02/2008 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic markup - no spell check - no orthographical standardization


image: s001

GVELFVS REDIVIVVS siue HISTORIA DE GVELFO, huius nominis sexto, BAIOARIAE, HETRVRIAE etc. Principe, a CONRADO III. IMP. AVG. in arce VVeinsperg‚ obsesso, Coniugisque suae IDAE, Godefridi Comitis CALBENSIS Filiae vafro sed honesto consilio, ex praesenti mortis periculo erepto, carmine heroico expressa, nuptiisque augustiss: auspicatiss: FRIDERICI-HVLDERICI, Guelfij, et ANNAE-SOPHIAE, Brandenburgiae, subiectissime, demisissime consecrata ab HENRICO MEIBOMIO, Poeta et Historico. HELMAESTADII, Ex officina typographica Jacobi Lucij, Anno M. D. C. XIV.



image: s002

IOANNES BODINVS Andegauensis Gallus prooemio in Methodum Historicam.

LAurentius Medices (is qui litterarum parens vsurpatur) sine vllis medicamentis (quanquam historia salutare est medicamentum) a morbo conualuisse dicitur, ex eius historiae narratione, quae fertur de Conrado III. Imp. qui cum Guelfum Bauariae Ducem obsidione diuturn‚ fregisset, nec vllis conditionibus a proposit‚ suscept‚que vrbis euersione deduceretur, ad extremum victus nobilium foeminarum precibus permisit, vt inuiolatae abirent, e‚ lege, vt nihil ex vrbe, nisi quod humeris possent, exportarent: tum illae, confidenti‚ maiore dicam, an pietate? Ducem ipsum, maritos, liberos, parentes, ab humeris suspensos gestare coeperunt: ex quo Imperator tantam voluptatem cepit, vt effusis prae gaudio lacrymis, non modo feritatem et iracundiam ex animo penitus deposuerit, verum etiam vrbi pepercerit, et amicitiam cum hoste omnium acerrimo contraxerit.



image: s003

SERENISSIMO PRINCIPI AC DOMINO, FRIDERICO-HVLDERICO, DVCI BRVNSVIGIO, et Illustrissimae Heroniae, ANNAE-SOPHIAE, BRANDENBVRGIAE, sponsis, felicissimis, de auspicato matrimonio gratulans hoc domesticum Germanicae virtutis et fidei exemplum reuerenter offert humilimus minister HENRICVS MEIBOMIVS, Poeta et Historicus.



image: s004

EXemplum fidei muliebris, et horrida iussa
Consilijs elusa vafris, mortisque propinquae
Faucibus ereptos proceres, mirante Senatu
Imperij, iuuat in medium producere, et aeuo
Sistere praesenti. Toties largita Poetae
Eloquium numerosque tuo, nunc IVLIA venam
Diua moue, cantusque praei, quos comminus Albis,
Eminus algentis discant vaga flumina Rheni,
Danubiusque celer. Series pulcerrima, longae
Ambages, sed summa rei fastigia carpam.
Postquam res hominum instabiles et sceptra reliquit
Regnator BoiŻm HENRICVS, quem fama Superbum
Nominat, exstincti terras inuasit ad Alpem,
Danubiumque potens Guelfus, quod crederet arua
Deberi fraterna sibi, nec legibus vllis
Externo regnanda Duci: sed nouerat idem
Caesaris implacidum pectus, sparsosque minaci
Inuidi‚ mores, cui Guelfos crescere durum
Suspectumque nimis: vocat ergo binominis Istri,
(Plurima pollicitus) Siculumque in foedera regem.
His opibus fidens praeptas protinus vrbes
Aggreditur dedique iubet: pars territa paret
Ante tubam: pars bella pati pro Caesare, et acri
Austriaden (huic Caesario data munere tellus


image: s005

Norica parebat) statuunt Mauorte tueri.
Praeualuit Guelfus, quem pectoris arduus alti
Spiritus, et robur membrorum armabat in hostem:
Adiecere animos diuersis partibus orbis
Subsidio missae gentes: quibus omnibus impar
Quae male quaesierat LEOPOLDVS regna reliquit
Contentus celerasse fugam, vit‚que reuerti
Incolumi. Vt sparsa est inopini fama tumultus,
Infremuit Caesar: visa est iniuria toti
Illata Imperio, et maiestas crimine laesa
Sacra nouo. Coeunt summo cum principe regni
Culmina, mitrati proceres, alijque Dynastae,
Quos alit innumeros latis Germania campis.
Res erat in medio, nec quemquam facta latebant
Effera, manantes ciuili sanguine campi,
Exustaeque domus inconsuetaeque rapinae,
Omnibus ante oculos. Scelus exitiale vocabant:
Vi factum, fieri potuit quod iure: proterui
Exemplum fastus poen‚ grauiore domandum.
Oderat audacem procerum pars maxima Guelfum,
Impatiens quemquam reliquis praecellere, et esse
Quem metuant omnes: cum sit, quo nomine flagret
Inuidi‚, liuor maiores suscitat iras
Facta infecta canens. iam tum tristissima Guelfis
Omina, difficileque vices, lacrymosaque fata
Cudebant Parcae [reading uncertain: page damaged] : docuit post exitus ingens.
Ille quidem exsilio fratris, casuque sinistro


