NObilissimas in hoc mundo imagines, figurasque morum, Deus universorum Conditor nobis, in cereris extra homines, creaturis finxit, atque ad instructionem nostram proposuit. Ut idcirco Christus, in suo nos Evangelio, de moderata rerum temporalium instructurus cura Matth. 6. monuerit: Respicite volatilia cael., quoniam pater vester caelestis pascit illa. Et considerate lilia agri, quomodo crescunt, quae Deus sic vestit, quanto magis vos? etc. Ita Sapiens otiosum ad formicas ablegat: Vade ad formidam, O piger. Prov. 6. ut doceat laborare. Et Moyses Dei curam super populum suum in deserto exponens, inquit, 32. Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandi ala suas. Et Apostolus gentium Romanos suos prima epistola instruens: Invisibilia, ait, ipsius (Dei) a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Neque haec Aegyptios latebant, qui signis diversarum creaturarum, atque inprimis animalium, tanquam pictis olim literis usi sunt, ex quotum coniunctione compendio longe maiori, sensuque uberiori, quam nobis per elementa literatum licet, mentem suam exponebant. Cognitis enim creaturarum eiusmodi qualitatibus affectionibusque, in
latentes aliorum sensus, mysteriaque sub his signis recondita penetrabant. Ita qui etiamnum visuntur obelisci, eiusmodi imaginibus insignes, abunde testantur. Quocirca ad harum imaginum peritiam habendam, magnopere proderit, de animalibus, volucribusque rariora quaeque, neque ita vulgo perspecta, cognoscere. Ego strictim breviterque haec tangam, magisque curiosum Lectorem ad Gesnerum atque Aldrovandum haec prolixius exequentes remittam. Ut vero expeditior cuique inventio sit, ordine literario proponam. neque morali ubique significato expendam; quod longioris hoc operae sit; et non minus, quam simile et metaphora sin eadem saepe re varia) mutari multiplicarique possit: Satis quilibet non omnino tudis ex iis, quae hoc opere libro IV. cap. 4 et seq. tradidi, vim varietatemque figurate significandi assequetur.
ALCE animal Septentrionale, inter equum cervumque (cui similia etiam mas gerit cornua) habitu corporis medium est, quamvis alibi minori corpore propius capras accedat. Apud Suetos, Norivegos, Finlandos, vicinasque nationes reperitur, et ab illis Ranger vel Rangifer, a Germanis Ellend dicitur. Colore succineritio: quamquam hunc cum pilis in anno aliquoties variet. [Note: (1) Inconstans.] Superiori labro, in oblongo capite, prominentiori est; ideoque retrogrediens pascitur [Note: (2) Gulosus] ne labrum carpendo gramini et musco, quo (etiam sub nivibus eruto hiemali tempore vescitur) absistar. Ungulis boum bifidis est; quibus inter Augustum et Septembrem praecipue mensem ablatis mira vis medica est, ad tollendum morbum epilepticum, quo, cum illa animalia frequenter percellantur dextro pede posteriori ad aurem sinistram admoto, restituuntur. [Note: (3) Poenitiae.] Unde siquis ex ungula, sive annulum, sive particulam aliquam, vel manui, vel auri sinistrae, vel cordi etiam admoveat, epilesiam tollit, aut impedit. Aiunt et ramenta tam ex cornibus Maris, quam ungulis pota, eundem curate morbum, atque in mulieribus facilitate
partum. Famis patientissimum est animal, ideoque captum ac cicuratum, et vehiculis adhibitum, perquam est utile, quando incredibili celeritate per constrictas praesertim hieme nives, nullo per diem refectum pabulo, homines transfert. [Note: (1) Iter expeditum.] Femina etiam lacte suo ad varia simul edulia habili homines alat [Note: (2) Cibus parabilis.] Ut in Finlandia his potissimum animalibus freti vivant, cum quibus saepe stationem ob pastum in hieme sub nivibus altissimis, per eadem animalia eruendum, mutant, viventium lacte, mactatorum carne fruuntur. Pellis ut crude detracta est, ita molliori parte aptata corpori, pro veste servit, [Note: (3) Utile ad multa.] quam applicatam, cum vermes putredinemque excludat, longo tempore, dum atteratur, relinquunt, egregio adversus frigora et calores quoque munimento. Ut recens ex Finlandia ad nos reversus, tanquam comperta refert. Negat tamen hoc animal Rangiferum, quod istic vivit, ad alias translatum Regiones, diu superesse. In Germania ex praeparata a fullonibus cute colobia a militibus usurpant ut, quae, tamquam levis armatura, omnem ferri ictum excludunt; quam vis minus densa sint, quam cervorum coria. Hieme gregatim propter infessos sibi lupos incedunt, contra quos, si deprehendantur, posterioribus calcibus adeo pugnant ferociter, ut siquis tangatur, repente ictu fatali concidat. [Note: (4) Ictus fatalis.] Ut facilius insequentes fallant, procedunt ordine per nives, et posterior ante cedentis, etiam in fuga, adeo feliciter premit vestigia, ut unius esse solius tantum videantur. [Note: (5) Imitatio felix.] Plura de his Aldrovandus suggerit. Caesar et Plinius non Alcem, sed Malchim vocant. Solinus vero in Polyh. cum iisdem memorat, Alcem a se descriptam flexura poplitum destitutam, ideoque arboribus, tanquam elephantes, ad somnum captandum inclinatas, his clam succisis capi, quod nequeant resurgere. [Note: (6) Quies fallax.] Unde aliud illi genus Alcium describere videntur. Ceterum variis figuris idoneum est. Retrograde muscum pascens, hominem, ob vilem pastum ventris,
à ratione et Deo recedentem designat. Currens, et temperantem, et provide festinantem nobis exhibet Ungula eius ad aurem animalis, vel hominis sinistram adhibita, curatam docet peccatorum recidivam, vel etiam ipsam corporis epilepsiam, cum tropice res signata ex signo colligatur. Sola ungula, aut cornu in manu vim medicam repraesentabit. Cornu ad lupi frontem, ictum fatalem. Ordo incedentium vim inesse Maiorum exemplis, et imitationem accuratam indicabunt. Sola Alce femina, vitae humanae generale subsidium, inclinata ad arborem succisam fallax praesidium: ante aram, irreverentem sacrorum designabit.
APER, sus est silvestris, dentibus magnis recurvis, atque ad incidendum aptis, quos in India cubitales habere fertur. Hos Gillius in exagitato adeo dicit ignescere, ut contactu non solum adurant, sed ignita vestigia canum pellibus imprimant [Note: (1) Irati furor, calumniator.] Oculis apertis et minacibus durant. Quidam testiculos morbo perstrictos deterunt, et sic castrati prae reliquis pinguescunt. [Note: (2) Continen ia vires alit.] ut Arist. l. 6. de Animal. c. 2s. Musico tibiarum concentu e suis illos latebris produci, atque ad retia insidiasque abstrahi, [Note: (3) Mundi illecebrae.] refert Aelian. l. 12 Alios, praeterquam de grege suo, secum vesci non patiuntur. [Note: (4) Societas parium sit.] Feminae in fuga etiam natorum curam habent, et si quis horum in captivitatem abstrahatur, stant, seque in hostem convertunt. [Note: (5) Amor spernit pericula.] Dum lupos observant, grunnitu accersunt socios, et iunctis viribus in hostem ruunt, atque idcirco gregatim plerumque incedunt, dentesque invicem exacuunt, velut concertando. [Note: (6) Pugnantium vires iunctae.] Fugientibus, nisi leventur, urina tam gravis est, ut adurat et opprimat. [Note: (7) Fuga impedita.] Cum ex esu hyoscyami per imprudentiam vitium contractionis sentiunt, ex collectis in aqua cancris remedium hauriunt. [Note: (8) Morbi remedium.] In medicina locum minime vulgarem obtinent. Vesica aprina assa et esa, vel feminae suis combusta et pota, urinae incontinentiam cohibet, idem facit ungulatum apri, vel suis cinis potioni aspersus. Rursus
vesicae et calculorum doloribus medetur apri sumpta vesica, vel urina etiam, vel denique calculi in iecinore reperti, atritique, si in vino sumpseris. Occultarum partium carbunculos cerebrum aut sanguis tollit, iecur etiam combustum cum Iuniperi lignis vitia sedat cetera. Vide Plin. l. 28 c.10. et 15. Cinis maxillarum serpentia sanat ulcera. Iecur lethargicos excitat, et auribus putulentis prodest. Ex vino potum alvum sistit. Lardum elixum et circumligatum mira celeritate fracta solidat Scobes dentium pleuritidem solvunt. Fimus aridus in vino aut aqua potus reiectionem sistit sanguinis, lateris dolores mulcet, rapta et convulsa cum aceto potum solidat, tusus cribratusque, et cum melle deteriore subactus, articulis impositus medetur. Si cum vino subigatur inhaerentia corpori in emplastro adhibitus extrahit. Recens et calidus praecipuum est contra fluxum narium remedium. Gesn, de Quadr. p. 1047.
Figurate aper nunc Diabolum [Note: (1) Diabolus.] vineam Domini, hoc est, Ecclesiam exterminantem; nunc gen tes gentiumque Tyrannos Christianis infestos; nunc Iudaeos [Note: (2) Iudaeus.] Christi; nunc Haereticos [Note: (3) Haereticus.] Catholicorum hostes designat, qui tamen cum damnis multam iisdem utilitatem adferunt. Vide Hier. Lauretum in silva allegoriarum. Quin horum decreta improba, legesque ac haereses, velut retrimenta quaedam, ipsis orthodoxis in remedium cedunt. Hi ignitis ad convitiandum dentibus, hos mutuo exacuunt, gregatim incedunt, arcent alios, lethargicos in nobis excitant; suis nos erigunt lapsibus, continentiam firmant, etc.
Apros auditu excellere, in vulgato etiam versu circumfertur.
Nos aper auditu, [Note: (4) Auditus acer.] lynx visu, simia gustu,
Vultur odoratu. nos vincit aranea tactu.
ARCHOPITECUS, dictus, Ignavus, vel Pigritia ob motus tarditatem, [Note: (5) Pigritiae] binos circiter pedes longus crassusque, molli pilo vestitus, caput noctuae
muscis haud dissimile, nates simiae, oculi exiles et rotundi, pedibus quatuor, extrema patte oblongos ungues, velut digitos tres, exerrantibus, non tam incedit, quam repit, motu lentissimo ventrem per tetram protrahens: ut quindecim diebus vix ad lapidis ictum procedat, nulla acclamatione minisque, aut impulsibus citius promovendus, [Note: (1) Tarditas incorrigibilis.] tanquam expansa super aquas rana elato tamen capite proreprat. Arbores solet conscendere beneficio unguium, sed biduo triduove in altum nititur. Ut ne homines praetereuntes noceant, miserabili aspectu, etiam in lacrimas solutus, obtiner. [Note: (2) Miseratio.] Innoxius est, nec mordere angusto ore potest: infesta ramen animalia, iniectis pedum unguibus, adeo pertinaci et insolubili complexu stringit, ut fame emori cogantur. [Note: (3) Vindicta turda atrocior.] quod in America P. Iohannes Torus Soc. IESU (ut P. Kircherus lib. 1. Musurg. c.14 memorat) in cane obiecto expertus est. Quo cibo vescatur incognitum, aliqui foliis arborum, formicis, aut ali crediderunt: alii solo aere, quod qui illud multo tempore domi aluerunt, nulla re umquam vesci compererint; sed eo, unde afflat ventus caput vertere. [Note: (4) Abstinentia.] Unde idem P. Torus cum intentasset bestiae perticam, hanc firmissime unguibus complectens, inter duas trabes, animal ad dies 40. suspensum tenuit, ubi immoto in contuentes miserabili aspectu iamdiu insomne impastumque haesit. [Note: (5) Insomnis.] Vox huius animalis, quae est ha, ha, ha, etc. gradatim musico huic cantui respondet la, sol, fa, mi, re, ut. quae noctu solum concinit, ut Hispani primum appulsi, se musicum hominis cantum percipere existimarent. [Note: (6) Musica inluctu.] Vide Kircherum loc. cit. et P. Gasp. Schottum in Phys curios. l.7.c.2.
Figurate hoc animal vel hominem pigrum maestumque, aut melancholicum, vel tardum opus, et longi moliminis exhibet, suspensum ex pertica inediae patientem; unguibus stringens canem, vindictam exitialem; canens melancholicum dissolutum, vel musicam in luctu indicabit.
ARMADILLVS seu Tatus, vel Aiatochtlus (ut quidam) animal Indicum est cavis Melitensis magnitudine, ut Aldrovandus, caput rostrumque, oculi, pedesque porcelli instar, sed toto corpore ex squamis eleganter variatis firmisque loricatum, ut cataphractum equum referat, [Note: (1) Armatura sufficiens.] noctambulum et salax animal est, quod praeduro acuminatoque rostro, adeo velociter terram fodicat, subitque talpae instar, ut una nocte, si Nierembergio credimus, Leucae spatium conficiat [Note: (2) Fossor exspectius.] captumque, nisi ligetur, facile extra domum oppidumque emergat, [Note: (3) Captivus elabens.] ubi cauda sic elabens apprehenderis, caudam e corpore citius, quam ipsum e caverna, suis obnixum squamis, extrahes. [Note: (4) Tenax stationis.] Venter candet, et pelle molli operitur Potest vero capite caudaque intra hunc contracta, globi instar se convolvere, solisque armis tectum vim omnem eludere, [Note: (5) Capiti providendum.] ut nisi vi magna disseces, non evolvas, nec perfringas. Ita se quoque per montes in praeceps devolvit. Vafrum est magnaque arte escas captat. Formicis inprimis delectatur, quas vel exserta in illarum nidos lingua: vel supine procumbens, per oblongam caudam insertam ori, tanquam per aptam currentium semitam ad fauces insidiose deducit, ventrem lotio conspergens, ne a cauda per hunc deflectant. [Note: (6) Fames industriae et ingeniosa.] Ita pluvio supinum caelo, viis, ubi cervi commeant, stratum cavo ventre intra conchas aquam colligit, quam cervus praeteriens hausturus dum captat, a conchis in arctum constrictis capitur, teneturque vinctus, dum frustra discutiens intercluso spiritu succumbat, ab exili animante interemptus. [Note: (7) Dolus. an virtus.] Non unius speciei sunt, nec uniformis omnibus squamarum in loricis ordo, ut apud Schottum libro septimo, capite tertio, in Iconismo 26. reperies. Quorum brevior cauda, aptiores sunt esui, et in delitiis habentur; secus, quorum est longior, caro etiam censetur noxia. [Note: (8) Fide, sed cui vide.]
Figurata armatos ad sui defensionem refert, et collectum quidem in globum ad vim sustinendam bene paratum Tum significat pugnantes suo imprimis debere consulere capiti. Terram subiens milites cuniculos agentes denotat. In dorsum cavo ventre procumbens, insidiantem signat Cervino ori adhaerescens repraesentat fortiorem ab imbecilli oppressum vel interceptum.
ASINUS, vel silvestris est, et Onager dicitur: vel mitis, et animal est notum natumque ad labores. In Sicilia adeo frequens, ut pauperrimus quisque uratur. [Note: (1) Opes Pauperum.] in Thracia parvum; in Antro Thessaliae urbe magnum. Tardum plerumque, [Note: (2) Tarditas, ignavia.] sed diuturni laboris inediaeque sustinens, in Aegypto tamen, adeo velox reperiri fertur, ut die uno quadraginta decurrat passuum milia, [Note: (3) Celeritas inexspectata.] ut Scaliger habet Exercit. 1. 17. Exiguis impensis vivit, ut foliis, paleis, salignis, perticis. corticibus fructuum, atque inprimis carduis, tum ferulis, quae ceteris animantibus venenum sunt. [Note: (4) Victus tenuis.] Dura cure facile verbera negligit. [Note: (5) Obduratus. Stupidus.] Stupidum, nulli in via cedit, tritam tamen observat semitam, et foveam, in quam aliquando prolapsus est, declinat. [Note: (6) Cautela.] Aldrovandus tamen quorundam docilitatem memorat, ut, libro primo de Quadrup. cap. 2. quod Germanus quidam Asinum cum Capta saltantem, et salutantem populos flexis poplitibus non parvo lucro circumduxerit. [Note: (7) Para ros.] Ad heri nutum quoque circulum ligneum traiecto corpore transilientem; proiectum sudarium aut chirothecam e terra ad suum referentem Dominum. Alium in Africa morbum mortemque simulantem, ne lapides ferret. [Note: (8) Astutia simplicium.] Alium ad virgines ferendas promptum; sed cum anus ferret, morose claudicasse, [Note: (9) Delectus.] ita Cardanus. Maurisiorum asini initio veloces sensim extreme tardescunt, ut Aelian.
lib, 14. cap. 10. de animal Saracorum asini, ut idem habet lib. 12. pugnaces sunt, et pro bello idonei [Note: (1) Bellator inexspectatus.] Nauplienses in Peloponeso ab asino vitis palmites arrodente, quae deinde multo feracior comperta est, putandarum vitium artem hausere [Note: (2) Doctrina simplicis.] ut Paus. in Corinth, Asinus Ammonii adeo scholarum et poetices inprimis amans fuit, [Note: (3) Amor laborem minuit.] ut neglecto pabulo ad has disciplinas properaret, Photius in vita Isid. In oppido Pictoriensi asinus quoque tribunali conscenso rudere auditus est, ut Amm. Marc. l. 27. cap. 2. Illud lepidum, quod non nemo plures asinos ruditu gravi tenuique, velut musice, diversos, ad gestus quosdam suos, et librum musicum in pulpito opertum docuerit rudere; unde harmonicus quidam rudituum concentus, cum admiratione est exauditus. [Note: (4) Labor improbus vincit.] Feminae maribus vivaciores sunt, cito ad generationem maturae, sed pariturae lucem fugiunt, et per ignes etiam ad partum amissum contendunt; [Note: (5) Prolis amor.] nisi pariant antequam dentes excidant, quod iam trigesimo fit mense, steriles manent, vitae tamen annos triginta assequuntur Morbis fere ac pediculis carent. [Note: (6) Sana complexio.] Aegithus et Spinus avis asinos aversatur; ille quod spinetis sese affricans nidos suos evertat, hic quod flores spinarum, in quibus agit, devoret. [Note: (7) Aversio naturans.] Quod si lapis ex cauda asini suspendatur, ut Aelian. lib. 9. cap 55. notat, non rudet amplius. Aqua fortis omnia penetrat consumitque praeter asininum ungulam [Note: (8) Contempta rei virtus.] Haec in medicina, ut lac, sanguis, caros iecur, renes, urina, stercus usum suum obtiner. Annulus ex ungula in qua nihil sit nigri, epilepticos a casu gestatus prohibet, [Note: (9) Medicina.] ex eadem cinis per dies plures potatus iuvat: et oleo subactus strumas discutit Lac tabidis phthisicisque, ita ut ab ubere caler, ebibitum prodest. Galenus his cum melle mixtum praebuit etiam dysentericis. Idem lac stomachum exulceratum reficit, tussim, et sanguinis excretionem sedat, si capitis dolor et vertigo absit, Podagra, chiragrque liberasse quosdam constat. Seri etiam asinini potus
iuvit: quin et caro ipsa. Sanguis quibusdam febribus pellendis favet, si guttae duae tresve, aquae potandae instillentur. Iecur quoque comitialibus prodest si ieiuni sumant. Lien ad lienis vitium curandum perquam est efficax. Renes triti et in vino dati vesicae medentur, et urinae incontinentiam prohibent Vide Schottum l. cit. c. 7.
Figurate homines stupidos, pigros, tardos, induratos ad verbera, patientes, serviles, contemptos, rustice victitantes, laboriosos, etc. designat. In S. literis Asina synagogam legibus pressam designat, [Note: (1) Synagoga.] ut Beda, ait, super Genes. 22 Orig hom 17. in Gen. Asinus fortis Issachar Gen. 49. religiosos designat, [Note: (2) Religiosus.] ut hic Lyr. Asinus stratus Iudaeos sub cultu legis [Note: (3) Ludaeus.] ut Ambros. super Luc. 13. Asinus cadens in cisternam Exod. 21. simplex in errorem ductus [Note: (4) Error simplicis.] Greg. 17. Mor. c. 13. Asinus onera excipiens, subditum, humilem, patientem denotat. [Note: (5) Subditus humilis.] Asina Balaam percussa, caro afflicta est quae mentem ab errore revocat, [Note: (6) Castigatio carnis.] ut Rupert. 1. super Iudic. 3. Asini maxilla, unde fons effluit, rude verbum Dei, sive eius praedicatores, per quos prostratae gentes salutem habent [Note: (7) Verbi Dei potentia] Greg. 13. Mor. c. 7. Hier. super Marc. 15. Multa ab hoc quoque animali proverbia figurate sumuntur. Ut Asinus ad tibiam, vellyram [Note: (8) Ineptus.] pro inepto. Asinus portans mysteria, homo rudis pretiosarum rerum possessor, [Note: (9) Rusticus dives.]
[Gap desc: Greek words]
Asinus inter simias, [Note: (10) Stupidus inter astutos.] id est stupidus inter nasutos, sive
[Gap desc: Greek words]
interapes, mordaciter pungentes. Asinus sub freno, id est, indocilis sub disciplina [Note: (11) Discipulus indocilis.] Asinus in pelle leonit; [Note: (12) Arrogantia.] maiora viribus affectans. Asini caput lotum [Note: (13) Labor irritus.] labor irritus. Asinus ad luteum, [Note: )14) Inconveniens.] qualem Avenione, ut quorundam Doctorum ruditatem exsibilarent, annis superioribus Bacchanaliorum tempore, magna pompa circumvexere. Asinus sub clitellis [Note: (15) Laboriosus. Mancipium.] laboriosus dicitur, sive ad servitutem damnatus. Ab asino excuti [Note: (16) Laboris fugiens.] est labore ab incepto tardari. Asini habere auriculas [Note: (17) Praeposteri iudicii: Ridiculus.] praeposteri esse iudicii hominem, ut
Midas, qui Panis fistulam cantumque, Apollinis citharae praetulit. Aselliceps [Note: (1) Inexpertus.] appellatur, qui extra patriam nihil novit, qualis Issachar 2 Iacobo Gen. 49. dicitur accubans inter terminos. Vide Hier. Laur. in Silva.
BOS notum domesticumque atque ad multa utilissimum est animal; labore, lacte, carne, pelle, atque ipsis adeo carnibus in usum hominum impenditur [Note: (2) Vide ad mulia.] quin et infectione correptum mortuumque suo ex cadavere apes progenerat. [Note: (3) Resurrectio.] Ex regionum varietate differt inter se mole, labore, velocitate et cornibus. Apud Indos in Cambaia clitellas et onera asinorum instar boves ferunt. In urbe Diu parvo corpore, sed elatis cornibus, non oneribus tantum, sed et freno cursuique apti sunt. [Note: (4) Ars omnia format.] Memorat Aelianus lib 15. cap. 24. apud Indos pari cum equis velocitate contendere, atque a Regibus Dynastisque iugatos curribus in catadromo pro currili certamine adhiberi. [Note: (5) Artem iuvat ingenium.] Quod in Sicilia usitatum, ut in solemniis festorum non homines solum equique, sed et muli, asini, bovesque cursu contendant, praemiis victori propositis. Apud Phoenices vero Aelian. lib. 16 c. 33. boves esse refert, elephantum magnitudine, ut procerissimi pastores, cum mulgent vaccas, stare, aut in scabellum ascendere necesse habeant; ubera ut possint pertingere. [Note: (6) Caelum mutat ingenium.] Cui illud Ari. l. 3 hist anim. c 21. congruit. Epiroticae ait, vaccae prae sua praecipua magnitudine amphoras (capacia vasa sunt) singulas singule implent lactis. Erectus qui mulget, aut paululum se inclinat, cum sedendo ubera contingere nequeat Quod mirum videri non debet, quando apud Hollandos nostros reperias, quae viginti quatuor heminis amphoram expleant. [Note: (7) Copia.] Guicciardinus Leydae bovem repertum memorat, qui bis mille non gentarum septuaginta librarum fuerit. Apud Aethiopes boves candidi: camelorum instar, sine cornibus, in Insulis Aden sunt, sed in Presteiannis ditione tantorum sunt cornuum, ut ex his vasa quinque aut sex metrarum vini capacia efficiantur, [Note: (8) Res rara.] ut Francis.
Alvarez. de Aethiop. c. 19. Maiolus veto in India Orientali tam longis repertos cornibus refert, ut in tergum inclinatis caudam boves contingerent. Aristoteles in Phrygia, Aelianus in Aethiopia bobus mobilia esse cornua, tanquam aures, dictitant, quae tamen in pugna flecti nequeant. In India reperti sunt, et unicornes, et tricornes. Biennes tantum generationi sunt idoneae, decem mensibus praegnantes sunt, vaccae xv. mares xx. annis vivunt. Romanis olim animal valde honoratum, Servius his, uti et ovibus, aes signavit. Unde dicterium, bos in lingua, siquis ad tacendum conductus esset pecunia. [Note: (1) Corruptela pecuniae.] Hollandis perquam utiles. Pontanus notat lib. 2. cap. 23. in leprosorio Amstelodamensi ex 22 vaccis, in caseo butyroque, quotannis colligi solitos aureos circiter quingentos. [Note: (2) Tributum liberale.] In Hungaria perquam copiosi, ex qua in Germanicam uno auno, per solam Viennensem viam, aliquando octoginta milia acta esse observatum est. Vide Aldrov. et Schottum.
Figurate bos ad varia adhibetur. Unde adagia: bos in arce [Note: (3) Rusticus in aula.] rusticus ad aulam, seu honores promotus, sicut Lysias bovis imaginem in arce collocavit. Bos in stabulo, [Note: (4) Quies a labore.] homo a labore quiescens, bos in acervo frumenti, vel ad praesepe; [Note: (5) Fructus operis] laboris fructum percipiens bos in tritura, obligato scilicet ore, [Note: (6) Fructu destitutus.] id est laborans, nec fruens: foenum habens in cornu, de ferocia infamis [Note: (7) Ferocia declinanda.] bos foras (ex ostio) prospectans; servitus sub alieno Domino. [Note: (8) Liberta tem spectans.] bos in quadra argentea, [Note: (9) Honor inconveniens.] id est honor non conveniens.
[Gap desc: Greek words]
septimus bos, [Note: (10) Stupidus.] aie Suidas in stupidos; quod septimam olim lunam, imagine bovis e farina pisti, ob cornuum figuram, referent. Bos Homolottorum, qui foedus diviso minutatim bove [Note: (11) Fedus.] sanciebant, indicat pluribus negotiis distractum. bos leporem venans, [Note: (12) Labor irritus.] labor est irritus, In S literis varias significationes habet. Bos ad victimam ductus, [Note: (13) Martyr] quandoque Christum, aut Martyres designat. boves 12 sub mari aeneo, [Note: (14) Apostoli.]
sunt Apostoli. Bovis facies Lucam indicat, qui Evangelium a sacerdotio orsus est, quod bobus olim offerendis sacrum. Boves duo sub iugo [Note: (1) Coniuges.] sunt coniuges, quinque sub eodem sunt sensus nostri, vel etiam lex Moysis libris quinque. Arare in bove et asino [Note: (2) Servire duobus Dominis.] est spiritui et carni, seu Deo et mundo servire velle. Boves pingues [Note: (3) Fertilitas.] fertilitatem, ut macilenti [Note: (4) Sterilitas] sterilitatem Iosepho signant. Tanti pingues [Note: (5) Feroces.] ps 11. homines feroces sunt et arrogantes. Vitulus lactans, in fide est educatus [Note: (6) Fideliter educatus.] in duas partes divisus Ier. 34. signum est foederis, vitulus conflatilis [Note: (7) Idololatria] Ex. 3. idololatriam exhibet. Vide plura apud Hier. Laur. in Silva Ceterum enormiter cornuti boves iracundos; [Note: (8) Iracundi.] sine cornibus [Note: (9) Mansueti.] mansuetos, praepingues alendae carni deditos; [Note: (10) Carnalis.] macilenti [Note: (11) Mortificati.] mortificatos; sub clitellis indebito onere pressos, [Note: (12) Onere pressi.] in curro homines mancipatos; [Note: (13) Mancipati.] ad aratrum laboriosos; mammosae vaccae ex labore fructiferos [Note: (14) Frugifer.] praegnantes curis oppressos designant. Bos ad haustrum, [Note: (15) Labor diurnus.] est labor di mensus, iuxta illud quod Aelian. l 7. c. 1. refert. Illic boves in hortos regios indefesse haurire in dies cados centum: quibus haustis, nec verberibus nec blanditiis adduci posse (tamquam numerandi gnaros) ut vel unicum cadum adiiciant. Taurus ingeniculans [Note: (16) Domitus] feritatem domitam signat, quod mansuefacti ad hoc etiam obsequium, cum aliquid dorso excipiendum est, se demittant, ut Aelian ib. c. 4. Caprifico etiam collum vincti Tauri, aut dextrum genu fune ligati ductique mitigantur. ut Pier. l. 3. c. 4. 5.
BONASUS silvestrium boum species est, qui cornibus ad genas inflexis nil nocet, [Note: (17) Arma innoxia.] insequentes autem in fuga egesto ad spatium ingens ardenti fimo deterret, qui non secus, quam ignis adurat; propinquos calcibus a tergo ferit. [Note: (18) Arma insolentia.] Ceteros boves forma aequat, nisi quod iubae ex collo, tanquam equo defluant Arist. l. 9. c. 45. Plin. l. 8. c. 15. Vide infra de Uris plura.
Figurate designat pugnatores, qui ut Parthi fugiendo pugnans.
CAMELUS animal equo maius, oblongo gracilique collo, in medio dorsi gibbosum est, apud Bactranos quidem gemino gibbo eminens, alibi uno, et quandoque etiam suum fert gibbum in pectore: cui, dum procumbens onera excipit, innititur [Note: (1) Defectus proprii a tergo; proximi in pectore feruntur] Quando onus suis par viribus suscepit, assurgit, neque aliud patitur. [Note: (2) Onus par hume ris.] Onus sexcentarum et mille etiam librarum: quique fortiores sunt bis mille etiam libras sustinent. Incessu sunt celeri. In Africa graciliores [Note: (3) Celer.] ad centum passuum milia uno die conficiunt. Inediam sitimque diu tolerant, hane etiam ad quatriduum et ultra. [Note: (4) Abstinens.] Unde integris diebus sine pastu ingredi est usitatum, quem ex virgultis, thyrsis, carduis, iuncis, humili gramine captant [Note: (5) Victus tenuis.] aut si per arenosa Libyae loca ducantur, indies quinque libis hordeaceis, quae cydonei pomi magnitudinem aequant, sustentari possunt. Ubi ad aquam ventum, hane pedibus incussis turbant, priusquam bibant, magnaque quantitate tam praeteritae siti, quam futurae prospiciunt. [Note: (6) Potus tenuis.] Dociles sunt, et in praeliis freno reguntur: ubi defatigati sunt, verberibus propelli nequeunt, sed ut amantes sunt musici concentus, cantu aut tympani sono trahuntur. [Note: (7) Regimen mite optimum.] Ita ad saltum quoque eruditum camelum Aldrovandus memorat, quando inelusus pavimento calenti (nam carneas plantas habet, quae in longioribus itineribus quandoque calceis ex corio muniuntur) ut stare non posset, sono quoque tympani motus pedes raptim et velut numerum movere doctus est [Note: (8) Necessitas magistra.] Pertinacis ad vindictam irae est, ut post multum temporis opportune laedentem nactus, in illum desaeviat, quem vel morsu petunt, vel dentibus in sublime raptum humi allidunt, maxime in vere metuendi, cum Venus stimulat [Note: (9) Vindictae cupidus.] Unde castratis feritas tollitur; et robur, quod libido enervat, angetur. Coituri latebras sectantur. Cerebrum illius arefactum potumque in aceto comitialibus morbis adversatur, fimi cinere cum oleo crispantur capilli. Pariunt duodecimo post conceptum foetum mense. Lac fundunt dulcissimum. Vide Gesner.
Figurate in proverbio Camelus saltans [Note: (1) Res rara.] res est rarissima. Illud vero ex fabula adagium est, quod cam lus d siderans cornua, etiam aures perdidit: [Note: (2) Desideria noxia.] quia utrisque caret; aures enim prominentes non habet. Iuxta Laur tum veto Camelus sub onere excipiendo inclinatus, nunc Christum, nunc paenitentem designat [Note: (3) Poenitens.] Iunctus cum culice Mat 23. gravia peccata: [Note: (4) Peccata gravia.] uti et erecta cervice superbos; [Note: (5) Superbus.] dentes intentans, vindictam spirantes. Gracilior Dromedarius cursorem significat; crassior gibbosus Matt. 19. hominem divitem, [Note: (6) Divis.] depascens iuncos, famelicum [Note: (7) Famelicus.] et abstinentem; sese inclinans oneri patientem, humilem et obsequentem [Note: (8) Obsequens.] tympano excitatus, levis disciplinae capaces: turbans aquam; sordide victitantem. [Note: (9) Victitans sordide.]
CHIVRGA seu Semivulpes, in India, Brasilia, et AEthiopia; ut vult Cardanus l. 10 Subtil, animal est parte anteriori vulpi simile, posteriori Cercopitheco, vulpe minor est, auribus vespertilionis, pedibus sere humanis, oblonga, ceu murium, cauda [Note: (10) Ambigui generis.] sub ventre inter posteriora crura fert manticam, interius villosam, in qua excepto semine formatur septenus, aut denus aliquando foetus, quem maturum, hiante a tergo mantica, dimittit ad pastum, et ad quietem capiendam recipit, aut etiam lacte reficit, uberibus intra manticam praebitis [Note: (11) Parentum cura.] Ita cum suis quandoque catulis, nunc mas, nunc femina (nam utriusque haud dissimilis est mantica, et fovendi consuetudo) intercipitur. Velocissimi est cursus. Cum effugium desperat, se mortuum simulat, [Note: (12) Simulatio stultae] ut venator negligat. Gallinis et avibus, ut Vulpes et Martes, insidiatur, saccharique cannis vescitur, [Note: (13) Victus lautior.] ipsumque se gratum praeber cibum vescentibus. Ex arboribus quas conscendit, facile decutitur [Note: (14) Perfugium fallax.] Vide Aldro. Gesn. Scho.
Figurate sollicitae matris patrisque effigies est, praesertim pauperum, ita proles circumferentium. Deinde vafriciem sub velo simplicitatis latentem designat: Ante cortes avium, rusticum vel militem lautis cibis inhiantem. In ramis arborum, male tutum perfugium.
CANIS Fidelissimum suo nutritori animal, et benefacto gratum, ut variis rarisque exemplis canum Dominos suos ad ipsam mortem consectantium a Plinio, Lipsio, aliisque est annotatum, de quibus vide quae dixi lib 1. c. 5. P. Schottus l 7 c. 19 §. 4. ex P. Kirchero memorat, vidisse hunc canem iussu Domini Principis Gallicani mensam hospiti sternere, quod accepta clave, depromptoque mantili, mappulis, orbibus, cultris, cochlearibus, atque ordine dispositis expedite fecerit. [Note: (1) Docilis minister.] Sic Hetruriae Ducem canem habuisse, qui laxato instrumento musico, ultro deinde concinente, ipse cum psittaco vocali musica admodulatus sit. [Note: (2) Harmonia discors.] Sed et sacris reverentiam deberi plures ex hominum id facientium observatione didicere Ita templum apud Aetnam Plinius fuisse memorat, quod soli canes custodirent, caste adeuntibus innocui, pollutis infestissimi. [Note: (3) Reverentia sacrorum.] Sic Athenienses quod canis in Aesculapii aede compilantem sacra indicasset, publice alendum canem mandaverunt. [Note: (4) Remuneratio obsequii.] De Ulyssi ponensi cane refert Nierem. l. 9. hist. nat. c. 94. canem illic artocrearii Tudescum religiosissime observasse, ne umquam, ne noctu quidem, S, Eucharistia ad aegros deferretur, quin ipse advolans pompam anteiret, ac siquem in via reperisset, etiam in equis, sive notum, sive ignorum, hunc invasisse, nisi flectens descendensve, venerationem exhiberet. [Note: (5) Obsequium inexspectatum.] Sic itinera quam vis longa meminere, vestigia hominum solo odoratu, quamvis longe praeeuntium discernunt. Ita tam sua, quam domesticorum distinguunt nomina. [Note: (6) Agnitio suorum.] Qui in simiarum aut vulpium consortio educantur, aut ex confuso corum semine prodeunt, longe ceteris habilitate ad multa praestant [Note: (7) Spurii habiliores.] Generosi praeterea sunt, ac longe se robustiora animalia audent aggredi, ideoque venationibus plerisque adhibentur, excellunt viribus Laconici, Arcadici, Locrenses, Molossici, Hyrcani, Albani, Iudici et Anglici. [Note: (8) Audacia.] Narrat AElian, lib. 8. c. 28. ex tigride et cane genitos apud Indos reperiri fortissimos: quorum virtutis specimen
ut Indus quidam Alexandro Macedoni exhiberet: ait, talem emisso cervo, deinde apro, postea et urso, tanquam indignis se hostibus, quievisse donec Leo denique prodiisset; in hunc velut aequum hostem concitatus ita canis prorupit, insiliens tenacissimo morsu secundum fauces apprehendit [Note: (1) Generosus animus nobilium.] Tum Indus pertinacem canis constantiam Regi declaraturus, primo caudam illi rescidit, tum deinde crus infregit alterum, quo dolore non cedenti, crus alterum, et post etiam cetera ordine comminuit, ac nondum avulso cani caput postremo amputavit, quod in ipsa Leonis plaga suspensum reliquit [Note: (2) Constantia in morte.] Cumque tam generosi canis interitum Alexander doleret, quatuor illi canes simillimos dono dedicavit Diebus canicularibus magnis caloribus canes aestuant, et quandoque in rabiem aguntur, qua quidquid mordent, inficiunt: neque in hac notis quidem parcunt [Note: (3) Rabies caeca.] Ex pendulo collo et spuma fluente agnosces. Quatuordecim circiter diebus libidine accensi flagrant, totque annis fere vivunt, a tertio usque ad 9. fere gignunt. Sexaginta diebus, vel aliquanto pluribus uterum ferunt, et catulos pariunt caecos [Note: (4) Aetatis primae caecitas.] qui quo largiori aluntur lacte, tanto serius aperiunt o culos, quos intra 7. et 20. fere diem pandunt. Lac alienum segniora. quam maternum reddit corpora, Degeneres plerumque cauda sub alvum contracta incedunt. [Note: (5) Degener] Diversi vero ingenii canes esse, aliosque aliis aptos usibus, nemo est, vi nesciat, si inter Melitaeos, et villaticos, venaticos, aquaticosque canes norit distinguere, [Note: (6) similiam dissimilis virtus.] quorum dotes sigillatim prosequi longum est, Morbis ipsi suis ex gravato stomacho subvenire norunt, quando herba ex maceriis arrepta vomitum cient. [Note: (7) Purgatio morbi.] Sed et podagra quandoque laborant, cui lentius remedium est.
Figuris latum campum aperit. Unde in Proverbiis dicitur explorator canis venaticus; [Note: (8) Explotor.] timidus rixator canis latrans, [Note: (9) Rixator timidus.] quia timidus vehementius latrat. Nimium festinus canis patiens, [Note: (10) Festinatio noxiae] iuxta illud, canis festinans caecos parit catulos. Canis ad panem, vel ossa, [Note: (11) Victus tenuis.] prandium sine potu, vel tenue
pauperum: unde caninum prandium, vel canis ad ossa. Ite canis in vin culis [Note: (1) Servitus.] servituti addictum: canis i praesepi, [Note: (2) Invidus] ubi ipse fructum non habet, et equum impedit hominem alienis commodis obstruentem: Canis ad Nilum [Note: (3) Festinans caute] caute festinantem: Canis ad vomitum, [Note: (4) Recidiva.] suum morbum, vel delictum reperentem; quia vomitum saepe resorbet: Canis mendico auxilians [Note: (5) Hosti serviens.] hostibus (ut fere mendici canum sunt) spe lucri servientem: Caecum ducens [Note: (6) Carni serviens.] hominem, libidini caece obsequentem. In S. litteris can s vivus, melior leone mortuo [Note: (7) Gentilis] Eccl. 9. est gentilis ad fidem, quam Apostata, aut Iudaeus aptior. Canis mortuus, [Note: (8) Contemptus.] 1. Reg. 24. res contempta, vel peccator. Canis spumans [Note: (9) Daemon.] Daemon est. Canis custos [Note: (10) Pastor bonus.] gregis, bonus est Pastor, lambens aquam [Note: (11) Frugalis] Iud. 7. frugalem, captans micas sub mensa, [Note: (12) Catechumenus.] Matth. 15. gentiles ad fidem aspirantes: lambens ulcera. [Note: (13) Sanans animam.] Luc. 16. peccatores sanans Contra lunam latrans, [Note: (14) Praedicans inconstantibus.] sine fructu mundanis praedicans. Plura vide apud Lauretum, et hic l. 6. c. 15 §. 14. Porro in superioribus eorum fidelitas, docilitas, religio, obedientia, fortitudo, appositis exemplis satis expressa est.
