minor Ansere, ex Vulpis et Anseris forma, Aquilae et Feli inimicus, foetum mira complectens charitate. Plinius ait hanc avem frequentem esse apud Britannos in mensarum deliciis.
Cinnamulgus avis est in Arabia, quae in surculis sui nominis aedificat.
Cephalus piscis est, a cuius frequentia Cephalenides insulae iuxta Actium oppidum nomen traxerunt.
Citharoedum piscem habet mare rubrum, cui inde nomen datum, quod a cauda ad verticem lineas habeat instar neruorum musici instrumenti distentas.
Elis urbs fuit Graeciae prope quam celebrabantur ludi Olympici: variisque coronis donabantur pugiles, et Athletae. Seneca in Troade: Pharin, an Pisam Iovis et coronis Elida Claram.
Habent Petragorici, Galliae Aquitanicae populi, tantam castanearum et glandium multitudinem, ut earum arboribus et syluis plena fie regio, quibus porcos pinguefaciunt, et saginant. Laudatissimum castaneis putatur Tarentum, et in Campania Neapolis.
Plinius lib. 32. scribit, Cetos sexcentorum pedum longitudinis,
et trecentorum sexaginta latitudinis in flumen Arabiae intrasse.
Coracini pisces peculiares sunt Nilo.
Cerusam habet Rhodus.
Cotes Taygetus et Creta.
Crystallum India.
Cylindros gemmas India.
Coralochatem Creta et Oeta.
Cacopyritem gemmam Cappadocia.
Choaspitem Choaspes.
Cytisum, herbam, Cyclades.
Caprificos arbores Cea insula.
Cucumeres Africae copiosissimi sunt et grandissimi. Praecipui nascuntur in Arabia, mox Cyrenis. In Arcadia similes Heliotropio.
Cyminum herbam habet Aethiopia. Coriandro abundat Aegyptus. Camelos inter armenta pascunt Orientales. Plinius.
FR equentes sunt in Massylia Africae Dracones, qui propetrea Massyli dicuntur a poetis. Pamphilus Saxus: Aurea Massyli vincunt, quae poma Draconis.
India fert Dracones tantae magnitudinis, ut Elephantes (quibuscum certant) circumflexu facili ambiant, nexuque nodi praestringant. Autor Plinius lib. 8. cap. 11. Apuleius libro 11. Hinc dracones Indici, Inde Gryphes Hyperborei.
Generat Dracones Aethiopia, Indicis pares, vicenum cubitorum.
Asachei quoque populi sunt in aethiopia, apud quos maxime nascuntur, ita ut cratium modo impliciti erectis capitibus velificent ad meliora pabula Arabiae. Autor idem Plinius.
De Athenis Cicer. lib. 1. de Oratore: atque ut omittam Graeciam et illas omnium doctrinarum inventrices Athenas, in quibus summa dicendi vis, et inventa. et perfecta est. Unde et Ouidius in Epist. Atque aliquis doctas iam nunc eat (inquit) Athenas.
Fama est Syracusanos opibus olim adeo crevisse, ut sequenti proverbio fecermt locum, Vobis ne decima quidem Syracusanorum adest, quum divites alloquimur. Est et aliud argumentum mirae eius urbis opulentiae, quod die quodam, terrestrem
et maritimum contraxerit exercitum.
Non aliam ob causam poetae fingunt imbrem aureum olim in Rhodum pluisse, quam ob immensas eius urbis divitias. Quintianus in Cleopoli: Sit fertilis auro Magna Rhodos, quon dam descenderit aureus imber In Rhodon.
Dictamus, seu Dictamum herba est, qua lacerti cum serpentibus pugnaturi se refovent. Frequens est autem in Ida monte Cretae. Vergil. lib. 12. Dictamum genitrix Cretaea carpit ab Ida.
Dipsas serpens est minor vipera, qua demorsi, feruescunt siti, et tandem emoriuntur. Frequens est apud Garamantes. Unde Syllius libro 13. Quippe atro rapidas efferuescente veneno Dipsadas, immensis horrent Garamantes arenis. Reperiuntur etiam in Libya et Arabia.
ARgos ab equorum praestantia commendat Horat. lib. 1. Car. dicens: Plurimus in Iunonis honorem Aptum dicet equis Argos, ditesque Mycenas.
Equo pugnare, Thessalorum est inventum. Et primum in Thessalia equi usus repertus est. Lucanus: Thessalicus sonipes, bellis feralibus omen. Antiquitus prima laus fuit Equarum Thessaliae. Hinc adagium Erasmo positum, Decernitur equa thessalica, De summo praemio. Caesar equorum Thessaliae, in tauros dimicantium, eosque perimentium spectaculum Romae exhibuit. Strabo quoque ait Thessaliam pascendis equis esse commodissimam, qui Arcadicos et Epidauricos maxime praecellant.
Asturia urbs Hispaniae, equos habuit (qui Tollutarii dicuntur) gressus molliter glomerantes, alterna crurum explicatione. Martialis: Hic brevis ad numerum rapidos qui colligit ungues, Venit ab Hispanis gentibus Astur equus.
Agragas, seu Agrigentum, siciliae oppidum, habuit optimos equos. Verg. lib. 3. Aen. Arduus inde Agragas ostentat maxima longe Moenia, magnanimum quondam generator equorum.
De Bilbili Celtiberiae civitate. Mart. Videbis altam Liciane Bilbilim Equis et armis nobilem.
Nisaeus mons est in Media, in quo pulcherrimi itidem nascuntur equi.
De Elide Graeciae urbe, Propert. lib. 1. Et quas Elis opes ante pararat equis. Tibul. Qui prior Elaeo est carcere missus equus.
De Argaeo Cappadociae monte, Claudianus libro 2. in Russi. Volucrumque parens Argaeus equorum.
In Olysippo Hispaniae urbe, equae Venerem sibi figurantes, hausto Favonio dicuntur concipere.
Equis abundat Scythia, Asinis carens, propter immensum frigus. Sunt in eadem regione populi, equorum carnibus vescentes, quos ptolemaeus Hippophagos vocat. Scythae (inquit Plinius) equitatus et equorum gloria strepunt.
Nesi populi sunt in scythia Europaea, optimis quondam equis abundantes, quibus reges utebantur.
Irlandiae regio equos habet vectorios, praecipua bonitate, quos Ubinos vocant, celeriores Anglicis.
De Satriano urbe Appuliae, Horatius, Me Satrianaeo vectari rure caballo.
Tunis urbs Africae, habuit praestantes cursu, quos Barbaros vocant, quales in Massylia, Numidiaque passim reperiuntur.
Ex Tyrrheni maris insulis, praesertim Corsica et Sardinia, adducuntur breves admodum, sed animo generoso, atque audaci ingressu, et irrequieto.
Ex Germania graviores, qui Succussarii dicuntur Festo, Nonio Tortores, Plauto Cruciantes.
Herodotus scribit in Paremitana regione Aegypti equos esse fluviales, ungulis boninis, simo naso, equina iuba, eminentibus et cancellatis dentibus, fulgida cauda, magnitudine maxime tauri, crasso corio, ut ex eo arefacto fiant pila missilia. Idem ait circa Maeotis paludem (unde profluit Hypanis) equos esse syluestres et candidos.
Corsellae oppidum est in Africa, ubi praegrandes sunt Elephanti, quorum etiam multitudo est in tota fere Africa. Plin. Sala quoque oppidum Mauritaniae, greges habet primos Elephantum.
Plinius de Tingitania Africae provincia scribens, Ipsa (inquit) provincia ab Oriente montosa fert Elephantes.
Herodotus in Thalia ait, Aethiopiam terrarum habitatarum ultimam vastos ferre Elephantos, prominentibus utrinque dentibus.
Libya. Syllius libro 3. Belua nec retinet tardante Libyssa timore.
Plinius scribit in India gentem esse, cuius rex quadraginta
milia Elephantorum inarmis habeat. Alios item ibidem esse populos Palybotros nomine, qui elephantorum novem milia regi suo per omnes dies stipendientur. Unde (inquit ille) coniectatio ingens opum est. Idem lib. 8. scribit, Indicum Elephantum Afri pavent, nec contueri audent. Nam et maior Indicis magnitudo est.
Sunt et alii populi Oraturae, quorum rex habet decem milia Elephantorum.
Automelae oppidi rex Elephantes habet MDC. Pauperior Charmorum rex Elephantos LX. Pandi gens sola Indorum regnata feminis, quingentos habent Elephantos. Galterus lib. 1. Alexandreidos: Nobilium multa regionum laude superbit, Haec dives gemmis, Elephantibus India barrit. Hinc decenti Epitheto poetae Indicum vocant Elephantem. Martianus Capella, Indicos (inquit) Elephantos organica permulsos detineri voce compertum.
Habet Marmarica regio Africae Elephantos. Sidonius: Non si quas eboris trabes refractis Rostris Marmarici dedere Barri.
Onesicritus apud Plinium lib. 6. testis est Elephantos in Taprobane insula maiores, bellicosioresque, quam in India gigni. Troglodytae contermini Aethiopiae solo Elephantum venatu nurriuntur.
India. Vergilius: India mittit ebur, molles sua tura Sabaei. Horatius lib. 1. Car. Non aurum, aut ebur Indicum. Ouid. Sectile deliciis India praebet ebur.
Assyria. Idem Ouid. lib. 2. Eleg. Maeonis Assyrium femina tinxit ebur.
Frequentes esse iuxta Misenum promontorium Echinnos, docet Horat. lib. 2. Ser. dicens: Miseno oriuntur Echinni, Pectinibus patulis iactat se molle Tarentum.
Electrides Mesiae sunt insulae (quas alii Glessarias vocant) dictae, quod in his proveniret succinum, quod illi Electrum vocant. Gignitur etiam in Aethiopia.
Ebenum arborem nigri coloris, itidem habent Aethiopes.
Eruca herba est Venerem excitans. Unde Ouid. de Rem. Nec
minus Erucas iubeo vitare salaces. Colum. lib. 11. Excitet ut Veneri tardos Eruca maritos. Frequens est in Hispania.
Exocoetus piscis est in siccum somni causa exiens. Hunc habet Arcadia.
Quo tempore Aethiopes rerum potiebantur, Meroe insula ducenta armatorum milia regi suo suppeditabat.
Eupatoriam herbam mittit Arcadia.
Euphorbiam Atlas.
Eumetridem gemmam Lesbos.
Equos pennatos Aethiopia.
IN solitudine Indiae arenosa formicae gignuntur canum quidem magnitudine minores, vulpium vero maiores. Earum nonnullae apud regem Persarum visuntur in venatu captae, inquit Herodotus. Aurum e cavernis ibidem eruunt. Propertius lib. 2. Inda cavis aurum mittit formica metallis.
Apud Dardas, Indorum populos, mons est trium millium stadiorum ambitu, et sub co aurifodinae, in quibus formicae vulpibus non minores aurum effodiunt.
Plin. libro 11. scribit, in Aegypto formicas esse magnitudinis luporum.
Cremona frumenti ferax est. Unde Mantuanus: Et frumentiferae cultissima rura Cremonae.
Plinius scribit, Siciliam, et Beticam frumenti adeo fecundas esse, ut aristas centum granorum egerant.
De Babylonia, Herodotus in Clio. Haec regio, inquit, omnium (quas vidimus) optima est duntaxat ferendo frumento. Nam in arboribus ferendis, vite, olea, nequaquam de principatu contendit. Cereris autem fructu procreando, adeo ferax est, ut nunquam non fere ducena reddat. Et ubi praestans bonitate se vincit, etiam ad tricena quaternum fere digitorum latitudine, triticeis atque hordeaceis foliis.
Frumentifera etiam est Eleusis urbs Atticae. Mantuanus in Dionysio: Misit et altricem frugum Cerealis Eleusim.
Africa. Horatius lib. 2. Ser. Frumenti quantum merit Africa. Idem lib. 1. Car. Quicquid de Libycis verritur areis.
Appulia. Idem Horat. lib. 3. Car. quam si quicquid arat impiger Appulus, Occultare meis diceret horreis.
Gargarus mons, seu Gargara in plurali. Ouid. Gargara quot fegetes, quot habet Methymna racemos.
Moravia regio Bohemiae vicma pabulo, frumento, et pecore abundat.
Siciliam frugibus esse fecundissimam constat. Stroza pater: Aruaque frugiferae pinguia Sicaniae. Hinc orta est fabula de Cerere, quae ibidem fruges, et modum arandae terrae commonstrasse dicitur. Et Cicero Siciliam horreum populi Romani vocat, quae saepe maximos paverit exercitus.
Strepit etiam hac ubertate Italia. Vergil. lib. 2. Georg. Salue magna parens frugum saturnia tellus. Plin, libro 3. cap. 5. Italiam vocat terram omnium terrarum alumnam.
Idem lib. 5. de Africa loquens, Ita (inquit) appellatur regio fertilitatis eximiae, cum centesima fruge agricolis foenus reddente terra. Horat. lib. 3. Car. Fulgentem Imperio fertilis Africae.
Hispania. Martianus Capella: Europae (inquit) Iumen Hispaniae contributum, fertili frugum, optimaeque provinciae, metallorum aurique foetura, et meri marmoris, gemmarumque muneribus praedicandae.
Sardinia. Claudianus: Humanae speciem plantae se magna figurat Insula. Sardiniam veteres dixere coloni, Dives ager frugum.
Plinius lib. 21. cap. 15. scribit. Aegyptum frugum esse fertilissimam. Unde Priscianus, seu Rhennius in dionysii Geographia: Hinc Nilus currens ad partes flumine pingui, Fertilis Aegypti terras fecundat opimas.
De Fortunatis insulis, Horatius in Epodo: Petamus arua, divites et insulas, Reddit ubi Cererem tellus inarata quotannis.
Homerus scribit, templum Cereris fuisse in Pyraso urbe Phthiae, propter copiamfrugum eius loci.
Aroa urbs Achaiae, nomen sumpsit ab Aratro, quod sit pariter ferax frugum.
Est fertilis Thracia frugum et frigore, et aestibus, ut Africa et Aegyptus, inquit Plinius.
Plinius libro 5. scribit Atlantem Mauritaniae montem, opacum, numerosumque esse, et scatebris fontium riguum, qua spectat Africam, Fructibus omnium generum sponte ita subnascentibus,
ut nunquam satietas voluptatibus desit.
Cicero de lege Agraria contra Rullum: Campania (inquit) semper superbit bonitate agrorum et magnitudine fructuum, salubritate aeris, et pulchritudine regionis.