image: s006

Cautior, offensos regni mollire Quirites,
Atque ipsum placare caput rationibus aequis
Enixe studuit: sed qui praeuenerat astu
AEmulus, obtinuit caussam, ferturque Senatus
Iudicio auxilijs dignus. Tum sceptra iubetur
Norica, Boiorumque solum, dimittere Guelfus:
Ni faciat bellum exspectet. Nil territus ille,
Caussa bona est, inquit, tantum aequius ante tribunal
Conueniar: non iura reum legesue relinquent:
An valeant dubito. tuus Ű carissime nobis
Ante oculos, germane, rogus. scio acerba meorum
Circumstare odia, et non inferiora parari
Damna mihi, at nunquam sine sanguine nostra relinquam,
Nec meus impune spolio ditabitur hostis.
Sunt et opes nobis, et belli gnara iuuentus:
Addent se socios Siculis qui praesidet oris
Vndarum terraeque potens, quique imperat Hunnis,
Ambo animis magni reges: percellet vtrumque
In caput hoc insons vibrati fulminis ictus.
Nec solum fortuna premet. tua numina testor,
Arbiter omnipotens rerum, suprema potestas,
Inuitum patrijs inducere finibus hostem
Externum, bellique nefas: vis improba sontem
Fecit, et indigne rapti violentia iuris.
Haec vbi dicta dedit, confestim mandat adesse
Signiferos bellique Duces: lustrauerat ante
Ingentes equitum cuneos peditumque phalanges,


image: s007

Roboraque et vires norat: discrimine tanto
Non satis esse putat: viduantur ciuibus vrbes,
Agricolis pagi, et noua cogitur vndique pubes.
Tum quoque Trinacriae regnator, et armifer Hunnus,
Foederis admoniti, socio dignentur adesse
Consilijs, fid‚que manu, quem iure rogantem
Secum agier, violens iniuria perdere quaerat.
Diditur extemplo Germanas fama per vrbes,
Armari Guelfum, et vicinos poscere reges
Ingens auxilium, quem si fortuna sequatur,
Vlturum fratris mortem, regnique coronam
Ereptam Sueuis alij iura omnia contra
Marte tributurum. maior formido periclis
Imperat arma viris, bellique inflammat amore.
Ipse suas primus reficit cogitque cohortes
Arbiter Imperij, miseri post fata Superbi
Indignamque necem sumtis elatior armis,
Plusque ferox nimio: huic comitem sese impiger addit
Austriades LEOPOLDVS agens in praelia turmas
Danubij a ripis Oenoque tumente profectas:
Quem sequitur Mysus, Francusque valentior illo,
Et grauis Heluetius, Frisijque paludibus vdi,
Quique Amesin Rhenumque bibunt, genuinaque proles
Cattorum Bataui. Solus seu pacis amore,
Seu partes Guelfi amplexus, tranquillus ab armis
Abstinuit Saxo, nec Caesaris impulit iras.
Si tibimens inferre Getis lacrymabile bellum,


image: s008

Euxinique truces longaeque Propontidis vndas
Armat‚ transire manu, ne barbarus vrbi
Vlterius Solymae, atque Eois imperetoris:
Quid differs hoc, Caesar, iter? duc agmen in hostes,
Nondum cognato respersum sanguine, nondum
Expertum ciuile nefas. Pars maxima sacri
Ante tubam belli patrijs occumbet in agris
Per tefacta nocens, si non incendia sistas
AEquus, et insonti properes ignoscere Guelfo.
Parce aliquid labis surgenti aspergere famae,
Inuidi‚que onerare caput. Vis nulla coercet
Scriptorum calamos, quo ducunt gesta sequuntur
Legibus adstricti: non ignorabitur vnquam
Quicquid ages hodie: seros adstare nepotes
Crede tibi, cunctisque oculos intendere factis.
Tempus erat, quo flauentes vindemitor vuas
Intuitus vacuis disponit dolia cellis,
Praelaque cum labris renouat, ne frigora Bacchum
Improuisa necent, et spes intercidat anni.
Iamque locum miles confluxerat omnis in vnum
Imperij vexilla sequens, Guelfumque paratus
Cogere ad obsequium, velregno expellere auito.
At Caesar satis esse ratus, quod conferat illi,
Nec quid cunctandum vlterius: nisi perdere certum est
Fortunam, properemus, ait: non ensibus hostis
Pugnabit tantum, fortiue nocentia dextr‚
Spicula, et infestas torquebit strenuus hastas,