CAPRAE et HIRCI nota sunt animalia cornigera, etiam foetore suo [Note: (15) Impurus.] colote inter se vario; alia candida: alia etiam nigra: mixta alia, naso simo, quo non solo, verum et auribus respirant, [Note: (16) Ambidexter.] quod naribus et ore clauso intelliges. oculis noctilucis, quibus inter tenebras vident, [Note: (17) Perspicax.] barba, quem aruncum vocant, e mento pendente, quo si trahas, reliquis videntibus stupor incutitur. [Note: (18) Attonitus.] Locis gaudent silvestribus, cum frutetorum et arbustorum summa carpant, rubis ac vepribus delectentur: plerisque camen frutetis, olivetis vero inprimis, hoc admorsu afflatuque exitiales. [Note: (19) Detractor.] Sieryngii herbae caulem morsu capra sustulerit torus repente grex velut attonitus consistit, dum auferatur. [Note: (20) Stupe factio.] Pulegio gustato balant: [Note: (21) Loquacitas.] helleboro in morbis quaesito purgantur. [Note: (22) Antidotum.] oculos caligantes ad rubi spinam affricant, et humore quodam elicito restituunt. [Note: (23) Caecitas curatae.] Si conyzam edant, vel bibant, aquam rhododendri foliis infectam, moriuntur. [Note: (24) Venenum]
Ab humana saliva abhorrent. Elephanti horrorem incutiunt [Note: (1) Hostilitas.] Tigris caprina, seu haedina abstinet, citius fame peritura, quam edat. [Note: (2) Amicus ad aras.] Caprimulgus avis earum sugit ubera, tabemque his adfert, et capris caecitatem. [Note: (3) Ingratitudo.] Sargus piscis earum iuxta aquas pascentium umbris mirifice delectatur: ut per has ad littus facile pertrahatur. [Note: (4) Voluptas fallax.] In ovillo grege primum fere locum prensant. [Note: (5) Superbiae.] Hirci ab illis in autumni fine ad caprilia ablegandi. [Note: (6) Venus proscriptae.] Quatto post conceptionem mense pariunt, foetu plerumque gemino. [Note: (7) Fecunditas.] Sterilescunt nimia pinguedine. [Note: (8) Copia privat.] Mammosae reliquis praestant. lac salubre, et inprimis phthisicis. [Note: (9) Abundantia salubris.] In Sardinia caprarum pelles pro vestimentis sunt. Apud Aegyptios propter fecunditatem in honore summo fuere, et Iupiter apud illos sub Hircino capite et pelle fuit propositus cultusque. Herod. l. 2. et a capta fingitur nutritus. Pulmo assus ebrietatem prohibet. Iecur comestum visus obscuritatem detergit. Ungularum cinis cum aceto illitus alopeciam curat. Cornuum vel pilorum accensorum fumus serpentes fugat: cinis potus vel illitus eorum ictus sanat: Caseus cum origano aliarum bestiarum morsus: Lac contra cantharidas remedio est; tolluntur eodem lendes. Sanguis cum medulla decoctus enervat toxica. Fel oculis illitum, vel sub pulvino collocatum somnum conciliat, cum vino sumptum, contra cicatrices et oculorum caliginem est Caseus cum melle et aceto purgat ulcera.
Ratum est, quod Plinius l. 9. c. 50. memorat capram in angusto ponte occurrentem captae, cum vertere se non possent, stravisse ingeniose dorsum transeunti alteri, [Note: (10) Ingenium solers.] et quod Plutarchus de hirco zelotypo, qui in urbe Sybari Pastorem Crathin caprae accubantem occidit [Note: (11) Zelitypia.] Bellonius in Cairo vidit captas gestare ephippium, equorumque instar ferire calcibus, ac simias sibi impositas portare. [Note: (12) Onus insuetum.] Vidit etiam ad harmonicos tonos saltantem, perque funem ingredientem, ac ligneum transilientem circulum [Note: (13) Ars naturam excolit.] In Libya cornutae tantum spectantur feminae, [Note: (14) stata mulier.] oneribus etiam ferendis assuetae. Sunt praeterea ex hoc genere silvestres capreae, capreoli, seu dorcades, Rupicaprae et Ibices,
quarum hae ultimae ferae rupes excelsissimas miris saltibus transmittunt. [Note: (1) Celeritas] Pietas illarum in decrepitis parentibus alendis celebrata est. [Note: (2) Pietas erga parentes] Inter Dorcades vero reperiuntur caprae ex odorato moscho quem proferunt ab Aldrovandro moschiferae dictae, infra quarum umbilicum vesicam sanguine plenam colligi asserunt, qui in tam grati odoris moschum coagulatur, [Note: (3) Penitentia scelerum.] ut Cardan. l. 10. Notat tamen Nierembergius lib. 9. Nat. hist. c. 56. apud Indos regno Sinis coniuncto esse animal vulpis magnitudine, et silvas incolere solitum, quod deprehensum verberibus ac fustigatione enecent, ut sanguis toto effundatur corpore Hoc mortuum atque exarescens frustratim dividi, ac pelle involvi propria, moschique odorem spirare. [Note: (4) Patientia et virtutum gratia.] Sic capreas in occidentali India Guiliel. Piso l. 3. Hist. Nat. et Med. s. 3. ait reperiri, quae in stomachum lapidem Bezoat in re medica celebrem alant. Sed Nieremb l 9. cap 60. in diversis apud Indos animalibus ut capris, cervis, damis, ibicibus, quandoque et tauris vaccisque senio confectis, hunc lapidem velut alimoniae, in ventriculo plerumque, excrementum reperiri scribit. [Note: (5) Antidotum malorum.] Ita in Chinarum montibus cervicapras reperiri, quae post devoratos serpentes, herbasque, ne venena illorum noceant, bezoardicum intra se lapidem concipiant, cumque maxime praestantem, refert Aldrov.
Figuris tam caper, sive hircus, quam capra;tum etiam soboles eorundem haedus et capella: item silvestres capreolus et caprea dorcas Ibex etc. serviunt diversis. Caper seu hircus lascivum et faetentem; [Note: (6) Lascivus.] haedus aut capreolus leviculum, saltitantem et dissolutum indicat. [Note: (7) Loviculus.] Hinc et proverbio locum fecit Capra saltans in leviculum. Capra gladium, [Note: (8) Noxius sibimet.] in repertorem mali proprii: quod olim, cum in victima deesset gladius, capra mactanda pedibus scalpturiens eum sub terra eruerit. Capra contra se cornua [Note: (9) Felix.] in sibi noxium cum ex illorum cornibus alibi at cus tendantur, quibus conficiuntur. Capram caelestem orientem conspexit, [Note: (10) Peccator.] in fortunatum, quod haec Iovis altrix in caesum translata fingatur, boni ominis sidus. In S. literis caper sive hircus modo designat peccatorem, et Christum tamquam
oblatum pro peccatis, et damnatum, quia hirci a sinistri stabunt. Capreae seu Ibices in montibus [Note: (1) Vita contemplativa.] contemplativam designant vitam, sub onere, iugum legis veteris, sive etiam vitam activam. [Note: (2) Vita activa.] Vide plura apud Hier. Lauretum. Ceterum cum eryngio herba designat attonitum, cum helleboro restitutum sanitati: folliculum sub umbelico ferentes, per paenitentiam gratiae restitutos, ut bonus odor Christi sint, serpentibus vescentes a veneno intactos, etc.
CASTOR, seu Fiber, corpore felis instar crinito, posteriore cauda lata satis, ovali tamen figura desinente piscem refert: uti et pedibus a tergo anserinis, animal natatile est, ideoque amphibium, [Note: (3) Ambigui generis.] pedibus anterioribus caninis ori cibum admovet, dentibus acutissimis, quibus radices corticesque arborum in cibum dissecat. [Note: (4) Calumniator.] Si quod animal mordicus apprehendat, non desinit nisi ossium fragorem percipiat [Note: (5) Ira pertinax.] domum, ubi tenetur, nullo stercore aut ruina inficit, sed dum exire liceat, querulatur [Note: (6) Hospitis reverentiae] In cavernis littori vicinis moratur, crediturque a nonnullis idoneos medicinae testiculos sibi morsu in fuga praeputare, cum idcirco potissimum venatores sectari intelligat. [Note: (7) Impedimenta tollere.] Ligna dum convehunt ad habitationes sibi instruendas, uni e senibus resupino inter erecta crura lignorum vehem, tanquam currui, imponunt, quem per caudam apprehensum ad locum destinatum protrahunt, rata certe industria: quam in pomis corticibusque pro alimento convehendis, usurpare etiam memorantur [Note: (8) Industria.] ut P. Gasp. Schot. l. 9. mir. c. 20, ex Alberto Mag. Pelles ipsius in pretio sunt.
Figurate illos signat, quibus dictum illud convenit: Caro. an piscis sit, ambiguum est; quod in vafros tectosque quadrat. Ostentatis dentibus mordacem calumniatorem exhibet: Pedibus corticem ori admovens, victum agrestem. [Note: (9) Victus agrestis.] Ligna ventre sufferens humile servitium, [Note: (10) Servitium humile.] etc.
CATOBLEBAS, vel Catobleba, aut blepon. vitulo, aut tauro, simile animal, equinis ante frontem iubis, deiecto in terram vultu, mortiferis herbis pascitur, ideoque halitu et respiratione noxia reliquas sugat animantes, si occurrant aut irritetur, erectis iubis, flammantibusque
crudeliter oculis et exhalatione terra homines et iumenta enecat. [Note: (1) Concupiscentia prava.] Vide Plin, l. 8. c. 21. Athenaeum l. 5. c. 15. Aelian. l. 7. c. 5.
Figurate concupiscentiam pravam, seu carnem et luxuriam denotat.
CEROPITHECUS caudatus simius est, in utraque frequens ludia, miro ut Nierenb. l.9 c. 44. de nat. hist. refert, ingenio, aestu et agilitate celebris. [Note: (2) Astutus. Mimus.] insignis est parentum in proles, et harum in illo affectus. Illi has portant in humeris dum adolescant: [Note: (3) Amor prolis.] hae vicissim tenere complectuntur. [Note: (4) Amor parentum.] Hominum familiaritatem affectant, unde siquem solitarium deprehendunt, ad hunc ludendi gratia accedunt. [Note: (5) Familiaritas imparium.] Quin etiam siquid pecuniae acceperint inter colludiones visi deponere, et pro sorte collusitate [Note: (6) Ludendi cupiditas.] fuit, qui victoris semper lateri sese applicaret: ac demum partem aliquam pecuniae exposceret, [Note: (7) Fortunam sequi] qua obtenta ad tabernam festinatos, pro exhibitis nummis flagitabat vinum, potabatque: nec cedebat, nisi quod erat impetrasset. [Note: (8) Iustitiae aequalitas] Mutuo sibi hi simii opitulantur, si quis a venatoribus vulnus acceperat, hoc alii foliis muscoque arborum adhibito obligant persanantque [Note: (9) Auxilium mutuum.] si fluvius superandus sit, quia aquas vitant, ex arborum littoralium ramis cauda se tenacissime suspendunt, ac celerrimo quodam libramento in alteram sese ripam traiciunt. [Note: (10) Ars naturam iuvat.] si maior fluvius sit, plures ex se invicem caudis et capite nexi catenatim pendent, quorum ultimus libratione quadam ad oppositam ripae arborem connititur, tum velut per stratum pontem imbecilliores commigrant. postremo qui ab hac fluvii parte est, laxatur, et catenatim suspensi librantur in alteram. [Note: (11) Coniunctio dat vires.] Ubi se peti sentiunt, conglomerantur et horrifice frendent, invaduntque etiam si exsistiment se fore superiores, iactas in se sagittas prioribus pedibus (nam manuum instar sunt) saepe velut porrectas arripiunt: [Note: (12) Ars arte eluditur.] lapides etiam et fragmina arborum magna dexteritate in homines iaculantur. [Note: (13) Par pari rependere.] Ubi e suis quem piam tactum animadvertunt ruere, tanto fremitu, quantus nec leonum nec tigridum est, omnia implent. [Note: (14) Terrore complere.] Apros etiam aggredi et strangulare complexu sunt visi. [Note: (15) Audacia dat viros.] Hispali cercopithecus dum se peti videt, arrepto e cunis puero in tectum evolans, hunc velue
scutum in se tendentibus iaculum opponebat. [Note: (1) Ingenium iuvat] Crocodilos ita abhorrent, ut per ignem et aquam, etiam fictos, fugiant. Haec Nieremb. l cit.
Figurate hominem mimum, astutum, agilem, prolium parentisque amantem, promptum ad opem mutuam, industrium, se ingeniose tuentem, vindicantem, etc. iuxta historias propositas significat.
CERVUS timidissimum animal, quamvis magnis, ramosisque cornibus [Note: (2) Timiditas frustra armatur.] Haec in cute fixa, quotannis verno tempore excidunt, quo latet: velut prorsus inermis, non nisi in tenebris ad pabulum prodiens. [Note: (3) Timor latebras queret.] renatis illis rursum luce subit. Quamvis castitatis, nec excidant, nec si ante exciderint, renascantur. [Note: (4) Castus magis constans] Cerva illis omnino destituitur, quamquam alicubi cornigera visa sit. Hae a conceptu separantur: [Note: (5) Continentia.] relictis in pastu maribus, qui ubi (ut solet) tunc pinguiores effecti fuerint. tanquam minus apti cursibus, delitescunt. [Note: (6) Carnis cura noxiae] Cervae octonis mensibus pariunt, foetum, cum maturescit, ad cursum saltumque per dumeta, ne cornua irretiantur, instruunt [Note: (7) Disciplina.] Ad canum latratus fugiunt celerrimi: fistulis tamen cantuque demulcentur, [Note: (8) Institutio blanda.] et ut erectis auribus peracute audiunt, sic demissis surdescunt. [Note: (9) Audiendi promptus et contra.] Stupidiores sunt, quam ut venantem, si iuxta equum, aut bucculam incenat, satis observent. Cornum, ubi creverunt, firmitatem in arboribus obiectis experiuntur; [Note: (10) Experient a firmat.] ubi excidunt, loca quaerunt inhospita, ut regantur. Serpentes insectantur ac devorant, quos etiam solo natium spiritu e cavernis protrahunt. [Note: (11) Christus peccata tollens, et patiens.] ubi his impleti sunt, frigidis sese aquis collo tenus immergunt, priusquam bibant: dum venenum per oculos extillent. [Note: (12) Medicina iuvat] vulnerati iaculis dictamno sibi herba medentur, sagittis etiam post huius esum excidentibus. [Note: (13) Mansueti.] felle carent, [Note: (14) Sine morbo senes.] febrim non sentiunt. Centesimum etiam annum vivendo superant. Plinius post annos 100. captos asserit, cum torquibus aureis ab Alexandro M. appensis. Tempore schismatis inter Clementem et Urbanum VI captus in Gallia cervus est ad Silvanectum, qui in torque ferebat. Hoc me Caesar donavit. qui si Iulius Caesar fuisset, 13. saecula vivendo hic cervus superasset, quam ramen aetate Hesiodus illis attribuisse fertur. Vermes in capite vivos, sub lingua natos,
feruntur alere numero circiter 20, forte ad humores noxios absumendos, [Note: (1) Ingenio vacillates.] intra oculorum quoque os vespas nasci ac provolare dicuntur [Note: (2) Ira lenta sed acris.] Cicurari haud difficulter possunt. Attamen eis familiaris saepe dorso insidens pilos vellicat, [Note: (3) Amici minus offendunt] Aquila insidiatur, unde collecto in alis pulvere capiti inhaerens, hoc in oculos concussis alis everberato per rupes in praecipitia adigit, ut cadavere poriatur [Note: (4) Diabolus per mundum excaecat.] Aries quoque conspectus in fugam cervos agit. [Note: (5) Minor fugat maiorem.] Cornua in re medica adversus venena prosunt, eorum succensorum odor etiam serpentes abigit. Mutua cervi opera flumen transeunt, dum fortiori praevio sequens inclinat caput, et huic subsequens; idque longo saepe ordine, dum primus fessus terga deinde aliorum inclinatus subit. [Note: (6) Auxilium mutuum.]
Figurate etiam in proverbiis designat timidum quo et illud ironicum spectat: Cervus canes insectatur. [Note: (7) Praeposterum.] In S. literis per cervum serpentibus infestum Christus tecte intelligitur. ps.73.v. 14, item per hinnulum in montibus Cant. 6.Apostoli quoque, qui et potestatem acceperunt supra serpentes, et in omnem terram effusi sunt Cervae parturientes, doctores sunt praedicantes, [Note: (8) Doctores] Iob. 30. v. 1. Animae item devotae; quae sicut ce vus desiderant fontem [Note: (9) Devoti.] ps.24. Et, charitate mutua se supportantes Christiani Gal.6 Cervi in montibus; [Note: (10) Perfecti] perfecti. Ceterum cervus salienus celerem: excornis [Note: (11) Inermis] inermem et pavidum; in arborem impingens cornua [Note: (12) Pugnans sine hoste.] sine hoste pugnacem: erectis ad fistulam auribus, [Note: (13) Voluptate captus] voluptate captum; demissis auribus [Note: (14) Surdaster.] surdas???um: cum torque annosum: vespis e capite provolantibus [Note: (15) Stupidus.] stupidum aquis immersus [Note: (16) Sanitas studiosus] sanitatis studiosum: Attagenem in dorso sustinens, [Note: (17) Amicis fidus.] amicis fidum: Aquilam patiens [Note: (18) Praeceps] in praeceps abeuntem significat.
CHAMAELEON in Africa Indiaque rectis cruribus, suillo rostro, corpore aspero pisci haud dissimili oblonga sensimque attenuata, sed viperinis orbibus implicata cauda, aduncis unguibus; motu testudineo, oculis cavis et praegrandibus, hiante semper ore, quo acrem ex quo solo vivit, [Note: (19) Gloriae vanae cup.] captat lacertae magnitudine: colorem quemlibet ex contactu vicinorum trahit corporum [Note: (20) Inconstans, Adulator politicus] praeter rubrum candidumque. Hibernis mensibus reconditur [Note: (21) Adversitatis fugiens] Defunctus pallescit, sanguisque in corde oculisque tantum reperitur [Note: (22) immundus.] Plin l.28.c 8.
Figurate hominem varium designat unde chamaeleonte mutabilior in adagiis est: adulatorem item et politicum, qui cuilibet se assimilat et aptat superbum, qui aere pascitur, et Lev. II V. 30 immundum.
CUNICULI ex leporum genere fecundissimi sunt, et saepius in uno anno pluresque semper saetus profundunt, [Note: (1) Fecundi.] in calidis praesertim regionibus. In Balearibus insulis aliquando famem, populatis messibus; crearunt. [Note: (2) Nimium vitium est.] Terram suffodiunt, neque e cavernis (quas foris plerumque, ut lateant, claudunt) nisi Viverris ani malculis longe minoribus, sed infestis, intro submissis extrahuntur. [Note: (3) Virtutem non mole.] in Hispania M. Varro memorat aliquando rotam suffodisse urbem, ut incolis alio migran dum fuerit. [Note: (4) Machinatio clancularia]
Figuris servit praesertim fecunditate, et suffodien di more, quo et in proverbium venit, quando cuniculis oppugnare [Note: (5) Dolus et clandestinae machinae.] dicitur, qui vel dolose obnititur, vel clam subvertit.
CYNOCEPHALUS simiae crassioris instar, nisi quod canino sit capite, et animal magis efferatum, facile iram concipit, [Note: (6) Calumniator.] petulans, ut simia est. Tempore aequinoctiali, singulis per diem noctemque horis, velut ad clepsydram dimensis mingunt, clamoremque stridulum edunt: horologiorum ut vice fungantur. [Note: (7) Horologium.] Interlunii tempore mas nec comedit, nec vultum terrae affixum elevat, [Note: (8) Melancholicus.] femina vero sanguinem mingit. Nascentem rursus lunam avide praestolatur, et applaudit exorienti. [Note: (9) Inconstans.] Hac temporum distinguendorum gratia ab Aegyptiis olim Sacerdotibus studiose alebatur.
Figurate mordacem calumniatorem designat, mutabilitatis quoque lunaris symbolum, ut horarum varietatem, sic humanam quoque inconstantiam adumbrat, hominemque nunc effuse laetum, nunc melancholicum designat.
DAma ex genere caprearum animalium omnium timidissimum est, [Note: (10) Timidus et fugax.] ideoque gregatim incedit, in fuga quandoque ex alto praeceps interit, [Note: (11) Timor funestus.] timoris stulti figura
DANTA quae Indis capa dicitur vaccis mulisve simile animal, mulorum aures, vaccarum ora, sed labro superiore prominentia imitatur, pelle durissima ac paene impenetrabili est, [Note: (1) Durus aut patiens.] qua proinde exsiccata, pro lorica aut scuto, utuntur barbari, ubi feram fossis fere excavatis interceperint [Note: (2) Dolosum hospitium.] Ex aquis fortissime se tuetur, immissosque canes lacerat. Phleboromiam illic homines docuit, cum inhabilem crassitiem positura, erus interius arundine vulneratum aperit, missoque sanguine respirat. [Note: (3) Phlebotomia.] Nieremb. l. 9. hst. nat. c 18.
DASYPUS cum lepore aplerisque confunditur, quanmquam Plinius lib 8.cap.59 distinguat; pari tamen cum illis fecunditate lib. 10. mensibus singulis; ait, parere. [Note: (6) Liberalitas hostis. Et amor proximi.] Nierembergius vero l. cit. ait Dasypodem reperiri apud Indos vertagi magnitudine, felina facie, corpore cinereo maculosum, incredibili pernicitate, qui cervos maiora venetur animalia, quae sola allambat lingua in oculis repente excaecet [Note: (4) Fecundus.] Quae dam etiam enecet, tanta in illo veneni vis. Horum plura ubi congessit corpora, illa cespitibus obtegit, moxque conscensa arbore ululatu feras e vicinia acersit, quae confestim ad hoc opulum advolant, et Dasypode in arbore residente eo dem fruuntur. [Note: (5) Oscula internecina et fraudulenta.] quibus repleris, Dasypus accedit, et et reliquiis fruitur: ne si prior infixis dentibus suo infecisset toxico, ferae periissent, [Note: (6) Liberalitas hostis. Et amor proximi.] Ita in summa feritate insignis adumbratur cum humanitate liberalitas.
EALE fera est in Aethiopia equo haud dissimilis. colore nigro aut fulvo, cauda elephantina, maxillis apri, cornibus taurinis cubito maioribus, [Note: (7) Hostis armatus.] isque mobilibus, quae in pugna alternatim obicit, nunc recta, nunc obliqua, tanquam gladio ac pugione decertans. [Note: (8) Pugil ambi dexter.] ambi dextri pugilis idea Plin.l.8.c.21.
ELEPHAS animalium si ingenium docilitatemque spectemus facile Princeps, et hominibus, si sermonem adderes, proxime aequandum. In Asia, Africa, et utraque India, America dempta, frequens, mole ingens, curem quernei corticis instar scabam duramque habet: nisi quod sub ventre mollis sit. [Note: (9) Vincibile quia vis.] Pedes habet columnarum instar, aures late pendulas, post quas vulneratus concidit. [Note: (10) Levis res magnos premit.] dentes binos caninos prominentes, qui
aliquando sex septemque aequant cubitos, nec ab homine ob molem ferri possunt, pro domuum postibus ac palis sepium adhibiti. [Note: (1) Pretiosa res neglecta.] Proboscis ingens, quae narium loco est, tum manus instar, qua apprehendit, dividit, profligat omnia: quaeque, nunc adduci, nunc prorendi potest, et non tantum homini, sed trabi ferendae par est, imo et ductando ad literas formandas calamo habilis, hac cibum, attracto spiritu, sustinet, patulaque, tanquam scypho, potum infusum excipit, et ori, sub ottum proboscidis latenti admovet, hac etiam exceptum gladium fatali ictu in adversantes latissime circumvibrat. [Note: (2) Omnia in uno Vis magna in parvo.] Ex pluribus ipsius quae commemorantur dotibus, nonnullas lib. 1. cap. 5. §. 2. exposui: nunc alia quaedam notiora prosequar. Patrium fere sermonem intelligunt. Unde Acosta in histor. Ind.recenset, cum adduci non potuisset Elephas, ut liburnicam in mare protraheret, ubi ramen postulatum esset, ut in gratiam Regis Lusitani id faceret, [Note: (3) Veneratio Regis.] mox ho ho acclamasse, di est, volo ac navim protraxisse. Sic Pierius de Elephanto Hannone memorat, quod cum Rex Lus. Emmanuel hunc Pontif. Max. Leoni X.Romam destinasset, ille a Magistro clam persuasus, ne navim conscenderet, nulla arte adduci poterat; sed reanimadversa, Magistrum Regis ira territum suasisse Hannoni, ut obsequeretur, quod ad summum orbis Pontif, transiturus esset, [Note: (4) Veneratio Pontif.] eumque mox secutum. Gloriae perquam sunt cupidi Plinius lib. 5. Elephantem fuisse memorat Regi Antiocho, cui nomen Aiax, qui Dux agminis cum esset, flumenque quod superandum nollet ingredi, pronuntiarum a Magistro, ut qui ex aliis transisset primus, is Dux ceterorum esset: [Note: (5) Gloria cupiditas.] moxque alium Patroclum flumen superasse, qua ignominia Aiax adeo tactus est, ut voluntaria se inedia confecerit. [Note: (6) Ignominiae impatientia.] Recentius est quod Nieremb.lib. 9. cap. 88. adfert. Goae, in quit, navis quaedam ad littus extrahenda erat, cui cum elephas semel iterumque frustra vires admovisset, indignatusque Magister exprobraret ignaviam, seque alium adducturum minaretur, qui id facerer, bestia pudore et ira concitata tanto rem nisu aggressa est, ut creparet media, eodemque vestigio exanimis procideret.
[Note: (1) Conatus viribus maior.] Ut vero intelligas, quanta illis memoria, sive ad gratitudinem benefactorum, sive ad vindictam malefactorum insit, refert idem Elephantos cum Magistris quotannis Goae officiales urbis Xenia postulatum vicatim adire, salutare primum reverenter, moxque etiam ubi munus acceperint, in genua sese, gratiarum ergo, submittere: quin ubi deinde multo post tempore easdem aedes transeunt, flexo ad ianuas capite venerari. [Note: (2) Gratitudo.] Acosta scribit in urbe Cochinensi militem obvium elephantem per ludificationem putamine nucis impetiisse; at hunc collecto putamine studioseque asservato, post dies aliquot, eidem militi obvio putamen in faciem magno nisu excussisse, sicque abiisse exultabundum, quasi par pari recte compensasset. [Note: (3) Talio. VI.] Eadem in urbe cum miles obvio via cedere detrectasset, Rectorque deinde quereretur, Elephas notata iniuria post tempus aliquod deprehensum in ripa fluminis militem illico corripit, et ter quaterque aquis mersum, rursum sistit in litore, disceditque. [Note: (4) Vindicta aqua.] Ita Aelian.l.6.de an.cap.52. memorat, servum qui hordeum admetiebatur elephanto, suppositis lapidibus; ut mensura constare videretur, fraudasse de modio, later id tamen sagax animal non potuisse. Unde cum hunc vidisset polentum coquere, collectum proboscide sabulum ultionis causa in ollam infudisse. [Note: (5) Talio.] ut huic vetus illud accini posset. fraudem fecit et passus est. Nec minus iudicii habet quod Bellonius in sua Asiat. pereg. refert; suo in comitatu Elephantum fuisse, qui in stabulum a via ductus, cum esuriret, hordeum in praesepi abacto Asino occupasse. [Note: (6) Vis pro iure.] Sed cum deinde suam ex hordeo mensuram acciperer, proboscide divisisse hordeum, Asinoque procul stanti obtulisse, ne iniquus raptor esset. [Note: (7) Restitutio aequa] Docilitas eorum variis exemplis memoratur lib 8. apud Plin. et Suetonius in Galba cap. 6. tradit: hunc ante imperium spectaculum exhibuisse Elephantis qui ad theatri fastigium cum suo sessore conscenderit, perque extensum funem procurrerit. [Note: (8) Docilitas.] Et Aelian lib. 2. cap 11. Germanicum Tiberii nepotem in theatrum duodecim induxisse elephantos, qui ad moderatoris imperium, nunc in orbem saltarent: nunc ordinate
cursum graderentur, eorumque mares sex virili habitu totidemque femellae in stola muliebri denique adstratam opipare mensam, quae hominibus praeparata vi debatur, per lectos ordine accubuisse ac de singulis moderate ferculis libasse. [Note: (1) Convivae sobrii.] Cardanus lib.10 subtil. refert fuisse qui cum in auribus bina haberet cymbala, alternatim promuscide apte ad choreas concussisse, dum saltarent ceteri. [Note: (2) Choragus.] Augerius Busbequius in suo itinere Constant. scribit vidisse se Elephantem, qui et ad cantum alternatim motis pedibus saltitarer, et excussam in se pilam proboscide tamquam manu reverberaret. [Note: (3) Artis docilitas] Ceterum Solem lunamque veneratione quadam observant Elephantes, ut quibus sideribus plurima beneficia debeant. [Note: (4) Veneratio debita.] Execrantur et inter se, et in hominibus violatam coniugii fidem. [Note: (5) Castitas.] Ita Aelian.l.11. c.15. ex historiis Indicis narrat Elephantem Altoris sui coniugem una cum adultero in mutuis amplexibus infixis dentibus confodisse, cuius simile sub Tito Imperatore Romae factum memorat. stragula veste prius iniecta, et cum nutritor veniret reducta, ut scelus oculis vindicatum exhiberer. [Note: (6) Adulterii vindex.] In Pegu Nieremb.lib.9. cap. 92. refert Elephantem profusis quindecim dierum lacrimis, et cibo reiecto Regis sui Annatensis in praelio cadentis mortem luxisse. [Note: (7) Luctus in morte.] Vixque tandem a ministris Regis Pegu blanditiis ad cibum inductum. Non consuescunt invicem nisi in occulto. [Note: (8) Verecundia.] Sunt qui illos decennio uterum ferre dicant, Aristoteles tantum biennio. [Note: (9) Partus tardus. Magna tarde proveniunt.] Vivunt plures annis ducentis, iam sexagesimo primum iuvenes. [Note: (10) Aetas matura.] Gregatim defensionis causa incedunt, robustiore Duce. [Note: (11) Primatus virtutis.] Unde Troglodytae dum eos in venatu capiunt, ex arboribus in posterioris insilire tergum solent, nervosque securi incidere. Vulneratos, in firmosque, aut fessos in medium consueverunt agmen suscipere. [Note: (12) Infirmorum cura.] Alibi occultis captivari fossis; alibi per femellas cicures odore grato tinctas in stabula arboribus tantum clausa abduci solent. [Note: (13) Seductio per feMinas.] fame deinde, immissisque telis tamdiu exagitantur, dum animo et robore cadentibus adest qui verbis blandis demulceat, impunitatem obsequentibus promittar, ac denique apposito cibo, reficiat, [Note: (14) Blanditus capere.] qua capti humanitate
feritatem deponunt, et parent monentibus. Musicis etiam instrumentis ad mansuetudinem emolliuntur. [Note: (1) Musicae amor.] Laesi suos cum possunt laesores persequuntur. [Note: (2) Vindictae cupiditas. IX.] Ita Hannibal cum traducere trans flumen non posset, immissit in primum Elephantum percussorem, qui cum repente in flumen se natando coniecisset, is, ac deinde reliqui, hominem sunt insectati, ut Pierius hier. lib.2 cap.18.suam vero in aquis maxime horrent imaginem unde turbatas facilius subeunt, neque ex iis nisi turbatis bibunt. [Note: (3) Horror suae imaginis.] In acie, olim contra Romanos quoque ab Asianis et Africanis adhibiti. Integras armatorum ferunt turres hostemque armata proboscide late submovent aut profligant. Sed cum ignes, porcorum grunnitum, hircos. [Note: (4) Impuritatis fuga.] Imo mures parvos Ferre non possint, ut qui per illorum cavam proboscidem in caput conscendant, [Note: (5) Hostis minor pellit.] facile in amicam aciem retroacti et furore conciti omnia proterunt, et imperia negligunt. [Note: (6) Auxilium noxium.] Ceterum fortiter dextreque in acie etiam pugnare discunt, ut Strabo lib. 15. Nam et lapidem ad intentionem iacere, et armis uti, et natare, cum opus est, visi sunt, quin et diversa linguarum callere idiomata. [Note: (7) Docilis ad pugnam.]
Figuratis significationibus abundat Elephas in adagiis etiam celebris. Unde est dere tarda sed grandi parere elephantem, quod Theophrastus post decennium conceptionis apud Pier lib. 2. c. 11. fieri sentit. De re celebri Dens elephantis [Note: (8) Celebris merces] propter quos praecipue capiuntur, estque ebur. Ex formica vel musca elephantum facere [Note: (9) Vilis res praedicata.] usurpatur in illos, qui rem vilem extollunt. In hominem durum pronuntiatur: Elephanti corio tectus est [Note: (10) Durus homo.] Item
[Gap desc: Greek words]
, ab Elephanto nil differs, adeo difformi ut propriam etiam umbram horreat. [Note: (11) Deformis moles.] Sic dices: Mus elephantum, quando res parva maximos turbat; vel Elephantus non capit murem, [Note: (12) Parvus magno oppositus] id est Magnus parva contemnit, seu genere sus animus vilia contemnit. Ceterae figurae ex ipsis facile historiis eminent.
EQUUS notum animal pro regionis ingenio maius minusve, celerius tardiusve, Magni forresque in Frisia Germaniae septentrionalis ora: in Ungaria minores
celeriores et patientiores inediae. (Arabici equi celerrimi aliquando continuato nocte dieque cursu cen [Note: (1) Virtus unita fortior.] tum absolvunt milliaria. Oblatus probo Imperatori equus, qui per dies decem parem cursum continuaret ut Naucler. Gener.10. quem tamen recusatum amico obtulit, quod diceret nolle se equum ita fugae idoneum. [Note: (2) Fuga praesidium.] Sarmatae ad celerem profectionem equos tenui pabulo pridie subministrato ad cursum aptissimos habent. [Note: (3) Abstinentia roborat.] Pernicissimi feruntur equi, sed vitae brevis, quos equae stimulante venere ad ventum Boream, vel Austrum, vel Zephyrum (quales ad Tagum amnem) aspirantem versae concipiunt [Note: (4) Natalium virtus.] de quibus Virg.l.3. Georg. Aelian.lib 4.cap.5. Plinius Columella et alii. Iam bimi aut trimi possunt concipere; sed non nisi duodecimo aut undecimo post mense patiunt. [Note: (5) Magna tarde proveniunt.] adeo pullorum amantes(visi Hippomanes, seu tuber ante frontem pulli enatum, alia equa, quam mater morsu esuque praeripiat, tum enim amorem mater perdit) ut illorum absentium desiderio macrescant. [Note: (6) Amor parentum. XI.] Tartaros, narrat Paulus Venetus cum praedandi gratia septentrionales partes, quas multis mensibus sol non tangit, ingrediuntur, relictis ad sines pullis, qualibet excurrunt; ut cum redeundum, equae ad hos reditum inveniant, qui sine hac arte inter tenebras incertus esset Marte pulli mortua, aut sublata, altera eiusdem alendi curam subit. [Note: (7) Amor proximi.] Inter equos hermaphroditi reperiuntur, quales Nero Imp. olim omnis insolentiae amator in Treverico agro repertos currui adhibuit, [Note: (8) Hermaphroditi amati.] ut Plin.l.11.c.49. Qui in Ponto equas nigro lacte, quo indigenae alerentur, repertas etiam memorat [Note: (9) Rara res, lac nigrum et equus cornutus.] l.2.c. 103. Sed et Aelianus in India uno in fronte cornu equos reperiri docet, ex quo confecta pocula venenum omne in noxium bibenti faciant. [Note: (10) Venenum innoxium.] lib.3.c.39. Probatur Varroni maxime equus, qui est brevi capite, nigris oculis, latis natibus, auribus brevibus, amplo ple noque pectore; humeris latis, ventre modico, lumbis deorsum pressis, scapulis non angustis, spina duplici, cauda ampla, cruribus rectis et aequalibus, genibus rotundis, ungulis duris, toto corpore venenoso.
Dociles sunt inprimis equi, et num peritum animosumque
fessorem habeant, facile observant. Ita Bucephalus postquam Alexandrum perite flectentem expertus esset, alium deinde insessorem non tulit, Regique conscensuro genua etiam in flectere doctus est. [Note: (1) Docilitas et fides.] Idem ubi inter medios hostes lethale vulnus excepisset, Regem tamen ante in tutum extulit, quam succumberet. Unde praeter sepulchrum, quod ei Rex condidit, urbem etiam eius nomine excitavit, et Iulius Caesar equum habuit velocissimum, et solius Caesaris patientem, cuius priores pedes humanos digitos referrent, ideoque Arnspices hoc illi equo imperium portendi dicerent sed et equo hoc flente eiusdem mors praenuntiata creditur. [Note: (2) Amor et obsequium erga Dominum.] ut Sueton. in Caes.c.61 celebris apud Romanos Cn.Seio equus fuit, ut mole corporis singularis, ita habilitate ad omnia promptus; sed infelicissimos semper Dominos habuit, ut in proverbium infelicis abserit: Seianum equum possidet [Note: (3) Possessor infelix.] Nam Seius a M.Anotonio Triumviro extremo supplicio affectus est. Emit Corn. Dolabella H. S. centum milibus, sed et hunc contra Cassium pugnantem victumque destituit. Cassius equi possessor ab Antonio victus sibi manus intulit. Antonius, qui equum abstulerat, ab Augusto victus, simili mortis genere occubuit. Gellius l.3.c.9. Clodoveius Rex Gall.perquam habilem sibique carum equum nactus, cum, si contra Alaricum Visigoth Regem vinceret. Turonensi Ecclesiae voto obtulit.Reus voti iam victor stitit equum, et oblaris centum aureis redemit, verum equus moveri se loco passus non est, tanquam infra pretium census. Sensit Rex, alterumque tantum obtulit, obsequentemque, ut prius, equum habuit, [Note: (4) Aestimatio iusta sui.] ut Vine. hist.l.22.c. 3 Corinthi vir nobilis Ioanni Pontifici ad Iustinum Imp.profecturo equum, pro aliquo itinere conficiendo, obtulit, quo uxor viri, tanquam miti et ad omnia habili usa fuerat. Remissus equus nulla deinde arte adduci poterat, ut Dominae parerer; ideoque Pontifici remissus donoque oblatus fuit. [Note: (5) Servitus honorata.] Greg. M. lib. 3. Dial. c. 2. Tuba musicisque concentibus excitari ad bella equos compertum est. Sybaritarum in Italia equi ad sonum tibiae saltum choreasque ducere instructi erant, ut Aelian. lib. 16. c. 23. memorat, quod Crotomatis eorum
hostibus victoriam in bello attulit, quando hi tibiis ad saltum equis praeludentes, eosdem ad consuetas choreas, dum pugnandum esset, converterunt. [Note: (1) Delitiae perdunt.] Ita Olaus Mag.l.2.c.21. in Elandia insula maris Gothici parvos esse equos refert, singulari agilitate, ad choreas saltusque rarissimos, etiam per angustos circulos, facile dociles. [Note: (2) Docilitas.] Et Scaliger Exerc.209. scribit in Agyrta circumductum, qui posterioribus solum pedibus incederet, prioribus gesticularetur, in clunibus sedens, pelvim sustineret, vinum biberet, aliaque id genus officia obiret.
Amor fidesque equorum erga Dominos celebratur. Nam ut Plinius lib.8.c.42 Interfecto Rege Scytharum ex provocatione dimicante. cum victor ad eum spoliandum descendisset, insurgens Ilius equus ictibus morsuque hominem confecit. [Note: (3) Fidelis vitor.] Sic qui Antiochum occiderat Gallus Centeretrius, equo illius conscenso in praeceps abreptus periit.Non minus admirandum quod refert Aristot. de Animal. lib. 9. cap. 47. Scytharum Regi equam fuisse ex qua mares omnes generosi nascerentur. Ex his unum ad matrem, ut consuesceret, adductum, coire noluisse, donec illa tandem alio loco eidem, velo operta, fuisset proposita. Tum vero ut eandem detectam matrem esse didicit, confusione plenus, semetipsum praecipitem interemit. Aelianus lib.4.cap.6. non solum hunc equum sed et matrem sese asserit praecipitasse. Tantus etiam in brutis incestus horror [Note: (4) Incestus horror.] Fortitudo illorum in bellis celebrata. Unde et Matti sacer olim fuit. Cum leonibus certare audent Ita non pridem Caesar augustae in Hispania equa cum leone commissa, quaesito angulo; huic tergum obiecit, eique adorienti tam gravi ictu perstrinxit frontem, ut postridie extinctus sit: quamvis leo aliquantulum ab ictu hoc respirans, ne inultus occumberet, ingenti sese saltu in equam iniecerit, dextroque armo avulso, stratam confecerit, duello utrique fatali, [Note: (5) Duellum fatale.] ut Lud. Richeom. in Valedict. animae coll.a.: Plura de equis alibi tradimus.
