March 2004 Ruediger Niehl markup
could not identify Errata-list items: p. 37 l. 2 canant and p. 111. l. 13. aveniperdam; new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check
image: s001DAVIDIS PAREI Patris I. PHILIPPI PAREI Filii MUSAE FUGITIVAE. In Adoptivis PAREI Fili, accessit GEORGII THURII Pannonii, Poetae cultissimi MUSA POSTHUMA. [gap: illustration] NEAPOLI NEMETUM Excudebat Heinricus Starckius, Sumptibus Iohannis-Caroli Unckelii. ANNO M D C XV.
image: s002TYPOGRAPHUS LECTORI BENEVOLO Salutem.
ANTEQUAM te lectioni horum Poematum Clarissimi et Venerandi DAVIDIS PAREI, huius aevi Theologorum facile principis accingeres, benevole Lector, hoc volui ne nescires: ipso Auctore prorsus imprudente atque insciente illa edita esse: me vero precario, quicquid harum Musarum Fugitivarum est, impetrasse ab humanissimo viro, et publicae rei litterariae studiosissimo I. PHILIPPO PAREO Filio, paternarum virtutum unice aemulo. Si quid igitur minus videbitur tibi facere ad insignem illam genii Pareani deino/thta cogitabis haec puerilis r(aywdi/as exempla esse utique haud vulgaria. vix enim, quantum accepi, aetatis tria lustra peracta Magno pareo, cum in terra patria haec tam praeclara divini ingenii semina spargeret, quibus optimorum quorum cumque voluntates apprime sibi conciliavit, donec in hunc virum tandem benigno Numine exierit, tam amplam messem Ecclesiae Jesu Christi effundens ex divite ingenii sui horreo. Displiceant sane non nulla: dummodo ut a puero scripta, legantur. Certe quidem nec Hercules puer caelum humeris protinus gestavit, Igitur sic tibi persuasum habeto: cum asparagis heic lactucam apponi. Sed nondum te dimitto, mi optime Lector. Irrepserunt pag. 80. nescio unde duo versus postremi: sic te dante etc. Et reliquum etc. quos mea iuxta atque Auctoris, immo et tua causa, haud gravate expunges. Nunc Vale: et studio ac famae PAREORUM fave. Neapoli Nemetum Ex Typographeo meo. Anno 1615. a. d. 24. Augusti.
image: s003Encomium POETICES Recitatum In sollemni Panegyri Illustris Gymnasii Neostadiani ad Hartam. Anno 1613. a. d. 17. Septemb.
DUDUM equidem, o Iuvenes, mens intus percita thyrso
Emicat Aonio, visa haud spernenda fateri
Hosce per ambrosio stillantes rore Nemetes
Quae fortuna meis inopina, obiecit aperte
Cernere luminibus, mirasque haurire querellas.
Est in vicino vesca mons prodigus omni
Tempore castanea, cuius stat saxea moles
Vertice, in aethereas extendens culmina nubes,
Subtus in umbroso patet area longa recessu,
Quam nec adire datur pecubus, nec carpere circum
Gramina luxurie primum apprendentia limen.
Heic sibi, cum quondam, casimiri ductibus, Artes
Insinuare novis sese coepere, Cycnaei
Fautrix [correction of the editor; in the print Frautrix] Melpomene modulaminis aurea sedem
Delegit cunctos non hinc cessura per annos:
Propter eam Cleio lituo spectabilis unco
Crinibus et leviter ridens Elegeia pexis
image: s004
Cecropiisque Thaleia solis animosa residit
Echo autem alternas exercet ludicra voces.
Hoc adeo cuncti meministis, ab aequore Princeps
Cum se Britanno regali dote superbus
Inferret patriae reducem, quo gaudia plausu
Candida restatae môrint per inane choreas.
Hoc primo bene-cessit opus: nec Phocidos olim
Paenituit mutasse larem, Cyrrhaeaque tempe
Externi hospitio populi et Germanide terra.
In pretio semper nam dia Poetica mansit,
Et melicae viguere lyrae plectrique facultas
Has circum valuit laetas hilarare Napaeas,
Fervida ad indigenam sese sociasse Lyaeum.
At postquam labefactus amor: nec pulpita versu
Amplius ulla tonant, musaeaque mella valorem
Amittunt veterem, tandem indignata: quid, inquit,
Hic [orig: Hîc] moror? o Charites vos mecum: linquere gentem
Fert mens ingratam, totaque abscedere terra.
Spernor ego ante alias nec tollor honoribus, artes,
Quas dum multimodis dignari laudibus uno
Ore fremunt omnes, dum Suada incensa loquellae
Se Ciceronaeae, Pyliaeque oratio linguae
Ex cathedris ostentat ovans, deridet hianti
Me vulgus stolidum cerebrosaque turba cachinno.
Vos ergo extremum nunc antra invisa valete,
Vosque valete agri, Pallatinique penates:
At peregrina Deas quae suscipis adventantes
Terra novas salve, talique edocta favorem
Exemplo ne sperne meum: pretiosa ferentes
Damna isti tanto ducent te numine faustam.
Dixit, et averso iam fert vestigia gressu
Visere certa Getas, camposque subire remotos,
Et fecisset, eo nisi puncto tempore Phoebus
Obvius incepti conamina dura negotI
Ipse moraretur, dictisque teneret amicis.
Quis Dea Castalii decus immortale vireti
image: s005
Evaluit tanto mentem percellere motu?
Ut loca desereres pridem tibi amata mihique
Quanto non Paphios Erycina Cnidique [orig: Gnydique] recessus
Et Cypron Idaliumque nemus dignatur honore:
Has nunc mitte iras, mecumque recollige vires
Sub cavea [orig: caveâ] antiquas viridi: quae fata trahantur
Praesagit nobis dudum mens nescia falli.
Priscus honor cum flore novi sese surriget aevi:
Nil desperandum FRIDERICO Principe Musis,
Qui cuncta heroo gerere haud indigna brabeo
Cum meditetur, avis et facta simillima priscis,
Non patietur ut intereat tua, Pieri, foedo
Gloria pressa situ, sed sustentabit alendo.
Flexa Deae mens est, amboque virentibus herbis
Desedere agilem motantes carmine silvam,
Ut chely Melpomene, cithara sic Phoebus eburna.
Forsan et applaudunt nunc ambo Panegyri nostrae.
Sed quid nunc animi vobis Phoebaea Corona?
An vos tanta movent Pimplaeae opprobria Divae?
O quam grande nefas neglecti iniuria plectri!
Eia agedum mecum redivivam efferte Poesin
Laudibus, ut feriat vicina fronte Booten,
Et pretium hymnisonae maius trutinate Camenae:
Nemo Prometheae quam finxit acumine mentis
Terrigenum: sed prima sui cunabula partus
Sortita in caelo est, summoque aequaeva Tonanti
Audit, praegrediens cunctas victrice quadriga
Bellerophontaeas veluti Regina sorores.
Haud ita gemma nitet Poeno Garamantis in ostro
Cum sudum est, radiisque ferit sol qualibet orbem
Inter Hyanteas ut sacra Poetica nymphas
Vibrat laurigera rutilum de fronte Pyropum
Et superat reliquas titulo rebusque gregales.
Quin ergo ebriulas [sic] mihi versu divite pectus
Phoebe Caballinae genialis praebitor undae?
Et per inexpertos mecum delabere campos?
image: s006
Te sine nam tali quid praestem in pulvere, vix dum
Admonet ingressum tremebundi poplitis horror.
Si te nulla tenent vestratis taedia chordae,
Allude et numeris temet tibi redde ferendis.
Si nec Apollineae mulsum insuperabile Suadae
Pro taetris aloes succis vilescere gaudes,
Imple Pegaseo mihi vinnula verba meraco,
Ut condigna suis aptentur carmina rebus,
Nec dulcem taetret fors lympha marina liquorem.
Vos sed prima mihi Parnasides ordia Peithus
Pandite laurigerae; quo sese ab origine iactet,
Queis [reg: Quibus] invecta rotis caput inter nubila condat,
Quo fructu et quantis late utilitatibus undet,
Famaque humanas ut mulceat illice mentes.
Vos pietate viri, columenque decusque Nicrinae
Sublime Eusebies; quorum iam nomina cedro
Transcripsit Libana divinus Apollo, perenni
Ad Sophies aditum rite aeternanda vigore:
Huc faciles adhibete animos, pelagoque phaselum
Vasto commissum pacato impellite flatu.
Floret magnificis mos non spernendus in aulis
Regiaque hunc servant sub utroque palatia mundi
Cardine, maiorum monumenta antiqua tabellis
Pingere Apelleis fastisque inferre superbis
Prima elementa suae numeroso ex ordine gentis,
Ut maiestatis splendor revocetur avitae
Nec vetus intereat venturae gratia proli.
Quod si hoc mortales sibi quaerunt tramite nomen
Atque vetustatis tanta est reverentia canae
Hinc quoque, Calliope, telam exordire tuarum
Ipsa tibi laudum, queis [reg: quibus] iure superba triumphas,
Daedaleoque super te libras astra volatu.
Tu summi gremio quondam nutrita Tonantis
Anticipas mundi fundamina prima creati
Aeternumque chaos longaevi temporis aequas.
Haec illa est cui fonte Deus labra caelite quondam
image: s007
Humida conspersit, dulcem et melligine linguam
Irrorans comitem sibi eam delegit, ut omnes
Per rerum species secum indivulsa maneret.
Idque, Plato divine, nequit te fallere, nec te
Huius ab ore favos Sophiae qui, maxime, suxti
Doctor Aristoteles, terrae decus ambo Pelasgae:
Qui rerum duo prima, Deum, geniumque POETAE
Cunctarum docuistis; opus mirabile mentis!
Nam Deus artifici sicut creat omnia dextra
Cotidiana [correction of the editor; in the print Quottidiana] colens sibi notaque pensa laborum,
Floribus aestatem, nec non Cerealibus ornat
Frugibus autumnum dulce-arridentibus uvis,
Pinnigero accumulat spumosum Nerea pisce
Et terram armentis saeclisque volucribus aethram:
Sic divinarum sese aemulus assecla rerum
Per varias operum formas exercet, et altam
Quo pote persequitur vates imitamine mentem;
Ipse sibi aestates, sibi ver, sibi frigora fingit,
Et quicquid ductrice juvat formare Minerva,
Iurares non esse hominem, qui talia factat.
Nec certe est: cui quippe suos sapientia oportet
Humana incurvo submittat poplite fasces.
Aspice ut innatae sine vi rationis et usu
Frigeat ars hominum, et ceu pondere cassa vacillet!
Non secus ac laceris sonipes ruit ille lupatis
Et moderatrices longe aspernatur habenas:
Nec quae vera viae, nec quae nocitura moratur,
Non ita Phoebicolae virtus divina Poetae
Auxilio famulae semper rationis adhaeret?
Qua sine se demum similem sibi praestat, et ardet
Extra adytum mentis caelesti fomite rapta
Tum vatis tum fervet opus, tum pectore Apollo
Regnat inexhausto proritans gurgite carmen!
Hinc liquet humanis quantum anteferenda Poesis
Sordibus, et quo se fateatur iure propinquam
Ipsa Deo, aeterni quicum sine origine saecli
image: s008
Hae potiora sibi meret ornamenta Thaleia.
Sunt tamen (haud dubito) segetem hanc qui laudis iniquis
Primitiam manibus nobis decerpere sudant:
Et nos fulmineo stat contra orator hiatu
Iura vetustatis sibi propugnare laborans:
Splendida grandaevi cui si consensio saecli
Derogat invito tanti proscenia honoris
Cedere fas victo est: laurus manet ista Poetas.
Haud etenim veterum nequiquam [correction of the editor; in the print necquicquam] scripta fatentur
Harmonicae Venerem multo ante Poesios, inter
Mortales prisci viguisse haud segniter aevi
Prosa rudimentis quam tandem augescere seris
Coeperit haud pendens metricarum examina legum.
Omnia dulciloquo sonuerunt tinnula versu
Sacra profana, forum et trabeati scita Senatus,
Daedaleaeque Sophorum artes, quas repperit aetas
Prisca, et perpetuo venerantur honore nepotes.
Quis pede Theologies [orig: Theulogies] casto templa ardua primus
Endogredi est ausus? naturae operosa latentis
Quis studia e tenebris nostros deduxit ad usus
Princeps? quis caeli signare in cortice motus
Primitus addocuit? quis cultum hominumque animantumque
Et miro ambages descripsit acumine mundi?
Nonne omne aeterni hoc opus est et cura Poetae?
Sed manet haud dubie iam laus haec vatibus omnes
Illibata dies et debita adorea doctis,
Teste vel invidia [orig: invidiâ]; neque longius immoror istis.
Vellicat auriculam mihi Phoebus, perque sequamur
Splendidiora inquit, quarum se prodiga rerum
Offeret oranti fecundo copia cornu.
Iamque adeo horrentes mihi suggerit ille ferosque
Primigeni cultus saecli, et deserta locrum
Frondiferasque domos hominum, communia tecta
Capris montivagis et dura cubilia rupes:
Quae commutarunt facie meliore Poetae.
Nam cum tam foedo squalerent omnia ritu
image: s009
Ut vix humanam posses discernere vitam
A genere immani vulgoque rapace ferarum
Non tulit hos mores, sed turbam affata sororum
Calliopea novem mox verbis talibus infit:
Hactenus aegre animi potui celare dolorem,
Et tamen occului, plectrum hoc cytharamque docentem
Testor, quae pridem tractavi parcius: at iam
Nequiquam [correction of the editor; in the print Necquicquam] reprimo gemebundo pectore curam.
Est genus in terris (neque vos nescitis) Olympo
Affine ingeniis, et nostro munere dives,
Si feritas adscita novo non crescerer auctu.
Hoc Deus omnisator rerumque altissimus auctor
Imbuit haud minimo divini seminis haustu
Et reliquas superare dedit virtute cerebri
Nobiliore feras, quascumque alit orbita mundi.
Sed furor oblitum trahit in contraria vulgum
Barbaricus, decorisque cadit tam gloria dulcis.
Si mea cum vestris quicquam valuere [orig: valuęre] sonoris
Plectra animata modis hucusque, ira ignea summi
Seu placanda Iovis, seu caeli immanior olim
Tempestas sedanda fuit, seu flamina Cauri,
Exite Empyreis sanctissima numina templis
Nec nos terrestres pigeat descendere in oras,
Phoebe pater sume auratas tibi, maxime, chordas
Sylvicolasque excire cavis conare latebris
Legibus immunes, neque candida iura colentes.
Assensere [orig: Assensęre] omnes, niveis per inania plantis
Iam volitant, ferit astrigerum Symphonia caelum.
Postquam devenere locum, et mulcentibus auras
Implevere sonis, melica dulcedine captus
Emicat huc illucque ingenti coetus ovatu
Ex agris, tegit agrestem toga frondea turbam:
Canities inculta iacet, stant lumine torvo
Agmina et audito mollescunt pectora cantu.
Ecce autem inter eos auscultat ephebulus Orpheus
Atque oculis bene cuncta legit, fervetque legendo.
image: s010
Protinus accessisse Deas, primamque tenellis
Attingit leviter, subridens dulce, lacertis
Calliopen, mox veste tenens mox deinde remittens,
Ac tandem aureolum circum audet serpere collum,
Illa probat studium, sacram puerique salivam
Illinet oscillo, et divino numine complet,
Appendens humeris citharae venerabile donum.
Omine firmatur puer et suspensa recingit
Plectra manu, Aonio mox pangens carmina filo
Aemulus ac vivo spatiatur cespite Vates.
At postquam penitus concepit pectore Phoebum,
Edocet humanae ratio ceu dissona vitae
Postulet hirsutos pecudum deponere cultus,
Vivere foederibus iunctos et legibus uti
Pro silvis habitare domos et recta iugosis.
Conversi heic animi mandata capescere Vati
Haud lenti: pars coctilibus (mirabile visu!)
Invigilat muris, pars sternere robora ferro
Ardet, et apta operi loca pars sibi gnaviter optat.
Deinde Magistratum, sanctum quoque deinde Senatum
Eligit unanimi populorum concio mente,
Sic ergo inter se coeunt et foedera iungunt
Sola vaticini permoti voce Poetae.
O munus vere aureolum! quis flumine laudes
Maeonio tantas satis exornate potessit?
Nunc equidem haud dubito audaci contendere voce
Dispereat quisquis morsu lacerare POESIN
Occupat insano, aut ipsos temerarius audet
Divino ardentes cestro traducere vates!
Nam qui nil dignum chartis vivacibus edit
Ille nihil latrat nisi facta aliena sileri
Omniaque aeternas Erebi vanescere in umbras
At quos illiciis famae trahit ardor honestis
Atque aliorum etiam iuvat inspectare labores
Perpete donatos vivae splendore Camenae,
His desiderium nunquam decrescit Olorum,
image: s011
Qui prope Pegaseos uberrima flumina fontes
Gesta ducum et quicquid pulchrae virtutis, ad ipsos
Extollunt superos praeclara [orig: praeclarâ] carminis aura [orig: aurâ].
Qualis et Andini vox indefessa Poetae
Smyrnaeique senis ferit ardua sidera cantus.
Pluria ne memorem celeberrima lumina, quorum
Absque foret radiis et lampade pristina virtus
Quae nox historias sepeliret oborta vetustas?
Credamne Atridas duo pectora mascula bello
Et fortem Aeacidam prope inexpugnabile fulmen
Dardaniis, potuisse nova revirescere fama,
Cotidiana [correction of the editor; in the print Quottidiana] nisi adiicerent alimenta Camenae?
Quei nostris atrox inclaruit auribus Hector,
Hector spes Phrygiae murusque adamantinus urbis?
Nonne id Maeoniae quoque praestat gratia Musae?
Invictae pietatis opus, dextramque valentem
Bellis dum memorat magni tuba clara Maronis,
Vivit et Aeneas nullo ignorabilis aevo.
Quid vos Scipiadas referam, queis [reg: quibus] spiritus ENNI
Reddidit aeternam post tristia funera vitam?
Quid vos Emathiae contraria robora pugnae,
Te Iuli, et te Magne, quibus rediviva per omnes
Lucano cantante dies stat gloria, dicam?
Quid Maecenatem Tuscum narrabo Quiritem?
At quem fautoren Venusini auramque poetae!)
Aemula Pindaricae quem tanto mactat honore
Musa lyrae, ut citius fugientes defore Rheno
Lymphas crediderim, quam famae exhaustus Ethruscae
Fons Aganippaeis manet defectior undis.
O utinam CASIMIRE tuas quoque pingere laurus [orig: laurűs]
Susciperet non nemo tuba graviore canendas
(Nunquam te possum non nostrae intexere Musae)
Quanto se assereret vatum nova gloria plausu.
Nam quoque tu non lentus eras vel Marte tueri
Dilectam Patriam, aut studio refovere Camenas,
Obvia quorum utrinque operum monumenta supersunt.
image: s012
Scilicet addicto qui nutrit pectore Musas
Huic ope Musarum quoque convenit esse beato.
Semper enim alternant studiis et amore Poetae
Quos voluere colunt rursumque coluntur ab illis.
Ac si Semideis decus est placuisse Monarchis
Quis veta Aurorae quin se pernice quadriga [orig: quadrigâ]
Dedita Terpsichorae sanctissima pectora tollant
In caelum, et tangant sublimi vertice Olympum
Nam quo vaticinos fuerit complexa favore
Heroum veterum non cura indigna maniplos
Tam notum est clarumque huius quam tela diei.
Iulius Hesperiae caput insuperabile Romae
Qui non ferre parem poterat nulli esse secundus,
Ingentemque suis subiecit fascibus Orbem;
Non tamen erubuit Clariam affectare palaestram
Qua pulchra Aoniis fervebat arena Poetis.
Cumque adeo aequales inter vel maximus esset
Ingenio, Ausoniae promptissimus alite Musae,
Maluit extremis ultro considere sellis.
Ut testaretur proprii esse alienus honoris
Primas nobilibus deberi iure Poetis.
Scenica sic quondam felix Aeneidosauthor [reg: auctor]
Atria si quando subiit surgente theatri
Consessu integri speciosa [orig: speciosâ] sensit honores
Confieri ingentes sibi poma [orig: pomâ], qualis et ipse
Ivit honoratus Romano poplite Caesar.
Te Maro, te dico doctrinae fertile pectus
Omnigenae, et nitida [orig: nitidâ] vates divine Minerva [orig: Minervâ]:
Quem pius Angustus, Phoebi proh quanta voluptas!
In tantum duxit victuro nomine dignum,
Ut potius sacra Eunomies et iura Themistos
Omnia legiferae velit interrupta silere,
Quam non addici memori immortalia famae
Carmina, quae genio non aversante canebas,
Iam Calabri oblitum quei debeat esse poetae
Vel Mausoleo decus aequiparabile cippo?
image: s013
Huius enim statuam propriae superaddere tumbae
Vivus adhuc iussit victrici Scipio dextra [orig: dextrâ],
Ne simul umbrosi vada lethi fama subiret
Vatis, sed solido conscripta adamante vigeret.
Quid Phalaris crudae nempe ille tyrannidis unus
Insigne exemplar? Qui se laudabile quicquam
Praestitit exuta [orig: exutâ] paullum feritate lupina [orig: lupinâ],
Hoc (credo) solum esse potest, quod cultibus acrem
Certis Stesichorum positoque ex marmore templo
Iussit honorari vitali lumine cassum.
Nonne Philippiades, quondam victoria totum
Cui dedit aurigans laetis successibus Orbem
Posthuma Maeoniae sic fovit pignora Musae,
Ut lecti secum communia regna tenere
Vatis opus tanti mandaret, eburnea regis
Qua cervix, solitam carpebat nocte quietem?
Nonne quoque aureolis scintillans capsula signis
Et rubro radiata mari cum tradita Regi
Esset non minimum spolium Perseidos aulae,
Hac solum meruit concludi dapsile vatis
Delicium Argolici semperque virentis Homeri?
Haud ego transierim te Pindare grande- sonantis
Ardue Calliopes mellito flumine torrens,
Cui, nunquam sese fugiens Macedo illi favoris
Indulsit post fata etiam sentiscere fontes.
Nam septemgeminas Vulcano evertere Thebas.
Dum parat extincti recolens cunabula vatis,
Desubito ingenti reprimit clamore volantes
Ad flammas ferrumque viros: cohibete furorem
O socii, cohibete faces, et iussa fideles,
Quae prius edico, docili cognoscite cura [orig: curâ].
Haud equidem Thebas flamma vastare renuto,
Quaeque prius fuerat perstat sententia menti.
Sed domus una tamen, sacri horribilesque penates
Pindarici generis vitent incendia nostra:
Accipiant cineres, et praemia tuta minores,
image: s014
Quae vivo dare non potui: nos ille sub umbris,
Dicere plura volens fremitu silet acclamantum
Et dudum iniectis turres depascere flammis
Ardentum iuvenum: vetitos sed laedere posces,
Unanimes fugiunt, fugit ipsa quoque ignea pestis
Degustare trabes, retroque impulsa rotatur.
Sic quoque posteritas fructu locuplete beati
Emeritae gaudet citharae et iuvenescere fama
Per rapidos servata ignes trepidasque ruinas!
Sic quem marmoreis altissima tecta columnis,
Et variis urbs ampla opibus non flectere possunt,
Unius admonitu convertitur ille Poetae.
Talibus exemplis compluribus ardua vatum
Gloria resplendens, merito e contemptibus exit,
Quae pretium non est operae comprendere versu
Omnia pauciloquo, citiusque crepuscula noctis
Adspicerem, nostrae quam fors confinia metae.
Quin vice multorum monumen non futile laurus
Thessalicae, cingi qua vatibus inque plicare
Tempora consuevit Regum propensa voluntas
Et ducti veterum mores meliore metallo.
Haec diadematis sit laus suprema Poetis,
Hoc decus humanae valeat transcendere sines
Invidiae: nunc tolle caput, caput exsere Cleio
Sceptrigeris Dea grata viris, cui Daphnis honestat
Regifico splendore comas, tribuique superbis
Terrarum Dominis nitida certata corolla.
Nam quod inante triumphali spectabile pompa
Munus erat, cum Tarpeias conscenderet arces
Victor ab externis referens spolia ampla tyrannis,
Id quoque magnanimos post-tempore ferre Poetas
Virtus obtinuit similique excellere cultu.
Deine plebeios inter numerare maniplos
Paene-Deos, tanto qui surgunt vertice, vates,
Desine livor edax: sic florens oxyacanthis
Chloridos in molli confertur amaracus horto,
image: s015
Plumbea Erythraeas sic aequat lamina gemmas,
Sic mea vix tenui decurrens Musa susurro,
Magnanimi assequitur vocalia labra Maronis.
Sed nonne exhaustis lymphatica turba metretis
Exsulat hinc merito? nonne illos sponte refutem
Procos indecores Peneidos (heu male!) Daphnes?
Quos non tam Phoebi quam largi cura Lyaei
Concinnat mage pallentes Mantoide cera
Et quorum videas raro redolere lucernam
carmina vitigeno semper madefacta liquore.
Si bene te novi, Cleio, castissima Cleio,
Non facies sacra Pieridum ut furiosa profanet
Turba, Thyonaei iurataque in Orgia Bacchi.
Est invisa tibi Bromio Graecatio luxu
Sardanapalaeos dementans usque sodales;
Qui licet interdum magno ampullentur hiatu,
Et bene-gesta ducum bibula exornate Thaleia
Suscipiant, tamen in liquido ceu scripta Falerno
Haud viget aetatem tam foetida Musa, sed atrae
Protinus invisit Chaos illaetabile noctis.
Hosne ego condignos lauru Parnaside dicam?
Mystica turgentes portentne insignia ventres?
Dii melius! qui casta volunt praecordia vatum
Perpete Phoebei laticis mulsedine tingunt,
Temporaque ebriacis nun quam quassata diotis,
Floridula merito Phoebi mustace ligari.
Pro qua populeam sertam det Iacchus alumnis
Propria dona suis, et quos gerit ipse racemos.
Fallor? an his plures secernis honoribus, omni
Orbita declinans a verae tramite normae,
Qui spatium vitiorum uno decurrere voto
Optant, nil pensi munus Virtutis habentes?
Sic est: abripiunt multos tua castra Dione,
Castra in concessis decantatissima furtis,
Multaque praeterea macularum nomina, quarum
Imbibat evitare luem, commercia Phoebi
image: s016
Quisquis amat coluisse bonus, nec turpe repulsae
Dedecus Aonii tetulisse ad limina templi
Dulce ubi Virtutis testamen, dulce laborum
Partitur pretium intonsi turba assecla Phoebi.
O quantum est posse ambrosio iuga roscida succo
Phocidosinnocua [orig: innocuâ], Iuvenes, contingere planta [orig: plantâ].
Quantum est Hyblaeo gustare undantia mulso
Flumina, quae Charites, quae triplex triga sororum
Haud parce [orig: parcę] affundit, meritisque propinat alumnis:
Quantum est palmari digne clarescere lauru,,
Et caput humanis sacrum exsertare lacunis?
Saxeus ille quidem est, et nulla in corpore toto
Verminat exiguis illi fibra prodita signis,
Pectinem Arioniae qui spernit cumque Camenae.
Hanc vos, o Iuvenes Clariae vexilla sequentes
Militiae, quos primaevo Lucina Minervae
Flore cerebrigenae sacravit, mentibus aequis:
Hanc vos certatim vestris admittite regnis:
Nec sinite extorrem nostri compendia somni
Quaerere barbaricas inter, saecla aspera, cautes,
Orpheoque animare modo spelaea ferarum;
Spelaea indigenas antro effundentia tigres
Ad vocem citharamque tuam, blandissima Siren.
Hoc et honorati proceres quos nostra brabeutas
Area Phoebeo miratur fulta theatro:
Hoc poscunt propriisque iubent revirescere laurum
Nutibus Aoniam, dulcem et Pimpleidos artem,
Quam si caelico lis aequaevo semine natam
Ipse Deus coluit, testudinis omnia ritu
Momenta harmonicae solitus distinguere rerum:
Quis non recta animi perpendens talia libra
Dicat? in immenso nihil est praestantius Orbe.FINIS.
image: s017DAVIDIS PAREI POEMATA. In quibus HODOEPORICON. PRINCEPS. ELEGIAE. EPITHALAMIA. HENDECASYLLABI. BATRACHOMYOMACHIA. EPIGRAMMATA.
image: s018Clarissimo Experientissimoque Viro CASPARO CUNRADO Medico et Poetae Celeberrimo: Hasce Parentis sui MUSAS FUGITIVAS Observantiae ergo DICAT CONSECRAT PAREUS FILIUS.
SERIA ludicris quidni miscenda Camenis?Nullum etenim absque jocis grandia pondus habent.
Ecce jocos tractat sublimis Musa PAREI,Ingenii et Genii qui juvenilis opus.
Nec tibi prae manibus semper, CUNRADE, Galenus,Hippocratesque senex, Vesaliusque gravis.
Pierios sed mente hilari quandoque recessusExspatians caelo carmina digna canis.
Quas igitur Musas longo ex errore reprendi,In CUNRADE sinum conicio ecce tuum.
Ingenui ut quondam esse queant documenta favoris,Quem tibi promittit Filius, atque Pater.
Neapoli Nemetum Anno Christi 1615. a. d. 14. Kall. Aug.
page 3, image: s019DAVIDIS PAREIHODOEPORICON Itineris ę Silesia in Archi-Palatinatum Anno 1566. 7. Martii. AD CHRISTOPHORUM SCHILLINGUM, VIRUM CLARISSIMUM.
DA veniam, quod docta satis non carmina mitto,
Tinctaque quod nitido murice nulla legis.
Quam cano materiam, propera est: scin nos ut euntesSpes metae in properas traxit anhela vias?
Spes nullis fallenda moris. Ita Sirius ardorHeu male scribentis praecipitavit opus.
INCLINATA dies erat, adjunctusque Gemellis,
Piscibus urgebat sub mare Phoebus equos.
Cynthia nocturnis tenebris inimica, rotundoLumine fraternas coepit habere vices.
Portitor Herculeo gaudebat sidere falcis [correction of the printer; in the print Tulcis]:Aspiciens gelidae brachia tosta Nepae.
page 4, image: s020
Hospitiumque Iovi praebebat Libra Corusco,Pondera decernens lancibus aequa suis.
Hic prope sanguinei fulgebat stellae ParentisPrima ubi tardigradus limina Cancer habet.
Bissenos emensa gradus in sidere Tauri,Alma Venus celeri calce terebat iter.