Vivaresium provincia est superior linguae Oxitanae, Rhodano contermina, qua prospicit Orientem, terra quidem montosa, ruentibusque impetu miro torrentibus ubique irrigua, frequens et velut turrita montium multitudine, praeter ceteras Galliae partes. Quod tamen de bonitate, et fertilitate loci nihil adimit, imo vero auget inusitata quadam natura. Nam (quod est praecipuum) unina profert laudatissima, omniumque laudibus, nemine reclamante, longis interuallis anteferenda. Qua parte respicit Occidentem, montes habet, electissimis, raraque bonitate castaneis refertissimos. Omnium praeterea pomorum, nucum, et aliorum hoc genus fructuum adeo ferax, ut nec pyra Calabriae, nec hortos Hesperidum, nec Phaeacum pomaria conferre liceat. Granis, herbis, floribus, violis, fructibus intantum fecunda, ut in ea pingenda, omnibusque dotibus ornanda, vires suas exercuisse natura videatur. Ubertatem et copiam leguminum si videres, rapereris in admirationem, tibique iucundum esset istic relicta patria exulare. Nec immerito Vivaresium, a vita, aut vivariorum multitudine nomen meruit. Habet enim leporaria, ornithones, aviaria, et cetera, quae villaticam decent pastionem.
Plinius libro 16. seribit ex Cornelii Alexandrini testimonio, dulcissimas esse fagos in Chio insula, earumque glandibus obsessos ibidem homines diu durasse.
Polybius apud Plinium prodit, ab Atlante Occasum versus, saltus esse plenos feris, quas generat Africa.
Scythia regio feris abundat, propter solitudinem hominum eius regionis, qui nullis certis sedibus utuntur, sed vagi feruntur in plaustris. unde et Scytharum solitudo, transit in proverbium.
Chalybes populi sunt in Ponto, prope Thermodoontem, qui optimo abundant ferro. verg. lib. 1. Georg. India mittit ebur, molles sua tura Sabaei: At Chalybes nudi ferrum.
Norici Alpium populi, venas ferri laudabiles habuerunt. Hinc Horatius ensem vocat Noricum, dicens: Quas neque Noricus Deterret ensis.
Melita quoque Sicniae insula praestantes haber ferrifordinas.
Bilbilis fluvius est Hispaniae, apud quem optima ferri temperatura fiebat. Hinc Horat. lib. 1. Car. Loricas vocat Iberas, dicens: Quum tu coemptos undique nobiles Libros Paneti, et Socraticam domum Mutare loricis Iberis, Pollicitus meliora, tendis.
Baleares duae sunt insulae in mari Hispano, apud quas usus Fundae repertus est, et adeo celebratus, ut matres filios suos aliis avibus olim vesci non paterentur, nisi quas funda fuissent adepti. Florus, Cibum (inquit) puer a matre non capit, nisi quid ipsa monstrante percusserit. Luc. lib. 1. Et torto Balearis verbere fundae Ocyor. Plin. li. 3. Baleares (inquit) funda bellicosas. Graeci Gymnesias dixere. Virg. li. 5. Geor. Stuppea torquentur Balearis verbera fundae.
Favis abundat Hybla et Hymettus. Sill. lib. 14. Tum quae nectareis vocat ad certamen Hymettum, Audax Hybla favis.
Favi cera spectabiles reperiuntur in Pelignis, Sicilia, Creta, Cypro, Africa. Plinius scribit visum in Germania octo pedum longitudinis favum.
Cilicia. Statius lib. 2. Syll. Quid Cilicum flores, quid munera graminis Indi.
Enna urbs Siciliae. Stro za pater: Non tu floriferis in odorae vallibus Ennae.
Saba. Statius lib. 5. Syll. Ver Arabum, Cilicumque fluit, floresque Sabaei.
Aetna. Ausonius: Qualis floricoma quondam populator in Aetna. Hybla. Ouid. lib. 5. de Trist. Florida quam multas Hybla tuetur apes.
Paphos. Crinitus: seu tu floriferam concelebras Paphon.
Turia fluvius Hispaniae. Claudianus: Floribus et roseis formosus Turia ripis.
Plin. lib. 21. scribit Cyrenis semper, flores est laudatissimos.
Tritum Adagium est apud Erasmum, Samiorum flores, ubi quis extremam decerpit voluptatem: quod ea insula florum ubertate claruerit.
Plinius lib. 4. ait, Burcanam insulam esse Ponti, quae fabaria dicatur Latinis, a multitudine frugis inibi sponte provenientis. Est autem insula Oceani septentrionalis.
Ida mons Fraxinis abundat tantae bonitatis, ut Citro fint similes, et ablato cortice plerunque ementes decipiant. Nascuntur et in Co insula. Autore Plinio.
Plurima ficus exit in Thessalia et Macedonia, teste eodem Plinio lib. 6.
Horatius in Epodo ait Fortunatas insulas abundare ficubus, scribens: Suamque pulla ficus ornat arborem.
Credibile est maximas esse ficus Indiae, et valde spatiosas, quum sub earum una turmae condantur equitum.
Pythecusa, autore Plinio lib. 3. dicta est non a Simiarum multitudine, sed a figulinis. Pythos enim dolium dicitur.
In Ida monte multi sunt Fontes: Ex quorum duobus Scamander, et Simois scaturiunt. Ouid. lib. 2. Meta. Et tum sicca prius creberrima fontibus Ida. Thomas Radinus: Ida multifons, Cyzicum Romanis honora. Propterea aquosam eam vocat Horat. lib. 3. Car. dicens: Qualis aut Nireus fuit, aut aquosa Raptus ab Ida.
In Tomaro monte Epyri centum esse fontes docet Plinius libro 4. Tomarus (inquit) mons centum fontibus circa radices Theopompo celebratus.
Vesaetuus mons Campanie, flammas quadoque proiecit. Mantuanus in Brixia: Et quae flammivomi pariunt arbusta Vesaevi.
Tartessii populi sunt in Iberia, apud quos Feles maxime nasci dicunt. Unde natum Adagium, Feles Tartessia.
In India mira est fluminum vastitas. Proditur Alexandrum magnum, nullo die minus stadia D. C. navigasse in Indo fluvio, nec potuisse ante menses quinque enavigare, adiectis paucis diebus. Et tamen minorem Gange esse constat. Megasthenes apud Plinium sexaginta eius amnes prodit.
Fcrulas in Aegypto praecellcre, scribit Plin. lib. 13. cap. 22.
VArro libro 3. de Re Rust. Gallinae, inquit, Africanae sunt grandes, quas Meleagrides appellant Greci. De his loquitur
et Martialis: Ansere Romano quamuis satur Annibal esset, Ipse suas nunquam barbarus edit aves. Suetonius in Caligula: Hostiae erant Phoenicopteri, Pavones, Tetraones, Numidicae, Meleagrides.
Gallinaria insula est in mari Ligustico, nomen inde sortita, quod gallinis abundet. Aelianus apud Volaterranum testis est, Meleagrides esse in Lero insula, quas fabula vult Meleagri Oenei filii natas, luctu patris in aves fuisse conversas.
Plinius lib. 6. ait in Taprobane insula aurum et argentum esse in pretio, Marmor testudinis simile, Gemmas, Margaritasque in honore multo praestantiores.
India variis abundat gemmis. Sabellicus: Cernere erat, quicquid gemmarum prodiga mittit India, quicquid opum pelago scrutatur Erythra. Propertius libro 2. Indica quos medio vertice gemma tenet.
Ervthra rubri maris insula. Claud. Talis Erythraeis intextus Nebrida gemmis Liber agit currus.
Idaspes fluvius. Claudianus: Dives Idaspaeis augescat purpura gemmis.
Garamantes populi Orientales. Sillius lib. 15. Ardebat gemma Garamantide caerula vestis.
Habet et Mare rubrum gemmas varii coloris, magnique pretii. Seneca in Hercule Oetaeo: Gestat pelagi dona rubentis, Nec gemmiferas detrahit aures Lapis Eoalectus in unda. Tibull. lib. 3. Quid've in Erythraeo legitur quaelittore concha.
Sunt et fluviy nonnulli gemmis nobiles, inter quos Aoaxis, et Ganges numerantur a Plinio.
In Dodona Chaoniae silva primum repertus est glandis usus. Verg. lib. 1. Georg. Chaoniam pingui glandem mutavit arista.
Apud Strymonem fluvium, et Bistonem lacum Thraciae, grues maxime per aestum morantur. Lucanus libro 3. Deseritur Strymon, rapido committere Nilo Bistonias consuetus aves.
Gazae dicuntur divitiae Persarum, quos auro, gemmis et unguentis refertissimos fuisse constat. Statius lib. 1. Silvarum. Dignae Midae, Croesique bonis, et Perside Gaza. Sabellicus: Regio quod Croesi cepit, quod Persica regum Gaza vetus.
Gryphes habent Hyperborei septentrionales. Politianus: Gryphes Hyperboreos Nemesis, Cytheraea columbas.
Gobiis Venetiae. Martialis. In Venetis sint lauta licet convivia terris, Princinium coenae Gobius esse solet.
Glanii pisces sunt, quos Volaterranus ex testimonio Stephani grammatici, ait nasci apud Glanium Cumarum fluvium.
Grus piscis est habens os et ceruicem grui aliti similem, et squamas instar pennarum eius. Nutrit hunc piscem Corinthium pelagus, magnitudine pedum XV.
Galgulus avis est magnitudine turturis, toto corpore viridis, frequens in Peloponneso.
Venetorum Adriam incolentium regio tot habet graculos, ut fruges populentur, et iacta absumant semina.
Glascum herba est, qua Plinii temporibus Britanni se inficiebant, atro colore terrorem ostentantes. Unde Martialis: Barbara de pictis veni Bascauda Britannis. Bapt. Pius: Et Galatae, Heluetiique truces, pictique Britanni.
Glaucion herba est foliis similibus Papaveris frequens in Syria.
Gagates lapillus nascitur in Lycia, iuxta ostium Gagatis fluvii unde nomen traxit.
Gypsum Tympheticum laudat Plinius, a Tympho oppido. Plurimum quoque effoditur in Epiro. Fit etiam in Phoenicia, Turiis et Perrhebia.
Gentianam herbam habet Phoenicia et Illyricum: Gales stitem gemmam Achelous, Galbanum herbam, Syria.
CInyphs fluvius est Aphricae: apud quem grandes nascuntur Hirci, villoque tonsili. Vergilius: Nec minus interea barbas, incanaque menta Cinyphii tondent Hirci.
Nilus fluvius. Mantuanus in Aprili: - Niligenas abigens ab ovilibus Hydros.
Plurimum hellebori nascitur in Oeta monte. Autore Plinio.
Supra Antyciram quoque montes sunt petricosi, in quibus copiose provenit helleborum. Hac autem herba purgantur insaniae. Propterea Livius Drusus Tribunuspl. quum morbum comitialem pateretur, Anticyram dicitur navigasse, in eaque insula helleborum bibisse, atque ita morbo liberatum. Unde etiam Horatius in Arte: Si tribus Anticyris caput insanabile, nunquam Tonsori Licino commiserit.
Apud Helyconem Boeotiae montem, nascitur quoque optimum, et cerebro utile, purgandaeque insaniae itidem efficax.
Homerus apud Plinium lib. 15. gloriam herbarum Aegypto tribuit. Diodorus de Aegypto loquens: Terra (inquit) inculta relicta pecori ad pastum adeo exuberat herbis, ut oves bis anno pariant, bisque praebeant lanam.
Aeschylus apud Plinium Italiam herbarum potentia refertam prodit.
De Aci fluvio. Ouidius libro 4. Fastor. Praeterit et ripas herbifer Aci tuas.
Epyrus, Idem Ouid. lib. 8. Metam. Misit aprum quanto maiores herbida tauros Non habet Epyrus.
De Caucaso et Scythia, Claudianus lib. 1. in Ruff. Funestarumque potestas Herbarum, quicquid letali gramine pollens Caucasus et Scythicae vernant in gramine rupes.
Colchos et Iberia. Hor. in Epod. Herbasque quas Colchos atque Iberia mittit venenorum ferax.
In Ponto quoque proventus est malorum graminum. Verg. in Bucolicis: Has herbas atque haec Ponto mihi lecta venena Ipse dedit Moeris, nascuntur plurima Ponto.
Thessalia. Tibul. lib. 2. Quicquid habet Circe, quicquid Medea veneni, Quicquid et herbarum Thessala terra dedit.
In Phaeacia horti fuerunt memorabiles, et pomaria variis referta fructibus. Quae quum magno studio coleret rex eius loci Alcinous, Deus hortorum creditus est. Stat. lib. 1. Syl. Quid Bifera
Alcinoi laudem pomaria, vosque, Qui nunquam vacui prodistis in aera rami.
Syria fuit in hortis operosissima, autore Plinio. Inde quoque est proverbium Graecis, Multa Syrorum olera.
Hyacinthum florem mittit Aethiopia. Frequens etiam nascitur in Thermis Diocletianis. Eximie quoque provenit in Gallia, Autore Plinio.
Hysopum montanum et hortense optimum nascitur in Cilicia, in Tauro monte. Dein probatur Pamphilium et Smyrnaeum.
Helenium flos est, quem lacrimis Helenae fabulantur natum. Reperitur in Helena infula.
Hippice herba est, qua pasti equi diuturnam famem sustinent. Unde nomen sumpsit. Frequens est in Scythia. Praedulcis circa Boeotiam.
Herodii aves sunt prope flumina degentes, frequentes in Diomedaea insula.
Hirci pisces circa Cyrenaicum Sardoumque mare oberrantes visuntur cum Delphinis.
Heliotropium herbam mittit Aethiopia.
Hephestitem gemmam, Corycus.
Hexeconthalithum gemmam, Troglodytae.
Haematitem, Aethiopia.
Hydromellem, Phrygia.
Hyaenas animalia, Africa.
Hematopodes aves, Aegyptus.
Hammoniacum, Africa.
Hyacinthos gemmas Aethiopia, atque etiam Chrysolythos, aureo colore translucentes. Quibus praeferuntur Indicae, et (si variae non sint) Bactrianae.
Aetna inter montes igniferos numeratur. Lucanus libro 1. Et ardenti civilia bella sub Aetna.
Iaculis.
Gnosos urbs est Crerae, cuius incolae Iaculis claruerunt. Luca. lib. 3. Gnososque agitare pharetras Docta, nec Eois peior Gortyna sagittis.
Inter Iuncos praestantissimus est Nabathaeus, deinde Arabicus, quem quidam Babylonicum vocant. Tertius Libycus, prope inutilis. Laudatur et Hispanus, quo fiunt funes.
Iris herba est odorata, Raphano similis, unguentisque et medicinae aptissima. Frequens est in Cyzico insula.
Iris gemma (quam crematam, tusamque ad Ichneumonum morsus remedio esse Horus apud Plinium prodit) nascitur in Perside.
Isatis herba est fullonia, rubro colore, quam mittit Syria.
Scribit Plin. lib. 16. vastas esse iuniperos in Hispania.
Idem lib. 3. ait, Illyrici oram mille amplius insulis frequentari, propter naturam vadosi maris.
Ichneumon serpes aspidi infestissimus frequens est in Aegypto.
Ibis avis circa Pelusium tantum nigra est, ceteris omnibus locis candida.