image: s009

Mille dolos addet partes se vertere in omnes
Callidus, et vulpem rigido sociare leoni.
Haud ignota loquor: non fulminis ocyor ignis
Fertur in vmbrosos saltus, et robora quassans
Obuia, terribili replet nemora alta ruin‚.
Dixerat, illi vno respondent ore paratos.
Quid nectis generose moras? da Pannona, Caesar,
Da Siculos hostes: nec nos mare diuidet illis,
Danubiusue rapax: praeeuntia signa sequemur,
Vel moueas vltra Gangen, et inhospita rura
Feruentis Libyae. Guelfum vicisse laborum
Primitiae sunto: sperabitur acrior hostis
Inuenietque viros. Non fals‚ mente locutos
Persuasere truces vultus, collisaque parmis
Gesa cauis. nusquam et nunquam victoria vtrinque
Maiori quaesita fide. furit acer in armis,
Exspectatque manus hostiles Guelfus, at illum
Si queat, incautum damni, et niltale timentem,
Perdere nil dubitet Caesar. pro dira cupido
Vindictae, regnique sitis! pro nescia corda,
Quantum bella nefas! Qui leges pacis honestas
Diceret, et nimias monitis compesceret iras,
Cognatasque manus excusis iungeret armis
Defuit heu patriae! quosmites esse iubebat
Sanctius officium, crudoque resistere Marti,
Degeneres pugnare volunt, stimulisque fatigant
Iampridem infensos paci, ingratosque salutis.


image: s010

Damnum ingens vtrinque datum est, nec rustica tantum
Tecta, putresue arsere casae: vagus ebstulit ignis
Oppida, firmatasque altis in montibus arces.
Sacrilegas sensere manus delubra, nec aris
Tuta fides, miseroque satis fugisse colono,
Caetera praedo tulit. Quid plusquam immania monstra
Obscoenae Veneris, raptasque ad stupra puellas
Ante annos viresque, loquar? quid probra senectae
Illata, et laesos non vno crimine canos?
Scilicet hic belli fructus, vindictaque culpae,
Cui secura quies et pax innoxia sordent.
Marte quater pleno pugnatum fertur, vtrinque
Ancipiti palm‚: finem dedit vltima virtus
Indignata moras, suspensaque praemia tanti
Ponderis et curae: Quae Tigrim iunxit Ibero,
Nilum, Rhene, tibi, domitrix terraeque marisque
Alituum regina fugam celerare coegit
Multum indignantem Guelfum, quem pectore forti
Hostibus, haud tergo notum, loca quaerere tuta
Tunc demum stupuere Duces, pauidumque secuti
Commisere suam muris valloque salutem.
Vrbs antiqua iacet vitrei prope flumina Nicri
Thebanae Semeles nato sacra: plurima circum
Vineta, et patulae valles riuique sonantes,
VVinspergum dixere patres, quod copia vini
Multa solo. Tenuis primum et sine nomine vicus,
Paullatim melior coeuntis ab agmine vulgi.


image: s011

Donec fossa duplex, murorumque edita moles
Circumducta loco faciem dedit vrbis, et orae
Praesidium toti. Huc iampridem Guelfia coniunx
Ancipitis belli metuens casusque sinistri,
Et matronarum numerus confluxerat ingens.
Clade minor gemin‚ profligatusque recepit
Huc quoque se Guelfus stipatus parte clientum,
Quorum virtuti fortuna pepercerat aequa.
Degener, et magnos non aequature parentes,
Quid latebris quaeris? campo te crede patenti
Fortior a damnis, sparsasque recollige vires,
Fortunamque iterum, bellique pericula tenta.
In tefata tui generis, tristisque ruinae
Principium infelix: tecum vincitque iacetque
Nondum luce fruens: serus tua sentiat arma
Auxiliumque nepos, quem vel donare salute,
Vel priuare potes: si palmam liqueris hosti
In vos surget atrox longorum tela malorum.
Victus erat Guelfus, fususque exercitus omnis,
Non tamen abstinuit Caesar, domitumque putauit,
Cui vita incolumis, bellique cupido nouandi,
Multorumque fauor. Placuit confidere sorti,
Successusque vrgere suos, nec parcere ferro,
Nec flammis, donec captiuo vincula collo
Induat, aut animam diffundat in arma rebellis.
Spargitur interea rumor per castra, fugatum
Guelfiaden magn‚ procerum cum parte subisse