Ibat Atlantiades celer, et pernicibus alis,Urna ubi Troiano funditur ima Viro.
Nondum, simemini, Brumalia vicerat aestasFrigora, adhuc nivibus terra sepulta fuit.
Aeolus in vasto nondum recluserat antro,Cuspide quos versa [orig: versâ] miserat ante Notos.
Undique nec glacies Verno resoluta tepore,In liquidas pleno littore cessit aquas.
Ille ego cum patria [orig: patriâ] digressus ab urbe petebamMoenia, quae gelidis Neccare stringis aquis,
Moenia, vicini quibus indunt nomina montes,Quaeque regis Sceptro dux FRIDERICE tue.
Vive parens, dixi, me non visure, redibuntTempora ni [orig: nî] patriae commodiora meae.
Ipse sub haec tristis lacrimisque fluentibus inquit:Nate, brevi nobis post rediture, Vale.
En mea dextra tuam petit: addens votaque dixit:Christe, precor, nati tu comes esto mei.
talia dicentem fessus revocabat ad Urbem,Occiduas Phoebus tum subiturus aquas.
Nos intempestus comitatur Vesper euntes,Dum video affinis surgere tecta mei.
Hic [orig: Hîc] ubi PEILA tuos, Laurenti, Possidet agros,Multum nobilibus condecorata Viris,
page 5, image: s021
Sacra quibus memoras caelestis dogmata Verbi,Qua pateant caeli claustra fragosa docens.
Inde jubar nitidum cum produxisset Apollo,Rursus ad inceptum mane redimus iter,
Quod sermone levi nobis praecidimus ipsi,Lubrica fallentes tempora mille iocis.
Donec ad albentes BORBI devenimus undasGurgitibus mistas ZACE sonore tuis:
Ad quas structa iacent circumdata montibus altisMoenia, CERVORUM nomen [correction of the printer; in the print nomine] adepta vetus:
Quae quondam levibus cervis, venisque metalliNobilia egregiis sunt celebrata Viris.
At postquam vivax exhausit cura fodinas,Et sensim hic patriae sidere coepit honos.
Ecce decus multo paulatim nascitur UrbiClarius, et maior gloria, maior honos.
Scilicet ex duro, visu mirabile, saxoFons manat calidis sulphure mixtus aquis.
Heic reparant morbis languentia corpora thermae,Aegraque dant nervis membra valere suis.
Concipient steriles lotae, bene digeret escasCui datur hoc corpus fonte lavare suum.
Quem tristis scabies tentat quem dira podagraVexat, ad haec veniat balnea: sanus erit.
Ipse ego cum nuper scabiosus perluor, huiusExperior quam sit vena salubris aquae.
Quid? quod ad hanc urbem situs est mons, cuius in altisAlta cacuminibus sidera paene jacent.
Qui reliquos tantum superavit vertice, quantumRoma inter reliquas eminet una domos.
page 6, image: s022
Pygmaeosque breves quantum superant Titanes.Unde Giganteus mons quoque nomen habet.
Adde quod egregios numerant haec moenia civesIpse fui quorum saepe levatus ope.
Quando fui pars una tui, SCHILLINGE, LyceiO Francksteiniadae gloria magna Soli.
Te duce Pegasei cum disco numina fontisQuaerere, sacratas hinc bibiturus aquas.
Te duce Nasonis quando pede nectere verbaMolior, atque sequi laeve Maronis iter.
Quid referam SCHILDERE tuas hoc carmine Laudes.Quod me saepe tua pro bonitate juvas?
Quid? nomen KINDLERE tuum virtusque celebrisUllane, qua taceant, est oritura dies?
O memorande dies, mihi quae potuere [orig: potuęre] CamenaeTe Seideliadum conciliare decus.
Invidus invidiae tibi nunquam morsibus infertDamna, Vices doleant aemula turba suas.
Sed quorsum laudes excurris Musa canendoUrbis? ad inceptas respice quaeso vias.
Bis quater Hesperium Titan intraverat aequor,Et toties roseas extulit inde genas.
Cum summo Patrias nos mane reliquimus oras,Reddentes variis carmina voce sonis.
Hic [orig: Hîc] ubi laeta virent, ut Tempe, pascua, per quaeNos tum vulgari tramite duxit iter.
Iam sed anhelorum, juga erant lapidosa SudetumMane fatigato vix superata pede.
Patria Boiorum vetus ecce Bohemia nobisCernitur, Undisonis quam rigat Albis aquis.
page 7, image: s023
Cernimus aerias altis in montibus arcesCernimus artifici moenia structa manu.
Moenia mille fere, quorum visa inclita MaterPRAGA quis enumeret nobile quicquid habet?
Scilicet (a sacris exordia ducite Musae)Centum sunt illo templa videnda loco.
Quorum quaeque suos detonso vertice clerosEx humeris cinctos veste nitente colunt.
Proh turbam! proh quanta cohors! quae [correction of the printer; in the print qua] voce latina [orig: latinâ]Fundit adignotum carmen inane DEUM.
Est inter reliquas, aedes venerabilis unaNon procula trito conspicienda foro.
Haec (bene si memini) Divo sacrata JACOBOTantum non aris mille repleta nitet.
Quas circa totidem fratres idiomate funduntIgnoto cassas nocte dieque preces:
Fallor? an impensis quibus haec surrexerit aedesDicere, materia est versibus apta meis?
Quantus enim foris efflorescat, quantus et in hisSplendor, in hos Elegos cogere Musa nequit.
Quippe cavernoso niveos de fornice murosSuspendunt celebri condita templa manu.
Tecta cacuminibus turrita decentibus umbramProiciant altas Sole terente vias.
Est et in extrema [orig: extremâ] delubri fronte videreHuius, opus, quo quid clarius esse nequit.
Aureus in mira [orig: mirâ] lapidum compage refulgetCrater quem Graiae non licitentur opes.
Hunc iuxta gladius rutilo fabricatus ab auroPendet, victricis signa videnda manus.
page 8, image: s024
Praesule quo sint haec monimenta [orig: monumenta] relicta, videturIam Proteus elegis credere nolle meis.
Sed taceat: nec enim manet istos Musa relatusIllius, ad reliquam nunc reditura viam.
Non procul a templo (nisi me male corripit error)Surgit in arguto curia celsa foro.
Curia sancta patrum patriae, munita duabusTurrib. haud aliqua has machina sternat humi,
Altera in illarum, spaciis distantibus horas,Quod ciet aequales nobile prostat opus.
Edit id horarum sonitum, ex bipatente fenestra [orig: fenestrâ],Non nisi coelato prospiciente Viro.
Legibus incertis errantia sidera motu,Quam vario, docet hoc, circumagantur, opus.
Tempora Solis habet, quibus in sua signa redibit,Luce quibus piceos dirigit orbus equos,
Cynthia ubi caecum tergus faciemve nitentemExponat radiis, Phoebe corusce, tuis.
Quanto eadem spatio cursu, quotiesque quotannisTerminet, umbrosas sustineatque vices.
Denique tota quibus structura rotetur OlympiLegibus, haec scite [orig: scitę] machina mota docet.
Porro quid memorem? nil non laudabile vidi,Nil quod non meruit Carminis ore cani.
Circumquaque premunt scopulosos moenia colles,Arcibus aequandas urbs habet illa domos.
Fluctibus in media [orig: mediâ] resonantibus aestuat urbeMULDA, terens sanctis semina tosta molis.
Incubat huic multo subnixus fornice celsusPons, cui non videat Teutonis ora parem.
page 9, image: s025
Huius et instabiles mons est situs altus ad undas,Qui prope Caesaream tollit ad astra domum.
Cuius opes quae sint, in signia quanta, supellexQuam non bellaci sit capienda manu.
Quis nitor, et quam sit fossis munita profundis,Vix canat ingenio Naso Poeta suo.
Tanta fuit, semperque futura est illius arcisGloria, post nullos interitura dies.
Hic et honos erit Urbis: ad ostia ferrea cuiusVenimus errantes sole vocante greges.
Mox tamen ut portas fesso pede strinximus, aterEcce repentinis ingruit imber aquis.
Praecipitansque cadit multo cum verbere grandoFrugibus haud multum tunc nocitura novis:
At male grata tamen fessis in crure medullis,Magnum iter ad senos conficiente dies.
Erumpunt gelidi magno cum murmure venti,Disicit et largas turbo sonorus aquas.
Nos fera tempestas, et hiems pluviosa coegitHospitis ad patulas accelerare fores.
Excipiens madidis venientes vestibus hospesMore suo gratas instruit ipsa dapes.
Intereaque jubet, dum lautior esca paretur,Caseus ut sacram mitiget ante famem.
Caseus a Boiis nuribus qui pressus, avarae(Iudice me) fuerit gloria prima gulae.
Huic epulas iungit: quibus ut depulsus edendiEsset amor, tentat membra refecta sopor.
Ad requiem fessos quoque nox vocat: Ergo ministriStramineum nobis composuere [orig: composuęre] torum.
page 10, image: s026
Unde resurgentes, ubi mane reduxerat ortumPhoebus, ad inceptum quisque redimus iter.
Nondum deposuit serotina murmura ventus.Non pulsus gelidae grandinis imber erat.
Sed pater omnipotens ex alto fornice caeliFundere caeruleas velle [correction of the printer; in the print nolle] videtur aquas.
Mox tamen aethereis reseratis [correction of the printer; in the print res gratis] undique claustrisDesuper albentes deicit ille nives.
Auster oberrantes condensat in aere floccosSubducens oculis eripiensque vias.
Heu quam finitimum [orig: finitiműm] species miseranda locorum est!Iratos referunt pars quotacumque Deos.
Innuit hoc caelum, non dissimulante doloremAequore, dat planctus navita signa sui.
Arboribus frondes, et tristes montibus herbaeOstendunt madidas, ore tremente, genas.
Sub nive constricto latuerunt vertice montes,Sub nive quadriduo terra sepulta fuit.
Pabula nulla ferunt armentis prata, iuvencosIn stabulis foenum mandere vile iuvat.
Tantus erat superum [orig: superűm] fremitus, gentisque tumultus,Aeoliae tantus cuncta ruentis erat.
Hos habuit gemitus, has fudit terra querelas,Haec facies orbis commiseranda fuit
Tam fera tempestas caelique fragrosa Tonantis,Fulmina nos quatuor detinuere dies.
Donec in auxilium rutilo nebulosus ab ortuEurus anhelantes sollicitaret equos.
Ille quietis amans fratrum cognovit ut iram,Quae mala? quae vestri causa furoris? ait.
page 11, image: s027
Unde faces tantas sumpsistis? ab igne rediteIramque in dubias ponite quisque vices.
Nec turbate vias: videat post nubila PhoebumTurba viatorum, sudaque templa poli.
His animos fratrum facilis cito mitigat Eurus,Moxque venit levior murmuris aura loco.
Rursus in expanso placantur numina caelo,Purus et obliquas torquet Apollo vias.
Sic igitur fretis placato numine rerum,Ex animo luctus protinus omnis abit.
Pristinus ille vigor qui mole laboris in illa [orig: illâ]Cesserat ex membris, numine dante, redit,
Vitaque posterior magis, exsistente secundoSidere pectoribus quae prior illa, viget.
Ergo bonis avibus, superisque faventibus imus,Constanterque pedum fungimur officio.
Hortamur socios post nubila tempora, cursusUt placida longi taedia mente ferant.
Ut sua, quae restant, vestigia quisque sequantur(Mansit adhuc nostros nam via longa pedes)
Versibus alternis modo ludimus, atque vicissimCogimus in fidos verba jocosa pedes.
Iam nova gestarum nuper miracula rerumNos vice mutata [orig: mutatâ] commemorare iuvat.
Ille refert, qualis fuerit iuvenilibus annis,Qualis et accessu temporis esse velit.
Ille suos morbos, funestaque damna recenset,Ille fluat quo sors aequa tenore sibi.
Denique colloquiis curas compescimus omnes,Obvia pellentes taedia mille jocis.
page 12, image: s028
Interea ventis quassantibus omnia [correction of the printer; in the print ventia quassante acumine] vastumIn nemus alto nos tramite ducit iter.
Esse frequens quodam referente latronibus illud,Et saevire truces ad sua lustra feras.
Luridus invadit nos horror, et intima cor disViscera ceu subito frigore laesa rigent.
Constringit fessa [orig: fessâ] teneras in cruce [correction of the printer; in the print eruce] medullasAngor, et exanguis concutit ossa metus.
Per tot enim vitae discrimina trivimus anteAd loca suspensas insidiosa vias.
His audita supervenit impia fama latronum,Ad fera quenque manus arma par are jubens.
Quam numerosa tamen comitum manus elevat, atquePraesenti superis fidere mente jubet.
Ergo leves animis curas deponimus omnes,Atque salebrosum sic peragramus iter.
Nullus habet socios timor, et trepidatio nulla,Sed pavor ex animo protinus omnis abit.
Nil movet asperitas nemoris, nil fama latronum,Incutit horribilem bestia nulla metum.
Saepe specus habitant saevi quas unguibus ursi,Gustatas cervis saepe videmus aquas,
Hic [orig: Hîc] frendentis apri signat vestigia tellus,Lubrica, vitantis tela necemque fuga.
Hic lupus incautis raptam pastoribus agnam,Discidit, esurie tabificante gulam.
Incidit in rictus illic fera parva Leonis,Quae fugiens matris forte vocavit opem.
Talia caede nemus madidum notat: haud tamen ullusCui modo quae cessit, cura rediret, erat.
page 13, image: s029
Sicque cavernosi superato limine saltus,Stabat adaequatae campus amoenus humi.
Illic structa colunt urbani moenia cives,Nomina mira quib. DENSque COLUSque dedit
Vitifer invideat licet his sua munera Bacchus,Nec levet urentem pensilis uva sitim.
(Forte cares tumidis regio quia montibus illa:Edita Pampineus nam loca Bacchus amat.)
Alma tamen genitrix praesenti numine frugum,Fecundam vario semine fecit humum.
Pauperiemque meri pingui mutavit [correction of the printer; in the print invitavit] arista [orig: aristâ],Quae reddat dominis horrea plena suis.
Quin alio testata suam sub munere mentemDignata est patrium nobilitare focum.
Quae prius implebat pluvialis pocula lympha,Iam Pelusiaco plena liquore scatent.
Quo non Sauromatae, vicinave Teutonis undasOra foco coctas nobiliore bibit.
Namque sitim his modice potus restinguit avaramUrsit in attritis quos mora longa viis,
Ora quibus vox destituit, tabente palatoHaeret et ad fauces arida lingua quibus.
Robur in arentes parce [orig: parcę] demissa canalis,Unda salutiferis reddit adusta focis.
Testibus haud opus est, mihi sit pro teste palatum,Credidit experiens, et sine teste sibi.
Compita torrentes inhians per aperta Bohemos,Saepius optata [orig: optatâ] cum potiretur aqua [orig: aquâ].
Quid multis? urbem, Cerealia donaque laudet,Quem modo cumque fores non subisse piget.
page 14, image: s030
Quae censura mihi quod si suffragia gignat,Testibus exiguo tempore dives ero.
Ergo quod excesti [orig: excęsti] carmen mea Musa reposceCumque tuum reliquo tramite pergat opus.
Moenia tergoribus vix [correction of the printer; in the print nix] aspexere sodales,Vix erat extremo porta relicta pede.
Ad fera nimbosi concurrunt praelia venti.(Creditur iratos tunc fremuisse Deos.)
Et terras tractusque maris versare minanturTurbine: quin etiam grando per arva salit.
Aspera saevit hiems, adopertae viscera terrae,Laesa repentinis frigoribusque rigent.
Tum fugere [orig: fugęre] ferae, tum cuncta volucria silvas,Pascua compulsi deseruere greges.
At nos imber habet, tempestatesque sonorae,Et male pulsatos turbida vexat hiems.
Palpebris nivium sub inani pondere pressisEripit adversam dira procella viam,
Ergo dum sequimur vestigia mole sub illa [orig: illâ],Quilibet ereptis eripimur sociis.
Hic bini, hic terni per devia lustra vagamur,Rectum iter ad socios nescia turba sequi.
Sors tamen aequa omnes vicina [orig: vicinâ] legit in urbe,Condere sideream Sole par ante facem.
Urbs vetus est, Boio celebrataque nomine PILSA,Usque tamen pura [orig: purâ] relligione carens.
Multa supervacuo populo huic ceremonia cultuCreditur aethereas promeritura domos.
Non toties Phoebus geminam respexit ad ArctonOccinitur quoties carmen inane Deo.
page 15, image: s031
Carmen inane, sonat quoniam sine pectore lingua,Oreque cor stupidum vociferante tacet.
Exsulat inde sacri ius, suspiciendaque VerbiRelligio superi filia sancta Dei.
Exsulat aethereas quae ipsos relevaret ad auras,Mentis et horrentes discuteret tenebras,
Exsulat infandum, et Satanae damnosa potestas,Sceptra tenet dextrae Christe negata tuae.
Qualiter infirmis hominum cervicibus olimImposuit vastum secta Papalis onus?
Tempore quo nobis hanc cernere contigit urbem,Phoebus in occiduis paene cubabat [correction of the printer; in the print cubabit] aquis.
Quique micabat heri, caeca [orig: caecâ] vindemitor umbra [orig: umbrâ]Fugerat aspectus mane ineunte meos.
Creditur ad castam tum descendisse puellamAngelus, ac partum significasse novum,
Hic [orig: Hîc] vero innumeros properare ad templa videresReddere Christiparae vota precesque Dea,
Nos etiam capti solenne cupidine festumSpectandi, ad sacram coepimus ire domum.
Ecce stetit multus circum sua pulpita clerus,Turbaque praeceptis erudienda Scholae:
Et rudibus vacuam mulsit concentibus auram,Talibus effundens verba nefanda sonis:
Eia puellarum decus, et castissima virgo,Eia choris nun quam non mem oranda meis.
Te pater omnipotens multis de milibus unamLegit, adhuc mundus cum fabricandus erat,
Cuius ab integra [orig: integrâ] procederet integer alvo,Qui daret irato debita lu/tra Deo,
page 16, image: s032
Sancta Dei genitrix, supero acceptissima Regi,Te vocat, haec quicquid terra, et Olympus habet.
Te canit humanum genus, et te semper adoratCaelicolum Magni turba ministra Dei.
Quaesumus assiduis pro nostro ut crimine votisDigneris puerum sollicitare tuum.
Hos habuit strepitus, haec illi verba fuere [orig: fuęre],Cuius adhuc nobis mentio facta, choro.
Interea quidam fruticoso vimine roremSparsit, et his maduit concio tota sacris.
Quippe velut rabidus cum torret Sirius agrosEt rimis passim sicca fatiscit humus.
Tunc aude [orig: audę] pluvias, venientesque excipit imbres,Arentemque levat fervida gleba sitim.
Sic ea certatim lustrales excipit undasConcio supra omnem relligiosa fidem.
Et tollunt pileos [correction of the printer; in the print Pileaque attollunt] alii, textasque tiaras,Tornatos alii, rore cadente, scyphos.
Vestibus expansis hi, et apertis oribus illiStant cupidi guttis usque madere sacris.
Singula quid referam, quae non laudanda videbam,Fictile si numen quod coleretur erat?
Fallor? an in nitido stellantia sidera caeloTot posuit digitus Iuppiter alme tuus?
Veris amor Zephyrus, tepidive potentia Solis,Tot sata num pingui gignere possit humo?
Ardentes quot in aede faces, quot in aede lucernasVidimus, infandae religionis opus?
Scilicet ominibus (veniam date) nomina sicut,Conveniunt [correction of the printer; in the print Conveniant] rebus sic quoque signa suis.
page 17, image: s033
Quid mirum? si fata notant, tormentaque flammae,Torrendus flammas ergo Papatus amat.
Sed cur cessat iter? quid in isthac urbe moramur?Nulla viatori profuit ansa morae.
Mane novos cum vix aurora reduxerat ortus,Tempus erat longam praecipitare viam,
Currus abit, comitum pars una moramur in urbe,Quae fuit urbanae nescio causa morae,
Ergo secuturos comitum vestigia rursusAmbigua in geminum nos via ducit iter.
Pergimus incerti, patet illico tramitis error,Hic fuerant retro signa legenda pedum,
Quid nos? de culpa [orig: culpâ] verbis contendimus: ErgoIn vitium maius lis malesuada vocat.
Nec prius amissos contingit adire Sodales,Quam producta feri plaustra Bootis erant.
Usque adeo verum est, qui culpae semina spargit,Quod metat exiguo tempore crimen habet.
Sole pruinosos clam producente quadrigasRos legit albentem conglomeratus humum.
Ingrediuntur iter Socii, pedibusque pruinasDiffindunt, ocreas mole gravante nivis,
Non illos Boreae penetrabile frigus adurit,Non digitos illis contrahit acris hiems,
Quid? rigor omnis abest, et multus euntia sudorMembra rigat, tanquam vena ruentis aque,
Noctu quippe domus habitatae limine nobisRelicto, albicomus mons superandus erat.
Cuius ut emensi fuimus juga celsa, subimusIntrepidi magnum sollicitumque nemus.
page 18, image: s034
Cingit id antiquas patriae muniminis instarUrbes, boiae olim quas genuere nurus.
Silva frequens monstris. ac vix habitabilis ulli,Cui lucem superest cernere cura viro.
In mediam ducti vix [correction of the printer; in the print duxit vir], tum non amplius unamVidimus hospitii rustica testa domum.
Hanc fuge quisquis ad hos sequeris vestigia saltusNec pete nocturnae perfida iura morae.
Hac qui veste carent fures stabulantur in aula [orig: aulâ]Sape quibus noctu praeda petita cadit.
Has malefida cohors balatronum tendit ad ades:Hic grassatorum semper aluntur equi.
Denique terrificus totum nemus occupat horrorCaede, feris spoliis, insidiisque scatens,
Saepe viatoris praedonum fraude necatiSanguine, petrosae commaduere viae.
Saepe sub umbrosa [orig: umbrosâ] caput aut sine veste cadaverFronde jacet fera quod tradidit ore neci.
Hoc iter emensis per tot discrimina nobis,Dirigit errantem mitior aura ratem.
Ortus erat quintum summo vix margine Phoebus,Hesperiis toties ante rigatus aquis.
Exoritura vaga sub opaca crepuscula noctisOppositam tenuit fulgida spica domum.
Laeta soli facies nitidique patebat Olympi,Phoebo nulla ferox arma movebat hiems.
Nos recolendus ager, campusque novandus habebatOptata [orig: Optatâ] prope iam carbasus ibat humo.
Tum pater omnipotens in aprico signat olympo,Omina [correction of the printer; in the print Omnia] mirandis conspicienda notis,
page 19, image: s035
Flammea protensam stringebat pertica nubem,Quae dici simili nomine virga potest.
Praeterea solis facies mortalia qua nuncAspicit una aliis aucta duabus erat.
Sic tria fulgebant in eodem lumina caeloPulchrius unum aliis, sed duo clara minus.
Musa mihi causas memora portenta vifderiCur voluit nobis Iuppiter illa tuis,
Numquid ut [correction of the printer; in the print Nunquid] his animos nobis extorribus addatExilii caussam quod [correction of the printer; in the print quot] probet esse suam?
An quia divino flecti mortalia verboTerritat horrendis nescia corda minis?
Quippe tuo didici jampridem Musa relatuFlammea poenarum virga quod omen habet.
An potius nostrae fuerint praesagia lucis,Afflatusque sacri lumina trina dei.
Ut meliore piis cedat divina tenoreConcio quae vitae Christe ministra tuae est.
Haec quoniam stupidos deducis ad aethera sensusAtque ad inaccessas evehis usque domos.
Hac referente patent mysteria caelica nobisEt decreta piis indubitat a salus.
Quid retines linguam? nostras digneris ad auresProdere, funesti res nova si quid habet.
Qualiter ora premis? melioris nuncia sortisSi portenta vides candida Musa refer,
Exsulibus causa, superisque tuentibus illamEst opus, extorres numina salua iuvant.
Tum Pimplaea soror sic est resecuta rogantem:Desine mi fili quaerere magna nimis.
page 20, image: s036
Est penes omniscium quod percontare [orig: percontâre], parentem.Haec ille imperio sidera solus agit.
Ille potest monstris caelos signare patentes,Nec non fatidicae res aperire notae.
Ille animis affert sortis documenta futurae,Eventus ipso qui [orig: quî] moderante cadant.
Sic ait: at nostra iam procedamus arena [orig: arenâ],Est super exiguae vis mora parva viae.
Aetherius medium Phoebus torquebat Olympum,Umbraque montanae nulla cadebat humi.
Exoptata diu cum nos AMBERGA recepit,Urbs habitans agros terra Varisca tuos.
Hic, Schillinge, tuis tum decrevere CamenisPro merito dignum fata benigna locum.
At nos exacti socios fortuna fefellitTramitis, et soluens spes male certa fidem.
Ergo ubi ter roseas produxerat aurea bigasLeucothea, et quarto vesper obortus erat.
Cesserat obscura [orig: obscurâ] claris vindemitor arce,Surgebatque nitens sole cadente Lyra.
Tempus erat, quo nos praesentia fata trahebantPergere, ad undisoni culta Lycea Nicri.
Iamque tui procul a tergo SCHILLINGE, penatesRelicti nobis urbsque Varisca fuit.
Ecce per immensum, cuius fama exiit orbemCernitur intuitu NORICA porta meo,
Urbsque tuo PEGNESE madens sinuose fluentoGens colit hanc diro Marte viroque potens,
Moenia congesto surgunt circumdata vallo:Nec paria his usquam Teutonis ora colit.
page 21, image: s037
Cinguntur geminae valido munimine fossae,Cuius honor belli tempore saepe fuit.
Quid? quod claustra secus teretes, compageque turresMira [orig: Mirâ] verticibus sidera celsa ferunt.
Bellica per rigidas ferro tormenta fenestrasVertunt terrificis hostica signa minis.
Quos Latium timuit, Romanaque moenia Gallos,Gens procul in turpem verteret ista fugam.
Cum Scythio Hispanus si praesule foedera iungat,Anna tuos spoliet Norice miles agros?
Milia Turcarum qui multo ceciderat [correction of the printer; in the print caeciderat] ense,Damna tibi saevus Marchio nulla dedit.
Tantae molis habet constructos Norica murosUrbs, super ari omni nescia Martis ope.
Huius ut excelsae nos dimisere [orig: dimisęre] plateae,Et sol Hesperiis proximus iret aquis,
Cum grege turrigeram sero conspeximus arcemQuam dux artificis, Marchio, condis ope.
Inde die redeunte viam repetivimus, illaLuce peragrantes milia multa pedum.
Quippe ferebamur per apricas mentibus auras,Visa est longinue meta propinqua viae.
Iam prope defessi fuerant exhausta laborisTaedia, non longae nulla pericla morae.
Iamque premebatur nobis laeto pede tellusOcius hospitii jus habitura novi,
Iam ratis optatas contingere coepit arenas:Velorumque usus iam prope nullus erat.
Quin etiam socios ACADEMIA sancta tenebat.Nicre celer, Nymphae quam coluere [orig: coluęre] tuae.
page 22, image: s038
Cum Cytherea Venus niveos agitasset olores,Per numeros mensis terque quaterque sui.
Cumque Molorchei nitidissima cauda Leonis,Occiduas summo mane sitiret aquas.
Haec SCHILLINGE tibi nostrae cecinere Camenae
[gap: Errata-list]Hic ubi montanos Nicrus inundat agros
Quaque PalatinusSuevos interque NemetesVindice commeruit sceptra tenere manu.
FINIS HODOEPORICI.
page 23, image: s039DAVIDIS PAREI PRINCEPS. SEU Pinax complectens pii bonique Magistratus imaginem. Ad Nobilem et Magnificum Virum ALBERTUM KINDLERUM SYNDICUM HIRSBERGENSEM.
HAEc, ALBERTE, tuo confeci carmina iussu;
Quae capias avida, munera parva, manu.
Munera, quae signant tibi me sine fine faventem,Et tibi quae strenae sunt capienda loco.
Tu quoque mutata vice candida praemia MusisDa nostris, et me, quod facis, unus ama.
Sic tibi sors ineunte cadat felicior anno,Seraque Mathusalae saecula vive. VALE.
PRINCEPS divini veneretur dogmata verbi.
Princeps pro populi vitam locet ipse salute.
Princeps mortalem ne se neget esse caducum.
Princeps ne generis sit nobilitate superbus [correction of the printer; in the print de nobilitate loquatur].
Princeps consumat superorum munera gratus.
Princeps quis proprii, quaerat, sit nominis autor.
Princeps ne temere fortunis fidat iniquis.
Princeps actoris ne verba precantia spernat.
page 24, image: s040
Princeps delictis ne se provolvat in atris,
Princeps infando rubricas crimine laedit.
Princeps ne studeat cultus mutare decoros.
Princeps ne patulas det adulatoribus aures.
Princeps ne nimium sit fractus, neve superbus.
Princeps sit iustus, tutor bonus, arbiter idem.
Princeps multivagam ferat ad caelestia montem.
Princeps condemnet poenis delicta cruentis.
Princeps sit clemens, et laudem captet ab aequo.
Princeps tranquillae moderetur frena senecta.
Princeps terrenas leges colat, atque supernas.
Princeps consortes habeat virtutis amantes.
Princeps imperii causas Diis reddet honestas.
Princeps grandaevi cingatur iure senatus.
Princeps cuncta palam videat sint vilia quamvis.
Princeps ne validas studeat rescindere leges.
Princeps ne violet sanctarum foedera legum.
Princeps neutiquam consortia prava sequatur.
Princeps ne stricto, facili sed iure gubernet.
Princeps grata tibi, si laudas basia figit.
Princeps ne teneat mentem hic et ubique vagantem.
Princeps sit felix, qui flectit sceptra piorum.
Princeps constanti sit pectore rebus in arctis.
Princeps primus agat causam lugentis amici.
Princeps ne terrena magis, quam caelica laudet.
Princeps doctorum dextram gravet are virorum.
Princeps ne saeva, crudaque tyrannide vivat.
Princeps ne nutu pia flectat iura potentum.
Princeps aure pari vocem cognoscat utranque
Princeps caelestes animos bonitate sequatur,
page 25, image: s041
Princeps nulla feret facti dispendia sumptus [orig: sumtűs].
Princeps sit multum, nullo cogente, benignus.
Princeps plebeiae sit fons et origo Salutis.
Princeps virtutis puro sit cinctus amore.