Figuris variis serviunt. In proverbiis: equis albis vehi, est felicem esse, sive victorem. [Note: (6) Filix. Victor.] Ita enIm hi olim in
capitolium ferebantur. Contra ab equis ad asinos transiit, qui fortuna sua deiectus est. [Note: (1) Fortuna excidens.] Equi senectam vivere dicitur, vir quondam gloriosus, at in senio neglectus. [Note: (2) Senium neglectum.] ut tales solent, vel male pasci, vel curribus applicari dum succumbant. Precul ab equinis pedibus est, qui declinat periculum. At S. literae figuris ab equo ductis frequentius delectantur. Equites duo Isa. 21. qui prodierunt ad singulare certamen, Hieron. super hunc locum, Christum et Diabolum esse statuit [Note: (3) Christus et Diabolus.] Equus sub flagello: Prov.26. u. 3. Bedae hic superbus est sub virga. [Note: (4) Superbi castigatio.] Equi tres, Apoc.6. rufus, niger, et pallidus. August.hom 3.super Apoc.est bellum, fames, et mors, [Note: (4) Superbi castigatio.] in fine mundi graviora: Equi hinnientes, signant amatores libidinis. [Note: (5) Libidinosus.] Ierem.5. ut Basilius Hexam. Equus indomitus psal.31.populum gentilem legi Dei obluctantem, ut hic significat Hier. [Note: (6) Refractarius.] Equus fallax ad salutem Ps. 32. eidem corpus humanum designat [Note: (7) Corpus humanum] . Vide Laureti Silvam.
EIULATOR apud Nieremb. lib. 9. cap. 72. reperitur in orbe novo. Vafrum animal, canis leporarii magnitudine, quod eiulatum puerorum noctu ante villas et oppida simulans, ignaros doli, foras protrahit, interceptosque enecat. [Note: (8) Adulator noxius.] Sed conscii non nisi incensis titionibus egrediuntur Adulatoris perniciosi imago est.
ERINACEUS, sive Echinus parvum instar glitis animal, spinis, tanquam crinibus, armatum est, quibus contractum in globum ita se munit, [Note: (9) Vis unita fortior.] ut apprehendi a nullo possit, nisi iuxta ventrem infundatur aqua, vel calida perfusum sese explicet [Note: (10) Ars arte delusa.] tum ex pede suspensum inedia conficitur, ut cutis vestibus expoliendis serviat, si tamen in hac necessitate suo se perfuderit lotio, spinae computrescunt. [Note: (11) Opes perditae, ne prosint hosti.] Arbores conscendunt; excussisque pomis, eis se involvunt, ut spinis haerentia in cavam arborem, aut foveam transferant, et prospiciant hiemi. [Note: (12) Annone provisio.] Os caveae plerumque geminum habent, ad meridiem et septentrionem; illudque quod ventus afflat, obturant. [Note: (13) Effugium.] Brasilienses echini maiores simiam aequant, et, praeter fructus, columbarum et gallinarum pullos captant, ipsi, in gratum quoque cibum, pingui
candidaque carne petiti; [Note: (1) Praedatores praeda fiunt.] sed spicula illius venenata sunt, quae ex ipso corpore in persecutores suos eiaculatur, qui transfixi lento toxico conficiuntur. pulvis tamen eorum demortuorum dyssenterico malo medetur. [Note: (2) Telum vulneran: et sanans.] ut Guliel. Piso hist. nat.l.5.21.
Figurate in proverbium abiit de homine duro, Echino asperior, [Note: (3) Immitis homo.] et de male cunctabundo, qui sibi noceat; Echinus partum differt, quod dicant stimulata ad partum alvo cunctari, dum prole magis iam spinosa magis pariens affligatur. [Note: (4) Cunctatio noxia.]
FELIS vel cattus notum animal, muribus [Note: (5) Inimicus insidians.] avibusque, nonnumquam et pullis gallinaceis infestum. Unde Elephantis custos felis iungi soler, ut mures arceat. [Note: (6) Custodia, Vigil. Magna parvis] Mas femina salacior, haec foetus sui amantissima, noctu iuxta atque interdiu videt, tum saepe acutius, quod a meridie in solari lumine visus hebetior sit. [Note: (7) Amans tenebrarum] Puritatis amantes, unde et sordes proprias defodiunt. [Note: (8) Amans puritatis.] Bufones; serpentes; rutamque herbam aversantur; ut si haec columbariis adhibeatur, queant arceri. Valerianam herbam adeo depereunt, ut si radicem eius proicias, miris laetitiae signis circumsiliant, vellicent, basientur. [Note: (9) Amanti omnia pulchra.] Si in sacco clausas alio deferas, domum tamen relictam invenient reduces. Quam licet hospes deserat, ipsae pergent incolere [Note: (10) Patria domus amor. XIX.] Mirum est, quod Scaliger Exerc. 2.17. nu.9. refert Malabariam agrestes feles in arboribus alere; quae nunc currant, nunc demissa extensaque sub cruribus pelle, ut in pedibus anserinis est, volitent, et quasi remigatione pedum tranent aerem. [Note: (11) Volare sine pennis.] sed maiorem utilitatem habet felis Zibethica, de qua idem Exerc. 211. quae maiori et maculoso corpore, non solum in orbe altero, sed etiam in Hispania, Italiaque alitur, et quoddam excrementum in loculo inter femora colligit, quo indies cochleari excipitur, gratissimique iam concretum, odoris est. Maiori autem copia tunc provenit, quando animal virgis exagitatum sudat; et angitur. [Note: (12) Tribulationis uberior fructus.] Ex hoc quidam Ulyssipone ad 1500. aureos quotannis conficere memorantur, ut Maiol. habet coll 7. de Lynce.
Figurate adagiis locum fecit de rapaci Felis, Tartessia: [Note: (13) Rapan] sunt enim, ut ubique, sic hic rapaces, et feli crocoton.
(quod pretiosae vestis muliebris genus est feli parum conveniens) cum indigno ornamentum confertur. [Note: (1) Indigno dignitas.] Zibethifelu, dicitur in deliburum odoramentis hominem, [Note: (2) Delicatus]
GLIS ex maioribus est muribus, genitores senio confectos alunt, [Note: (3) Pietas erga parentes.] hieme rora dormiunt suis in caveis atque impinguescunt magis, quam aestivo pabulo, imo ad vegetiorem aeratem redeunt, absterso veluti senio. [Note: (4) Quies proficua.] Aedium fere ruinam praesentientes ante demigrant. [Note: (5) Periculum declinare.] Integris aliquando turmis collecti adversus peregre adventantes pugnant. [Note: (6) Utilitas consanguinitate potior.] Fumo atque igne, tum etiam venenis in pabulo mixtis pelli, aut enecari solent, nocturnis etiam facibus excaecati sistuntur. [Note: (7) Lux excaecans,] Glis imago est somnicolosi ac pigri hominis, Unde illud, Glire somnolentior. [Note: (8) Somnolentus.]
GULO apud Livones Moschosque animal est nigrum pilosumque, facie felina, corpore et cauda vulpina, quod cadaveribus voracissime pascitur, impletumque tympani instar inter angustias rupis arborumve corpus strictum ante retroque evacuat, moxque ad escas rursus implendum advolat. [Note: (9) Gulosus.] propria gulosorum imago. Pellis brumali tempore occisi in pretio est Quare tunc cadavere ad silvas producto, [Note: (10) Gula perdit.] insidiosis fossis, vel decipulis intercipitur.
HIAENA colore fere lupino, sed paulo hirsutior, et continuata per totum dorsum iuba est. Cui ut Plin. l.8.c.30 Vulgus utramque naturam tribuit, ut alternis nunc mas, nunc femina pariat. [Note: (11) Libidinosus.] quod tamen Aristoteles negat, cum alterum, ut ait, genitale impervium sit. Spina dorsi ad caput usque protensa est, ut flecti, nisi toto corpore verso, nequeat. [Note: (12) Inflexibilis.] Noctu vagatur et cadaveribus mortuorum, e sepulchris erutis, vescitur. Quamquam et canes vivos quaerat, unde, ut hos provocet, hominis imitatur vomitum, accurrentesque intercipit. [Note: (13) Crudelitas ingeniosa.] Ubi tamen haec deficiunt, sequitur Pastorum stabula, et observato illorum nomine, humanae vocis imitatione, scite hos exprimit, evocatosque occidit. [Note: (14) Personam fingere.] Aelian.l.6.c.13. praeterea in dextro pede vim habere sopiendi asserit, quem noctu stabula subiens, admovensque naribus, homines lethargo sopiat,
incumbens [(transcriber); sic: ncumbens] suffocat. [Note: (1) Somnus fallax.] Sic lunae orbe pleno, suam canibus umbram iniicere, quos repente mutos stupefactosque sensibus abducat [Note: (2) Umbra lethalis.] Addit Vincent.hist.nat. l.18.c.6 1.ex Aristotele, in Arabia genus, quoddam Hyaenarum esse, quae cum feram, vel hominem praeviderit, obstupescere ac consistere immorum faciat. [Note: (3) Obstupefactio.] Plin. l. 28. c. 8. Pantheris usque adeo terrori esse, ut ne quidem conentur resistere, quin si pelles mortuarum vicinae sint, pilos decidere Pantherae. [Note: (4) Inimi cus implacabilis.] Sed nec quemquam ab his appeti, qui ex Hyaenae corio quippiam possederit. Ex Hyena et Leaena commixtis Crocuram nasci Plinius lib 8.cap.20.tradit, quae et hominum pecorumque voces imitando, eosdem in insidias deducat, [Note: (5) Personam fingere.] fera inprimis dentata. Idem. Aelian. lib.7. cap. 18. tradit in silvis adeo dolose a Crocuta fieri, ut siquem ex plurium numero suo vocat nomine, sensim recedat, iteratoque compellet, dum longius seductum impune enecet. [Note: (6) Insidia.] Vide plura apud Maiol.col.7.
HYSTRIX de Erinaciorum genere est, leporino ore, acutis dentibus, auribus pene humanis, spinis partim albis, partim nigris, duorum vel trium palmorum, utrimque acuminatis, quas in canes, aut homines insequentes iaculatur. [Note: (7) Tela improvisa.] In dumetis fere latitat, et noctu saepius egreditur, ut poma, rapas, panem, etc. rapiat. [Note: (8) Fur.] Hieme suis cavernis reconditur. Cinis hystricum combustorum partus conceptos solet continere. [Note: (9) Immitium mors gratae] Asperi iracundique hominis figura est.
ICHNEUMON mus Indicus quoque, seu Pharaonis dictus, magnitudine felis, sed longior, et cauda veluti serpentina, pilis lupinis, rostro suillo, dentibus felinis ac peracutis: amphibium animal, et, ut Aelian.l.10.c.48. censet, hermaphroditum, quod alternatim concipere queat ac parere. Pugnare tamen inter se, ait, et victos sortem feminarum ac pariendi onus subire. [Note: (10) Victor vir.] Ceterum vivacissimum animal, et semper lusibus intentum, [Note: (11) Ludicrorum amans.] ventorum tamen et frigoris impatiens, ubi alterius animalis sinu calefieri nequit, in seipsum, velut erinaceus, convolvitur. Nullum hostem formidat, omnes aggredi audet, canes, equos, camelos, elephantes, serpentes maximos. [Note: (12) Audacia ad pugnandum.] Crocodili dormientis os
apertum (ut trochilos avicula eius ex more dentes purget) subit, ut Plin. l. 8 c. 25. et intestina corrodit, hepate eiusdem delectatur, [Note: (1) Hostis domesticus] felem tribus dentium ictibus conficit. Sensim humi reptans ad praedam conspectam procedit, tum repente in posteriores erectus pedes insilit. [Note: (2) Magnanimus.] Contra aspidem tamen pugnaturus ante volutatus in luto, in sole apricatur, dum siccus velut sub lorica, incedat. [Note: (3) Provide armatus.] Gillius cicurem habuit, ut c.11. ad Cardinalem Armaignacum scribit. Idea magnanimi, sed parvi est hominis.
LEO Rex animantium, animal generosum, iubis circa caput collumque velut coronatum. [Note: (4) Rex.] Quae tamen ut leaenae desunt, ita et eis catulis, quos haec ex Pardo concepit. [Note: (5) Nothus.] Cuius consuetudo ut leonem fallat, vivo flumine odorem contractum solet abluere, ne ab ultore adulterii leone discerpatur, [Note: (6) Purgatio sceleris.] ob cuius timorem adultero quandoque adhaerescit. [Note: (7) Adulteri] Feminae primo partu quinque ferunt catulos, perque annos singulos deficiunt singulis, dum post unum omnino sterilescant. [Note: (8) Defectio.] Apertis catuli nascuntur oculis, [Note: (9) Nativitas illustris.] sed adeo imbecilles, ut post alterum vix mensem nitantur pedibus. Soliciti pro catulis postquam pepererunt, non nisi obliquis a cubili excedunt, aut ad idem redeunt itineribus, ut venatores fallant, [Note: (10) Via tutior.] pro eis ad mortem usque dimicant, nec aliter loco cedunt. [Note: (11) Defensio suorum.] Leaena enim caece, deiectis in terram oculis, ne obiecta sibi formidet arma in sectatores catulorum irruit. [Note: (12) Pugna seca.] Ubi raptos sibi absenti cognovit, impotenti ita furit, persequiturque. Ceterum dolis ac suspicione carent [Note: (13) Doli expers.] neo limis quemquam intuentur oculis; aut sustinent ita intentem. [Note: (14) Audacia.] Nec multitudine facile, nec armis terretur. sed in medias sese turmas immittit, atque illum ante omnes persequitur, a quo plagam accepit. cuius
aliquando vindictam in plures annos memor reservat. [Note: (1) Iniuriarum memoria.] Ubi tamen vi armisque se premi sentit, obiecto plerumque pectore, quod debiliora sint ilia, sensim pugnando recedit, aut si terga vertat, fortissimis caudae ictibus se tuetur, [Note: (2) Magnanimitas.] quam si sub femora contrahat, timoris concepti est argumentum. [Note: (3) Merus constantis.] Quod; cum oculos insequentium se latere existimat, celeri fuga fieri est observatum. [Note: (4) Fuga occulta.] Saltu tamen, nisi invadens; non utitur, quando et cauda utrumque latus diverberans; sese excitare consuevit. [Note: (5) Exercitatio] Rotarum tamen orbes circumacti, strepituque inanes currus, [Note: (6) Mundi inconstantia.] gallinaceorum cristae cantusque, [Note: (7) Timor inanis.] et maxime ignes terrent. [Note: (8) Timor gehennae.] Gregatim u x incedit, nec leaenam quidem admittit sociam, suis ubique viribus fisus. [Note: (9) Fiducia sui.] Somnus illi modicus, nec in hoc quidem clausi oculi, palpebris ad tegendum insufficientibus. [Note: (10) Vigilantia.] Ignei hi atque in tenebris etiam fulgentes sunt [Note: (11) Virtus emicat] Iam senes, ubi ad venatum minus idonei sunt, quandoque urbes subeunt intrepidi, ut praedam quaerant. [Note: (12) Senium delirum.] quamquam raro cibum sumant, triduanae etiam patientes inediae, [Note: (13) Abstinentia.] potum multo rarius affectent [Note: (14) Sobrietas.] Pueris feminisque et subiectis, omnique imbelli praeda abstinet, cum gravior hostis porest spe rati. [Note: (15) Parcere imbellibus.] In atena capream negliget, et bovem invadet. [Note: (16) Generositas.] Demissa ille cauda clementiam, [Note: (17) Clementia.] erecta indignationem spirat. [Note: (18) Indignatio.] Satur longe est tractabilior, essuriens ferocit. [Note: (19) Famas stimulat.] Atenetis enutritus facile cicuratur. [Note: (20) Educatio bona.] Etiam beneficiis capi, atque ad humanitatem traduci potest. [Note: (21) Beneficiorum vis] Necessitas illum subicere hominibus visa est, et denique ad obsequium inflectere. [Note: (22) Necessitas.] Variaque; et admiranda harum rerum exempla circum feruntur. Ita Aelian.1.7.c 48. narrat Androclem servum Roma profugum, ignarumque in via in spelaeum leonis quietis gratia divertisse, leonique reverso seque ob laesum ex spina pedem submittenti, evulsa hunc spina sanasse.Sed leo hic in Lybia captus Romam delatus est. Androcles vero etiam post aliquo tempus interceptus, atque ad feras damnatus cum in arenam produceretur, ab hoc leone quamvis impasto, agnitus, et reverenter blandeque, cum omnium stupore exceptus, atque ab immissa deinde Pardali etiam
defensus. [Note: (1) Benefactorem tueri.] quae res tam leoni; quam servo (quem Gellius lib.5.c.14. Noct. Art. Androdum vocat) peperit libertatem. qui deinde indivulsa amicitia convixere, muneribus passim tota urbe donati. [Note: (2) Amicitia disparium.] Plerisque acclamantibus: Hic est leo hostes hominis; hic est homo medicus leonis. Neque illud memoria indignum est ex Aelian.lib.4.c.45. quod cum iuveni ferarum domitori canis; ursa; et leo essent, simul educati, et familiares, et ursa denique colludens cani, offensaque, illius ventrem lethali ictu afflixisset, leo atrocitatem facti indignatus, ursam iusta ultione discerpserit. [Note: (3) Ultio sceleris.] Plus admirationis etiam Leo habet, qui Gerasimo Abbati, ob evulsam e pede spinam, tota deinde vita, etiam in oneribus pro asino (quem custos amiserat) sufferendis servivit, donec eiusdem sepulchro incumbens extinctus est. [Note: (4) Fidelis ad mortem.] ut Sophron. in prato spirit. memorat. cap.107. et ex eo Maiolus coll. 7. Leonem aegrum ferunt carnibus simiarum devoratis sibi restitui, [Note: (5) Rex a dulatores plectat.] Philost. l.3.c.1.
Figuris late servit. Unde adagia nata sunt: Exungue leonem. [Note: (6) Magnus in parvis.] in hominem qui ex parvis fortiter gestis, se magnum ostendit. De viro forti nequicquam territo: Leonem larva ter itas. [Note: (7) Terror inanis.] De forti irritato: Leonem stimulas. [Note: (8) Irritare fortem.] De periculoso negotio: Leonem radis: vel Leonis iaculum alis. [Note: (9) Periculosa res.] De consortio tali Leonina societas, vel leonem horda vincire. [Note: (10) Societas periculosa.] Sunt et Leones Megarensium celebres, qui dum illos contra hostes urbem invadentes e caveis laxarent, ab iisdem male discerpti interiere. Pier. lib.1.cap.8. In sacris literis modo Christum leo designat. [Note: (11) Christus.] Gen. 49. Isa. 15. etc. Modo diabolum, [Note: (12) Diabolus.] ut Iob. 4. 1. Petr. 5. etc. Leunculi duodecim in solio Salomonis. 3 Reg.10. designant, [Note: (13) Apostoli.] iuxta Gregor. lib. 30. mor. cap. 11. Apostolos. Leo habitans cum ove, Isa. 11.iuxta Hieronymum in hunc locum, Principes cum populo in eadem Ecclesia congregatos [Note: (14) Ecclesia Christi.] Est et mortis imago. Psal 21. hominis rapacis. Osee.3.Iusti. Deo fidentis, [Note: (15) Fidens Deo.] Prov.20 Isa.21. etc, Vide plura alibi tradita.
LEPUS animal timidissimum, [Note: (1) Timidus.] ideoque non vulpium tantum, et aquilatum; sed et accipitrum, corvorum, ac mustelarum insidiis praedaeque expositum. [Note: (2) Hostibus expositus.] fertilissimum simul, cum superfoetet, addatque concepti conceptum, singulisque mensibus pariat. [Note: (3) Fecundus in partu.] Unde Athen.lib.9.observatum, in Astypalaea leporum ignara, memorat, quod Antiochi Gonatae temporibus duo in hanc regionem illati, intra anni spatium tantam posteritatem reliquerint, ut plures sex milibus caperentur. Aelian.lib.13.cap 12. Hermaphroditos in his esse memorat, qui et impleant, et impleantur, patres iuxta matresque. [Note: (4) Luxuriosi.] In Ithacam Ulyssis patriam illati moriuntur. [Note: (5) Exilium fatale.] In Propontide bina habent iecinora. Femina suam per diversa loca spargit sobolem, [Note: (6) Prudentia.] ne simul possit amittere Montani reliquis maiores sunt; campestres velociores hieme aprica loca incolunt, sub myricis fere abditi. cubilia nunquam intrant; sed remoto saltu petunt; ne ex pedum vestigiis, canumque odoratu prodantur. Unde et remore pabulatum excurrunt, tum ut exercitentur, tum ut magis cubile lateat, sinuosis huc anfractibus feruntur confusisque vestigiis, ne ex semita prodantur. [Note: (7) Caute incedendum.] leni somno sopiuntur ad quemvis strepitum excitati. [Note: (8) Ardua subeunda.] In ascensu velociores sunt, ob primos pedes breviores posterioribus. (9) Flexo saepe cursu canes propius instantes deludunt: et quandoque succumbentes transire patiuntur.
Figura timidorum sunt, unde, ut Cromet. l. 6. Boleslaus 3.Pol.Rex Palatino suo contra Russos ad Haliciam profugo, leporis pellem, columque cum fuso submisit. [Note: (10) Abiecti animi.] Cuius ille ignominiae impatiens laqueo vitam absolvit. Hinc et adagium: leporis vitam vivit, in timide latentem: lepus dormiens, in simulate dormientem. Et illud Graecorum:
[Gap desc: Greek words]
, [Note: (11) Fortis a timido captus.] Lepus leonem vinculo trahit aureo: in fortem a timido largitione corruptum. S. literae Lev.II. leporis tanquam immundi animalis, quod ruminaret quidem, sed ungulam non divideret, [Note: (12) Immundus.] esum olim vetabant: prisci gentiles laudabant, quod formosos redderet. Unde Martial.in Gelliam turpem ludit, quod leporem nunquam
ederit. Lauretus ex Tertul. de cibis Iud. ex lepore lege vetito turpem puerorum amorem mystice prohiberi censet ob promiscuum in venetem animal. [Note: (1) Sodomiticus.] Irem ex Isychio in Lev.11.per leporem intelligit Iudaeos ad malum veloces; ad bonum timidos, per superfaetantem [Note: (2) Fenerator.] ex basil. in Psal. 14. hom 2. senatorem. Lepores cornutos reperiri. [Note: (3) Timidus armatus.] Ionstonus in hist.an.notavit
LUPUS vorax animal, [Note: (4) Vorax.] rictu amplo, splendentibus oculis, dentibus serratis acutisque, [Note: (5) Mordax] oblongo oris rostro, collo brevi obstipoque, [Note: (6) Pertinax.] genitali osseo, cani reliquo corpore non dissimilis, [Note: (7) Impudens.] amatorium in cauda villum ferre creditur, cerebrum cum luna illi arescere ac decrescere Albertus refert. [Note: (8) Delirus] Cor, si exsiccetur. odoratum est. Coeunt duodenis tantum anni diebus; abstinent ceteris. [Note: (9) Continens] Cum omne pabulum deficit, terra ventrem implent. [Note: (10) Fames condimentum.] Equos a fronte, boves atergo imbellibus locis aggrediuntur. [Note: (11) Hostem caute aggredi.] Ovilla inprimis delectantur, ideoque ingressi caulam plerasque interficiunt,atque in cumulum congerunt. [Note: (12) Concupiscentiae nihil satis.] Unde et plantam in Scythia agniformem devorant. Pro catulis praedam iam ante devoratam evomunt, paulo grandioribus anserem, aut agnum offerunt. [Note: (13) Cura liberorum.] Ubi praeda difficilior agenda, quidam eorum ululatu accersir ceteros, ut gregarim invadant. [Note: (14) Vires iungendae.] Deficiente praeda in orbem acti, qui prae ceteris debilior corruit, reliquis praedae est. [Note: (15) Fames improba.] Homini parcunt si praeda belluina adsit, ceterum huius semel gustati, ac praesertim infantium carne gaudent [Note: (16) Delicati] ideoque praegnantibus maxime infesti sunt. Fugantur lapidum strepitu et concussione, his, qua parte petiti sunt, putredinem vermesque trahunt, tympani etiam sono terrentur, scintillisque excussis de silice: [Note: (17) Terrore fugari.] Quem infesti priorem vident hominem, raucescere faciunt. [Note: (18) Praeventio iuvat.] Oculus lupi conspectus, et percussa pellis, et stercus sparsum, et suspensa ad praesepe cauda, cetera terret arcetque animalia. [Note: (19) Terror aliorum.] Equus, ubi lupinum intestinum sepelitur, viam non transit: ubi vestigium eius terit, obtorpescit. Quos tamen momordit lupus equos, generosiores sunt, quos ex agnis sapidiores, quamvis lanae pediculos creent. [Note: (20) Vulnera quae pro sunt.] Si fides ex intestinis ovium cum fidibus lupinis, eadem in cithara
iungantur, illas dissilire ferunt. [Note: (1) Discordia.] Persuasum Aegyptiis, quod praegnans equa, si lupum tetigerit, abortiat. [Note: (2) Timor noxius. Cantela.] Sed et ingenio quodam lupi agunt, caelo nubilo venantur, ut facilius lateant. (3)fluvios transmissuri, robustiore praevio, caudis mutuo apprehensis sese fulciunt. [Note: (4) Auxilium mutuum.] Ovem quandoque aure prehensam currendo secum ducunt, haerentemque cauda a tergo inflicta propellunt [Note: (5) Dux ad mortem. IX.] Capris frondes salicesque, ut alliciant, porrigunt. [Note: (6) Escae dolosae.] aliquando turmatim noctu viam pagorum obsident, moxque unum de suis immittunt, qui irritatos post se canes in has insidias abstrahar. [Note: (7) Ex insidiis opprimere.] Guagn. l. 10 memorat, aliquando Parisios ingressos esse, magnamque illic hominum utriusque sexus edidisse stragem; ut capienti lupum, aut occidenti, lege constitutom praemium sit [Note: (8) Hostem in castris invadere.] Lupum cervarium Plinius l.8. c. 2.refert, aliquando dum respicit, captae ante se praedae oblitum, ad aliam non captam properare. [Note: (9) Praesentia neglegere.] Admiratione dignum, quod tradit Maiol coll.7. in Hassia captum a lupo puerum, educatum inter catulos lupino alimento, lupinis etiam moribus, quadrupedem coepisse procurrere, at denique tardiorem a rusticis inventum et Henrico Hassiae Principi oblatum esse [Note: (10) Educatio fera.] Ita et alium a venatoribus inter feras captum, humanisque imbutum moribus ad annum vixisse octuagesimum. [Note: (11) Emendatio.] Priorem vero saepe contestatum gratiorem sibi olim luporum, quam nunc hominum esse consuetudinem. [Note: (12) Consuetudo altera natura.] Lupos etiam, (praeter Scythicum leoni fere iubato similem iraque perpetua inflammatum)domati, ac pro custodia fideli villarum oviumque contra lupos alios assuefieri posse. [Note: (13) Educatio corrigit] exemplis compertum est. Cuius egregium specimen P. Gasp.Schott, in Phys. cur. l. 8 c. 84. exhibet.
Figuris variis adhibetur, sic avido alienorum dicitur: Lutus hiat (14) Frustrato spe sua, lupus circa puteum errat. Frustra scilicet aquam hic quaerens, praedam frustra reposcenti, lupe agnum tentat eripere. [Note: (15) Spes frustranea vel Praeda desperata] obmutescenti vel rauco: lupi illum videre priores [Note: (16) Obmutescentia.] in furto deprehenso et fugienti: lupus ante clamorem fest nat. [Note: (17) Fur fugiens.] constanter perverso, lupus pilum mutat, non mores. [Note: (18) Perversus.] in ambiguo discriminis constituro: lupum auribus
tenet. [Note: (1) Periculosa praeda.] In S. literis haeretici imago hominis lupus est. qui potissimum ovili Christi insidiatur. [Note: (2) Haereticus.] ut Cypr. contra Novat. Matth. 7. Luc. 10. Lupus rapax Beniamin Gen. 49. Saulem denotat: ut Hier. in Isa. 11. 65. Lupi voraces Ior. 5. tyrannos, raptores, avarosque designant, ut Ambr. ser. 59. Clem. Alex. exhort. ad Gent. Lupae [Note: (3) Meretrix.] olim etiam meretrices ab rapacitate dictae, unde lupanaria.
LUTRA ex amphibiis est, Castore aliquanto longior graciliorque, canino capite dentibusque, vulpinis cruribus; sed planis, membranaque distentis ad natandum posterioribus. [Note: (4) Adulator. Inconstans.] Hae iuxta lacus in cavernis latitant, ad quosvis pisces capiendos promptae, [Note: (5) Piscatores perite.] quamquam et herbis fructibusque vescantur. Locis quibusdam (ut in Suecia) cicures, pro piscatoribus serviunt. In antro ex ramis superius sibi cubile sternunt, [Note: (6) Paterfamilias providus.] ubi loco sicco quiescant. Ieiunae adverso flumine feruntur, an iam saturae secundo. [Note: (7) Opportune.]
LYNX e genere luporum cervariorum est, parvo capite, oculis fulgentibus, et visu acurissimis, quibus remota etiam montium penetrat. [Note: (8) Visus acer.] Parvis auriculis, barbara felis instar, molli pilo per latera albicante, nigrisque maculis distincto, velocissimi cursus. [Note: (9) Velox.] Harum urinam scribit Plin. lib. 8. cap. 98. in gemmam conglaciari lyncurium, carbunculo fulgenti similem. [Note: (10) Pretiosum ex vili.] Hic Exod. 39. in tertio ordine rationalis positus animositatem, [Note: (11) Magnanimitas.] secundum Lyran. designat. Ab hac lynce oculus lynceus, hoc est, visu acer, in adagiis est. Quamquam alii a Lynceo Argonauta, acutissimi visus homine, derivent.
MANTICHORA apud Indos animal est leonis magnitudinem aequans, colore rubrum, canis instar villosum, facie pene humana, triplici dentium acutissimorum ordine, [Note: (12) Concupiscentia triplex.] pedibus et unguibus leoninis, cauda scorpionis modo rereti, et aculeo plusquam cubitali finita, [Note: (13) Finis lethifer.] per latera caudae utrimque emergunt aculei, quos pedali magnitudine, vibrata in quamcumque partem scite cauda eiaculatur, feritque eminus lethali semper vulnere. [Note: (14) Iaculator funestus.] Succrescunt deinde in locum emissorum tela nova, exhausta nunquam pharetra. [Note: (15) Arma prompta.]
Cumque humanis delectetur carnibus, homines potissimum, nec singulos tantum, verum et collectos invadit. [Note: (1) Audacia.] pernicissimo ad instandum fugiendumque cursu, ingenti robore. Carulos Indi venantur, caudasque saxis infringunt, ne aculeos proferant. [Note: (2) Exarmati.] Voce mixtum fistulae tubaeque concentum imitantur [Note: (3) Musicae feralis.] Ita Aelian lib. 4. c. 20. cui Arist. l. 2. c. 1. Plin. lib. 8. cap 21. consentit.
MARIPETUS animal apud Iapones canis magnitudine est, cruribus brevioribus, molli pilo, coloris aurei, esui humano aptum, quod postquam in silvis terraque consenuit, [Note: (4) Renovatio inventae.] mare subit, atque illic sensim ex quadrupede in piscem transformatur, [Note: (5) Metamorphosis.] testisque Almeida captum vidit, quando parte una squammas pinnasque iam induerat, parte etiamnum altera quadrupes. [Note: (6) Peccator monstrosus, vol Ecclesiastico politicus.] Vide Nierembergium lib. 9. hist. nat. cap. 47.
MARTES minor felibus, e genere mustelarum, acutissimis mordax dentibus, [Note: (7) Mordax.] magnorum aedificiorum tecta, silvasque abiegnas, et faginas libenter incolit, gallinas iugulat, earumque ova exsorbet. [Note: (8) Latro, ac praedo.] Illius excrementa moschum redolent. [Note: (9) Pretium rei sordidae.] Pelles amantur, et in pretio sunt, Genitale osseum, quod rasum tritumque stranguriae medetur. [Note: (10) Utilitas vilium.] Plinio lib. 29. cap. 4. ictis dicitur.
MONOCEROS, sive unicornis, animal minime frequens: in S. tamen literis celebratum. [Note: (11) Solitarius.] Aelian. l. 16. c. 20. equi magnitudine, iuba ac pilis fulvum esse, pedibus expeditum, sed digitis pedum, ut elephantes, indivisis, apri cauda, cornu uno in fronte oblongo nigroque in acutissimum mucronem desinente praeditum asserit. [Note: (12) Arma noxia.] quod aliis amicum, cum suo genere implacabili pugna decertet. [Note: (13) Consanguineorum osor.] Ita ille sed Paulus Iovius l. 18. histor. cornu hoc bicubitale et eburneum esse meminit, singulari adversus venena pollere virtute: et hoc inserto bestiam purgare fontem, priusquam bibat. [Note: (14) Medicina praesens.] Excidere hoc senibus, uti cornua cervina. [Note: (15) Senium non pugnax.] Tale et Venetos Solimanno Turcarum Imperatori et Clementem Pont. Regi Galliarum Francisco dono obtulisse: quod regiis impositum mensis, ipso sudore suo
venena prodat [Note: (1) Horror sceleris.] Marcus Polus l. 3. c. 15. tradit apud Indos diversis locis reperi: cornu tamen neminem laedere; sed lingua pinnis armata. [Note: (2) Arma occulta.] Albertus M. de an. l. 22. ait, hoc animal Virginum amore aptum, atque in earum sinu reclinatum capi. [Note: (3) Virginitatis amor.] cui plures fidem derogant: quamquam idem Greg. l. 31. mor. c. 13. Isidor. Beda aliique tradiderint.
MULUS ex asina et equa natus, suum non proseminat genus, [Note: (4) Sterile coniugium] ideoque solius voluptatis causa congredientes adumbrat. [Note: (5) Voluptatis mancipia.] Unde et August. de civit Dei lib. 15. c. 17 in arca Dei servatum esse negat, nec Deus principio mundi condidisse videtur, quia abs se condita progenerate iussit. Quas Aristoteles lib. de admir. c. 68 in Cappadocia Cretaque fecundas esse mulas censet, ex alio sunt genere Hinnorum, nisi quae olim prodigiose pepererint, [Note: (6) Prodigium.] ut factum historiae tradunt; alias in proverbium abiit: Cum mula pepererit, hoc est, nunquam. Muli ex onagro et equa nati velocissimi sunt, sed animo magis indomito. [Note: (7) Degener] Mos qui semel mulis adhaesit, vix potest corrigi. [Note: (8) Moris tenax.] Ita sunt, qui non nisi ante ceteros progredi velint, quos frustra retineas, aut subordines. [Note: (9) Primi loci appetens.] Inter usitatos strepitus interriti, re insolita ac levicula quandoque expavescunt, atque in cursum effunduntur. [Note: (10) Terror stultus.] Magis astuti sunt asinis. Unde is, quem cum sale Thales Milesius agebat, (ut refert Aelian. lib. 7. c. 37.) cum forte in aquam prolapsus onus sensisset imminutum, ideoque postea sub eodem onere saepius in quas devolveretur. [Note: (11) Lapsus voluntarius.] Thales ut dedoceret, oneravit spongiis, sub quibus rursus prolapsum, cum onus gravati sensisset, deinde abstinuit. [Note: (12) Correctus salubriter.] In pulverem fessi facile etiam cum onere devolvuntur. Cui pulveri corporibus humanis insperso vim mitigandi amoris venerei esse sentiunt. [Note: (13) Amoris remedium pulvis funebris.] Muli vino poti calcitratu abstinere feruntur.
Figurate mulus hominem ferendis oneribus destinatum signat. [Note: (14) Baiulus.] Unde muli Mariani olim dicti milites, qui ex C. Marii instituto, cogebantur in furca praeter arma commeatum suum ferre. Ita in proverbiis est, de hominibus vilibus sibi invicem auxiliantibus, mutue scabunt muli. [Note: (15) Auxilium vel laus mutua.] vel mulus mulum scabit: vel etiam
cum improbi se laudant invicem: vel ironice si maledicant, aut percutiant. In S. literis per mulum intelliguntur, qui libidini tantum voluptatis causa vacant. [Note: (1) Coniuges luxuriosi.] sic Angelus Tobiae dicit c. 6. v. 17. Suae libidini vacant ut equus et mulus Deinde Enuchi non propter Deum, sed homines castrati, [Note: (2) Eunuchus.] Isaia 14. monente: Ne dicat Eunuchus, quoniam lignum sum aridum. S. Hier. super Zach. 14. v. 15. etc. Vide Lauretum.
MUS, ut ortu suo, ita et exitu satis est mirabilis. Aristoteles l. 6. c. 37. de fecunditate eorum sic scribit. Femina praegnans in vase miliario aliquando conclusa, haud multo post recluso vase, musculos centum viginti peperisse reperta. [Note: (3) Fecundus in partu.] Quin addit rescissam in Perside esse murem feminam, in cuius alvo foetus feminini etiam praegnantes fuerint. Et mutes si salem lambant sine coitu iuxta quosdam repleri. [Note: (4) Conceptus virginei.] Quibus Plin. l. 10. cap. 65. suffragatur. In Thebaide cum pluit grandine, mures in terra reperiri, partim carne, partim coeno constantes. [Note: (5) Concupiscentia.] Aelian. lib 2. cap. 56. restatur. In Aegypto mures pilis duris erinaceorum instar nascuntur, ut Arist. l. c. In Ponto mures albi sagacissimo gustu sunt, [Note: (6) Gustus acer.] ut Plin l. 8. c. 37. hieme conduntur, pabulo in specus ante congesto: fasces herbarum supini inter pedes accipiunt, cauda ad specum per alios tracti, ideoque illo tempore detrito dorso sunt. [Note: (7) Annona provisae.] Residentes in clunibus, binis prioribus pedibus tanquam manibus utuntur, posterioribus solis non raro gradiuntur. Quales et Aelian. in Aegypto l. 15. c. 26. collocat. Et Gillius ad Cardin. Armaig. c. 11. in Arabia, ait, reperiri maiores felibus mures, qui erecti ut homines gradiantur ac saltent prioribus pedibus velut manibus usi [Note: (8) Mimi.] Inter albos mures et Armenius celebratur, omnes sordes ita exosus, ut si ante ingressum caveae locentur, citius mortem perpessurus sit, quam se faedaturus. [Note: (9) Impuritatis horror.] ut Pier. hier l. 13. cap. 35. Murium copia variis locis hominibus infesta, nonnumquam etiam patria expulit. Azotii, post captam arcam 1. Reg 5. a muribus plures trucidati. Ex Gyaro Cycladum insula Varro apud Plin. l. 8. c. 29. tradit incolas a muribus fugatos. [Note: (10) Hostium multitudo premit.] Idem quibusdam Italiae populis evenisse Aelian. l. 17. c. 38. testatus est. Hattonem
Archiepiscopum Moguntinum in Epitome sua hist. lib. 1. Sifridus anno Dom. 923. memorat ita infestarum a muribus; ut, cum in continenti non posset tuto persistere, ad Rheni insulam turrimque confugerit, quo per aquas consecuti mures, denique cum confecerint. [Note: (1) Vindex Deus ubique.] Exstatque hodie dum in Rheno a muribus compellata turris murium. Cui simile de Polono Principe in hist. Cromeri, et de quodam Divite a Nauclero ann. Dom. 1071. quem cum mures invasissent, ad mensam sedentem, intactis convivis reliquis, provolantem deinde ad navim insecuti, illic confecerunt. Sed haec non sine vindice Numine naturam excedunt. In Libya aquam horrent mures, ex qua si biberint, moriuntur. [Note: (2) Haustus lethalis.] ut Plinius lib. 10. cap. 73. In Scotia quoque Argadiam regionem tangere nequeunt, haec enim illis terra exitialis est: ut Ortel. in Scotia. Hoc mortuorum cinis boni adfert, quod cum melle instillatus, aut rosaceo decoctus aurium dolorem sedet. [Note: (3) Mortuus vivo praestat.]
Figuris multis idoneus est. Nam ubi res vilis post magnae rei spem producitur, illud in usu est. Horat. Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus, [Note: (4) Exspectatio delusa.] vel mus pro leone: ubi Zoilus quispiam, et aliorum invidus reprehensor, carptorque frequens describitur. Muris in morem, [Note: (5) Zoilus.] qui optima quaeque in panibus, et fructibus primum carpunt. Unde Erasmo Roterodamo huic vitio obnoxio scite per anagramma dictum, Erasmus, eras mus, sic et muris interitus. [Note: (6) Mors vilis.] de contempto homine intereunte, vel cito moriente dictum est. Mus picem gustans, [Note: (7) Experimentum periculosum.] de periculoso experimento. Mus uno non clauditur antro, [Note: (8) Luxuriosus. Providus.] de homine, vel luxurioso, (cum mus salax animal sit) vel in periculis provido usurpatur: ut Mus Armenius, de homine casto. In sacris Literis sordes, et vitia mures designant, [Note: (9) Sordidi, vitiosi.] ut Lev. 11. 29. mutes aurei, [Note: (10) Paenitentia.] 1. Reg. 6. paenitentia pro sceleribus.
MUSTELA vel vulgaris, vel silvestris est, in his Martes et Ictis est, de qua supra, vulgaris circa guttur alba, corpore fere rutila, in Septentrione saepius alba, in cavernis faenilibus stabulisque habitat, et praeter mures talpasque vespertiliones et serpentes (quos praemandens
ore tutam innoxie aggreditur) etiam avium, ut columbarum, gallinarum, cornicum, cervorumque ova exsugit, interemptarumque avium gaudet sanguine. [Note: (1) Hostis muliorum] omnium odium metusque, sed et ipsum animal timidum est, quam vis cum cattis pugnare ausit, et lepores multo se maiores invadat. Catulis visum deperditum herba qua dam restituit. [Note: (2) Caecitas depulsa.] Si in rabiem concitatur, morsus eius lethalis est. [Note: (3) Calumnia.] Fimus earum dum liberae sunt, odoris grati est. Basiliscis tamen exitio. [Note: (4) Exitiale bonum.] ut Plin. l. 8. c. 21. Quin omne iumentum Aelian. l. 6. c. 21. mustelam reformidare asserit. Pro aetate colorem variant. [Note: (5) Iudicium mutat aetas.] Facile circurantur, si allio affricentur dentes. [Note: (6) Mitigare.]