MIletos Asiae fuit civitas, praestantia Lanarum (quae ibidem inficiebantur) memorabilis. Virgilius lib. 3. Georg. Quamuis Milesia magno Vellera mutentur Tyrios imitata colores.
Tarenti quoque optimae inficiebantur Lanae. Horatius libro secundo Serm. Lana Tarentino violas imitata veneno.
in Canusio Appuliae oppido, et Caledonia, seu Britannia fuit eximia lanarum bonitas. Quintianus in Cleopoli. Fama Caledoniae sileat miracula Lanae Et Canusina simul.
Lingonicas lanas probat Martialis lib. 11. dicens, Lingonicis agedum rumeat tibi culcitra Lanis.
De Melita insula maris Siculi, Sillius libro decimoquarto: Telaque superba Lanigera Melite, et littus piscosa Melacte.
Luceria vetus fuit Dauniorum oppidum, ubi sacrum Mineruae
fanum extitit. Eius Lanas probat Horatius lib. 3. Carm. Te Lanae prope nobilem Tonsae Luceriam, non citharae decent. Plinius lib. 26. comendat Galaticas, Tarentinas, Atticas, Milesias.
Plinius lib. 8. de lanis et ovibus loquens: Hispania (inquit) nigri velleris praecipuas habet, Polentia iuxta Alpes cani, Asia rutili, quas Erythras vocant, Item Betica, Canusium: Fului Tarentum.
Laserpicium genus est herbae pretiosissimae, et in medicinis optimae (Silphium Graeci vocant) cuius succus Laser, folium Maspetum dicitur. Nascitur haec herba in diversis locis: sed omnium laudatissima est apud Cyrenem Libyae urbem. Catullus ad Lesbiam: Quam magnus numerus Libyssae arenae Laserpici feris iacet Cyrenis.
Linternus Campanie fluvius Lentisco arbore abundat. Oui. lib. 15. Hinc cali di fontes, lentisciferumque tenetur Linternum.
Plinius lib. 19. ait, Lactucas in binos pedes aliquando se pandere, sed in Circelensi agro amplissimas provenire.
In Olympo monte (inquit idem lib. 16. cap. 33.) nulla est arbor Lauro copiosior.
Idem lib. 15. Laurus (inquit) non quia perpetuo viret, nec quia pacifera est, praeferenda utique Myrto, et Oleae est: sed quia spectatissima in monte Parnasso, ideoque etiam Apollini grata. Ouid. lib. 11. Ille caput flavum Lauro Parnaside vinctus. Verg. lib. 2. Georg. Et iam Parnasia laurus Parua, sub ingenti matris se subiicit umbra.
Laurum Peneiam plerunque appellant poetae, a Peneo Thessaliae fluvio, iuxta quem frequens est haec arbor. Valer. Flaccus lib. 1. Et in summo Laurus Peneia Cano.
Permessum Boeotiae fluvium, Lauros habere docet Pontanus lib. 2. de hortis Hesperid, dicens: Baenaci de fonte ferat Permess ida Laurum.
Phocis. Sabell. in Eleg. Phocaice Laurus, Libethridumque chori.
Sicyon quoque urbs Oleo et Lauro abundat, unde Sicyonia bacca dicitur.
Plinius lib. 15. ait, plurimam Laurum in Ida, et circa Heracleam Ponti provenire.
Sassina urbs Umbriae, Plauti patria, Lacte abundat. Martialis: Metam. quod lactis Sassinate de silva.
Lituania tantam habet lactis copiam, ut eius regionis incolae semper fere lacticiniis utantur, et melle.
Habent et Fortunatae insulae magnam vim lactis: Unde Hora. in Epod. Illic iniussae veniunt ad mulctra capellae, Refertque tenta grex amicus ubera.
Africa. Ouid. lib. 4. Trist. Tempore Poenorum compescitur ira Leonum. Idem de omnibus prope Africe partibus memoratur.
Getulia. Hora. Atqui non ego te, Tigris ut aspera, Getulus've leo, frangere persequor.
Lybia. Martial. lib. 7. Iam cernes Libycum vallo assultare leonem.
Caspia. Statius libro 8. Theb. Caede redit, sic Hircana leo Caspius umbra.
Marmarica. Seneca in Agamemnone: Marmaricus leo Morsus cruentos passus audacis leae.
Massylia. Codrus: Ante pavens capiet Massylum dama leonem.
Habet et Parthia leones. Marullus: Quos fera tygris, quos leo Parthicus.
Mauritania. Pontanus: Sed prius aut Mauro veniam fera praeda leoni. Horatius lib. 1. Carm. Nec Iubae tellus generat leonum Arida nutrix.
Plinius libro octavo scribit solam Syriam leones nigros alere.
Lens legumen est, quo qui vescerentur, olim aequiore animo fieri crediti sunt. Frequens est Aegypto, Pelusio Nili ostio. Martialis: Accipe Niliacam Pelusia munera lentem. Verg. lib. 1. Geor. Nec Pelusiacae curam aspernabere lentis.
Abundat Aegyptus Lino tenuissimo. Syllius lib. 3. Et Pelusiaco filum componere Lino. Argumentum maximae tenuitatis est, quod singula fila CCCLXV. filis constare dicantur, cuiusmodi visa sunt in Thorace Amasis regis, qui Rhodi visebatur. Autore Plinio. Aethiopes, et Indi ex malis, Arabes ex cucurbitis, Asiatici ex genista Lina demetunt.
Est et sua gloria Cumano in Campania, quo ad piscium capturam
utuntur eius urbis incolae.
Carbasinum Linum apud Tarraconem repertum est, ex quo nautica vela conficiuntur: Ex quo et Carbasus nomen habet.
Nascitur Linum indesertis Indiae, apud Caristum insulam, tanta bonitate et excellentia, ut margaritarum adaequet pretium. Carbasinis vestibus Indi et Arabes corpora velant, quae sunt auro purpuraque distinctae, ut scribit Curtius. Unde Propertius libro 4. Rapta ve odorato Carbasa lina duci.
Setabis urbs Hispaniae agrum habet nomine Spartarium, a Sparto lini genere. Plinius quoque scribit citetiorem Hispaniam habere splendorem lini praecipuum. Setabica lina probat Catullus dicens: Nam sudaria Setaba ex Iberis Miserunt mihi muneri Fabullus.
Laricem arborem frequentem esse in Ida, docet Plin. lib. 16.
Samon et Saguntum Luto fictili ad vasa aptissimo abundare certum est. Martialis lib. 8. Ficta Saguntino Cymbia malo Lute. Eandem ob causam Lagoena vocatur Saguntina a Iuvenale.
Pellene urbs fuit Achaiae, a Pellene Titane codita, apud quam optimae fiebant Laenae vestes, quae egregie bellantibus dabantur in praemium virtutis.
Lapis specularis in Hispania reperitur, et in Bononia Italiae, quem quidam humore terrae glaciari modo crystalli dicunt.
Ladanum frutex est odoratus, quo abundant Arabes et Nabathaei Syriae contermini.
Nascuntur in Arabia Lacertae duorum cubitorum, In Nyfa vero monte Indiae XXIIII. pedum longitudine. Volaterranus scribit in Aethiopiae insulis captam a regibus Lusitaniae Lacertam octonum cubitorum longitudine, tanto oris rictu, ut solidum infantem devorasset.
Capraria una ex Fortunatis infulis, itidem Lacertis referta est. Autore Plinio.
Incolae Gasii montis adeo quondam locustis infestati sunt, ut
contra cas Iovis auxilium imploraverint, et Seleucidum avium eas perimentium aduentum.
Graculi a Thessalis, Illyriss, et Lemniis, nutriuntur contra locustas, quorum vi maxima obruuntur, ubi certa mensura est praefinita, quam singuli quot enecarunt ad magistratus deferant.
Magnesii et Ephesrii contra locustas ordine militari ad bellum exeunt, tanta eorum animalium scatent multitudine.
In mari Indico locustae aquatiles quaterna implent cubita, autore Plinio. In India ternum pedum longitudinis esse traduntur, cruribus et femoribus serrarum usum praebentes quum inaruerunt.
In Cyrenaica regione lex est ter anno debellandi eas.
Necare et in Syria militari imperio coguntur, quae tamen Parthis in cibo gratae sunt.
Lupum piscem laudatissimum capi Romae in Tyberi fluvio scribit Plinius lib. 9.
Caelius scribit Lupos apud Crotoniatas maxime scatere, a quibus Milonem ibidem devoratum scribit.
Lagnis piscis apud Maeandrum et Lycum Asiae, item apud Strymonem Europae fluvios cernitur.
Loton arborem gignit Africa, sed praecipua est circa Syrtes, atque Nasamones. Autore Plinio.
Lilium laudatissimum est in Antiochia, et Laodicea. Syriae, mox in Phaselide. Quartum locum obtinet in Italia nascens.
Susa urbs Persarum a Memnone condita nomen sumpsit a Liliorum multitudine. Nam Persae Susam vocant Lilium.
Baleares insulae tot quondam leporibus obrutae sunt, ut eius loci habitatores aduersus proventum eorum, auxilium militare ab Augusto petiverint. Nam prius famem regioni populatis messibus attulerant. Leporem marinum tactu pestilentem habet Indicum mare.
Lyncas frequentes generat Aethiopia. Autore Pli. li. 8. ca. 12.
Habet Ledonem herbam Arabia, Lesbidem gemmam Lesbos.
HYbla mons Siciliae optimo abundat melle. Martialis libro 11. mella iubes Hyblaea tibi, vel Hymettia nasci.
Sicilia. Varro libro 3. de re Ru. Propter hoc Siculum mel ferr palmam, quod ibi thymum bonum et frequens est.
Hymettus mons Atticae. Statius lib. 6. The. Strident et Hymertra mella.
Attica. Ouidius: Adiice de flavis Attica mella favis. Plinius: Mellis Attici in toto orbe summa laus existimatur.
Calydna una est Cycladum, mellis itidem ferax. Ouidius lib. 8. Dextra Lebynthos erat, fecundaque melle Calydna.
Scribit Plin. Sabaeos esse ditissimos silvarum fertilitate odorifera, auri metallis, agrorum, rigui mellis, caeraeque proventu.
Calabria. Horat. Quanquam nec Calabrae mella ferunt apes.
In Fortunatis infulis copia est optimi mellis. Horatius: Mella cava manant ex ilice montibus altis.
Cyrnus insula est abundans melle, sed illaudato. Vergil. Sic tua Cyrnaeas fugiant examina taxos.
Torini populi Indiae victitant melle, quo affluunt. Val. Fla. lib. 6. Mellis honos Torinis.
Strabo ait in India arundines sine apum auxilio mel ferre suavissimum.
Mellaria oppidum Hispaniae meruit nomen a copia mellis.
Sinada oppidum Phrygiae, ad L X. stadia proximum habet vicum Docimum, ubi marmor nascitur, quod incolae Docimitem, Romani Sinadicum vocant. Horatius: Quod si dolentem nec Phrygius lapis, nec purpuratum sidere clarior Delinit usus. Hacratione Pontanus Idaeas vocat columnas dicens: Hinc etiam templa Idaeis innixa columnis. Statius lib. 1. Syl. Sola cavo Phrygiae mittit quam Sinados antro, Ipse cruentavit maculis lucentibus Atys.
Commendatur et marmor Numidicum, quod M. Lepidus primus omnium Romae ostendit, maculis quidem purpureis variatum: nam hunc lapidem Atys quum in Phrygia Cybelem fugeret, cruentasse dicitur. Vocatur autem Porphyrites. Plinius ait, praeter marmoris Numidici, ferarumque proventum, nullum aliud esse regionis insigne. Martialis: Marmore picta Nomas.
Laconicum marmor viride erat, et cunctis hilarius, omniumque
pretiosissimum. Stat. in Syl. Hic dura Laconum Saxa virent.
Taenarus Laconiae promontorium marmor habuit laudatissimum. Tibullus: Quid've domus prodest Phrygiis innixa columnis, Taenare sive tuis, sive Caryste tuis?
Thasos Cycladum una marmor habuit maculosum, quod Thasium dicitur.
Carystos urbs Euboiae, marmor habuit laudabile, quo primus in columnis romae usus est Mamurra. Plinius: Carystos (inquit) nobilis, nobilior tamen marmore. Lucanus: Qua maris angustat faucses lapidosa Carystos.
Luna urbs Ethruriae marmor habuit candidum et lucidum, quam propterea metalliferam, id est Marmoris feracem, vocat Statius, dicens: An ne metalliferae repetit iam moenia Lunae.
Eurotas Laconiae fluvius, ab eiusdem rei praestantia commendatur.
In Syene Aegypti urbe fodiebatur etiam maculosum marmor, quod Pyropoecilos, id est, igneis maculis variatum dicitur. Eo faciebant obeliscos Aegypti reges.
Paros quoque Aegaei maris insula marmor habuit laudabile. Plinius scribit Aegyptium Labyrinthum lapideis e Paro columnis fuisse factum. Horatius: Urit me Glycere nitor, Splendentis Pario marmore purius. Ouidius libro 3. Metamorph. Haeret ut e Pario formatum marmore signum.
Apud Sicyonem marmorum fuit nobilis vena, ubi Dipoenus et Scyllus caelatores patria Cretenses claruerunt.
Chios quoque maris Aegaei insula, Taygetus, seu, Taygetum mons Laconiae, Hymettus Atticae, Donisa, Liguria, Dalmatia marmoris eximii laudem meruerunt.
In Suburra vico urbis Romae fuerunt meretricum domicilia, quae propterea Suburranae dicuntur. Pamphilus: Deque Suburranis Thaida fornicibus. Martialis: Famae non nimium bonae puellam, Quales in media sedent Suburra.
Corinthus urbs tantis deliciis eneruata est, ut Veneris templum ibidem fuerit, ubi mille circiter elegantes meretrices paratae erat venientibus se prostituere, inter quas numerantur praecipui nominis, Lais, Thais, Cyrene, Leaena, Synope, Phryne, Sicyone. Unde natum proverbium, Corinthiari, id est, Lascivire.
Sparta. Vergil. in Battarum: Et violae genus omne hic est, et Spartica Myrtus.
Orontes. Salmonius: Non Thabor horum animos, non myrtifer angit Orontes. Eurotas. Catullus: Quales Eurotae perpingunt flumina Myrtos.
Ilua Insula Thusciae adiacens, clara est metallis. Verg. lib. 10. - Ast Ilua trecentos, Insula inexhaustis Chalybum generosa metallis. Plinius: Venaria Ilua, cum ferri metallis.
De Amathunte Cypri civitate, Ouidius libro 10, At si forte reges fecundam Amathunta metallis.
De Temese Cypri urbe. Statius libro 1. Syl. Et queis se totis Temese dedit hausta metallis. Ouidius lib. 15. Hippotadaeque domos regis, Temesesque meralla.
De Luna urbe Ethruriae, Statius libro 4. Syl. An ne metalliscrae repetit iam moenia Lunae?