Princeps sit facilis, mores nec honoret agrestes.
Princeps exemplum populis praescribat honestum.
Princeps illustri laudem virtute propaget.
Princeps aequalem se praester, et omnibus assit.
Princeps iussa pio faciat conformia iuri.
Princeps scurrarum plectat delicta severus.
Princeps, ut populi mores sint spectet honesti.
Princeps consilio doctos sibi iungat amicos.
Princeps confirmet sacro sua numine regna.
Princeps iustitia [orig: iustitiâ] conscendit ad athera caeli.
Princeps munificus mundum capit immortalem.
Princeps Numen amet caeleste per avum.
Princeps tentet opem Christi, vultumque precando.
Princeps ingratae licet Urbi praestet amorem.
Princeps ne maculet scelerato crimine sedem.
Princeps si peccat, peius quam subditus audit.
Princeps cuncta suae patriae compendia curet.DAVIDIS PAREIELEGIAE.
page 26, image: s042ELEGIA I. Descriptio Veris.
CUNCTA Deus postquam fecisset in orbe, cadentem
Non dubias annum iussit habere vices.
Sol quoque Signa poli qui per duodena meavitArietis aestiferam coeptat adire domum.
Tristis hiems igitur manibus post terga revinctisIn Scythiae rapidam ducitur usque plagam.
Et iam praetereunt nimbosi murmura ventiAtque nives terris quae iacuere fluunt.
Iam cessit glacies, cesserunt frigora BrumaeVernaque iam rediit temporis aura novi.
Quin etiam volucres demulcent undique silvasEt vice mutata dulcia quia sonant.
Hic inter corylos video saltare rubetas,Et volucrum cuculos vincere velle genus.
Hicque suam laeti praenuntia veris hirundoExstruit in tecto stercora dura domum.
Ante diem Philomela canens regina volucrumExcitate stratis corpora fessa suis.
Ver parit arboreas viridi sub palmite gemmasAtque novis gaudet floribus omnis ager.
Gramina nunc redeunt, redeunt bona pascua silvisParturit et virides fraxinus alta comas.
Insidiis valles claudens hic cautus iniquisVenator celeres terret agique feras.
Hic canit aestivus vacuas frondator ad aurasDuraque noctivago ligna labore secat.
Exstruit hic sulcos, hic vertit aratra colonusEt validos multo verbere pulsat equos
Nunc apis educit fetus praesepia circum
page 27, image: s043Ut discant simili mella parare modo.
Hic in arundineo parit ova nitentia lectoGallina, et pullos protegit illa suos.
Vacca furens nivei solatur amore iuvenci,Et pulsat gaudens are caballus humum
Hic aries capram [correction of the printer; in the print caprum] viridi prosternit in herbaIpsius adiungens basia multa genis.
Fluminis extremas pullos hic ducet ad orasAnser, et hic pisces enecat ore lupus.
Hic mergi ludunt, resonant suavissima ranae.Denique nunc laudat pars quotacumque Deum.
Ergo homo perpetuas nec cesset dicere gratesNec sinat eiusdem nomen in orbe mori.
Ne sua si quando fuerint abscondita letoViscera, mox stygiis iniciantur aquis.
ELEGIA II. In honorem Nuptiarum NOBILISSIMI VIRI IOACHIMI BAUDIS MEDICI AC MATHEMAtici Vratislaviensis.
CYNTHIA squamigeros per pisces Luna meabat
Et Leo falcifero cum sene iunctus erat
Cypria cum Geminius Venus ascendebat OlympumQuos genuit supero Leda parente Iove
Ignis ab aurorae rutilo Cyllenius ortuCarpebat volucri calce Leonis iter.
Iam cecidere leves rabido cum murmure ventiUndique montanae iam tepuere nives.
page 28, image: s044
Dissiluit glacies, cessereque frigora Brumae,Et rediit brevior nox, spatiosa dies.
Iam nova frugiferis aestas florebat aristis,Flavaque nectebat spicea serta Ceres.
Lucida fatidicus reserat penetralia Phoebus,Rursus et aequoreas Lucifer intrat aquas.
Ille ego turbatus rapidas spatiabar ad undasHic [orig: Hîc] ubi Francstenios Nissa pererrat agros.
Angor, et in dubio mecum dum corde volutoTransigerem vitam qua ratione meam,
Incipit interea blandos mea fistula versusQuos mihi sollicitus suppeditabat amor
Dulcia Melpomene de Phyllide carmina luditQuales vel cecinit Tityrus ipse sonos.
Vel qualem cecinit Davidis Musica cantumPavit ut in patrio rure paratus oves.
Haec ego turbato reputo dum pectore mecum,Et struo disparibus talia verba modis:
Aeolus in cultum conversa cuspide montemTangens fluctisonis aequora turbat aquis.
Murmura ventorum subito velut agmine factoIn loca terrarum. Sole cadente ruunt.
Asper ab axe furit Boreas simul Auster aquosusInvitat promptas ad fera bella manus:
Sed cito pacis amans roseo volat Eurus ab ortuEt fera ventorum murmura quaeque domat.
Sic cunctus pelagi strepitusque furorque recessitEt rediit nitidi Luna serena Poli.
Me ferus in campis spatiantem ceperat errorEsset ut erranti non via nota mihi.
page 29, image: s045
Fonte sub arguto trado mea membra quieti,Impono chlaenae colla ferenda meae.
Sentio fonte meum resonante quiescere pectusNostraque languidius membra sopore frui.
Hoc ego dum gelido fessus sub sonte quiescoAtque regis sensus blandule somne meos:
Constitit ad nostros facie pulcherrima vultusFemina, Spartanae virginis arma gerens.
Alatum manibus deducens, corpore paruum,Haec mihi visa fuit prodigiosa [correction of the editor; in the print prodigosa] Venus.
Sacra debant circum redolentes tempora lauri,Cingebat viridis baccar utranque manum.
De tergo refugum niveo suspenderat arcumAlter et in manibus tela Cupido tulit.
Caesaries minime gemmis auroque secunda,Divinus toto fulsit in ore decor.
Forma Deae similis, radiant, ut sidus ocelliQuales vix Latium credis habere Iovem.
Heu mihi quanta fuit divina modestia gressusQuantus in incessu fulgor honorque fuit?
Non erat in toto radianti corpore menda,Nec latuit tenero turpis in ore dolus.
Alter at indutus nullo velamine, caecusArdentes promptus tela facesque gerit.
Parvulus hac [orig: hâc] illac [orig: illâc] pennis rutilantibus erransDixit dulciloquo talia verba sono:
O cito me divina parens audito loquentem,Et bene fac, dirum quae tibi cumque notes.
Ecce satis placidum, tibi me qui saepe fugavitQui solitus nostras spernere saepe faces
page 30, image: s046
Qui semper calidos IOACHIMUS fugit amoresEt nunquam metuit numinis arma mei.
Hactenus et sprevit connubia, quemque ferendaeNulla tenet sobolis cura, nec ulla tori.
Hic mihi nunc telo restat tangendus acuto,Possit ut imperium non violare meum.
Iam venit in casses mater divina sagittasNi fugit, incurret praeda petita meas.
Iste, novenarum decus immortale sororumDulcia coniugii iura perosus erat,
Et quoniam sacrae latices potaverat undaeSaepeque Pegaseis ora rigarat aquis:
Aspectu semper fuit, ô Cytherea, pudico,Aque meis iaculis vulnera nulla tulit,
In casses igitur quia iam venit ille dolososNil nocuit nostras hunc tetigisse faces.
En grave traiecto sentis in pectore vulnus,Esque potestati subditus usque meae.
Dic age qui [orig: quî] fiat, dulcissime nate Cupido,In doctos cur iam vim tuus ignis habet?
Non galeam metuis? Nec acutam Palladis hastam?Cur non in celerem te repit illa fugam?
Ab sine mirari carissima mater, eamus,Iam surgit iuvenis semisopitus humo.
O Deus! ignicremis quot sunt mea laesa sagittisViscera, vae poenae, damna levato meae.
Me miserum stolidus mihi tela necemque Cupida.Comparat: in toto pectore crescit amor.
Heu quantus dolor est mihi? vae vae, quale futurumDe me iudicium posteritatis erit?
page 31, image: s047
Quis nostros poterit superum [orig: superűm] lenire dolores?Quisue meis curis dulce levamen erit?
Quid faciam? forsan dabitur medicina dolori.Viscera cuncta mihi corde pavente tremunt,
Pectus et incensum sic igne Cupidinis ardetFeruida Trinacriis ardet ut Aetna rogis.
Talia dum querulo deploro corde dolenda,Ingreditur Phoebo turba novena duce.
Dux humeris arcum gestans, dextraque sagittasEt pharetram grave non pectore gestat onus.
Sacra dabant circum viridantes tempora lauriQuaeque puellarum florida serta gerit,
Fulgor in ore nitens, gressusque modestia, qualemVix elegis possum commemorare meis.
Obstupui, nostrique feruntur ad alta capilli,Vix etiam mecum tum satis ipse fui.
Interea chorus ille mihi vestigia torquensAccedit propior non remor ante gradu.
O iuvenis, dixit, Clarii studiose liquorisAudivit querulos turba novena sonos,
Quid lacrimas tandem te fundere fecit amaras,Quisue tuo madidas sparsit in ore notas?
Quae tua sors diris incessit membra sagittis?Tot precor unde tuum vulnera corpus habet?
Obstupui: toto riguit mihi corpore sanguis,O, me quam vellem tunc obiisse necem!
Incessit nostras penitus ceu flamma medullasFormido, nisi nil cura dolorque suit,
Tot gemebunda trahit laesus suspiria pulmoUt possem nullo reddere verba sono.
page 32, image: s048
Pone metus, inquit invenis doctissime, Phoebus,Pegasidumque sacro semper amate choro.
Forsitan huic dabitur dulcis medicina dolori,Cui cedat procul hinc cura dolorque tuus
Quid facis hic? ô quid tandem scelerate CupidoTurbatur facibus sacra chorea tuis?
Cur regnant inter tua tela pudoris amantes,Quique colunt sanctae iura pudicitiae?
Quae tibi nobiscum res intercedit amoris?Ad pia cum non sis festa vocatus, abi.
Et vires tentato tuas, ubi Cypria materDecipit illicitos luxuriosa procos,
Cedite nequitiae procul hinc procul ite profani,Hinc scelerum genitrix cede maligna Venus.
Huc ades ô formose puer divine CupidoEx supero quoniam natus es ipse Deo
Te divine puer nostris iniunge choreisAd pia tu merito festa rogatus ades,
Pangito legitimi sanctissima foedera lectiUnanimem facito fructiferumque torum
Accendas sponsum divine Cupido futurum,Illius ut facilis pectore crescat amor.
Da citharam, tu prome fides puer optime dulcesAd sacra coniugii festa venite cito.
Ecce venit reliquas inter regina puellasO decus, haec docto nata parente venit.
I Joachime sacrum celeri pede foedus inito,Sponsa petit thalamos, casta puella, novos.
page 33, image: s049ELEGIA III. DE SALUTARI INCARNATIONE FILII DEI.
DURA suis alii describant praelia Musis
Herculis aut Paridos somnia mira canant [correction of the editor; in the print canam],
Fortia ceu Danai straverunt moenia TroiaeCum laxaret equi pinea claustra Sinon.
Ast ego caelestis soboles ut cara parentisNata sit exponam virgine verus homo
Illa et enim nostros ni descendisset in artusCunctis celsa poli ianua clausa foret,
Unde sed incipiam quae prima exordia captem?Quisue erit alternis carminis ordo mei?
An quo nos erga flagrarit [orig: flagrârit] amore paternumNumen? an exhibiti gratia quanta lo/gou
Eva tori postquam sociata parentis AdamiRapta daret socio poma negata suo
Dulcia cum tristi miscentur gaudia luctuHumanoque redit maesta querela choro.
Mox Erebi expandit Stigius vada Iupiter, OrciCerberus et patulas non vetat esse fores
Undique cruda nigrae nascuntur semina mortisEt venit e pomi grande fragore malum.
Praesentem nutu designant omnia mortemIn terrisque novo cuncta stupore tremunt.
O, miseranda necas venturos Heva nepotes,Conspectumque facis mortis Adame iugum:
Somniat at contra Satanas cum laude triumphumHostilesque nigro iactitat ore minas.
page 34, image: s050
Et memor ut quondam fuerat deiectus OlympoBlasphemat verbis numina sacra novis.
Mene (sonans) homini potuisse nocere latenterDedecet? aut forma verba dedisse tuae?
O socii gaudete simul palmamque repertam,Victaque quod nobis gens inmica iacet.
Ponamus nostrum celsa de rupe trophaeum,Successus habuit quod labor ille bonos.
Verba Pater satanae videt ut blasphema dolosiTales spumanti mittit ab ore sonos:
O homines quae falsa tenet sententia mentemQuid referunt dicit laesa statuta mei
Consevi totum Paradisi fertilis hortumQuo vobis alter gratior esse nequit
Arbor ut hac esset mihi sola dicata cupiviQuem statui medio conditor ipse loco,
Huius enim vitae quae sunt letalia vestrae,Vos avida vetui carpere poma manu
Ne laesi subito vos, venturosque nepotesPraecipites stygiis involuatis aquis,
Aversa temere tentastis mente TonantemOre lacessentes non sapiente Deum.
Nunc igitur nostro penitus discedite regnoSub iuga conspectu despoliata meo,
Maturate fugam: genitor dum talia nosterIratus loquitur: tristis Adamus ait:
Heu, fateor meritam commisso crimine poenam,Sentio quam sensus excruciare meos.
Quicquid id est tibi peccavi, mitissime, soli,Ah pudet, et pomum me rapuisse piget.
page 35, image: s051
Cur ego divinum potui laesisse statutumCur satanae valui non prohibere dolos?
Cur ego sustinui vestros offendere vultusNil quibus aspectu mitius esse potest,
Cur tua non metui praesentia numina? cur tePeccator tantus conspiciente fui?
Mox Deus incensi flammatas concipit iras,Pectoris et tanti signa favoris habet:
Ut genus humanum, nec non genus omne ferarumIn stygium vellet praecipitare lacum.
Jam quoque Tartareum patefecerat Orcus hiatumEt stygis inferior fumigat igne focus.
Non tulit haec supero soboles aequaeva parentiQuae patri similis semper imago fuit
Quae terrae tractus et quicquid continet orbisCondidit, et latus quot sata campus habet
Quae volucres docuit pennas librare per aurasAtque maris pisces quae secuisse vias.
Sed patris irati sese mox implicat ulnisEt tales tristi fundit ab ore sonos:
Spes mea summe parens, magni faber unice mundiRespice me vitae anchora tuta meae
Percipe verba mei fletus, mea vota measqueExaudi placida quas loquar aure preces.
Mox pater ut gnati sensisset vota querelaeQuid dubii placido gestet in ore, rogat.
O pater affectus mentis depone furentesDiscute ab humano damna futura choro.
Tu populo delicta tuo patrata remitteA miserisque irae disice tela tuae.
page 36, image: s052
An decuit, similes quos nobis pene crearas [orig: creâras]Unius ob noxam succubuisse neci.
Quod tua mortales violarunt [orig: violârunt] iussa, dolendumPromitto poenam sanguine ferre meo.
Humanam pacto iungam mihi foedere massamVirginis intactae gnatus ut esse ferar.
Nullus enim poterit mortali semine natusDebita pro lapsu solvere lu/tra tibi.
Nec satanas nisi victus abit, nec porta theatriClaudetur stygii, mors nec abire volet.
Et Draco ni [orig: nî] fuerit contritus calce nefandus,Quis socius nostrae quaeso salutis erit?
Talibus una lo/gos coelestis cura ParentisPlacavit verbis numina laesa suis.
Primaque decreti demittit nuntia fatiTerrigenis, ut alant spe meliore solum.
Virgineo quoniam venturum semen ab aluoClave necaturum Daemonis esse caput.
Occulto quamvis morsu insectabitur artusHic tamen, et frustra, sudor inanis erit.
Talia cum tristes audissent fata parentesCoeperunt [correction of the editor; in the print Cnrperunt] luctus attenuare suos.
Postquam per varias Martis Janique Calendas
Egisses currus candide Phoebe tuos
Accedunt veterisque dies et tempora fatiQueis [reg: Quibus] puer Immanuel progrediturus erat.
Nascitur ergo puer qua surgunt moenia Bethlem.Intacta matris virginitate tamen.
Atria non subiit fulgore parata nitenti
page 37, image: s053Neve dedit molli colla ferenda toro
Sed puero viridi congestum cespite culmenOppositas nato non sinit esse fores.
Collocat in rigidam, pro stratis mollibus, herbam,Apparat et cunas flamen agreste novas.
Bos etiam dexter recubans, asinusque sinisterExcipiunt dominum, brutus uterque suum.
Non hunc mortalis damnosa superbia mundiExcipit, ac gratus bos asinusque lo/gon.
Nunc igitur redeant populoso gaudia mundoQuod peperit puerum casta puella Deum.
Quod genuit regem virgo non tacta PolorumQui potis es hominis nomen habere Deus
Et quem viridico cecinerunt carmine vates:Quem cecinit Psaltis musica docta pii,
Qui mundo fuerat multis speratus ab annisFilius est natus virginis atque Dei.
Per quem cuncta valent, per quem nos vivimus omnesPer quem sunt volucres monstraque facta maris
Hic regum rex est fortissimus ille IehovaQui sine principio, qui sine fine manet.
Hunc sese thalami peperisse putabat AdamiConsors, cum foetus semina prima daret
Cumque suum clara sequeretur voce maritumPostquam dissolvit talibus ora modis:
O quae tanta tenet mentes clementia Divum [orig: Divűm].Quam praestant oculis gaudia magna meis
Festivo Paeana simul date carmina plausu,Fundite caelesti iubila cara Deo:
Laetantes cantate Deo nova cantica summo,
page 38, image: s054Clangite carminibus ductilibusque tubis.
Huius solemni celebrantes festa DieiRitu, ferte Deo pinguia tura meo.
Huius enim memini quondam praenuncia fatiObvia caelesti voce fuisse mihi.
Iam datus est nobis: Deus hunc promiserat ipse,lu/tra que persolvet persolvenda Deo.
Hic erit invictae, validus super omnia, dextrae,Hic dabit aeternae saecla beata togae.
Hic chaos antiquum, tenebras, noctesque fugavitCunctaque lustravit sole micante loca.
Hic mare solare radios, septemque triones,Induit in formas quod fuit ante nihil.
Hic frondes, volucres pecudes, hic gramina campisCondidit hic fluvios vertere fecit aquas.
Legibus hic fecit labentia sidera certis,Formavit currus hic bone Phoebe tuos.
Hic caput invicto Cacodaemonis atterat ictu,Hicque sua mortis morte levabit onus.
Sed licet Heva suis ostendat inania verbisGaudia cum Christum se peperisse putat
Attamen, ipsa sibi veluti solacia praestans,Conatur storgh\n significare suam.
Et quam Messiam cuperet vidisse futurum,Signa voluntatis composuisse suae.
Quid? non bissenis etiam patriarcha IacobusGnatis haec solitis dicere festa fuit?
Nonne idem lustris vicenis atque trecentisAnte, monet gnatos hunc celebrare diem.
Sic referens: nati cognoscite dicta parentis
page 39, image: s055Et date ne frustra vos monuisse queam.
Principio dominum, qui me, vos, cunctaque soloCondidit ex verbo, diligitote Deum.
Postea, ne vestras dirimat discordia mentes.Fer miseris promptam quisque vocatus opem.
Sic dabitur vobis vitae Diadema futurae,Sicque reget vestros aura secunda dies.
Sed tu qui reliquos inter mihi carus Iuda es,Cessabis fratres non superare tuos,
Te coram facies submittere genua nepotesAtque cadet iaculis gens inimica tuis.
Imperii merito tibi subicientur habenae,Tuque feres populo sceptra verenda tuo
Donec ab intacta promissus venerit HerosVirgine, qui mortis morte levabit onus.
Talia cum natis est verba locutus Iacob.Cum sibi mortiferos sciret adesse dies.
Hinc liquet hunc merito cum ture meroque colendum,Saecla vetustatis quod coluere diem.
Non mirum tibi sit, quid enim sibi gratius optet?Denique quid plectro commodiore canat?
Praedicet an melius quicquam? si facta celebretQuae bene speratae signa salutis habent.
Si ferat extremas terrarum fama per orasGNATUM, qui vitae fons et origo fuit.
Nulla quidem res est, qua se Deus obtulit orbi,Miretur quae adeo facta stupenda Dei.
Munera nec maiora tuis Deus alme dedistiMancipiis donum nec dare maius habes
Quam decus angelicum, quod tu cum pneumate natum
page 40, image: s056Intacta matris virginitate dabas.
Ut genus humanum Cacodaemonis ore comestumSolveret ipse sua, retraheretque nece.
Ergo creaturae nunc cum te, Christe, tuamqueNatalem repetant, angelicusque chorus,
Stat stupidus Pluto, miratur et ima theatriHac Phlegethontaei portae, stygisque pater.
Et fera barbaries, etiam Mahometica turbaMirantur nostrum te bone Christe ducent
Quod tua naturis persona sit una duabusIuncta et quod verus sis homo. sisque Deus:
Quod sis fulgenti genitus de lumine lumen,Exque Deo vero verus et ipse Deus.
Et quae sors tandem, vel quae patris ira regentisOmnia te nitidi misit ab arce poli,
Quid patrem impulerit te quod turbavit OlympoEt te sit tantis passus inesse malis,
Quae sors humano te circumiecit amictu,Cur tetigere humeros dura flagella tuos.
Quare sancta tibi solidis Ecclesia verbisIam vice natalis vere nitente canit
Ut tibi, Spirituique Patrique habeantur honoresDigni, nec verus non pietatis amor:
Utque tui melius nostras pertingat ad auresNotitia, et melius pectora nostra probet.
Sed licet aethereis non vox enata cavernis,Aut stygiis, possit sat celebrare Deum:
Aut quis sit geminae persona nexui in unaNaturae, eloquier lingua disertae queat,
Nec percunctari passim sub nocte serena
page 41, image: s057Quae volitant volucres tractibus aereis:
Attamen unae Dei natus sapientia plenoPectore vult grates nos retulisse sibi
Quod fieri nulla poterit ratione secundaeQuam si contigua laude canamus eum.
Tu mihi principium fueras. mihi sis quoque finis,Qui solus nostrae iura salutis habes,
In melius quoque tu nostros convertito mores,Suscipe clementer vota precesque pias.
Ultrices astant furiae, terrentque flagellis,Poenaque non ipsa devia morte tacet.
Utque ministerio digni praestentur honoresPer quod dat nobis caelica dona Deus.
Quisque suum munus sacram deponat ad aramGratus, pro ut sors et copia cuique sua est.
ELEGIA IV. In Nuptias PETRI HUBENERI, et SYBILLAE KAUFFMANNAE.
O thalamos nimium felices, qui duo rite
Excipiunt molli corpora iuncta sinu.
O thalamos dulces, pura quibus incita flammaSponsa movet sponso gaudia casta suo.
O nexus ignesque tibi ter Christe probatosMystica queis [reg: quibus] tacite flamma notata subest:
Scilicet hic [orig: hîc] casti nobis pinguntur amores,Nil quibus immensus purius orbis habet,
Christe tuos dico, turbam complexe fidelem
page 42, image: s058Plus sua quam genitrix pignora mater amat,
Cum tibi pro nostra caelestia regna saluteForte parum quondam deseruisse fuit:
Quin etiam nostro lueres pro crimine mortemMundaque sic fieret sanguine sponsa tuo,
Sponsa tuis dilecta toris, ad nulla creandiHuius adhuc mundi semina iacta forent.
Purior hoc quisquam fuerit vel dulcior ignis?Huicue erit inter nos aequiparandus amor?
Emicat in sola socialis imagine vitae,Cum simili nuptos iungit amore torus.
Namque lo/gou flammas calido sub pectore sponsusSentit amans sponsum sponsaque sentit amans.
Omnia basiolis rident, nil triste remordetPectora, quae talis consociavit amor.
Felices igitur quos ardor hic intus adurit,Quos recoquunt tantae mystica signa rei,
Felicesque magis sponsos, quos nupta beavitDe gremio sponsae prodita Christe tuae
Turpe suae matris non ora fidemque referreHuic erit, et patris est aemula multa sui,
Nec fugit indocilis frenum neque ferre recusatIussa viri cuius se videt esse latus,
Prompta sed exequitur nullo tardante verendusQuae monuit coniunx, aut moniturus erat.
Atque sui sexus quoties reminiscitur ortusIra abit, et fastus cedere mente iubet.
Sic pietate Deo sic insinuata maritoObsequiis, aequam praestat utrinque fidem.
Sepe domum gravibus sors invida casibus urget.
page 43, image: s059(Sunt sua nam tantis et mala iuncta bonis)
Sepe valetudo naorum, sepe dolendum estFunus amicorum, sepe dolendus avus,
Sola maritales uxor solata doloresEsse solet tantis grata medela malis
Dulce onus ah quoties collo suspensa maritiSic mulcet blandis corcula maesta sonis
Parce meo lateri dolor improbe, parce doloriMi vir; et innectit basia blandae genis.
Aut pueros imitata tenella voce Parentem,Quae gerit, ostendens pignora cara vocat.
Cum fuco nec enim sese componier auditDegeneri, mellis parturiente nihil
Mellificas sed apes imitata, cubilia ditansNectareos pensat prole frequente favos
Et velut irriguis arbor contermina rivisFertiliore suas termite iactat opes
Alma velut vitis frondenti nata sub ulmoGrata beat dominos ubere fruge suos,
Sic aevo fecunda suam memor indere nomenExhilarat multa fertilitate domum,
Non cassos vitae et rationis munere fetusSed reddens uteri pondera viva sui
Quae patriis laeto discumbant agmine mensisInque dapes precibus robora sancta vocent.
Hinc generis nostri series, et maximus ordo,Hinc pater a longa prole vocatur avus,
Hinc patris in seros perdurat stemma nepotes,Eius et aeternum fama decusque viget
Hic sacer est hortus, sacra haec plantaria Christe
page 44, image: s060Sunt quibus excrescit plantula multa tibi.
Hinc meriti cultus veniunt, hinc laudis honores,Et quam solus habet gloria vera Deo.
Felices igitur sponsos quos nupta beavitEliciens gremio commoda tanta suo.
Non haec instar opum quas dextera parca parentumLiquerit, in thalamos sorte cadente venit.
Non hanc imperium Croesi, Pelopisque talenta,Non dederint clarae quas Tage volvis aquae,
Sed precibus tentata piis clementia Divum [orig: Divűm]Connubium tanto munere sola beat.
Ergo ter es felix et ab omni parte beatusO animi votis dedite Petre mei.
En tibi praeclaris animi vultuique decoraDotibus optato sidere nupta venit
Non tibi malueris auro radiantis arenasPactoli, aut Phrygii ditia regna Midae.
Et tibi sat magnae rerum studiosa tuarumQuas pia quas frugi congeret uxor opes,
Hic pietatis honos, huic magnam pensat opum vimQuae struitur pura mensa diurna manu.
Forte etiam variis mentem lassabere curis,Obstabit studiis sepe vel ira tuis,
Quid facias? hic una tuis innexa lacertisDulce tibi luctus pharmacon uxor erit.
Nec feret ut seris taceare nepotibus, implensInnumera vegeto prole cubile patri.
Ante tuos ut multa pedes laeto agmine saltetMulceat ac barbam turba pusilla seni.
Vota loquar: matris dependeat ubere natus,
page 45, image: s061Tuque anno primum sis redeunte pater.
Tu modo Christe fave castis castissime sponsisUt duo sincerus pectora iungat amor
Insideas unus Petri tu Christe medullisTuque unum cupias sponsa SybillaPetrum.
Sic Adamantaeis coalescent pectora vinclisSic fuerit solvi nescia [correction of the editor; in the print nesca] iuncta fides.
Denique sic iunget socias concordia mentesVosque inter stabiles pax erit atque Deum.
ELEGIA V. In obitum inclitae et generosae Dominae, D. AMELIAE Comitis in Swartzburg, illustris ac generosi D. D. Wolffgangi, Comitis Swartzburgensis Filiae, virginis modestissimae. AD ILLUSTREM ET GENEROSUM DOMINUM, D. ACHATIUM, COMItem in Svvartzburg, D. Ameleiae defunctae germanum fratrem, Dominum suum.
HAs tristi, Generose vir, Camenae
Dant stylo inferias tuae sorori.
Quam saevae quoniam nimisque Parcae
Crudeles, superare continenter
Virtutis meritam suae nitore
Ausis praeripuere [orig: praeripuęre] fastuosis,
Aeterno decorant honore Musae,
page 46, image: s062
Ipsiusque volunt sit ut superstes
Nomen perpetuo sit et perennis
His fama Hendecasyllabis reposta,
Quos ut fronte legas sereniore,
Conatumque probes laboris huius
Confidunt fore per suique famam
Et Phoebi titulos rogant. VALETO.VOs quae Castalio mecum pro fonte Camenae
Piscosi colitis rauca fluenta Nicri
Cuius ad irriguas laeto modulamine ripasConsuestis socios ducere sepe choros.
Rumpite iam dextras, solitos abrumpite ludos,Nulla sit in vestro cura decorve gradu.
Ponite nunc myrtos frontem redimite Cupresso,Tempore vos alio laurea serta decent.
Impediat palla atra pedes, gressumque retardet,Hic color, hicque habitus fletibus aptus erit,
Una [orig: Unâ] omnes luctu non impediente sororesTristia flebilibus nectite verba modis.
In lacrimas Elegi concedant, dulce querelasTestetur vobis quot Melos antefuit.
Cur ita? tristitiae causam si forte rogatisHeu dicam satius quam tacuisse foret?
En lacrimosa phalanx, nigroque reposta feretroFunera descendunt e Ducis arce pii.
Eloquar? heu cecidit fatis praerepta severisSwartzenburgiacae gloria magna Domus
page 47, image: s063
Femina praeclara Baronum stirpe creataQuos hodie Comites Francica terra vocat
Haec titulis retulere novis et honoribus auctiPraemia virtutis Caesare dante suae.
Illustres Comites ut de Baronibus essent,Esset et hic serae posteritatis honos.
Cui si quanta fuit maiorum cura parandaeSeruandae studium nobilitatis erit
Quis neget, haec quod sit forma florentis honoreSplendida post nullos interitura dies
Quam dederint studiis effecta fidelibus illiMunia clarorum nomine agenda ducum.