image: s012

Moenia VVeinspergi, desperatoque Gradiuo
Credere se muris, atque illic velle superbi
Victoris spectare vias, quidque audeat vltra.
Nec mora, per latos iterantur classica campos,
Impauidaeque manus belli suprema sinistri
Conficere, atque vrbem premere obsidione iubentur.
Quos vbi Caesar ouans ardere in praelia vidit,
Talibus affatur; meliori fidere caussae,
Et sontem transire reum, vitamque pacisci
Ausi pro patri‚, et regni nutantis honore,
O vere Germana manus, victoria nobis
Parta quidem, sed viuit adhuc, quem vicimus hostis.
Plus metuo factis superet: non ille vacabit
A scelerum motu, media inter claustra, nocendi
Vindictaeque auidus, quae nobis inferat arma
Quaeret, et inueniet. Si saluos esse penates,
Si patriam vultis, totas effundite vires:
Extremum ferri superest opus, exsulet hostis
Extractus latebris nostroque fugetur ab orbe:
Aut patrijs, turpi pacem quibus abstulit ausu,
Immoriatur agris: et cui se credidit exspes
Ante necem domini videat procumbere molem.
Dixerat, et pronae facile assensere cohortes,
Elatasque alte quoscunque, inuadere muros
Aut celsas iubeat in planum effundere turres
Promisere manus. Dum comminus ista geruntur,
Victorisque truces animos, bellique nouandi


image: s013

Consilium praeceps, promptasque ad dira phalanges,
Guelfo fama refert curis vrgetur acerbis.
Spem dare non modicum poterant, quae prouida dudum
Sancierat natura loco, quaeque improbus annis
Pluribus addiderat munimina fortia sudor.
Parua Ceres, vacuumque penu, densataque moest‚
Turba fug‚, fregere animos: quod acerbior ips‚
Morte timenda fames, morborumque agmen in arctis
Moenibus horrificum: matrum numerosa caterua,
Impubisque manus tantis collecta periclis,
Excutit, heu! lacrymas: temere et discrimine nullo
Poenitet admissos. Illi quod rebus egenis
Restat, adoratos satagunt inflectere Diuos
Supplicibus votis, delubraque thure vaporant.
Robur, opes, animos speculatus in agmine Guelfus
Diffisusque sibi mittit, qui Caesaris iras
Leniat exorans veniam: praestare paratum
Quod leges et iura velint, modo gentis honorem
Non minuat: bellum Austriaco mouisse coactum:
Armat‚ pulsum dextr‚, qui primus ad arma
Prosiliens leges vetitis praeuenerit ausis.
Haud aliam motŻs caussam: satis esse cruoris
Innocui fusum, desolatosque penates,
Non nisi cognatae, dictu lacrymabile, gentis.
Cogitet hoc victor, Diuisque similimus ipsis
Dum queat, esse velit. Postquam haec legatus ad aures
Caesaris et procerum, quo par erat ore, tulisset


image: s014

Nulli operae parcens, vt belli tolleret aestum,
Fortunas seruaret hero, durissima contra
Pectora, et auersos meruit cognoscere vultus.
Cui demum sic Caesar ait: si foedera rupta
Maiorum sancita fide seruataque longum:
Si fusus sine more cruor, stratique penates
Procubuere solo, respondeat efferus auctor,
Non ego, qui cupidus belli praecidere caussam
Ius vtrique dedi maturus, et aequa poposci,
Haud placitura tamen: ferri prior vsus ad arma
Nunc rapit inuitum et contemtum avertere cogit.
Tu vero refer ista tuo responsa tyranno:
Quid pacem tam sero petit, postquam omnis in armis
Patria, et aeratae circumstant moenia turmae?
Tum decuit, cum bella videns inopina parari,
Ponere tela manu et iuri parere monebam.
Nunc veniam sperare nefas. imo accipe porro:
Nemo ex hoc numero, quos secum perfidus illic
Guelfus habet scelerum socios caussasque tumultus,
Impunitus erit, leto morientur eodem
Quos furor infelix eadem pertraxit ad arma.
Foemineo tantum sexu (nihil iste nec ausus,
Nec potuit) parcam: nunquam generosior ira
Saeuit in imbelles: quin hoc quoque muneris addam,
Tollere quae gaudent, humerisque imponere possunt,
Siue aurum gemmasque velint, auferre licebit.
Vlterius tentare veto. sic fatus in arcem