Posidonius dicebat Plutum deum opulentiae habitare subterranea Hispaniae: tanta est in eo terrarum tractu, metallorum fecunditas.
Italia (inquit Plinius) metallorum omnium fertilitate nullis cedit terris.
Murex piscis est, cuius humore fit color purpureus, et quandoque pro purpura capitur. Murice autem claruerunt loca sequentia: Tyros, Vergilius: Tyrioque ardebat Murice laena.
Africa, Horatius: Te bis Afro murice tinctae Vestiunt lanae.
Baiae. Idem lib. 2. Ser. Murice Baiano potior Lucrina Peloris.
Getulia. Idem, Argentum, vestes Getulo murice tinctas.
Phocis. Ouidius lib. 6. Metamorph. Phocaico bibulas tingebat murice lanas.
Tarentum. Sidonius: Muricis Tyrii, seu Tarentini conchyliato ditat indutu.
Sidon. Lucanus: Et Tyros instabilis, pretiosaque murice Sidon.
Laconia. Pamphilus, Picta, nec Ocbalio fulget quae murice vestis.
Assyria. Sidonius: Assyrius murex, nec tibi signa dabit. Idem dicendum de locis Ostro et purpura claris.
Cosae urbs Italiae, murium quotidie erumpentium multitudine obruta est.
Tanta est in Aegypto murium abundantia, ut et segetos
populentur, hisque litatione et votis resistere oporteat.
Argillus mons Thraciae dictus est a multitudine murium, qui in terra ibidem reperti sunt concertantes. Argillus lingua Thracum mus dicitur.
Scribit Plinius ex Gyaro Cycladum insula, incolas a muribus fugatos.
Plurimi et ad Troadem perveniunt, unde iam magno proventu fugaverunt accolas.
Tantus fuit apud Persas murium proventus, ut repertae sint praegnantes in utero parentum. teste Plinio.
Habet Aegyptus binas in anno messes, actotidem aestates. De Africa et Aegypto, Statius lib. 3. Syl. Quod messibus Afris Verritur, aestiferi quicquid terit area Nili. Aegyptus ad antiquis orbis horreum vocata est, quo Dei animi gratia et salutis confugere soliti sunt.
Libya. Horatius: Quicquid de Libycis verritur areis. Mart. Possideat Libycas messes, Hermumque Tagumque.
Coronia urbs Thessaliae. Statius lib. 7. Theb. Exilem Glisanta, Coroniamque feracem, Messe Coroniam, baccho Glisanta colentes.
Gargarus mons in Ida. Claud. tam flavescentia centum Messibus, aeltivae detondent Gargara falces.
Orientales populi variarum rerum mercibus, ut gemmis, auro, argento, thure, Balsamo, ceterisque rebus aromaticis abundant. Hinc Stroza filius merces Eoas vocat, dicens: Ille dat Eoa lectos de merce lapillos.
Thebae urbs centum portarum fama nobilis copiosa fuit Indicarum, Arabicarumque mercium.
Minio pigmento abundat Minius Iberiae fluvius, nomen inde adeptus. Propert. Ut Maeotica nix Minio si certet Ibero.
Sisapo locus Hispaniae optimum habet Minium. Pli. Celeberrimum Minium ex Sisaponensi regione Betica. Miniario metallo.
Reperitur et Minium apud Colchos, in rupe quadam inaccessa. Optimum vero supra Ephesum.
Margaritis lapillis abundat India. Plin. Quantum apud nos Indicis margaritis pretium est. Idem lib. 9. Principium ergo, culmenque omnium rerum pretii, margaritae tenent. Indicus maxime has
mittit Oceanus. Bap. Pius: Indaque gemmiferis margaris acta vadis.
Habet etiam margaritas Taprobane Arabiae insula: item Perimula promontorium Indiae. Laudantur circa Arabiam in Persico sinu maris rubri.
Scribit Plin. Cascandrum insulam esse desertam in Oceano Indiam versus, margaritis quaestuosam.
Tilos quoque Arabiae insula, celeberrima est margaritis.
Palaeogones incolae sunt Taprobanes insulae, auri, margaritarumque grandium fertiliores quam Indi.
Tacitus scribit Britanniam aurum et argentum, aliaque metalla gignere, et Oceanum margaritas, sed subfuscas et liventes. Suetonius ait Caesarem in Britanniam navigasse, causa Margaritarum.
Hispania. Strozapater: Hispanasque simul mulas, mannosque Bricannos Adde.
Mare Siculum. Martialis: Quae natat in Siculo grandis murena profundo.
Plinius probat lupum tyberis, Rhombum Ravennae, Murenam Siciliae, et elopem Rhodi.
Sunt et prope Tartessum Hispaniae urbem delicatae Murenae. Quintianus: Traxit et Tattessia Murenae quosdam.
Magalia, seu mapalia dicuntur Getulorum casae, quae calamis teguntur. Martialis: Tecum ego, vel sicci Getula mapalia Poeni, Et Poteram Scythicas hospes amare casas.
Ad hunc locum facere videtur, quod Sallustius scribit de Numidis, quos ait habuisse alueos navium innersos pro tuguriis.
Scythae quoque non alias domos habuerunt, quam volubiles, et plaustris ductiles. Unde Horat. Campestres melius Scythae, Quorum plaustra vagas rite trahunt domos, Vivunt, et rigidi Gerae.
Myrtham arbusculam aromaticam succo distillantem habet Arabia. Vergilius in Cyri: Ille Arabis mytrhae quondam qui cepit ocellos.
Habet Myrrham Orontes. Propertius: Aut quid Orontea crines perfundere myrrha?
Assyria. Pontanus: Et Assyriam redolentia pectora myrrham.
Excellit et Troglodytica Myrrha, quae lucida est, subuiridis,
et mordax.
Musculi pisces nascuntur in Stymphali Arcadiae.
Antipolis urbs Asiae, Muriis et Tynnis piscibus abundat. Martialis: Antipolitani fateor sum filia Tynni.
India. Statius lib. 1. Syl. Huic Inda monilia Glaucum, Proteaque, atque omnem Nereida quaerere iussi. Ubi loquitur de forma, et cultu Violantillae uxoris Stellae poetae Patavini.
Murrham gemmam (qua fiebant murrhea, seu murrhina pocula pretiosa) multis in locis mittit Parthia. Propertius: Murrheaque in partis pocula cocta focis.
Macedonia perpetuis montibus cingitur. Habet ab Oriente Ossam et Pelion, Ab occasu Pindum, Ab Aquilone Olympum, a Meridie Othryn.
Corsica quoque montibus, tanquam verticibus, abundat. Unde et nomen sumpsit, Corsas enim tempora Graeci vocant.
Antron urbs est Thessaliae, cavernis et cuniculis abundans, quibus optimi lapides ad molas eruuntur. Gellius vocat molas illas trusatiles, ubi loquitur de Plauto: quem ait operam pistori locasse, et fecisse quaestum in agendis molis, illis, quas trusatiles vocant.
Melinum pigmentum nomen sumpsit a Melo insula, unde exportatur.
Magnes lapis est argento similis, ferrum ad se attrahens. Reperitur in India, et in Siphno insula maris Aegei.
Melones (quos veteres Melopeones dicebant) fructus sunt hortenses, qui humi rotundantur. Spartianus Ostienses probat.
Plinius ait Cyrenaicos Achorem deum contra multitudinem muscarum invocare, eique litare consuevisse. Muscarum multitudo depopulata est quondam Megarenses.
Myrica arbuscula, nascitur domestica in Aegypto, et alibi
agrestis.
Myrobalanum arbor est frequens apud Troglodytas Aethiopiae, Aromaticam ferens glandem, qua fit unguentum preciosum. Palma quae fert myrobalanum, probatissima est in Aegypto.
Malobathrum unguentum est odoriferum Syriae regioni peculiare. Horatius: Cum quo morantem saepe diem mero Fregi, coronatus nitentes Malobathro Sytio capillos.
Melilotos herba est suavis et inellea, de qua Ouidius: Pars thyma, pars rores, pars meliloton amant.
Melilotos optimus est Atticus: Nascitur et in Campania circa Nolam mellini coloris, odorisque vehementis.
Mantichoram feram India gignit magnitudine leonis, pelle villosa et purpurea, unltu et auribus prope humanis, triplici dentium serie in utraque maxilla, utrinque aculeis cuspidatam, quos in certamine pro telis iaculatur.
Monopem animal tauri magnitudine habet Paeonia.
Muribus Araneis, (quos Herodotus Mygdalos vocat) scater Britannia.
Monoceros fera est seviss ima, capite ceruino, pedibus elephantinis, cauda aprina, reliquo corpore similis equo, uno in fronte cornu duum cubitorum armata: Nascitur in Aethiopia.
Margari pisces sunt specie rotunda, et gregatim natantes, as regem sectantes more apum. Reperiuntur in mari rubro.
Membranae Pergami primum repertae sunt.
Malum punicum seu graatum, frequens est apud Carthaginem, unde cognomen sumpsit.
Malis Cydoneis (quae et Crotonea dicuntur) nomen dedit Cydon urbs Cretae, in qua magnus fuit eorum proventus.
Milio gaudet Campania, pultemque candidam ex eo facit.
Sarmatarum quoque gentes hac maxime pulte aluntur.
Aethiopes non aliam frugem, quam milii, hordeique novere.
Habent et Niverni agros milio, perinde ac frumento, aut aliis fegetibus refertissimos, quo etiam contrito et in farinam redacto pultem conficiunt.
Maluas Plin. scribit in Arabia septimo mense arborescere, quod est argumentum magnae fertilitatis.
Moly herba a Mercurio reperta, maxime contra venena efficaciae, nascitur in Cyllene Arcadiae.
Plinius scribit Italiam nuntiato Gallico tumultu solam sine externis ullis auxiliis armasse peditum IXXX. milia, Equitum DCC. milia.
Mulos pisces Septentrionalis gignit Oceanus, et proxima pars occidentis.
Merulae circa Cyllenem Arcadiae, nec usquam alibi candidae nascuntur.
Mithridanion herbam generat Pontus. Melichrysim gemmam India. Magudarim caulem Syria. Mastichem arborem Chios insula.
Taurus, Othrys, Rhodope, Scythia, Thracia, nullo fere tempore non rigen nivibus, gelu, ac glacie. Taurus, Remaclus: Nibibus impono Taure nivose tuis. Scythia, Lucanus: Solibus et nullis Scythicae, quum bruma rigeret, Dimaduere nives. Thracia. Statius lib. 11. Bistoniae tepuere nives. Ouidius: Brachiae Sythonia candidiora nive. Othrys. Claudianus: Lassa per Othrysias fundere membra nives. Rhodope. Ouidius in Episto. Qua patet umbrosum Rhodope glacialis ad Hemum.
Scribit Plinius Atlantis ucrticem, altis etiam aestate, nivibus operiri.
Zacynthos insula non procul Corintho. Verg. lib. 3. Aene.
Iam medio apparet fluctu nemorosa Zacynthos.
Egaleos mons Atticae. Statius lib. 12. Dives et Egaleos nemorum, Parnesque benignus Vitibus.
Atlas (inquit Martianus Capella) nemorosus est, scatens fonubus, sed rupibus infecundus.
Auella urbs Campaniae, nuces habuit praestantissimas. Plinius: Nuces Auellanae capius dolorem faciunt. Verg. Et qui maliferae despectant moenia Auellae.
Plinius laudat Tarentinas amplitudine, et putaminis mollicie. Columella: Nucem Graecam Auellanam, et Tarentinam hoc modo facere poteris.
Thasiae. Quintianus: Thafia nux quosdam, Cilix et piscis aliquos. Varro apud Gellium Scaros Cilices, nuces Thasias, palmas Aegyptias, glandes Ibericas inter cibos electiles reponit.
Optimum genus Nucum fuit Persicum, autore Plinio. Politianus in Rust. Cornaque cum Cerasis, duroque putamine clausa Persica nux.
Plinius laudat Ponticas. Unde Statius lib. 1. Syl. Quicquid nobile Ponticis nucetis.
Nardus, seu Nardum frutex est aromaticus, quo India et Persis abundant. Horatius: Nunc et Achaemenio perfundi Nardo, iuvat. Plinius: Cuius folia nihil ab Indico nardo distant.
Oceanus Nympharum omnium pater est. Catullus: Non genitor Nympharum abluat Oceanus.
Amiternum urbs Campaniae Napis abundat. Martialis: Hos Amiternus ager felicibus educat hortis. Plinius: Napi vero Amiternini (quorum eadem fere natura) gaudent aeque frigidis. Napus in Aegypto mire celebratur propter olei celebritatem, quod de semine eius faciunt.
Nebrides dicuntur damarum, seu ceruorum pelles. His abundat mons Nebris nomine, autore Solino.
Nittum lapis est sulphuri commixtus, et natura sali proximus. Apud Epirum fit eodem quo sal modo. Optimum crescit in Macedonia, quod nocant Colestricum. In Aegypto conficitur
multo abundantius, sed deterius. Nitrariae egregiae Aegyptiis circa Memphim esse consueverunt.
Nasturcium herba est torporem et hebetudinem excitans. Frequens est apud Babylonem.
Neades animalia sunt, quorum voce abrumpitur terra. Reperiuntur in Samo insula.
Plinius ait probatissimum narcissum crescere in Lyciae montibus.
LEmannus lacus, Gebennae propinquus, colore muricis abundare arguitur dicto Ricardi Bartolini: Ostrifero madidum caput obiectare Lemanno.
Sarra, seu Tyros. Vergilius: Ut gemma bibat, et Sarrano dormiat ostro.
Sidon. Ouidius: Hic qui Sidonio fulget sublimis in ostro.
Assyria. Vergilius in Cyri: Non Libys Assyrio sternetur lectulus ostro.
Phoenicia. Ruffus Festus: Agenoreo color hinc mentirier ostro.
Taenarus mons Laconiae. Aegidius Maserius: Commendent ostrum Taenarus, atque Tyros.
Chalcedon. Luc. lib. 9. Pontus et ostriferam dirimat Chalcedona cursu.
Venafrum Campaniae oppidum praecipuam olei laudem meruit. Martial. lib. 13. Hoc tibi Campani sudavit bacca Venafri Unguentum. Horat. Pressa Venafranae quod bacca remisit Olivae. Plinius, Et unlgo (inquit) principatum hoc bono obtinuit Italia toto orbe, maxime agro Venafrano.
Picenum regio Italiae. Martial. Si mihi Picena turdus Palleret oliva. Olivam Picenam commendat Plinius.
Sicyon urbe Achaiae. Ouid. in Ibin: Aut ut olivifera quondam Sicvone profecto.
Trebia, seu Trebula urbs Italiae (quae prius Nitisca dicebatur) etiam claruit olivis. Verg. lib. 7. Ereti manus omnis, Oliviferaeque Nitiscae.
Peparethros insula. Ouid. lib. 7. Meta. Et Giaros, nitidaeque
ferax Peparethos olivae.