Marchiaci annales referunt satis indice longoAtque Palatini laude decora notant.
Haec AMELEIA genus patrium ducebat ab ortuQuam rapuit saeva mors violenta manu.
Ipsa Palatini quondam Ducis inclita coniunxHanc sociam legit dulcis amicitiae
Hanc a colloquiis habuit, cum viveret, huicqueSeria ferme uni credidit, atque iocos.
Ergo velut genitor natae tuorue clientisIpse Palatinus funere maestus adest.
Eius fata dolent proceres et Principis aulaQuos habet eximia nobilitate, viri.
Una omnes maesti funus comitantur ad aedens.Rite peracturi iusta suprema sacram.
En tamen incedat cunctos generosus ut interNobile qui Phrygii nomen ACHATIS habet,
En quibus obscuro sub tegmine fletibus HEROSGermanae doleat tristia fata suae.
page 48, image: s064
Non ita Saxonico quondam superatus ab hosteVincula sollicitus cum pateretur erat.
Marggraphii lituos Alberti et castra secutusMartia France tuas depopulantis opes.
Hunc sequitur clarus tota cum plebe senatus,Hunc moesti iuvenes aula quot urbsque tenet,
Testantur luctum cuncti, maestumque doloremFunere crudeli quem tulit atra dies.
Quas lacrimas tristi quas produnt ore querelasIndigenae matres Pantoreaeque nurus?
Vidi ego cum sociis comitatus funera passimTalia pro Comitis vota salute dari:
O utinam nullo potuisset funere mergi,Vivere Nestoreos digna AMELEIA dies:
Cur pietas fatis non obstitit? aut toties curNon tenuit saevam Parca rogata manum?
O spes fallacis hominum: discedere cunctaeIn ventos inopum cur potuere [orig: potuęre] preces?
Quorum mater erat non dedignata vocantesObsequiis, quorum est commiserata vices.
Talis erat genitrix Ameleiae, qualis et ipsaIn miseros semper cum superaret, erat.
Talis erat genitor WOLFGANGUS, qualis et ipsa:Afflictos facili nam relevabat ope.
Talis et exsistit, quo non generosior alter,Frater hic, Aeneadae nomen [correction of the editor; in the print Aneade nomem] ACHATIS habens
Hos imitata igitur generis vitaeque magistrosMagna fuit patriae lausque decusque domus.
Virtutis cur nil exempla domestica possentCum vitiorum adeo sit metuenda lues.
page 49, image: s065
Fallor? heri medium quando torquebat OlympumPraescius an Phoebus funeris huius erat?
Tristis agebat enim portantes lumina currusLuctu consuetas praepediente faces.
Quid? quod et incurvus fama hac volitante per urbemTardius attonitas Nicrus agebat aquas.
Iam quoque rorifluo madidum caput abdidit alveoHaud dubie [orig: dubię] fati flebilis ipse memor.
Hanc igitur Clotho quod funere mersit acerboVos etiam luctus edere signa decet.
Quaelibet extinctae funebria munera vestrum [orig: vestrűm]Deque suis lacrimis humida serta dato.
Fata iubent: fas est nos Principis ore moveri,Qui colit officiis numina vestra piis
En pullo tectus velamine gestet ut intraPectora funesti triste doloris onus
Arte laborata qui veste insignis et auroVisendus sacra nuper in aede fuit.
Quippe suae tantum decus aulae luget ademptum,Nosne igitur lacrimas dissimulasse decet?
Pallentes orbi Regem, vel dira senectusSi gravet, Hybleae quem venerantur apes.
Nonne gemunt maesto tristata examina luctuFata ducis tanquam commiserata sui?
Quod si forte diem praesepia clauserit intra,Cernis ut e tectis flebile funus agant.
Nos simili studio meditemur tristia quandoIpse Palatinus signa doloris habet.
Et merito? quis enim tristes cobibere querelas?Quis fletus? lacrimas quis tenuisse queat?
page 50, image: s066
Quando tot in signis virtutibus HeroinaePraepropero aetatis funere clausit iter,
Quae pede inoffenso cursum producere vitaeDigna crat, et fato candidiore frui.
Vix si mille mihi linguae si mille darenturOra Pericleo more diserta, queam
Dicere, quas dotes natura inseverit illiFida, quot et facilis quantaque dona Deus.
Ne generis virtus in ea dubitabilis esset,Quam titulo factis maluit esse comes.
Comis erat, facilisque bonos erga, omnibus aequas.Femina rixarum nescia, pacis amans.
Tabentes aluit fovitque parentibus orbos,Auxilium viduis sepe rogata tulit,
Sollicite nuribus, senibus subvenit et aegris.Nec miseris unquam ferre negavit opem,
Hinc columen dicta est inopum, meruitque vocariPro domina genitrix, pro genitrice soror
Nec vero temere (foret ut sine crimine virtus)In desolatos semina sparsit agros,
Nec sine iudicio conferre solebat in omnesMunera, sed quibus in spes bona frugis erat,
Non bene proveniunt inculto semina campo,Nec venit e saxis digna labore seges.
Ergo inopum redeunte quibus benefecit in orbemAnno, habuit certis nomina scripta notis
Tam simplex tacitam cavit prudentia fraudem,Quae vitii virtus crimina saepe tulit.
Quid memorem, qua mente bonas adamaverit artes?Quo studio doctos iuverit atque viros?
page 51, image: s067
Quippe alios inter Musarum castra sequentesFovit, et his larga praebuit aera manu,
Ne quibus ingenium facilis natura dedisset,His angusta domi res nocumenta daret.
Quid reliquos dicam generoso in pectore motus,Illi tota quibus vita peracta pie est?
Quid decus antiquum linguae, castumque pudorem?Femineae et mores cum gravitate pios?
Innuba virgineos quartae trieteridis annosEgerat, et vitae ter duo lustra suae.
Huc tamen usque sui famam seruarat honestamNominis, et castae iura pudicitiae.
Quos non Christe tibi verae pietatis honores,Atque ministerio praestitit illa tuo?
Sepe revoluebat divina volumina, quorumLectio nos recta ducit ad astra via
Haud umquam nisi cum languentia membra vetabantNon audita illi concio sacra fuit.
Cuncta sed illius praeconia dicere si quis.Moribus et laudes aequiparare velit
Deseret ante dies venerandaque deseret aetas.Hunc quam materies carmine digna cani
Nec tamen his superas virtutibus ivit ad arces,Se iustam sola credidit esse fide.
Non meritis hominum statuit malefacta piariNostra, sed ipsius sanguine posse Dei,
Hinc moritura tuum compellans Christe tribunalReddidit haec fidei vota suprema sua:
Ne mea respicias fatuae delicta Iuventae,Nec poenas a me vindice posce manu
page 52, image: s068
Da veniam fassae, tua me bonitatis imagoPost obitum vitae spe melioris alat.
Annue nunc votis, si fert tua sancta voluntas,Mens mea tam superas gestit adire domos.
Haec repetens animam vacuas efflavit in auras,Vectaque sidereis coepit inesse choris.
Ergo tot egregiam virtutibus HeroinamSi decet ornatam laudibus esse suis.
Has animi ob dotes, et castae munera vitaeEius erit posthac nescia fama mori.
Sic meruit pietas, sic officiosa voluntasNomen ut invita morte superstes agat.
Interea talem nos deplorare peremptamConvenit: in lacrimis et tamen esse modum
Fatales nulli datur exorare sorores,Nati omnes fragili conditione sumus.
Terminus exacti cunctis mortalibus aeviStat ratus; hunc ultra currere nemo potest.
Provida sic statuit caelestis cura ParentisNostrae quem penes est hora diesque necis.
Haec igitur nobis sint tristia funera quamvisNostra pium tamen est subdere vota Deo
Iamque modus lacrimis insit: violabile non estIus mortis: Tantum sit doluisse satis.
Quin potius gratemur ei nova gaudia vitaeSe quibus optavit carne soluta frui
Donec Parca levi versaret stamina fuso,Et superare illi fata benigna darent.
Magna quidem pietas mentem virtusque beabat.Magnus et in misero corpore languor erat.
page 53, image: s069
Raros laetitiae pingebat in ore coloresMistaque continuo vita dolore fuit.
At nunc maestitiae superataque meta laborum estNunc erit emensis tuta carina fretis
Dein pia mens vitam, nullo turbante, beatamLaetaque cum Christo saecula pacis aget.
Vermibus interea cibus est exangue cadaver,Sed redeunte anima, sospes et illud erit.
ELEGIA VII. KYKNEION Venerandi senis D. GEORGII JUNIORIS ad D. IOHANNEM STIBELIUM Generum de opere Musico ipsi donato: et pro Ecclesia.
ILLE senex, qui bis senos, tot et amplius annos
Triverat humano quot pede Christus humum
Multimodos inter casus, variasque procellasChristicolae subii munia sancta gregis.
Cuius ad exilium Nanshemia flebat, IberoMilite Teutoniam depopulante plagam.
Sed quem nec flexere minae neque gratia MagniCaesaris, ad nutum flectere cuncta potens.
Quo praecone inter Cregaias notior urbesChristigenum pura sumpsit EPINGA fidem.
Quique Alcea, tua (dum mitia fata sinebant)Per tria lustra tuli praesulis urbe vices.
Quo patre, STIBELI, tibi LYDIA nupta iugali
page 54, image: s070Foedere erat, senii spes columenque mei.
Ille, inquam, tenui hoc te donat munere, sed nonSic tenui nostrae pignore amicitiae.
Aurea sacrarum congessit carmina Musarum,Et Phoebi attonitas hoc opus Harmonias,
Divinum artis opus, qua nil mortalia cordaQuicquid in immenso est suavius orbe trahit.
Suspicit orlandi sinuosa recentior aetasCantica, Meilandi saltidicamque Chelyn:
Esto novis modulis sua laus: me iudice palmamSimplicior veterum Musa chorusque feret.
Novit hic affectos vehere ad caelestia sensus,Vultque pia quadam cum gravitate cani
Hic mihi post sacri fesso meditamina verbiSufficit harmoniis robora laeta suis.
Atque utinam integris ut erat vox promptior annis,Pristinus imbelli staret in ore vigor
Quam foret is nostro facilis medicina dolori,Quem saevo exhaustum vulnere pectus alit.
Quam Belisareis infanda laboribus olim,Tam mihi pro meritis gratia cessit iners.
Perge tuas mundi faex ultima, perge tenoreQuo tenus hac pergis contemerare vices.
Quid queror? haec mihi nunc valeat faex ultima mundiTerra vale, valeat quod mihi dulce fuit.
Tuque vale Clemens suavissime, tuque Crequillon.Et Iosquine vale tuque Phinote vale.
Et quos Phoebus habet mihi cumque valete Magistri.Pergite dulcisonae plectra movere lyrae:
At mihi vos istas non ulla bibatur in aures,
page 55, image: s071Tam sacer excedat ne mihi corde dolor.
Quin tu care gener, vosque ô Iuvenesque viriqueQuos iuvat Aonia tingere guttur aqua,
Et quocumque trahit cantandi sacra voluptas,Haec canite et nostri sit meminisse satis.
Nunc ô gnate Dei, dignate assumere massamHumanam, sine te ne mea massa foret:
Te voco, cuncta tuo qui praesens Numine comples,Carne, sed aetheria sede receptus agis,
Carne, inquam, superosque locos et regna sequestrans,Nostrum ubi nunc certa stat poli/teuma fide,
Carneque quem Mundo tandem sine fraude reducetConspicuum aeria nube suprema Dies.
Si mihi nunc (ô sit) moles toleratae laborumOmnis et hic [orig: hîc] stadii meta peracta mei est:
Fas mihi sit tremula haec et humi repentia membraReddere humo? super huc usque fuisse sat est.
Ut brevis humani est; Euroque citatior aeviHorula, vix raris tanta senecta venit.
Nunc igitur fas sit demissis litora velisTangere, et in portu stet malie quassaratis:
Exolui mens fessa cupit, tecumque morari,Pars age sim regni quantulacumque tui:
Nil me regna Midae, nil me Polymestoris aurum,Ditia nec Croesi, sed tua regna trahunt.
Annius? at si nemo tuas feris irritus aures,Pro grege sic liceat subdere vota tuo:
Aspice, quae pestes grassentur ovilia circum,Et tua quam saevis praeda sit agna lupis.
Haec lacera incessunt violenti septa Tyranni,
page 56, image: s072Et gregis immani cade madescit humus.
Affricat hic [orig: hîc] scabiem morbosque regurgitat Orcus,Queis [reg: Quibus] tulerant medicam saecula prisca manum.
Ut teneros passim foetis cum matribus agnosDepascat macies turpis, et atra leus:
Passim etiam totos palare per avia coetusCernere sit certo nec pede flectere iter.
Ceu rectore carens vasto super aequore pinusErrat, et instabiles itque reditque vias,
Eripiturque oculis dum fessa erroribus undisMergitur, et miseras gurgite condit opes.
Hos gemitus imo haec ducunt suspiria corde,Tu querulas audi maxime Pastor, oves.
Ad Patris evectus caeli super ardua dextramTu regis imperio subdita cuncta tuo.
Te mare, te tellus, et aprici regia caeliIn chaos antiquum concutiente ruent.
Ergo tuum audebunt impune lacessere Numen,Et fodere insano viscera dente canes?
Quin tibi nequiquam latrant: modo temnere morsusTe doceas: sua sic sputa cruenta vorent.
Mille vomat pestes moveatve Acheronta ParentemTisiphone Aetnaeus vel strepat usque Faber:
Te Pastore ovium stat nullo mobilis aevoCerta Salus, dextrae robore fulta tuae:
Tu modo a)leci/kakos ne pars sincera trahaturProvida nascenti pharmaca subde malo,
Et dignare tua perfundere luce tenellas,Ne nigra pro niveo lacte venena bibant.
Quas etiam cautas male devius abstulit error
page 57, image: s073Fac recta redeant ad tua saepta viae:
Ut societ tandem lacerum CONCORDIA ovile:Sola sed auspicio conciliata tuo.
Sic male quassatam serva et rege navita cymbam,Sanguine quaesitas, quae tibi vectat opes.
Sic ipsa eluctata malis, portuque receptaExpleat aetherias divite merce domos.
ELEGIA VIII. PER QUOD QUIS PECCAT PER IDEM PUNITUR.
DUM mea Pimplaeas implorat Musa sorores
Digna petens elegis verbaque resque [correction of the printer; in the print reque] cani.
Suppeditant quoddam vetus et memorabile factum,
Cuius in hunc memini verba fuisse modum.
Accidit ut Gnatus genio petulante feriret
Languida contorto verbere terga patris.
Quae multata diu pavitant, tamen impius addit
Aedibus e propriis provolvisse senem,
Impietas cogit gnati gemebunda parentem,
Quod poterat solum voce gemente queri.
In lare turbatur fugiens mala verbera GNATI,
Et tuber colaphis synciput esse dolet.
Fuste tumet cutis, et vetulus male tangitur, atque
His petiit gnatum voce gemente sonis:
Desine pulsando, carissime desine fili.
Sufficit haec tergo semita nota meo.
Neve trahas ultra me limina: namque parentis
page 58, image: s074
Hic pia cessavi terga ferire mei.
His ferme modulis me condere verba iubebant
Pierides, Lycii turba novena: ducis.
Oraque pressuro, facti morale nefandi,
Versibus iniungunt addere tale meis.
Per quod quis peccat, per idem plectatur, ut omnis,
Iustitiae superum [orig: superűm] regula fixae docet.ELEGIA VIII. HISTORIA COMMONEFACIENS NOS DE FALSO IURAMENTO fugiendo.
PAX erat Actiacis in toto frondibus orbe
Candida purpureas condecorata comas.
Arma quiescebant sacris inimica Deabus,Clausaque belligeri ianua Martis erat.
Otia cum miles fugiens per saxa per ignesIbat, et immensum conficiebat iter.
Ingressusque cavis invictam Turribus urbemQua stat Marchiaci Regia structa Ducis.
Atrae forte subit cauponis miles avariHospitium noctis leniter ore rogans.
Excipitur blande [orig: blandę]: cenam iubet ille parari,(Nam satis argento miles onustus erat)
Instruitur celebris regali mensa paratu,Sistuntur liquido pocula plena mero.
Functus erat dapibus, miles somnumque capessit,Phaebus ut Eoo flumine mersit equos.
Postera cum niveis lucens aurora quadrigis
page 59, image: s075Protulerat croceas ore nitente genas.
Ingressurus iter, solvit prius omnia milesDeinde suum valido cingitur ense latus.
Ecce per impletum nocituro corpus IacchoMorborum subito nascitur omne genus.
Membra lues violat, venae violantur in illa,Duraque funestus concutit offa tremor.
Risus abest, tremulo languentia corpora lectoDat gestatque miser triste viator onus.
Ille suam gemmisque gravem nummisque crumenamAccipiens, tales edidit ore sonos:
Hanc fidei committo tuae fida hospita peramDonec abafflicto corpore febris eat.
Clarus ab aequoreis decimum iubar extulit undisPhaebus, ubi miles febre levatus erat.
Poscit ab infida peram sine lite marita;Ut mihi, sic dicens continuetur iter.
Quid faciat? tacito deliberat hospita corde,Consortem thalami consulit ergo sui.
Annuit, atque iubet peram retinere maritus,(Nam fuerant loculis lucra sepulta cavis)
Hic [orig: Hîc] igitur primo dictis exorsa proteruisOre suos morsus, non reprimente. sonat,
Hem quid ais clamat? quam peram, quidve reposcis,Mene putas loculos despoliasse tuos?
Absit ab ore tuo furiis agitate, deincepsEt cave mendaci talia voce loqui.
Dixerat, et miles facie spectante maritamIndignabundus talia voce refert:
Perfida, quin reddis, quae sunt aliena tuumve
page 60, image: s076Hospitium pretio vis cumulare meo?
Tene decet fregisse fidem et quod foedus inisti?Crede, gravis veniet vindice poena Deo.
Hospes ut arcendum propriis a sedibus hostemImpius audisset talia vota loqui:
Militis extemplo vi terga caputque fatigat,Caesus ad extremam dum fuit usque domum:
Aestuat hic contra, iustoque tumore nigrescensCorripit ultrici Martia ferra manu.
Falcatoque cavas perfodit acinace valuas,Ut velut igne solet stiria diffluerent.
Mox herus expulso superatus ab hoste, piorumAd vicinorum confugit aeger opem.
Invocat auxilium, concurrunt undique cives,Insanoque crepant bellica signa foro.
Hic clypeum dextra gladium fert ille sinistra,Et subiti caussam Martis uterque rogant.
Et velut exsurgunt aeris clangore vocati,Mulciber in tota cum vagus urbe furit.
Sic etiam cunctis accurrit turba plateis,Caesus non dubiam cum rogat hospes opem.
Miles ad indoctum populo crepitante senatumDucitur, et turbae dicitur esse reus.
Tolle malum, rude vulgus ait; cito tolle tumultum,Ne quoque caede fera [orig: ferâ] curia tincta foret.
Claudunt praecipitem latebroso carcere captum,Sentiat in manibus vincula dura suis.
Dixerat ista furens animis ignobile vulgus,Et fuerant tot dicta probata foro.
Clauditur angusto ferrati carceris antro.
page 61, image: s077Nec potis est niveos cernere solis equos.
Phoebus at interea volucres bis terve quadrigasDuxerat ignivomis clara per astra rotis.
Claudit honoratum dum curia celsa senatum,Militis et caussam dum bene consul agit.
Quid faciam? tanto merita [orig: meritâ] pro crimine poena [orig: paenâ]Estne, senatores, afficiendus ait:
Deque sua [orig: suâ] melius quid eum sperare saluteIura vetant, mentem dicite quisque suam.
Incaluere animos, ardentque cupidine caedisTurba senatorum iuris in arte rudis.
Murmur inane vagatur in arce, voluntque videreTingi caeruleam sanguine caedis humum.
Calculus ergo niger luteam demissus in urnamDamnat eum, capitis suppliciumque notat.
Iamque dies aderant, horam quae mortis habebant,Hoc superost, miles quod iugulandus erat.
Ecce per occlusas tenebrosi carceris antasIngreditur stygius, nocte priore, Deus.
Captivumque vagis aggressum passibus, inquitOre suo nigros, nigrior ipse, sonos:
Quid miser infausto vinctus decumbis in antro?Quidve tuas fecit vincula ferre manus?
Scilicet horrisonum iam tota [orig: totâ] murmur in urbe:Fert gladium lictor duraque lora, sonat.
Utque peracta tua est prudente consule causaDelictum patuit mox sine teste tuum.
Poenaque mors posita est tibi laedere iura volentiHospitii, ferro poena ferenda tibi est.
Hunc ego quae minuant tibi mortis pharmaca luctum
page 62, image: s078Calleo, Galenus [orig: Gallenus] non meliora daret.
Vis igitur nostrum gratus sentire laborem,Vis te sanguineam posse cavere necem.
Sis meus, et nostri pars non eris ultima regni,Sis meus, et diram non patiere [orig: patięre] necem.
Sunt mihi perpetuo velut igne calentia regna,Non sentitur hiems Brumaque nulla manet.
Erigida regali non pendet stiria tecto,Tecta nec hiberna [orig: hybernâ] sub nive terra latet.
Innumeri nitida proceres famulantur in aula [orig: aulâ]Quorum te. faciam, si cupis esse, ducem.
Dixerat haec stygius: neque dum quoque presserat ora,Miles ubi subitos redidit ore sonos:
Me tentare cave stygii moderator Auerni,Neve velis medicam sic adhibere manum.
Tutius est, lictor vitam mihi finiat ense,Gaudeat et nostra [orig: nostrâ] plebs furiosa nece.
Atque prius muti fugitivo piscis ab oreVerba Pericoleo culta [orig: cultâ] lepore fluent.
Et prius Oceanum patiens formica laborumEbibet, aut sicco carbasus ibit agro.
Quam cupiam stygii fieri pars una theatri,Et fugere hac diram conditione necem.
Si tamen hoc (inquit Cereris gener) omne recusas,Tutior et melior iam tibi consul ero.
Consiliumque dabo sine fraude, doloque, malisque,Si cupis, et leviter quod peragatur erit.
Cum te sublimis duce cras lictore videbitCuria letali deris ut ense neci.
Squalidus ad superos tendens reus ora, manusque
page 63, image: s079Hos itera querulos voce gemente sonos:
O ego, qui iubeor iustam defendere caussam,Et cogor medio dicere iura foro.
Cum tamen omnino tantae sim nescius artis,Haereat et trepido nescia lingua metu,
Heu mihi, qui subito manibus post terga ligatis,Ad Phlegethontaeas ire iubebor aquas.
Parcite ducentes vitam sine crimine, PATRES,Parce senatorum relligiosa cohors.
Annue, pro votis: orant mea vota patronum,Prorecto medicam qui ferat oris opem:
Quique disertus agat nostram sine crimine caussam,Atque fero pavidam liberet ense gulam.
Talia si fueris iterans fortasse locutusVerba; preces facient posse valere tuas.
Sin optata feres, oculis super agmina fixisPatronum ficto quaere dolore tibi.
Finge metum, curamque animi gemitusque frequentes,Qui cupiat prote dicere, nullus erit
Dicere nemo volet post mille precamina, tandemMe tunica astantem versicolore, roga.
Pileus oblongus, ceu pronaque turris acutus [correction of the editor; in the print acntus],Caeruleus, plumis condecoratus erit.
Consistam, laetisque oculis, laetusque videbo,Solvi per iustas vincula nexa manus.
Tum miles, quia purus erat puraque colebatMente Deum, bene sic praemeditatus, ait:
Recta mones, Daemon, cum sis mortalibus hostis,Excidiumque piis flebile saepe pares,
Et quia nulla ferunt nostrae tua iussa saluti
page 64, image: s080Damna, placent: caussam, cum peto, tutus age.
Noctis erant pulsae stellantis ab axe quadrigaeClarus et aurorae lumine Phoebus erat.
Panduntur rigidi mane sub carcere postesPanditur et medio curia celsa foro,
Hanc reus ingrediens vinctis post terga lacertisReddidit hos tremulo miles ab ore sonos:
O ego qui iubeor noxam defendere iustam,Et cogor medio dicere iura foro
Cum rudis omnino tantae sim nescius artis,Haereat et trepido nescia lingua metis.
Si qua mei vestras tangit miseratio mentes,Suscipitote precor, quas loquar ore, preces.
Parua precer: neque enim veniam neque vincula solviNec monumenta mei nominis ullo peto.
Sed defensorem, qui pro me digna loquatur,Quique meam rigido solvat ab ense gulam.
Militis optatam iuvit facundia causam,Quodque erat in fatis vota petita dedit.
Vota petita dedit rediturae signa salutis,Spemque facit poenae, quae fuit ante, metus.
Constitit, atque oculis reus agmina circumspexitPatronum tentans posse videre suum.
Ecce notaturae procul ornamenta tiaraeCaussidicum plumis vergere ad astra videt.
Aspicit et maculis vestem vel mille notatam,Unde satis stygium colligit esse patrem.
Lentus humum spectans graditur fatusque modestePauca, salutiferam provocat eius opem.
Annuit orator ficta sub imagine Pluto
page 65, image: s081Praestat, et astrictam quam dedit ante, fidem.
Conticuere [orig: Conticuęre] omnes, exspectaruntque resolviOra diserta stygis nescia turba Det.
Incipit, ac cunctas explanans ordine leges,Iura Pericleo culta lepore sonat.
Inde patrocinii causam descendet adimam,Quodque labore potest sedulitatis agit.
Addit eum perimi nec posse nec ense nec igne,Qui non litigii fons et origo fuit.
Praeterea quod sit spoliatus ab hospite miles,Quodque domo tandem vi sit abactus, ait.
Talia fatus erat, repetens exordia caussae,Annectensque, domum [orig: doműm], tempora furta, locum.
Qua [orig: Quâ] furtum sit parte domus, quo tempore factum,Quoque domi iaceant condita furta loco.
Quis numerus lucri, qualisque figura crumenae,Denique quae mendax vera fuere, refert.
Miratur populus, dubitantque ea credere vates,Quae ceu fatidico dixerat ore novus.
Hospes at hoc renuit, male quod sibi conscius esset,Saepius his iterans impia verba modis.
IAM IAM TARTAREIS CUPIO TORRESCERE FLAMMISSi rapuit loculos dextera nostra tuos.
Haec postquam toties esset sine mente locutus,Et cuperet voto tartara adire suo.
Deserit orator coeptam cum milite caussam,Fit Phlegethonteus, qui fuit ante, pater.
Proditur inferni pavidus Cacodaemonis astusConspiciturque eius fraude patente dolus.
page 66, image: s082
Hospes at attonitus vacuas raptatus in duras,Ad stygias subito turbine fertur aquas.
His Deus aeternus punit mendacia poenisVerus enim Deus est, qui sine fine manet.
Discite vera loqui: Deus exsecratur et oditMendaces: igitur discite vera loqui.
Discite vafritiem stygii vitare tyranni:Nam fuit haec multis exitiale malum.
Nec iuvat insano tume facta superbia fastu:Mendaces quoniam frivola lingua facit.
ELEGIA IX. AD D. ALBERTUM KINDLERVM SYNDICUM ET NOTARIUM HIRSBERGENSEM.
VOs quae Castalio mecum pro fonte Camenae
Piscosi colitis rauca fluenta Nicri
Cingite compositos umbrosa fronde capillosBlanda puellaris fascia colla tegat,
Ne qua ferat tenerae forsan dispendia formae.Flamma, sub Arctoo quam ciet axe canis,
Et qui cum rabido cane foedera iunxit Apollo,Igneus, evectis in iuga summa rotis.
Nam procul a Domini migrabitis urbe ferentesHeu nimium longae taedia multa viae.
Moenia poscetis columes late sita, quondamUtile quae vobis deseruisse fuit.
page 67, image: s083
Moenia nubigeri medio quibus igne SudetesPlacant, subtepidum conciliantque Iovem
Quaeque secus resonant iucundo murmure BobrusEt Zacus Australi natus uterque plaga,
Cum pictis illic ad amoena fluenta NapaeisDucit adornatos Naica turba choros.
Cum Satyris hilares saliunt et Oreades illicLasciuitque procax per sua rura Dryas.
Ergo fatigatas vos quando receperit urbs, quaeArdua Ceruini nomina Montis habet,
Per fora Kindleri recta tendetis ad aedesTradere nobilibus, qui pia iura solet.
Quaerentique quibus missae veniatis ab orisTalia reddetis nomine dicta meo
Haec Alberte tibi clarissime pauca PareusCarmina dat quondam qui tuus hospes erat
Hinc qua Iunipero viridi cinctusque palustriUlua Pantoreos Nicrus inundat agros,
Carmina scripta quidem nostris pro viribus, at vixDigna legi a tanto nobilitate viro,
Hactenus a vestris quamquam procul abfuit orisQui [orig: Quî] valeat forsan? quidue, requiris, agat.
Nosse bonas artes, oraclaque sancta laboratE patrio Christus quae dedit ipse sinu.
Fortunae sic dante Deo, vitaeque fluentisMunera sunt aequa conditione satis,
Cetera letus agit, dolor hic si solus abessetCogitur intuitu, quod caruisse tuo,
Namque suos umquam vix prodere Lucifero ortusTalia quin maesto proferat ore potest:
page 68, image: s084
O si venturos concedant fata sub annosO mihi si reducem faxit Apollo diem,
Quo KINDLERE loquar tibi sospes, ut ante solebamEt salvos videam teque tuosque domi
Nam tua felici cum sidere tecta subibamInque tuis quando moenibus hospes eram,
Non si mille mihi linguae, si mille darenturOrae Pericleo more diserta, queam
Dicere, quod tulerim vestrae pia munera dextraeQuotque voluntatis prospera signa tuae,
Ante meos oculos quorum stat semper imago.Immemorem quae me non sinit esse tui,
Nec sinet ingratum, labentis munere vitaeDum fruar: hos maesto sepe dat ore sonos:
Ergo pro obsequiis, quae te tribuente ferebatIam tibi tot grates carminis auctor agit,
Quot Zephyro resolutus ager sefundit inherbas,Et flores vario terra colore parit
Flava quot innectit culmis Cerealibus aestasTempora, quot messis spicea serta gerit:
Pampineis vuis quot Francica vitis abundat,Albentes quot hiems proicit una nives.
Aethera quot volucres, quot pisces aequora findunt,Inque cavo rutilant clara quot astra polo.