Mustela alia ex silvestribus est, quae Furo, seu Viverta dicitur, colore ad album ex buxeo vergente, quae haud difficulter cicuratae, ligneisque servatae capsis, in cuniculorum cavernas, aut avium in muris nidos, ad cuniculos vel aves extrahendas immittuntur [Note: (7) Prado.] Feminis veneris desiderium exitiale est, nisi ad marem admittantur. [Note: (8) Incontinentia.] partus triginta diebus caecus [Note: (9) Natales obscuri.] ubi primum videt, ad venationem proficiscitur. [Note: (10) Venator.] Concitatae ad iram excrementa fundunt odorata [Note: (11) Ira salutaris.] Testiculi Mustelarum alligati mulieribus, partus continent. [Note: (12) Festinatio noxiae]
Mustela Zibellina fulvi coloris, in partibus Septentrionis, apud Russos, Lithuanos, Moschovitas frequens, in silvis avibus insidiantur, [Note: (13) Anceps] perquam agiles et inquietae, pelles earum in pretio, quae reliquis in arca rebus subiectae sensim feruntur emergere. [Note: (14) Emergere ex imo] Soli expositae corrumpuntur. [Note: (15) Publicae lux noxia.] Excussae saepius a blattis praeservantur, et absynthii ramis involutae. [Note: (16) Mortificatio.] Vide Schott. l. 7. c. 57.
In sacris profanisque literis Mustela furacis hominis imago est. Unde in proverbio est: Mustelae sebum. [Note: (17) Fur.] hoc est, furaci rem porrigis desideratam. Ita de illo, qui furaces domi alit, aut infausti rem ominis possidet, dicitur: Mustelam habet. [Note: (18) Infelix.] Immundis sordidisque etiam Lev. 11. 29. accensetur.
ONAGER, silvestris asinus est, pernici cursu, sed quo
facile deficientes et anheli capiuntur. [Note: (1) Defectio] Ubi in virides herbas incidunt prae gaudio rudunt, seque capi citius patiuntur, quam abstinent. [Note: (2) Intemperantia] Homine conspecto saepe, ut attoniti, in iisdem vestigiis accedentem praestolantur; at dum manum extendit ad capiendum, fuga pernici fallunt. [Note: (3) Fortuna lubrica.] Africa ut Plin. l. 8 c, 30. scribit, eorum ferax: ubi meres polygami integro feminarum gregi praeesse gaudent, [Note: (4) Polygami.] ideoque gravidas custodiunt, et compertos et iis mares foetus castrant, [Note: (5) Eunuchi inviti et zelotypia.] ne regno per hos excidant; at feminae, ut possunt, repertis latebris, ab illorum se oculis subducunt. [Note: (6) Posteritatis amor.] Apud Indos equi magnitudine, et cornu cubitali in fronte armati reperiuntur, qui tamen felle careant. [Note: (7) Mansuetus.] Rarum est quod Albertus Magnus refert l, 22. de an. Onagros aequinoctii tempore duodecies interdiu, totiesque noctu horas ruditu suo distinguere. [Note: (8) Horologium.] Alia vide supra de Asino.
In S. literis non infrequens onagri figura est. Sic Iudaei libertatem a lege quaerentes dicuntur, Oseae 8. v. 9. Onager solitarius sibi. [Note: (9) Liberi.] Et vagi in libidine Ierem. 2. v. 24. Onager attrahens ventum amoris sui. [Note: (10) Libidinosi] Et haeretici ac praedones, Onagri in deserto vigilantes ad praedam. [Note: (11) Praedo nes.] Iob. 24. v. 5. Vide plura apud Lauretum.
ORYX ex caprarum silvestrium genere unicornis et et bisulcus, contrario ad caput verso pilo vestitur, [Note: (12) Perversus.] in Africae locis arentibus sitis expers, aquam tamen in vesica colligit, quae mitifice hominis sitim, non in praesens modo, sed et futurum tempus sedat. [Note: (13) Sobrius] Ut proinde hac iter habentes sumptam ab hoc animali aquam. vel ipsum secum animal habere socium laborent. [Note: (14) Sitis remedium.] Ita Albertus Magnus l. 22. ex Plinio locis diversis, qui addit l. 2. c. 40. sub ortum caniculae, tanquam eius sideris adventum praesentiens, fixis oculis eam caeli plagam intueri, [Note: (15) Divina contemplari.] conspectoque sternutare sidere, ac veluti adorare. [Note: (16) Mathematicus seu Astrologus.] In S. litetis Deut. 14. v. 5. mundis accensetur. Illa queatus oryx. [Note: (17) Captivus.] tamen Isa. 51. v. 20. significat hominem ob scelera captum.
OVIS animalium simplicissimum [Note: (18) Simplex.] et mansuetissimum [Note: (19) Mansuetus.] habetur, obsequens voci ductuique
pastorum, [Note: (1) Obsequens.] innoxium omnibus, [Note: (2) Innocens.] multis tam ad lautas mensas, quam vestes opesque utile [Note: (3) Victus et amictus.] Concipiunt fere mares spectando aquilonem, feminas austrum. [Note: (4) Intentio distinguit.] Agni statim a partu in toto grege discernunt matrem. [Note: (5) Ingenium praecox.] Pro regionis diversitate maiores minoresve sunt. Trium cubitorum caudam in Arabia, et sat ingentem in Africa trahere dicuntur [Note: (6) Finis bonus.] Omnes infirmo sunt capite, [Note: (7) Iudicium infirmum.] et facile scabiem concipiunt, totumque inficiunt gregem. [Note: (8) Societas noxia.] quae fere ex macie, et pabuli defectu est. Decennio solent vivere, generantque a bimatu ad novennium.
Agnus, ubi succrevere cornua, audaciam ferociamque induit, [Note: (9) Pugnandi libido.] quae cornu iuxta autem terebrato residet. Aries dicitur qui generat, vervex cui inversi, vel exsecti testiculi sunt. In Peru ad asellorum magnitudinem excrescunt carne optima: in Arabia exornes sunt arietes, [Note: (10) Inermes] Celebratus est aurei velleris aries, [Note: (11) Celebris] sed fabulosus: tum dux ille inter caelestia sidera, non minus fictus. [Note: (12) Gloriosus.]
Figurae hinc crebrae ducuntur. Homo simplex atque insipiens ovis [Note: (13) Insipiens.] dicitur. ita divitem indoctum
[Gap desc: Greek word]
[Note: (14) Dives indoctus.] dixere. Quia vero
[Gap desc: Greek word]
graecis tam pomum, quam ovem significat, Hercules ovibus abactis poma aurea sustulisse fingitur. Et veteres quod ex ovibus bobusque multam confici pecuniam non ignorarent, his primo aes signarunt. [Note: (15) Divitiae.] Unde etiam manavit bovem habet in lingua, quod idem dici de ove poterat, quo hominem pecunia in iudicio corruptum significarent. De infido rerum custode recte usurpatur ovem lupo commisisti. [Note: (16) Custos infidus.] sive agnum tradidisti canibus, [Note: (17) Litibus implicitus.] qui simplicem litigatoribus obiecit. De Ariete pauciora non occurrunt. Arietis ministerium [Note: (18) Obsequium fallax] illi convenit, qui servitii et obsequii specie nocet, ut aries ferit cornibus, vel qui ingrato ministrat, ut pascens arietem cornibus petitur. [Note: (19) Serviens ingrato.] Cui tamen magis illud quadrat: Aries nutricationis mercedem persolvit. In rixae pugnaeque cupidum dicitur: Arietem emittit. [Note: (20) Pugna cupidus.] ut in lascivum: Aries cornibus lascivit. [Note: (21) Luxuriosus.] In S, literis Ovis, Agnus, et Aries [Note: (22) Christus.] variis locis Christum
figurant qui est. Agnus Dei sicut ov s ad occisionem ducitur. Aries in vetribus. Gen. 22 Sunt fideles. Unde Christus Petro: Pasce oves meas, etc. Martyres, ut psal. 43 Dedisti nos tamquam oves escarum. [Note: (1) Martyres.] Oves perditae [Note: (2) Peccator.] peccatores Matth. 9. Uxor sub vito; 2. Reg. 12. quam David ab Uria rapuit. [Note: (3) Uxor.] Oves in macello congestae, [Note: (4) Damnati.] damnati, qui sicut oves in inferno positi. Sic per Arietes gregis Duces, [Note: (5) Pastores.] locis diversis, Apostolos, vel Doctores, pastoresque intelliges, Vide Hieron. Laureti Silvam.
PARDUS, qui et Leopardus; ut femina Pardalis et Panthera dicitur, cani venatorio similis mole corporis, leonino, aut potius, felino capite, maculosa, et velut oculata pelle. [Note: (6) Pulchritudo fallax.] Grato, ut colore, sic odore feras alliciens ceteras, quas interceptas dilaniet [Note: (7) Illecebrae noxiae.] Homini infansissima eius repente faciem, oculosque invadit. [Note: (8) Diabolus.] Unde si in imagine hominem obicias, hanc dilacerabit. humani tamen stercoris inprimis amantissima est. [Note: (9) Impuritatis amans.] ut qui intercipere feram cogitant, hoc, ubi transit, ex alto quopiam loco in vase suspendant, ad quod exsilire non desinit, donec viribus deficiens succumbat. [Note: (10) Cupiditas multos opprimit.] adversus haustum aconiti venenum hoc illi praesens remedium est. Nam si tactas aconito carnes devorent, [Note: (11) Gula noxia.] (quo modo etiam captari solent) citra hoc remedium extinguuntur. Vini etiam potu obiecto, quem mirifice captant, ebriae capiuntur, [Note: (12) Ebrietas fallit.] ut Pier. l. 11 c. 30. Quia caput illis torvum, oculi ardentes, os ingens, dum feras captant hoc studiose occultant. [Note: (13) Venator insidiosus.] Plin l 8. c 17 Gallinas alliumque adeo aversantur, [Note: (14) Odium bon rum.] ut si quis ex illo iure perfusus fuerit, hunc relinquant. Plin. l. 29. c. 4. Earum oculi in tenebris resulgent, in sole obscurantur [Note: (15) Amor tenebrarum.] In armo feruntur habere maculam lunae similem, [Note: (16) Inconstantia.] quae cum eadem incrementa capiat
ac detrimenta. saltu perquam agiles, pelle adeo dura sunt, ut ferro non cedar. [Note: (1) Obdurati.] Bitim, ex genere pardorum, si mulier conspexerit, morbo afflatur. [Note: (2) Alpectus noxus] Semel tantum pariunt, quod primo eius partu foetus morae impatiens, unguibus matricem dilaceret [Note: (3) Proles ingratae.] Quare et a partu matres domi resident, Mare victum procurante. [Note: (4) Cura familiae.] Licet cicurari vix possint, tamen Aelian. lib. 6. c. 2. refert agno domestico, ob familiarem convictum, etiam in fame pardalim pepercisse. [Note: (5) Familiaritas conciliat.] Ad simias captandas in Marusia, ut eas alliciat, emori sese abiecta sub arboribus fingit. [Note: (6) Mors simulata.] Cumque dein simiae insultant, ut credunt, mortuae, easdem captat. [Note: (7) Mor. vis non insultandum.] Unde in fallaces manavit proverbium: Pardi mortem adsimulat. [Note: (8) Fallax.] Vide Erasmum. In S. literis varias significationes habet, aliquando Deum peccatores punientem de signat: ut Ose. 13. v. 7. Ero sicut pardus in via. [Note: (9) Deus vindex.] Haereticos item raptores, depravatos affectus, Isa. 11. v. o. Ier. 5. v. 6. Cant. 4. 8. Denique hominem vafrum et inconstantem. Ier. 13. v. 23. Si mutare potest pardus varietatem suam. [Note: (10) Haereticus inconstans et varius.] et vos poteritis benefacere. Quin et Antichristum [Note: (11) Antichristus.] Apoc. 13.
PENA est animal catelli instar circa Bengulam, ut habet Nieremb. l. 9. c. 76. quod ubi tigridem conspexit, hanc perpetuo latratu consectatur, quo admoniti homines feraeque a tigridis se subducunt ferocia. [Note: (12) Concionator.] Idea boni concionatoris est haereticos et diabolum infestantis.
POEPHAGUS animal Indicum est, ut habet Aelianus l. 16. c. 11. timidissimum, licet equi magnitudinem duplo excedat. [Note: (13) Timidus gigas.] Cauda tamen nigricante speciosa, et humano pilo subtiliore, apperitur, [Note: (14) Finis pectandus] idque inprimis a mulieribus. Unde insidiis peritum, hanc ut evadat, inter femora occulit, atque ita subsistens, exspectat venatores, se aut non videndum, aut non quaerendum existimans [Note: (15) Finis oblivio. Subte fugium stultum] Imago est stolidi subterfugii.
RHINOCEROS molis elephantinae bestia, nisi quod brevioribus sit pedibus, suillo ore, cornu in natibus uno ongiore, [Note: (16) Nasuti ac sagaces exploratores.] alteroque minore in dorso, utroque
fortissimo, eminente, quod cum elephanto pugnaturus (cuius nascitur hostis) ad saxa exacuit, [Note: (1) Armorum praeparatio.] et ventrem subiens perit, quo marte Olyssipone anno 1515. elephantem in arena stravit. [Note: (2) Victor virtute.] Est cure durissima, voluti clypearis restis, buxei coloris, obarmata, quae telis non facile pervia est [Note: (3) Armatus] Hanc ramen Elephas, ubi prior valentiore proboscide rhinocerotem complexus est, facile dentibus longioribus proscindit. Cornu in pretio est, quo venena enervantur. [Note: (4) Antidotum.] Delectatur, ut sus, sordibus. [Note: (5) Sordidus.] homini nisi lacessitum non facile nocet. Lacessitum, per stratas etiam in silva remorantes arbores, magna vi persequitur. [Note: (6) Ira tardior gravis.] Vide Aelian. l. 17. c. 40. Plin. l. 8. cap. 20. Maiolum coll. 7. et Schortum. l. 8. c. 49. In figuris, ut minus obvium est animal, ita et minus est frequens. illud vatis in nasutulum circumfertur: Et pueri nasum rhinocerotis habent. Et illud in 8. literis Num. 24 v. 8. Deus eduxit illum de Aegypto cuius fortitudo similis est rhinocerotis. [Note: (7) Fortitudo rara.] cui illud Deut. 33 v. 17. convenit: Cornua rhinocerotis cornua illius, quibus fortitudo extollitur.
SCIURUS
[Gap desc: Greek words]
ab umbra caudae dictus, magnitudine glitis, priores pedes, velut manus, adhibet excorticandis nucibus aliisque usibus, [Note: (8) Idoneum pluribus.] Cauda quasilli instar, in sole pro umbra, in transiliendis arboribus pro ala, in tranandis dum cortici insistit, aquis, pro velo est. [Note: (9) Idoneum pluribus.] Cavernam, non unius aditus, qua parte ventus ingruit, sensu praecoci obturat, reclusa altera. [Note: (10) Providus.] ut notat Plinius lib. 8. cap. 38.
SIMIUS et Simia Cercopitheco (de quo supra) cognatum animal
[Gap desc: Greek word]
graece dictum, facie, manibus, mammisque ac toto corpore hominem pene referens. [Note: (11) Turpis homo.] quamquam et hirta sit polle, et forma varium Petulans ac mimicum animal, quid quid ab homine videt fieri, imitatur. [Note: (12) Mimus] Quare et venatores hac potissimum arte fallunt. Nam ut Aelian. l. 17. c. 24. sub iis quibus sciunt arboribus versari, aut pedicas induunt: aut aqua lavant faciem, viscosa mox aqua substituta, quibus discedentibus cum simiae easdem imponunt
pedicas, mox haerent nexibus implicitae, [Note: (1) Exempla fallunt.] vel cum faciem visco lavant, pili palpebraeque cohaerescunt, et sic captae excaecataeque intercipiuntur. [Note: (2) Fucus et decor male quaesitus] vel etiam ad obiecta descendunt specula in quibus se suamque formam, hebescente sensim visu, avide contemplatae occupantur. [Note: (3) Complacentia sui stulta.] Facile cicurantur, et colludere hominibus, praesertim infantibus gaudent, [Note: (4) Innocentia delectat.] in novilunio semper laetiores, tristiores in interlunio. [Note: (5) Stultus ut luna.] Actiones hominum graviores etiam exprimit, ut Aelian. l. 5. c. 26. vidisse se memorat simiam, quae aurigae munus obiter, habenasque equi nunc adduceret, nunc remitteret, fla gello etiam impelleret. [Note: (6) Rector insolens.] Et Schottus l 8. c. 71. se spectasse refert simium pueri more vestitum, equo insidentem, unaque ex freno manu regenten) equum, altera transeuntibus honoris causa pileum deponentem [Note: (7) Prudentiae aetate maior.] Astutum simiae factum in aula Iulii II. Papae refert Maiol. colloq. 7. quae cum castaneas prunis sepultas vellet eruere, cattum vicinum amplexa, eius pedibus, frustra obluctantis etb eiulantis arreptis eruit, ut suis parceret. [Note: (8) Potentior imbecilles premit.] Mirifice catulos amant, amplexanturque, et ostentant, ceu rem pulcherrimam aliis, a quibus vicissim sic gaudent tractari. [Note: (9) Pulchrum cuique suum est.] Cum geminas plerumque pariant, ita alteram mater amat, quod observat Pier. l. 6. c. 17. ut alterius obliviscatur, adeoque videatur odisse: illam vero saepius morose inter brachia amplexando enecet, [Note: (10) Indulgentia natos perdit.] quo amisso, ad alterius curam revertitur. Gaudent combibonibus, ipsaeque ad ebrietatem vinum hauriunt, qua arte etiam captari solent. [Note: (11) Ebrietas noxia.] Collusores quandoque, ad feritatem reversae, male tractant, puerosque ac canes strangulant. [Note: (12) Familiaritas nimia perdit.] Caudatae apud Brasilos fortissimae sunt. In Zeilan insula olim Indigenae simiae dentem pro Numine observarunt. Unde Rex Pegu Lusitanis pro redimendo simiae dente centies mille aureos obtulisse fertur. [Note: (13) Impensae stultae.] ut Maiol. l. c. ex hist. Sinensi.
Figuris copiose famulatur. Nam in proverbiis varia hinc sunt, ut in illos qui turpem rem amant ipsi turpes. Simia simiae pulcherrima est [Note: (14) Simile simili.] in parum dignos honore, Simia in purpura, vel simia est simia, etiamsi
aurea gestet insignia [Note: (1) Habitus Regem non facit.] velin deformem cultu meretricio ornatum: Simia fucata. [Note: (2) Deformis ornata.] vel in vafrum, non facile captandum: simia non capitur laqueo. (3) vel in ridiculum barbata simia. [Note: (4) Ridiculus.] vel in despectae vitae, generis, aut formae homines: simiarum pulcher, ima deformis, vel in mimum hominem puerumve: simia est. vel in impudentem, tergum simie, [Note: (5) Impudens.] quod nudum exhibet. In 5. literis pauca de his nisi quod 3 Reg. 10. v. 22. Salomoni ex India allatae sint, cum pavis, adulatorum et superborum in aula ideae.
SPHINX, inter simiarum genera, animal superiori patre hominem referens, glabro, et mammis candidis tum escente, pectore, dorso hispido, cauda nigri coloris oblonga, [Note: (6) Ambigua, aenigmatica, obscura res.] apud Troglodytas Aethiopes nasci solitum, quod Pier. in Hierogl. l. 6. c. 11. se apud Gallum circulatorem, incessu saltuque exercitatum vidisse memorat. Hoc templis Aegyptiorum praefigi solitum, sacra mysteria obscura esse arcanaque debere indicabat. Ob quam notam Augustus literas suas obsignare sphingis imagine solebat, [Note: (7) Secretae Principum consilia sint.] ut arcana silenda esse moneret. Donec, cavillantibus nonnullis, quod aenigmata scriberet. Alexandri imagine codicillos insigniret, [Note: (8) Exempla fortes iuvant.] ut Sueton. in Augusto. Rex Aegypti Amasis sphingi e marmore simulacrum tantum erexit, ut solius capitis per frontem ambitus centum duos pedes complecteretur, longitudo esset pedum 143. ut Plin. habet. l. 36. c. 2. in qua ipse Amasis sepultus latere creditur, [Note: (9) Mortis secretum.] estque ante pyramidem altissimam collocata, in qua erigenda 60. milia hominum annis viginti laborasse feruntur. [Note: (10) Immortalitatis cura.] De sphinge et Oedipo nota fabula est.
SU, iuxta Nieremb. l. 7. c. 74. animal Indicum apud Patagones, est leonino capite, sed per mentum genasque barbato, et humanae, praeter rictum oris, utcumque faciei simili: lato pectore, sed arctis cum ventre lumbis, cauda oblonga et villosa sciuri; sub qua, dum venatores fugit, catulos dorso suo insidentes tegit. [Note: (11) Paterna prolis cura.] Figuram Schottus p. 1088. exhibet. In foveas cespitibus tactas adactum praecepsque, dum captum se videt, prae [Note: (12) Ira inconsulta.] rabie et generositate catulos obtruncat. (14) moxque
horribili rugitu oppugnantes territae, cassisque rictibus (ut ferocissimum est) petit: [Note: (1) Furor irritus.] dones sagittis pressum succumbat, et pellem eximii roboris in praedam cedar. Ceterum, ut filios alit et portat; ita iam senio languens ab eis ali portarique memoratur: Eximio mutuae pietatis exemplo [Note: (2) Pietas paterna et vicissim filialis.]
SUS animalium maxime brutum, ut Plin. l. 8 c. 51 cui animam pro sale datam autument. Bis in anno parit, quatuor mensium foetu gravidum, vicenos quandoque parit, alendo vix par, cum totidem ubera requirat, ut lactet. [Note: (3) Fecunditas.] Proprium aliquando foetum devorat. [Note: (4) Impietas in proles] Morbis anginae strumaeque inprimis obnoxium, ad viginti annos vivit Amisso oculo citius extingui credunt. [Note: (5) Caecitas gravis.] Obliquum caput in incessu, et cruor in radice fetae dorso evulsae, est valetudinis afficta nota. Immundum Iudaeis animal, ideoque in cibis quoque prohibitum. [Note: (6) Immunditia cavenda.] Sordium, cum esu, tum volutabro delectatur. Sexaginta diebus pinguescit, sed magis, si a triduana inedia saginationem ordiaris, [Note: (7) Abstinentia utilis.] Iuvabit castrari, etiam feminas. [Note: (8) Castitas prodest.] M. Apicius carica fico saginabat, satiarumque mulsi potu necabat. [Note: (9) Delitiae mortiferae.] In deliciis Romanis fuit, ob ferculorum, quae hinc essent, varietatem: ideoque censoriis tabulis proscripta a coenis abdomina, glandia, vulvae, testiculi, syncipitia verrina. [Note: (10) Temperantia.] Pernas Germani aestimant, et in apris, caput aprugnum. [Note: (11) Epulae] Solidum aprum Romanorum epulis primus intulisse fertur P. Servil. Rullus, ut hic notat Plin. In Macedonia Sues mutas esse Aelian. l. 3. c. 34 tradit. Cornutas [Note: (12) Arma stultorum.] in Aethiopia l. 5. c. 28. et quadricornes quidem l. 17 c. 10. Apros vero in Perside reperiri docet Marc. Polus l. 1. c. 214 Spinis crinitos, quas in venatores canesque persequentes eminus iaculentur [Note: (13) Defensio iusta.] ut averrant. Vide Maiol. Col. 7. et supra de Apris plura.
Pierius de Porco lib. 9. cap 1. addit. Aegyptios sacerdotes summe aversatos, quod animal turpe sit, ac luna deficiente eorum corpora vitientur, quique las eius biberint putida scabie lepraque inficiantur. [Note: (14) Leprosi.] Et c. 3. ait, hinc Elephanti quoque maxime invisum animal esse, [Note: (15) ignavi fortibus invisi.] ut Antipater hac arte a Megarensibus profligatus
sit, quod sues pice illicitas, iniectoque pilis igne inflammatos in ipsius elephantes immiserint. Leo etiam congredientem sibi porcum erectis setis horreat [Note: (1)Fortis ignavum fugiens.] c. 4. Hinc et Aegyptii si suem tetigissent, cum ipsis ad flumen vestibus expiandi [Note: (2) Poenitentia.] abibant. c 9. Ad detestationem quoque Menis Regis sui, qui populum ad luxum luxuriamque traduxerat. illi columnam Thebis erexerunt, cum effigie [Note: (3) Degener et luxuriosus] porci. c. 13. Coluerunt tamen Aegyptii porcum inter monstra cetera, tanquam symbolum et Numen tenebrarum: [Note: (4) Ventri dediti.] quod depressos humo oculos habeat, neque ad caelum, nisi cum stupore, elevet. c. 23. Quin et Romani in labatis et clypeis hoc signum praetulere. Nec solum laborantes insania porcum mactare soliti, [Note: (5) Insaniam relinquere.] verum et nuptias inituri, suem mactabant Veneri. [Note: (6) Amores vagos de serere.] et confecto bello inituri pacis federa mactabant porcam, iuramento super hanc fidei praestandae concepto [Note: (7) Pacis federa,] Vide Pier. in Hier. l. 9.
Figuris pluribus iam pridem hoc animal adhibitum. Ita crassus inhabilisque homo Sus pinguis [Note: (8) Inhabilis.] dicitur, quod hi aliquando ita pinguescant, ut moveri vix possint, et ut notavit Plin. sorices in eorum tergo nidulentur. [Note: (9) Sordidus.] In hominem non tantum voracem seu gulosum, sed etiam spurciloquum convenit, Os porci [Note: (10) Gulosus et turpiloquus.] quemadmodum Sargium Rom. patrio nomine, non vitio morum, dictum fuisse Pier. l. 9. c. 9. memorat, ideoque cum in Pontificem lectus esset, nomen permutasse. Sed Boeotii quod ventri gulaeque dediti essent, Porci cognominati sunt. Unde in proverbium de eiusmodi hominibus abiit, Sui Boeotica. De homine vero rudi indoctoque. qui peritiores se instruere praesumit Sus Minervam [Note: (11) Rudis peritum instruens] dicitur. De luxurioso Sus in volutabro luti. [Note: (12) Luxuriosus.] De inepte agente, sus saltat. [Note: (13) Ineptus.] De homine post mortem aliis utili, sus mortua prodest [Note: (14) Utilis mors.] de pravi ingenii homine honesta tractanti. Sus inter rosas. [Note: (15) Inconvenientia.] de crasso, vel sordido in consulte agenti, Sus non ruminat [Note: (16) Inconsultus.] Talia autem animalia in S. Literis immunda sunt. In calumniatorem invidum, vel ob scelera plexum Sus Saliminea, quibus, si de struxissent segetes, excutiebantur dentes [Note: (17) Calum niator punitus.] ut Aelian. l. 5. c. 45. In S. Literis modo Porci
immundos Lev. 11. et Mat. 7 v. 6. peccatores [Note: (1) Peccator] modo praevaricatores legis divinae Isa. 65 v. 4 modo Iudaeos, [Note: (2) Iudaeus.] secundum Lupert. c. 7 super Matth. vel haeretici, ut Hilat in Matt 8. ut sunt porci in quos coniecti Daemones [Note: (3) Haeretici.] modo ipsos Daemones [Note: (4) Daemones.] iuxta Hier. quod hi locis immundis, ut sues, delectentur.
TALPA muribus grandioribus similis, at suillo rostro, quo terram effodit, oculis, sed absque luce, visuque praeditum animal [Note: (5) Caecitas avari.] ideoque terrae ac tenebris addictum, acurissimi tamen auditus, quo remotissima etiam explorat. [Note: (6) Attentio avari.] Persuasum olim divinaturum absentia futuraque, quisquis cor eorum recens palpitansque devorasset. [Note: (7) Propheta] Exempto etiam vivis dente. si admoveatur dentibus hominis doloriferis, prodesse, [Note: (8) Simile simili.] ut Plin. l. 30. c. 3. Quibus ex l 8. c, 29 addit. ex M. Varrone suffossum a Talpis in Italia oppidum, ut a cuniculis, in Hispania. Aranis civitatem in Gallia pulsam: a locustis in Africa. Ex Gyaro Cycladum insola incolas. a muribus fugatos: in Italia Amyclas a serpentibus deletas [Note: (9) Minima non negligenda] etc. In figuris et adagis est Talpa caecior: in hominem stupidum, et ignorantem. [Note: (10) Ignorans. Stupidus.] Sed illi caecissimi de quibus Isai. c. 2. v. 20. quod adorarint talpas et vespertiliones [Note: (11) Sectarius.] quales sunt qui sequuntur gentiles et haereticos.
DAMANDRUA in Brasilia est animal canis magnitudine, sed brevitate et crassitie anteriorum crurium tardius, his tamen fortissimis, sedendo in tergo contra invadentes pugnat. [Note: (12) Defensio iusta.] Setosum est, adeoque duro tergore, ut, sagittis vix penetretur. [Note: (13) Parientia sustinet.] Oblongo collo, et exiguo est capite, in quo illi os, sine hiatu, rotundum instar annuli: unde linguam, velut e vagina gladium, ad trium depromit pedum longitudinem, qua in formicarum latibula inserta, dum imprudens adhaerescit formicarum exercitus, mox eductus in cibum servit. [Note: (14) Credulitas noxia. gula et lingua fallax.] Ita Iosephus ex Brasilia an. 1560.
TARANDUS bovis magnitudine, asini colore, caput maius cervino, nec absimile, cornua ramosa, ungula bifida, villus ursorum, tergus durissimum. [Note: (15) Obscurum genus,] Illud mirum, quod timore proditionis, arborum, fruticum,
florum, omniumque ubi later colorem locorum, ipsis etiam villis induat, [Note: (1) Adulator.] quod idem Lycaon apud Indos iubata cervice facere dicitur. Ceterum Thoes, quod luporum est genus habitum, non colorem mutant, hirti in hieme aestate nudi [Note: (2) Servire tempori.] Haec Plinius tradit l. 8. c. 34. ut et Arist. de admir. c. 29. Aelian. l. 2 c. 16.
TAXUS, qui et Meles dicitur, fele maior, sed infra vulpem, ad cuius tamen naturam accedit, villosa et rigida pelle, colore ex nigro alboque permixto est [Note: (3) Vafricies] Cuniculis, anseribus, pullis, avibusque insidiatur [Note: (4) Gula delicata.] frequens in alpibus Mira arte latibulum conficiunt plurium opera, unumque ignavum in dorso prosternunt, [Note: (5) Labor coactus.] et egesta humo onerant, morque per pedes apprehensum mordicus extrahunt [Note: (6) Servitus vilis.] ut Olaus l 18. c. 18 Hac arte quan doque tantum vice unica palearum foliorumque in caveam inferunt lecto sternendo, quantum homo sub brachio ferre nequeat. Cum ob pedum brevitatem canes aliasque bestias effugere nequeat, resupinus iisdem dentibus pedibusque repugnat. [Note: (7) Defensio iusta.] Vulpes inimica, ut noceat, latibula excrementis conspurcat, ac foetore replet, ut sordium odio alio migrare cogat. [Note: (8) Invidia: Infamia.] Excaecatus senio in fovea remanet, atque aliorum ope nutritur. [Note: (9) Pietatis obsequium] Brumali tempore si victus deficiar, inedia et somno pinguescit. [Note: (10) Abstinentia utilis.] adipe tamen, ut crescente luna augetur, ita decrescente imminuitur. [Note: (11) Inconstantia.] Si in montibus venator in ster, pedibus caput obvolvens sese agit praecipitem. [Note: (12) Electio minoris mali.] Vide Schottum l 8. c. 74.
TIGRIS leporarii canis magnitudine collo tamen breviore, maculosa pelle, dentibus unguibusque magis acutis, oculis igneis, facile omnium ferarum velocissima audacissimaque: cum quodvis animal, etiam elephantes, ausit aggredi [Note: (13) Audacia.] boves mulosque impacto in cervicem pede sternit. [Note: (14) Robur.] Hominibus aeque infestum, quamvis in occidentali India Hispanis parcere, opprimere Indos, in provincia Bambae albos homines non tangere, nigros enecare, [Note: (15) Discretio. Personarum acceptio.] Linschottanus in Itiner. tradiderit, Cum quibusdam quoque canibus misceri compertum est. [Note: (16) Torus illegitimus] Bubalorum fimo pellitur [Note: (17) Horror Peccati.] et ad tympani sonum insaniens seipsum quoque discerpit [Note: (18) Furor insanus.] Mas prolium curam
non gerit, sed femina, quae fecunda est plurium mater [Note: (1) Mater prolu amantior.] Unde Venatores absentibus foetus omnes auferunt, seque in equos coniciunt, quos si redux tigris ablatos consectetur, unum venator abicit, quem illa rapidissimo ad specum cursu referens. mox iterum a tergo instat, dum venator alio rursum abiecto sensim se in navim, aut tutum subducat. [Note: (2) Velocitas ingens.] Ita Plin. l. 8. c. 18. Eandem obiecto teneri per viam speculo, in quo suam imaginem pro catulo prenset, [Note: (3) Amor sui.] docet D. Ambros. l. 6. Hex. c. 6. et Albertus M Tigres brasilae cum impastae sunt, viribus acres, velocissimaeque, iam pastae adeo ignavae, a Maffei l. 2. rerum Ind feruntur, ut a gregarus canibus vinci fugarique soleant. [Note: (4) Gula gravat.] Nierembergius hanc feram baculo circa tenes caesam vinci facilius frangique tradit. [Note: (5) Ferocia fracta.] Tigridem in cavea mansuefactam primus omnium Romae Augustus exhibuisse fertur.
Figura tam apud sacros, quam profanos scriptores est velocitatis, ferociaeque, et Iob. 4. v. 11 cupiditatem quoque humanam significare videtur, [Note: (6) Cupiditas.] quae abstinentia premitur.
URUS Bisons, ac Bubalus, de Boum, sive Taurorum silvestrium specie est, quamquam a quibusdam confundantur, rectius ab aliis distinguuntur. In Scythia dicit Plin l. 8. c. 15. iubatos esse bisontes, et Uros sine iubis, excellenti vi ac velocitate, bubalos vero in Africa vituli, aut cervi potius, similitudine, Uros Alber M. l. 22 dean. tradit tantum in cornibus et cervice possidere vim; ut equum cum equite arreptum in sublime mittat rursusque exceptum cornibus ventilet. [Note: (7) Fortitudo.] Surius in comment. ad an. 1501 tradit bisontes iubatos, barbarosque, brevi capite, pilis moschum redolere, adeoque productis in fronte lata cornibus esse, [Note: (8) Iratus, impudens.] ut tres iis insidere homines facile possint. Vide supra de Bove et Bonaso quem Albertus M. loc. cit. Zumbram appellare videtur, cui trium cubitorum cornua sint, quibus uti Urus equirem, velut pilam iactet; [Note: (9) Pugnator robustus.] stercore vero eiecto crepituque ventris, canes ac venatores sese insequentes obstupefaciat. [Note: (10) Impudentia.] Vide Maio. coll. 7. ubi Urorum cornua regiis meniis poculisque adhiberi solita tradit. [Note: (11) Humilitas exaltata.]
URSUS cane villatico maior, pelle spissa pilosaque, posterioribus saepe incedere pedibus ac prioribus manuum instar uti solitus, hiemis initio cum ursa humano more iungitur, ac deinde separatis in latebris continenter agit, [Note: (1) Castitas.] dum ursa pepererit. Venere tantum prolis causa utendum ratus. Parit die tricesimo, et ut plurimum quinos, sed informes tantum massas, in quibus nec oculi, nec pili, sed soli ungues eminent, quos tamen lambendo sensim figurat [Note: (2) Informis formatius.] illosque tanquam volucris ova in sinu, pectori admotos, fovet [Note: (3) Suum evique pulchrum.] Specus si desint, ramorum fruticumque congerie aedificant impenetrabiles imbribus. In quibus hieme quatuordecim diebus gravissimo veterno sopiti, [Note: (4) Torpor,] unde nec vulneribus quidem excitantur, pinguescunt: adipe contra defluvium capillorum aliosque morbos idoneo. Ab his diebus residunt, et priorum pedum suctu vivunt. [Note: (5) Abstinentia.] Memorant et carnes eo tempore ursorum coctas si asserventur increscere. Oculi eorum hebetantur crebro, qua maxime causa favos appetunt [Note: (6) Medicina.] ut apes, vulnerato ore, hanc misso sanguine levent gravedinem. Invalidum Ursis caput est, ideoque ex montibus arboribusque se praecipitaturi obtendunt pedes capiti [Note: (7) Cautela.] colaphoque nonnumquam infracto exanimantur. [Note: (8) Infirmum caput.] Arborem quam conversi petunt, aversi descendunt. Tauros, ex ore cornibusque eorum, pedibus omnibus, suspensi, fatigant pondere, solerti stultitia. [Note: (9) Industria vincit.] Haec Plin. l. 8. c. 36. tradit. His addit Aristoteles c. 140. de admirandis. Dicunt genus esse quoddam albarum ursarum in Mysia, quae cum Venatores insequuntur, talem emittunt anhelitum, ut canes putrescant [Note: (10) Meretrix.] Si magis cogas, pituitam ex ore fundunt, qua et canum et hominum ora intumescant, adeo ut vel mors, vel caecitas sequatur. [Note: (11) Luxuria excaecans.] Plures eiusmodi ursos eosque praegrandes, qui et in oceano mersi pisces venentur, Olaus l. 18. c. 20. et Albert. M. de urso esse memorat. [Note: (12) Piscator industrius.] Ille etiam c. 27. ad choreas in Lithuania et Russia erudiri, ducique tibiarum cantu, docet [Note: (13) Institutio prodest.] Cap. 14. tradit, apes in Russia silvestres cavas arbores melle implere, cuius cum admodum cupidi raptores ursi sint, rustici clavam ligneam ferreis armatam
cuspidibus affigunt arborum ostio, quam dum amore mellis, capite impacto, amoliuntur, laesi concidunt [Note: (1) Cupiditas plexa.] et dum praedantur, praeda fiunt. Lepidum est quod in sua historia de Moschovitis narrat, rusticum illic ex arbore in illius cavitatem, melle plenam, devolutum, biduo inexplicabili haesisse visco, melle tamen quo renebatur pastum. Cum ursus superveniens, tergo se primum, ut solent, eodem dimisit, quem ut sensit, posterioribus apprehendens villis, rusticus strinxit arctissime, quo ex hac captivitate per validos ungues eluctante, rusticus simul extractus est, urso in fugam effuso. [Note: (2) Periculum evasum.] Nec minus admirandum quod Lud. Richeomus in lib. de Valedict. Animae colloq. 12 narrat, ante decem annos evenisse in Sabaudia Nicodemo Valerio perito Venatori, qui ursam catulis fretam, et ex antro observato obviam, cum irrito sclopi ictu periisset, brachio dextro per illam apprehensus est, sclopo simul e manibus excusso, ut is desperatione plenus, in ferae dorsum, velut eques insiliret, eique, prehensis villis, incumbens, caput subinde mordacibus dentibus peteret. [Note: (3) Audaciae salubris.] Quare fera per avia deviaque montium fusa, vectorem denique praecipitio aliquo elisura videbatur Hinc sensim per latus devolutus in terram, cum feram deseruisset procul aufugientem, ipse ad cavernam regressus catulos abstulit [Note: (4) Praeda hostilis.] et ambiguum reliquit, plusne ipse terroris ferae iniecerit, an perpessus sit. Ceterum ursae pro catulis pugnantis [Note: (5) Amor prolis.] furor ingens. Ut periculo catulos eripiat, nonnumquam altero in dorsum reiecto, ubi mordicus se teneat, altero ipsa prehenso dentibus in arborem enititur. [Note: (6) Amor industrius.] Ne vestigiis suis prodatur in cavea, huic propinqua averse incedit, ut egressa, non ingressa videatur. [Note: (7) Fraus licita.] Formicis quoque et cancris inter epulas delectantur, illas iam pinguiores exsertis in cavernas linguis, hos in aquis captant. [Note: (8) Victus cura.] Alias in apum alvearia raptores involant. [Note: (9) Amara primum, post dulcia.] Animal, ubi suum hieme edormivit somnum, nullibi diu quietum. [Note: (10) Torpor excussus.] Vide Aelian. l. 6. Quod vero refert Saxo Gram. rerum Dan. lib. 10. ursum in Suecia ex rapta ad specum virgine hominem genuisse [Note: (11) Coniugium dispar.] qui Ulvo appellatus, ad fraudes instruendas insignis fuerit, nescio an historiis accenseri possit.
Figurate adhiberi variis poterit, ut de itato vitando Mart. l. 6. monet fumantem, ne tu nasum tentaveris ursi [Note: (1) Iracundi vitandi.] In S. literis prov. 17. v. 12. fatuo confidenti in stultitia [Note: (2) Fatuus.] comparatur. Dan. 7. Regno barbaro Persatum. 1. Reg. 17. ursus a Davide laceratus [Note: (3) Synagoga.] est gens Iudaica, sive Synagoga a christo oppressa, ut Hiet hoc loco.