Ager Sabinourm. Ouid. lib. 3. Fast. Primus oliviferis Romam deductus ab aruis.
Eurotas fluvius Laconiae. Stat. lib. 4. Theb. Taygetique phalanx, et oliviferi Eurotae Dura manus.
Licabesos mons Atticae. Stat. lib. 12. Parnesque benignus Vitibus, et pingui melior Lycabesos oliva.
Betis Hispaniae fluvius. Martialis: Betis olivifera crinem redimite corona. Plinius: Glareosum oleris solum aptissimum in Venafrano, pinguissimum Betica. Idem: Betica quidem messes uberrimas inter oleas metit.
Paropotamia proxima Tigri regio non palmetis modo, nerum et oleo, pomisque et aliis arbustis nobilis est.
Olivis etiam abundare Fortunatas insulas ostendit Horatius dicens: Germinat et nunquam fallentis termes olivae.
Taburnus mons Campaniae. Vergilius: Iuvat Ismara Baccho Conserere, atque olea magnum vestire Taburnum.
In Velitris Volscorum oppido, fuit ovorum ingens abundantia. Mantuanus: Iam latii Romam caput, oviferasque Velitras.
Pygmaeorum casas luto, pennisque et ovorum putaminibus construt scribit. Plin. lib. 7.
Oonae eodem teste insulae sunt Ponti, in quibus ovis avium et avenis vivunt incolae.
Galesus, Calabriae flumen, ovium multitudinem quondam fertur habuisse. Horatius libro 2. Carm. Dulce pellitis ovibus Galesi flumen.
Canusium urbs est Appuliae, in qua lanae erant rutili coloris. Iuvenalsi Satyr. 6. Pastores, et ovem Canusinam, ulmosque Falernas.
Gallia. Horatius: Nec pinguia Gallicis crescunt vellera pascuis.
Calabria, et Appulia. Colu. lib. 8. Generis eximii Calabras, Appulasque milites nostri existimabant, earumque optimas Tarentinas. Nunc Gallicae preciosiores habentur, earumque praecipuae Altinates. Altinum autem oppidum est in palude positum, similem Ravennae sicum habens. Martialis: Velleribus primis Appulia prima, secundis Nobilis Altinum, tertia laudat ovis. Plinius: Lana autem laudatissima Appula, et quae in Italia Graeci
pecoris appellatur, alibi Italica. Tertium locum Milesiae oves obtinent. Appulae breves villo, nec nisi penulis celebres. Circa Canusium, Tarentumque summam nobilitatem habent.
Tibareni populi sunt Trapezonti imminentes, Chalybibus vicini, ovium praestantissimi cultores. Priscianus seu Rhemnius in Dionysii Geographia: Hic pecorum est dives nimirum gens Tibarenum. Hanc prope sunt Chalybes durissima regna colentes. Quos labor exercet saevus, ferrique metalla.
Aegyptus adeo herbis exuberat, autore Diodoro Siculo, ut oves bis anno ibidem pariant, bisque praebeant lanam.
Herodotus ait in Arabia esse oves cauda trium cubitorum, quam per humum trahunt. Sunt et minutissime oves in Chio pabuli inopia quarum tamen lacte caseus conficitur laudatissimus. Ibidem agni statim a partu matrem pastoremque agnoscunt, et circa petula lascivia subsiliunt.
Pelion mons Thessaliae. Val. Flac. lib. 1. Argo. Quantum Peliacas in vertice vicerat ornos.
Arabia propter varias herbas, fruticesque aromaticos, tota est odorifera. Statius lib. 1. Syl. Odoriferis Arabum quod doctus in aruis. Tibullus: - Urantur odores, Quos tener e terra divite mittit Arabs.
Saba. Colu. lib. 11. Caelitibus, templisque Sabaeum miscet odorem. Statius lib. 2. Syl. Odoriferos exhausit flamma Sabaeos. Plinius scribit Sabaeos ditissimos silvarum fertilitate odorifera.
Persis. Syllius lib. 15. Altera Achaemenium spirabat vertice odorem. Ad hoc allusit Horatius: Persicos odi puet apparatus.
Assyria. Catullus: Fragrantem Assyrio venit odore domum.
Panchaia, et Idaspes. Claudianus: Quicquid thuriferis spirat Panchaia syluis, Quicquid odoratus longe blanditur Idaspes.
India. Syllius lib. 17. Qualis odoratis descendit Liber ab Indis.
Armenii. Tibull. lib. 1. Iactat odoratos vota per Armenios.
Apud Delphos, oppidum Phocidis, dabantur Apollinis oracula. Plinius: Subeunt in hac reputatione Delphica oracula, velut ad castigandam hominum vanitatem a deo missa.
Ostrea seu Ostreae appellantur aquatiles conche, quarum olim
usus erat in deliciis. Optimae fuerunt in lacu Lucrino. Martialis: Ebria Baiano veni modo concha Lucrino. Horatius: Non me Lucrina iuverint conchylia. Sergius Orata (qui primus ostrearum piscinas habuit) optimum saporem Lucrinis adiudicavit.
Gerardasca stagnum est agri Volaterrani optimis ostreis refertum.
Baiae. Adrianus Cardin. Baiana ostrea, murices, luposque.
Circaei. Horat. Ostrea Circaeis, Miseno oriuntur echini.
Abydus. Mantuanus: Unus, et ostriferam Sesto qui iunxit Abydon.
Alexandri magni comites in eo tractu Indiae, quem subegerant, scripserunt quinque milia oppidorum fuisse, Indiamque tertiam partem esse terrarum omnium, et multitudinem gentium innumeram probabili ratione. Indi enim prope gentium soli nun quam emigravere suis finibus.
Betica olim habuit oppida 175.
Syria in hortis operosissima oleribus abundavit. Unde natum Adagium, Multa Syrorum olera.
Onagri syluestres asini praecipui sunt in Phrygia et Lycaonia. Sunt et in Mauritania cursu pernices, citoque desistentes, quos anhelos venatores propterea facile capiunt.
In India reperiuntur agrestes, equi magnitudine, capite pene rubenti, oculis caeruleis, uno in fronte cornu.
Onocrotalos aves, olorum similitudinem habentes, Gallia Septentrionalis, Oceano proxima mittit.
Onychitem gemnam in Arabiae montibus, nec usquam alibi nasci veteres putaverunt.
Othonem et Oenanthem herbas habet Syria. Opalos gemmas, India. Ocram pigmentum, Topazonos insula. Obsidiarum lapidem, Aethiopia. Oryges feras, Africa. Origanum herbam, Boeotia.
PLinius: Asia picem In dicam maxime probat. Graecia Piericam, Naryciam. Verg. lib. 2. Georg. diceus: Et iuvat un dantem
buxo spectare Cytorum, Naryciaeque picis lucos. Est autem Narycia, seu Narycium oppidum Volscorum. Colu. lib. 11. Sobolem dabit illa capacem Naryciae picis, aut Actaei mellis Himetti.
Est et cira Idam in Troade pix plurima. Vergil. lib. 3. Georg. Idaeasque pices, et pingues unguine caeras.
Illyrium, seu Illyria Epyri regio, Italiae propinqua pice quoque abundat. Ouidius: Nigrior Illyrica cui pice sanguis erat.
Theopompus apud Plinium testis est, in Apolloniatarum agro picem fossilem non deteriorem Macedonica inveniri.
Picea arbor frequens est in Pado: Unde impositum fluvio. nomen. Pades enim Picea Gallice vocantur, inquit Plinius.
Apud Hessenos populos urbs est Eggada nomine, fertilitate, et nemoribus palmetorum nobilis.
Aegyptus. Plinius: Palma (inquit) quae fert Myrobalanum, probatusima est in Aegypto. Quintianus: Inventa mensis palma mox Aegyptia.
Idume provincia Syriae palmis luxuriat. Lucanus: Et arbusto palmatum dives Idume. Vergil. lib. 3. Georg. Primus Idumaeas referam tibi Mantua palmas.
Hiericus oppidum est Idumaeae, in cuius agro Strabo ait palmetum esse centum stadiorum, Plinius Hiericuntem palmetis consitam, et fontibus irriguam vocat. Idem: Sed ut copia (inquit) ibi atque fertilitas, ita nobilitas in Iudaea: nec in tota, sed Hiericunte maxime.
In Babylonia per omnem regionem palmae sunt sua sponte nascentes, plaeraeque fructiferae.
Arabia. Ouidius lib. 10. Palmiferos arabes, Pauchaeaque rura relinquam.
Pharos Aegypti Insula. Ouid. lib. 2. Eleg. Quae colis et Memphin, palmiferamque Pharon.
Selinis urbs iuxta Lilybaeum. Syllius: Audax Hybla favis, palmis quoque, onusta Selinis. Verg. lib. 3. Aen. Teque datis linquo ventis palmosa Selinis.
Plinius scribit Iudaeam esse inclitam palmis.
Est et in Lyguria castrum S. Romuli palmis nobilibus refertum.
Canaria una ex Fortunatis insulis abundat palmetis, cariotas,
id est, palmarum fructus ferentibus. Martialis: Notae cariotides theatris. Statius: Praegrandes cariotides cadebant.
Tylos insula maris Persici, palmas, oleas, vites, ficos, et varia pomorum genera profert.
Thebae Aegyptiae palmis itidem fecundaefuerunt. Statius: Seu quae palmiferae mittunt venalia Thebae.
Tybur oppidum non procul Roma, pomis abundavit, Colu. libro II. Et turiis lacus, et pomosi Tyburis arua.
Phaeacum regio tanta pomorum ubertate claruit, ut praematuris fructibus novi statim succederent. His autem praefuit Alcinous. Stat. libro 1. Syl. Quid bifera Alcinoi laudem pomaria, vosque Qui nunquam vacui prodisti in aera rami? Iuvenalis Saty. 5. Illa iub ebit Poma dari, quorum solo pascaris odore: Qualia perpetuus Phaeacum Aurumnus habebat.
Anio fluvius Tyburi propinquus, etiam pomis abundat. Propertius: Ramosis Anio qua pomifer incubat aruis.
Phalici, Volscorum populi, etiam abundant pomis. Ouid, lib. 3. Eleg. Quum mihi pomiferis coniux foret orta Phaliscis.
Aspagones Indiae populos, vitis, lauri, buxi, pomorumque omnium in Graecia nascentium fertiles scribit Plinius.
Omnes Fortunatae Insulae copia pomorum et avium omnis generis abundant.
Mictis Insula candidum generat plumbum. Plinius libro 4. cap. 16. Timaeus historicus a Britannia introrsus sex dierum navigatione abesse dicit insulam Mictim, in qua candidum plumbum proveniat.
Ex Cassiteride insula, ait Plin lib. 7. cap. 56. plumbum primus apportavit Midacritus.
Cantabria nigro abundat plumbo.
Hyrcania Scythiae pars Pantheris, Pardis, et Tygribus abundat.
Atlas mons. Ausonius: Nec pinifer Atlas Amphitryoniadem puerum.
Ida. Statius libro 3. Syl. Pergame pinifera multo preciosior Ida.
Lycaeus mons Arcadiae. Statius lib. 7. Theb. Nec sua pinigero magis adnatet umbra Lycaeo.
Simois fluvius Phryiae. Statius lib. 12. Pinigeri rapitur Simoentis ad amnem.
Maenalus. Verg. Pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem Maenalus, et gelidi fleverunt saxa Lycaei.
Ossa mons Thessaliae. Luca. Quantus Piniferae Boreas quum Thracius Ossae Rupibus incubuit.
Othrys. Valerius Flac. Parnasi lateant iuga, cesserit Othrys Piniger.
Aegyptiae Thebae centum portis nobiles fuerunt. Iuvenalis: Ecce vetus Thebae centum iacet obruta portis. Plinius: Et Diospolis magna, cadem Thebae, portarum centum nobilis.
Aulis urbs, seu portus Boeotiae, piscibus abundat. Ouid. lib. 12. Boeotaque tellus Aulide piscosa puppes tenuisset ituras.
Benacus lacus. Petrarcha: Carmine piscoso referens accepta Benaco. Ubi primam corripuit, quae a Vergilio producitur.
Gnydos Lyciae civitas. Ouid. libro 10. Piscosamque Gnydon, gravidamque Amathunta metallis.
Multa sunt in Nilo piscium genera, inter quos numerantur Leipdothus, Coracinus, Porcus, Phagonus, Silurus, Citharus, Alosa. Ex testaceis Dilichius, Phiscus, Bosites.
Tanta est in Thule insula piscium multitudo, ut ligni loco comburantur ab incolis.
Gedrosi Indiae populi (qui Arbim amnem incolunt) fores in domibus maxillis piscium, et beluarum faciunt, et ossibus tecta contignant.
Sperchius flumus Thessaliae. Ouid. libro 1. Meta. Populifer Sperchius, et irrequietus Enipeus.
Padus. Oui. lib. 2. Eleg. Friegidus Eurotas, populiferque Padus.
Populos nigras, efficacissimas habet Creta Insula.
In Lacunis Nili nascuntur iunci, ex quorum tenuissimis fissuris contexuntur chartae, et vela, et vestes, et stragula. Est autem Papyrus frutex nascens in paludibus Aegypti, aut quiescentibus aquis Nili. Papyrum ostendit primus in Aegypto Alexander. De Papyro, Lucanus: Nondum flumineas Memphis contexere Biblos Coeperat. Ouid. lib. 15. Perque Papyriferi septemflua flumina Nili. Martialis: Per dite Niliacas Musae mea damna papyros.
Plinius lib. 13. Papyrum (inquit) nascitur in palustribus Aegypti, aut quiescentibus Nili aquis, ubi evagatae stagnant, duo cubita non excedente altitudine gurgitum. Et paulo post: Nup er et in Euphrate nascens circa Babylonem Papyrum intellectum est eundem habere usum chartae.
Damascus urbs Syriae optimis abundat prunis, quae Damascena vocantur. Columel. lib. 11. Armeniisque et Caereolis, prunisque Damasci. Plinius lib. 15. In peregrinis arboribus dicta sunt Damascena, a Syriae Damasco cognominata.
Plinius ait Crustumina Pyra cunctis esse gratissima.
Abundant et Pyris Calabri, quae consueverunt hospitibus apponere. Horat. Non quo more Pyris vesci Calaber iubet hospes. Hinc adagium, Calabri hospitis Xenia.
Crustuminis proxima sunt Falerna, a potu: quoniam tanta vis succi abundat.
Aricia urbs Italiae porris abundat. Martialis: Mittit praecipuos nemoralis Aricia porros.
Tarentum. Idem Martial. Fila Tarentini graviter redolentia porri.
Plinius ait laudatissimum porrum esse in Aegypto, mox Orchiae, atque Ariciae.
Phasiani, a Phaside Colchorum fluvio dicuntur, quod ibi sint frequentes. Lactantius: Cernitur et mistam Phasidis inter avem. Martial. lib. 13. Argiva primum sum deportata carina, Ante mihi votum nil nisi Phasis erat.