Sic meruit virtus tua, sic meruitque voluntasQuae tibi pro miseris officiosa viget,
Sic tua fert pietas (in spem praesagia ludunt)Ad superos nomen quae trahet una tuum
Vine tua sospes cum coniuge, viveque natisDii faveant votis, sors fluat aequa diu.
page 69, image: s085
Tempus adest, si quae vis mittere dicta PareoRedde, Palatinam cras repetemus humum.
ELEGIA X. EXEQUIIS D. ZACHARIAE VRSINI THEOLOGIAE DOCTOris ac Professoris clarissimi.
O URSINE sacros inter celeberrime vates,
Quos modo sincerus Numinis ardor agit,
Siccine abis? o et Iuvenum ter maxime cultor,Quo fugis? o nostrae luxque decusque scholae:
Cur nos tam dubio rerum sub turbine linquis,Ceu rate si mediis navita cedat aquis?
Te, te prisca Fides, verique clientula materRelligio, o adsis portus et aura, vocant:
Ne turpes agitent nostra de clade triumphos,Qui nunc de superam [orig: superâm] praelia sede movent.
Sed nec ades: nec abis. quia te mors invida terrisEripuit, gelido composuitque sinu:
Haud ideo ereptus nobis. tua conscius orbisEdita mutato nomine scripta legit,
Plurimaque VRSINI sub nomine posthuma lucemSi modo contigerint, quam meruere [orig: meruęre], leget:
Arte laboratum, et niveum testantia pectus.Non his livor edax, non nigra bilis inest,
Quae modo Cadmaeos rapiens in praelia fratres
page 70, image: s086Tincta Lycambaeo scripta cruore vomit.
Neve tuis desint meritis qui congrua reddanePraemia, ut aeternus nominis exstet honos:
Surget in hoc olim, doctis pro cultibus, aruoDocta tibi Libyca fertilitate seges:
Tunc (liceat plausus istis modo tollere) victrixCaussa triumphabit robore iusta suo.
Et prius VRSINOS uno pro, mille dabit, quamExsul ab aetherio culmine Christus eat,
Lustret ut humano terras, stygiamque paludemCorpore, quod finxit conditor Utopiae.
Credimus, ille equidem praesenti Numine completCuncta, sed et caelo carne receptus agit,
Carne, inquam, superosque locos et regna sequestrans,Nostrum ubi nunc certa stat poli/teuma fide:
Carneque quem nobis tandem sine fraude reducetConspicuum aeria nube suprema dies.
At nos, clare tuam vir, quo decorabimus urnamCarmine? sic habeat qui tegit ossa lapis
Hac cubat VRSINI funus lacrimabile tumbaMens fruitur caelo: fama sed orbe vivet.
ELEGIA XI. IN OBITUM EIUSDEM ZACHARIAE URSINI:
SI quid ab extremo foret inviolabile fato,
Tristeque parcarum vis qua retardet opus:
page 71, image: s087
Tu poteras et dignus eras, VRSINE perenniTurbine currentis ducere fila coli.
Ingenio quid enim, doctrina et acumine tantoDignius, aeternum quam superesse fuit?
Et tibi nil Pietas? nil rara Modestia summis?Virtutumque satrix profuit alma Fides?
Ni verear sanctos aliqua tibi laedere manes,Cui bene, dum vixti, cura latere [orig: latęre] fuit:
Nonne tuis explere queam virtutibus orbem?Si modo sint faciles in mea vota Deae.
Maxima Slesiadum te Vratislavia matrumProgenuit: maius nomen et inde tulit.
Viderat Agricolam schola, Lotichiumque poetam,Qua vitreus Rheni se Nicer abdit aquis:
Strigelio audierat nil dulcius hactenus: et nilTremelio linguae doctius Aramicae:
At quanto magis est te demirata? colendusArtibus auditor seu foret ingenuis:
Seu tibi caelestis tractanda didagmata verbi:Arte refutandus sive quis hostis erat.
Multa supervacue pleno de pectore manant:Vulgus et ingenium garrulitate probat:
Tu tribus aequabas aliorum plurima dictis:Obscurum nil te praecipiente fuit:
Tuque unus poteras, Lyrica quod in arte DocentesPerspicua Flaccus de brevitate monet.
Vidi ego tota leves urgere theatra Sophistas,Et patuit te vix ora movente dolus.
Sensit et Utopici male felix dogmatis author [reg: auctor]Sensere [orig: Sensęre] Abbates purpureique Patres;
page 72, image: s088
Improba quid vulpes animoso distet ab urso:Ausa erat huic iussu Marte coire Ducum,
Audacemque loquax vultu simulare Leonem:Quam cito sed fictas perdidit exuvias?
Ast, VRSINE tuis (sic turbine cuncta rotat sors)Infelix meritis obfuit una dies:
Seu Nicer exhaustos delerat mente labores,Fata sub auspicio seu volvere tuo.
Exsulibus Phoeboque patri nova condere MusisTecta, Neapoleos candida tecta Scholae;
Qua virtute potens CASIMIRUS et inclitus armisRegnat, honoratos anteque vertit avos
Hunc patriae hunc Musis hunc Relligionis honori,Et serua Imperio, Christe benigne, Ducem,
Hic [orig: Hîc] ergo Aonidum cultissima turba DearumLaeta novo tecum sederat hospitio.
Iamque sacrum feruebat opus: iam plurima pubesHuc ah Hyperboreis venerat usque plagis:
Ipsa domi studiorum munere Gallia divesVenerat: et magni nobilitate Duces:
Tum tibi, vix actis aevi melioribus annis,Praecipitant miseram fata severa necem,
Florentemque nova messem populantur in herba:Sic brevis heu quantum subruit hora decus!
Ut cum luxurians culmis uredine, vel cumVerbere depastus grandinis, aret ager:
Aut si fulgentem nocturno in fornice rimisAdmissa exilis deleat aura facem.
O vanas hominum spes, o vanumque laborem!Quo vix (si qua venit) gloria parta venit,
page 73, image: s089
Quid meritis niti virtutis ad ardua tantisCulmina? quid summo vertice stare iuvat?
Occupet extremum scabies, et inutile vulgus,Si nihil est doctas excoluisse Deas:
Seu quis amet crudas Busiridis impius aras.Iuratamue colat cum pietate fidem:
Iustus Aristides [correction of the editor; in the print Arstides], Lapithaeque, Ixionidesque:Ad stygias una puppe feruntur aquas.
Fallor? an infestis perflantur ut ardua ventis,Lenius exiles impetit aura casas:
Optima sic hominum properata morte petuntur,Intactasque subit faex scelerata vices?
Sternitur ante alios Troum fortissimus Hector:Infami Danaus miles ab hoste cadit:
Mille fovet postes sub cardine mundus utroque?Nec minor est Furiis et styge digna cohors,
Quos cruce quos radiisque rotae, sin aequus habeturIuppiter, aut cur non Parca repente necat?
Nil timet, illicitas exercens sordidus artes,Qui miseris nullam praestat avarus opem:
Utque homines iugulent surgentes nocte latrones:At quos ex rapto nutrit adunca manus:
Et quibus est lusus dominorum fallere dextras:Iuratique fidem contemerare thori:
Crimine quo Tityus terrae omniparentis alumnus,Et luit Ixion, hic iecur, iste rotam:
Sunt hostes patriae: pulsatoresque parentum:Et quibus impietas pectore tanta sedet,
Instar Aloidum ut vel si quid saevius istis,In superas acuant ora manusque domos,
page 74, image: s090
Demententque novis incautum erroribus orbem,Splendida quos bilis dictat et ambitio.
Quin hos, ô Parcae, celeri compescitis ira?Et venit his prima luce suprema dies?
Parcitis? hae pestes hominum, haec sunt ulcera mundi:Fulmine digna Iovis, iugeribusque novem:
In magnos virtute viros quibus inclita curae estEt patria, et verae relligionis honos,
Ni prius exacti grandaevi Nestoris annis,Sint liceat vobis iuris habere nihil.
Hanc utinam Parcis mihi fas sit ponere legem,(Suggerit haec iustus nam mihi vota dolor)
Nae pro, bissenis VRSINE tot integra lustrisVitae indulsissem secula cana tuae.
Altius e caeno sic purior illa tulissetRelligio, summo de Iove nata, caput:
Sic tibi crevisset virtutum laude tuarumImmenso aeternum nominis orbe decus,
Esset et antiquis aevi cum patribus aurei,Et voce et scriptis, aequiparatus honos.
Sed ter Magne iaces communi morte peremptus:Et iacet heu nostrae spesque nitorque scholae:
Sive ea Parcarum est, quae nent fatalia, culpa:Inviditque auram Numinis ira tibi:
Seu potius vitae posuisti sponte labores,Tristitiae ut nobis caussa dolenda foret.
En lacrimis perfusa genas dulcissima coniunxAd tibi succensos stat gemebunda rogos:
Stansque puer cum matre, tuae spes unica gentis,Heu pater heu quo tu vociferatur abis?
page 75, image: s091
Qualis ab indomito Priameius Hector AchilleMoenia ter circum cum raperetur, erat
Parvulus Astyanax maesta cum matre, sub alta,Ter frustra ingeminans Hectora, turre puer.
Stant etiam Aonides circum, tua cura sororesSpectatum VRSINI sui tristia fata sui:
Quas inter neglecta comas frontemque feretroURANIE inspergens myrtea serta tuo.
Heu! ait, hunc tulimus nuper te dante nitorem,Hunc tibi pro maestis reddimus inferiis:
Heu breve delicium quam praebuit hospita tellus!Fallor? an in portu naufraga turba sumus?
Gloria nascentis fueras columenque Lycei,Gloria sic tecum, sic columenque iacet.
Dixerat: et retro stillantia lumina torquensEminus atratos cernit adesse viros:
Iunius Ante alios ibat (tum forte LyceiSceptra gerens) linguae gloria magna sacrae:
Vidit et antiqua te, praeclarissime Zanchi,Virtute, ingenio, canitieque senem:
Teque gravem eloquio Tossane, acerrime Praesul,Rem studio sacram qui moderare tuo:
Pone sacratarum tu consultissime legumFers, Dobbine sacris tura litanda focis:
Tuque Machaonia, Smeti, qui sedulus aegroArte coegisti tendere fila Deas:
Ille etiam facili Pithopoeus carmina vena [orig: venâ]Deducens, sua evi Tullius ora dedit,
His iunctus primos cuius fuit inter amicosCernitur Aegidae iusta parare suo:
page 76, image: s092
Alter et VRSINI sollertis acuminis haeresIUGNITIUS logicae gloria magna scholae.
Additur his doctus WITIKINDUS ET integer aeviCRELLIUS arguti cultor Aristotelis.
Et socii affines NEBLETHAVIUS alter, et alterSTENIUS Argolicae nobilis arte lyrae:
Vidit et ingenuam circumglomerante iuventamAgmine, Gorgonei lumina mille iugi.
Tunc rata res quod erat, caros morientis amicosIn cineres luctus pignora ferre sui,
Tristis adit, lacrimasque premens invita fluentes,Cum gemitu soluit talibus ora modis:
Ille hominum Divumque [orig: Diuűmque] VRSINUS gloria, Amici,Heu iacet, immeritae succubuitque neci:
Maximus ingenio nostris in montibus illeConcidit Actiaco proximus ille patri
Quo nemo excoluit summi pia iussa TonantisCandidiore fide: candidiore manu.
Spes erat hunc meritis, et multae viribus artisSpernere laetheas posse Charontis aquas,
Utque erat indignus Parcarum immanibus ausisFlectere lanificas in sua vota Deas.
Nec tamen, ut vobis opus immortale parantemVidere [orig: Vidęre], extremas contin vere [orig: uęre] manus.
Scilicet illa animis spes vobis sederat olim,Nunc premit attonitos spe fugiente dolor.
Non ego, quicquid id est, vestris iam fletibus obsto:Ipse haud cum levius pectore vulnus alam:
Est pietatis opus tanta indoluisse ruina:Credite, quae se ipsa tempore maior erit.
page 77, image: s093
Non si Aganippaeam quis funderet HyppocrenemSat lacrimis dignas forte litabit aquas:
Sed quia nec lacrimis tres exorare Sorores,Nec datur Elysium flectere voce Iovem:
Membra quidem vatis merito tumulemus honore:Lege sed et noster non sine luctus eat:
Quin potius memores animis nunc indite, vestriQuam generis variae sint fuerintque vices,
Maximus ille fuit: maior quoque dignus haberi:Sed fuit et terrae debita massa simul:
Non si transierit decies centesima patrumSaecula, primaevus quos tulit orbis, homo
Cum [orig: Cűm] sit humus, fixam poterit transcendere metamOmnia quae sistit mortis avara manus.
Nulla duos adeo concordia iunxit amantesAlterius quin sit funere ruptus amor.
Ipsa parens rerum quid mobiliore ligavitFoedere, quam vestrum hoc corpus et hanc animam
Sed breve connubium est: labenteque molliter aevo,Soluitur hoc tandem corpus et haec anima.
Sic nullo rapitur discrimine Croesus et Irus:Sunt qui mortalis Croesus et Irus humus.
Nec tamen ingenio (quod fert insania vulgi)Est coluisse novem numina docta nihil:
Aut indefessis adiisse laboribus arcem,Qua [orig: Quâ] pietas regnat Iustitiaeque decor,
Quisquis Hyanteas trahit in commercia Musas,Et nostro afflatum numine pectus habet
Nec falsi pravique tenax male transigit aevum:Huic pulchra aeternus laude paratur honos.
page 78, image: s094
Omnia mors abolet: sola est sine funere Virtus:Effugit extremos ingeniumque rogos:
Felicesque animae terrena mole solutaeAeternum summo cum Iove numen habent;
Nocte carent atra diroque silentis Averni.Tormine quo Lapithae Pirithousque luunt.
Ergo ter es felix caelo dignissime vates:Te beat aetherium pro pietate iubar:
Nunc penitus vivis: te vastus Olympus et orbisLaudibus in sera posteritate vehent.
Docta per ora virum [orig: virűm] volitas: nil morte peremptum est:Ossa nisi, et tenuis quae tegit ossa cutis.
Vos etiam laudis decus immortalis amici,Quaerite: sic pariter vita perennis [correction of the editor; in the print prennis] erit
Nec lacrimis porro tumulos aspergite: quisqueCarmina sed vati dona suprema date,
Dicat ut aspiciens quondam monimenta [orig: monumenta] viatorFuneris: VRSINI molliter ossa cubent.
ELEGIA XII. MELISSUS o)yi/gamos
PHOEBUM inter pacto convenerat atque Melissum
Ardua me pacti iudice causa fuit.
Hic totos denos quinos serviret ut annos.Quae fert Aonium munia cumque iugum
Ille ministranti unam pro mercede sororumIungeret, exacto tempore, connubio.
page 79, image: s095
Sic puer et iuvenis Phoebeo in monte MelissusConsenuit: pacti praeteriere dies.
Uranien poscit: mutata mente ministroReddere Latous praemia pacta negat:
Humanis causans haud esse amplexibus aptamNatam immortali conditione Deum.
Ille Iovem appellat, dum lis agitatur Olympo,Demessa interea est terque quaterque seges:
Tandem iudicio fit victrix causa Melissi,Ex pacto coniux detur ut Uranie.
Ergo pater natam ter Iordanis abluit unda [orig: undâ]Fit mortalis homo quae fuit ante Dea:
Nomineque inscripto magna de stirpe Quiritum,Quae fuit Uranie virgo fit Aemilia!
Tolluntur plausus [orig: plausűs] caelo gratante, SubitqueSponsa Melisseos Aemiliana toros.
Quisquis es ingenio cur clarus in orbe MELISSUSo)yi/gamos: cur nunc turba novena minor,
Unde Iovi affinis Phoeboque sit ille: quid optasNosse? aut miraris? reddita causa tibi est.
ELEGIA XIII. In luctum LAMBERTI LUDOLFI PITHOPOEI Ad Paulum Melissum Francum etc. o(motra/pezon gratissimum:
DITIA qui quondam Psamnitus regna tenebat,
Qua Pharon irriguis Nilus inundat aquis,
page 80, image: s096
Ausus in Arsacidas consurgere viribus hostesPerdidit heu tantas Marte subactus opes
Tum captos inter patre inspectante, theatroIt medio in miseram filia rapta necem.
Ingemuit, maestoque premens rex corde doloremCaede cruentata lumina [correction of the editor; in the print lnmina] fixit humo.
Mox etiam natus, regni spes unica, mortiTraditur, in lacrimas nec movet ora pater:
Inde trucidari carum quoque cernit amicum:Tunc madidas largo perluit imbre genas,
Ungue comas laniat pugnis et tempora pulsatQuaque potest luctum parte notare notat
Victor Achaemenius; res mira! quid inquit, amiciSic te fata movent? pignora nilque movent?
Ille, equidem lacrimis datur exsaturare dolorem,Inquit, amicorum quem mihi fata ferunt:
At mala, quae caram sobolem, thalamumque, domumqueDira agitant, fletu sunt graviora meo.
Forsitan e priscis exempla quid eruta fastisHaec memorare iuvet, clare MELISSE, rogas
Non ea, crede mihi, fas est aliena putare,Quae simili eventu quaelibet hora probat.
En regis premitur fato PITHOPOEUS acerbo,Et maius lacrimis pectore vulnus alit.
Non rex ipse quidem Pharius: nec pignora viditChara neci saevo captus ab hoste dari:
At tecum aequa tamen tenet inter sceptra poetas,Et late Aoniis rex dominatur aquis.
Sic te dante mihi redeant in carmina vires,Et reliquum vitae molle sit omne meae.
page 83, image: s097
Et geminos anno chara cum coniuge eodemNatos, supremum vidit obire diem.
Quis non det veniam? si fatis victus iniquisDuro lanificas increpet ore Deas,
Atque incomposito si compleat omnia questu,Ingeminans sola funera terna domo:
Funere ceu quondam nimium tristatas amici,Qui magno VRSINI nomine clarus erat,
Et propera nuper STODLERI morte peremptiSigna dedit luctus indubitata sui.
Nunc tacitos velans atrato tegmine vultus,Nil profecturas corde premit lacrimas,
Convictusque hominum assuetos, Musasque perosusBarbita nec tractat, nec dat, ut ante, iocos:
Sive toro sociae viduato membra reponat,Seu natis raram lustret ubique domum:
Nil nisi luctantis subeunt monumenta dolorisEximioque graves corde trahit gemitus.
Quid? rigidos silices, durumve in pectore ferrumNum gerit? et tantis non dolet ipse malis?
Ne tibi sic veniat luctus: graviora patenteVulnere sunt, intus quae cute tecta latent.
Est levior patulus, quamvis conspectior ignis,Et citius pastu deficit ipse suo:
Clausa sed erumpit quae caecis flamma cavernis,Evomit ardentes saevior illa faces.
Sic dolor exsuperat tectus, crescitque tegendo,Expleri lacrimis tanta ruina nequit,
Quantam egit Pithopoea domus, tria funera condens,Bis toties dum vix integra luna fuit.
page 84, image: s098
At vos Aonides Musae, quibus intima vatumSollicito semper pectore cura viget,
Huc agite et vestris quaeso miserescite vatis,Oppressumque aliqua parte levate malis.
Arte laborato sunt magnae in carmine vires,Solando multum barbita vestra volent.
Ergo elegis vati finemue modumue dolorisPonite quos vestris dictat Apollo choris,
Dictet Apollo modos (lex ne violetur honesti)Funereos, hic dum men sis et alter eat.
Et trinum eximii funus decorate Poetae.URSINUM flevit qualibus ipse suum.
Candidaque in scripto superaddite carmine bustisMarmora longaevo non abolenda situ.
Carmine defunctis non interitura paratur:Gloria: virtutis carmina vivit honos.
Inde sed et dictet genialia carmina vobis,(Taedia quo vidui sint leviora tori)
Qualibus ipse sui fecundae in flore iuventaeCasta tori cecinit foedera Posselii.
Tuque Heliconiadum decus immortale DearumIpse modos etiam prome MELISSE tuos.
Esse Sophocleo tua carmina digna cothurnoCum Tiberi norunt Renus, Arar, Tamesis.
Et cum proveniant tibi divite grandia venaEst tamen in versu gratia visque tuo.
Prome igitur citharas, altumque sonantia plectra,Primaque sit ternis cura litare focis,
Et totidem tumulis digno tria marmora versuDisparibus ponas evariata notis.
page 85, image: s099
At ne triste canas tantum tu pollice chordamTange simul, poscit quam sibi blandus Hymen
Lenta sui veniet sic illi oblivio luctus [orig: luctűs],Paulatimque novus pectore surget amor:
Iam rigida Eoo Pleias decedit Olympo,Et viduo infesta est algida bruma toro:
Non emit externae pretio bene fercula mensae,Ante sui dominus qui fuit ipse foci,
Nec bene [correction of the editor; in the print hene] cella diu procuratrice carebit,Nec bene abest podagrae fida ministra diu.
Haec tua Musa canat mihi quae cantare negatur,Ire reluctantes in metra cogo pedes
Dumque pares voto nequeunt exsistere vires,Spectetur studium: sit voluisse satis.
Ergo tribus tumulis humili tria marmora versuPonam disparibus vermiculata notis.
EPITAPHIA LUDOLFO et FRIDERICO PITHOPOEIS LAMBERTI Filiis: et ADELHEIDAE CHRISTOPHORAE, eius dem coniugi dilectissimae posita.
HIC LUDOLFE iaces, PITHOPOEI, tertia proles
Carmine qui clarus, clarus et eloquio est.
Laurea prima tibi dederant iam serta Camenae,Tu poteras fratres exsuperare tuos,
Atque aequare patrem, ni [orig: nî] obstantia fata fuissent,Indere te superum [orig: superűm] quae voluere choris.
Hicque iaces FRIDERICE puer, ceu maximus heros
page 86, image: s100In sacro de se nomina fonte dedit.
Ipse tuo nihilo fratre infelicior esse,Mortuus externa ni [orig: nî] tegereris humo.
Tuque ADELHEIDA tuos mater maestissima nato:Mox comitata, sub hac mole sepulta iaces.
Lustris quinque tuo fueras sociata marito.Ter trinoque tori pignore facta parens.
Nil tibi feminei decoris natur a negarat [orig: negârat],Nobiliusque tibi nomine pectus erat.
Post varios igitur casus, vitaeque laboresNunc frueris placida morte soluta polo.
ELEGIA XIV. AD LAMBERTUM LUD. PITHOPOEUM: SPONSUM.
CUNCTA volutari mira vertigine, quisquis
Et rerum instabiles ambigit esse vices:
Candidam is esse nivem dubitat, Phoebumque coruscum.Ducitur exemplo ni [orig: nî] Pithopoee tuo.
Psamnitus mihi nuper eras: cum triplice fatoIntrabant thalamos tristia damna tuos:
Iurabas coiisse tuum manesque DeosqueIn caput: atque miser scilicet unus eras.
At mihi nunc quis eris? cum ceu victricibus ausisLaurigerum subito tollis ad astra caput.
Nimirum aurato tibi caelum fornice pendet,Pronaque ter fausto sidere cuncta favent,
Non iam funereas meditaris ut ante querelasNec podagra affectos impedit aegra pedes.
page 87, image: s101
Res novae: quid gestas Samiine Polycratis aurum?GYGIS an est dono condulus iste tibi?
Quo regnum, et dulces sibi conciliabat amoresIlle, sed ille suas proiciebat opes?
Quid mihi Gygis ais, Samiive Polycratis aurum?Auri spe cecidit stultus uterque sui.
Quin sacra causa subest: vidui post taedia lectiMe novus hac spira nobilitavit amor:
Dumque paretur Hymen, mihi iucundissima NymphaHocce sui iussit symbolon esse tori.
Nympha viro, cuius notissima fama per orbem,Sola ea de multis nubere digna fuit.
MARGARIN VRSINI loquor: hac mihi iungere lectoCastus amor suasit suasit amicitia.
O mihi ter plus cara meis, mea gemmula, ocellisMARGARIS aureola, blandula, fulgidula.
Nempe meis haeres sic in sinuata medullis.Haeret ut haec digito spirula iuncta meo.
Tu mihi defunctae renovas Adelheidis amores,Caelo haec Diva placet: tu mage viva places.
Sic te dante mihi redeant in carmina vires,Et reliquum vitae molle sit omne meae.
Macte igitur PITHOPOEE novis successibus: explesVulnera, quae dederant fata maligna tibi.
Maestus eras: at nunc successit laetior hora:PSAMNITUS fueras: nunc mihi CROESUS eris.
Nec te paeniteat maestum tolerasse laborem:Post tenebras fulget gratius axe iubar.
Dulcia fastidit, qui non gustavit amaraSolae iuvat magno parta labore quies.
page 86, image: s102
Nil DURUM est adeo, quod non PATIENTIA FRANGATNec fera tam, quae non igne levetur hiems.
Ergo quem gravibus fors aspera casibus urgetFortior exemplo discat is esse tuo.
Namque ea quos magnis contra se viribus ausosIre et spes placida condere mente videt:
Hos iuvat, hosque novo in certamina robore fultosEripit, ante quibus presserat ipsa malis.
At tu perge toro succedere laetus amici.Illius et docta perfice coepta manu.
MARGARIS VRSINUM quae prole beaverat una [orig: vnâ]Te gemina faciat terque quaterque patrem
Ante tuos ut multa pedes laeto agmine saltetMulceat et barbam turba pusilla seni.
FINIS ELEGIARUM.
page 87, image: s103DAVIDIS PAREI HENDECASYLLABI.
IN NUPTIAS MARTINI MEANDRI et CATHARINAE Weidlufft. De Institutione ac dignitate Coniugii.
VOs, quae pro viridantiore fontis
Unda Castalii novem Camenae
Saxosi [correction of the editor; in the print Soxosi] colitis fluenta Nicri,
Assuetae teneros nec indecentes,
Sed castos duce castiore Phoebo
Gratanti agmine conciere lusus
Istic: quae generi sacro procorum,
Et casto faciles thoro favetis:
Aspirate bonae novo clientis
Vestri connubio, chorisque vestris
Hoc festum decorate nuptiarum:
Et quae sint generis vetusta nostri
Ortus semina: corporisque nostri
Quis, qua lege, DEUScrearit [orig: creârit] artus:
Tum, quae gratia, dignitas, honorue
Quis sit coniugio sacrisque taedis,
page 88, image: s104
Quo porro auspice primitus dicatus:
Haec sponsoque novo, novaeque sponsae
(Res tantas quoniam edocere doctae
Estis) Dicite: NAMQUE nec reor nos
Neptuni liquidis satos in undis,
Nec de vipereis satore Cadmo
Creti dentibus, editive quercu
Sylvestri fuimus, nec exsecrandis
Reginae Idalii, aut Iovis profani
Coeptum est auspiciis iugale foedus.
Sed rerum DEUS altor et creator,
Quem monstrat sacra millies pagella,
Et vatum celebrat vetustiorum
TRINUM VNUMque Camena dulcis: ille
Mundi seminibus novis creandi
Proiectis, Elementa cum polumque
Et terras animaliumque sexu
Produxisset, et abditis aquarum
Fontes stagnaque condidisset alueis,
Totum denique vividum, politum,
Verno gramine floridum, venustum,
Ridentem et iuveniliter decorum.
VERBI NUMINE fabricasset orbem,
Ut cum lege forent creata cuncta,
Cunctis partibus absoluta cuncta,
Sexto natus homo die est: Sed unus
Vir consorte thori iugalis absque
Tot forsan moderamini ferarum
Immensique fuisset orbis impar,
Nec solus generi, Deus quod unum
page 89, image: s105
Tot rerum species crearat [orig: creârat] inter
Non difforme sibi, suaeque menti,
Seruando foret: Hoc videns Parentis
Aeterni sapiens sagaxque cura,
Vir consorte thori iugalis absque
Solus non bene vivet, inquit: Ergo,
Dulcis Somne veni, virique sensus
Palpebrasque gravi sopore firma,
Ortum ne videat suae maritae:
Dixit: Somnus adest, premitque totus
Stratum corpus humi iacentis Adae.
Tum (mirabile quod novumque dictu est)
Exemit lateri creator unam
Stertentis grave, reddiditque costam
Corpus: fit mulier decora vultum,
Dulcis munere vesciturque vitae
Aspirata DEO. sopore sed iam
Depulso faciem novam puellae
Mirabundus Adam videt stupetque
Agnoscit genus, incipitque fari:
Haec de carne mea caro, meisque
Est ex ossibus os virago: certe
Dicetur thalami mei marita,
Et vitae socialis adiuvamen,
Dulcis costa viri, viri levamen.
Ergo sit geminum licet iugali
Corpus foedere feminae marisque
Constrictum: tamen una mens, et una
Est utrique caro futura: vitae
Sors aquata duos manebit una,
page 90, image: s106
Sic exacta fides utrinque stabit.
His tum, quid relinquum fuit, iugali
Nexu creditur implicasse dextras
Rerum conditor, imperata verbis
Et praesentibus addidisse vota:
Vos qui gaudia prima nuptiarum
Fertis, Vivite coniuges, duasque
Bino corpore ne fovete mentes.
Sicut fertilis uberes racemos
Palmes germinat, uberique sicut
Proventu vegeta est oliva pinguis,
Sicut vere novo subacta tellus
Vernat gramine, divitique plausu:
Sic vos gaudia per vices habete
Casti connubii, thorique casti,
Natis reddite millies cubile
Fecundum, et vacuas replete terras,
Ut vestrum genus et propago vestra
Extremos stabilis sit in nepotes.
Tam presens fuit orbe iam creato
Naturae DOMINO vigilque cura
Ius sancire thori iugalis, atque
Castas pangere foederis mariti
Leges: ne sine lege dissolutus
Et furtivus amor novas repleret
Incesta spuriaque prole terras.
Nec quae tum placuere [orig: placuęre] displicebunt
Mens est casta DEUS, decusque casti
Semper castus amat pudoris: Ergo
Olim quod pepigit iugale foedus
page 91, image: s107
Sanctae iuraque castitatis olim
Dempto fine probat, fovet, tuetur.
Hinc et magnifici creator [correction of the editor; in the print creaor] Orbis
Humani generis redemptor idem,
Nostra sub specie vocatus hospes
Ad festi sacra coniugalis olim,
Curae legitimos sibi docebat
Lectos esse probarierque festa
Caste concelebrata nuptiarum,
Quando magnifico paranda sumptu,
Quae fontana prius fuere lympha,
Sponte vina daret, novaeque sponsae.