image: s015

Oppositam strictum vibrabat fortiter ensem.
Stabat in excels‚ murorum parte, supremum
Responsum opperiens suspectaque nuncia Guelfus.
Quem procul vt vidit rediens legatus ad vrbem,
Viximus, exclamat: non te tua plurima virtus,
Non ataui reges et vtroque in sanguine Caesar,
Tutum, Guelfe, dabit, nec quae tibi patria debet.
Mors iurata viris est omnibus: ipse furentem
Testatumque truces oculis flammantibus iras
Semianimis vidi regem. Compescuit heros
Plura locuturum portisque admisit apertis.
Tum demum exposuit visa atque audita, furorem
Victoris, tristesque minas, mortemque paratam
Obsessis. his addit opes et robur in armis,
Quod Siculos Hunnosque premat, quod terreat orbem
Mole su‚, si forte velint incessere bellis.
Spes vitae nuribus solis concessa siletur
Ad tempus, tantumque patet tibi Guelfia coniunx
IDA, potens animo linguaeque imponere frenum.
Vix ea legatus trepido vulgauerat ore
Nuncia, continuo gemitus clamorque per vrbem
Auditi: pars Augusto se dedere suadet:
Pars negat, et letum si non auertere possit,
Saltem aliqua differre cupit: non nemo furorem
Guelfiadae incusat tacite, qui seque suosque
Imprudens stolido regni maioris amore
Perdiderit. dubium nunc esse, an viuere possit,


image: s016

Aut regnare domi: nil formidasse quietum
Contentumquis. Non ignorare susurros
Istos, Guelfe, potes, sed dissimulare necesse est.
Interea lento descendens agmine campos
Occupat ingentes exercitus. hÓc sua Caesar
Castra locat, pinnasque nigr‚ Iouis alite signat.
Illic Austriacus figit tentoria, cui se
Haud impar iungit Sueuus vexillifer olim
Imperij lectus, quo nunc quoque iure superbit.
Francus idem, Mysusque facit, BoiŻmque phalanges.
Arctatur longinquus ager, nec sufficit hosti
Ostentare minas. Non est opus, inclite Caesar,
Tantorum impensis operum, non robore tali.
Iam suus est hostis misero intra moenia Guelfo,
Hostis atrox obscoena fames, quae praeuia secum
Milie trahet morbos et ineuitabile letum.
Moenia iam bifido vallauerat vndique gyro
Caesar, et vndantes numeroso milite campi
Horrebant late, glomerataque puluere nubes
Immundo piceam tollebat ad aethera molem.
Continuo bello signum dat rauca cruentum
Buccina, et alterno percussum verbere ahenum.
Non ita perrupto decliues aggere campos
Obruit, et lato stagnans sese aequore pandit
Passa moras longum frenataque molibus vnda:
Vt volat hostiles ad fossas quicquid in armis
Guelfiaden contra. Tellus vicina profundo


image: s017

Ingeritur factura viam, qua insistere vallo,
Qu‚ liceat conferre manum: nec talia passi
Longius obsessi: telorum grandine mult‚
Incessunt turbantque viros. par ardor vtrinque,
Sed non aequa manus: vincit quae dimicat extra:
Moeniaque accedit superato proxima vallo.
Tum vero furiata cohors incumbere muris
Certatim, et socio partiri marte laborem.
Pars aditus quaerunt subter fundamina opacos,
Nequicquam: solid‚ tellus vetat inuia caute.
AEratas alij tentant perfringere portas,
Grandiaque impulsu conuellere saxa frequenti
Protecti clypeis, quos telis desuper vrgent
Et facibus ciues. Dum comninus ista geruntur,
Eminus attollit vastos ballista molares,
Inque domos turresque iacit: mox impete eodem
Fulminat adductis vibrata phalarica neruis
Excidio multis, quos hÓc ferit horrida moles,
Illic disiectaeque trabes auulsaque saxa.
Vndique consurgens ferit aurea sydera clamor.
Quattuor iste furor soles durauit, vtrinque
Non epulis somnoue dato: vix poscitur vnda
Flammatae properata siti. pro fortia corda
In commune nefas, promtasque ad crimina dextras!
Desierat Mauors affligere bellicus vrbem
Indulgens spacium curandis vtile laesis,
Sed non atra fames. absumtis omnibus escis.


image: s018

In pecudum vocat illa cibos, et gramine crudo
Furfuribusque nigris ieiunos pascere ventres
Imperat. Hoc monitus Caesar, non ampliŻs armis
Clamat opus, seruate vias, ne deserat vrbem
Colluuies damnata neci. fugere secures
Victoris, letique genus non turpe caduci:
Obscoen‚ iam tabe cadant, viuique tenacem
Palluatim membris videant inserpere mortem.
Luna quater niueos absconderat aurea vultus,
Atque iterum pleno toties effulserat orbe,
Ex quo VVinspergum miles vallauerat armis.
Iamque infelicis vitae pertaesus, et aegram
Amplius impatiens sortem spectare suorum,
Guelfiades vnum hoc animo voluebat, amatae
Parceret vxori, vitamque relinqueret illi,
Et quicquid miseris nuribus donauerat hostis.
Ergo, qui vpacuam sexus vtriusque per vrbem
Restabat, populum primi sub lumine solis
Mandat adire forum, atque illic audire supremum
Consilium vocesque Ducis. vix ista satelles
Attonitae trepidus per vicos sparserat vrbis.
Nec mora, conueniunt matresque virique puellaeque
Et iuuenes, canique senes, miserabile vulgus,
Si tremulos spectes gressus, si pallida long‚
Ora fame, exesasque genas, intectaque sol‚
Ossa cute, et nullo suffultas sanguine venas.
Quos vbi consertos quid polliceatur egenis