VULPES notum et celebris astutiae animal, egregie caudatum, foetum educat caecum, quem lambendo perficit [Note: (4) Rude initium.] Gravidas ac parturientes rato in venia [Note: (5) Verecundia.] Multa de ingenio doloso illarum memorantur. Olaus de rebus Aquil. l. 18. c. 31. refert ad fallendas in campis aves, aut Gallinarum pullos, velut mortuam se, exserta lingua, prosternere, ut sine metu accedentes improviso occupet. [Note: (6) Dolos cupiditas docet. Venator peritus.] Ita ad cancrorum, pisciumque capturam, sedere in fluminis ripa aiunt demissaque in aquam cauda haerere immotam, dum cancros piscesve adhaerere sentiat, quos repentino caudae ictu in littus eicit. [Note: (7) Piscator solers.] Ita et vesparum avida, ut Aelian. l. 4. c 38. praeter Olaum notat, ad vesparium progressa, eas cauda inserta exagitat, dumque catervatim lacessitae adhaerent, illam in murum, aut arborem impacta, vespis collisis fruitur. [Note: (8) Ultio fallax.] Echinos in arctum constrictos faetenti perfusos lotio, explicant Vulpes, enecantque [Note: (9) Innocens oppressus.] quo eod. propriam caudam perfusam, in ora canum insectantium elidunt, ut impatientes foetoris haereant. [Note: (10) Cupiditas refrenata.] Ad fallendos venatores multiformes habent in cavernas aditus. [Note: (11) Fugae prospicere.] ut avertant lupos, latebris suis scillam, seu marinum coepe, (cuius impatientes esse norunt) apponunt. [Note: (12) Munire contra hostem.] Cum leporibus amicitiam lususque simulant, [Note: (13) Amicitia simulata.] ut incautos opprimant. A lupis nonnumquam incautis praedam tollunt. [Note: (14) Raptori raptor invidet.] Maiolus Coll. 7. ex Oderico refert, esse in Orientali India vulpium genus, quod posterioribus pedibus anserinis piscatu vivat [Note: (15) Ad utrumque paratus.] cicurque a piscatoribus ex navi ad captandos pisces emittatur, quos ipsum iam satur ex aquis efferat. Nieremb. vero l. 9. nat. hist, c. 10. lupino apud Indos capite, nec minores multo reperiri fuscas vulpes memorat, quae et feris et hominibus infestae sint; his praesertim a quibus, ob ereptam praedam, iniuriam acceperunt, hos enim cum aliis sui generis adiunctis, multo etiam post tempore persequitur, [Note: (16) Vindictae studium pertinax.] contra vero, si quis in escam quippiam
obtulerit, huic adeo beneficum gratumque se praestat, ut avibus aliisque praedis delatis factum compenset. [Note: (1) Gratitudo.] In Pervano agro pusillae vulpes teterrimi odoris reperiuntur, quae quod sua urina foedarunt, indelebili foetore inquinatum relinquunt. [Note: (2) Peccati fator et macula.] Milvis corvisque inimicae sunt, nec levibus cum illis pugnis saepe defunguntur. [Note: (3) Inimici.] Uti et cum Taxis pugnant, quibus sordibus suis ante cavernas egestis reditum intercludunt, hospitioque migrare cogunt. [Note: (4) Exilium.] Gallina, quae vel rutam sub alis circumferat, vel ex iecore vulpino comederit [Note: (5) Antidotum.] a vulpe immunis esse fertur. Vulpes in Thracia transituras glaciem, observatum est, ut Plin. l. 8. c. 28. tradit, apposita prius ad glaciem aure, [Note: (6) Explorator cautus.] ex aequae fluxu densitatem illius conicere, ut non nisi securae comment. Idem in terra paludosa ex ploranda agere dicuntur, ut Pier. Hierog. l. 13. c. 17. Sed et Olaus l. c. refert, vulpem ubi a canibus circum latrantibus imminere sibi periculum advertit, simulato et ipsam canum latratu, discrimen subterfugere. [Note: (7) Simulatio prudens.] Ubi pulicibus obsidetur, foenum ore captat, seque immergit, sensim aquae, ut pulices retrogressi in foenum denique commigrent.
Figuris copiose servit, praesertim ubi vafrum ingeniosum que facinus describitur. Unde Lysander apud Plut. dicere solitus: Leonis spolio vulpeculae pellem assuendam esse, [Note: (8) Astutia.] hoc est fortitudini astutiam esse iungendam. Ita in cautos dictum vulpes haud facile laqueo capitur. [Note: (9) Circunspectus.] In astutum, qui fraude fortiorem circumvenit, Vulpes bovem agit. [Note: (10) Astutus forten??? vincens.] In agentem vafre cum vafris, cum vulpe vulpinari [Note: (11) Dolum dolo eludere.] novit. Sed et in male olentem olida vulpes [Note: (12) Graveolens.] iactari consuevit. In S. literis cant. 2. vulpes quae demoliuntur vineas [Note: (13) Hereticus Damon. Versipellis.] sunt haeretici (aut etiam Daemones) Ecclesiae Christi insidiantes. Ut et Iud. 14. vulpeculae Sampsonis Matth. 8. Rex versipellis Herodes dicitur vulpes. Vide Lauret. in Silva.
POst terrestria quadrupedum animantia praecipuae fere creatarum rerum volucres sunt, quae in figuratis imaginibus locum reperiunt. Namque prae serpentibus, reptilibus piscibusque, in cognitione atque aestimatione hominum versantur, ut iccirco has minime praetereundas duxerim, sed de plerorumque dotibus strictim hoc loco nobis existimaverim disseren dum.
ACCIPITER ex rapacium avium genere; ut specie, sic mole diversa, sed infra corvum, ex alvo fulvo nigroque colore varius, aduncis unguibus [Note: (1) Rapax.] pectore acuto, oculis vivacibus, perpetuoque mobilibus. [Note: (2) Levis animi.] Maior est mare femina, at semper ad obsequium prompta. [Note: (3) Mulier obsequens.] Salaces sunt, at parum fecundi. [Note: (4) Venus infecunda.] Alii in arboribus, alii in virgultis montium nidificant. Pullos viva praeda ad nidum allata, dimissa, rursumque in oculis capta ad praedam instruunt [Note: (5) Institutio.] ut Albert. M. tradit; ut primum vero ad volatum habiles esse sentiunt, nido protrudunt. [Note: (6) Labor.] Solis obtutu gaudet tanquam aquila, [Note: (7) Nobilis indoles.] altissimoque volatu nubes subit, atque hinc etiam perspicaci visu praedam speculatur. [Note: (8) Perspicacia.] quam pernix summo impetu obruit. Quod si leporem multo se maiorem praedam nondum satis fregerit, [Note: (9) Generositas.] sinistro pede terrae infixo, dextro attinet, oculosque, ut potest, fodicando elidit. [Note: (10) Caecitas inflicta.] Aquilae vulturique etiam resupini in aere, obiectisque cum rostro pedibus animose obnituntur [Note: (11) Animositas.] Siquam sub noctem avem captent, hane postquam fovendo pectori, nocte tota inter ungues admoverunt, mane dimittunt liberam, ac saepius deinde obviae etiam parcunt. [Note: (12) Gratitudo.] ita et turturem imbellem, in noxiamque omnibus, avem si forte ceperint, libertati restituunt. [Note: (13) Clementia.] Humano consortio delectantur: deoque et cicurantur facile, et ad venandum instruuntur,
[Note: (1) Ingenium.] illae praesertim ex hoc genere aves, quas Falcones appellamus, quae longe maiores se ardeas usitato iucundoque Principibus viris spectaculo aggrediuntur, [Note: (2) Generositas.] atque illud inprimis agunt, ut obliquo, et simulato, velut in partem adversam, volatu ferantur in altum, [Note: (3) Simulatio.] superentque ardeam; tum ne sub ea, viscoso ipsius stercore, quod solet eiaculari, perfundantur: [Note: (4) Luxuriae fuga.] tum ut altiores robusto se pectore, unguibusque immittant [Note: (5) Victor ia.] In thracia memorat Plin. l. 10. c. 8. et Aelian. l. 2. c. 42. Accipitres ad homines in silvis et arundinetis aucupantes advolare. cumque illi ad extensa aves retia propellunt, superne imminere, ne in altum sese aves territae efferte audeant, [Note: (6) Suppetiae???] post aucupium vero, partem ab hominibus praedae, cen laboris pretium, accipere, [Note: (7) Merces laboris.] quod si negligas, deinde in aucupio non serviunt
Avium corda non edere Plin. cum Arist. sensit, et forte hinc illud manavit Pythagorae cor ne edito, [Note: (8) Fuga aegritudinis.] cave aegrescas curis immoderatis. Sedecim Accipitrum genera Plin ibid esse tradit: In his, Circum, altero pede claudum; [Note: (9) Nuntius claudus.] qui boni augurii in nuptiali olim et pecuaria re sit habitus: Triorchem, a ternario testium numero. [Note: (10) Salax.] avem salacem, quem Romani buteonem dicunt, familia olim Buteonum inde nuncupata, quod prospero auspicio navi insedisset. [Note: (11) Auspicatum.] Aesalonem vocant, qui hiemis etiam tempore, ceteris disparentibus, apparet, [Note: (12) Amicus fidelis.] Cymindim qui interdiu later, vagatur noctu, quando magis oculatus est, [Note: (13) Lucifuga.] bellumque internecinum gerit cum aquila. Columbae pullique gallinarum iam vix ovis exclusi summe horrent ipsas etiam voces umbrasque accipitrum. [Note: (14) Trepidatio.] Quamquam ille potissimum qui ex hoc genere milvus dicitur, his inprimis mansuetioribus avibus [Note: (15) Hostis fatalis.] insidietur. Mortuos c suis lugete ferunt, terra in oculos defuncti ingesta. [Note: (16) Funebria.] Noctuae, a reliquis avibus infestatae, auxiliari etiam feruntur. [Note: (17) Auxilia desertis.]
Figurate in S. literis adhibetur, sic innovantem se spiritu hominem iure de pinges per accipitrem, qui Iob 37. plumescere quotannis dicitur, alis ad austrum explicatis
[Note: (1) Innovatio mentis.] iuxta illud Colos. 3. Expolientes vos veterem hominem, cum vero idem inter animalia immunda censetur Lev. 12. et Deut. 14. Iuxta Orig. super Luc. hom. 7. Hier. super Iob. raptores et iniustos designat [Note: (2) Impius.] Aegyptiis in hieroglyphicis summa quaeque significabat, ob vigorem inter aves accipiter, ut supra caelos Deum, [Note: (3) Deus.] in caelo solem [Note: (4) Sol.] in homine animum [Note: (5) Animus.] et vitam, in bello victoriam, [Note: (6) Victoria.] inter elementa alis expassis aerem, [Note: (7) Aer.] in officiis librum ore deferens, Sacerdotium, [Note: (8) Sacerdotium.] quod Thebas olim librum de sacris rite procurandis attulisse crederent. Sed de his consule Pier. lib. 21.
ACALANTHIS [(transcriber); sic: AC ANTHIS] parva avis inter spinas carduosque, quibus delectatur, vivens, cantu tamen grata, religiosae ac severae vitae imago est. [Note: (9) Religiosus vita aspera.]
ALAUDA Galerita etiam dicta, quod in capite galerum seu cristam extollere videatur, avis ruricola, aestivali cantu efferri in caelum retrogradu volatu solita, idea agrestis vitae, Deo tamen gratae [Note: (10) Agricola Deo devotus.]
ALCYON sive Alcedo avis est colore caeruleo luteoque vix maior passere, quae suo cum coniuge amore et societate indivulsa sociatur, senem etiam humeris defert, nutritque. [Note: (11) Amor coniugalis.] Pisciculis vescitur ex quorum spinis artificiose nexo viscosoque luto adeo solidum pineae nucis in formam nidum conficit consolidatque, ut ferro diffringi saxoque comminui vix possit, [Note: (12) Opus solidum.] ostiolo ita condito, ut abditum ceteris, avibus, et nec ipso mari pervium, tamquam spongia intranti exeuntique cedat alcyoni. [Note: (13) Solitaria domus. Mundi tumultu inconcussus.] Hiemis initio quod mirum est, quinis quae pariunt o vis insident, faetificantque, mari in litore proximi, diebus quatuordecim. His, ne mare partum turber, veluti devotum quiescit, ideoque hi dies alcyonis vel alcyonides dicti a nautis in observatione sunt. [Note: (14) Tempus opportunum, Tranquillum.] Vide Plin l. 10. c. 32.
ANAS nota avis, alia domestica, alia fera, ore lato, garritu ingrato, [Note: (15) Garrulus.] sordibus inter aquas delectantur. [Note: (16) Turpiloquus.] nare in aquis malunt, quam pedibus incedere.
ANSER nota quoque pennis, et colore avis, istis tam eruditae scriptioni, quam placidae quieti commendata.
Cum pavida sit facile expergiscitur [Note: (1) Vigilantia.] exclamatque, [Note: (2) Pavor] ideoque custoditi capitolii adversus Gallos invasores prae canibus laudem meretur, familiaris homini, Lacydi Philosopho comes perpetuus [Note: (3) Doctum carus.] adhaesisse dicitur, nec noctu nec interdiu ab eo digressa, ut Plin. l. 10. c. 22. Loquaculus tamen, [Note: (4) Loquax] ne aquilis se Taurum montem obsidentibus prodat: rostro lapidem sustinere fertur, [Note: (5) Silentia.] ut lingua impediatur, ut habet Aelian. 1. 5. c. 20. Stomacho calidissimo sunt, ideoque si quietis multa fartilia ingeras brevi pinguescunt. [Note: (6) Digestio bona.] Gaudent herbis, sed oleto suo pratorum vitorem enecant. [Note: (7) Ingratitudo.] Laurum sibi exitialem adversantur. [Note: (8) Odium doctrinae] Cor eorum iecurque olim in deliciis habitum: [Note: (9) Lautitiae.] chenorotes, anserum minorum genus, si Plinio fides est, a Britannis inter Lautiores epulas censentur. Vulpanseres sive chenalopeces, ibidem noti inter silvestres, ventosa, nonnun quam ova pariunt. [Note: (10) Mundi vanitas.] Familiare anseribus Pierius esse notat, non excludere nisi ova propria; [Note: (11) Cura rei propriae.] aliena in eodem etiam genere aspernati- In nullis avibus frequentiora reperiri monstra Albertus M. l. 8. tr. r. c. 6. docuit. Quin et duorum capitum, alarum quatuor, totidemque pedum a se visum memorat, qui geminus quasi anser dorso connexus, alternato pedum usu, nunc parte se altera ferebat, nunc ferebatur. [Note: (12) Sustinere mutuo.] Anser Magellanicus sine alis pinnis coriaceis ut vespertilio, non volat, sed natat. ut Nieremb. lib. 10. c. 2.
APUS avis sine pedibus Indis Monocadiata, id est Dei avis dicta, non apud recentes solum Indicarum rerum scriptores, sed Plin. quoque l 10. c. 39. celebrata, quamquam hic unum tantum earum genus, mari adhaerentium, nidificantiumque in scopulis describat, [Note: (13) Religiosi Deo fixi.] alii, ut Nieremb. l. 10. c. 13. et Guillardinus apud Maiolum coll. 6. aliud Apedum genus perpetuo aere habitantium, [Note: (14) Contemplativa vita.] de quo ex hoc oculato reste aliisque scriptoribus apud Aldro v. l 12. Ornith. c. 21. habemus, avem hanc ob pennarum pulchritudinem avem paradisi appellatam, [Note: (15) Gratiae pulchritudo.] corpusculum enim vix aequale hirundini elegantissimis plumis, maxima parte fulvis aurique splendore lucentibus, tum vero pennis alarum, caudaeque
ex toto emergentis corpore fusco, croceo, coccineo, ruto, aureoque colore mitifica variis ad tantam amplitudinem vestit, [Note: (1) Virtutum ornatus.] ut magnis par avibus videatur, iisque explicatis altissimo supra ventos aere suspensum immotumque haereat. [Note: (2) Passiones superatae.] Ubi mas feminae parienti excludentique ova dorsum substernat, [Note: (3) Sustinere mutuo.] neque ad somnum (quem expassis facile alis librata captat) neque ob pabulum (quod praestare aer aut exhalationes a sole eductae videntur) ad terram umquam se dimittere haec avis comperta est, tantum moriens destituta vitali spiritu contractaque alis, eum aer amplius non sustinet, aut terra, aut mari excipitur, atque ad humana ornamenta, plumatum honore, ex siccato in corpore superstite, tanquam rarum decus transfertur. [Note: (4) Gloria post mortem.] Sunt qui cum Aristotele avibus universe pedes tribuendos censeant, ideoque et Monocodiatas sibi cum pedibus visas affirmant. Sed hi in alio affini avium genere, aberrare videntur, neque tot fidem auctorum labefactare possunt. Egregio haec avis carmine apud Causs in symb. l. 6. describitur ex Gesnero.
AQUILA regina avium, sublimi volatu, habitatione, et virium corporisque formosi excellentia dicitur, [Note: (5) Deus, Caesar. Princeps.] quae licet diversarum specierum sit, illa tamen inprimis excellit, quae ex fusco colore in aureum vergens, hinc Chrysaetos appellatur. Haud dissimili ab accipitre forma est, sed mole grandior, rostroque inprimis atque unguibus validissima, lepores, oves, cervosque etiam, postquam capiti insidens [Note: (6) Diabolus, Mundus.] pulverulentis alis in oculos excussis caecavit, praedatur. Nec cum Dracone pugnam refugit, [Note: (7) Christus.] qui ut aquilae ovis, ita haec vitae insidiatur; sed ancipiri pugnae eventu. Pierius l. 19. c. 7. ait messorem ad fontem pro se suisque hauriendum accessisse, simulque compertam illic aquilam serpente, qui implicabat, falce dissecto, liberasse. [Note: (8) Confessarius.] Cui deinde memor beneficii avis, haustam in urna aquam, quod veneno serpentis infecta esset, excussit: [Note: (9 Auferendo benefacere.] indignanti primum, sed dein de gratiam facti advertenti, postquam socios inde poros videret succumbere. [Note: (10) Abstinentia salutaris.] Sunt ex aquilis quos haliaetos vocant, seu matinas aquilas
quod piscibus captis delectentur, quos acutissimo visu saepe ex rupe procul sepositi in aquis speculantur, [Note: (1) Attentio vigilantia per picaria.] ex quo genere apud Anglos esse ferunt, ut Gesnerus ait, qui unum pedem anserinum habeant, non minus'ad natandum, quam volandum promptas. [Note: (2) Ad utrumque paratus.] Ex aequilis robustissimam esse sentiunt, licet reliquis minorem melanaetum, [Note: (3) Virtus in parvis.] nigram a colore dictam, qua etiam cervos Draconesque invadat. [Note: (4) Generositas.] Quamquam Aelian. l. 2 c. 39. Chrysaetum etiam Tauros insidentem capiti, rostroque unguibus alisque exagitantem, denique praecipitare asserat. [Note: (5) Arte aggredi potentiorem.] Cum omni fere grandiorum avium genere (minoribus plerumque atque inprimis cornice, licet irritante et insultante, [Note: (6) Convitiorum spretor.] spretis) congrediuntur: [Note: (7) Magnanimitas.] non tamen semper victores. Nam et cygni quandoque alarum verbere vites illarum infringere, et polypus piscis secum raptam in aquas aquilam visus est superasse. [Note: (8) Bella periculosa.] Ut nec penuriam facile patitur, nisi cum pullis excubandis inhaeret, quando in maciem declinare fertur [Note: (9) amor prolis.] Nam ut Albert. l. 23. refert, in unico aquilae nido reliquiae annatum 300. anserum centum, leporum 40. et piscium paene innumerabilium reperta sunt. [Note: (10) Praela ingens.] Ceterum, ut primo ex alto impetu praedam opprimant, curae est, in avibus praesertim pugnacibus. [Note: (11) Hostilis impetus.] Nam si falconem praetervecta fuerit iam inferior aquila, ab hoc vindice impetetur, uti Scaliger Exer. 231. in fugam ab eodem actam meminit. [Note: (12) Fortuna Belli anceps] Testudines, quas ut remedium captare feruntur, ex alto in saxa illisas confringunt. [Note: (13) Inventio prudens.] quo casu Aeschilus Poeta calvo capite saxum referens, per aquilam est interemptus. [Note: (14) Mors improvisa.] ut hoc loco l. 10. c. 3. Plin. Mirum vero quod ex connata antipathia aquilarum pennae cum aliis volucrum pennis iunctae has consumant. [Note: (15) Inimicitia capitalis, Invidia Societas imparium.] Pullos, quos vix ternos, plerumque binos excludunt, aquilae, ad solem pleraeque explorare feruntur, et nido proturbare, [Note: (16) Haeretici, lucifuga.] qui hunc nictantibus aut lacrimantibus oculis intuentur, tanquam illegitimos. [Note: (17) Illegitimi, degeneres Expositii.] Rudes, agnis leporibusque semivivis oblatis, ad venationem instituunt: [Note: (18) Exemplo docere.] adultos non solum nido, verum et regione sua propellunt; ut alibi ex venatu sua vivant industriam.
[Note: (1) Labore vivendum.] quos immaturos Chrysaetus pullos abicit, ho: ossifraga (a frangendis, et votandis ossibus dicta) inter aquilas paulo minor humaniorque exceptos educat, [Note: (2) Misericors.] quod et ipsa oculis laesis obscurisque solem non ferat. [Note: (3) Compatiens.] Vide Arist l. 9. c 34. Basil in Hex. l. 8. Et hoc novum quod apud Aldrov l. 2. Ornithol. Avicenna refert, ossifragam cum vipera pugnate visam, ad herbam soncho similem se identidem recepisse. [Note: (4) Refugium praesens.] Cumque herbam non nemo observator sustulisset, redeuntem avem herba non reperta periisse, [Note: (5) Praesidium ereptum.] Magis celebre est, quod aquila senescens incurvato nimium rostro ad cibum capiendum in habilis fame pereat. [Note: (6) Senectus gravis.] nisi praeoccupans, ut Divus Augustin. notatin Psal. 102. ad verba renovabitur ut aquila: aliso ad rupem rostro cibis illud capiendis reficiat; Sed et pennis excussis, resumptisque, ad iuventutem innovari [Note: (7) Paenitentia innovans.] ex Alberto M. l 23. aliisque discimus, qui ait senescentem et plumis gravatam summo in altum conatu tendere, dum laxatis calore et concussione pennis, deorsum rursus in gelidum delabatur fontem. [Note: (8) Lacrimae et contritio.] ubi vegetata sensim novas pennas induat, iuxta illud Isa. 4. mutabunt fortitudinem assument penna: ut aquilae. Pierius ex Eucherio l. 29. c. 16 addit. iam implumes a pullis ad nidum relatas pasci, [Note: (9) Filiorum pietas.] dum pennis rursum succrescentibus iuventam recipiant. Quod si in cornices et psittacos adhuc imbecillis incidat: ab his deplumatur gregatim impetentibus [Note: (10) Multitudo obruit.] Sed robustior ultionem ab his reposcit, [Note: (11) Ultio opportuna.] ut Alb. l: 8. c. 2. Plura de Aquilis earumque varietate Aldrov l. c. et Gesnerus et Schottus l. 9. Illud quod hic c. 8. ibidem refert auctorum fide appono Mar. Paulus Venetus in Madagascar Insulae descriptione, avem illic aquilinam Rusch. dictam, reperiri asserit, quae tantae molis vitiumque sit, ut elephantem in sublime raptum solo illidat, atque in praedam auferat, pennasque habeat octo passus longas. [Note: (12) Pugna gigantum.] Cui congruit quod ex Gesneri l. 3. Schottus memorat, in silva Germaniae inter Misenam Drestamque an. 1550. repertum nidum, per tres quercus, ex magnis arborum ramis, extensum, in quo tres in venti pulli avium, quorum alae septem ulnarum fuerint, crura Leoninis maiora, ungues
non impares, [Note: (1) Gigantum soboles.] vitulorum illic atque ovium reperta coria, et hinnulum adhuc recentem. [Note: (2) Spolia opima.] Minus habet admirationis quod Arist l. 9. c 33 ait, in Scythia Otidis non magnae, sed pigrae avis similes aquilas repetiti, quae gemina ex se ova, in vulpina, aut Leporina pelle suspensa, haud procul dissita custodiunt, dum a sole fota excludantur. [Note: (3) Neglectus prolis.] Lepida est gemmarum apud eosdem per aquilas captura, ut Nier. l. 10. c. 79. nam super Hyacinthos in abditis cavernis latentes crudas abiciunt carnes, quas cum aquilae ex rupibus ad volantes efferunt, simul gemmas adhaerentes educunt. [Note: (4) Do ut des. Remuneratio.]
Figuris copiose aquila servit. Hinc adagia, ut in grandia sectantem, aquila non capit muscas. [Note: (5) Ambire ardua.] in sublimen et praecellentem, aquila in nubibus. [Note: (6) Excellens.] aut sublimia frustra appetentem: Aquilam in nubibus petit [Note: (7) Ambitio stulta.] aut dissimilia comparantem, aquilam noctuae comparas. [Note: (8) Lacessere fortiorem.] aut imparem provocantem, Cornix aquilam: aut peritiorem se instruentem. aquilam volare doces: vel aquilam testudo ducit. [Note: (9) Instruere peritiorem.] aut senem vegetum, aquilae senecta, [Note: (10) Senectae aquilae.] corydi (vilissimae avis) iuventa praestat. Per hanc porro, tanquam avium Principem, sum ma quaeque in rebus humanis significantur, Hinc sublimis divinitatis Christi interpres D. Ioannes Evang. per Aquilam. Imperatores quoque Rom. et in apotheosi olim felices morientium animae, per emissam a pyra succensa [Note: (11) Mors, sanctorum] in exequiis aquilam designatae. Nilum quoque fluviorum celeberrimum sub Aquilae signo [Note: (12) Nilus.] Aegyptii figurabant. Romani orbis Dominatores in sua quoque vexilla [Note: (13) Imperium.] transtulere. Felicisque semper auspicii in rebus agendis habitum, vidisse aquilam, [Note: (14) Felix eventus. victoriae.] victoriae saepius eventurae indicium. In S. literis Deus illi comparatur, qui sicut aquila provocat ad volandum pullos suos, portans eos in humeris. Deut 32. Christus qui, ut aquila contra Draconem pugnans suos expassis alis protegit, Ierm. 48. 40. Ioannes Evang. Ezech. l. 10. Iusti et paenitentes Is 40. 31. qui assumunt pennas ut aquilae. Sic aquila volans ad rapiendum Diabolum Iob. 39. 30. Tyrannos item Euech. 17. et Dan. 7. Vide Silvam Laureti.
ARDEA Graecis
[Gap desc: Greek word]
oblongo rostro, collo,
pedibusque, cum Falcone exitiali plerumque congressu pugnare solita, cum is superior evasit; [Note: (1) Pugna imparium dispar.] nisi asture rostro sub alis obrecto, obiectoque irruentem excipiat confodiatque, [Note: (2) Armis occultis petere.] quo casu nonnumquam et ipsa impetu prostrata; cum hoste occumbente cadit. [Note: (3) Occumbere cum hoste.] Piscium captura delectatur, anguillas nonnumquam integras deglutiens, et cum restis suis ostreas devorans. [Note: (4) Gula.] Piscaturi cavent, ne umbra in aquas cadens pisces avertat. [Note: (5) Caute aggredi.] Nidore pedum, grato piscibus, eosdem in litore stantes trahunt. [Note: (6) Odor fallax.] Et piscatores ardearum pinguedine solent allicere In silvis ad loca paludosa nidificant, et cornicum societate gaudent, [Note: (7) Garrulis adhaerere.] tum etiam cohabitatione mutua. [Note: (8) Societas parium.] Unde Principes viri in aptis aucupio locis fovent: ut Elector Coloniensis Brulis haud procul a Rheno, in clauso muris nemore. Ad coitum fu so ex oculis sanguine. Pierius l. 23. c. 42. non sine argumento doloris accedere, [Note: (10) Dolor voluptati mixtus.] memorat. Tempestatem futuram volatu supra nubes elato vitare comperta est. [Note: (11) Deo adhaerens mundum vincit.] Plinius l. 10. C. 60. tria ardearum genera censet Leucon albam, asteriam ab astrorum colore, et Pellon. Asteria humanae vocis docilis in Aegypto frequentior. [Note: (9) Venus exhaurit.] Albertus M. Astures nuncupat, aitque senes iam caecosque a iunioribus nutriri [Note: (12) Senibus succurrendum.]
ASIO, sive Otus, inter noctuas et bubones media, colore plumbeo auribus plumeis eminentibus, [Note: (13) Contemptus auditor.] unde et nomen trahit: imitatrix ac parasita est avis, [Note: (14) Imitator ridiculus.] ut Plin. l. 10. c. 23. capitur saltatione quadam ridicula [Note: (15) Saltu caepi.] quam scopam vocant. Ceterum contempta avis est, nec valde dissimilis eis, quas cornutas vocant. [Note: (16) Stultus.] Quales Maiolus in Moluccis et Aethiopa Coll. 6. reperiri tradit, et illic quidem bicornes, hic unicornes [Note: (17) Coniugium infame.] ut de his Aelian. l. 17. c 10.
ATTAGEN. seu Attagena, avis est Asiatica, inter cibos maxime celebrata, praesertim quae in Ionia est. [Note: (18) Lautitiae.] pictis decora pennis, sono vocis nomen suum decantante, [Note: (19) Ialaus propria.] ut habet Aelian. lib. 4. cap 42. Capta tamen obmutescit. [Note: (20) Non fateri crimen.]
BERNICLA, quam alii Barliatham, Brantam, vel
Clakim aliisque nominibus appellant; anseris specie in Britannicis insulis, quas Orcades vel Hebrides vocant, tum in Scotiae et Hiberniae litoribus videtur: quam ex putrefactis arborum, illo in mari, lignis, fructibus, foliisque, tum etiam conchis quibusdam prodire, [Note: (1) Partu: virgineus.] gravissimi, pluresque occulari auctores testantur, ut qui his omnibus fidem derogat, fidem non mereatur; cum et serpentes et mures nasci ex eiusmodi rebus putrefactis constet. Quamquam natas, deinde ex ovis genus suum propagare posse non sit diffitendum. Quod vero alibi locorum haec metamorphosis incomperta sit, lignorum simul matisque, in hunc partum illic solum conspirantis, naturae erit tribuendum. Vide Gesnerum lib. 3. Aldrov. lib. 19. Ornit. c. 23. Sic Boethius in descript. Scotiae, illic lignum trabale extractum mari, divisumque serra, plures exhibuisse aves iam plumis indutas, memorat, alias adhuc inplumes, alias primum ex ligno putrefacto verminantes. [Note: (2) Perfici sensim.] Idem algae marinae agnatas conchas, [Note: (3) Conceptus virgineus.] in iisque apertis, aves reperit. Vincent. Belluac. nat. hist. l. 16. c. 40. tradit eiusmodi ligna crassum ex se visci instar emittere humorem, ex quo aves sensim formentur, ultimo ex rostris suspensae, [Note: (4) Oris cura.] donec iam maturae decidant. Id vero Iacob. Aconen sis in hist. Orient etiam in ceteris arboribus, super ripas maris, evenire memorat. Olaus Mag. l. 19. hist. septentr. c. 9. ait, in Orcadibus ex fructibus arboris cuiusdam in oceanum deciduis has volucres subnasci. [Note: (5) Operum meritum ex Christo.] idemque Munsterus l. 2. Cosmog tradit. Hae cum in aquis potissimum ex captis vivant piscibus, in quadragesima olim mensis adhibiti: [Note: (6) Ambiguae mentis homo.] donec in concilio Laterano Innocentius III. prohibuit. Parum vero credibile videtur, quod Vincentius addit, hanc ex arboribus natam avem non habere superflui humoris egestionem. [Note: (7) Immunis a labe originali.] Vide Maiolum Colloq. 6.
BUBO inter nocturnas aves maximus, colore fusco est, grandi capite, [Note: (8) Caput sine cerebro.] quod ultimum nascens ovo exerit, [Note: (9) Praepostera.] orbiculato torvoque vultu, [Note: (10) Melancholicus.] aduncis unguibus quibus, canibus etiam aquilisque meruendus, supino corpore, obnititur [Note: (11) Prostrati pugna.] obscura antra, turres, desertaque loca incolit, [Note: (12) Proscriptus.] infirmo visu solem non
ferens, [Note: (1) Invidus] aut si prodeat infausti ubique ominis, [Note: (2) Infelix] nec tecto, sed obliquo volatu se proripiens. [Note: (3) Haereticus. Inoboediens.] Noctu volans, gemituque ferali insonans. [Note: (4) Funebria.] Muribus cuniculisque vescitur, [Note: (5) Epulae tristes.] omnium ceterarum, dum apparet, avium impetentium scopus. [Note: (6) Infamis] Cinis oculorum illius collyrio mistus ad claritatem hominis oculos expurgare fertur. [Note: (7) Servire aliis, non sibi.] Cor gestatum pugnantes ad praelium animate, [Note: (8) Animosu.] et impositum mammae sinistrae dormientis mulieris efficere, [Note: (9) Secretorum revelatio.] ut secreta prodat, notavit Plin. l. 29. c. 4. n. 40.
Figurate multa signat, ut proditores, fures, haereticos, et quosvis sceleratos noctis aves [Note: (10) Proditor. fur.] cum vero inter immundas sit [Note: (11) Libidinosus.] Lev. 11 recte ibid. glossa notat, libidinosos designari. Ceterum et in proverbiis Bubo canit lusciniae, [Note: (12) Rudis peritum docet] quando rudis peritum docet.
CAPRIMULGUS avis nocturna cuculo minor, merulae haud dispar, at grandior, et magnis in capite oblongo oculis, sed in sole caecis. [Note: (13) Hereticus.] Noctu haec capras mulget, adeoque exhaurit, ut ubera emoriantur, et excaecentur caprae, [Note: (14) Fur, Exactor, Meretrix.] it Plinius lib. 10. cap. 40. voce adeo terribili intonat, ut audientibus horrorem incuriat. [Note: (15) Terror inanis.]
CARDUELIS avicula est capite rubro, alis luteis albo nigroque colore distinctis, quae ex semine carduorum, quo vescitur, [Note: (16) Abstinentia vocem purgat.] nomen trahit. Has Plinius l. 10. c. 42. omnino dociles non voces tantum imitari, verum et ore pedibusque imperata asse qui tradit. [Note: (17) Docilis] Et esse, quae tantillo in corpore boum mugitus reddat. [Note: (18) Mimus.] Taurus ab Arelatensibus dicta, esse quae ab equis herba pabuloque pulsa, velut ulciscens se hinnitum exprimat, [Note: (19) Illudere, XXVI.] Anthus, forte a cardui flore, nuncupata.
CATARACTA Plin. l. c. 44. avis est fulicae similis, in Apuliae vicina Insula frequens, ubi ob Diomedis sepulchrum Diomedea avis dicta est, [Note: (20) Fama superstes.] infesta suo clangore advenis. Graecis tamen parcere atque adulari (si fides auctori est) solita. [Note: (21) Respectus personarum,] Nec alio haec avis transmigrat, istic tantum cognita. [Note: (22) Domicola.] Candida, ignei coloris oculos vibrat, rostroque est dentato, [Note: (23) Mordax convitiator.]
quo terras effodit, scrobesque crate stratas humoque rectas pro nido habitat, [Note: (1) Avarus.] patente ad orientem ostio, quo pabulatum exit, et ad occidentem altero, quo revertitur. Gregatim sub duobus incedunt ducibus, altero agmen cogente, ducente altero. [Note: (2) Obsequens.] Haec Plin.
CEPPHUS avis exiguo est corpore, sed plumis multis operta, [Note: (3) Vestium luxus.] stupida, ut quae matis spuma delectetur, quam dum aucupes primo em inus obiectant, deinde propius, ac postremo e manibus praebent, intercipitur. [Note: (4) Fatuitate falli.] Pariens vociferatur. [Note: (5) Promissa re maiora.] unde in magna pollicentes dici solitum: Cepphus parturit. Vide Erasmum in Prov.
CICONIA Graecis
[Gap desc: Greek word]
in transalpinis regionibus frequens, longo rostro, pedibus, collo, pennis albis nigrisque, cauda prebrevi. Gruibus similis, collisione rostri, tanquam crotali, pro voce utuntur elingues. [Note: (6) Elinguis.] Ranis, pisciculis, atque inprimis serpentibus in victu delectantur: quos cum integros devorant, postico nonnun quam elabuntur, ut opposito hanc viam muro, aut trunco claudere necesse sit. [Note: (7) Voluptatum compressio] Unde serpentibus agros purgant, [Note: (8) Hostis profliga] ideoque, ut Plin. ait l, 10. c. 23. in Thessalia capitale fuit occidere ciconiam. Et amant homines, quorum apices domuum, nido in his excitato, quaerunt [Note: (9) Excubiae.] rediturae post hiemes eodem: fuitque mali ominis observatio, alio migrasse. [Note: (10) Excubias deserere.] Hinc se Attila potiturum Aquileia non vane sensit, cum ciconias urbe migrare cerneret, pullos ore ferentes. [Note: (11) Transmigratio.] ut Pier. l. 17. cap. 9. Porro ut sollicite pullos educant, ita extremo amore tuentur, sic Delphtio Batavorum urbe, anno 1086. flammis correpta, Maiolus Coll. 6. re fert, Ciconias ad defensionem sobolis, iisdem incubuisse, dum correptae flammis pariter absumerentur. [Note: (12) Amor in liberos.] Nec minor prolis erga parentes senio confectos, qua alendi, qua defendendi cura, ut vicarius hic amor et pietas, proverbio, et legi etiam apud Thessalonices locum fecerit:
[Gap desc: Greek word]
, antipelargiam servare, seu curam curae [Note: (13) Amor in Parentes.] rependendam esse. Unde et ciconiae capita in sceptris Aegyptiorum Reges praetulisse Pier. c. 2. ex Suida
memorat, sicut Hippopotami in parentem ingrati ungulam in sceptri pede. [Note: (1) Pietas impietati, gratitudo ingrati. udini oppositia.] quo pietatem hanc sibi aliisque inculcarent. Castae sunt, neque excra nidum et prolificandi tempus indulgent Veneri, neque norunt praeterquam semel iunctas, [Note: (2) Castitas coniugalis.] praetergressas chorum gravissime vindicant, ita Guilielmus Patis. a se spectatum memorat, mascusum ciconiam ingenti numero secum alias collegisse ciconias, suamque in adulterio comparem repertam, facto impetu, vivam dilacerasse. [Note: (3) Adulterium punitum.] Sed et in rebus aliis disciplina earum commendata est, cum migrandum in campo uno, velut metatis castris, conveniunt, curaeque habent, ne quam sui generis relinquant. [Note: (4) Disciplina militaris.] Siquae mora facta advenerit tarda ac novissima, hanc, ut disciplinae violatae ream, lacerant. [Note: (5) Disciplinae neglectus vindicatur.] ac postremo noctis silentio abeunt redeuntque: ut nec abiisse, nec rediisse cuiquam constet. ut Plin. l. cit. Gratae erga benefactores compertae sunt, Schottus l. 9. c. 26 refert Vesaliae ad Rhenum certo plausu valedicere abeuntem Hospiti solitam, et salutare redeuntem, viridis insuper ex novo orbe Zingiberis radice allata. [Note: (6) Gratitudo.] Aliam hospitis absentis uxorem violantem, rostro vindice, excaecasse, ut dignam crimine notam relinqueret. [Note: (7) Vindicta aequa adulterii.] Celebris apud Aelian. l. 8. c. 22. Ciconia est, quae cum adhuc tenerior e nido prolapsa crus fregisset, ab Heracleide muliere Tarentina obligato pede curata, post annum, gratitudinis ergo, transvolans in sinum illius lapidem effudit, [Note: (8) Remuneratio.] quem ut illa inter tenebras mire fulgere comperit, aestimatum ut par est summo pretio, digni muneris loco habuit. Nec minus ciconia sibi novit, delectu herbarum, consulere: Nam Origani herbae pastu stomachi novit fastidium levare, [Note: (9) Medicinae morbi.] et platani folio nidum a noctuarum tueri iniuria, [Note: (10) Antidotum. Vanitatem.] cuius solo contactu ova velut subventanea, evanescent [(transcriber); sic: evanesennt] . Pier. l. 27. c. 7. et 8.
Figuris idonea, in proverbiis quoque locum habet, cum dicitur Ciconia tergus pinsere, qui illudit nescio.
CINCLUS avicula palmipes est iuxta mare vivens, astuta et captu difficilis; intercepta tamen facile
beneficiis mitescit. [Note: (1) Pauper.] Posteriori corporis patte debilis est, sed inquieta. Nidum ipsa sibi non fabricat, imbecillitate, ut putant, impedita. Unde in alienos sese nidos insinuare cogitur. [Note: (2) Mendicus Cingarus Vagus.] Hinc Pauperis, vel Cingari idea est, ut Pier. lib. 26. c. 57.
CINNAMOMUS vel Cinnamolgus, in altissimis arborum ex cinnamomi (unde dicitur) surculis nidificat, in orientis plagis, [Note: (3) Arces nobilium facilius expugnantur.] quo cum incolae scandere nequeant, sagittis penetrant. ut nido deiecto potiantur. Plin. l. 10. c. 3. ex Aristotel. Vincentius Bellua. passere aliquanto maiorem facit, flavo caeruleoque colore perfusam.