Et nunc coniugibus Redemptor idem
Qui placantia vota, qui precesque
Deponunt superis sacras ad aras,
Et casto cupiunt pudore castum
Fecundare piis cubile natis,
Invitatus adest: trahensque pompam
Ad festam angelicam pudoris atque
Te, custos Hymenaee castioris,
Pellit nequitias et impudicos
Foedo cum puero, improbaque mater
A sacris abigit greges amorum.
Quin et munera, queis [reg: quibus] adest onustus
Ipse et quae comitantibus ministris
Deponenda dat aedibus thoroque
Nuptorum, pretiosa dona sunt haec:
Non sponsi thalamos eunte sponsa,
Caeli temperies serena, curarum
Et luctus fuga cautiorque mensa,
page 92, image: s108
Casti gaudia, sed pudica, lecti:
Fecundus thalamus, ferax cubile
Instar palmitis, instar aut olivae
Proventu dominum gravi beantis,
Pax constans, sine lite coniugum mens
Concordans, stabilis fides, honesta
Convictus ratio, laboriosa
Quamvis. Nec satis est beasse dextra
Tam praedivite coniugale foedus,
Cum donis sed et haec dat ipse vota:
Pinguescant macra, mite sed quod acre est.
Dulcescant et amara, sit quod aret
Fecundum, sapiat saporis expers,
In vinum laticescant, acerba
Suavescant, inodora sint odora.
Membris perpetuo suus vigor sit,
Anni Nestorei, senecta mollis,
Non crudelia fata, postque funus
Caeli gaudia, Posterique frugi.
Felix ergo ter ampliusque felix,
Quem mens non male sana traxit illuc,
Impuris ubi cum procis Cupido,
Foedorumque Venus procax Amorum
Sat damnosa parens, sacrasque casti
Obseruare thori perosa leges,
Furtivas gerit in cubile taedas.
Felix ille ter ampliusque felix,
Quem non devius huc vocavit error,
Damnosa residens ubi cathedra
Grex obscenus avarus, impudicus,
page 93, image: s109
Clamant sacrifici, oblitique cleri,
Et ventres monachi, papale dogma,
Quod praeconibus, et Dei ministris
Nefas iungere sit iugale foedus.
Felix ille ter ampliusque felix,
Qui summo patre conditore Rerum,
Sanciente, sibi pie colenda,
Furtivo nec amore polluenda
Sancta iura scit esse castitatis.
Felix tuque adeo ter ampliusque
Felix, ô animi medulla nostri,
O Martine Neander, expetitam
Qui multis temere procis puellam,
Praestantem per amabilem puellam,
Inter et reliquas novum puellas
Exemplum pietate gratiaque
Blandis moribus, ore blandiore,
Dulciterque suaviante lingua,
Suavem virginei rosam pudoris,
Quali ver sua copiosiore
Pingit flore novum vireta, pulchram
Casta laudibus ac decore mentis,
Insignique modestia puellam,
Praestantem per amabilem puellam.
Qualem Sulpiciam canit vetustas,
Et vatum sacra praedicant Rebeccam
Sanctorum monimenta [orig: monumenta]: ô Neander
Felix Sponse, ter et beatus, inquam,
Quis fatis melioribus puellam
Praestantem, per amabilem puellam
page 94, image: s110
Nexu legitimo petis maritam.
Et tu sponsa ter ampliusque felix,
Praesentis, CATHARINA, quod cubile
Dignantur superi tuum celebri
Sponso moribus, eruditione,
Bonis ingenii, bonis honestis,
Et bonis genus omne gratiosis,
Cuius dulciloquo sedens in ore
Praedulcis lepor, et genas colorans
Virtutis decor igneos calores
Et molles iaculis dedisse flammas
Creditur, quibus armiger Cupido
Vos uno tetigit duos amore.
Ergo tu CATHARINA dulciori
Vitae gaudia sed pudicioris
Consors laeta tuo dabis marito:
Blandis colloquiis, iocisque blandis,
Et lusu poteris levare curas,
Uni sic cupies viro placere,
Imis sensibus unius reponi.
Vobis quod superest, Camena nostra
Gratatur, sed inelegantiori
Stylo. Vivite coniuges beati
Longum, dura nec inquietioris
Vitae incommoda sentiatis ulla.
Et iam gaudia vestra nuptiarum
Praesens condecoret regatque Christus
SACRO FLAMINE, dotibusque vota
Largis aucta cubilibus reponat.
Sic anno redeunte sponsa prole
page 95, image: s111
Te primum faciat nova parentem,
Et fecunda dein cubile pulchris
Taedae dotibus impleat iugalis.
Sic vel Mathusalae novem quieto
Cursu saecula transigatis ambo.
Vel post Nestoris eloquentis annos,
Fato cum fuerint soluta membra
Amborum, ad superas catis arces.AD DANIELEM TOSSANUM.
NUPER quando iter Aggerhemianum,
Vir clarissime, carperem viator,
Dextro sidere nescio an sinistro:
Vidi forte greges acuminatos
Lunatasque acies gruum, anserumque
Quos notum est vocitarier ferinos,
Immensam per inane remigantes
Fer ali strepituque garrientes,
Ut deludere desuper putares
Mortales miseros humum volatu
Haud umquam superare comparatos.
Constiti attonitus: quid hoc? quid inquam,
Si nunc carminibus quam volantes
Excire has acies polo superbas?
Non ut Daedala (si qua fabulosis
Concedenda fides erat poetis)
Fertur carmine Colchico bicornem
Circe caelitus evocasse lunam:
Sed quali Oeagrius lyrae magister
page 96, image: s112
Saxa et flumina frondeasque silvas
Ad se creditur impulisse plectro.
Dixi carmina: carmine imperato
En alis geminus velut remissis
Anser decidit in meos adactus
Casses sponte sua, cupita praeda,
Hoc tam tempore delicata praeda
Cum ritu patrio anserum innocentum
Mortes mille tot inter atque cades
Inter atque tot ustulationes
Nemo non inopumque divitumque
Martino parat hostiam cruento.
De tam divite carminum meorum
Quid non glorier efferarque fructu?
Nec solus tamen hoc velim potiri.
Ergo pro toties mihi paratis
Dicam prandiolisne? cenulisne?
Quin pro lautitiis mihi paratis
Abs te tot, melioribus ne mensis
An doctis magis et magis venustis
Dictis, haud scio seriis iocisque,
Suaves inter et integros amicos,
Mensarum quoque compares tuarum
Inter tot iuvenes pios, modestos:
Pro quicquid mihi contigit, meisque
Abs te: pro quod adhuc potest benigne
Praestari mihi: stridulum, ferinum
Lunatique gregis ducem superbum,
Sed pinguedine non satis nitentem,
Hunc tibi anserulum, tuaeque mensae
page 97, image: s113
Caris complitibus, tuisque natis,
Do, tradoque necandum et ustulandum:
Sic mecum modo carminum meorum
Praeda non renuis sacra potiri,
Pro magnisque minutula haec capessis:
Pro magno velut Hercules iuvenco
Pomum sacrificantibus minutum
Creditur placido annuisse vultu.IN NICOLAUM GALLUM, QUI RATISBONAE 9 DIE MARTII PRO CONcione falso praedixit, futuram esse sub meridiem eius diei Eclipsin solis, ad significandam caliginem, hoc est, lucem desideratam, quam invehant in Ecclesiam, quos vocant, Zvingliani.
AD lati vada qui superbit Istri
Gallus, degener et pudendus ales.
Vanum nuper ut omnibus prophetam
Se cantu argueret nothoque patre
Gallo, degenerique matre natum:
Vicinas volucres sed innocentes
Nec insuave melos Deo sonantes
Insectatus inanibus querelis
Horrendum intonuit: suoque cantu
Cum plebem foris excitasset omnem
Adversus volucres, sed innocentes,
page 98, image: s114
Invisas sibi sed Deo placentes:
Tum cristaque minax et ungue pugnax
Alas concutiens utrinque, signat
Ferali strepitu futura magna
Magna ostenta futura, non futura.
Nam plebs limine de suo volucres
Imbelles abigit, pias volucres
Phoebaeum iubar in die sereno
Fulsurum negat: at tenebricosa
Noctis tempora nigricantis, ipso
Lucescente meridie futura
Magna ostenta futura, non futura,
Gallus nuntiat impudens propheta
Dirum civibus omen universis.
Qua tetri resonante voce Galli
Plebs exterrita cursitat per omnes
Plateas, et astra tollit acri
Sursum contuitu suos ocellos:
Si Phoebus medio supremus axe,
In ferrugineis opertus umbris
Noctem forte vehat tenebricosam.
Sed cum credula plebs metu pericli
Ne quicquam obstupefacta, per plateas
Caeli siderei plagas nitentes
Diu iam patulo notasset ore:
Non vidit tamen in die sereno
Phoebum tristibus additum tenebris
Effudisse per arva noctis umbras.
Fuscae terrificas futura magna,
Magna ostenta futura, non futura,
page 99, image: s115
Nam nox non modo non tenebricosae
Est exorta meridie sub ipso
Dirum civibus omen universis:
Sed nec conspicuos et emicantes
Fulgore ignivomo diem per omnem
Pressit solis equos, vel una nubes,
Faustum civibus omen universis.
Sic praenuntius sit noctis atrae
Non praenuntius aurei diei
Gallus degener et pudendus ales
Vatem ridiculum, sed amne potet
Ister, quem rapidus furente, dignum
Et notho patre, adulter aque matre
Natum prodidit ipse se canendo.
Nam non ut generosus alter ore
Gallus fatidico diem futurum
Sed praenuntiat hic tenebricosae
Noctis tempora pro die sereno
Dirum civibus omen universis.
Quin gallus male sanus iste, sive est
Laesus lumine, sive lusciosus
Orti tempus adhuc negat diei
Quod monstrant oculi salubriores
Faustum civibus omen universis.In obitum CLARISS. VIRI VICTORINI STRIgelii.
page 100, image: s116ERGO mens pia nunc soluta curis
Aeterna tibi pascitur quiete
Victorine, decus novum STRIGELI
Laudes et faciem Dei Coronae
In caeli supera canentis arce.
Quando stamina longiore filo
Concordes tibi necterent sorores
Indulgensque tuae faveret aurae
Fatum: pectora continente luctu
Et curis agitata sustinebas,
Raros laetitiae genis colores
Pingebas, et in ore rariores
Signabant rubeos labella risus,
Tristes perpetuo necabat artus
Molem sparsa lues fere per omnem
Membrorum [correction of the editor; in the print Memborum]: Ingenii tui vigorem
Urebat rabies canina Momi
Et famae cupidis celebritatem
Sepe arrodere morsibus solebat
At cunctis statuit modum ruina
Curis, quam sequitur trahitque, fato
Sors nostri generis maligna secum,
Non te dira premet lues piumque
Pectus non cruciabit, exsedetue
Tabes pallida nec tibi quietem
Abrumpent strepitus, querela, curae.
Aeternis tibi namque mens beata
Caelesti fruitur bonis in arce
Inter coelicolasque Martyrumque
Sanctorumque patrum choros relata
page 101, image: s117
Dempto fine canentium Parentis
Humani generis benignitatem
Et nostrae Dominum redemptionis.
Quin et seposito priore cultu
Stans praecincta stola sereniore
Agni gaudet haberier ministra
Observareque iussa concupiscit,
Nunc exangue tegens arena corpus
Tranquillam ciet ossibus quietem
Donec grandisono tubae fragore
Discussa taciti soporis umbro
In priscos redeat cadaver artus:
Tunc consors animae nitentis illa
Quam nostrae peperit salutis auctor
Promisitque fidelibus, fruetur
Dempto fine beatitate corpus,
Immistumque canentium corona
In laudes sua sic resolvet ora
Victorem celebrans Io TRIUMPHE!ANNUS ET DIES obitus. FASCIA sole trucis Iugulae Duce fulsit in ortu Dura ubi Strigelius fata sequutus obit. THRENODIA UBIQUITATIS EXSULANTIS: CURRU equisque orbatae.
QUAE sublimis equisque curribusque
Maiestate gravis nitensque nuper
page 102, image: s118
Bacchantis populi paeane multo
Et plausis vario, per universa
Passim compita, et urbium plateas,
Per Pallatia Principum, per aulas,
Per celsas Procerum domos, per arces,
Gynaeceaque cuncta perstrepebam,
Hinc illincque clientibus superba,
Stirpe creta celebrium Fabrorum
Auo Bronte nigro nigroque patre
Clarorum Duce. Ubiquit ariorum
Nec non Utopiensium Fabello
Iacobo sata UBIQUITAS FABELLA:
Heu me! Nunc sine equisque curribusque
Cultu sordida, nec nitens ut ante,
Nec paeana meum audiens popelli:
Ipsis sed trivialibus puellis,
Tonstrinisque: et inanibus popinis
Facta fabula: lautioribusque
Heroum simul exsulans culinis,
Et per compita; per vias lutosas
Vix mecum scapulas trahens macentes
Pedes undique oberro circulatrix.
Nam pridem mihi avus iacet peremptus
Brontes Brentius, autor ille nostrae
Maiestatis: iniquiora sed nunc
Carum fata etiam abstulere [orig: abstulęre] patrem
Clarorum Ducem Ubiquit ariorum
Nec non Utopiensium Fabellum
Eram quo sata UBIQUITAS FABELLA
Hic auriga fuit mihi atque currus:
page 103, image: s119
Iacet currus equique UBIQUITATIS.EPITAPHIUM. REVERENDI ET CLARISS. VIRI. D. FRIDERICI WIDEbrami: S. Theologiae Doctoris.
FRIDRICI haec tegit urna Widebrami
Doctoris pia membra: quem Nariscis
Pesnicum genuit: Salae Albidosque
Lycaea excoluere [orig: excoluęre]: et audiere [orig: audięre],
Id magnum Lyrica Magistrum in arte,
Cunctis Oenotriae aemulum poetis:
Hoc sacrae quoque Praesulem Cathedrae,
Insignem pietate: sed professum
Constanter meliora trux Erinnys
Discordes quatiens faces ubique
Inclusit Neopyrgicis catastis:
Excipit Decium exsulem trienni
Fractum carcere: quinque vix et annis,
Cum lustris tribus et novem peractis,
Haidelberga benigniore fato
Gratis occuluit solutum arenis.
Sic Manes Pietas polo beatos
Indiditque perenne nomen aevo.
At tu quisquis ades, memor fugaces
Anni quam volitent, vicesque nostri
Quam circum instabiles rotentur aevi:
page 104, image: s120
Sic vivas pius, et mori memento
Ac dum vivifico tubae fragore
Surgant excita dic: cubent benigne hic [orig: hîc]
Fridrici pia membra Widebrami.IN POETAM OBSOLETUM.
SI nec arte nimis licentiosa
Verborum nova monstra parturire
Chimaerasque licet locutionum
Et miracula [orig: miracla] subinde comminisci:
Nec contra, nisi quae Marullus, aut quae
Sermonis pater Ennius vetusti
Aut Pacuvius obsoleta dixit:
Sed quae clara probat Maronis aetas,
Et quae rex Lyricae probat Camenae,
Qualibusque canit suos amores
Naso clarus et optimus Poeta,
Sectari decet optimos Poetas:
Et si denique candidos poetas
Scribendo esse decet modestiores:
Quis est ille novus nec ante visus
Admirator, et ille buccinator
Nominisque sui suaeque venae?
Est tamen novus obsoletus atque
Et sibi nimium placens Poeta
Favos ipse suos sibi propinans.
page 105, image: s121In Nuptias STEPHANI ISACI ET ANNAE WAGNERAE.
TANDEM dum STEPHANO novos ISACO,
WAGNERAE thalamos novos et ANNAE
Optatos STEPHANO diu et diu ANNAE,
Post moras in amore taediosas,
Atque obstacula cuncta iam remota,
Gratari cupio iocosiore
Versu non tamen indecentiore:
Et parere [orig: paręre] paro iocis amici
E)/ph xru/sea [reading uncertain: print faded] e)k Pi/qou o(/s a)ntlei=:
En, quo nescio duriore fato,
Musas experior parum faventes,
Et dulces Elegi prius sueti
In metrum faciles meum venire,
Nostro iam calamo teri recusant.
Seu culpa haec ideo mihi luenda est,
Quod curis nimium laboriosae
Distentus varie [orig: varię] Scholae, domusque,
Raro Pierias vel indecoro
Culto demereor novem sorores:
Seu, mundi quod in his malis senentis,
Et passim crepitantibus ruinis,
Haud fas esse sales iocosque rentur
Nunc depromere molliore versu:
Seu, quae verior est putanda caussa,
page 106, image: s122
Quod multis satis elegantibusque
Iucundis satis, et satis venustis,
Multi, in carmina qui faventiores
Et duras minus invocant Comoenas,
Toto iam celebres in orbe vates,
Cantarunt elegis pios ISACI
Ignes connubii, novaeque nuptae.
Solus ne tamen intimos tot inter
Sussi/tous ego, et optimos amicos
Nil istis videar dedisse taedis,
Sponso a)su/mbolos et relinquar hospes:
Pro blandis elegis, iocisque blandis,
Quos LAMBERTE tua exigit Camena,
Sed durae mihi quos negant Camenae,
Sponso quid dabo? quid daboque sponsae?
Sponsis dent alii uncias talenti,
Aut sestertia dena nil amatis
Queis [orig: Quęis] est arca domi repleta numis,
Dent pondo unius aureos culullos:
Si vestem Tyriam tamen quis addet,
Non huic conveniens erit Dionae,
Huic mensas potius struant Dionae
Sat dignas genialiter, cibisque
Exornent saliaribus, vel, his quae
Praestent, lautitiis Vitellianis:
Afras dent et aves Ionicasque,
Gaiolosque, Iagunculosque panes,
Indi saccara, Ponticosque fructus:
Vel tussiturientium [sic] palatis
Arridentia poma mespilorum:
page 107, image: s123
Et dulces Mareotidis liquores,
Xhneious que meri pedes rubelli.
At tam ditia de penu vacante
Quis promet? mihi curta quam supellex
Scit nemo melius, domi colatur,
Arca quam carie domi fatiscens,
Et multa terebrata rosione.
Ergo poma domesticasque glandes
Aspergam? ô utinam mihi secunda
Tam fortuna recurrat auguranti
Quam nuper fuit illa rus eunti:
Dextro sidere nescio an sinistro
Vidi forte greges acuminatos
Lunatasque acies gruum anserumque,
Vulgus quo Latium vocat ferinos,
Immensum per inane remigantes,
Ferali strepituque garrientes:
Ut deludere desuper putares
Mortales miseros, humum volatu
Haud umquam superare comparatos.
Constiti attonitus: quid hoc? quid? inquam,
Sic nunc carminibus queam volantes
Excire has acies polo superbas:
Non ut daedala (si qua fabulosis
Olim vatibus est fides habenda)
Circe carmine Colchico bicornem
Fertur caelitus evocasse Lunam:
Sed quali Oeagrius Lyrae magister
Saxa et flumina frondeasque silvas
Ad se creditur impulisse plectro,
page 108, image: s124
Dixi carmina: carmine imperato,
En alis geminus velut remissis
Anser decidit in meos adactus
Casser sponte sua, cupita praeda,
Isto tempore delicata praeda,
Cum ritu patrio, anserum innocentum
Mortes mille tot inter atque caedes,
Festas inter et ustulationes [correction of the editor; in the print ustulaiones]
Nemo non inopumque divitumque
Martino parat hostiam patrono.
De tam divite carminum meorum
Quid? non glorier efferarque fructu?
O si nunc mihi Iuppiter benignus
Has det cernere denuo volantes,
Immensum per inane gratitantes,
Et det carmine tam potente, caelo
Has excire acies acuminatas
Lunatosque greges gruum anserumque,
Lunative gregis Ducem superbum,
Et pinguedine carnium nitentem?
Hunc pavonibus atque phasianis,
Atque horum sapidissimis cerebris:
Aut si forte qua delicatior sit
Molli conveniens gulae volucris,
Festis congrua nuptiis volucris
Phoenicoptericis et adde linguis,
Haud census levioris aestimatam
Darem, sponse, tibi tuaeque sponsae,
Hymenique necandam et ustulandam.
page 109, image: s125EPITAPHIUM REVERENDI VIRID. PHILIPPI GLINKERI, PASTORIS ECCLESIAE Laudenbach: pie defuncti 17. Kalend. Iunii Anno 77.
PRAECLARA, heu dolor, eruditione:
Et multa pietate vir celebris:
Praeclarus sed et eloquentioris
Linguae laudibus ac sua vitate,
Antistes bonus: atque purioris
Doctrinae intrepidus sacrique cultus
Assertor: pariterque disciplinae
Custos impiger: indigum [orig: indigűm] patronus:
Exsulum quoque portus hospitumque:
Virtutum decus integerrimarum,
Fatus praeproperis, sub hoc PHILIPPUS
GLINKERUS tumulo iacet sepultus.AD VITUM GRAVIUM.
EST nobis streperus tenebricosa
Hucusque in cavea labore multo
Saginatus et educatus anser,
Nuper ille sacris in anserinis,
Quae solent vocitare Martiana,
Postulatus ad ustulationem,
Per carnis macilentiam rogabat,
Ne vitam prius, anserum innocentum
page 110, image: s126
Mortes mille tot inter et nefandas
Caedes, eriperem sibi immerenti,
Quam tetram maciem famemque saevam.
Nam si copia postmodum fruendi
Contingat sibi largiore victu
Raparum, resonantis aut avenae,
Sed brevi fore delicatiorem
Non Martine tibi hostiam cruento
Sed cenam mihi, prandiumve amicis.
Nunc post ergo tot obsecrationes
Et iam sat macilentiam levatam
Si Deus volet hunc avemperdam [sic]
Nec macrum, ut fuit ante, rapiperdam,
Quando lux decimam sonabit horam
Cras ventura, necatum et ustulatum
Non Martine tibi hostiam cruento,
Sed meis dabo prandium Camenis.
Adsis ergo sodalium meorum
Antiquissime, cor meum, meumque
GRAVI delicium, meumque si quid,
Est optabilius bonis amicis,
Si salvus superas, vocationis
Et si non prohibent tui labores,
Cras adsis bonus, adsit et Iohannes
Vestrae, si potis est, scholae Magister,
Adsint et Charites, iocique tecum,
Nec non melliflui tui lepores
Sic nos prandiolo pioque cantu
Una omnes recreabimus: Valeto.
page 111, image: s127FINIS HENDECASYLLABORUM.
DAVIDIS PAREI BATRACHOMYOMACHIA.
MUSAE noster amor, dulcesque Heliconis alumnae
Este mei memores comites quoque carminis huius
Ducite, ne medio subsistant pulvere fessi,
Vel metam superent properentque per avia versus.
Vos facite ut coepta nobis breve carmen arena
Pergat, ut optatam posset contingere metam,
Terribiles pugnas et diri praelia martis
Nuntiet, ut mures cum ranis bella gerentes,
Fortia qui quondam tentarunt facta Gigantum.
At veluti perhibet, cunctis veneranda vetustas
Praebuit incepto res talis semina bello.
Musculus a patrio progressus limine quondam
Insidiisque suo clam circumventus ab hoste
Fugit: et effusis in tanto viribus astu
Obvia currenti sibi flumina vidit: ad illa
Ora rigaturus properat, subiectaque mento
Haurit et optatos avide bibit inde liquores.
Hunc sed Lymnocharis, quo non clamosior alter
Vidit et errantes in tota pelle capillos,
Hospes, ait mirande mihi, quo vadis? et unde
Carpis iter? patriam mihi dic et nomen et ortus
Quum sit pellicea [orig: pelliceâ] medio sic tectus in aestu
page 112, image: s128
Veste quid incedas? mihi cum natura negarit,
Turpia detestor toto mendacia corde,
Fallentemque bonos odi, qui iurgere nullas
Novit amicitias, neque has conservat adeptus.
Ista canens igitur dicendo vera petenti,
Crescat amor noster nos et crescamus in illo.
Nec genus aut proavos et quae sunt cetera nobis
Dissimulare libet: quoniam generosa parentum
Per mare, per terras celebrantur facta meorum,
Neve mihi patrios fortuna negavit honores
Invida sed regnum post mortem sorte recepi,
Rexque ego ranarum teneo pretiosa potenti
Sceptra manu donec Phoebus Titanius axe
Prodit ab Eoo, radiisque cacumina Pindi
Summa ferit, lustratque rotis fulgentibus, atque
Alipedes donec Pyroeis et Eous et Aethon
Solis equi, quartusque Phlegon merguntur in aequor
Quid memorem claros etiam virtute perentes?
Cum qui sim, videas et sis visurus amice.
Quem latet in terris, genitorem Pelea REGEM
Esse mihi, regina thoro cui nupta iugali
Hydromedusa tulit gravido tria pondera ventre?
His ego Buccitumens in amoeni littore natus
Eridani purique ferens donaria lactis
Ultima Pelidis me fratrem glorior esse.
Tu quoque praeclara, ni me sententia fallit,
Stirpe satus, generis laudes celebrare videris
Posse tui virtutis enim dubitabilis in te
Delituere [orig: Delituęre] notae, clare lucentibus actis.
Sic gemino fatus postquam coepisset ab ovo
page 113, image: s129
Usque ad mala genus Peleides: incipit hospes
Musculus, et paulum subridens talia fatur:
Quid genus et patriam quid iter, Physignathe, quaeris?
Quod fortes, miror quod non vereare parentes?
Non latet id volucres, quocumque sub axe volantes,
Non homines, non aetherea [orig: aethereâ] super arce Tonantes:
Nec quae caeruleo Nereides litore gaudent
Stemma meum ignorant: sed enim quia praecipis ipse
Dicere, Troxartes generis primordia nostri
Posse dedit numerare potens virtute, graduque
Ut mihi Lichomile genitrix sit filia regis
Pternoglyphi nulla est cui nobilitate secunda.
Hoc voluere Dii: Rex est in utroque parente:
Sed quoiam nostrae ratio contraria vitae
Obstat, et ornandae dispar alimonia mensae,
Numquid [correction of the editor; in the print Nunquid] amicitias verbis mereamur inanes?
Vincula quae fidei fuerint, quis nexus amoris?
Namque perexiguum spumantia litora victum
Suppeditant vobis, nobis Adamantina saxa:
Esca mihi est patulo suspensa placenta canistro
Non desunt etiam quae circum rodere possis
Liba, nec accensis qui ter fornacibus ustus
Panis in inflexo dominis apponitur orbe.
Epata [sic] non desunt circumdata retibus albis
Non pternae, nec si quae lauta cibaria restant,
Absit pauperies exilis, et indiga rerum
Nos premat, ut pressi nos grata coagula lactis
Deficiant aestu, vel inertis frigore Brumae,
Enarrare piget mira [orig: mirâ] dulcedine pultem,
Cuius saepe licet superi capiantur amore,
page 114, image: s130
Copia nulla tamen vescendi contigit illis.
At nos monstrifero quamvis habitamus in antro,
Non modo defecit nunquam sed sepe molesta est
Et satias et odor suavis, quo semper abundo.
Saepe latens, epulas trepido quas pinguis abeno
Coxit, et imposuit pretiosis lixa patellis,
Furor, et a sociis nostram deductus in aulam
Prandia nostra cibis onerare solemus inemptis.
Nec minor in toto virtus inclaruit orbe
Quam sim Marte potens, quo ducar ad arma furore
Non metuo grandi mortalem mole sed astu
Cum iacet in lecto recubans somnoque sepultis
Tum supero: quoniam tenebrosa cubilia furtim
Ingredior, morsuque peda et olente tenaci
Laedere si nequeo, laedo tamen ista veneno.
Sed tria sunt nobis totum metuenda per orbem
Per quae tot stygias nostrum [orig: nostrűm] cecidere sub undas,
Quot nemorum frondes, et quot numerantur in agris
Gramina, quot Nereus animantia voluit in undis
Iam parat insidias Circus, iam retia tendit
Muscipulis durum genus experiensque laborum.
Sed nil plus metuis catto quo foedius orbis
Nil tulit, et quo non vivit truculentior ursus
In silvis: quoniam vacuis ieiunia venis
Si quando peragit nostras accedit ad arces
Membraque iucundo velut obruta cuncta sopore
Fingit: inexpertos equidem persaepe dolorum
Decepit socios, confidere viribus ausos:
Ast ego, qui potui vitare pericula cursu
Talia, iam possum quoque fictos nosse sopores.
page 115, image: s131
Et vitare meo vel pendere corpore poenas.
Quid referam vestrae convivia frigida mensae,
Quidve voluptates, quid lauta cibaria narrem?
Non comedo raphanos, non betas non colocyntas,
Non apio mollis gula delectatur amaro,
Non siquid superest, quod dignum laude fluenta
Suppeditant nobis liquidas habitantibus undas.
Dixerat et nondum Psycharpax presserat ora,
Cum tanto incipiens pingit sua verba lepore
Buccitumens, quando vix hunc potuisse putasses.
O rex egregiis [correction of the printer; in the print egregias] oriunde parentibus, inquit:
Magna quidem narras magnis et honoribus ornas
Delicias ventris nitidaeque cibariae mensae.
Nos tamen his sub aquis non deteriora tenemus.
Vivendi geminus modus est: Saturnius olim
Namque super fluctus, gelidoque sub aequore remis
Corporis ire dedit, dedit et viridantia Campi
Gramina carminibus mulcere subinde canoris.
Si cupis et nostri penetralia cernere regni
Hisque frui mecum, quorum dulcedine Nymphae
Nereides pictae gaudent, Tritonque canorus
Ecce meum dabitur, si vis ascendere dorsum
Nec me demerges, quamvis onerosior esses
Quam Cataphractus eques gravior quam caelifer Atlas
Addidit haec blando Physignathus ore locutus
Si vis regna simul me cum iam visere nostra
Iam licet et mecum veniendi copia praesto est
Procurro [correction of the editor; in the print Procurru] socii, queniam datur, utere dorso.
Musculus extemplo nova ductus regna videndi
Spe, solito melius conscendere corpus amici
page 116, image: s132
Approperat sociique suos in colla lacertos
Implicat, ignarus tempestatisque necisque
Visa quidem primo fuit hoc sat blanda voluptas
Quam rudis interitus, luxus excepit inanes
Dum placidum stabat stagnum sine fluctibus: omne
Ut ventos iram iam deposuisse putares.
Ast ubi ventoso misceri murmure stagni
Coeperat, hic frundes et inevitabile fatus
Agnovit, coepitque suos plorare parentes.
Tot quot verba, trahit gemitus, rumpitque querelas
Singultu quoties quas liquerat aspicit oras.