image: s019

Exspectare videt, lacrymis ita fatur obortis:
O quondam non cara minus, quam dedita nobis,
Nunc aeque miseranda cohors, vbi nulla salutis
Spes superat captis, et possidet omnia victor.
Heu fuimus ciues! letumque aut inferet ensis
Hosticus, aut violenta fames: ad vtramque paratum
Inuenient me fata necem, nec degener ibo
Ad patres segnisue meos. exempla secutis
Nostra sit idem animus, nec cassis lumine clarum
Nomen, et inuidi‚ deerit cessante sepulcrum.
Ista tamen nostri solatia discite casus:
Caetera difficilis, et parui criminis vltor
Immodicus Caesar, clemens hoc annuit vnum
Foemineo sexu: viuant, et dote fruantur,
Quantum humeris auferre valent. agnoscite nondum
Omnino transisse DEOS, oblitaque nostri
Numina. Parte iras aliqu‚ si mitigat ille,
In nobis minuatur amor, patiamur abire
Quod retinere nocet. mentem ne forte remutet,
Ite nurus, spoliate domos, et ponite tergo
Spem sibi quaeque suam: diro seruabitur hosti
Quod reliquum, aut flammis. dicturum plura cadentes
Impediunt lacrymae, et vocem dolor intercludit.
Non mihi si vatum sublimes triga cothurnos
Commodet, Argolicis labentia Pergama flammis
Qui canit, Emathiosue ausus decurrere campos,
Aut qui fraternas acies incestaque regna


image: s020

Intonat, expediam versu suspiria, planctus,
Et lacrymas vrbis post verba nouissima Guelfi.
Si male defensas penetrent victricia portas
Agmina, et immanis vicos se fundat in omnes,
Ore manuque auid‚ minitans incendia miles,
Haud alio fuerint vultu populusque patresque
Semianimesque nurus. stant omnes corde gelato,
Deiectique oculis nec laxant vocibus ora.
Fortior vna viris et moestis matribus, isthaec,
Incertum, seu sponte su‚, seu iussa, locuta est:
Vidimus irati furias flammataque regis
Pectora: cognatas viduauit ciuibus vrbes:
Desolauit agros: inclusi moenibus altis
Exspectant suprema viri: penuria rerum
Emaciat cunctos. nec tantis ille mouetur
Supplicijs, animi calidos vt mitiget aestus.
Et libeat nobis illi committere vitam?
Tradere quod carum est? non si vel Tartara iuret,
Vel superos, credam sincer‚ mente locutum.
Quaerit opes auidus sine caede et sanguine nostras
Permetuens igni ne desperata iuuentus
Eripiat manibus foedis victoris iniqui.
Nec dubitem oblitum superŻmqui suique furenter
Ad scelerum quaeuis portenta vocare puellas,
Ingenuasque nurus: hosti ne credite ciues.
Foemina, quis metuat? populum commouerat omnem
Voce breui, grauido quae pectore plura tenebat,


image: s021

Intercepit iners strepitus et murmura matrum.
Ire negant, hostique viris adstare relictis,
Quem qualem inueniant dubium: commune sepulcrum
Tam diram properare famem, quam Caesaris enses.
Non tulit vlterius motos saeuire tumultus,
Sola animi compos et adhuc interrita coniunx
Guelfia. Sauromatas, inquit, positosque rigenti
Sub Bore‚ Dacos, et diri nominis Hunnos,
Haud pudeat temerare fidem. Germania constans
Promissique tenax per totum spargitur orbem.
Parcite de mundi domino sentire sinistre,
Et sanctum infamare caput. Nil illius arma
Demoror, aut casus nostros: quod vita relicta est,
Quod bona, contemnam? magno mercetur vtrumque
Si qua sapit. Permitte tuae, permitte maritae,
Quod norim, haud vnquam vel verbo laese procaci,
Vt tibi me seruem, patriam te sospite donem.
I dromo, et augusti placidas ad Caesaris aures
Haec mea dicta refer pectus motura sacratum:
Cras vbi se Titan ostendet candidus orbi
Me tibi, magne parens, cum coetu supplice sistam
Concessis onerata bonis. Quae dixerat ante,
Nunc iterum firmat Caesar: dignissima nostr‚
Et veni‚ et vit‚, pollutos linque penates,
Et castris te crede meis cognata virago.
Fer tecum, quae ferre potes solatia luctus
Exigua ingentis, dominam sua praeda sequetur.