COLUMBA nota avis et familiaris homini. [Note: (4) Amicus fidelis.] Summa amat tectorum, ex quibus ceu specula hostis insidias observet, [Note: (5) Vigilanta.] ex qua causa etiam aquatum ripas sectatur, ut ex umbra hostem accipitrem in aqua agnoscat. Omnem pene haec avis colorem sua in specie admittit, praecipue tamen album argenteumque, [Note: (6) Candor] collo tamen cum caerulo est, una varii coloris iridem refert. Nulla paene avis oppositis symbolis aptior est: nam et coniugali castitati perpetua thori fide, [Note: (7) Castitas coniugalis.] et Veneri frequentatione coitus est amica. [Note: (8) Venus licita.] Ut hanc columbis suo in curru vectam Veteres fabulati sint, et Semiramis libidinosissima Regina Aegyptiorum ab iisdem sub columbae specie culta fuerit. Osculo praevio complexus ordiuntur, [Note: (9) Amor coniugalis.] et singulis propedum mensibus, saltem diebus quadragenis concipiunt, [Note: (10) Fecunditas coniugum.] alternatimque mas cum femina incubant, [Note: (11) Labor communis.] et binos pullos, marem plerumque cum femella, excludunt, qui pulli cum post menses quinque generationi quoque idonei sint, uno anno, cum loco aprico et pabuloso morantur, mirifice solent amplificari. Bile illas carere autumant, sideoque pacifice vivunt. [Note: (12) Pax.] nec facile pestem salubri semper carne contrahunt, ut idcirco pestilentiae tempore tutus cibus sit. [Note: (13) Cibus salubris] Gregatim et volatu celerrimo feruntur, nec viis longissimis ab hospitii memoria deflectunt, [Note: (14) Amor loci natalis] it alio translatae, ligatis ad pedes vel sub aliis literis, nuntiorum vicem praestiterint ad suns remissae. [Note: (15) Tabellarii.] Ita Decius in Mutinensi obsidione ab Antonio inclusus,
hac arte usus est, ut Plin tradit l. 10. c. 27. quod et in obsidione Bredana, quae Belgarum urbs est, hoc saeculo usurpatum est. Ubi pigrius femina pullis advigilat, mas leni castigatione ad hoc propellit [Note: (1) Correctio moderata.] Si quid dissensionis in matrimonii legibus natum, pleno gutture obmurmurant (si Plin. 16. c. 34. sit fides) rostroque invicem feriunt: moxque reconciliationem mutuo testantur osulo. [Note: (2) Reconciliatio.] Feminae tamen imperiosos, ac subinde etiam iniquos mares ferunt. [Note: (3) Femina subsit viro.] Pullis salsiorem primo terram in os inspuunt, praeparantes gustum cibo. [Note: (4) Amara prosunt.] Delectantur munditie, quare ut corpus purgent a pulicibus, aqua perfusum humectant, moxque aspergunt pulvere, velut lixivio perpurgandum. [Note: (5) Purgatio.] Suavi trahuntur odore, unde opobalsamo olim fenestras ringere solebant, aut quasdam columbarum illinire, quo non tantum locum sociasque retinerent, sed peregrinas quoque allicitas traducerent. [Note: (6) Illecebris capi.] Medicina illis in morbo est Helxine purgatrix herba, [Note: (7) Medicina.] laureosque ramulos pro amuleto nidis pullitque adhibent. [Note: (8) Antidotum.] Cibum etiam ex auribus hominum discunt capere. [Note: (9) Secretorum communicatio.] quo artificio Mahumet suis persuasit Spiritum S. sibi in autem dicen da suggerere, Vide Aldrov. et principio huius operis Symbola Pontif Innoc.
Figurate in S. literis multa designat, ut Ecclesiam Christ: una est columba mea. [Note: (10) Ecclesia.] Cant. 6. 8. animam devotam, propera amica mea, columba mea [Note: (11) Anima devota.] Cant. 2. c. 10 aut etiam Deiparam, ib. quae ut Beda super Gen. 8. ramum olivae, hoc est Christum nobis attulit. Spiritum S. quoque qui super Christum in specie columbae [Note: (12) Spiritus sanctus Christus.] apparuit Matt. 3. Ipsum Christum, ut Hilar. in verba psal. 54. v. 7. quis dabit mihi pennas sicut columbae? Cui illud Ierem. 25. v. 38. convenit, facta est terra in desolationem a facie irae columbae. Apostolos et Doctores ut Hier. super Is. 60. v. 8. qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbae [Note: (13) Apostoli Docto es] ad fenestras suas? Devique fidele: omnes Qui Matt. 21. iubentur esse sim plices sicut columbae. [Note: (14) Fideles] Monachos Ierm. 48. 28 Habitate in petra: estote quasi columba nidificans. [Note: (15) Monachi.] Paenitentos ut Gregor. super Cant. 2. 15. columba mea in foraminibus
petrae. [Note: (1) Paenitentes.] meditatione scilicet vulnerum Christi, etc. De quibus vide Silvam Laureti.
Ceterum apud Gentiles quoque boni ominis fuit. Aeneae auspicato comparuere, et in Caesaris Castris super palmam nidificantes [Note: (2) Victoriae omen.] omen victoriae fuere. Diadumeno Macrini filio deposita ab aquilis in cunis columba [Note: (3) Regni omen.] regnum protendit, ut Pier. l. 22. c. 10. Quod vero haec avis lauti foliis aegritudinem abstergat, hinc forte laureum gestare baculum [Note: (4) Felix in ad versis.] in feliciter adversa superantem usurpatur.
CORNIX, vel cornicula corvini generis avis garrulitate sua ingrata [Note: (5) Garrulitas.] fructibus iuxta carnibusque assueta. Coniugii praecipue fide est memoranda, quod praeter compar unum nesciat, illoque sublato caelebs degat. [Note: (6) Castitas coniugalis.] Tria minimum saecula vivere memoratur, [Note: (7) Longaevitas.] carnesque illius in cibum sumptas vitam hominis vivacitate sua producere. [Note: (8) Senectus sera.] Duo excludit ova, marem ac feminam pariendo, quod si utraque femina aut mas esset, (quod raro evenit) ceu enuchi, extra coniugium proles vivit, [Note: (9) Caelebs.] ut habet Pier. l. 20. c. 26. Concordia coniugum celebris, [Note: (10) Concordia.] nec nisi prolis causa, [Note: (11) Castitas.] ideoque raro sociantur, solam videre, inauspicatum olim est habitum. [Note: (12) Omen malum.] Pullos etiam volantes prosequuntur, ut pascant: iamque senes idem ab iisdem beneficium recipiunt. [Note: (13) Pietas mutua.] Ciconiis amicae his, trans mare avolantibus, se Duces exhibent. [Note: (14) Amicus fidus.] Cum ardea iunctae, etiam vulpes audent impetere. [Note: (15) Auxilium firmum.] Noctuis inimicae earum ova meridie absumunt, dum illae caecutiunt. Verum noctu pari furto noctuae insidiantur. [Note: (16) Furtum.] Mustelatum quoque nidos pullosque diripiunt. [Note: (17) Spolia.] et Tympanum avem ut Arist. ait lib. 9. cap. 1. occidunt. Nucem ubi perfringere rostro nequeunt, elatam in altum saxis illidunt. [Note: (18) Ingenium.] Verbenaca herba nidum adversus blattas aliasque bestiolas muniunt. [Note: (19) Antidotum.] dociles sunt, humani etiam sermonis, ita Plin. l. 10. c. 48 se vidisse ait, plura verba ordine contexta proferentem aliaque atque alia condiscentem. [Note: (20) Docilis.] Musis tamen ob garrulitatem invisa, et nec Athenas quidem ad Palladis arcem ad volate umquam visa, [Note: (21) Doctis ingratus.] ut Lucret. l. 6. ret. nat.
tradit. Matthes tamen Aegyptiorum docilem adeo caramque nactus, ut haec ipsi tabellarii [Note: (1) Tabellarius] diu munere perfuncta sit, ac nobile iuxta Myridis paludem sepulchrum, cum columna cui insideret, [Note: (2) Sepulchrum gloriosum.] promerita fuerit, ut Pier. l. 20. c. 31. Quod si cadaver illius putescens in loco muribus obnoxio ponatur, eliciet, ut occi di possint. [Note: (3) Mors salutaris.] Cerebrum illius in cibo sumptum capitis dolori medetur, ut Plinius.
Figuris servit, in S. literis tamen rarius. Baruch 6. 53. falsa simulacra Deorum, corniculae impotenti comparantur. In adagiis frequentior, hinc cornicari dicuntur garruli, ac furaces, senex robustus, cornicibus vivacior dicitur, ut cornicum oculos configere [Note: (4) Sapere prae antiquis velle.] feruntur iuniores, qui prae senibus volunt sapere. Cumque aliquis rem nocituram aggreditur, cornix scorpium [Note: (5) Apprehensio noxia] fertur apprehendere: ut qui cauda feriat tenentem.
CORVUS nigra avis, nisi quod in septentrionis locis etiam albi reperiantur, in Islandia frequentes, apud nos Rhenanos etiam hieme spectati [Note: (6) Conversus ab haeresi.] In fecundis regionibus gregatim volitant, in sterilibus bini, fide quoque coniugali nexi. [Note: (7) Similis simili.] Victum poma, cerasa, vermes, pisces cadavera suppeditant. oculos, dum animalia petunt, fodicare ante omnia soliti. [Note: (8) Diabolus et caro excaecant.] In Bothnia etiam vivos lepores, cuniculos, agnosque hac arte aggrediuntur, sublatis oculis facile victores. Tauris infesti, vulpibus amici. [Note: (9) Dolum prae viribus sequi.] Pullos a viginti dierum incubatu exclusos negligunt, usque in diem septimum, dum plumis et colore similitudinem aliquam parentum induunt, [Note: (10) odisse filios dissimiles.] quibus interea ad volantes ad humorem muscae cibus sunt. [Note: (11) Providentia Dei.] Ita recepti in curam, postquam ad volatum apti sunt, non solum extruduntur nido, verum et propinquo loco exiguntur, ne parentibus pabulum intercipiant. [Note: (12) Od um parentum.] quitum videntur vicem rependere similem parentibus, quando senio confectos occidunt, ac devorant. [Note: (13) Odium filiorum ingratitudo.] ut Aelian. l. 2. c. 41. Unde manavit proverbium, mali corvi malum ovum. [Note: (14) Generatio prava] Crassa et incultae crocitationis avis, ingenio ad discendum prompto est. [Note: (15) Docilitas pravorum.] Visa enim est desiderio potus in vas lapides congerere, ut humilior emergens aqua
ore captati posset, ut Plin. l. 10. c. 43. refert, additque, quo eius docilitatem agnoscas, sub Tiberio Caesare Sutorem Romae Corvum domesticum ad salutandum Tiberium, Germanicumque, ac Drusum Caesares nominatim, mox et transeuntem populum instruxisse. [Note: (1) Adulator.] quod ille officii genus, mane iam frequenti foro in rostra evolans peragebat quotidie, mox ad tabernam reversus. Cumque iam plurium annorum officio functum, vicinus sutor indignatione quadam interemisset, concitata plebs hominem vicissim interemit, [Note: (2) Vindicta improba.] volucrique egregio funere, Aethiopibus tumbam, coronis vinctam, ferentibus, tibicine praecedente, in campo Rediculi, constructo rogo, parentarunt. [Note: (3) Exequiae ridiculae.] Vidi Embricae in Clivia corvum picamque, uno in horto iuxta villam morantes. Ubi ille unus animalium omnium voces reddere poterat, Gallinam glocientem, gallum cantantem, canem tam distincte latrantem, ut discernere vix posses. [Note: (4) Mimus.] Siquid huic ex datis in pabulum superesset, hoc ne pica auferret, in angulos, et sub terra abdebat ettiam. [Note: (5) Auarus] Verum illa ex insidiis observato loco quam primum corvus abscesserat, condita eruebat. [Note: (6) Fur.] Ita ille, si quid picae oblatum esset, aut rapto, aut furto sub ducebat. [Note: (7) Raptor.] ut his artibus inter se certarent. Verum inauspicata semper avis habita est, ingeniumque suum iam in arca Noe probavit, ventri semper dedita, [Note: (8) Gulosus] ut mirandum sit, quod Eliam Paulumque olim paverit: nec minus quod Valerio (hinc Corvino dicto) cum Gallo duellanti galeae insidens hostisque oculos patens, adstiterit. Gell. l. 9. c. 11.
Figuris pluribus adhibetur, de re perrara in proverbio est, corvus albus [Note: (9) Rara res] de ingenioso facto, corvus aequat. [Note: (10) Ingenium.] nempe lapillis in hydriam immissis, de inhiante nequicquam rebus amplis, corvum delusit hiantem, [Note: (11) Spe frustratus.] de homine ob rapinas plexo, cor vus serpentem, [Note: (12) Vindicta.] lethali morsu se vindicantem. De inepto dignioribus praehabito, corvi lusciniis honoratiores. [Note: (13) Honor indigni.] de scelerato homine, ad corvos, de nequam homine, sed honorato, corvus sacer Apollini, quod ut nigerrima avis soli omnia denigranti convenit; ita honoribus plerique fiant nequiores,
mirum vero quod ovum corvinum, etiam crinibus illitum, nigrorem inducat. In S.litetis, corvus [Note: (1) Diabolus.] modo Diabolum eiusque discipulos [Note: (2) Haeretici] significare potest, ut Hier. super Iob. 38. 41. quamquam et polli corvorum quibus Deus escam praeparat ib. dici possint ex gentibus [Note: (3) Conversi ad Deum.] conversi. Corvus egressus arca est, iuxta Rupert super Gen. 22. populus Iudaicus egressus ab Ecclesia [Note: (4) Iudaei.] De his aliisque vide Lauretum.
COTURNIX perdici haud dissimilis, sed minor, terrestris potius avis, quam sublimis, parvo volatu, quia minores pro corpore alae sunt, [Note: (5) Concupiscentia premit.] ideoque dum catervatim hiematum, ante grues, abeunt, duce Ortygometra. quae eiusdem generis, sed la custris et firmior est, [Note: (6) Ducis robur.] tanto pondere saepe navibus velisque noctu incumbunt, ut periculum inferant. [Note: (7) Carne opprimi.] Auram ad corporum pondus levandum in volatu captant; ideoque et humidiorem austrum declinant: sicco aquilone gaudent. [Note: (8) Opportune ingredi.] Primam terrae appropinquantem accipiter rapit. [Note: (9) Principatus periculosus.] Glottis (a longiore lingua sic dicta) in comitatu est, quem ut avide auspicatur, ita in primo diei hospitio, viae paenitens, deserit, [Note: (10) Inconstans in coepto.] post annum progressura ad alterum: Nunc igitur coturnicibus adhaeret alia, superiore anno relicta. At contra Cychramus eiusdem itineris avis socia, viam deproperans, noctu etiam easdem ad iter excitat. [Note: (11) Festinatio nimia.] Otis, sive Asio (de quo supra) in societate eadem, cum ex noctuarum sit genere, ducatum quoque in tenebris securiorem praestat, in die pariter ducenda. [Note: (12) Auxiliam mutuum.] Instar igitur gravis expeditionis haec profectio est. Quam si adversus ventus tardet, prehensis lapillis, aut gutture arenis repleto se magis firmane Orides. [Note: (13) Onus sublevans.] Conturnicibus veneni semen cibus gratissimus, [Note: (14) Venenum innoxium.] quam ob causam in Romanorum olim mensis damnatae sunt, quamquam et comitialem in illis morbum aversati sint, quem solae animalium praeter homines sentire ferunt. [Note: (15) Epileptici.] Haec fere Plin. l. 10. c. 23. Sed et Israelitae in deserto iisdem pasti sunt, Num. 11. et hodiedum in mensis spectantur, tunc gratiores, quando saluberrimis iuniperi granis sunt pastae. [Note: (16) Epulae suspectae.] Unde et Graeci senserunt Herculem in comitiali morbo huius alitis esu
restitutum. Ut notat Pier. l 24. c. 48. Ingratam tamen impuramque hane avem memorat visam Aegyptiis, tum quod aquam unde bibit limpidam turbet, [Note: (1) Invidia.] velut aliis huius usum invidens, tum quod adversus orientem Lunam indignanti garritu strepat. [Note: (2) Lucem odisse Gloriae invidere.] Quasi lucem huius detestata In Neapolitano hodie regno, illa aestimatione et frequentia sunt: ut quemadmodum tradit Maiolus coll. 6. quibusdam Episcopis tantum hinc quotannis proveniar, quantum mensae episcopali sustentandae sufficiat. Fecundae sunt et salaces. [Note: (3) Concupiscentia.] peculumque uni obiectum sufficit, ut amore effervescens advolet, seque in laqueum appositum induat, ut Athen. l. 9.
CUCULUS sive Coccyx de genere accipitrum, imbellis tamen, sine aduncis unguibus [Note: (4) Degener.] in vere procedit, in ortu caniculae et hieme occultatur intraque arborum lapidumque cava, pennas mutat. [Note: (5) Mutabilis.] Omnibus avibus invisa, [Note: (6) Inviius.] in quorum ac praecipue currucarum ac palumbium nidis sua collocat ova, [Note: (7) Ignavus.] plerumque sola, rarius bina, alterius volucris ovo fracto exhaustoque, adulteris similes. [Note: (8) Adulter.] Unde et Iuppiter a Poetis in cuculum transformatus, quam vis apud Iunonem, est, cuius et sceptro, velut muliebris timoris ac fragilitatis symbolum affingitur. [Note: (9) Timidus] Cuculi tamen nomine praecipue adulterarum viri, [Note: (10) Adulterae vir.] tanquam ignavi, quique per alios progenerent, notantur. Sic Plinius tradit Vindemiatores in putandis vineis segnes olim voce cuculi notatos, quasi hic superveniens in opere deprehendis set [Note: (11) Segnis.]
CUNTUR avis occidentalis Indiae, ut habet Ionstonus ex hist Occid Ind. longe aquilis maiores, plumis albis nigrisque rostro adeo valido, ut homines bovesque sternar. [Note: (12) Vis improvisa.] pecus in Peruvia universum destrue rent si plures essent. In Maragnava pulcherrima et versicolori specie, rotundis insignes maculis visuntur, [Note: (13) Hypocrita.] aquila duplo maiores, quae ovem integram per aerem auferunt.
CURUCA avicula Cuculi ova pro suis incumbendo solet excludere pullosque nutrire alienos, [Note: (14) Educare filios alienos.] unde
eum qui adulteri filios pro suis educat, solet designare.
CYGNUS sive Olor anseribus maior candidiorque [Note: (1) Candor animi.] oblongo collo, avis amphibia, modulata et tenui ad favonias flantes voce [Note: (2) Musicus. Poeta. Solitarius.] laetati et suavissime modulati dicuntur, sed vix deprehenduntur imminente funere. [Note: (3) Mors laeta.] Obliquo et tardo volatu fessas a tergo sese inclinate patiuntur ducibus [Note: (4) Auxilium mutuum.] Molli niveaque sunt pluma, sed dura atraque carne. Mutuis sese morsibus atrociter petunt. [Note: (5) Odium fraternum] etiam carnibus occisarum vescuntur. Apollini, velut musicae praefecto Poetisque sunt consecrati.
DAIA vel Ovimagna a Nieremb. l. 10. hist c. 5. dicta in America reperitur, columbae magnitudine, quae ova anserinis maiora excludit, [Note: (6) Opus exspectatione maius.] eaque in arena excavata, tanquam nido collocat, nec minus quinquagenis, quae, ut et ipsa avis, edulia sunt: et sine incubante a sole excluduntur, pullis recens ab ovo evolantibus. [Note: (7) Partus facilis.] Quis tam facili fecundoque partui non plaudat?
ERYTHACUS sive Rubecula solitaria avis [Note: (8) Solitarius.] consortem in eodem secum saltu vix sustinet. [Note: (9) Consortis impatiens.] Unde proverbium natum: unum arbustum non alit duos erythacos.
FALCO. Vide de hac ave in voce Accipiter.
FICEDULA a ficubus quibus vescitur sic dicta: quamquam et uvis pascatur, assueta dulcibus. [Note: (10) Victus deliciae.] colorem post autumnum, uti et nomen mutat Melanchorphus dicta. [Note: (11) Variabilis.] In mensarum deliciis est.
FRIGILLA vel Fringilla avis hiemalis cantans in frigore, [Note: (12) Adversitatis tolerantia.] in aestate sub umbris arborum vivens. [Note: (13) Studiosus.] a frigore sic dicta.
FULICA a fusco colore dicta, avis est aquatica paulo maior columba, pullos aquilae ante tempus exclusos nutrit. [Note: (14) Misericors.] Tempestatem clangorem at utino, luden sque in litore nautis praenuntiat. [Note: (15) Vates. G]
GALERITA a capite galeri instar plumato sic dicta, [Note: (16) Rex sine regne.] quae assa et in cibo sumpta, iuxta Plin. lib.
30. c. 7. colicam efficaciter submovet, [Note: (1) Mortuus prodest.] ceterum inutilis.
GALGALUS seu Icterus auctore Plin. l. 30. c. 11. inspectus ab homine comitiali morbo laborante, emoti fertur, sanato homine. [Note: (2) Mors pro alio obita.] frequens in Peloponeso est et ligno alitur [Note: (3) Victus durus.]
GALLUS et Gallina aves domesticae ac notae, pro varietate ramen regionum sunt variae. Numidicae seu meleagrides varietate plumarum, et mole celebriores. [Note: (4) Peregrinus habitus.] Melicae et Chalcidicae apud Romanos inprimis in tripudiis solistimis honoratae, [Note: (5) Prophetae.] quibus in rebus belli pacisque administrandis potissimum regebantur.
Gallus unus multis Gallinis regendis ac fecundandis sufficit [Note: (6) Polygamia.] (quamquam et sine illo Gallinae sola imaginatae libidinis, ut credunt, vi, ova pariant) gloriosum ac pugnax animal gaudet certamine, et victor, [Note: (7) Victor.] exsultans canit, victo se cum silentio occultante. [Note: (8) Victus.] alta cervice elataque cauda graditur, [Note: (9) Superbus.] ut leonibus conspecti terrorem incutiant, [Note: (10) Terror penitus.] auctore Plin. l. 10. c. 20 cui Aelian. l. 3. c. 31. addit Basiliscum eodem timore percelli, quin et cantu exaudito emori. [Note: (11) Timor lethalis.] Unde viatores in Africa locis Basilisco infectis, gallinaceos secum ferunt. Pergami, ait Plin. ibid. usitatum omnibus annis fuit, gallorum publice dimicantium, veluti gladiatorum, spectaculum proponere. Marti ob hanc pugnacitatem sacer. Cumque nec patri quidem parcat, [Note: (12) Impietas in parentes.] cum vipera et cane insuto olim in culleo parricidae mergendo coniungi iuxta leges solebat. [Note: (13) Poenae parricidi.] Ceterum animal solis est, cum eodem vesperi ad quietem concedit, mane surgit, horas tamen praesertim antelucanas solitus can tu signare,) [Note: (14) Excubiae] Unde fortasse Pythagorae manavit praeceptum: oportere Gallum nutrire, qui videlicet ad laborem excitaret. Magna cura familiam alit, et siquid alimentorum nactus sit, cucuritu omnes accersens partitur, [Note: (15) Paterfamilias bonus.] gaudetque hoc fungi munere, ipse quando. que abstinens. Contra Serpentes et Milvos pro Gallinis pugnat. [Note: (16) Defensor familiae.] Gallina ab incubatu deficiente ipse pullos excludit. [Note: (17) Auxilium.] Mercurio sacer fertur, quod mane
alis plaudens diei sit nuntius. Unde et Socrates moriturus, cum cicutam hauriret, Aesculapio Medicorum numini se Gallum debere, asserebat, quod hac potione melior ipsi alterius vitae dies nuntiaretur. [Note: (1) Nuntius bonus.] Sibaritae, ut Athenaeus prodidit, ne turbarentur in quiete, omnes tora urbe gallos, uti et attes fabriles, proscripserant [Note: (2) Mollis vita.] Alectoriam in galli ventriculo gemmam nasci serunt, quae gestantibus ad animositatem victoriamque prosit, qua Milo Crotoniates usus feratur. [Note: (3) Animosus.] Senes parere aliquando infausto omine dicuntur, et basiliscum excludere [Note: (4) Partus infelix.] Haec fere Pierius l 24.
Gallinae, exceptis duobus hibernis mensibus, toto anno parere observantur. [Note: (5) Fertilis partus.] Si, cum incubant, tonuerit, aut vox Accipitris audiatur, ova partusque evanescunt. [Note: (6) Terror.] Sine Gallo ex vento ova subventanea quandoque concipiunt effunduntque. [Note: (7) Vanitas] Voce mustelae propemodum exanimantur. [Note: (8) Terrore exanimari] Ad purgationem herba subservit helxine. [Note: (9) Medicina.] In Aegypto plurima ova in calidis excluduntur fornacibus, et Iulia Augusta iam gravida, ut intelligeret, maremne an feminam concepisset, sinu fotum ovo gallum exclusit. [Note: (10) Salax] prodigium secuturi Neronis salacissimi hominis. Plinius l. 10. cap. 55. et Pier l. c. Notavit et Schottus l 9. c. 39 feminam nasci, si ova in plenilunio supponantur, et eo colore, quo tincta ova fuerint, [Note: (11) Formae studium.] pulcherrimos excludi pullos si cum mare palumbo gallina educetur.
GRACULUS nigris pennis et fulvo rostro, socialis avis, unde in proverbio est semper graculus graculo assidet, [Note: (12) Societas indivulsa.] a Coniuge, nisi morte avelli mas non potest. [Note: (13) Amor constans.] doloremque altero defuncto viduitate testatur. Accipitrem tamen in consortium admittunt. [Note: (14) Societas noxia.] Vini potu mirifice delectantur, [Note: (15) Ebriosus.] et in hominum oculis effigiem, ut putatur, suam appetunt [Note: (16) Amor delusus.] Stomachi fastidium lauri foliis purgant [Note: (17) Medicina.] Cicures articulate loqui discunt. [Note: (18) Docilitas.] praesertim illa ex genere quae Monedulae dicitur, nescio, an a moneta aurea argenteave, quam repertam suffuratur, dicta. [Note: (19) Furacitas.] Ita Schot. l. cit.
GRUES oblongo collo pedibusque aves verni, cum adventant, [Note: (20) Ver.] temporis nuntiae, cum discedunt,
hiemalis, [Note: (1) Hiems.] catervatim pascuntur, et incedunt tanquam democratico in tegimine viventes. [Note: (2) Democratiae.] In volatu figuras ordine quodam formant, [Note: (3) Ordo.] ut Palmades in Bello Troiano Graecorum alphabetum quaternis hinc literis imitatione ordinis ductus
[Gap desc: Greek words]
auxerit, aciemque pugnantium iuxta illum formarit. [Note: (4) Acies pugnae.] In longa profectione trianguli formam ita instituunt, ut prima in uno angulo praeeat, [Note: (5) Dux.] altera ut basis sequatur: et sequentes, dum fessae sunt, caput aliatum tergo inelinent. [Note: (6) Quies festi.] ita et prima fatigata in posteriorem partem anguli unius succedit Deficientem quam piam plures coniunctis corporibus sustinent, [Note: (7) Auxilium] dum quiete vites reparentur. Super nubes tempestatesque graviores efferuntur, [Note: (8) Devotus Deo.] utque alicubi per ventos minori iactatione transeant, lapillo unguibus prehenso, quandoque et saburra guttur onustae firmantur, [Note: (9) Providentia.] quae extra periculum rursus proiciunt. Nocturno tempore, dum pro somno in terra subsistunt, altero tantum pede, rostro sub alas condito, nituntur, [Note: (10) Cautela.] quae vero excubias (ex ordine gerendas) agunt, alterum pedem lapillo gravant, ut si forte somnus obrepat, huius prolapsi strepitu excitentur. [Note: (11) Vigilantia.] Dux erecto providet collo, indicitque migrationem, [Note: (12) Dux providus.] sunt quoque in extremo positae agmine, quae per vices advigilent, acclamentque, ut grex voce contineatur. [Note: (13) Ministri.] Ob indefessi igitur laboris avem factum, ut laboriosum hominem significaturi alas ei pedesve gruis in manus dederint, quod soli ex his nervi fatigationem tollere ferantur [Note: (14) Indefessus.] Pennae quia suo colore immutabiles, constantem arguunt. [Note: (15) Constans.] Cum Pygmaeis olim pugnasse Grues est creditum. [Note: (16) Proelium.] Plin. l. 10. c. 23.
GRYPHES non quidem quadrupedes, et patte ultima leones, ut Aelian. l 4. c. 27. sed bipedes ex maiorum genere aquilarum, quibus Lev. 11. v. 13. accensentur, videntur esse. Poetarum igitur fabulis accensendum, quod ex auro effosso sibi nidum apud Indos instruant. Universis animalibus. [Note: (17) Rapax.] praeterquam tigri ob velocitatem, infestae esse feruntur, Harpyae his, sed in fabulis tantum, addi possunt.
GUITGUITA sive Corvipeta ut habet Nieremb. l. 10. hist. c. 6. minima avis magnitudine reguli, viridi colore et suavis nutrimenti, corvorum integra consectans exanima [Note: (1) Audacia iuvat.] in fugam vertit: [Note: (2) Fuga turpis.] ut in aerundineris se occultantes tueantur.
HIRVNDO graece
[Gap desc: Greek word]
, avis garrula, sola averse concipit, [Note: (3) Venus inordinata] bis in anno parit, sed priori praematuros, altero profundit partu caecos [Note: (4) Partus defectuosus] Chelidonia herba admota, visum pullis, licet ereptum, restituit. [Note: (5) Medici na oculorum] Et lapillus chelidonius in pullorum primo partu exclusorum stomacho, si luna crescente dissecentur, dicitur reperiri. Industrie nidum ex luto sub tectis figunt, quotannis ad eundem rediturae. [Note: (6) Patria dulcis.] Sed cum passeribus quandoque praeoccupantibus de loco certandum est. [Note: (7) Certare pro loco.] aitque Schottus, visum Coloniae, postquam frustra eicere passerem conatae essent, plures convenisse, qui nidum luto obstruxerint, passere suffocato. [Note: (8) Ultio iusta.] Negat Plinius Thebarum saepius dirutarum tecta subire voluisse l. 10 c. 24. nec Biziae in Thracia propter scelera Terei [Note: (9) Cautela] Caecinam quoque Volaterranum comprehensas secum tulisse, ut victoriae obtentae nuntias ad amicos domum nidumque suum remitteret [Note: (10) Domum repetere] Ceterum indociles prorsus sunt [Note: (11) Indocilis] tempestatum tamen praesagae cum super aquas aut terram volitant. [Note: (12) Pluvia] Aliarum insidiis avium non appetuntur. [Note: (13) Tutus.] Hiemali tempore, vel alio se transferunt ad loca calidiora, vel in cavas arbores, aut etiam aquarum ripis conglomeratae sese abdunt, [Note: (14) Frigus aversari.] in calidis aestuariis quandoque velut in vitam restitutae. In Aegypto, ut ex Plutarcho Iuniore de Nilo refert Causinus in symb l. 6. c. 66. lapides ex Nilo in mutum, chelidonium ab iis dictum, congerunt, quo eluvio Nili, mirabili Dei per has aviculas opere, prohibetur. [Note: (15) Deus in minimis maximus.]
IBIS Aegypto avis propria, extra illam moritur, [Note: (16) Incola perpetuus.] ciconiae similis, nigra circa Pelusium est, candida locis ceteris. Serpentibus, quibus vescitur, terram purgat. Unde et ab Aegyptiis divino cultu honorata. [Note: (17) Utilis sibi et aliis,] constipatam alvum rostro laxare solet. [Note: (18) Clysterium.] intestinis longissimis, quae explicata ad 96. cubitos pertingunt. [Note: (19) Digestio tarda.] et si pennis eius crocodilus tangatur, immobilis redditur.
[Note: (1) Loco figere.] ut Aelian. observat l. 10. c. 30. Ore eandem avem parere [Note: (2) Pattus rarus.] Solinus c. 34. Polyhist. tradidit.
LAGOPUS ex perdicum genere candidissima, a pedibus leporinis sic dicta. frigora nivesque sectatur, [Note: (3) Dura amare.] quibus ipsa candidior, proditur venatori. [Note: (4) Simplicitas morum.] Later homine conspecto, aut territa cursu sese tacito proripit in dispositos casses [Note: (5) Deceptioni obnoxius.] Alterius quoque sunt generis coturnicum magnitudine, colore variae, non minus simplices et deceptioni obnoxiae. In Alpibus frequentes.
LARUS quem alii Herodium aut Fulicam dicunt, alii cum Ceppho confundunt, avis planipes est cum sit aquatica, crasso capite, cinerei at maculosi coloris, pennis, quam corpore grandior. [Note: (6) Moles sinere.] Piscibus, lumbricis ac cochleis in lapidem allisis vescitur, perquam vorax et pando saepius rostro volucris. [Note: (7) Vorax.] Unde in voracem adagium est, larus hians. Quia vero stupida, captu facilis est. [Note: (8) Stupidus.] De simili homine in proverbiis est, Larus in paludibus Aiunt et clamando parturite, [Note: (9) Iactator.] unde et Larus parturit, ut de Ceppho dictum in illos, qui exilia magni venditant.
LOXIA Corvirostra a corvino rostro, sed utrimque recurvo acutoque dicta, colorem quotannis sic mutat, [Note: (10) Inconstans.] ut nunc in viridem, nunc flavum, nunc rubrum aut cinereum vergat. Semine cannabis nucleisque abietum voracissime pascitur. [Note: (11) Vorax.] Hieme non ingrata voce modulatur, aestate conticescit. [Note: (12) Praeposterus.] Caveis inclusa psittacorum more saltitat, ac pascitur, at post haustum proicit a se scyuphlum, forte horrore imaginis suae conspectae. [Note: (13) Conscientiae terror.]
LVSCINIA graecis philomela, quindecim verni temporis diebus noctu atque interdiu, [Note: (14) Vigiliae] dum avis femella incubat irremissus cantus est, humana arte inimitabilis, ita elatus, gravis, acutus mediusque sonus ab una voce redditur: [Note: (15) Musica] quae mox aestu ingruente deficit: ut omnis quae intensa est, brevis huius est virae voluptas. [Note: (16) Voluptas brevis.] Stesichori vatis adhuc infantis in ore cecinisse, non vano augurio, a Plin. l. 10. c. 29. memoratur. [Note: (17) Poetae.] Auditae ab hominibus dulcius constantiusque
modulantur, [Note: (1) Laudis amans.] gaudent mutuo inter se certamine, imo cum citharoedis provocatae certant, repertaque est, quae in hoc nisu, vitam cum voce reliquerit, [Note: (2) Aut vincere, aut mori.] cui apud Stradam in Praelus. egregio carmine parentatum est. Dociles sunt et articulare loqui discunt praesertim a te neris enutritae, [Note: (3) Docilis] altoremque primum suum adeo gratae agnoscunt [Note: (4) Gratitudo.] ut ad alios translatae, eius desiderio contabescere visae sint. Thraces iuxta sepulchrum Orphei luscinias suavius modulati sentiunt, [Note: (5) Sepulchrum honoratum.] ut Pausan. in Boeor. observat.
MERGUS, quem cum Laro nonnulli miscent, varia est specie, alius ruber, alius candidus, amphibii sunt. [Note: (6) Paratus ad utrumque.] in aquis frequentes, quibus ad piscandum immerguntur. [Note: (7) Piscator] Una aliquando super aquas explicata ala per ventos feruntur. [Note: (8) Nauta.] Cicurae piscatui serviunt. Apricis post piscatum locis gaudent siccati.; [Note: (9) Quies a labore.]
MEROPS Apiastra etiam a devoratis apibus dicta, [Note: (10) Fur apum.] palido intus colore pennarum est, superne cyaneo, contra morem ceterarum avium retro volans fertur. [Note: (11) Insolens, Praeposterum] in effosis ad 6. pedum altitudinem specubus nidificat, cicadisque etiam vescitur. Pullos ne capiantur, de loco saepius transfert. [Note: (12) Cura prolis.] Hi, ut primum adoleverunt, non sibi tantum, verum et parentibus alendis intenti, rependunt gratiam, [Note: (13) Pietas erga parentes.] ut Aristotel. l. 9. an. c. 13.
MERULA plerumque nigra, colorem mutat rufescens, [Note: (14) Variabilis.] cavit grata voce aestate. balbutit hieme, sylvestria loca umbrosa et dumeta amat, [Note: (15) Eremicola.] solitaria fere, lauri foliis sese purgat. Huic similis, aliquanto tamen minor, Passer solitarius est, qui solitu dine delectatur, nec aliis quidem sui generis iunctus. Aelian. notat l. 8. c. 24. esse aliquod genus avium Merulis affine, quod suavi modulatione allectas minores volucres, in praedam cibumque vertat [Note: (16) Impostor meretrix.] Captum tamen et inclusum obmutescat. [Note: (17) Dolore obmutescere.]
MILVUS volucrum rapacissimus, [Note: (18) Rapax.] cervorum aemulatione flagrans, quibuscum atrocibus aliquando pugnis conflictasse a Maiolo in dieb. Can. memoratur. [Note: (19) Odium hostile.] Inter ipsos aliquando homines pullis aut carnibus
insidiantur, [Note: (1) Insidiae Daemonis.] circuitu ad praedam conspectam in aere facto lustrant, qua via securissime adoriantur [Note: (2) Circumspecte aggredi.] moxque uno impetu auferunt. Ita puer qui pullos colligatat filo, ne auferri alius absque alio posset, incumbente milvo plures simul amisit. [Note: (3) Consilium noxium.] Rarum illud, quod Greg Turon. in glor Conf. c. 109. refert; mercatoris Lugdunensis e corio piloso locutos ex navi sustulisse auro plenos, quod ex vine per aquam vitiato collegerat, ac mox errore deprehenso in aquas, iusta Numinis vindicta proiecisse. [Note: (4) Poena iusta.] Aestum graviorem in superiori aeris regione plerumque devitant, hieme vel se abdunt, vel alio transmigrant: [Note: (5) Providentia.] cuculum volatu debilem suis plerumque humeris ad nos reducunt [Note: (6) Auxilium] Aelianus putat, marem in hoc genere non esse, sed ex austro eurove concipere. [Note: (7) Virginis partus.] Stolstitiis podagra laborare Plinius autumat. [Note: (8) Podagra in celeri.] Iecur vero illorum pleraque corporis hum. vitia unctione sanare. [Note: (9) Medicina.] Cauda illi in volatu, velut pro clavo nautas hoc genus gubernandi docuisse videtur. [Note: (10) Navigatio.] In S. literis Milvus dicitur cognoscere tempus suum [Note: (11) Temporis cura.] magis quam Israel Ier. 8.
NOCTUA sive Nycticorax, noctis avis, Minervae sacra, quod studia nocturnas lucubrationes ament. [Note: (12) Artes liberales.] Sed D. Basilius vanis tantum studiis hanc avem concedit, ut quae ad verae divinaeque sapientiae lumen cum noctua caligent. Inauspicata etiam avis est habita et funesta. [Note: ((3) Inauspicatum.] Nisi quod Atheniensibus boni ominis fuerit. Ubi in diem incidit, omnium avium rostris odiose petitur [Note: (14) Odiosus.] quibus invalescentibus, resupina, pedibus ac rostro se tuetur. [Note: (15) Defensio iusta.] Accipiter illi auxilio est, [Note: (16) Auxilium improbi] odio etiam ceterarum avium expositus. Apibus, vespis, crabronibus et sanguisugis adversatur quoque Noctua. Cornici tam infesta est, ut huius noctu exsugat ova, illa contra noctuae interdiu, [Note: (17) Inimicitiae capitales.] quando utraque ad defensionem maxime inhabilis, ut ex Horo notat Pier l.20. c. 1. 9 quod utriusque sanguis confusus dissideat. Et rarum ib. c. 21. illud, quod ova noctuae, ebriosis per triduum in vino praebita, abstemicos reddant. [Note: (18) Abstemius.] At forte per ludibrium haec dicta, quia noctuae ovum de re tara in proverbiis est, salubrius, quod cerebrum vel iecur
cum oleo infusum auriculis, prosit auditui. Ubi Ciconiae ova attigerit noctua, reddit haec evanida. [Note: (1) Societas noxia.] In Creta Insula nullae reperiuntur: Athenis tam frequentes sunt, ut in proverbium abierit, de labore irrito: noctuas Athenas mittere. [Note: (2) Labor irritus.] Sed et pecuniae illorum noctuis signatae, Unde noctuae laurioticae: quod Laurios Atticae regio auti venis abundaret [Note: (3) Pecunia.]
ONOCROTALUS avis cygno persimilis: nisi quod rostro dissimili sit, et longiore, quod inferiori parte sacculum rubentem pro ingluvie adiunctum habet, in quem pisces carnesque magna quantitate absorbet, [Note: (4) Voracitas.] sensimque hinc, velut e pera, in ventrem, recto collo pervium, dimittit, ac cito concoquit, egeritque; proinde voracissima est. Gesnerus talem meminit in Belgio Mechliniae in aula Caesarum Maximiliani et Philippi alitam aetate habitam esse octogenariam, quae ad altissimas quandoque elevata nubes, redibat ad altricem feminam. [Note: (5) Beneficii memoria.] Integra animalcula piscesque et conchilia deglutit, sed reiectis denique ossibus testisque. Sanctius apud Aldrovandum refert, puerum Aethiopem aliquando in ingluvie repertum. Turnerus apud Gesnerum bis tantum in anno bibere. [Note: (6) Sobrietas.] Parit et educat pullos instar cygni. Cum in litore quiescit rostro in caelum erecto adversus accipitris insultum munitur. [Note: (7) Praemunitio.] Voce horrisona asini ruditum imitatur, rostrum aquis aut limo immergens. [Note: (8) Vox ingrata.] Unde et nomen traxit. Aldrov. et alii.