Ingemit, ac teneras tendens ad sidera palmas
Talia voce refert lacrimas clamansque frequenter:
Iuppiter amissos o si mihi redderet agros,
Aut daret aspectus patrios, aut oscula matris,
Cautius optarem, potum nec ad ista redirem
Flumina, sed nihil est post praelia velle iuvari.
O simulatus amor, penitusque alienus ab illo
Quem genitor rectorque Deum [orig: Deűm] Saturnius olim
Indutus facie tauri spatiantis in herbis
Mollibus imbiberat, cum surda per aequora furtim
Europam (quae dum Tyriis comitata puellis
Ad mare consueto recrearet corpora lusu
Ausa est pacifici tergo considere tauri)
Ad rapidum Cretae praedam portaret Oaxen.
Tristia sic gravibus dum miscet verba querelis,
Ecce volubiliumnatrix violator aquarum
Extulit ora fretis, quo viso musculus altis
Vocibus exclamat: magis at Physignathus hostem
Vicinum metuens, quam tergi pondera curans:
page 117, image: s133
Tempus adest, inquit, tutis me condere ripis
Quid gemis et quare lacrimarum flumina manant?
Quid trepida sero palles formidine mortis?
Cum tua tartareis circumvallata periclis
Vita iacet: temere cur te committis in undas,
Corporis ignarus rapidum mare tangere remis.
Quid fundis lacrimas? ô terque quaterque beati
Qui nunquam ad ripas potum venere marinas.
Non ego te posthac mea regna videre monebo:
Nec poteris: quoniam te fata suprema reposcunt.
Sic ait: et dicto citius maris incidit undas.
Mox comes excutitur, mox et resupinus ad astra,
Talia voce refert, manibus vultuque levatis:
Vivite felices cari, mea cura, parentes,
Vivite felices, melioreque sorte valete,
Non mea te posthac Troxartes lumina cernent,
Non mea Lychomile prensabis colla lacertis,
Oscula nec teneris adiunges grata labellis
Ulterius quoniam mihi vita negabitur: Ecce
Quam mea flumineo turbentur lumina rore,
Quam mihi pota fluant spumantia flumina plenis
Auribus, et liquidis voluar resupinus in undis.
Sed vos ô ranae telluris pondus inane
Muribus haud facili poena [orig: poenâ] commissa luetis,
Si qua Deum [orig: Deűm] pietas caelo mortalia curat.
Tuque comes Libycam falso sub pectore claudens
Perfidiam, supero patieris vindice poenam,
Quae me deiectum veluti de rupe relinquis
Fluctibus in mediis, nunquam me fortior esses
Si mihi terrestris tecum certamine iusto
page 118, image: s134
Lucta moveretur Physignathe. Talia fatus
Psycharpax tacitas rapitur defunctus ad umbrat.
Sed cum Lychopinax in ripis mollibus astans
Principis extinctum ventis et flumine corpus
Cerneret: exanimi palmas ad sidera luctu
Clara levans, inquit: quo non comit ante Deorum
Princeps sic stygias noster delapsus in undas
Hic iacet inflatis inimico gurgite venis.
Interea nitidis placidum caput extulit undis
Rana, videns crudo num tutus vivat ab hoste,
Omnia tuta videt, tristis miserabile funus
Deplorat, socium submersum gurgite cernens
Qui periit nitidis, nitidisque natabat in undis
Dat gemitus donec tandem vox stridula cesset
Verbaque singultu sonet indupedita frequenti.
Hinc mihi, si nunquam modo divinatio fallit,
Coniectare datur, quo vitam fuderis, inquit
Lychopinax, auctore, tui fortissime regni
Muscule, quid faciam? tua numquid [correction of the editor; in the print nunquid] fata parenti
Dicere vel potius me dissimulare iuvabit
Talia? Nam merito funus crudele doler dum
Censeo, nec ventis formam pallescere fas est
Principis extincti: secum haec dum corde volutat,
Dum stupet, et dubiam vexat cunctatio mentem:
Troxartes magna procerum comitante caterua
Ingreditur, mentem nec res in cognita turbat
Exitium gnati, curaque remotus ab omni
Ludit, et impigros miratur ad arma ministros.
Lychopinax igitur congressus ad agmina fandi
Impetrat veniam, post talibus ora resolvit:
page 119, image: s135
O invicte parens gentis spes unica nostrae
Accipe sed placida quos nuntio fronte labores:
Hoc ego forte citas spumantis ad aequoris undas
Exspatians video iuvenem Psycharpaga regem
Defunctam miseras ad sidera tendere palmas.
Fluctibus in mediis passis sine lege capillis
Iam nat at in nitidis, nitidis iam mergitur undis
Iam fluit in stagno medius, iam littus adorat,
Et vice mutata, nunc hinc nunc inde rotatur.
Haec ego turbato cernens spectacula vultu
Ecce paludigenae lautans in arundine cannae
In mediam subito species monstrosa paludem
Prosilit, induviis procincta virentibus, omnes
Obtundens clamore vias: ego territus istis
(Talia nam regnis absunt animalia nostris)
Aufugio, funusque gradu trepidante relinquo
Et simul auctorem tristis cognoscere fati
Dum meditor, credenda satis vestigia ranam
Esse notant viridem (nec sit mihi dicere tantum)
Ah utinam mediis. Psycharpax, naufragus undis
Ipse tuo per fata loco sub imagine mergar
Ne tua principibus iam tristia fata referrem
Neve tuo tristis genitori nuntius irem
Nec via me reducem fecisset cernere vestros,
O proceres, et vos ô turba celerrima vultus.
Sic sua Lychopinax finivit nuncia dicta,
Excidium gnati maesto referentia patri.
Vix etiam fatus nigricanti presserat ora,
Continuo gemitus regalia tecta replevit.
Interitum pars una dolet pars altera ranae
page 120, image: s136
Perfidiam, luctum sic utraque sustinet unum:
Effusis etiam lacrimis velut imbre rigantur
Lumina maestorum fletu manante parentum,
Troxartesque suos spolians diademate crines
Sceptra manu abiciens Tyriamque a corpore vestem.
Vincitur invitis servire dolore querelis
Utque erat impatiens, ira dat iussa ministris
Accelerare sibi tota regione senatum
Praestantesque viros, et nobilitate potentes,
Aut alias claro maiorum sanguine cretos
Et reliquum, quod saepe tenet pars ultima vulgus
Cogere venturos mane; at mittenda iubentis
Sic dictis parent: abeunt: venere frequentes
Cura [orig: Curâ] non faciente moram, sistuntque vocati
Seque suosque, simul solium regale salutant,
Surgit ad hos Dominus capitis regalis honore
Sceptra tenens solii tota radiantis in aula
Raucaque flebilibus commiscens verba querelis
Ad proceres tristi sic tandem est voce locutus.
O mea progenies: ô turba videnda subinde
Imperio subiecta meo, nostrisque regenda
Legibus. ô nostri non ultima gloria regni,
Ille ego sum mala quem toties fortuna fatigat,
Quem superum [orig: superűm] rabies quem fata rapicia tangunt
Ille ego qui solus iam ranis vexor iniquis,
Sed voluere Dii, voluit sic ira Tonantis
(Ut sua fata trahant cunctis tria Numina Parcae)
Natorum me fata trium fecere parentem
Hos simul infesto iuvenes occumbere letho
Imperium Iovis, et stygiae voluere sorores.
page 121, image: s137
Primus enim caeco nimium digressus ab antro
Et validis multum confidere viribus ausus
Arma infert feli verum superatus ab hoste
Profudit teneram multo cum sanguine vitam
Alter iniquorum deceptus fraude virorum
Occubuit: mortalis enim versutia nobis
Iam nova mortiferae [correction of the editor; in the print mortifierae] fabricat contagia pestis
Ligneum opus, rara sed cuspidis instar acutum.
Proditus hoc periit gnatus, mea cura secundus.
Tertius hic reliquos inter carissimus omnes
Psycharpax iunior modo fata gravissima passus
Incidit in gelidas rana [orig: ranâ] duce, naufragus undas
Sed revocate animum: pulsisque ę pectore curis
Arma viri placeant, vis ut compressa quiescat.
Vindicta Mars ipse iubet sublapsa referre
Saevus: in ignaros duri certaminis hostes
Egrediamur age, haud omnes moriemur inulti
Quandoquidem vario cingentes corpora Marte
Victricem magno ducemus honore triumphum.
Vix ea fatus erat. faciles ad proelia cuncti
Arma probant, subitoque ad bella furore feruntur
Ipse Deus belli, cui semper praelia curae
Cingit, et impavidos hoc ornat pondere MURES
Circum crura fabae viridabant undique, durum
Martis opus, raptum sub amica silentia Lunae.
Thorax pellis erat, calamis consuta sonoris
Undique quam felis nudantes viscera mures
Composuere sibi Martis velut arma futuri
Carnea iamque ferox gestabat scuta sinistra
Ex media quondam facie compacta lucernae
page 122, image: s138
Ferrea ramosam decorabat lancea dextram
Instar acus tenuis nulla ferrugine laesum
Duri Martis opus, sulcataque tecta galerus
De nuce tegmen erat, nullo penetrabile ferro,
Denique sic humeros thorax sic crura cothurnus,
Sic acus ornabat dextram sic parma sinistram,
Sicque tegebatur caelata casside vertex.
Huius at aequoreae cum belli nuncia ranae
Auribus hausissent relictis protinus undis
Sollicita quae causa novi sit mente tumultus
Unde aut labatur quas horrida fama per auras
Unde metus belli, vitataeque praelia volunt:
Protinus interea magno satus Embasychitrus
Tyroglipho gelidas incedit iturus ad undas
Sceptraque praetendens solitum praeconis honorem
Talibus incusat perituros vocibus hostes:
O ranae, mea per praeconis nun cia MURES
Praelia crudeli vobis cum caede minantur,
Psycharpax etenim, gelidis quem vester in undis
Prodidit atque fide socia, Physignathus orbum
Perfidus excussit, tumido rigat ora fluento
Turbat aquas in aquis miser, et turbatur in illis.
Quassatum ventis caput et sine nomine corpus
Hoc igitur, nisi sit vestri dubitabilis HOSTES
Nobilitas generis, vestrum defendite crimen
Arma humeris placeant desueta trementibus, armis
Cingimini, si quem clarae virtutis honorem
Quaeritis, aut nostras morituri spernitis hastas.
Finierat praeco, versoque a littore tergo
Regia tecta petit: sed questus ultima tangunt
page 123, image: s139
Verba graves donec Peleides astitit heros
Atque suos oculos paulum tellure moratos
Sustulit ad socios, tristi sic voce locutus:
O socii faciles nostris date vocibus aures
Nec nimium levibus praeconis credite dictis
Nam iurare libet mihi si Psycharpaga vidi,
Per mare, per terras perque omnia numina caeli
Non oculis nostro pereuntem gurgite vidi
Ipse nec ex isto fatorum principis autor.
Forsitan interiit rapidas spatiatus ad undas
Aut imitaturus peraquae quas novimus artes
Ire vias pelago ventisque vetantibus, haeret,
Sed mea nullius cum sint praecordia culpae
Conscia; cur mures turpi me crimine caedis
Perfidiaque notant? genitor divumque [orig: divűmque] dearumque
Ultor erit caelum si quid mortalia curat
Ergo si quis habet, socii quaeramus ubique
Utile consilium, qua sint ratione fugandi
Hostes ut victas addant in vincula dextras
Vel simul in dicto pereant certamine nobis.
Si placet, o socii, primam me dicere fas sit,
Et bona quae nostrae sunt menti visa fatebor
Armemur simul, et positis ad littora castris
De quibus est tantus gelidas prospectus ad undas
Quantus ad excelsi stellantia sidera caeli.
Expectare libet prope stagna iubisque prehensos
In mare praecipites expellere vallibus omnes
Sic moritura feret pretium certaminis huius
Nescia turba suis undas pulsare lacertis,
Et sic incipiens fausto victoria casu.
page 124, image: s140
Stante triumphabit sublimi in rupe trophaeo,
Sic fatus, facili dat praelia mente probari
Peleides, nitidisque suos sie cultibus ornat:
Maluarum foliis cingebat cura caducis
Thoraces circum referebant pectora betas
Caulis erat clypeus, cassisque simillima testae.
Quae solet esse domus cochleae fluviatilis apta.
Longaque caeruleo surgebat lancea iunco
Hoc sua cingentes munimine pectora ranae
Intrepida [orig: Intrepidâ] cupiunt ad praelia mente vocari
Pellitur in ventos, ventisque repellitur hasta
Telaque caelestes vibrata rotantur in auras.
Interea panso patris omnipotentis olympo
Consilio superos cogit Saturnius omnes
Inde oculis turbam quibus aspicit omnia spectat
Castraque ranarum, et perituram ex monte cohortem
Armatam magni truculento ponderis ense,
Quo ferit Enceladus, serpentigerique Gigantes
Affectasse Deum [orig: Deűm] sedes et regna feruntur
Centaurique solent laetas evertere mensas.
Haec speculans, cuncti positis ex ordine sellis
Insidunt risumque movens sic incipit ipse:
Nata Deumque [orig: Deűmque] hominumque Deo Tritonia virgo
Tune ferens ibis promptas ad praelia dextras
Mures protectura tuos, qui sepe choreas
Ducere, et Actaea saltare videntur in aede
Dixit: et extemplo votis offensa paternis
Pallas ait: Divumque [orig: Divűmque] hominumque aeterna potestas
Magna petis, sed si mihi iussa capessere fas sit,
Digna tamen non est, quam tu vis turba iuvari,
page 125, image: s141
Saepe meas statuas et me male vexat in illis,
Lampada siccarunt, capitisque nitentis honorem
Mille redegerunt virides in frusta coronas.
Peplaque purpureo quondam contexta labore
Roserunt, sutorque suo condigna labore
Lucra petit, quoniam me fecerit ipse magistra
Stamina distinguens saturatis murice tramis.
Annon tanta meas moveant incommoda mentes?
An mala suppetias fas est pensare ferendo?
Sed neque sic ranas acie comitabor in ista
Instabiles, quoniam mihi saepe fuere molestae
Protinus ex bello eum plena labore redirem,
Fessaque caeruleas somno invitarer ad undas
Discussere suo gratum clamore soporem
Donec venturam volucris Titania lucem.
Praedixit, noctisque fugaret somnia cantu
Suppetias igitur nullas utrique ferendo
Aetherea potius bellum spectemus ab arce
Ne quis in immanes aliquid cum vulnere MURES
Sanguinis impendat, madeatque hoc caede tribunal,
Cominus hic etenim, nullo prohibente Deorum,
Arma movebuntur: sic tandem effata silebat.
Interea magno veniunt utrinque fragore
Arma virique suis tangentes sidera telis
Ardentes animos, et Martis amore frementes
Dehinc duo praecones, ventis commissa sonoris
Signa ferunt belli, numero totidemque sequentes
Ex acie culices ingenti mole ferentes
Aera manu, magnumque tubis taratantara cantant
Cornua conspirant sonitu clangoris eadem,
page 126, image: s142
Signa volant, sociosque vocant ad praelia utrinque.
Sed pater omnipotens divum [orig: divűm], cui dextra trisulcis
Ignibus armatur, quod nutu cuncta gubernat.
Fulmina nimboso caeli fragrantis ab axe
Deicit, ad pugnam, quibus ignibus, excitat omnes,
Primus init bellum quo non clamosior alter
Hypsiboas, hostemque petens Lychenora ferro
Traiectum latus in bibulas prosternit arenas.
Spicula Troglodytes refugo mus dirigit arcu,
Pectus et incauti Pelonis vulnerat hostis,
Ut moriens in humo se tingeret ipse cruore.
Seutlaeus mediis pugnae digressus ab oris
Insequitur, iaculisque volantibus Embasychitrum
Fundit humi, rivos ducitque per exta cruentos,
Vix defunctus erat, Polyphonus ab hoste feritur
In latus Artivorante, subitque hoc vulnere mortem
Lymnocharis socii tristatus funere saxo.
Candida Troglodytae contorquet colla molari,
Et ripis tenerum dat eum componere mentum
Lymnocharim contra iaculis Lychenor eundem
Tentat, et adversum demittit in ilia vulnus.
Crambophagus socii cum tristia fata videret
In subitam dat terga fugam, trepidatque timetque,
Atque ubi se nullo vitare pericula cursu
Hostis et incolumem non posse evadere cernit.
Fertur, et abruptas cito praecipitatur in undas,
Sed neque sic poterat mortis vitare dolores
In medio quoniam letalia vulnera cursu
Sentit et obfuscat rubicundis littora venis.
Post haec Lymnesius spoliat non territus hostem
page 127, image: s143
Tyroglyphum, pedibus vacuumque per aera fundit
In mare, seque ipsum spoliis hostilibus ornat
Pternoglyphum sed rana videns Calamynthius hostem
Scuta manu spolians victae dat signa sinistrae
Seque metu mortis trepidantem littore condit
Tum petit Hydrocharis regali sanguine cretum
Pternophagum iaculis, aversaque vulnera figit.
Lychopinax contra socios ulturus in hoste
Eminus in cessit moriturum Borborocoeten
Perque caput validam feriens perque ossa securim
Sanguine pingere humum, tacitisque dat ire sub umbras
Prassivorans acie quo non animosior alter
Exstitit, occisi cognoscens fata sodalis
Arcubus intensis perituros torquet in hostes
Spicula, et innumeros ex ordine dissipat isto
Hos erat inter habens a carnis nomen amore
Cuius Prassophagus tardatum vulnere corpus
Deicit in suetas ex agmine victor in undas
Postea Psycharpax caros ulturus amicos
Stercorei vitam vacuas dispergit in auras
Talia cognoscens extincti fata sodalis
Pelobates liquido completa stercore dextra [orig: dextrâ]
Conicit in vultus hostis, damnata tenebris
Lumina foedatam simul obscurantia frontem
Hic licet erepti Psycharpax luminis orbus
Esset, ad huc vitae tamen haud erat orbus, et ira [orig: irâ]
Fervidus insequitur fugientem ad littora saxo
Protinus, et quamuis oculis non cerneret illum,
Crura tamen caecus iaculando conterit hostis.
Hoc cum Craugasides, quo non clamosior hoste
page 128, image: s144
Congreditur, poenasque fera pro morte reposcens
Ense ferit viridi iungitque silentibus illum.
Talia Sitophagus fugiturus funera claudus
Dat conversa fugae consueto terga timore
Et fossae latebris trepidantia pectora condit
Ecce ferunt reges ad Martia praelia utrinque
Hinc sua Troxartes illinc Physignathus arma:
Tolluntur pariter, demittunturque lacerti
Utrorumque cavis in mille patentia plagis
Scuta, sed et sensim crescit certaminis ardor
Donec in extrema letali vulnere calce
Saucius ex acie fugeret Physignatus, atque
Spe vitae mortisque metu properaret ad undas
Troxartis cui primus erat certaminis ardor
Vincere Physignathum, sequiturque fugatque trementem
Desertum sociis, fessumque senilibus annis.
Prassaeus dominum tardatum vulnere cernens
Esse suum, iaculis clypeoque tuetur inermem
Hoc condit profugum, venientesque excipit ictus,
Spargit in adversos, hostesque remunerat illa.
Sic dum sors paribus gauderet caedibus: Ecce
Bellator iaculo palmas oneratus acuto.
Prodit, et aequoreas stat iactabundus ad undas,
A sociis alius, Meridarpax nomine dictus,
Nobilis, et claro maiorum stemmate cretus
Hic iuvenis timidos graditur victurus in hostes
Qua ruit, hac terret cunctas suo in agmine ranas
Quo ferrum, quo tela movet, qua dirigit hastam
Cuncta tremunt, fugiuntque metu, vacuumque relinquunt
Qua steterunt acie: superi terrentur et ipsi
page 129, image: s145
Desuper ampullas sitientiaque arma cruorem
Militis horrentes et inexpugnabile robur.
Haec igitur summa cernens Saturnius arce
Ranarum querula [orig: querulâ] placatus voce, minisque
Muris adorturi sociis sine viribus illas
Motus ad innocuam Divum [orig: Divűm] feruente coronam
Igne animi versus sua sic decreta profatur:
O superi decus et genus immortale theatri
Caelicolae, interea cur agmina nostra quiescunt
Dum datur exitio ranarum milite ab uno
Progenies, pariter quam fecimus atque fovemus
Hoc indigna die simul ut moriatur in uno?
Quod siet, nisi iam prohibet divina potestas
Et pietas caeli si qua est quae talia curat,
Damna dat in nigras fraudesque recurrere gentes
Haec memorans tacita signat quasi sorte futuros
Auxilio ranis Martem saevamque Mineruam
At pater Odrysius tum ferrea segnis ad arma,
Atque audax minus, his operit purgatque trementem
S4gnitiem dictis: O Iuppiter alme meone
Aut sociae poterit Meridarpax robore vinci?
Nescio cur equidem soli patiamur in ista
Clade malum, potius quin descendamus ad illam
Quid vetat? et tutam ranas ducamus ad aram.
Orbas auxilio, compescamusque rebelles
Quod si difficile est, radians sua fulmina mittat
Iuppiter [correction of the editor; in the print Inppiter], in vasto fabricata Cyclopibus antro
Queis [reg: Quibus] affectantes caelestia regna Gigantes
Sustulit, indomito sumpsitque a sanguine poenas
Queis [reg: Quibus] ferus igniferae flammis vivacibus Aetnae
page 130, image: s146
Terruit Enceladum, iacet et Titania pubes.
Dixerat armorum pater, et vix presserat orae
Quin pater omnipotens telis armatus acutis
Iuppiter immensum perfringit fulmine caelum
Quassantur montes, terrentur et intima terre
Viscera, terribilis strepitus horrentia Divi:
Eripiunt flammae nubes caelumque diemque
Et ranis saevisque negant dare muribus illae
Nec tamen improbuli flammas et fulmina mures
Dira timent sed mente sequi vultuque rebelli
Castra iubent socios, aciemque tenere secundam
Nec prius incepti curam demittere belli
Quam sperata daret meritos victoria honores
Sed pater omnipotens ut ne scia pectora vinci
Fulminibus tonitruque videt sine sine precantes
Suscipit et faciles promittit inermibus aures,
Quodque petit superata cohors, ad praelia mittit
Auxiliatores quos sors armaverat ipsae
Nanque cavernosis latitans genus elicit antris
Et ciet infestos ad praelia muribus hostes
Protinus ambiguis gradientes passibus, octo
Donatos pedibus, telisque sub ore duobus,
Brachia communem patiuntur forcipis usum
Duraque lunato circumdata tegmine terga
Osse rigent: facies discrimine secta bicorni
Luce caret: binae lucent a pectore flammae
Denique quod superest, his bellatoribus aptum
Nomen ab antiquis iubet indere fabula cancris
Cornubus hi factis veniunt sub pondere tergi
Ad socios, rapiuntque tenaci forcipe mures,
page 131, image: s147
Inciduntque manus tenerasque a corpore caudas
Inque duo (quod erat mirabile) frusta sarissas
Inflectunt, quoties casuro ab hoste petuntur
Spicula non fugiunt humeris, neque vulnere victi
Discordes faciunt acies, aut pacis amore,
Sed magis ostendit quo se fortuna fidelem
Quoque minus pretium crudi dubitabile belli
Hoc magis urit amor, maioreque ad arma furore
Concurrunt feriunt caeci, Martemque lacessunt
Nec [correction of the editor; in the print Mec] prius incepti demittunt taedia belli,
Quam daret optatas multum victoria laudes.
Denique sic bello crescunt crescente labores:
Muribus arma cadunt victis cum vulnere dextris
Partim terga fugae, partim dant oscula terrae:
Vincimur: unda Vale, clamant timor excutit arma,
Damna fugam suadent, pudor ire pericla cavernis
Condere praecipiunt ô praelia dira valete
Donec ad has fato meliore redibimus aras.
Vesper adest, saturae redeunt ad septa iuvencae
Vesper adest, seram pelluntque crepuscula noctem.
Iam labor in fine est: inquit veneranda vetustas
Fallor? an hoc posito quondam certamine MURES
Arma ferent superis visu mirabile, ranis.
Sic etenim vidi socialis foedere iunctos,
Et nisi Dii prohibent obstantia fata futurum est
Ut sua mutatis vicibus sibi pignora iungant.
page 132, image: s148DIALOGISMUS IN IDOLA HEMSBACENSIA, QUAE CUM ANNO 1573 IN TEMPLI repurgatione flammis poscerentur, in abstruso Aedis antro latuerant: Iam veto prodita, in ergastulo quodam igni culinario reservantur. De Idolorum ortu, successu, et Interitu. HOSPES: GENIUS IDOLORUM.
H. VAH, quae monstra? quid hoc hominum? G. Eheu. parce stupori:
Divi equidem fuimus, nunc sine honore sumus.
H. Quid? superumne domus produxit, dirus an OrcusVos fuligineis de Phlegethontis aquis?
G. Non equidem infitior: sunt nobis Tartara caelum,Et nos atra palus infera Styx genuit.
H. Ergo quid hic? G. patria nos sede exciverat olimImpietas Cleri, Pontificisque furor,
Spem regni ostentans: sed nec fortuna fefellit,Nostrum Regna, Duces, Templa, forumque fuit.
H. Unde sed hoc robur? G. sacri sub imagine cultus [orig: cultűs]Sponte sua nostrum [orig: suâ nostrűm] cuncta tulere jugum.
Nam genus e superis mentiti obtendimus astu [orig: astű].
page 133, image: s149Sancta beatorum Nomina et ora Patrum:
Ianitor hic caeli, Tharsensis Apostolus ille,Aut pius effuso sanguine Martyr erat.
Addidimus Christi effigiem, matrisque verendae,Et merito nobis signa tremenda crucis.
Saepe etiam ut nostrum foret indubitabile Numen,Experta est Stygiae plebs rudis artis opem,
Et fieri nostras miracula vidit ad arasHinc nostri horribilis Numinis ira fuit.
H. Fraus latuit vero? G. latuit, dum creditae CleroSqualebant olido Mystica scripta situ.
Grande putabatur scelus, et mox igne piandumTractari a Laicis Biblia sacra, nefas.
Interea turpis vexabat inertia Clerum,Ambitio, ingluvies, alea somnus, amor.
Ergo ubi par veri falsique abiecta iacebatCura, et muta forent templa, rudesque scholae,
Ex erebo mutos nos in sua fana locarunt,Et quae non poterant, nos voluere loqui.
Nunc regnum Exilio nobis mutavit acerboRELLIGIO aeterni filia sancta Dei.
Haec ubi nec Stygium Numen, neque fulmina curansVulgari antiquam prodidit ore fidem.
Prodita sunt etiam Stygii ludibria cultus [orig: cultűs],Et rediit pulsa [orig: pulsâ] nocte serena dies.
H. At quis in obscuro hoc vos carceris abdidit antro?G Hic [orig: Hîc] iam sacrilegos poena manet scelerum.
Nuper ut incerta huc volitarent murmura famaeGlisceret et nostri nuntius excidii:
page 134, image: s150
Iamque comae horrebant flammas, et Principis [correction of the editor; in the print Princips] iramDuraque ab offenso poena parata Deo.
Tum pius Antistes fuimus cui dulce lucellumDamnatis sociam ferre parabat opem.
Paris igitur, reliquos inter quos forma beabatVenturis profugis se eripuere [orig: eripűere] malis.
Iamque metu vacui hic in praesulis arce morantur:Nos vero vetuli turba relicta sumus.
Fugimus, et templi conscenso fornice in altoPosse sperabamus nos latitare loco.
Sed fuga mox patuit. Nunc saevo hoc carcere clausosDigna manet scelerum vindice poena Deo.
Nuper in occulto nobis audita querela est,Lignorum noster quam sit egenus herus:
Inde futurorum mens heu praesaga malorum est,(Tam sua non ullus vincere fata potest)
Ibimus in tenues atra fornace favillas:Et quod supplicium fugimus, ignis erit.
Forte elixandis erimus pars carnibus apti,At nostrosue coquent juscula lata focos,
Pars sed egestatem Domini pensabimus igneFrigora pellentes, quae fer a gignit hyems.
Tunc famulae (heu miseros) ad nostra incendia laetae,Phyllis et Alcippe mollia pensa trahent,
Et pueri circum nos laeta tripudia agentes,Obii cient salsa crimina voce reis.
Haec nostri fuerant exordia Numinis, hicqueFinis erit. H. Regnet iam sine fine Deus.
page 135, image: s151In Threnodiam Ieremiae DOCTISSIMIS AC PIISSIMIS D. DANIELLIS TOSSANI Notis illustratam ei)du/llion
NON hic Andromache cari miserabile fatum
Hectoris, aut Helenus flet magna incendia Troia:
Sed pius Helkiades infandum corde dolorem
Proliciens, trahit hos Solymae pro funere fletus
Praescius ut vidit, quorum fuit ante malorum
Regna, arces, caramque eversis moenibus urbem
Aurumque et templi toto notissima caelo
Limina, squalentesque immani caede plateas,
Hostiles heu ferre manus ac caedere flammis:
Tunc quibus Assyrio licuit superesse furori.
Ire Semiramias miseros Babylonis in oras,
Barbaraque extorrem mitti sub vincula gentem
Septenos decies heu duratura per annos.
Haec oculis haurire sui monimenta [orig: monumenta] doloris
An potius dulcem sine crimine fundere vitam,
Haud satis Helkiade, his vel reris in esse querelis
Vel nostris etiam quod sit minus usibus aptum.
Felices nimium Solymas, arcesque Sionis
Dum legis memores patriae non temnere pacta
Nec sunt indociles ausi dare vatibus aures:
Tunc sua cernebant totis florescere campis
Commoda, et implebant late formidine terras,
page 136, image: s152
Sed nequeunt rebus mortalia corda secundis
Stare diu: toto mox irruit undique regno
Effera barbaries, scelerumque immensa libido:
Nil leges nil sacra valent, nil flectere surdos
Cum prece cumque minis vatum consulta piorum
Sancta queunt: animis crescit quoque Regibus ingens
Fastus: opum sociorumque et fiducia templi
Arma dat insanis adversum Numinis iram.
Tum vero ultrices Furiae pro immanibus ausis
Tardantes, nimium fato deposcere poenas
Accelerant, iramque nec exsatiare Tonantis,
Dum scelerum fuerit pensata insania, cessant.
Reddere quos poterant aliena pericula cautor
Perdidit Isacidas contemptus Numinis, et cum
Fastu, luxus iners assuetaque perdere regna
Auri sacra fames: ubi summi nulla Tonantis
Gratia praefractos ubi nulla coercuit ira.