image: s022

Nec plura. obsessae reddens se nuncius vrbi
Pacta manere refert: properent fulcire salutem,
Fortunam variare moris animosque potentum.
Tum demum tacita pridem quod mente premebat
Confusae factura palam sermonibus vrbi
Guelfia sic orsa est: animo carissime nostro
Pone metum coniunx, curas secludite ciues.
Monstrauit Fortuna viam, quae liberet vrbem
Milite, vos leto: quae nostrum spargat in orbem
Nomen, et extremos mundi deducat ad ignes.
Dat vitam miseris, quantumque auferre valemus
Indulget Caesar: satis, Ű, si nouimus vti.
Haud ego congestae rapiam mihi pondera massae,
Non maris Eoi lectas in litore gemmas,
Non ebur aut Tyrio fulgentes murice vestes:
Tu spolium, tu praeda mihi, te prona recuruis
Tollam humeris, coniunx: soboles gestabitur vlnis.
Has ego victori exuuias interrita magno
Ante sacros sistam vultus, ignoscet vtrique
Ne dubita: haud vnquam memini tam numinis aequi,
Tam prope me superos. Vestigia nostra sequentur
Intrepide matres omnes, pariterque puellae
Haud alio quam nos oneratae pondere terga.
Securos promitto abitus tutosque receptus.
Haec effata palam cunctorum lumina soluit
In lacrymas. vox vna foro: tam digna marito
Principe, quam veteris praelustrisanguine Calbae,


image: s023

O praestans animi mulier. tibi mentem animumque
Inspirat pater omnipotens, patriaeque ruenti
Subsidio mittit. tu numine freta secundo
Iquo fata vocant, et nos rape in omnia tecum.
Postera vix prim‚stringebat lampade terras
Orta dies, adsunt propere matresque virique,
Euentumque rei dubiae cognoscere gaudent.
Nec mora, Caesareis quae stabat proxima castris
Ferro tota rigens et vectibus obsita centum
Porta relaxatur: motis magno impete valuis,
Strident aera, tremit tellus, fragor intonat alte.
Edidit hinc turri signum speculator ab alt‚.
Quod fimul auditum, castris effusa iuuentus
Obsedit numerosa viam, nec defuit ipse
Caesar, et aurati proceres, spectare volentes
Foemineum erumpens latebris moerentibus agmen
Parua ferens secum periturae fragmina sortis.
Ilicet exclamat generos‚ Guelfia vocem:
Quae cumulet nostram, vel dissipet hora salutem,
Venit, amica cohors, tentanda est alea casus
Ancipitis, dubiusque fauor. laudabimur illic,
Si videant posito properari ad pacta timore.
Ergo age, ceruici, coniunx, imponere nostrae,
Ipsa subibo humeris, nec erit res ista pudori.
Inueniet laudem pietas: vos ordine matres
Ite alacres mecum praedasque ostendite vestras.
Haec effata oneri succedit cernua caro,


image: s024

Exemploque praeit: sequitur pulcerrima turba,
In quibus haec vlnis sobolem, tergo illa maritum,
Confectumue annis, aut long‚ tabe parentem,
Sustinet. ad caros credas properare penates
Haud Ducis offensi vultus, inimicaque castra.
Obstupuit dulci laetatus imagine pompae
Caesar, et obtutu tacito stetit: exprimit vdas
Connubialis amor lacrymas, auditaque nusquam
Prodigiosa fides. habitas indignius aequo
Iam pudet, et vellet nihil esse seuerius actum,
Succursumque fami. Nunquam vertigine tant‚,
Nunc venit in terras, terris nunc eripit vndas,
Oceanus; fluctuue ferit septemplice portum
Aulidis, Euboicoque mari confinia rura,
Mobilis Euripus, quantum variantur in horas,
Inque dies, humanarum sublimia rerum.
Gloria, robur, opes, atque inuidiosa potestas,
Demutant dominos, nec longum in sede morantur,
Quam fortuna dedit. Caesar dum talia secum
Exigit, et magni exemplum memorabile Guelfi,
Fataque fortunasque putat, mitescere totus
Incipit, et placido moliri pectore pacem,
Immotamque fidem. Sed non peruertere mentem
Caesaris, abstinuit liuor: linguam ille veneno
Suffusus, dolus, inquit, adest: postquam omnia frustra
Tentauit, solitas properat veterator ad artes
Imperij fulmen sensu elusurus inani.