Nilus. Statius lib. 3. Syl. Unde paludosi fecunda licentia Nisi. Ravenna. Sillius libro 8. Lenta paludosae proscindunt figna Ravennae.
Sicambri populi Germaniae Rheno proximi, in paludibus habitant. Propertius: Ille paludosos memoret seruire Sicambros.
Nilus. Stroza fil. Et portentiferi nasset vada noxa Nili.
Scythia, Riphaei, Caucasus, Strymon fluvius Thraciae perpetuis rigent pruinis. Vergil. libro 4. Georg. Aruaque Riphaeis
nunquam viduata privinis. Claudianus: Caucaseas capitua bibunt armenta pruinas.
Creta. Vergil. libro 3. Georg. Armaque, Amyclaeumque canem, Cressamque pharetram.
Gnosos et Gortyna urbes Cretae. Luc. 3. Creta vetus populis, Gnososque agitare pharetras Docta, nec Eois peior Gortyna sagittis.
Cydon urbs Cretae. Ouid. lib. 8. Metamor. Armaque, equosque, habicusque Cydonaeasque pharetras.
Lycia. Statius libro 6. Theb. Cetera pars Lyciis gaudet contenta pharetris.
Media. Marullus: Non tot spicula Medicis pharetris.
In Meliboea, urbe Thessaliae, claruit usus purpurae. Vergil. lib. 5. Aeneid. Purpura Maeandro duplici Melioboea cucurrit.
Plinius ait in Laconia purpuram optimam fieri consuevisse. Horat. Nec Laconicas mihi Trahunt honestae purpuras clientes.
Bombycinam vestem texere Pamphila Platis filia in Coo insula prima docuit. Martialis: Nec Coae referunt iam tibi purpurae.
Tyros. Tibullus: Illi selectos certent praebere colores, Africa puniceum, purpureumque Tyros: Idem: Vellera det succis bis madefacta Tyros.
Sidon et Ancon. Syllius lib. 8. Stat fucare colus, nec Sidone vilior Ancon.
Plinius de Carthagine loquens, Nunc omnis (inquit) nobilitas conchylio, atque purpura constat.
Purpuras pisces habent Sigaeum et Lectum Idae promontoria.
Picentes pane laudantur, quem conficiebant ex halicae materia macerata. Hic ob duriciam frangi non poterat, nisi lacte, mulso've mollitus. Martialis: Picentis Ceres niveo sic nectare crescit, Ut levis accepta spongia turget aqua. Pamphilus: Non halicae panes, non quas tibi terra placentas Picentina dedit.
Pyramides lapideae fuerunt structurae in Aegypto, quas reges sumptu maximo erigebant, aut in ostentationem divitiarum, aut in usum sepulturae, aut ad excitandum populi torporem. Earum
una CCCLX. milibus hominum, viginti annorum spacio constructa fertur, tanta quidem rerum prodigentia, ut in raphanos, allium et caepas (quibus operarii vescebantur) MDCCC. talenta erogata sint. Martialis: Barbara Pyramidum sileat miracula Memphis.
Syrtis, Charybdis, Scylla, Malaea, Caphareus, marina dicuntur pericula, procellis frequentibus agitata. Pamphilus, Perque procellosas Syrtes, per saxa Malaeae, Per mare, quod rapido vortice Scylla trahit.
Pectines pisces sunt lati, quibus abundat Tarentum. Horat. Pectinibus patulis iactat se molle Tarentum. Plin. ait laudatissimos esse pectines Mitylenis, in Aegypto vero pectunculos.
Phyllos regio Arcadiae. Sta. libro 4. Theb. Aptior armentis Mydea, pecorosaque Phyllos.
Tartari populi, quum frugibus careant, pecore tamen abundant. Et quoniam aquarum sunt pauperes, equinum sanguinem bibunt.
Sclavi regionem habitant adeo feracem, ut bis in anno gravidas habeant pecudes, quae quater tondentur.
Volaterranus ait Pannoniam pecoribus et iutibus abundare, sed olei pauperem esse.
Orchomenos urbs Arcadiae, Polymelos a pecoris copia nomen meruit.
Angli pecore abundant, lanisque mollissimis, quo quoversus exportatis. Vivaria animalium ad tria milia in tota insula cernuntur, inquit Volaterranus.
Moravia sterilitatem olei, et vini, Pabulorum, frumenti, pecorisque copia abunde pensat.
Erithrea insula Hispaniae tantae est fecunditatis, ut oporteat pecudes pabuli copia, excreatione sanguinis purgari: Cuius rei causa, ea finguntur quae de Geryonis armentis dicuntur.
Plin. ait nihil esse laudatius Germaniae pabulis.
Pernae pisces de genere concharum, frequentes sunt circa Pontias insulas.
Psymmythium, seu Cerussam parit Rhodos insula.
Pumices dicuntur lapides erosi amne, levigandis corporibus aptissimi. Laudantur in Melo, Scyro, et Aeoliis insulis. Reperiuntur et in Sicilia nigri coloris.
Persica dicuntur a Perside regione his abundante. Habet Aegyptus Persicum arborem similem pyro.
Paliuro arbori Cyrenaica regio suam postponit Loton.
Ptisanae Potioni (cuius laudibus Hippocrates volumen unum dicavit) bonitas praecipua Uticensi. in Aegypto sit ex hordeo.
Panico cibo praecipue utitur Aquitania. Ponticae gentes nullum panico praeferunt cibum.
Aulis urbs Boeotiae portum habuit quingentarum navium capacem.
Strabo ait Anthedonem Boeotiae urbem portuosam esse.
Munychia urbs Atticae habuit stationem CCCC. navium capacem.
De Lycia, Seneca in The. Tutamque crebris portubus Lyciam videt.
Pardos in Africa, Syriaque esse creberrimos, ait Plinius. Capiuntur et in regione Mauritaniae. Sunt et in Caria ac Libya praelongi admodum, animo imbelles, saltu agiles, pelle adeo dura, ut ferro non cedat.
Pristes pisces sunt in mari Indico CC. cubitorum.
In Gange reperiuntur Platanistae pisces XV. cubitorum.
Phoenicem avem annis 690. viventem sola fert Arabia. Claudianus: Haec fortunatus nimium Titanius ales Regna colit. Solisque plaga defensus iniqua Possidet intactas aegris animalibus oras.
In agrum Volaterranum Palumbes quotannis aduolant e mari.
India Psitacum mittit, avem humanae vocis docilem. Claudianus: - Et si qua loquendi Gnara, coloratis viridis defertur ab Indis. Nunc etiam aduehuntur ex Lusitania, insulisque Aethiopicis.
Phalerides aves habet Parthorum Seleucia. Aquaticatum laudatissima Asia.
Phalocrocoraces aves Balearium insularum sunt peculiares.
Ex Tana, Venetorum castello, exportantur pelles et mancipia, quae Sarmatae mercantur, vocantque Carcasos.
In Scolo Boeotiae vico laudatissimi fiebant panes.
Pelamidum piscium copiam habent Alyzones populi. Strabo ait etiam reperiri in angustiis Byzantii.
Pelorides pisces dicuntur a Peloro promontorio, ubi scatent. Peponibus.
In Campania, Pepones optimi sponte proveniunt.
Optimum Petroselinum veniebat quondam ex Macedonia.
Habet India poephagum animal duplo magnitudinem equi excedens.
Theophrastus dixit per dices esse in Paphlagonia duplici corde.
Fuerunt Spartani clarissimi pugiles, et palaestritae. Propert. Multa tuae Spartae miramur iura palaestrae.
Parthenium pigmentum habet Aegyptus.
Purpurissum colorem India.
Panacem herbam Clitorus mons.
Panacem unguentum Arabia.
Philoginon gemmam, Porphyritem lapidem, Perseam arborem Aegyptus.
Phatagam animal, Porphyrum serpentem India.
Parnopum avem, Galatia.
Pardialim et Perseum pisces Mare rubrum.
Populo, et diversis rebus abundat Parrhisiorum Lutetia.
CHaonia pars Epyri, glandibus abundat, et quercubus. Ouid. lib. 10. Umbra loco venit, non Chaonis abfuit arbor.
Dodona silva Edyri. Val. Flac. lib. 1. Arg. Dodonida quercum Ingredior. Syllius lib. 3. Implet fatidico Dodonida munere quercum.
Ossa mons Thessaliae. Val. Fl. Flevit ubi Osseae captaret munera quercus.
CAecubum oppidum in sinu Caietano, terras habet optimi vini feraces. Horatius: Caecubum, et praelo domitam Caleno Tu bibes uvam.
Tmolus mons Lydiae. Ouid. lib. 4. de Ponto: Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos, Quot Sicyon baccas.
Methymna. Ouid. Gargara quot segetes, quot habet Methymna racemos.
Adria, seu mare Adriaticum. Iuvena. Satyra. 4. Incidit Adriaci spacium admirabile Rhombi.
Rhombitem Ptolemaeus ait esse fluvium post Maeotidem a Rhomborum frequentia nominatum.
Plinius ait Rhombum Ravennae esse laudatissimum.
Paestum oppidum in Lucania bis in anno fructus quosdam, et in his rosas parit. Virg. lib. 4. Georg. Biferique rosaria Paesti. Idem de rosa: Vidi Paestano gaudere rosaria cultu.
Pangaeum quoque montem rosis feracem esse docet Plinius lib. 21. cap. 4.
Abundat et Campania optimis rosis, quibus praceipua dignatio. His Plinius addit Praenestinam et Milesiam. est etiam Cyrenis odoratissimarosa.
Resina humor est fluens ab arboribus, etiam in eisdem residens. Plautus Aegyptiam probat in Mercatore dicens: Resinam ex melle Aegyptiam vorato, saluum feceris.
Raphanus herba est seu radix comestibilis, tam frequens et nobilis
apud Delphos, ut ex auro dicaretur, Beta ex argento, Rapum ex plumbo. Aequat in Germania infantum puerorum magnitudinem. In Aegypto Raphani sparguntur nitro, ubi sunt suavitate praecipui.
Laciadae quoque populi Atticae raphanorum habent copiam. Apud eos moris erat, ut qui fuisset in adulterio deprehensus, ignominiosas poenas daret, impactis in pudendam corporis partem raphanis, qui ibidem crescunt mira magnitudine.
Plinius lib. 18. dat palmam rapis, in Nursino agro nascentibus.
Resedam herbam collectiones, inflammationesque decutientem habet Ariminum magno proventu.
Methone urbs rivis abundat. Seneca in Troade: An frequens rivis levibus Methone?
OPhiusa insula dicta est a multitudine serpentum. Ophis enim Graece serpentem significat. Unde Ophiogenae populi in Hellesponto, qui serpentum ictus tactu levant, et imposita manu, corporis venena extrahunt.
Mauritania. Horatius: Nec Mauris animo mitior anguibus.
Libya. Syllius: Terga damus, Libycisque parem non esse fatemur Anguibus Ausoniam.
Africa. Horatius lib. 1. Ser. Canidia afflasset peior serpentibus Afris.
Sinuessa urbs Campaniae. Ouid. lib. 15. Vulturnus, niveisque frequens Sinuessa colubris.
Cinyphs fluvius est Libyae inter duas syrtes, capris et serpentibus abundans. Pamphilus: Affer Cinyphii caput colubri.
Candei populi orientales serpentibus vescuntur. Unde et Ophiophagi vocantur. Neque est alia regio earum fertilior. Plinius.
In India serpentes, in tantam adolescunt magnitudinem, ut solidos hauriant ceruos, taurosque.
Tanti sunt et apud Rhindacum amnem in Ponto, ut superuolantes, quamuis alte, perniciterque, alites haustu raptas absorbeant.
Constat apud Bragadam fluvium serpentem centum et viginti pedum longitudinis a regulo interfectum. Quod est argumentum maximos ibidem nasci.
Nascitur (inquit Plinus) sulphur in insulis Aeoliis, inter Siciliam et Italiam. Sed nobilissimum in Melo insula. In Italia quoqeu invenitur in Neapolitano Campanoque agro, et collibus, qui vocantur Leucogabi. Volaterranus ait nunc fossile sulphur esse in agro Volaterrano. Nar quoque fluvius aquas habet Sulphureas. Ausonius: Fluminibusque Italis praeponens sulphureus Nar.
Apud Cinyphem Libyae fluvium magna est frugum copia. Unde Ouid. Cinyphiae segetis citius numerabis aristas.
Multis testimoniis constat Libyam et Africam segetibus abundare. Mantuanus in Syluis, Ubi Libycae segetes, ubi Gnofia Vina. Ouid. lib. 4. de Ponto: Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos. Ab hac rerum copia, Cererem Argi Libyssam vocant, autore Festo.
Gargarus mons Phrygiae. Ouid. Gargara quot segetes, quot habet Methymna racemos.
Scaros pisces habet Carpathium mare. Horatius: Non me Lucrina iuverint conchylia, Magis've Rhombus, aut Scari: Si quos Eois intonata fluctibus, Hyems ad hoc vertat mare. Eois fluctibus dixit, id est, Orientalibus, propter mare Carpathium. Hunc piscem Optatus Helipertius praefectus clasis sub Claudio principe, e Carpathio aduexit. Numeratur autem inter cibos electiles. Varro apud Gellium testis est Scaros Cilices omnium esse praestantissimos.
Sequentia loca incolas habuerunt peritissimos sagittarum. Creta. Virgilius in Cyri, Attica Cretaea sternebat rura sagitta.
Lycia. Virgilius lib. 8. Ille mihi insignem pharetram, Lyciasque sagittas Discedens, pharetramque auro dedit intertextam.
Cydon urbs Cretae. Statius lib. 7. Theba. Cydonaeas anteibant gesa sagittas.
Gortyna. Luca. libro 6. Dictaea procul ecce manu Gortynis arundo. Idem: Nec Eois peior Gortyna sagittis.
Dicte. Syllius lib. 13. Dictaea per auras Tranat, et in medium perlabitur urbis arundo.
Parthia. Mantuanus in Alphonso: Nec Parthica tanto Agmine per caeli nubem se fundit arundo. Hac ratione Catullus
Parthos vocat sagittiferos.
Erythra, seu Erythrae. Sidon. Forte sagittiferas Euam populatus Erythras. De Orientalibus populis Val. Flaccus lib. 5. Quos neque Iber, neque tuta suis aurora sagittis Sustinet. Per auroram intelligit orientales.
Sarissae dicuntur hastae Mecedonum. Ouid. lib. 12. Qui clypeo gladioque, Macedomaque Sarissa. Lucan. lib. 8. Primi Pellaeas arcu fregere Sarissas.
Smaragdo gemma viridi, et oculorum aciem recreante abundant Erythra, et Scythia. Claudia. Inter Erythraeos surgentia colla sinaragdos.