PALUMBES 30. vel etiam 40. annis vivere Plin. l. 10. c. 35. memorat, silvestres aves sunt, columbis aliquanto minores, nidificant in arboribus ac sepibus, post solstitia bis in anno pariunt ova terna, sed tantum binos educant, [Note: (9) Delectus] tempus incubandi distinguunt, mane ad meridiem id sibi vendicante mare, reliquum feminae est. [Note: (10) Labor divisus.] Vere vocales sunt, hieme elingues, Lauri foliis purgantur.
PASSERES maxime salaces, ideoque vitae brevis, [Note: (11) Venus vitam minuit.] quam Plin. ib. c. 36. mari ultra annum non indulget, feminae aliquando longiorem concedit, arguta, sed ingrata voce, farri et granariis infesta volucris
est. [Note: (1) Furax.] Vilis pretii. Unde Luc. 12. dictum passeres quinque asse veniunt, [Note: (2) Vilis pretii.] quod D. Ambros. quinque sensibus levi voluptate Daemoni venditis applicat. [Note: (3) (Sen sus) seducunt.] Sed et Leprosi duos offerre in Lege iussi, post emundationem, altero dimisso, occiso altero quod spiritus libertatem, et carnis mortificationem designare poterit, vel ut Greg. 14. Mor c. 14. carnem leprosi partim adhuc viva, partim mortuam Dei servitio consecrandam. [Note: (4) Caro subiecta, et liber spiritus.]
PAVO illustri fulgore radiata atque oculata cauda [Note: (5) Ornatus habitus.] usque adeo superbit, ut tempore, quo illa hieme excidit, latebras confectetur: quo ornata rursum est, spectantium sese oculis avide explicet, ostentetque, [Note: (6) Superbia.] nisi cum deiectis in squallidos pedes, illorum pudore rursum caudam submittit. [Note: (7) Pudor turpitudinis.] Pavonem inquit Plin. l. 10. c. 20. primus Romae cibi gratia occidit Hortensius orator: [Note: (8) Gula improba.] saginare primus instituit M. Aufidius Lurco. Alexander Macedo cum primum apud Indos has aves vidisset, gravi poena cavit, ne quis talem occiderer. D. August. de Civ. Dei l. 21. c. 4. Quis, inquit, nisi Deus creator dedit carni pavonis mortui ne putresceret? [Note: (9) Incorruptus a morte.] et hoc experientia se comperisse dicit, etiam per annum tali carne servata, sed in qualibet caeli plaga vix hoc exspectandum. quam vis carne dura sit. et digestionis tardae. Iunoni sacra est, quod mulier splendidis ac superbis delectetur. Noctem explicata cauda velut stellis conspicua designat, [Note: (10) Noctis tempus.] contracta rursum, tanquam latentibus stellis, diem, [Note: (11) Diei] ut notat Pier l. 24. c. 4.
PEXDIX salacissima pene avium. [Note: (12) Salax.] idque in promiscuo sexu, [Note: (13) Sodomia.] cum feminae incubant. Harum ova mares perdunt, ne incubaru se subducant: at feminae contra, ut ova servent, alio eadem transferunt ignorante mare, excludenda. Quo tempore mares facile captantur, per captivam ab au cupe feminam, illecti venere. [Note: (14) Venus letalis.] Astum huius avis Solinus c. 12. describit, aitque matres ubi venatores ad pullos accedere propius sentiunt, tum e nido se effundere obviam, et per aversum a pullis iter pedetentim deflectere, seque velut captivandas praebere, donec in tuto eosdem esse senserint. [Note: (15) Stratagema.] Pullos etiam ubi se in discrimine vident, resupinatos
glebam pedibus attollere, sub qua lateant. [Note: (1) Astutia fallendi.] Et hac arte ceteras se adultas contegere Plinius l. 10. c. 33. notavit. Sed et D. Hieronymus apud Pier. l. 24. c. 41. Perdicem, suis ovis confractis, aliena suffurati, atque excludere: [Note: (2) Haereticus.] Sed illos deinde exclusos propriam ex voce parentem agnitam sectari. [Note: (3) Naturalis affectus.] Unde a Ieremia c. 17. dictum sit, pullo, quos minime pepererat, perdicem congregasse. Festinant pulli in ortum, unde effracto, cum primum vivunt, cortice, pedibusque exertis, ipso adhuc putamine adhaerente procurrunt. [Note: (4) Praecox ingenium.] ut Piet. ib. c. 40. Quandoque ova (quae ad 15. pervenire solent) inter se partiuntur in diversis receptaculis, mas et femina, simulque, ut citius excludantur, incubant, concordi utrimque labore, [Note: (5) Concordia domestica.] Pier. ib. c. 42.
PELICANUS vel Pellicanus, ab Aldrov. cum Onocrotalo, ab aliis etiam cum Platea ex Ardearum genere confunditur. Verum dissimili ab illis rostro, sine ingluvie a plerisque proponitur. De hac varii varia. Albertus Magnus l. 23 de animal. in duo distringuit Pellicanos genera: aliud aquaticum, quod Onocrotalo facit simile: aliud terrestre, quod serpentibus pasci, ait, cumque reperit serpentium morsu occisos pullos, tum aperto sibi latere profusoque sanguine revocare in vitam, [Note: (6) Christus morte sua nos vivificans.] ipsa parens autem ad mortem usque languere dicitur, quam pulli deinde collecto cibo reficiant. [Note: (7) Misericordiae opera.] Quod officium siqui neglexerint, hos denique Matrem seu degeneres exturbate [Note: (8) Reprobatio impiorum.] Haec S. Hieronymus, August Gregorius alique Patrum Christo applicata probare videntur, quam vis alii in dubium revocent. Horus in Hieroglyph. l. 1. c. 51 addit, Pelicanum, cum possit altioribus locis nidum figere, tamen illum humi. positum, aliorum exponere insidiis. [Note: (9) Imprudentia.] Homines igitur arido boum fimo locum circumdare, illique admovere ignem, quem cum Pelicanus, amore pullorum alis verberatum extinguere nititur, his combustis, et se, et pullos praedae exponit. [Note: (10) Auxilium noxium.]
PHOENIX a Plinio l. 10. c. 2. allisque ambigua fide describitur, unus esse orbe toto in Arabia, aquilae magnitudine, auri circa collum fulgore, cetera purpureus
caerulea cauda roseis pennis discriminata, caput apice plumeo cohonestante, qui 660. annis vitae compleris senescens, casiae thurisque surculis nidum instruat, superque emoriatur, ex cuius ossium medulla vermiculante novus rursum phoenix exsistat. [Note: (1) Resurrectio.] Albertus M. l. 23. anim. ait, nido plausu alarum in solis radiis succenso in cineres avem redigi, [Note: (2) Mors piorum.] atque ex his subnasci alteram. Sed Pierius l. 10. c. 5. ex Aegyptiis tradit, rostro sibi aperite pectus, atque ex profuso hinc sanguine alterum subnasci, qui cum parente Heliopolim se conferat, illumque ad solis exortum morientem, velut in tumulo inter aromata componat. Eius morte insignem rerum mutationem praesignari ferunt. [Note: (3) Mutatio rerum.] Unde sunt qui Phoenicem nihil aliud nisi signum hieroglyphicum Aegyptiorum fuisse sentiunt, quod aureo caeruleoque colore, caelum atque elementa referret, conversionem aliquam notabilem subeuntia, adeoque non fuisse verum eiusmodi phoenicem, qui sub Claudio Imper. Romam. ut fert Plinius, allatus fuit. Nos igitur pictoribus atque poetis hanc avem relinquimus.
PHOENICOPTERUS avis, pennis rubentibus est, cuius lingua in deliciis mensarum est. [Note: (4) Eloquentia.] ut Martial. lib. 13.
PICA avis garrula, [Note: (5) Garrulitas.] et humanae vocis intra primum vitae biennium discendae capax. In villis nutritae pecora audita imitantur, ut balatum ovis, mugitum vituli, latratum canis. [Note: (6) Imitatio votum.] Omnis generis cibos devotant. Visa quae cancrum fluviantem raperet, ut Schottus ait l. 9. c. 62. sed ab eo collo forcipibus compresso est strangulata [Note: (7) Duellum.] Nidos spinosis fixos locis, exterius ingeniose spinis muniunt, angusto sibi relicto aditu. [Note: (8) Munimentum.] pullos saepe imperfectos caecosque excludunt: [Note: (9) Opus imperfectum.] Petronius memorat picam, quam Cattus devoraverat, capitis rostro illius guttur adeo obstruxisse, ut suffocatus sit, et mortua vivum peremerit. [Note: (10) Vindicta.]
PICUS Martius viridi colore, assequitur quidem humanam vocem, sed aegrius, rostro acuto oblongoque arbores secat, ex cavatque, atque in illis nidum sibi rotundum, velut circino dimensum, exscindit. [Note: (11) Opus perfectum.] novem
ova excludit. Quod si quis os nidi lapide obstruat, dicit Aelian l. 1. c. 45. herbam ab illa admoveri, qua lapis solutus exsiliat, [Note: (1) Amor omnia penetrat.] et hanc repertam sub arbore aiunt claustris laxandis servire. Nunquam humi, aut in saxis consistunt, ne aciem unguium hebetent, quibus arboribus oblique solent adhaerescere.
PORPHYRIO, ut habet Aelian l. 3. c. 40. avis pulcherrima est, quae tamen mira se voluptate versat in pulvere. [Note: (2) Forma neglecta.] Conspectum aliorum etiam inambulans subterfugit, [Note: (3) Pulchritudo occulta.] mulierum castimoniae insignis custos, et si quam adulterio iniquari se deprehenderit, sese impatientia sceleris strangulat. [Note: (4) Castitas amor.] Haec ille, cui Plinius l 10. c. 46. addit, quod Porphyrio solus morsu, non suctu bibat, omnemque cibum aqua tingat, [Note: (5) Victus moderatio.] pedibusque, tanquam manibus, rostro admoveat.
PSITTACUS unius tantum hic generis cognitus ex India aliisque locis, varia tam magnitudine, quam forma et colore plerumque gratissimo spectabilis est. In Aethiopia et ultima India albi sunt, in Brasilia rubri, in Calecuto prasini, scutulati, ac purpurei: hisce locis virides. [Note: (6) Servire loco.] Vesputius apud Aldrov. l. 11. scribit ultra promontorium bonae spei psittacos sesquilunares reperiri [Note: (7) Gigas.] estque ea regio psittacorum dicta. Ceterum magnitudinis, diversis locis, diversae sunt alicubi, ut Phasiani: alibi ut galli, vel columbi, vel passeres etc. Vocis humanae inter aves sunt capacissimae, [Note: (8) Eloquentia.] ut primis annis: nam senex psittacus, ut in proverbio est negligit ferulam, solent enim percussae erudiri. Sed caput adeo durum est, ut ad sentiendum ictum radio ferreo verberentur. [Note: (9) Obdurati capitis] Rostro est adeo forti, ut lignum facile dissecet, ideoque ferratis clathris est coercendus. [Note: (10) Carcer.] Rostro etiam cum volat, et innititur ultimo, et primum residens excipitur. Vescitur pene omni fructuum genere, etiam carne, et dulciariis praecipue delectatur panibus, [Note: (11) Delicatus,] vinum quoque ad ebrietatem usque haurit, [Note: (12) Ebriosus.] tum maxime loquax, formosos pueros amat, et deformes aversatur, quandoque e sublimi illos impetens. [Note: (13) Formae amor.] tam lamentantes voce maesta, quam laeta exuitantes sequitur, quin et tripudiantes saltitans imitatur.
[Note: (1) Mimus.] Nidos in silvis ex tenellis procerarum arborum ramusculis suspendunt, ne serpentes possint adrepere, qui in modum pilae rotundi perquam exiguo patent foramine [Note: (2) Prudentia.] In India gregatim pascuntur, duobus interea in summitate arborum advigilantibus, ne insidiis occupentur, [Note: (3) Vigilantia.] quibus observatis, signo dato, alias in sugam avertunt.
REGULUS seu Trochilus avicularum pene est minima, quae tamen ingenti ausu reginam volucrum aquilam impetere dicitur. [Note: (4) Audacia.] Aestatem in silvis exigit, hiemem sub tectis. Ubi iunctim plures ad se confovendum in specu conduntur. [Note: (5) Societatis bonum.] Muscis ita nonnumquam se explent, ut de vita periclitentur. [Note: (6) Gula.] Deplumatae, at non exenteratae, virgae coryli infixae, si ad ignem aflentur. se denique sponte convertent. [Note: (7) Metue mortui.] Ut cum P. Kirchero Schottus Romae se experimento cognovisse dicit l. 9. c 67. De eadem notat Aelian. l. 3. c. 11. quod fauces Crocodili hiantis ab hirundinibus in has illapsis purget. Sibi hinc cibum, Crocodilo salutem adferens. [Note: (8) Auxilium ab infirmiori.] Minorem hac aviculam, quae perdicis ovum vix superet, describit Aelian. l. 4. c. 40. quae Dicaeron dicta, ob delicias cibi, regibus pergrata sit. [Note: (9) Deliciae.] Ceterum stercore adeo venenato sit, ut siquis granum inde minimum in poculo solutum sumat, intra diem, verum alto immersus somno, moriatur, [Note: (10) Mors placida.] carnis tamen esus dolorem morbumque solvit. [Note: (11) Toxicum et antidotum.] Est et alia avis Indica Laghane, ut ex Petro Hispal. Maiolus coll. 6. Sed maior Regulo corniculae haud dispar, quae cetum ore hianti subit, seque patitur deglutiri, atque intus cetum depiscitur, dum ad ipsum cor penetret, [Note: (12) Conscientiae vermis.] compertumque in exenterato ceto, eiusmodi in illo aviculas praecordia depasci.
RHINOCEROS avis est, quae praeter rostrum quatuor dodrantes longum, cornu in fronte super rostrum cui incumbit, adeo latum possidet, ut palmum in radice aequet, in fine curvescat [Note: (13) Ira mansueti,] occisa in volatu ad Naupactum fertur, quando Christiani Turcas Navali praelio superarunt. Ita Aldrovandus. Neque hoc mirum cornutas aves reperiri, quando idem Mela. l. 3. c. 4. Aelian l. 17. c. 10, tradit. Et Maiolus coll. 6, ex Pigafeta notat
Messanae, quae inter Molucas, insula est, Gallinarum specie cornutas aves reperiri, [Note: (1) Rara res] quae ova anserinis aequalia pariant, ex quibus ad tres quatuorve ulnas in terra defossis pulli producantur. [Note: (2) Resurrectio.]
SCLOPAX seu perdix rustica Snephun, magnitudine gallinae. cursu quam volatu expeditior, repentino subterfugio Venatores saepe fallit, [Note: (3) Possessio incerta.] inter ciborum lautitias est, licet vermibus spiritu oris e terra extractis vescatur. [Note: (4) Lautitia ex tenui]
SCOPES aves coloris plumbei albicantibus maculis columbae magnitudine saltu capi dicuntur. [Note: (5) Chorea seducunt.] Nam cum Scops mimica avis sit, imitata saltantem, se praebet captivandam. Aelian l. 1. c. 28.
STRVTIOCAMELI ob alas, caput, rostrumque inter aves censentur, quibus anseri similes, cetero corpore, tanquam cameli, [Note: (6) Ambigua.] equitis insidentis altitudinem et celeritatem vincunt, si collum oblongum erigant. Expassis simul alis volant curruntque, terrae semper affixi [Note: (7) Anima corpori effixa.] Praeter fructus, etiam ossa, lapides, et ferrum devorant. [Note: (8) Acerba aequo animo ferre.] et ad hoc avidissime properant, vel remore exhibitum. Pedes more boum bifidi, quibus prehensos lapides post tergum in consectantes iaculantur. [Note: (9) Pugnave fugiendo] Dorsum in Mare nigrum, fuscum in femina pennis villisque mollescens. Stolidum animal, quod latere se credit, ubi caput absconderit. [Note: (10) Stoliditas.] Ova, quae parit grandia, velut lapidea crusta obmunita, in arena vel neglecta, [Note: (11) Prolis neglectus.] vel condita, solis calore foventur et excluduntur, quae cum fino nonnumquam obtutu specter, sunt qui visu excludere arbitrentur. Non tamen excluduntur simul, sed sensam pars quaelibet formata ex ovo prodit. [Note: (12) Sensim magnae fiunt.] Cortices ovorum pro vasis serviunt. vide Plin. l. 10. c. 1.
STURNUS maculosa avis est, magnitudine merulae, catervatim ait Plin. l. 10. c. 24. volat, et globi in mo. dum circumagitur. dum quaevis ad medium occupandum severtit [Note: (13) Impii.] Caesares Romae habuisse Sturnum Latino et graeco sermone docilem, [Note: (14) Labore assequimur.] observas idem c. 42.
TURDUS in cacuminibus arborum nidificat.
viscoque suo, quo arborem perluit, capitur. Unde in Proverbio est Turdus sibi malum cacat. [Note: (1) Obesse sibi.] Loquacissima avis, ad audiendum tamen est tarda, Inter epulas laudata, [Note: (2) Lautitiae.] et si myrti baccis fulta assetur, dysenteriae medetur et urinam facilitat. [Note: (3) Medicina suavis.]
TINNUNCULUS Accipitris specie in altis aedificiis, et cavis quercubus indivulsa maris et feminae societate habitate solitus, [Note: (4) coniugalis amor.] adeo tamen accipitribus infestus et columbis amicus; ut has sola voce, illis fugienti bus, tueatur. [Note: (5) Hostilitas similium.]
TOCCA avis Americana est cornici similis, sed albo pectore, et rostro aureo, cuius longitudo totum corpus adaequat. [Note: (6) Eloquentia aurea.]
TURTUR ex genere columbarum silvestrium, vere occultatur et pennas amittit, [Note: (7) Deliciarum fuga.] sobrie admodum bibit collo non resupinato. [Note: (8) Sobrietas.] Ubi coniugem amisit, alteri non iungitur, sed perpetuo in luctu viduitatem transigit, [Note: (9) Viduitas] nec aliarum admittit consortium avium, frondentes etiam ramos declinat. [Note: (10) Luctus] Interea, ut ait Ierem 8. custodit (ut Hirundo) tempus adventus sui, [Note: (11) Temporis cura.] et meditatur ut columba. [Note: (12) Meditatio.] Isa. 38. Ceterum delectati hanc avem tibiis, et inconditis quibusdam, his auditis, agit ari motibus est observatum. [Note: (13) Saltatio] Vide Pier. l. 22. c. 19. Ob murmur Tutturis in proverbium, de ob. murmurante femina, [Note: (14) Obmurmuratio.] abiisse creditur: Turture loquacior.
VESPERTILIO nocturna, lucisque fugiens avis, [Note: (15) Lucifuga.] si tamen avis, quae pro pennis membrana explicata volat, [Note: (16) Ambiguus.] nec ova, sed pullos parit, eosque uberibus admotis [Note: (17) Nutrix moter.] lacte nutrit, et secum in amplexu defert, ac sola volucrum dentes habet. [Note: (18) Mordax homo.] Formica hanc extreme aversatur, nec prodit si ala ostio foveae praefigatur. [Note: (19) Cunctatio.] Veneficia tamen affixus inverse ostiis vespertilio amoliri fertur [Note: (20) Securitas.] Ipse hederam subterfugit, nec huius accensae suffitum sustinet. [Note: (21) Pestis] Inter se mutuo quandoque nexu alternatim ora et extremas alarum fimbrias nectentes haerent, catenamque efficiunt, [Note: (22) Coniunctio improborum.] paucis amati, praterquam sibi. Volatumque crepusculo vespertino paucis circa tectum circuitibus absolvunt, cetera
in nido obscuro haerentes. [Note: (1) Obscuro loco natus.] Pierius l. 25. c. 9. etc.
UPUPA avis cristata, colore pulchro flavescens, sed odore faedo, cum in stercore humano volvatur, et nidificet. [Note: (2) Meretrix.] Ingrata voce, qua tamen ante vindemiam frequentius clangens ubertatem praesagit. [Note: (3) Vini ubertas.] Ipsa deinde ad ebrietatem usque sese avis ingurgitat. [Note: (4) Ebriosus.] Verum ubi se vacillare sentit capillo Veneris, sive adianto semper virenti herba sibi medetur. [Note: (5) Remedium ebrietatis.] Upupam tamen et Vespertilionem tanquam immundas Deus olim a mensis proscripsit. (6) Deut. 14. 18. In lateris doloribus meden dis cor eius laudatur. [Note: (7) Remedium doloris]
VULTURES omnes feminae dicuntur [Note: (8) Femina.] a D. Basilio in Hexam. hom. 8 et S. Ambr. tum Aelian. l. 2. c. 46. quamquam Albertus Magnus et alii id negent. Illi a vento dicunt concipere, et parete pullos, non ova excludere. [Note: (9) Conceptus virgineus.] Umbricius apud Plin. l 10. c. 6. ova dicit parere, nemo tamen illorum nidos conspexit. Centum annis feruntur vivere. [Note: (10) Longaevus.] nigri ceteris praevalent In auguriis apud Rom. felicissimae aves habentur. [Note: (11) Auspicatum.] Odoratu adeo valent, ut ad quingenta milia passuum cadavera percipiant. [Note: (12) Perspicacia.] Quamquam Aegyptii hoc visui tribuerint acutissimo ut Pier. l 17. c. 7. Unguenta non ferunt, sed rosaceo inuncti moriuntur, [Note: (13) Dulcia noxia.] ut notat Clemens Alex paed l. 2. c. 8. Ceterum hominum agris plane innoxii sunt, et ceteris quoque animantibus, cum nullum occidant. [Note: (14) Innocentia, iustitia.] ut habet Caelius. Sed et Plin. l. c. praesagos facit, quod biduo aut triduo ante eo advolent, ubi cadavera futura sint, ex praelio occumbentium. [Note: (15) Providentia.] malique est habitum ominis, si quem exercitum quasi heredipetae, [Note: (16) Heredipeta.] brevi caedendorum sequerentur.
PIscium historia, quanto a vulgi cognitione remotior, tanto minus figurarum imaginum fertilis est. De his tamen varii, ut Aristoteles, Plinius, Aelianus, Oppianus, Albertus Magnus, Maiolus, Ravisius, in offic. l. 7. c. 41. Gesnerus, et recens accuratissime omnium Aldrovandus atque ex iis Schottus, e quibus pauca, et celebriora delibate tantum visum, ne his negasse hac in mensa locum videar, et quorundam fortassis appetitui defuisse.
Multa Aquatilium sunt genera, per mare, fluvios, ceterasque aquas sparsa. Plerique, piscium squamis teguntur, nonnulli corio et pilis, ut Hippopotami et Phocae: nonnulli corio solo, ut Balaenae et Delphini: nonnulli cortice, ut Ostrae, Conchae, Testudines: alii, crustis, ut Locustae: alii crustis et spinis ut Echini: alii alati ut Pastinaca, Accipiter, Hirundo. Cornutos etiam in mari Indico repertos esse Maiolus. Colloq. 9. asserit. Forma earum varia, ac pene omnium terrestrium animalium speciem referunt. In Norvegia tamen Olaus l. 21. refert, reperiri piscem cuius caput ventri iunctum sit, adeo voracem, ut expleri nunquam possit [Note: (1) Gula inexplebilis.] omnium expositus odio piscium, quos in se conversos, caput galea, pinguedine oppleta abdens, deludit In Gaditano mari memorat Plin. l. 9. c. 4. piscem arboris instar vagari, [Note: (2) Elatus animo.] et Physeterem ingentis columnae instar se extollere [Note: (3) Erectus animo.] alii Rotae a forma dictae, quae quatuor distinctae radiis, modiolos hinc et hinc duobus claudant oculis. [Note: (4) Fortuna secunda.] Idem Plinius seq. c. 5. tradit, plusquam trecentas maris belluas sub Tiberio Imperatore in opposita Lugduno insula a discedente Oceano relictas, interque has elephantes, et arietes cornibus tantum candore assimulatis. [Note: (5) Improborum numerus in extremo iudicio parebit.] Expulsam in Gaditana litora belluam, cuius
ultimae in cauda pinnae 16 cubitorum fuerint, cuiusque dentes CXX. a dodrantis ad semipedis mensuram ascenderint. [Note: (1) Diabolus.]
Qualitas piscium diversa, pro aquarum genere reperitur, universe humidioris temperamenti, atque illi prae ceteris, qui omni sanguine destituuntur, et pulmone fere carent, ideoque respiratione, ut alii non indigent, et superesse clausis frigore aquis possunt. Marini ac deinde fluviatiles ceteris sunt salubriores, sed illi in salsa aqua cocti, ut hi, salsedinem non trahunt. [Note: (2) In mundo mundum vivere.] Apertis semper oculis vident obscurius, et non nisi eminentiores colores. [Note: (3) Caecutire.] parci somni sunt. Generantur varie alii ex coitu, alii ex spuma aut limo, [Note: (4) Ignobilis origine.] plerique ex ovis, [Note: (5) Nobilis.] non nulli tamen ex pattu etiam. Devorant sese invicem, sed non ante iustam aetatem. [Note: (6) Hostes implacabiles.] Muri pene omnes, [Note: (7) Mutus.] ut proverbio locum fecerint. Colorem mutant, ut Polypus pro loci natura, Maena, hieme candida, aestate nigra, et Phyca varia in vere reliquo tempore candida. [Note: (8) Servire loco et tempori.] ut Plinius l. 9. c. 26.
Congelati immobiles sunt, donec in patinis exentur. Saepe exenterati iam rostique lucii, adhuc in patinis conspecti vivere. [Note: (9) Martyres.] Gregatim plures incedunt, et per flumina adversus fluxum. [Note: (10) Adversis resistendum.] Boni ominis Augusto, a Pompeianis in Sicilia caeso fuit, quod ad pedes in litore stantis sese piscis abiecerit, tamquam mare illi offerrer tributarium, [Note: (11) Maris dominium.] ut Plin. ib. c. 16. Magis admirandum quod Maurilio Episcopo Andeg. fugienti elapsae sanctuarii claves in mare, a pisce rapto fuerint restitutae, isque hoc signo ad Episcopatum (quem ob neglectum infantis baptismum deseruerat) sit revocatus. [Note: (12) Episcopatum deferre.] ut Marul. l. 4. aut quod Gentili homini in urbe Nisibi in pauperes largo, ut (quod uxor Christiana suadebat) centuplum reciperet, ab empto pisce, qui pretiosam in stomacho gemmam clauserat, repente ditatus sit, ut Sophron. in Praeto Spir. Sed iuverit per singulas piscium species brevitet incedere.
ABIDES piscis in senio mutata forma terrestre fit animal et Astoiz dicitur. [Note: (13) Senium mutat ingenium.] ut Albert. l. 42.
ACIPENSER, olim in mensarum deliciis,
quia inventu rarior, squamis ad os versis, contra aquam nando enititur. [Note: (1) Contra niti.] Elops a nonnullis dictus est, coronatis ad convivium ministris inserti solitus Macrob. 1. 3. cap. 16.
ACUS piscis est gracilis a quibusdam viperae instar rupto utero fertur patere, matte quandoque interempta. [Note: (2) Ingratus parenti.] Circa Siciliam frequens, ubi forte in retia incidit, iamque elapsus est, redit, eaque dentibus lacerare contendit: ita rursum praedae stulta vindicatione expositus, [Note: (3) Ultio auctorem ferit.] Schottus l. 10. mir.
AELURUS piscis est cuius oculi ad lunam in amplitudine crescunt et decrescunt. [Note: (4) Inconstantia.] Ravisius.
ALPHESTAE pisces sunt de quibus Athen. l. 7. p. 281. colore luteo, quem purpureus hinc inde distinguit, quorum bini semper iuncti, alter post alterum incedunt et capiuntur, fideles socii. [Note: (5) Societas fida.]
ALPHORA primum vermis, ac deinde piscis, cum tabe aliqua tangitur in sicco rursum degenerat, dum aquae redditus, corpus longe robustius instauratur, ac durat. [Note: (6) Resurrectio a morte corpus firmat.] Albert. Mag. l. 24. de animal.
ALOSA ex clupearum genere piscis, in mati et fluviis frequens, pressis lateribus, argenteo colore, in acutum spinosumque ventrem definens, cantu tinnuloque strepitu fidium nolarumque capitur. [Note: (7) Voluptatis amor.] Unde hae retibus super aquas delatis appensae plurimas fallunt. Adeo terrentur fulmine, ut hoc saepe exanimati in Mosella et Rheno spectentur. [Note: (8) Iudicii terror.]
AMIA, seu Trocta, ut AElian, de an. l. 1. c. 5. piscis dentatus, incidit quidquid pene apprehendit, unde et hami chordam quandoque praeputat. [Note: (9) Mundo repugnare.] Delphinos ubi quem piam seorsim reperit gregatim invadit, morsibusque non tantum vellicat, sed etiam pascitur [Note: (10) Popularis conspiratio.] Delphino inconditis mare saltibus, ut sese ab his convivis liberet, oberrante.
ANGUILLAE inter mares feruntur omnes, uti Murenae inter feminas, quamquam rectius Aristoteles lib. 2. de Gener. an. cap. 4. nec marem, nec feminam inter anguillas esse asserat; sed ex terrae putredine sentiat generari. [Note: (11) Origo obscura.] Danubius nullas alit, Rhenus habet frequentes
[Note: (1) Ingenium [(transcriber); sic: Illgenium] dispar.] In Gange 30 pedum reperiuntur. Gaudent aqua limpida, turbidam aegre sustinent, [Note: (2) Quies bello melior.] nisi quod iuxta Syracusas limosis delectentur. Unde ex lacu in piscinam translatae moriuntur. [Note: (3) Peregrinatio noxia] Mirum, quod ex limo natae, limum non ferant. [Note: (4) Originis pudere.] Hieme propter frigus conglomerantur, et in exigua aqua moriuntur. [Note: (5) Inopia mori.] In turbida facile circa autumnum capiuntur. [Note: (6) Seditiose capi.]
ANTHIA, piscis frequens est apud Insulas Chelidonias, a piscatore per aliquos dies esca sparsa provocatur, dum unus advolans praedamque innoxie captans, sensim comitatior integras secum turmas ducit, qui pascenti saepius assueti, in ipsa denique retia consectantur. [Note: (7) Seduci paulatim.] Soletque Duci agnito piscator parcere. Ita Plinius l. 9 c. 59. Hunc Aristoteles l. 9. c. 37. et Aelian. l. 8. c. 28. sacrum piscem vocant, quia belluae omnes marinae (ob antipathiam forte) locum, quem ipse tenet, declinant, ideoque hic urinatoribus tutus descensus, et ceteris piscibus tranquilla habitatio est. [Note: (8) Tutela fida.] Captum hunc piscem ait Aelian l. 12. c 47. miserabile praebere spectaculum, dum velut lugens supplicansque, et quantum denique porest obluctans, mortem deprecatur. Plutarchus addit, in Opusc quaest. utra animantium etc. Piscatores ubi ceperint, et se et navigia coronare solent ingenti laetitia et plausu. [Note: (9) Mors et luctus canonicorum, aliorum est gaudium.] Non captae ex Anthiis acutis dorsi spinis, hamo dissecto, siquem teneri viderint liberate conantur. [Note: (10) Captivorum redemptio.] Plin. l. c.
APHYAE pisciculi ex aquis pluviis generantur, protinus ut ignem sensere iam excocti. [Note: (11) Res expedita.] Unde adagium de re celeriter expedita est. Aphya ad ignem.
ARIES ut Plin. l. 9. c. 44. grassatur ut latto, et sub umbra grandiorum latens navium, si quem nandi voluptas invitat, praestolatur [Note: (12) Insidiae.] nunc elato extra aquas capite piscantium cymbas speculatur, occulteque adnatans mergit. [Note: (13) Vis fraudulenta.]
ARIMUS piscis est, qui hominem, a quo videtur, tanquam ebrium ad iram rixasque compellit; esus veto, rursum componit et placat. [Note: (14) Amor mulierum.] Vinc l. 17.
AROTANUS piscis in fluvio Arotan, iuxta Zeilam
natus, sese capi sinit: verum piscator arreptus febri, non ante, nisi dimisso pisce, liberatur. [Note: (1) Fur sine restitutione inquietus.] Causs l. 8. num. 17.
ASTACUS piscis est, qui, si longius a mari exportatus dimittatur, ad locum ubi captus erat, revertitur. [Note: (2) Patria amans.] Ravis. in off. l. 7. c. 41.
ASELLUS marinus, ut ait Aelian. l. 5. c. 22. cor habet in ventriculo [Note: (3) Gulosus] Arefactus malleis ante contundi solet, quam mensis aptatur [Note: (4) Mortificatio.]
ATTILUS in Pado inertia adeo pinguescit, ut mille aliquando librarum, non nisi boum iugis extrahi iam hamo innexus potuerit, quem tamen clupea pisciculus vena quadam in eius faucibus mordicus apprehensa exanimat. [Note: (5) Magnae minimis aliquando succumbunt] Plin. l 9. c. 16.
AURATAE pisces timidissimi sunt, in matis refluxu cum arborum litoralium radicibus latitant, sola umbra concussorum ramorum exterriti proditique capiuntur. [Note: (6) Scelerati plerumque timidi.] Aelian. l. 12 c. ult.
BALAENA, sine Branchiis, pulmone praedita, aere et aqua respirat, per apertum in fronte os, [Note: (7) Effrons.] ex quo nonnumquam, velut integros rivos fundens, naves mergit Ingens bellua est, quaternum iugerum in man Indico repertas, [Note: (8) Mole terrere.] Plin. l. 9. c. 3. memorat. Sinu quodam placido Gaditani maris se pariturae compertae sunt condere, quo Orca, mole impar, sed astu maior, se confert, atque in angustiis deprehensas saepe expugnat [Note: (9) Ingenio bellandum est.] nisi in mare se receperint, quod velut tempestate quadam ab imo hac in lucta concutiunt. [Note: (10) Principis ira turbat remp. [Abbr.: rem publicam] ] Idem c. 6. cum adultior pinguescit, oculis superciliorum pressis pondere, [Note: (11) Caro excaecat.] Musculus piscis oblongus, colore albo, praecedens viam et vada explorat, cauda iter balaenae regens. [Note: (12) Dux peritus.] Quo deficiente deficit, et quandoque in arena intercipitur. [Note: (13) Sine Duce vis languet.] c. 61. Et Maiolus coll. 9.
CETE vel CETI pisces omnium maximi cum ab Aristotele dicantur esse illi qui vivipari sunt, cum Balaenis conveniunt, nisi quod Albertus hos mares, illos feminas dicat. De illorum vasta magnitudine praeter alios vatia habet Olaus M. in histor. sept. l. 21. et inter cetera c. 24. quod ex ossibus detracta carne, in modum
carinae remanentibus, integras domos variis conclavibus distinctas instruant, sed qui sub iis quiescunt, perpetuis se fluctibus iactari somniant. [Note: (1) Mors aliis utilis.] Et Maiolus l c. refert Maclovium Britanniae Episcopum aliquando ex navi, velut in montem, ut sacrificaret, cum vectoribus se contulisse: sed in medio sacrificio motam belluam terruisse universos: perstitisse tamen monente Episcopo ad sacrificii finem. [Note: (2) Deo maxima mundi subsunt.] Albertus M. l. 24. in cete restatur, se vidisse piscem, cuius oculorum caveae, viginti homines singulae caperent.
CANCRI pisces sunt multi pedes, et retrogradi; sed tardi [Note: (3) Praeposterus.] nisi quod in Phaenicia litorales cancri celerrimi sint, et cursu elabantur. Iuxta Nilum ingenio praecoci, antequam Nilus exundet cum Crocodilo eo locorum ova transferunt, quae Nilus non tangat. [Note: (4) Providus.] Ut ex his repertis accolae facile Nili altitudinem praesentiant. Diversa eorum genera. Plin. cap. 31. recenset, ut Astaci, Carabi, Leonis, etc.
CANIS MAXIMUS (nam et minores dantur) ut Aldrov. l 3. de Pisc c. 31. aliquando mille librarum repertus est. Nicenses etiam reperere, qui quater mille appenderet, virumque in stomacho haberet integrum. [Note: (5) Helluo.] Apud Massilienses quidam etiam armatum deglutiisse compertus est. Plin. c. 96 Caniculas marinas urinatoribus maxime infestas esse memorat [Note: (6) Hostes.] Piscatoribus carnis dum capitur metuendus: ita licet faucibus hamo strictis, cauda ferit, aut sub navim se abdens obnititur. Foetus proprios devorat, ut tueatur [Note: (7) Defensio Insolens.] ait Ravis.
CANTARUM piscem, Autarae non dissimilem ore tamen minorem, refert, certamen pro uxore, tanquam Helena, cum diversis aliis suscipere. [Note: (8) Rivalium Pugna.] Aelianus lib. 1. cap. 26.
CAPITO, sive Cephalus, paludum incola viventibus parcit, mortuis vescitur. Unde prius, cauda verberans, explorat vitam, Aelian. l. 1. c. 3, Quare et eorum ovis ab aliis parcitur, ideoque numerosi sunt. [Note: (9) Temperantia.] Marini quoque sunt reliquis praestantiores.
CEPUS in mari rubro elegantissimis coloribus varie depictus, per caput, dorsum et spinam colote
igneo, genis facie et ventre albo, cetera inutilis. [Note: (1) Idiota ornatus.] ut Aelian. l. 17. c. 8. culti, sed inanis hominis typus.
CITHAROEDUS quoque piscis in mari rubro, colore sub aureo, nigras a capite ad caudam lineas chordarum instar defert. Quamquam alii in purpureo corpore aureas ferant lineas Aelian l. 11. c. 23. Sic Gesnerus de Fabro, seu Gallo marino pisce refert, omnia fabrilia instrumenta eius in corpore reperiri. [Note: (2) Ingenium et ais sine usu.]
COLONDRINUS, ut Maiol coll. 9. ulnaris longitudinis inter pisces volatiles, cui Aurata insidiatur, quare dum is evolat, haec umbram sectatur non vane, nam fatigatum, dum residet, facilius occupat. [Note: (3) Ars arte delusa.]
COCHLEAE tam aquatiles quam terrestres, ut cibum capiant, prodeuntes sub tectis, cum caecae sint, facile occupantur [Note: (4) Ventris cura mulsos perdit.] Dum incedunt corniculis praeviis iter explorant. [Note: (5) Cautelae caecorum]
CONCHAE sub suo recto tutiores gustu et tactu solo feruntur [Note: (6) Voluptuarii, domus tuta.]
CONGIUS vel Conger, similis anguillis piscis est, carne durior, sapore inferior, frequens praesertim apud Siculos. Cum Muraena illi pugna saepe: quae ubi caudam illi praemordit, rependit vicem. [Note: (7) Iusta ultio.] A locusta minore superatur, sed Polypum maiorem superat. [Note: (8) Hostilitas noxia.]
CYBIUM piscis ita scissus est, ut medium pateat, aeque in omnes partes, ad tesserarum similitudinem. [Note: (9) Aperti pecteris.] Ita Ravis. l. 7. c. 41.
CYPRINUS piscis fluvialis lingua caret, carnosoque omnia palato digerit [Note: (10) Mutus] Id.
DACTYLUS piscis est e genere Concharum, ab humanorum unguium similitudine dictus. In tenebris suo claret fulgore, atque in ore etiam edentium lucet, et in manibus ac veste decidentibus guttis, ut et succo lucis natura cognata sit [Note: (11) Illustris inter obscuros.] Plin. l. 9 c. 61.
DELPHINUS omnium non piscium modo, sed et volucrum felle caret, celerrimus [Note: (12) Princeps clemens.] respiratione tamen in aere necessaria tardatur, ore sub rostro, haud procul a ventre posito, ceu telum ex arcu emissum nonnumquam ad respirandum emicat, tanta vi, ut navium etiam vela transiliat. [Note: (13) Celerrimus.] Coniuges sunt binosque
decimo mense pariunt, nutriuntque uberibus, ac gestant, sicut et balaena. Adolescentium diu lateri, tanquam paedagogi haerent [Note: (1) Educatio bona.] Basilius ait hexam. hom. 8. etiam utero, ut Balaenas et Phocas in periculo rursum suscipere. [Note: (2) Amor prolis.] Lingua his contra aquatilium naturam est mobilis, brevis, ac lata: pro voce gemitus humano similis. [Note: (3) Vox insperata.] Simum rostrum, gaudentque Simonis nomine compellari. Hominum atque inprimis puerorum amans bellua est. [Note: (4) Amor rarus.] alludit venientibus navigiis, et licet plenis velis euntia praevolat. [Note: (5) Applausus.] Musica atte, symphoniae cantu atque inprimis hydrauli sono oblectatur. [Note: (6) Amor Musicae.] Sub Augusto Puerum ex Baiano Puteolos ad ludum literarium deferre solitus, ad Simonis vocem repente se vectorem sistebat, pane ex manibus illius pastus. [Note: (7) Servitium rarum.] Qui puero demum extincto prae maerore etiam exspiravit. [Note: (8) Amor ad moritem.] Ubi quis eorum impegit in terram, repente moritur. [Note: (9) Mors repentina.] In piscatione mugilum, cum hi ex stagno Latetra agri Nemausiensis se in mare effundunt, Delphini se hominibus quandoque socios praestant, occurrentes turmatim invadunt, [Note: (10) Auxilium insperatum.] et vel in retia adigunt. vel occidunt, cibis in praemium laboris relatis. [Note: (11) Mercede servire.] Suo generi subveniunt, unde dum Cariae Rex captum detentumque in portu retineret, turmatim velut supplices adfuere, donec liberum dimitteret, [Note: (12) Pietas in proximos.] mortuum e suis quoque deferre in humeris conspecti, ne a belluis laceraretur, [Note: (13) Funeris curae.] Haec Plinius l. 9. c. 8.