image: s025

Et scelus hoc impune ferat, nec poena sequatur?
Vtere iure tuo, Romani maxime rector
Nominis, iniussoque oneratas pondere matres
Argue sacrilegae fraudis, scapulisque rebelles
Detrahe, et immiti damnatos plecte securi.
Hac placeat mercede vafri pellacia Guelfi.
Pronior at veniae, multoque remissior heros
Irascens monstro tales dedit ore loquelas:
Et me fata velint aliqu‚ clarescere laude,
Quam tamen auerser? pudeat tot regibus ortum
Natali regnasse solo, famaeque parandae
Ignorare modum. Viuacibus insita cartis
Haec eat ad multos pietas, nec desinat vnquam
Guelfia laudari coniunx: vt parcere possim,
Et vitam donare reis diademate saluo,
Repperit illa modum: letum prohibere marito
Dum studet, aeternum largitur viuere nobis.
Dixit, et accelerans trepidum se vertit ad agmen,
Intentosque oculos per singula corpora voluens
Vertice nudato verbis ita fatur amicis:
State piae matres, et amico pondere lassos
Exonerate artus: pietatis amore remitto
Ius, iramque meam: didici mortalia cautus
Metiri, dubiasque vices. Fortissime primum
Viue meo iussu, et maiorum, Guelfe, tuorum
Sceptra tene: viuant etiam tua castra secuti,
Quo sint cunque loco, patrimoniaque integra seruent.


image: s026

Regis opus ditare suos, non perdere ciues:
Hac placeam fam‚. si quid Mars vltor ademit,
Gratia restituet. quin ne malus ingruat error
Consopita nou‚ renouans incendia flamm‚,
Sancio praeteritis aeterna obliuia rebus.
Vnanimes redeant in pristina foedera dextrae:
Quodque iubet pietas, nostro quod nomine dignum,
Contra hostes armis; in nos pugnemus amore.
Iamque adeo hac mecum in castris conuiuia luce
Laeti agite, ad vestram pransum cras ibimus vrbem.
Ipse ministrabo Bacchum atque obsonia mensis:
Scilicet hoc omnis tollatur pignore rancor.
Vltima mouerunt animos et pectora verba:
Nec deerant lacrymae, nec vota: quod vtile sydus,
Quae te fausta dies, mundi dignissime rector,
Tam similem superis ingrato protulit orbi?
Tarda sit illa dies et nostris serior annis,
Quae tibi pro fragili paret immortalia regno
Sceptra, fatiscentemque aeterno mutet honore.
Hei quantum est victo sapiens si obuenerit hostis,
Haud stupidus stolidusue! truces hÓc asperat iras
Semper, et humanum rabido sitit ore cruorem.
Mitior ille animum frenans miserescere mauult,
Quam saeuire odijs: palmam putat esse supremam,
Si pudor illaesus: si non violetur honestas:
Patria si metuat pinguescere sanguine tellus.
Nulla dies vnquam roseo iucundior ortu


image: s027

Illuxit tibi, flaue Nicer, quecunque vagantur
In ripis luduntque tuo sub gurgite nymphae,
Non audita prius tanti spectacula facti
Personvere modis, plausuque excepta secundo
Ad vada???uisi retulerunt extima Rheni.
Qui rerum dominus post fractas Tybridis vndas,
Et Byzantini prostrata cadauera regni,
Nominis aeterni facinus, nulloque madentem
Sanguine, et ingenio partum, non Marte, triumphum,
Germanamque fidem, longinquas misit in oras.
I nunc et Minyas Lacedaemon inclyta matres
Carceris ex rigidi, mutatis vestibus, antro
Damnatos morti refer emisisse maritos.
Scilicet hae tenebris et opacae munere noctis
Defensae vigilum potuerunt fallere vultus.
Luce palam sanctum facinus matrona peregit
Guelfia, et irato fidens sese obtulit hosti
Qualis erat, nec fraude oculos delusit inertes.
Impleat haec fastos pietas, vatesque fatiget
Haud vn‚ cantata chely: Germana virago
Dicatur Phrygij laudes aequasse tyranni:
Dum patrem rapido longaeuum hic erigit igni,
Illa viro vitam redimit, ciuesque decenti
Instruit exemplo, socij quam prodiga lecti
Debeat esse fides. Virtuti praemia Musae
Dum sua persoluent: dum Castalis vnda Poetas
Imbuet, et magnos regumque ducumque, labores


image: s028

Eripiet bustis: viuet cum Caesare miti
Fraude pi‚ absumtam patriae reparare salutem
Ingeniosa cohors, meritaeque obliuia famae
Nulla perhorrescet: nullas maiore loquetur
Ore nurus totum discurrens fama per orbem.

PHILIPPVS MELANTHON Oratione de Guelfo, Duce Bauariae.

SI quis ipsam PIETATEM pingere vellet, quam aliam eius imaginem apud animum concipere posset aptiorem, quam si matronam liberos et coniugem per media hostium arma, ex capt‚ vrbe efferentem pingeret? Ita AEneam suum Virgilius confectum senio parentem ex incens‚ vrbe in humeris exportantem fingit, cum hunc haud dubie summum pietatis gradum ei tribuere vellet.

FINIS.