Reperitur etiam in India, et Cypri aerifodinis. Plinius ait Aegyptiorum, Scythicorumque smarag dorum tantam esse duritiem, ut nequeant vulnerari. Ait et Scythicos omnium esse nobilissimos.
Sistrum tinnulum est instrumentum ab Aegyptiis repertum, quo utebantur in sacris Ifidis, unde Siftrati Aegyptii dicuntur. Mart. Linigeri fugiunt calui, sistrataque turba. Ouid. lib. 3. Eleg, Quid nunc sacra iuvant, quid nunc Aegyptia prosunt Sistra?
Saccaro.
Saccarum dicitur mel in arundinibus collectum instar gummi candidum, et dentibus fragile. Saccarum autem fert Arabia, sed laudatius India.
Cassiterides decem sunt insulae in Hispania, ex quibus effoditur Stannum, quod Cassiterum appellatur. Diodorus ait venam stanni esse in Britannia, iuxta Helenum promontorium, quod nunc Cornubiam vocant.
Mantuanus Apeninum saxosum, Pamphilus Ceraunia scopulosa, Calentius Pelion lapidosum vocant, quod eo loca saxis abundent.
De Eryce monte Siciliae. Seneca in Medaea: Quaecumque generat invius saxis Eryx,
Pergamus Attali regia, Memphis, et Babylon urbes ingeniosae fuerunt in texendis staminibus. Politianus in Rust. Textile nec tenero subtegmine fulgurat aurum, Spirantes referens vultus,
quae Pergamos olim Artifici descripfit acu, quae stamina Memphis, Quae Tyros et Babylon radio pinxere sonanti.
Hammanientes Cyrenaicae regionis populi domos sale montibus suis exciso, ceu lapide construunt.
Sunt etiam in Saxonia Salinae uberrimae, et argentifodinae ab Othone primo inventae.
Alos urbs Achaiae, a sale ibidem reperto meruit nomen.
In Ormeno monte Indiae quum sal eruitur, et instar lapidum caeditur, fertur postea renasci mira ubertate.
Apud Cyprum sal hammoniacum dicitur, quod in arena reperitur.
Bisuntum, urbs est Burgundiae, in cuius agro duo sunt fontes, alter aquae dulcis, alter unde sal igne densatum conficiunt, candore praestans, et maximum eius gentis vectigal.
Tarentini sale abundant candidissimo, atque fossili, quem Plinius ait esse omnium suavissimum.
Apud Bactros amnis Ochus, et Iaxartes ex appositis montibus deferunt salis ramenta.
Sunt et in Africa lacus turbidi salem ferentes.
in Carris Arabiae oppido muros domosque massis salis faciunt, aqua ferruminantes.
Ameria urbs Umbriae fuit quondam salicibus ferax. Verg. Atque Amerina parat lentae retinacula viti.
Setabum genus est lini, sudariis aptissimi, et tenuitate praecipui, quo abundat Hispaniae urbs Setabis nomine. Catullus: Nam sudaria Setaba ex Iberis miserunt mihi muneri Fabullus et Verannius.
Spartum herba est in Hispania frequens, qua optimum etiam conficitur linum. Strabo ait in Hispania campum esse Spartarium, a Sparti multitudine nuncupatum.
Scombraria insula est, vel promontorium contra Africam, scombris piscibus abunduans. Unde nomen tractum.
Saliuncam herbam brevem et foliosam multae suavitatis gignit Pannonia, et Norica.
Sues in Arcadia adeo saginantur, ut Plinius scribat Soricem in corpore cuiusdam praepinguis nidificasse.
Struthiocameli aves sunt in Africa, et Aethiopia, tantae magnitudinis, ut altitudinem hominis insidentis equo superent, et celeritate vincant.
Salmo fluviatilis in Aquitania, praefertur marino.
Sampsucus herba est Mitylenis plurima, qua optimum conficitur oleum, quod Sampsucinum dicitur.
Optima specula olim fiebant Brundusy, stanno et aere mixtis. Autor Plinius.
Rhodi LXXIII. milia signorum fuisse, Mutianus apud Plinium testis est.
Sinopis primum inventa est in Ponto, Inde nomen a Sinope urbe. Nascitur in Aegypto, Balearibus, Africa, sed optima in Lemno et Cappadocia.
Siliqua arbor nascitur frequens in Syria, Ioniaque, et circa Gnydon, atque in Rhodi semper comantibus foliis.
Mare rubrum, et totus Orientis Oceanus refertus est syluis.
Tylos quoque insula maris Persici, qua spectat Orientem.
Suber praecipue nascitur circa Elidem, aut Partam. Plinii temporibus nascebatur in Italia.
Mauri mapalia sua tegunt scirpis, tanta eorum multitudine affluunt. His et nautae in Pado velificant.
In Leborino Campaniae agro tanta est stipularum crassitudo, ut eis ligni vice utantur.
Plin. lib. 19. ait, montes Thraciae scatere serpillo.
Spongiae mollissimae sunt circa Lyciam, In Hellesponto asperae, Densae circa Malaeam.
Sarcocollam paruae arboris lacrimam habet Persis.
Sandaracam pigmentum, Topazos sive Topazonos rubri maris insula. Selenitem gemmam Arabia. Sesamum frugem India. Syroperdicem avem perdice minorem, Antiochia. Synthicen herbam Boeotia. Stoechadem herbam odoratam Stoechades insulae.
Sideritem gemmam Arabia. Silurum piscem Nilus. Scorpiones, Africa.
ORicos, seu Orithos civitas est iuxta Epirum, abundans Terebintho arbore, quae propterea vocatur Orithia. Verg. lib. 10. Inclusum buxo, aut Orithia Terebintho Lucet ebur.
Syria quoque habet Erebinthum, maxime in Damasco.
Talpis scatet tota Boeotia, praeterquam Coronea urbs, ubi nec gignuntur,nec allati vivunt.
Plinius ait talpas in Orchomeno cuncta subruere.
Sabaea regio Arabiae, et tota ferma Arabia abundant thure. Plinius: Sabaei Arabum propter thura clarissimi. Val. Flac. lib. 6. Argon. Hac quoque thuriferos felicia regna Sabaeos. Vergilius lib. 1. Aeneid. Centumque Sabaeo Thure calent arae. Idem: India mittit ebur, molles sua thura Sabaei.
Minaei Arabiae populi, primi commercium thuris fecere, maximeque exercent.
Abundat etiam thure Panchaia regio Arabiae. Lucr. lib. 2. Araque Panchaeos exhalat propter odores.
Thure quoque nobilis est Libanus, mons Phoeniciae. Ausonius: Florum spirat odor, Libani ceu montis honor thus.
Topazio lapide precioso abundat Topazios insula maris rubri, a qua et nomen sumpsit. Reperitur et in Arabiae insula, quae Chytis vocatur.
Scribit Plinius in Taprobane insula tantam plerisque in locis testudinum reperiri multitudinem, ut earum superficie contegantur
habitantium familiae.
In Carmaniae angulo sunt Chelonophagi (inquit Plinius) testudinum superficie casas tegentes, et carne vescentes. Sunt et in Africa plurimae.
Testudines tantae magnitudinis habet Indicum mare, ut singularum superficie habitabiles casae integantur, atque inter insulas rubri praecipue maris, his navigent cymbis.
Troglodytae cornigeras habent, ut in Lyra annexis cornibus latis, sed mobilibus, quorum in natando, remigio se adiuvant.
Taeda arbor, nuptiis quondam sacra frequens est in Calabria.
Thapsia ferula syluestris, nomen sumpsit a Thapso insula, in qua abundat.
Reperiuntur tigres in India apud Prasios populos, magnitudine duplici, quam sit Leo. Iuvena. Indica Tigris agit rabida cum Tigride pacem.
Sunt et frequentes in Hyrcania, et Armenia, quae propterea Hyranae et Armeniae dicuntur a poetis. Vergilius: Daphnis et Armenias curru subiungere Tigres Instituit.
Dictuntur et Gangeticae a Gange. Ouidius lib. 6. Meta. Nec mora traxit Ityn, veluti Gangetica ceruae Lactentem foetum per silvas Tigris opacas.
Eadem ratione dicuntur Caucaseae, a Caucaso monte Scythiae. Syllius: Caucaseam lustrans virgato corpore Tigrim.
Et Caspiae, a Caspia Scythiae regione. Claud. Si tu sancta Ceres, et te non Caspia tigris Edidit.
Parthicae a Parthia. Idem: Quem Parthica tigris velat.
Prope Niphatem Scythiae fluvium sunt etiam tigres. Sido. Aut ut Tigriferi pharetrata per arua Niphatis.
Tarandum animal tauri magnitudine, et pelle versicolore (qua scuta fiunt) sert Scythia.
Torsio piscis est similis Delphino, praeterquam rostro. Hunc gignit mare Ponticum.
Thrissas in Tyberi fluvio laudatissimas reperiri scribit Plinius. Has in Aegypto circa Meroae staguum, coloni flebilibus
numeris escae vice deceptas expiscantur.
Strabo ait Thynnos pisces mirae magnitudinis in Hispania reperiri, cosque glande vesci prodit.
Thriciae pisces sunt frequentes in Istro, ex quo quum in mare venerunt nunquam postea remeant.
Thymallum piscem magnitudine cubitali'gignit Ticinus Italiae fluvius.
Tubera poma, seu cibi in magnis olim deliciis fuerunt. Asiae nobilissima extitere circa Lampsacum, et Alopeconesum. Graeciae vero circa Elidem. Praestant Africana. De his Martia. Rumpimus altricem tenero de vertice terram Tubera: Boletis po ma secunda sumus.
Ausonius telam commendat Persicam. ubi ait: Laudet Achaemenias Orientis gloria telas, Molle aurum palliis Graecia texe tuis.
Commendatur Aegyptia ob praecipuam lini bonitatem, vel quod multis liciis (quae polymita dicuntur) texere docuerint. Lucanus lib. 10. Ut mos est Phariis miscendi licia telis.
Setabis urbs Hispaniae tela claruit. Syllius lib. 3. Atque altrix celsa mittebat Setabis arce, Setabis et telas Arabum sprevisse superbas Et Pelufiaco filum componere Nilo.
Clitumnus fluvius est Umbriae, cuius aqua pota candidos boves (qui ibidem sunt frequentes) reddit. Statius lib. 1. Syl. Aut praestent niveos Clitumna novalia tauros.
Mevania oppidum est Umbriae, Clitumno fluvio propinquum, ferax taurorum et armentorum. Lucan. lib. 1. Est qui tauriferis ubi se Mevania campis Explicat.
Taxus arbor est feralis, baccas proferens venenatas, a qua toxicum velut taxicum appellatur. Frequens est in Hispania et Corsica. Unde Vergilius: Sictua Cyrneas fugiant examina taxos. Plinius ait, Arcadiae taxos tam praesentis esse veneni, ut si quis sub iis dormiat, cibum've capiat, slatim moriatur.
Alexandria et Assyria tapetibus claruerunt, qui inde
Assyrii et Alexandrini vocantur. Statius lib. 2. Thebaid. Fuderat Assyriis extincta tapetibus alto Membra thoro.
Baiae civitas est campaniae, in cuius agro calidae sunt aquae ad voluptatem, et varios morbos aptissimae. Unde et thermae Baianae celebratae sunt.
Tragonis, seu Rhagion, herba nascitur in Creta tantum insula in maritimis, lunipero similis, et semine, et folio, et ramis.
Trogetes arbor nascitur in infriore. Cyrenaicae parte.
Thymus, seu Thymum, herba est apibus gratissima, qua abundant Hybla et Hymettus. Vergil. in Buc. Nerine Galataea, thymo mihi dulcioe Hyble. Mart. lib. 5. Hyblaeis madidas thymis placentas.
Plinius ait Bizantium Africae campum centenos quinquagenos tritici modios reddere, aitque missa Augusto ex uno grano quadringenta paucis minus germina, et CCCXL. stipulas Neroni ex uno grano.
Cum centesimo quidem et Leontini Siciliae campi fundunt. Sunt imprimis feraces tritici tota Betica et Aegyptus.
Thracia tantam habet tribulorum copiam, ut corum foliis equos saginent, qui ad Strymona habitant.
Tragelaphi animalia suxta Phasim Colchorum amnem, nec alibi nascuntur.
Idem ait Turdos frequentes in Germania cerni, maxime hyemis tempore.
HAbet Samos insula figulinum lutum, conficiendis vasi (quae in esculentis laudantur) aptissimum. unde Tibullus libro 2. At tibi laeta trahant Samiae convivia testae.
Cumae quoque civitas Campaniae vasis olim terreis gloriabatur. sidem Tibullus: Fictaque Cumana lubrica terra rota.
Corinthus urbs Graeciae, prima toreumatum, vasorumque luxuriam commenta est, quae Corinthia propterea dicuntur, et eorum amatores Corinthiarii. Suetonius in Augusto: Pater argentarius,
ego Corinthiarius. Statius: Aeraque ab Isthmiacis auro poriora metallis.
Abundat venenis, et herbis veneficis Thessalia. Tibullus lib. 2. Quicquid et herbarum Thessala terra dedit. Propertius li. 1. Et bibere e tota toxica Thessalia. Luca. lib. 6. Thessala quinetiam tellus herbasque nocentes Rupibus ingenuit. Ouid. libr. 3. Nam mea Thessalico languent devota veneno Corpora.
Pontus quoque veneficis abundat herbis. Vergi. in Buc. Has herbas, atque hae Ponto mihi lecta venena, Ipse dedit Maeris, nascuntur plurima Ponto.
Colchos, et Iberia sunt etiam feraces veneni. Horatius: Herbasque, quas Colchos et Iberia Mittit venenorum ferax.
Scythia. Statius lib. 4. Thebaid. Et Scythicis quoties armata venenis Colchis aget.
Athrax urbs est thessaliae, itidem veneni ferax. Valerius Flaccus lib. 6. Argon. Quamuis Athracio Lunam spumare veneno Sciret.
Citea urbs fuit Colchorum, veneficiis famosa. Propertius libro 1. Tunc ego crediderim vobis et sidera, et amnes Posse Citaeinis ducere carminibus. Unde et maga Citaeis ab eodem vocatur libro 2. ubi ait: Non hic herbavalet, non hic nocturna Citaeis, Non per Medeae gramina cocta manus.
Phasis fluvius Cochorum. Ouid. Quid te Phasiacae iuverunt gramina terrae?
Seres populi sunt orientales, apud quos arbores sunt, non folia solum, sed lanam quo que tenuissimam proferentes, ex quarum frondibus, caniciem depectunt aqua perfusam, et ex vellere vestimenta conficiunt, quae vocantur Serica. Vergil. lib. 2. Geor. Velleraque, ut foliis depectunt tenuia Scres. Propertius lib. 1. Quid relevant variis Serica textilibus?
Miletus urbs Ioniae, Lanarum et vellerum praestantia, magnam quoque meruit laudem. Martial. Nec Miletus erat vellere digna tuo. Horatius lib. 1. Epist. Alter Mileti textam cane peius et angue Vitabit chlamydem. Vergil. lib. 3. Georg. - Quamuis Milesia magno Vellera mutentur, Tyrios imitata colores.