Nempe Schiluntaeos eadem vesania cives
Perdiderat quondam, sacris arcaque [orig: arcâque] superbos
Iusserat exemplo quorum resipiscere vates
Indomitos: at nunc dura statione locatos
Flet pius, et lacrimis fatum exorabile tentans
Et vatis lacrimas Tossana notatio pandens
Nos sapere, aut pariter iubet has arcessere poenas.AD CONCORDIAE BERGENSIS SUBSCRIPTORES.
AUREA res sacris scriptoribus atque profanis
Cum testibus Concordia
page 137, image: s153
Carius et sit nil auro mortalibus: istaCur displicet Concordia
Sisyphio a senis conflata labore fabellisIn aede nuper Bergica?
Haud equidem parvo magnatum constitit auro:FABER sed unus hoc tulit:
Nil sociis linquens praeter scoriam atque papyrum,Diramque noctis Filiam.
Fel sub melle latet: nil praeter amabile nomenDiscors habet Concordia:
Munera Pandorae, caedes, mendacia, turbae,Hac delitescunt pyxide.
Sim vates utinam vanus! ruet inde malorumIn posteros nova Ilias.
Pyxidis et sero tantis Epimethea stultumTaedebit emptae sumptibus.
Nunc volupe est multis, infamibus illita chartisProstare vulgo nomina,
Ingenium rude quos, et turpis inertia, nocteDelesset atra inglorios;
Scilicet [correction of the editor; in the print Scilicct], hoc pulchram scelere est contingere laudem.Natesque Soli obvertere.
Impius admota [orig: admotâ] fano face talibus ausisAevo indidit se Herostratus.
Quin miseri: inductis in nomina quisque lituris,Hanc expiate infamiam.
Consentire bonos vera pietate fideque:Haec aurea est CONCORDIA.
Pingere at Utopicam larvis ter mille ChimaeramBergensis est DISCORDIA.
page 138, image: s154DAVIDIS PAREI EPIGRAMMATA.
I. In Symbolum Auctoris. DURUM PATIENTIA FRANGIT.
TU quem luctificis sors invida casibus urget,
Obdura, hanc facilem mox habiture tibi.
Nam quos impavidis contra se viribus ausosIre, et spes magna condere mente videt,
Hos iuvat hosque novo in certamina robore fultosEripit, ante quibus presserat ipsa malis.
Nil adeo durum est, quod non Patientia frangat;Ergo ut dura queas frangere, DISCE PATI.
II. Chria Responsionis obliquae.
INGENIUM salibusque et acumine dives habebat
Diogenes Cynicae gloria prima scholae:
Fertur is oblique [orig: obliquę] sic respondisse, petenti,Hostes quo posset vincere Marte suos:
Esto boni rectique tenax, et amator honesti,Vitaque labe carens sit tibi; Victor equis.
page 139, image: s155III. PHILIPPO ZWENGELIO De Avaro et Philosopho.
MALLEM ego fortunae contingere, dixit Auarus,
Guttam, quam Sophiae dolia multa mihi:
Huic alius contra (fuit huic Sapientia curae)Tam stolidi culpans improba vota viri:
At mihi sola animi Sapientis guttula, totumContingat potius, quam mare Sortis: ait.
IV. EIDEM.
HAEC Latiis expressa notis mihi Chreia, Philippe
Immemorem numquam te sinet esse mei.
V. MICHAELI LOEFFENIO.
HUC alii titulos: et nobilitatis honores,
Aut gentis referant splendida signa suae:
Me mea Musa juvat: tantum ergo, docte Michael,Hos Elegos nostri pignus amoris habe.
VI. IN IMPERITUM.
INDOCTO nil terra viro peius tulit umquam.
Qui modo laudandum, quod facit ipse, putat.
VII. IN VITUM GRAVIUM
CUR Vitus Gravius sit Baccalaureus, ecquis
Me rogat? id tribuo vitibus aut vitulis.
page 140, image: s156
Nam gravidis crescunt Baccho patre vitibus uvaeEt tu, Vite, gravis vitibus esse soles.
Sunt vaccae vitulis matres: quid alacrius illis?Es quoque, Vite, alacris; sis modo Vite gravis.
Sive igitur Baccho seu Vaccolaureus es tu,Moribus est aptum nomen utrumque tuis.
VIII. EX PSALMO CXXXVII.
NEQUIQUAM faber aedibus struendis
Desudat, nec in urbium praealtis
Custodem iuvat excubare muris
Ni sit ipse Deus faber vigilque.
Frustra est ante diem fugare somnum,
Ad somnumque redire sero frustra est,
Anxiaque cibum parare dextra,
Ni nostro faveat Deus labori,
Qui vel sub placida soporis umbra
Dilectis sibi largiore dextra
Caelitus bona cuncta subministrat.IX. D. LUPICHIO de podagra querenti.
QUID facias podagrae dicam? ter inunge liquore
Excocto silicis tubera: sanus eris.
X. In Morbo ad languorem; a)nti/stoixa.
QUID mihi, languor iners, imbelles exedis artus?
Cede modo, et toto corpore sanus ero.
page 141, image: s157
Lang. Cedere qui [orig: quî] possum? tibi febre exesae fatiscuntMembra, sed et cures te modo, sanus eris.
XI. Virtutis deinologi/a.
PONE voluptatem detrudor ad ultima virtus
Heu ego detonsis turpiter orba comis!
Discruciorque animi: nostro quia numine spretoTurpe voluptatis cuncta sequuntur iter.
XII. In Kalligrafi/an Iacobi Iacobelli.
Kalligrafei=n quisquis facili ratione doceri
Et cupis ornate fingere [correction of the editor; in the print gingere] literulas,
Seu Latias patrii, seu quas idiomatis ususPostulat, hanc adeas grex studiose scholam.
Kalligrafei=n procerum, Regumque ducumque favore,Conciliat, magnas saepeque reddit opes.
Ergo ades: hac clarus te Iacobellus in arteInstituit, quanta [orig: quantâ] dexteritate potest:
Tu modo pro iusto reddas aliquanta laborePraemia: sic paruo tempore dives eris.
XIII. Ad Illustrissimum Principem D. FRIDERICUM IV. Electorem: Pro opere Bibliorum Regio sibi dono dato.
TEUTONICA solum lingua [orig: linguâ], mea dona tulisti
BIBLIA clementi, Dux Friderice manu:
Quadruplici contra lingua [orig: linguâ] tua dona dedistiBiblia regali, Dux Friderice, manu.
page 142, image: s158
Magnifice octono compacta volumine, Graiis,Aramicis, Latiis, evariata notis.
Regium opus: dignumque Augusto Principe munus,Et maius, quanto maior es ipse meo.
Quas igitur tanto referam pro munere grates?Nempe dabo, dandi quod tibi causa fuit:
Intima rimabor mysteria: doctior indeCuncta Dei impendam laudibus atque Tuis.
Tu quoque Summi avidus cognoscere iussa TonantisDux perge imperio crescere, perge Deo.
Sic tibi decurrant venientes molliter anni:Et tua supra omnes gloria surgat avos.
XIV. In Gallinam et Parum: supplicantes in Comitiis Ratisbonensibus; ut LEO pace Imperii excluderetur. 13 Apr. 1592.
LEUCOREO nuper Gallina volabat ab Albi
Ad Ratis usque Bonae quas vehit Ister, aquas.
Illuc comitium volucrum Regina vocarat:Inter aves etiam rex Leo jussus adest,
Rex Leo quadrupedum, suadens animalia cunctaMuta ut inter se foedera pacis alant.
Invidia [orig: Invidiâ] ringens suadet Gallina, LeonemNe socium admittant, pace sed eiciant:
Forte aderat gallus: stimulata libidine Paro,Dispare se coitu miscet et ova parit.
Dat dono haec avibus: perque omnia sacra LeoniNe credant, instat pace sed eiciant.
page 143, image: s159
Ridetur stolidae hortatrix: regnique fidelisAccipitur socius, ceu fuit ante, Leo.
Sic delusa suo conamine, tristis et exspesAlbiacas repetit turpiter [correction of the editor; in the print trupiter] Ornis aquas.
XV. IN P. RAMUM.
QUAE mutas perdis, dixit Democritus, et quae
Seruas in Physicis, sunt Epicure mea:
Nonne idem Aristoteles in Ramum mastiga dicat?Quae mutas perdis, quae retines, mea sunt.
XVI. IN LOGICAM FORtunati Crellii.
TER tribus et denis cui cesserat integra saeclis
Gloria contextae rite libris Sophiae,
Magnus Aristoteles deiectus honore cathedraeNuper ab insanis discere coepit iners:
Nil artis, methodi, clamant nil lucis inesse,Vana sed Organicis verbaque resque libris;
Posse alia [orig: aliâ] sese methodo depromere, mensisUnius in spatio, totius artis opes.
Ipsane sic liceat, scioli, convellere rerumPrincipia, ut vobis menstrua sit Logice?
Quis pudor, immeritam, et fugientem prendere palmam,Quae fugientem illum sponte sequuta tenet?
Vivat Aristoteles, Logicaeque sit arbiter artis,Ad reliquas facilem quae parat una viam.
Vivereque ut possit dehinc, nec sine laude doceriCRELLIUS en studio monstrat et ipse suo.
page 144, image: s160
Hunc tu quisquis amas antiqua Lycea libellumCare puer, docili volve revolve manu.
Sic delibatis avido [correction of the printer; in the print audio] bene pectore rivis:Dulcius ex ipso postmodo fonte bibes.
XII. IN PALMAM ACCENSENdam Arboribus Alciati.
PALMA Typus Iusti: quia vinci pondere nescit,
Iudice me claris additur Arboribus.
XVIII. AD PANTACHUM.
NON de vi, neque veritate Christi;
Lis de corporis est Ubiquitate:
Hanc Verbo inficior Dei probari:
Hoc Ecclesia postulat doceri.
Tu prunas, cuneos, acinaceque
Candentes titulosque grandiores
Maiestatis, et Unionis, et quid
Non? totas etiam vetustiorum
Magna voce sonas Patrum phalanges.
Mox et Nestorios et Arianos,
Atque hostes Deitatis esse Christi,
Qui non ad stomachum tuum fatentur
Koino/tht' i)diwma/twn realem,
Ignari auribus occinis popelli,
Iam de, Pantache, dic Ubiquitate.XIX. AD AEGIDIUM HUNNIUM.
AEGIDI illepidum tuum libellum
Calvino oppositum strophis nefandis
page 145, image: s161
Scabrum atro sale, lividum petulcum,
Quid donas mihi? numquam enim solebam
Tuas esse aliquid putare nugas
Iam tum, cum unus Ubiquitatem es ausus
Tam procacibus explicare chartis,
Et vivos lacerare, mortuosque.XX IN PAREANUM, QUOD est Haidelbergae in Suburbanis.
O DOMUS empta mihi magno: reparataque magno:
Es mihi chara domus: sis mihi salva domus.
Sed linquenda brevi: nulla heic mihi mansio: namqueCarior in caelis est mihi inempta domus.
Ergo meis post me sis alma habitatio gnatis:Gnatorum gnatis sis rediviva Domus.
XXI. MONACHUS SUITA.
SUECUM quis patria [orig: patriâ] expulit? SUITA.
Gallo quis jugulum scidit? SUITA.
Anglam quis necuit quater? SUITA.
Flammas quis posuit recens Britanno
Nitratas? (scelus heu! scelus) SUITA.
Quis Moschum exitio dedit? SUITA.
Quis turbat modo Sarmatas? SUITA.
Quis siclos Aquilae abstulit? SUITA.
Portes quis quoque Pannonas? SUITA.
Quis hos imperio exuet? SUITA.
Martem quis Latio intulit? SUITA.
Turcam quis Latio attrahet? SUITA.
page 146, image: s162
Papam quis Latio exiget? SUITA
Loiolam Orbe quis exiget? SUITA.
Reges perdere, Regna, Principesque
Nata est BESTIA pestilens SUITA.
Cunctiperda igitur cluit SUITAXXII. In Sceleta D. VOLCHERI COEYTERI Medici et Anatomici praestantissimi.
SORTE tua, formaeque [note: word missing] quicumque superbis
Me contuere sedulus.
Lanificae quando vitae mihi stamina ParcaeConcorde filo necterent
Suavis eram vitae totius et orbis imagoPulchris decorus artubus,
Ingenio, et forma, cunctisque mihique probabarVirtute clarus conscia.
Haec ubi nunc? saevae postquam truculentia mortisMe carne vel sola exuit?
Nunc MORS atra vocor: dirum mortalibus, omenArtificis infelix opus:
Hac etiam, macie et pallentis hiatibus orisMeque adeo et omnes territo.
Tu tamen antiquam qui discis Apollinis artemHuc ades et hinc ne diffuge.
Membra sed exanima et deformes corporis artusRimare curiosius.
Tensilibus careo nervis, nec in osse medulla estSuis retecto carnibus.
Ordine cuncta tamen, sollertis ut arte MagistriSunt colligata perspicis.
page 147, image: s163
Sic equidem doctas Volcheri nosse tabellasConaberis felicius.
Ut labor hinc veniat, quem ponis in arte medendiFacilior omnis ad tuos
Quos animo magnos non tam tibi concipis ususQuam ceteris mortalibus.
XXIII. AD JOH. PHILIPPUM PAREUM Filium: In obitum Marquardi Freheri.
LUGE: Freherus occidit:
Tuus Freherus occidit:
Noster Freherus occidit
Suis nimis cito occidit
Freherus ille maximus
Cultissimus, clarissimus:
Cui non parem vel proximum
Rheni tenet Palatium:
Nec reddet orbis integer
Nec ulla reddent saecula.
Ergo Freheri Manibus
Tuae Camenae lacrimis
Preceris aeternum VALE.XXIV. IN OBITUM CLARISS: VIRI. BALDASARIS NEANDRI, Prorectoris scholae Vratislavianae.
HAEC meruit post fata senex monimenta [orig: monumenta] Neander
Cuius in hoc tumulo molliter ossa cubant.
page 148, image: s164
Vir Pylio similis docta Ciceronis in arteMore Pericleo dicere gnarus erat.
Sedulitas doctum, prudentem fecerat aetas,At pietas, morum simplicitasque gravem.
Rexit in hac docilem celebri cum laude iuventamUrbe, Vratislai nomen habente Ducis.
Fecit quod potuit; famam per trina LyceiIncolumem seruans binaque lustra sui.
Ergo suum merito flevit studiosa MagistrumTurba, pio soluens debita iusta seni.
Fleverunt patriae cives, flevitque Senatus,Et Musae luctus signa dedere sui.
Quarum praesidio, ne postera nesciat aetas,Tuta, Viator, erunt qua monimenta [orig: monumenta] vides.
Haec pia natorum, si nescis, cura ParentiDefuncto statuit: triste doloris opus.
XV. FABULA ex lib. 2. Rhet: Aristot. [abbr.: Aristoteles] cap. 20.
LECTUS erat Phalaris Siculis moderator habenis
Quem bove donabas stulte Perille tuo.
Hunc vetuit multo stipare satellite vatesStesichorus, soluens talibus ora modis:
Liber erat, solusque voraci gramina pastuPinguia lascivus diripiebat equus.
Hic ubi contra se cervum per prata ruentemCerneret herbosos contemerare cibos:
Colligit extemplo rabiem: quoque altius illeAdvolat, hoc iras induit iste magis.
Ergo hominem (transibat homo) num poscere poenas.
page 149, image: s165Ipsius auxilio posset, ab hoste rogat.
Annuit is, sua si conscendere perferat ipsumTerga nec indocilis frena recuset equus:
At iaculis opus esse sibi, lentoque flagello,Hostis ut haec metuens aut cadat aut fugiat.
Mox homine admisso reus est de vindice factus,Iussus et est seruo subdere colla iugo.
Sic agite, ô cives, ne sors mutata beatosAnte, dehinc dura vos statione locet,
Magna quidem vobis animus generosaque virtusSpondet, et audaci parta trophaea manu,
Sed neque perpetuo Mars robore pugnat eodemNec fit eadem hostis semper ut arte cadat,
Si fortuna volet (quodne velit opto) ferocisMox iuga servitii dura feretis equi.
En frenum Phalarin, Regni posuistis habenas:Hunc penes hic vestras possidet unus opes.
Addite custodes, humeros substernite Regi,Restat, ut haec vobis patria serua gemat.
XXVI. In gratiam BALDASARIS BARNETI, ex Academia Heidelb. in patriam discedentis 4. Non. Aug 72.
SICNE iubent patrias te fata recurrere ad oras
Barnete ô animi portio cara mei.
Et quos dulce fuit multum coluisse sodalesTam subita tristem iungere voce manum.
O sortem invisam: socio vix foedere iunctosTam cito distanti cur statione locat?
page 150, image: s166
Quaeris in haec nostros lata sententia PatresInstar ut assiduae vita sit ista viae.
Coepit id exilium legis violator AdamusCum Paradisiacis exigeretur agris.
Ignarusque loci, tractus lustraret EoosLate: hinc extorres et sine sede sumus.
Immistique Patrum meritis hinc inde vagamur,Caelestis memores quaerere tecta soli.
Ergo bonis avibus, quas nunc revocaris ad oraAggredere, o studiis dulcis amice meis.
I pede inoffenso, communesque exige casus,Forsan in his aliquis casibus usus erit.
Namque suos mentita ortus migratio finesCoepit habere Patrum dexteritate bonos.
Ille fami parcens inopi. sortique futuraeMercator Latias trans mare vectat opes.
Hic mores hominum ut multorum nosset, et urbesExsterus ignota discupit urbe frui,
Aut patris ad iussum studiis melioribus aptumIngenium multa perpolit arte puer.
Tu quoque clara scholae venisti ad pulpita nostraeLonge ut praeceptis imbuerere bonis.
Doctus abi, nec iam fatis revocantibus obsta,Ingenua ad patriam dives ab arte domum.
Sique tuum longe post tempore nosse PareumNon piget, hos elegos intueare. Vale.
XXVII. DAVIDI ECKARDO.
page 151, image: s167CHRISTE coaeterni soboles aeterna parentis
Te invictum vinci nescia Palma refert.
Sancta tulit Patribus palmas Iudaea feraces:Palmiferum genuit te quoque Christe solum.
Et mage quo premitur, magis hoc consurgit in altumPalma, coerceri pondere sola nequit:
Tu quoque lethaeo quamvis premereris ab hosteSordibus immensum Christe gravate meis.
Mole tamen victa victo quoque Dite, levastiVictor ad aethereas laeta trophaea domos.
Palma dedit quondam gratas mortalibus escasPlacavitque suo pota liquore sitim.
Gnate Dei, sic nos te suppeditante vigemusMorte tua partos, mystica pabula [orig: pabla], cibos.
Frigore palma viret, rabido non marcet in aestisPalma cacumineis semper odora comis:
Sic etiam Christi quae Ecclesia parta cruore estFloret, et in nullos est moritura dies.
XXVIII. IN OBITUM IMMATURUM JOH. ALBERTI SCHILLINGI, FILIoli M. Christoph. Schilingi Rectoris Paedagog. Heidelberg. qui obiit 3. Augusti hora 4. mat. Anno. 1572.
PRAECIPITAT scopulos pluvius de montibus imber,
Saepe globo quercus turbinis icta ruit.
Quid mirum, humanae quae sunt validissima sortisSi trahat in leges mors quoque dira suas?
Ergo hominum fragilis, fumoque simillima vita est,
page 152, image: s168Hinc genus infelix, hinc fugiensque sumus,
Hinc, dilecte puer, vitae succumbis in ipsoLimine, qui longum vivere dignus eras.
Haud secus in primo cecidisti flore iuventae,Ter formose puer, ter sine labe puer,
Quam si purpureo florentem veris in aevoRustica Narcissum falce puella metat,
Attamen haud (vitae Domino si credimus,) ullaDamna tuae sorti mors properata dedit.
Venturis quoniam Christi te dextera fatisEripuit gremio deposuitque suo,
Istic lude puer, da basia laeta foventi,Ceu pueris quondam laetus et ipse dabat,
Vermibus interea cinerosum linque cadaverFelix namque suo tempore et illud erit.
E)pita/fion eiusdem.
QUISQUIS, siste gradum, viator astas.
Ut parvi titulum legas sepulcri.
Haec est post sua fata consecutus
Clari filiolus tener Parentis
Schillingimonimenta [orig: monumenta]: quae nec aevo
Nec foedo poterunt situ perire,
Custodes aderunt quo ad Camenae.XXIX. MANIBUS JACOBI Monavii.
VRBE Vratislai maiorum stemmate clarus
JACOBUS MONAVV conditur hoc tumulo,
page 153, image: s169
Quis fuerit quaeris? sileat si Teutona tellus,Exsterus ad seros pandet is orbis avos,
Cum Latio Gallus, cum Pannone, cumque BritannoNevit Iberus atrox, Sarmata, Belga, Danus.
Patria praesentem sprevit: sed luxit ademptum.Spreta domi virtus, sed celebrata foris.
XXX. IN SCITUM D. CASPARIS Cunradi M. D. Vratislau: DOMINI EST SALUS.
HEU penitus totum miscentur cuncta per orbem
Cunctaque ad interitum mole sua properant.
Flent Hunni, trepidant Zechi cum Teutone, MoscusSarmata, Belga, truces civica in arma ruunt.
Nulla salus mundo: lapsis succurrere rubesQuis pote? nemo: SALUS unius EST DOMINI.
XXXI. IN ELENCHUM BURdonii et Scioppii.
NOBILIORE canum se iactans stirpe Molossus
Forte viatorem dum petit ore minax:
A cane degenere incautus perit ipse Molossus:Hanc Nemesis iustam quis neget esse di/khn?
XXXII. IN DURANDUM DE S. Portiano
PRIMA quidem THOMAE palma est: post, tota Sophorum
Atque Isuitarum si schola conflueret:
page 154, image: s170
Si, inquam, hos Vulcanus massam conflaret in unamOmnes DURANDUS non tamen unus erunt.
Quaeris? cuncta atra cum nocte sepulta iacerentFulgidulam in tenebris extulit ille facem.
XXXIII. AD IOHANN. POSTHIUM: cum S. Biblia ei dono mitterem.
MAGNA tibi, fateor, debentur praemia, POSTHI,
Nos toties medica [orig: medicâ] quod relevaris ope.
Et tibi crede mihi, pridem sat magna dedissem,Si modo pro magnis parvula danda forent.
Ergo tuis meritis haud defuit aequa voluntasReddendi, sed res defuit ipsa mihi.
Et tamen ingratae subeam ne crimine mentis,Debeo, quae desunt, reddere magna tibi.
En liber exiguus datur. Haeccine magna sat? inquisAurum debuerat, non mihi charta dari.
Parce: damus quae parvae tibi sunt maxima, Posthi.Aurum vis? aurum est quae tibi charta datur,
Namque opus hoc pandens veterisque Novique tabellasPacti (Christigenae BIBLIA sacra vocant)
Cultius aetherias ut nunc se credit in auras,Si fas est studio, dicere vera, meo,
Aurumque gemmasque et Lydas pondere gazasVincit, et immensas totius orbis opes.
Ergo cape haec dextra [orig: dextrâ] mea chartea et aurea, Posthi,Dona manu, atque animo grata reconde tuo.
Bis dat, qui cito dat. neque grata est gratia tardans;Attamen et sero quae venit, apta venit.
page 155, image: s171
Sic tibi praesentis succedant molliter anni,Nil obsint podagrae tormina, nil cheragrae.
Sicque tua adspiret facilis Podalirius arti,Et meritis veniat gloria digna tuis?
XXXIV. AD LABERTUM LUDOLFUM PITHOPOEUM: PRO DONO SIBI missis Poematum Libris:
QUAS tibi pro tanto grates, Pithopoee, rependam
Munere, quo Phoebus dignus et ipse foret?
Sacra, pios Manes, taedarum foedera, SilvasAonidis libri, quos mihi mittis, habent.
Vix celeri inversis aliquot mihi pollice chartis(Fertur ut) ex ipso noscitur ungue Leo.
Quam leni aureolas Tagus agmine voluit arenasTam tua iucundo carmine vena fluit.
Quin quod amicitiae hoc mihi pignus mittis amico,Gratius id multis est, mihi crede, Tagis.
Quid, Lamberte, igitur tanto pro munere poscis?Quid Thelenicus inops, quid dabit Irus egens?
Non mihi, ceu quondam, succrescunt floribus hortiCandidulis: musto non mihi praela rubent,
Poma darem, cappumve darem, vel dulce colostrumButyrumue recens, caseolosue darem:
Anne legam violas aliena [orig: alienâ] in sepe recentes?Sunt violae munus, sed levidense nimis:
Vota dabo: vos ô voco ter tria numina, lauriCingite Lamberti fronde virente caput,
page 156, image: s172
Laurigeros inter Pithopoeus honore poetasPrimus erat, quotquot Renus et Albis habet.
Sic vestro aeternum decus aspirate PoetaeFundat ut ambrosiis carmina tincta favis.
Tempora sic mollis genialia transigat aevi.Eius et infestet nullae podagra pedes
Sic dabit aut uno stans aut pede sospes utroqueCarmina pro vestri plurima honore chori.
XXXV AD GENEROSOS D. D. MATTHIAM STANISLAUM ET IOH. PARIDEM Drohovios Fratres Polonos: ex Academia Heidelbergensi abituros. Anno 1608. 15. Sept.
NOBILE par fratrum Fyrleios Inclita nuper
Panoris excultos restituit Patriae.
Nobile par fratrum Dunikovios inclita cultosHeidelberga recens reddidit et Patriae.
Nobile par fratrum Drohovios Panoris almaExcultos reddit nunc etiam Patriae.
Felicem patriam! cultissima Sarmatis ergoTam cultam excipiens ter geminam Triadem.
XXXVI. IN ARCAM FOEDERIS ERECTAM IN ARCU TRIUMPHALI THEOLOGICO ad ingressum Reginae Elisabethae Britannae in via ad Templum S. PetriHeidelb. Anno 1613. 7 Junii.
page 157, image: s173ARCA quid? haec prisci fuerant insignia cultus
Quid crux? quod nobis est cruce parta salus
Quid quatuor labara? haec vatum est veneranda quadrigaLaeta vehens regni nuntia Christe tui,
Arca abiit: tu pande novos Crux laeta triumphosPande novis sponsis laetitiae Labarum.
XXXVII. VOTUM NUPTIIS HENRICI et Susanae Beliriae Anno 1614. 11. Januari.
EMBDA quod ALTINGO genialem cernere lucem
Favisti puero, gloria prima tua est.
HEIDELBERGA idem tua pulpita voce diserta [orig: disertâ]Quod decorat DOCTOR, proxima palma tua est.
Sed decus omne tuum est SUSANNA Beliria, tecumVirgineos sponsus quod sociat thalamos.
Vivite felices, Henrice, Beliriae, dextrasQui iunxit, castus pectora iungat Amor.
Sic dulces natos, serosque videte nepotes:Vota loquor: tu fac sint rata vota DEUS.
XXXVIII. IN ANTICHRISTUM TRICIPItem a Johanne SaxoHallense in Silesia editum.
MONSTRUM immane triceps Stygio cane tetrio ipso
Prima libri quoniam versa pagella refert
Horrebam aspiciens: sed acutius omnia lustransCumanum vidi nil nisi grande pecus.
page 158, image: s174
Monstrosum pecus. hinc referens scurrae caput: illineOs canis: at medio membra caputque Asini.
Macte rudens monstrum: vicisti. Perge rudendoEt morsu et sputis impetere Haereticos.
Saraides iacet: et septeni bestia collis,Toto Esuitarum cum grege victae iacet,
Nunc iacet et veri turba invisissima cultrixCalvini quam de nomine scurra vocat.
At vos Slesiadae procul hunc arcete rudentemNugigerum scurram dentiloquumque Canem
Vel ter quotidie obtortis compescite lorisTerque asino durum fuste dolate caput.
XXXIX. IN MOTIVAS PACEM Euangelicorum dissuadentes.
QUOT tu Motivas, ego tot demonstro Nocivas:
Illas ex odio sanguinolenta manus,
Has pacis descripsit amor studiumque tuendiConsensus, sine quo certa ruina venit.
Si Christus tibi sordet, ames licet Antichristum,Cuius castra petas: tertius esse nequis.
Nos penes est VERI possessio: deserat istam,Ausonii socius qui volet esse POPAE.
FINIS EPIGRAMMATUM.
image: s175INDEX EORUM, AD QUOS, ET DE QUIBUS D. PAREUS Carmina scripsit.
AChatius Comes in Svvarzburg Pag 45
Aegidius Hunnius 144
Albertus Kindlerus 29. 66
Antichristus Triceps 157
Arca Federis 156
Baldasar Barnetus 149
Baldasar Neander 147
Batrachomyomachia 112
Burdonius 173
Caspar Conradus 153
Christophorus Schillingius 3
CONCORDIA Bergensis 136
Daniel Tossanus 95. 135
David Eckardus 151
Drohovii Barones Poloni 156
Durandus 153
Fridericus Widebramus 103
Frideric. V. Elector Pal. 141. 142
Fortunatus Crellius 143
Georgius Iunior 53
Georgius Lupichius 140
Henricus Altingus 157
Iacobus Iacobellus 141
Iacobus Monavius 152
IDOLA Hemsbacensia 132
INCARNATIO Filii Dei 32
Ioachimus Baudis 27
Iohannes Stibelius 53
Ioh. Philippus Pareus 147
Ioh. Albertus Schillingus 151
Iohannes Posthius 154
IURAMENTUM FALSUM 58
Lambertus Ludolphus Pithopoeus 79. 81. 155
Marquardus Freherus. 147
Martinus Neander 87
Michael Loeffenius 139
MOTIVAE Pseudo-Lutheranorum 157.
Nicolaus Gallus 196
Palma 144
Pantachus 144
PAREANUM 145
Paulus Melissus 78
Petrus Hubenerus 41
Philippus Glinckerus 109
Petrus Ramus 143
Philippus Zvvengelius 139
Poena Talionis 57
Poeta Obsoletus 104
Scioppius 153
Stephanus Isacus 105
SUITA Monachus 145
Symbolum Parei 158
UBIQUITAS exsulans 101
Veris descripto 26
Volcherus Coeyterus Medicus 146
Victorinus Strigelius 99
Vitus Gravius 109. 139
Zacharias Ursinus 69 170
FINIS.
image: s176
[gap: errata-list]
image: s177
[gap:?]