In Pellene Achaiae civitate diversae vestimentorum formae fieri consueverunt. Vestes Pellenicae adeo nobiles fuerunt, ut
in Iunonis ludis ac certaminibus, victori Laccrna Pellenica praemii vice daretur.
Pteleon urbs Thessaliae, nomen habuit ab ulmorum frequentia.
Sunt qui uclint Italiam a taurorum, boum, vitulorumque multitudine et praestantia nominatam. Graeci enim (inquit Gellius) Italos vocant vitulos.
In Creta insula centum fuerunt urbes. Ouid. lib. 6. Fama novi centum Cretaeas forsitan urbes Implesset monstri. Iden in Epistol. Non ego te Crete centum digesta per urbes Aspicam.
Aegyptii regnante Amasi viginti milia urbium habitaverunt.
In Bactrianis mille urbes fuerunt, in Italia septingentae.
Tarraconensis Hispnaia continet oppida CCXCIII.
Polybius scribit trecentas Celtiberorum urles a Tiberio Graccho expugnatas.
Vivaria animalium (inquit Volaterranus) ad ria milia in tota Britanniae insula cernuntur.
Urtica piscis adhaerens scopulis frequens est in Chalcide Euboiae.
Unguentum Rosaceum optimum estapud Phaselidem, Neapolim, et Capuam: Crocinum in Cilica, et Rhodo: Nardinum, apud Tarsum Oenanthinum et Omphacinum apud yprum: Adramictinum, Amaranthinum, Coum, Melinum, Metopium, Mendesiim, in Aegypto: Iridis optimum apud Elidem. Fuit et Agathula insula unguento nobilis, una earum, quae Sporades dicuntir. Item Syria. Propertius libro 2. Quum dabitur Syrio munere? lenus onyx.
Antiquitus laudatissimum fuit unguentum in Delo insula. Terrarum omnium accommodatissina unguentis est Aegyptus. Ab ea Campana est proxima copia ???osae. Bathylli populi, Cyprii, Cyziceni, Corinthii, unguentis nadent.
In Mysia ursi sunt albi tanto infecti veneno, ut canes venantes solo afflatu perimant.
Apud Rhoxolanos et Lituanos maximi capiuntur uris, qui mansuefacti regibus sunt in delicus.
Uri animalia sunt magnitudine tauri, quae in Germaniae syluis reperiuntur.
Ululae in Borsippa, Assyriae civitate, mirae magnitudinis, ac cibo expetitae inveniuntur.
Gonoessa, Aetoliae civitas, perpetuis ventis agitatur. Seneca in Troade, An carens nunquam Gonoessa vento.
Uniones gemmae reperiuntur in Gange. Mantuanus: Unioque ingenti cardens Gangeticus orbe.
Plinius ai Sidonem vitri officinis quondam fuisse nobilem. Idem lib. 5. Sidonem vocat vitri artificem.
Vitra fiunt in India e crystallo. Et ob id nullum comparatur Indico.
Iuba apud Plinium testis est Unedones arbores esse in Arabia quinquagenum cubitorum altitudine.
Habuit insula Taprobane vicos 700. quos pagos dicimus.
Vultures non aliorsum dicuntur Caucasei, quam quod in Caucaso bundent. Verglius in Buc. Caucaseasque refert volucres, furtumque Promethei. Hnc orta poetarum fabula de Prometheo, quem ibidem rodi a vulture fabulantur.
Padusa fluvius Ravemae vicinus plurimum habet uluae. Mantuanus: Et uluiparae tellus ucina Padusae.
Tmolus mons Lydiae, Falanus, et Massicus Campaniae, Aulon Calabriae, optimo abundant vino. Tmolus: Syllius libro 7. Atque ex illo tempore dives Tmolus. Ouiduis libro 6. Metamorpho. Deseruere sui nymphae vineta Tmoli. Falernus. Varo: Quod far companandum Campano? Quod triticum Appulo? Quod vinum Falemo? Tibullus: Nunc mihi fumosos veteris proferte Falernos. Massicus: Horatius, Est
qui nec veteris pocula Massici. Vergilius lib. 7. Vertunt felicia Baccho Massica: Aulon: Horatius, ET amicus Aulon Fertilis Baccho minimum: Falernis Invidet uvis. Martialis: Nobilis et lanis, et Baccho fertilis Aulon, Det pretiosa tibi vellera, vina, mihi.
Gaurus quoque mons Campaniae, vinum habuit laudabile, ut Falernus.
Commendatur et vinum Lesbium. Propertius lib. 1. Lesbia Mentoreo vina bibas opere. Horatius: Hic innocentis poculae Lesbii Duces sub umbra. Aristoteles (ut scribit Gellius libro. 12.) aegrotans gustato vino Rhodio, inquit. Firmum hercle vinum, et iucundum. Degustato inde Lesbio, Utrumque, inquit, oppido bonum, sed suavius Lesbium.
Methymna civitas fuit in Lesbo, vini bonitate nobilis. Verg. lib. 2. Georg. Quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos. Sylius lib. 7. Ac Methymna ferax, Latiis cessere Falernis.
Caecubum oppidum Campaniae commendat etiam vini bonitas. Maritalis:Caecuba Fundanis generosa coquuntur amicis. Hora. Caecubum, et praelo domitam Caleno Tu bibes uvam.
Fuit et in Caleno urbe Campaniae vinum generosum. Iuvenalis: - Quae molle Calenum Porrectura viro miscet sitiente Rubetam.
Formiae urbs iuxta Caietam, antiqua Laestrygonum sedes, fuit nobilis vino. Hora. Mea nec Falernae Temperent vites, neque Formiani Pocula colles.
Setina urbs Campaniae superbit etiam vini bonitate. Martialis lib. 4. Tu Setina quidem semper, vel Massica ponis.
De Surrento Campaniae oppido, Martialis: Surrentina bibis, nec Myrrhina picta, nec aurum Sume, dabunt calices haec tibi vina suos.
Habuit et praedulces uvas Alba urbs Itlaiae. Martialis: Hoc de Caesareis mitis vindemia cellis Mittit, Iulaeo quae sibi monte placet.
Fundanum etiam commendatur a Fundis oppido Campaniae. Martial. Haec Fundana tulit felix Autumnus opimi.
Messana urbs Siciliae, a Mamertinis Campaniae populis habitata optimum ferebat vinum. Martialis: Amphere Nestorea tibi Mamertina senecta Si detur, quoduis nomen habere potest. Plinius: Quartum curriculum obtinuere publicis epulis a divo Augusto Mamertina, circa Messanam in Sicilia genita.
Chios insula maris Aegei, et Aruisium in ea promonterium laudantur vini praestantia. Syllius libro 7. Et Ambrosiis Aruisia pocula succis.
Veientum Ethruriae oppidum. Horat. Qui Veientanum festiae potare diebus. Martial. lib. 2. Veientana tuam si domat uva sitim.
Aminaei populi fuerunt, ubi nunc est Falernus, quorum regio Aminaea dicebatur vini feracissima. Verg. lib. 2. Georg. Sunt et Aminaeae vites firmissima vina.
Thasus insula maris Aegei vinum habuit laudabile. Vergil. lib. 2. Georgic. Sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albae.
Mareotis pars Aegypti itidem. Horat. Mentemque lymphatam Mareotico Redegit in veros timores. Statius lib. 3. Syl. Sparsit Tyrrhenae Marcotica vina Mineruae. Hoc vinum durat in longam vetustatem.
Naxos insula maris Aegaei, a fertilitate vini Dionysia dicta est. Unde Pontanus vitigenam eam appellat, dicens: Hanc post vitigenae spaciantem littora Naxi. Bacchicam Statius lib. 4. Achil. Lemnos, et a tergo decrescit Bacchica Naxos.
Maronaea urbs Ciconum laudata est vino, quo Ulysses inebriavit Polyphemum. Tibullus: Victa Maronaeo foedatus lumina Baccho.
Methone quoque urbs in Thracia, nomen habuit a vini copia. Nam Methin Graeci ebrietatem vocant.
Tarraco in Hispania, etiam vino claruit. Syllius libro. 3. Dar Tarraco pubem Vitifera, et Latio tantum cessura Lyaeo.
Vina apud Graecos celebrata fuere Prannium Cereri sacrum, Chium, Thasium, Lesbium, Creticum, et qpud Syracusanos Polium, Coum, denique et Rhodium.
Celebrantur et alia pleraque loca vini bonitate, quae omnia longum esset recensere. Propterea summatim subiiciamus, quod in compendium redegimus ex Plinio lib. 14. cap. 10. Augustus (inquit) Setinum praetulit cunctis. Antea Caecubo erat generositas in palustribus populetis. Secunda nobilitas agro Falerno. Nafcitur Gauranum in summis collibus, mediis Faustinum, imis Falernum. Albanae uvae sunt praedulces. Surrentina in vineis tantum nascuntur, convalescentibus maxime probata propter tenuitatem, salubritatemque. Nam quae spissa sunt, non adeo prosunt morbis. Surrentino medici nobilitatem dabant. Certant massica aeque ex monte Gaurano. Praeponuntur Calena, et quae in vincis arbustis que nascuntur, fundana. Augustus probavit Mamertina,
circa Messanam Siciliae genita. Potulana ab autore dicta etiam laudantur, Retica Falernis tantum posthabentur a Vergilio. Hetruriae palmam Luna habet, Liguriae Genua, inter Pyrenaeum Alpesque Massilia. Hispaniarum Laletana, copia nobilitantur. Elegantia vero Tarraconenfia, atque Lauronesia, et Balearica ex insulis, Italiae primis conferuntur. In summa gloria fuere Thasium, Chiumque. Ex Chio, quod Aruisium vocant. Item Lesbium, quod sponte naturae suae mare sapit. Gratia est et Clazomenio.
Quid autem de Gallicis dicendum? De quibus veteres nihil sere scriptum reliquerunt, ne alienae gentis gloria suam ipsi deprimerent. Existimabant, fuliginem, et tenebras suis inductum iri, si de nostratibus verba facerent. Sciebant enim terram Gallicam populi vittute omnium praestantissimam, vini quoque gloria non esse inferiorem, imo et feliciorem multo. Propterea hoc velut conniventes praetermiserunt: quum tamen sit in confesso Belnensibus. Nivernis, Andegavensibus, Aurelianis, Parrhisivis meliora non reperiri, etiam si exotica omnia conferre libeat.
Sed iam nostrae copiae finem faciamus. Nam tametsi cursim omnia, et velut per transennam attigerimus, remque omnem levi (quod aiunt) brachio excusserimus, satis tamen haec ipsis etiam literarum helluonibus fore cofido. Quod si quis rem parum accurate dicat curatam, curet curiosius. Habebit saltem, ubi doctrinae suae, et cloquentiae neruos exerceat.
CONGRVVM videtur, ut rerum copiam subsequatur penuria. Propterea paucis narrare constitui, quibus locis quaeque res desint, ut animi pascantur varietate, quae tantum voluptatis consuevit parere, quantum ciborum diversitas, mensis. Sed iam hanc rumpamus glaciem, et iter aperiamus lectori. Insula est Carthaginem versus, Gauleegalata nomine, cuius terra Scorpionem dirum animal Africae necat.
Dicuntur et in Clupea emori scorpiones.
Nilus unus omnium fluviorum nullas expirat auras. Plinius.
Sigaros Arabiae est insula, quam canes non intrant. Expolitique circum littora, errando moriuntur.
Tentyrae insulae Crocodili non adnatant, olfactuque incolarum, serpentes fugantur.
Ceruos Africa propemodum sola non gignit, nec etiam ursos.
Asinis (quod sint frigoris impatientes) carent Pontus, et Scythia regiones frigidissimae.
In Arabia Suillum genus non vivit in ullo genere, maxime in regione Scaenitarum populorum.
Mustellae in Boeotiam Lebadiam illatae, solum ipsum fugiunt.
In Ithaca lepores illati moriuntur extremis quidem in littoribus.
In Ebuso, Cuniculi non sunt.
In Olympo Macedoniae monte non sunt lupi. Lupos quoque non gignir Anglia, nec aliunde aduectos nutrit.
In Creta insula non sunt vulpes, nec ursi, nec ullum omnino maleficum animal praeter Phalangium. Item non sunt Cerui, nec apri, nec Attagenae, nec Erinacei.
Plinius ait in Africa nec esse apros, nec ceruos, nec capreas, nec ursos.
Idem ait Cornicem nunquam Athenis aspici.
Hirundines Thebarum tecta non subeunt, quoniam urbs illa saepius capta sit. Nec Biziae in Thracia cernuntur, propter seelera Thesei.
In Creta insula non sunt Noctuae, et si qua invecta sit, emoritur. Rhodos aquilam non habet.
Larius lacus est Italiae transpadanae ad quem Ciconiae non transineant.
In Fidenate agro iuxta Romam, Ciconiae, nec nidum faciunt.
Picus Martius negatur esse in agro Tarentino.
Perdices non transuolant Boeotiae fines in Attica.
Non est ulla avis in Ponto insula, in qua sepultus est Achilles.
Cerasi in Aegypto, nulla cura unquam potuere gigni.
Hedera non nascitur in India, nisi in monte Mero.
In Aegypto et Syria, reges inopia abietis, cedro ad classes feruntur usi.
Magudaris non provenit in Cyrenaica regione.
Thymum herbam apibus gratissimam non habet Arcadia.
In Carina monte Cretae, muscae non reperiuntur.
Templum quoque Herculis, Romae non ingredibantur.
In Aegypto non nascitur Haebenus arbor.
Tineae in Thracia et Phrygia non nascuntur.
India neque aes, neque plumbum habet sed gemmis suis, ac margaritis haec permutat.
Mures non sunt in Paro insula.
Daulis oppidum est non procul Delphis, ubi Lucinia non parit.
Herodotus ait nullos mullos gigni in Scythia, propter immensum frigus.
Montes non habet Lusitania, teste Strabone.
Cicer. ait Anglos oleo carere, et vino, pro quo ceruisia utantur.
Gauleon regio Libyae serpentes non nutrit.
In Goronea Boeotiae urbe talpa non gignitur.
CVr ergo nunc laudum praeco tubicenque tuarum
Has tibi primitias, atque haec monumenta loboris
Offero, et inculta fabricatum incude volumen,
Laurigeris Francisce, puer gratissime Musis?
Hoc fecere tui mores, et candida virtus,
Quae quantum surgit numerosis mensibus aetas,
Tantum habet augmenti, crescitque augentibus annis.
Tanta tib in niveo, tam clara est gratia vultu,
Tantus in ore lepos, tam clarae in corpore dotes,
Ut triplex habeat lapidoso in pectore marmor,
Qui tantum specimen non pleno praedicat ore.
Quo fit, ut hos noster numeros tibi mittat Apollo.