DRACO MARINUS terrestri haud absimilis, in dorso et ventre aculeatus, ictu suo venenum affundit. Unde captis repente caput conterunt, aut amputant aculeos, [Note: (14) Malum praevertere.] ut Aldrov. l. 2. c. 50. Aelian. l 5 c. 37. addit, Draconem hunc, si dextera manu attrahas, pertinaciter obniti, si sinistra, ultro sequi. [Note: (15) Proclivis ad deteriora.]
ECHINEIS latine Remora pisciculus parvus, minori anguillae est similis, sic dictus, quod mirabili naturae vi, si adhaeserit navibus etiam maximis, in cursu easdem sistit. [Note: (16) Impedimentum rerum grandium.] Ita Actiaco bello Antonii praetoriam stitisse fertur, et Caii Caesaris ab Astura Antium redeuntis. quadringentos in illa remiges deludens, donec a gubernaculo
abstracta, admirationem movit, quod in ipsa navi innoxie teneretur. Sed utrique inauspicatum fuit sic teneri. [Note: (1) Vis occulta.] Nam victus Antonius, Caius in urbe mox occisus. Plin. l. 32. c. 1. Addit l. 9. c. 25. fluxus, et partum gravidarum sistere. Tum si sale siccatus in puteum dimittatur, aurum inde secum educere. Qui vero haec aliaque in dubium revocant, frustra obnituntur, ex principio, quod eiusmodi in pisciculo virtus dari nequeat: cum torpedo, et exigua veneni vis in regulo, aut crocodilo non dissimiles habeant effectus.
ECHINVS MARINVS pro pedibus spinas habet, cui ingredi est in orbom volvi. [Note: (2) Vita aspera.] vitreus plerisque nonnullis candidus est color, ora in medio habent corpore ad terram versa. [Note: (3) Terrena sapere.] Ova eorum amata, numero quina. Saevitiam maris praesagunt, ideoque adversus hanc lapillis sese stabiliunt. [Note: (4) Providentia.] Plinius l. 9. c 31. Discerptum atque in mare proiectum suis rursum partibus coire asserunt. [Note: (5) Resurrectio.] ut Maiol. Col. 9.
EXOCOETUS piscis in Arcadia est, qui sereno caelo ex oceano in solem siccumque prodit, non raro avibus praedae futurus [Note: (6) Prosperitas fallax.] ut Plin. lib. 9. capi 19. Athen. lib. 6.
FASTEN piscis est, in cuius ore aqua marina dulcescit, ad quam dum ceteri pisces dulcedine allecti veniunt, capiuntur. [Note: (7) Religiosorum consortio trahi.] Vinc. l. 18. c. 54.
GALATA ubi foetus suos vivere sensit, extrahit, [Note: (8) Festinatio.] sed immaturos in matricem reponit. In regno Indiae Rapa triduo in litus, velut capturae obvius, egreditur [Note: (9) Periculum adire.] Oderic. l. 1.
GLAUCUS tanta sobolem, quocumque migrantem cura, aut praeit, aut stipat, aut sequitur, ut usque ad iustam aetatem non deserat, trepidantem ore ac ventre suo excipiat, discusso iam timore revomens, [Note: (10) amor parentum.] ut Aelian. lib. 1. c. 16: Quinque circiter cubirorum piscis est, dentatus acuro rostro, magnisque oculis. Humanae carnis avidus, ideoque et pueris ad litus insidiati solitus. [Note: (11) Crudelis.] Vide Aldrov.
GOBIO piscis exilis, sed praestantis saporis, [Note: (12) Cura minimorum.] Candidus nigro melior: Gregatim incedit [Note: (13) Multitudine compensare.] et gaudet crena, Ravis. offic. l. 7. c. 41.
GRUES pisces in Corintho frequentes sunt, pedum 15. Os et cervicem habent aliti similem, et squammas pennarum instar. Femina mari blanditur amore, [Note: (1) Lascivia.] sed huius per saltum convenientis semen mare excipit. Ravis. ib.
HALEC sive haringus piscis est notus Germanis, qui circa aequinoctium autumnale in Oceano septen. iuxta Angliam, Scotiam, Hiberniam, Norwegiam, Daniam Germaniamque, turmis iam ingentibus divisim incedentibus, tanto numero capitur, ut unum aliquando iactum trecentis florenis comparent. [Note: (2) Spes praedae.] In Hollandia multa hominum milia ex hac captura vivunt, illamque ab Anglis ingenti pretio redimunt, cum sedem Haleces (quam nonnumquam mutant) illorum fixerint litoribus vicinam. [Note: (3) Migratio.] Noctu et ipsi pisces, obversis ad caelum ventribus lucent, ac toto veluti mati fulgurant, [Note: (4) Conversio exemplaris.] itaque produntur, et lumine ipsi super aquas accenso, ad retia explicata abstrahuntur. Quamvis semel pariant, ingens illorum est fecunditas. [Note: (5) Moderata Venus fecundior.] ceri illis magna aviditate inhiant. Schottus l. 10. c. 19.
HIPPURUS sic dictus a cauda equina, in Hispania Lampugo, si quid in mari fluctuans viderit, ad praedam festinans ipse saepe praeda fit. [Note: (6) Rapacitas plexa.] aut fasce arundinum in mare proiecto, et per lapidem depresso adhaeret catervatim, hamisque deiectis, avideque devoratis capitur, [Note: (7) Gula noxia.] Ib. c. 20.
HIRUNDO aquatica humili volatu super aquas effertur, cum grandiores hanc pisces insectantur. [Note: (8) Timor excitat.] Dorsum ex nigro rubescit. Romae rubras visas esse, quae noctu carbonum instar lucerent. [Note: (9) Splendor fallax.] restatur Gesnerus
HUSO piscis est sturioni similis, et forte idem cum Thunnis, frequens in Danubio: pellis albae et levis, sine squama et spina, [Note: (10) Degener.] nulla ossa habet, [Note: (11) Mollis.] sed in capite loco spinae dorsi foramen, quod ad caudam usque penetrat. Vitulinae carnis sapor est in dorso, in ventre adipato porcinae, ut Alb. l. 24. Gregatim natant, et cantum tubarum sequuntur ad litus, faciles captu. [Note: (12) Voluptas noxia.] In aqua tanto valent robore, ut percussum cauda piscatorem
navi eiciant. Ubi caput eductum est aquis, invalidi, et velut mortui procumbunt. [Note: (1) Separatus a Deo nil potest] ut Gesnerus notavit.
HIRCVS PISCIS IN Cyreniaco et Sardoo mari est, Delphinis iunctus. [Note: (2) Societas prava.] Mares alba frontem vitta, feminae crista gallinacea ornatam habent. [Note: (3) Ornatus praeposterus.] Rapacis naturae etiam nomines et navigia involant, [Note: (4) Piratae.] gravi anhelitu, quo velut telo alios expugnant. [Note: (5) Detractio.] Phocas potissimum insectantur. Ravis c. 41.
ICHTYOCOLLA longa et tereti figura piscis cetaceus, sine spinis et ossibus, carne dulci est. Sic dictus quod gluten ex folliculo illius a capite ad caudam extenso, et corio illius conficiatur. [Note: (6) Formosa mulier.] Hoc glutine si lecticam inungas, cimices tolli asserunt. Schottus lib. 10. cap. 23.
LABRAX piscis est lato oris rictu; vorax admodum; Quaslibet etiam sordes captans; unde et hamum Una cum esca devorat; ideoque captu facilis est. Apud Milesios grandis. Hinc in voracem proverbium manavit: Labrax Milesius. [Note: (7) Vorax.] Ravis. l. cit.
LEPUS MARINUS velocissimus terrestri persimilis, villos habet aculeatos, in summa natans aqua, tanquam speculator, insidias devitat. [Note: (8) Circunspectus.] Siquis mann aut baculo hunc, dum in morbo est, tetigerit, animi defectum patitur. [Note: (9) Tactus noxius.] Haec Ravis. Plin. vero l. 1. c. tradit, venenum esse aliis in potu, aliis in cibo, aliis etiam visus tantum. [Note: (10) Visus noxius.] Gravidae, femina visa, abortiunt. Qui eo tacti sunt, totidem diebus moriuntur, quot vixerit Lepus. In India, ait, si ab homine tactus fuerit, piscem mori.
LOCUSTAE pisces sunt Polypis et Muraenis inimici, quaternorum ut Ravis. in mari Indico cubitorum. In eo sunt genere, quod caret sanguine, crusta fragili muniuntur, gignuntur in limo, praetentant iter cornibus pugnantque et erigunt rebus secundis, [Note: (11) Vincere.] obliquant in metu. [Note: (12) Vinci.] Nisi viventes fervida excoquantur, solida non constant carne. Plin. l. 9. c. 30.
LOLIGO inter pisces volatiles, celer ut sagitta, et [Note: (13) Celeritas.] quinque nonnumquam cubitorum, gregatim
quandoque evolat, tantaque multitudine ut navim incumbens premat. [Note: (1) Multitudine obruere.] Solo tactu manum obstupefacit. [Note: (2) Tactus noxius.] Caput inter pedes ventremque habet, atque illis cibum in os ingerit [Note: (3) Gulosus.] Sanguis omnino ater. [Note: (4) Invidus.] Unde succus loliginis, ad calumniosos et invidos refertur. Maiolus Coll. 9.
LUCERNA piscis sic dictus est, a lingua ignea, qua exserta tranquillis noctibus in mari relucet [Note: (5) Concionator bonus.] Plin. l. 9 c. 27.
LUCIUS piscis oblongus, notusque in fluviis, perquam vorax, nec suo parcens generi, [Note: (6) Gulosus.] in osseo capite quaedam veluti passionis Dominicae arma circumferre videtur. [Note: (7) Memoria passionis.] Capi aliquem vidi humanae longitudinis, qui in ventre tres carpiones, et duos etiamnum crudos ferebat Haud procul a Mosella, in Abbatia ad Lacum, dum piscatores grandem lucium, quem ferre non poterant, noctu reliquissent in gramine, mane reperiunt vulpem ab eo captam, quam dentibus infixis mordicus tenebat, praedamque factam, dum quaereret. [Note: (8) Praedator captus.] Anseris pullos duos in ventre alterius repertos Ionstonus lib. nat hist. de Piscibus memorat. Plures etiam aetates vixisse comperti sunt [Note: (9) Longaevus.] Ita an. 1497. repertus in stagno est, cui Fridericus II. Imper ante annos 262.annulum sub branchiis apposuit, cum inscriptione: Ego sum ille piscis, huic stagno omnium primus impositus, per mundi Rectoris Frider. II. manus. die 5. Octobr. ut habet Gesnerus. Apud Anglos aperto ventre, ac deinde si emptor desit, rursum consuto, redditus vivario pergit vivere. [Note: (10) Vitae tenax.] Ut Cardan. l, 10. de subtil.
LUPUS marinus a voracitate sic dictus, cancros ut Rav. l. c maxime insectatur. [Note: (11) Vorax.] cum mugile ingens illi odium est, luctatur in hamo tumultuose. [Note: (12) Vinculis obniti.] Magis placent lanati, sic a candore et mollicie carnis dicti, fluviatiles etiam praeferuntur, quique in Tiberi duos inter pontes capiuntur, optimi sunt. Sed tales iidem cum luciis ante dictis (quod nomen aliqui vitant) censentur.
LUNA pinnas suas natando explicat ad similitudinem lunae semiplenae, quin et cum eadem crescit decrescitque. [Note: (13) Cognatio.] Si illam arbori admoveris accrescente
luna haec impletur: si decrescente, planta deficiet. [Note: (1) Cum virtute gratia Dei augetur.] Ita quoque si putei aquis inieceris. Ita Maiolus Col. 9
MARGARI vel Margaritae rotunda specie pisces sunt, qui gregatim sub Rege, more apum, incedunt [Note: (2) Regimen Monarch.] Quo deficiente, ceteri velut attoniti haerent, capiunturque. [Note: (3) Resp. [Abbr.: Res publica] acephala.] Conduntur sale in doliis, donec exsiccata carne durescunt in lapides aurei coloris. [Note: (4) More gloriosa.] In mari Indico ac Britannico reperiuntur. Maiolus et Ravisius loc. cit.
MANATUS piscis Hispaniolae notus, utri similis, et aspectu faedissimus, in capite bovino habet oculos exiles, [Note: (5) Deformis ventricosus.] pedes vel alas binas loco branchiorum ad caput, quibus natat, duo foramina aurium loco, et vice ossium duos in capite globos, feminae duo sunt in pectore ubera, corio velut ustulatae suis praeditus, pedes longus nonnumquam quindecim. Cantu delectatur, et mansuefactus ad cibum etiam ex aqua evocatus prodire visus est, ac nonnumquam denos semel pueros lacum transportare, [Note: (6) Disciplina excolit.] sed ab Hispano lancea, quam vis innoxie, petitus, nunquam barbaros ferre potuit, sed fuga declinavit [Note: (7) Iniuriarum memoria.] Ita Schottus l. 10. c. 25.
MELANURI timidi serena tempestate profundum petunt, iuxtaque petras se alga obtegunt; at turbatis aquis, cum ceteri piscium abduntur, securi ad litora prodeunt, praedam que sectantur [Note: (8) For unae secunda periculosior adversa.] Aelian. l. 1. c. 41.
MONOCEROS piscis reperitur, cuius in fronte cornu rectissimum acutissimumque, naves etiam perforare porest; cum ipsum ignavum sit animal. [Note: (9) Arma inutilia.] Vinc. l. 17. c. 120. et Albert. l. 24.
MUGIL piscis capite magno, quod cum occulit, stolide se latere credit [Note: (10) Fuga stolida.] Inter velociores, super ipsa navigia saltu fertur. Astutus et hami latentis metuens, cauda everberatum cibum captat. [Note: (11) Insidias prospicere.] Cum lupis pro capite decertant. [Note: (12) Defensio iustae.] Salacitate capitur. Nam coitus tempore, ubi mas ex linea in mare demissus fuerit, feminae retractum consectantur. [Note: (13) Voluptas fallax.] Contra partus tempore mares ita captam sequuntur feminam [Note: (14) Fidelis ad mortem.] Maiol. Coll. 9.
MULLUS ter in anno parit [Note: (2) Fecundus thorus.] maritimorum voracissimus, licet parvus et plerumque bilibris. [Note: (3) Vorax.] Ob barbam in mento, barbones quoque aut barbatu li dicuntur, in piscinis minus proficiunt. Qui vescuntur, ad libidinem refrigescunt. [Note: (4) Libido extincta.] Vinum in quo enectus est (ut in anguillis quoque evenit) abstemios facit. [Note: (5) Abstemii.] Nunc vilet, cum olim in deliciis esset, quem Asinius ut Macrob. l. 3 sat. c. 16. ait septem milibus nummum mercatus est. Emoriens rubere primum, deinde pallere fertur lib. 3. Nat. c. 17. Maiol. l. c.
MURENA piscis longitudine anguillae, serpentisque, cum hoc etiam misceri a quibusdam existimatur, sexusque tantum esse feminei. [Note: (6) Luxuriosi.] In terram frequentet exite eas constat; quod aere delectentur. [Note: (7) Peregrini.] Ubi hamum senserint, eo devorato lineam acutis nonnumquam dentibus resecant. [Note: (8) Periculum superare.] Olim apud Romanos erant in deliciis, qui in vivariis cicuratas alebant, ut ab his nomen etiam Liciniorum familia traxerit, inter quos Crassus Murenam habuit, quam gemmis et monilibus ornavit, et mortuam quoque attatus luxit. [Note: (9) Amor creaturarum.] Quod cum Domitius in censura eius collega obiceret, Respondit: Ego bestiae mortem luxi: tu ne trium quidem uxorum. Aelian. l. 8. c. 4. Hortensius orator Murenam, sibi in Baiana piscina mortuam, flevisse fertur. [Note: (10) Mors nulli parcit.] Plin. l. 9. c. 55. In cauda vitam habere dicunt, qua ictu succumbit, in capite plura fert vulnera. Ad unum fertur ictum torpescere, ubi saepius feritur, patientia in furorem versa mite obluctatur. Aceti gustu in rabiem agi fertur. [Note: (11) Adversitatis impariens.] Humana carne gaudet. Unde Vedius Pollio mancipia piscinae laceranda immersit. Ravisus l. c. et Plin l. 9. c. 23.
MUREX piscis est marinus, qui et Conchylium dicitur, ex cuius humore fit color purpureus, [Note: (12) Humilis emergens.] apud Tyrum frequens est. Verno tempore Purpurarum instar congregatur, latet circa canis ortum. Cinis eius cum oleo tumores tollit, et mammas cum melle efficaciter sanat. Plin l. 9. c. 36.
MURES marini sunt pisces, qui in terra ova pariunt, ea post dies 30. humo obruta, iam foetus refodiunt
et ad aquas secum ducunt. [Note: (1) Nasci peregre.] Mus araneus piscis quoque, visa currus orbita, statim uti pedicis impeditus haeret [Note: (2) Phantasticus.] Plin. et Ravis. l. c.
MUSCULUS est qui Balaenam praevius ducit, de quo supra.
MUSTELA piscis est Murenae similis, cui secundas in deliciis partes tribuunt. Hirudo a quibusdam dicitur ob similitudinem. [Note: (3) Par dispar.] Ravis. l 7. c. 41.
MYRUS piscis est, vel, ut alii, serpens maximus, cui si eruatur oculus, et fronti applicetur, Ophthalmiam sanat: pisci vero oculus renascitur. [Note: (4) Benefacere sine iactura.] Quod siquis viventem non dimittat, altero oculorum privari fertur. [Note: (5) Ingratitudo plectitur.] Plin l. 32. c. 11. oculatam vocat. Volaterr. eundem cum Lampetra esse putat. Ravis. ib.
NAUTYLUS ab aliis Pompylus dictus, piscis de genere Polyporum concha unica praeditus, quam aliquando ad superficiem aequoris quiescentis conscendens vertit, et tanquam scapha utitur. [Note: (6) Navigatio.] Brachiis enim duobus in utrumque latus remigat; sed si flet ventus, brachia, quibus pro remis urebatur, constituit gubernacula, et minora brachia remigando exercer, inter quae membrana tenuis extensa pro velo servit. [Note: (7) Imitator felix.] Ita Aelian. l. 6. c. 33.
ORCA ex maris belluis atrox, et praecipue balaenae infesta, quam ex insidiis occupat, ut supra monui. Talis cum naufragorum cadavera ad porrum Ostiensem usque insecuta esset, atque illic haereret in vado, a Claudio Imp. expugnata est. [Note: (8) Praedator interceptus.] Quamquam unus, egestis per tubum frontis ab illa aquis, submersus sit. [Note: (9) Ultio.] Ut Plin l. 9. c. 6.
ORCYNUS, ex cetacorum genere, hamum apprehensum, vel ad petram elidere conatur; vel laxato per concussionem vulnere reicere. [Note: (10) Vulnere vitam tueri.] Ravis. l. c.
OSTREA, ut cetera conchylia sub conchis saxis haerentia, sine pedibus, oculis, auribus sexum non habent. [Note: (11) Sensibus destitutus.] Tamquam caeci igitur, ab animali, quod secum in cancri specie habent, in periculis admonentur, ut concham contrahant. [Note: (12) Imperio alterius regi.] Verus tamen cancer ostreis iniecto in concham lapillo insidiatur. [Note: (13) Impedimentum salutis.] Eorum
sanguine purpura tingitur, apud Indos praecipue. In Iamboli insula uniones ut ova pariunt, immaturis penes se retentis. Sanies, quam vulnerata profundit, in margaritam excepta coalescit. [Note: (1) Pretiosa saepe ex vilibus.] ut Philost. l. 2. de vita Apoll. Corpora eorum lunati potestate accrescunt decrescuntque. [Note: (2) Aulicus inconstans.] Maiol. Coll. 9.
PAGURUS ex genere cancrorum, veteri resta excussa se in antro continet dum nova succrescat, [Note: (3) Renori.] postea contemptis hostibus, iam concha et aculeis armatus progreditur. [Note: (4) Arma animos faciunt.] unius in Adag.
PARASTITUS alii pediculum vocant, Delphino adhaeret, atque ex escis ab illo captis vivit, tum etiam favente codem pingescit. [Note: (5) Parasitus.] Aelian l. 9. c. 7.
PARDALIS piscis est terrestri colore et maculis similis. [Note: (6) Varius.] Ravis. l. c.
PASTINACA piscis est nunc natans, nunc volitans, [Note: (7) Paratus ad omnia.] rostro praeacuto, quo etiam radices arborum figit, adeo venenate,ut illius ictus remedium non habear, [Note: (8) Lethale vulnus.] nisi cinerem illius aceto illitum. [Note: (9) Morte mederi.] Pruritum et scabiem efficacissime sedat eius iecur, in oleo decoctum. Eiusdem radius venenatus, utero alligatus, faciles partus reddit. [Note: (10) Arma hosti erepta.] Ex occulto insidiatur, suoque ferit radio, ita piscis omnium tardissimus velocissimos etiam mugiles captat, [Note: (11) Ingenio vincere.] ac devorat. Cantu suavi demulcetur et saltu sese oblectat, atque his ad disposita retia seducitur. [Note: (12) Voluptate capi.] Aelian l. 1 c. 39. et l 8. c. 35. et alibi.
PAVO piscis varii coloris, rubentibus lineis, cauda apud Indos aurea insignis est. [Note: (13) Superbus cultus.] Philost. l. 1. c. 1.
PECTEN extra aquas sagittae sese modo effert, ideoque non raro e retibus esxilit, [Note: (14) Celeritas prodest.] in cibum delectus est. Ravis. l. c.
PERNA concharum in genere piscis est, iuxta Ponti Insulas frequens, et suillae pernae instar, in arena defixus, cibo inhiat. [Note: (15) Terrenus homo.] Id.
PHOCAS seu Vitulus marinus vocem boum imitatur, lingua bifida, [Note: (16) Fallax.] supra morem piscium docilis, [Note: (17) Docili 3.] voce ac vultu salutat, et voce respondet vocatus.
[Note: (1) Civilis.] Piloso est corio, quod detractum in aestu marino horridum, mari pacato lene est [Note: (2) Varius.] Eius pellis extenta fulmen avertere, ut et ipse piscis, velut inter aves aquila creditur. [Note: (3) Tueri.] Dicuntur, et foetus exterritos rursum ventre excipere ac fovere. [Note: (4) Amor parentum.] Cicures in novo orbe non magni; sed ulnae unius reperiuntur, pene ratio nis compotes. Nam funiculis adstricti, ac dimissi in mare, magnos etiam pisces mordicus apprehensos educunt. Maiolus ex Ovetano, Plinio aliisque Col 9.
PHYSALUS piscis maris rubri est Gobii magnitudine; Sed capite oculis atque ore destitutus, [Note: (5) Sensibus destitutus.] cu ius vice infra ventrem quippiam smaragdi figura apparet: Quisquis hunc ederit, ventre difflatus rumpitur. [Note: (6) Gula noxia.] Ipse piscis extra aquam inflatur, et si tetigeris magis magisque intumescit, ac pellucet, ac denique rumpitur. [Note: (7) Invidia] In aquam proiectu, dum intumuit, vivificae instar innatat. Ita Aelianus l. 3. c. 17. apud Maiolum.
PHYSETER, ex genere cetorum aliquando supra naves columnae instar sese erigit, haustisque et ege stis per tubum frontis aquis, navim mergit [Note: (8) Ebrietas rationem mergit.] Horret aeneorum tormentorum sonum [Note: (9) Minis terreri.] Ceterum optimi odoris ambracam in se continere dicitur [Note: (10) Exemplo trahere] Maiolus ex Plin. et Alber.
PINNA in genere concharum saxis adhaeret caecus ipse piscis, sed pinnothere aut pinnophylace comite ac custode. [Note: (11) Custor fidus.] qui e squillarum genere inter minimos piscium, conchis aliorum se piscium, ipse convivator immunis, claudit, et dum crescit, de minore ad maiores conchas transmigrat, [Note: (12) Providus] ut Plin. l. 9. c. 31. Sed et beneficium conchiliis caecis rependit: nam ut Plin. ib. c. 42. Pinnam, in panda concha, aliis circum piscibus receptis, morsu levi admonet, [Note: (13) Monitor opportunus.] quo perstricta claudit, et prehensa enecat, partiturque cum suo monitore, [Note: (14) Liberalis Gratus.] Vide et Aelian. l. 3. c. 29.
POLYPUS e genere mollium a multitudine pedum nomen trahit. Petris adhaeret colore loci assumpto, [Note: (15) Fallax] ut pisces adnantes fallat et occupet. Tanta in eo voracitas est, ut nec a suo quidem abstineat genere,
[Note: (1) Vorax.] quin et brachia in fame sibi praemordeat. [Note: (2) Fames extrema] Conchis venandis intentus, aliquando ab his conchas claudentibus occupatus, amittit brachia. [Note: (3) Praedator captus.] Unde lapillum et lignum cautior solet ingerere, quo clausuram impediat. [Note: (4) Impedimentum] Locustis marinis tanto esse terrori fertur, ut illae ad praesentem in eadem nassa polypum statim moriantur. [Note: (5) Mors ex terrore] Vide Plin. l. 9. c. 29 30. et 62. Cui Aelian. l. 7 c. 11. addit, nonnumquam aquilam praedatricem a Polypo superatam, et in pelagus abstractam. [Note: (6) Praedator Victus.] Aestivo etiam tempore in agros arboresque, fructuum gratia, enituntur. [Note: (7) Peregrinus.] Tanta est salacitate, ut exhaustis quandoque viribus vix natare possit [Note: (8) Luxuriosus.] Polypi caput esu quidem suave, at somnum parit difficilem.
PUNGITIVUS piscium minimus in vivariis ultro ante omnes succrescit, aliorum veluti semen et prodromus. Lanceois sub ventre duabus pungit [Note: (9) Minima non contemnenda.] Alb. l. 24.
PULMONES marini tempestatem praesagiunt, [Note: (10) Tempestas.] et tanquam vento intumescunt, flatuque altiori produnt. [Note: (11) Arrogans.] Lignum quod his confricatur, tanquam facula lucet, atque exardescit. [Note: (12) Ira exardescere.] Plinius l. 18. c. 35. et l. 32. c. 10.
PURPURA inter conchylia celebris, purpureum in faucibus succum, alba vena contentum, gerit, quem moriens expuit; ideoque contendunt vivam capere. [Note: (13) Laboris pretium.] Quinquaginta diebus captae suo ex succo aluntur et vivunt [Note: (14) Ieiunium.] aqua dulci moriuntur [Note: (15) Voluptas necat.] Lingua illis praelonga et aculeata, quam infigens conchis aliisque piscibus humorem pastumque sugit. Quare in parva nassa dense contexta cibus illi obicitur, quem dum attenuata longeque inserta lingua captat, haec succo impleta ac tumida, cum reduci nequeat, captivam tenet. [Note: (16) Gula noxia.] ut Aelian. l. 7. c. 34. Vide et Plin l. 9. c. 36.
RANA palustris, vix piscibus accensen da est, pluviam coaxatione praesagit. [Note: (17) Pluvia] In Seripho tamen Insula elinguis est [Note: (18) Arcanum regere,] Viridis quae arbustis gaudet, inserta canis ori elinguem facit [Note: (19) Obmutescere.] Marina quoque Rana est, capite ingens, quod pene torum in vastum dentatumque os panditur, quo hiante allnpsos incaute pisciculos
devorat. [Note: (1) Gulosus] Unde Rana piscatrix dicta est. Vide Gesnerum et Schottum.
REVERSUS Indicus anguillae specie est, capite ramen grandiore, quod pelliculam crumenae similem gerit, rostro acuto ac praelongo, quo pisces invadit, simulque iniecta crumena, tanquam sacco clausos caecatosque rapit. [Note: (2) Insidiator. Piscator.] Hinc ab Indis cicuratus intraque aquam (aerem enim non sustinet) alitus piscationi servit. Quando ex funiculo dimissum, praedaque iam onustum retrahunt, quam, ut primum aerem sentit, impatiens deserit [Note: (3) Praedam amittere.] Ita Petrus Martyr l. 3. Decad.
RHOMBUS a figura quadrilatera Mathesios forte dictus. [Note: (4) Mathematicus.] Inter planos pisces, duplicis tamen generis aculeatus et laevis est. Olim in deliciis, et apud Ravennam laudatus, vorax et aliorum piscium captator, Schottus l. 10. c 43.
SALMO piscis in mari et Germaniae fluminibus frequens. In his libentius pariunt, excavata in sabulo scrobe, in qua femina ova collocat, quae a mare genitali rore perfusa, sensimque aucta, spiritu vitali moventur [Note: (5) Homo terrenus.] Saltu magna saepe valla in fluminibus obiecta superant, et si nequeant adverso flumine progredi, infra sub saxis haerent ac deficiunt. [Note: (6) Virtus sine adversis languet.] Ita Schottus 10. Mir. cap. 44.
SARDAE ac Sardellae instar halecum, circa Siciliam glomerantur, quas turmatim ad lumen vesperi advolantes aliquot naviculae, succensis fascibus, commune quoddam rete sensim ex lato in orbem arctumque iuxta litus colligentes, maximo numero quadragesimae tempore educunt. [Note: (7) Honoris vel auri fulgore capi.] Qui cum recentes grati admodum saporis sint, [Note: (8) Novitas delectat.] statim, dispositis per litus craticulis, igne excipiuntur, aut sale conditi asservantur. Idem c. 45.
SARGUS inter cavernas et saxa litoralia apricatur libenter in sole, cuius intuitu gaudet. [Note: (9) Honore delectari.] Sed et caprarum umbras odoremque tam avide sectatur, ut piscatores harum pelle vestiti litora obeant, qua allectos extraque aquas prosilientes facile occupant. [Note: (10) Umbra bonorum Daemon multos fallit.] Multo quoque hic piscis socio gaudet Aelian. l 1. de an. c. 23.
SCARUS vel Scaurus herbis vescitur et cibum ruminat, in ventrem maxime inflammatus, per femellam captam atque ex funiculo ductam, cum pluribus amatoribus sensim affluentibus, ad nassam dispositam inducitur. [Note: (1) Amore capi et perire.] Inclusus tamen hic piscis nassae. non capite, sed sed cauda exitum molitur, cui subsidio saepe alius extra nassam Scaurus adest, qui apprehensa mordicus cauda educit. [Note: (2) Rudire ex periculis.] Olim hic piscis, atque inprimis iecur, in deliciis fuit. Oppian. l. 3. Ravis. l. 7. c. 41.
SCOLOPENDRA piscis centipes a multitudine pedum dictus, rara quandoque magnitudine eminet, ac tritemis in modum capite et cauda exstantibus, pedibusque remigantibus fertur. [Note: (3) Figura mendax.] Quod si hamum momorderit, omnibus intestinis egestis, hamoque reiecto, eadem resorbet. [Note: (4) Dolore doloribus mederi.] Maiol Coll. 9.
SEPIA mas piscis varius, et femina nigrior, astutus hic piscis, ubi timet insidias, atro ex se colore profuso ceteris prospectum sui adimit, [Note: (5) Calumniatorum libri et sermones.] et ipse non visus videt. Ut Aristot. l. 9. c. 37. Ova vero feminae hoc atramento perfusa solidat. [Note: (6) Virtus inter calumniatores cauta et solida.] Plinius l. 32 c. 10. addit, si oleo lucernae ex atramento hoc affundas, omnium circum vultus aethiopum videri [Note: (7) Invidia facit apparere quod non est.]
SIMIA in mari rubro cartilagine munita, terrestri vultu similis, reliquo tamen latior corpore, pinnasque velut alas explicat, ut volare magis, quam natare videatur [Note: (8) Simulator. Mimus] Aelian. l. 12. c. 27.
SILURUS tanta in prolem caritate est, ut sublata femina ipse ova foveat, ac foetus etiam in nassam et mortem sequatur. [Note: (9) Amor prolis.] In Nilo et Danubio reperitur Ravis.
SERRA piscis maritimus ingens, in summo capitis vertice firmum os serrae instar dentatum gerit, quo naves subiens dissecat, ut sibi in praedam homines vertat. [Note: (10) Tyrannus Remp. [Abbr.: Rem publicam] evertens. spe praedae.] Olaus lib. 11. c. 20.
SIRENES aiunt marinas esse feminas, [Note: (11) Voluptas.] qualem Maiolus in Canic. Coll. 9 tradit ad Hollandiae litus a mari reiectam, Harlemum anno Dom. 1403. delatam esse, quae se vestiri passa, pane et lacte alita sit, et fila etam e colu ducere edocta, semper tamen muta exstiterit,
ferunt illas in mari, dum tempestas est, suaviter concinere, sereno rursum caelo obmutescere. [Note: (1) Invidia malis gaudet, bonis tristatur.]
SPONGIA velut inter plantas et animalia media, tam humore et radicibus, quam conchis et pisciculis intra se conclusis alitur. [Note: (2) Hospes infidus.] Sensum habet; quia apprehensa tenacius litoribus ac petris sese constringens adhaerescit, [Note: (3) Terrenus home.] per fistulas, seu poros corporis spongiosi alitur. Maiolus l. c.
SQUATINA de genere planorum, cutem adeo habet rigidam, ut illa aspera etiam ligna et eburna poliantur. [Note: (4) Asperitas utilis.] Ravis. l. c.
STELLA brachiis quasi radiis quinque cincta panditur In medio radiorum os sine gula est, quod exceptum alimentum facile conficit. [Note: (5) Helluo.] Hac specie pulcherrimus, et igneo quodam ardore in mari lucet; Sed contracta quae vis adurit. [Note: (6) Species fallax.] Ut Arist l. 5. c. 15. tradit, et Plin. l. 9. c. 60. Ostreis insidiatur cum apertis conchis hiant, radioque intra concham immisso facile penetrat. [Note: (7) Principiis mali occurrendum.]
STROMBI e genere concharum regem habent quem sequuntur, quocumque incesserit. [Note: (8) Christus sequndus.] Boni ominis fuit hunc coepisse. [Note: (9) Nostra salus est.] Unde apud Byzantios Attica drachma hunc capienti in praemium fuit proposita. [Note: (10) Christus venditus.] Id.
STURIO, quem cum Acipensere non bene confundunt aliqui, in Ponto et Albi, Rheno etiam et Danubio notus piscis, quadrato, et modo pyramidis protenso est capite, [Note: (11) Stupidus.] sine maxillis, ore ac dentibus, cuius loco prope iugulum pater fistula. in qua et lingua est, qua alimentum trahit. [Note: (12) Miris.] Oculis exilibus, rostro barbato, cute per dorsum squamosa, ceterum scabra. Escam suis instar in luto quaerit, [Note: (13) Luxuriosus.] corpore oblongo et robusto, ut piscatorem tactum caudae ictu profliget, et crura in fringat, ex lapidibus etiam scintillas excutiat [Note: (14) Fortis.] Schottus l. 10. c. 48. qui tamen cum Acipensere confundit. Iuxta Maeotidem tanta est illius copia, ut ova collecta, et sale aspersa per Italiam, et Turciam late distrahantur. Id.
TESTUDO matina sive fluviatilis, ova in terra gignere
solet, et arena obruere, quae post dies sexaginta revisens iam animata ad aquas deducit. Plinius tamen, noctu incubare, aut spectando, etiam fovere, et annuo excludere spatio tradit, [Note: (1) Amor prolis.] Tantae apud Indos magnitudinis reperiuntur, ut superficie habitabiles casas integant [Note: (2) Domus parabilis] Capiuntur variis modis, imprimis tamen quando illae in superficiem maris elatae, siccato per solem cortice, mergi nequeunt, iam piscantibus ad praedam opportunae. [Note: (3) Otium perdit.] Ita ad pastum noctu egressae, onerataeque cibo, dum haud procul a litore in aquis obdormiscunt, facile tenentur. [Note: (4) Gula nocet.] Dentibus carent, sed eorum loco margines conchae sunt, tam acuti durique, ut lapides etiam comminuant. Apud Troglodythas cornibus esse praeditae feruntur, [Note: (5) Arma innoxia.] quae remigii loco inter natandum sint. Plin. l. 9. cap 10.
THYMALLUS in Ticinio Italiae fluvio ad cubiti magnitudinem excrescit, gratum thymi odorem spirat. [Note: (6) Virtutis odor gratus.] Hamum declinat. Dum tamen culices insectatur, ipse capitur, [Note: (7) Mundi vanitas.] Aelian l. 14. c. 22.
THUNNUS piscis altero captus oculo, altero, dum migrat, terram obtuetur, luscis similis. [Note: (8) Terrenus homo.] Ubi a bruma occupatur, illic hibernat ac vere appetente, delecto duce, qui mole praecellit, ad Euxinum plures demigrant [Note: (9) Exercitus.] ita ut alii aliis, contra solis radios, umbram praestent. [Note: (10) Caritas proximi.] Quibusdam locis maximi sunt, cauda sola ad binos cubitos explicata. Biennium vitae non excedunt, et prae pinguedine non raro rumpuntur. [Note: (11) Cura corporis noxia.] Praesertim cum glandibus iuxta litus repertis saginantur. Unde et porci marini dicti sunt. Tempore foeturae liguriunt quidlibet, nec a proprio quandoque partu abstinent. [Note: (12) Voraces.] Aliquando integrum plaustrum captus Thunnus implet, frequentissimus in Sicilia. Ravis. et Schottus.
TORPEDO ab innato incussoque aliis torpore sic dicta, quem etiam per hamum piscatoris tacta membris obstupescentibus affricat, [Note: (13) Otto torpescere.] orbicularis est, cure molli et lubrica, sex fere librarum. Limo sese occulens piscibus eodem torpore ex vicinia captis vim infert,
[Note: (1) Otiosi furtis se alunt.] itaque et Velocissimum mugilem stringere ac superare comperta est. fecundissima est, nonnumquam octoginta simul foetus educans, [Note: (2) Fecundum coniugum.] quos in discrimine pro arbitratu intra se recipit. [Note: (3) Amor prolis.] Maiolus l. c.
TORTUCA, miles marinus dicitur; quia scutum octo fere pedum habet, in capite fert hastam, cornu, et galeam [Note: (4) Armatus miles.] ut Alb. M. l. 24. lit. B.
TRITONES hominis in forma pisces sunt, ut Olyssiponensium legati apud Plinium l. 9. c. 5. a se in specu Tritonem concha canentem visum memorant. Sub Tiberio, [Note: (5) Tubicen.] uti et Legatus Galliae sub Augusto Nercidas se in littore vidisse est testatus. Sed et in Gaditano litore maximum hominem noctu navigia visum conscendere, et qua parce premeret, degravari, ac mergi denique, [Note: (6) Caro opprimit animam.] testibus magnis refert, cui Alex. l. 3. Gen. dier. c. 8 accedit.
TROCHUS ingenti corpore, spina ac cervice ex undis prominere, ac secum, ad pariendum hermaphroditus, fertur congredi. [Note: (7) Peccator seipsum violat.] Ravis. l. 7. offic c. 41.
VELLUS AUREUM piscis est spongiae similis, cuius lanugo auri colorem refert, [Note: (8) Splendor inanis.] dilatatur et contrahitur, manifesto vitae argumento. Albert. M. l 24. in Aureo.
URANOSCOPUS in capite magno et osseo, versus caelum os oculosque gerit, unde et Caeli speculator dictus est, [Note: (9) Mathematicus. Religiosus.] perquam gulosus, ita ut obiecto cibo rotundum corpus, usque ad os infarciat. [Note: (10) Gulosus] Carne inprimis delectatur, vivacique admodum, quamvis pedali tentum est corpore, ita ut prorsus exenteratus adhuc vivat [Note: (11) Vitae amor.] Schottus l. c.
URTICA adhaeret saxis, et his velut testae adfixa, vivit ab allapsis forte pisciculis, ore in medium corpus contracto. [Note: (12) Insidiator.] Noctu tamen vagatur, mutatque vultum, ut pectines echinosque captivos ducat. [Note: (13) Latro.] Admota manu se contrahit, coloremque, ut Polypus, variat, [Note: (14) Fallax.] illam tamen uredine quadam perstringit, paulumque si fuerit intervalli, absconditur. Plin. l. 9. c. 45.
UVA marina piscis est, qui in vino putrefactus, iis, qui inde bibunt, vini taedium creat. [Note: (1) Abstemius.] Plin. l. 32. c. 11.
VULPECULA marina, piscis est maiori cauda, quam corpore, et quandoque ad centum libras pertingit. Falcata cauda est, et ad feriendum idonea, [Note: (2) Finis attendendus.] qua etiam grandiores se pisces ferit ac devorat In coenosis locis procul a litore et insidiis aliorum, ipsa piscibus insidiatur. [Note: (3) Insidiae tutae.] Quod si per hamum deprehensa captetur, hamum cum linea dentibus praeputata absorbet [Note: (4) Arma hosti erepta.] Schottus l. 10.
XIPHIAS latine Gladius piscis ad decem aliquando cubitos ex crescens est in mari Siculo, qui oblongo rostro, quod gladii instar praefert, non pisces tantum, sed et naves ac saxa penetrat. [Note: (5) Arma metuenda.] Corpus a capite crassum rotundumque sensim in acumen desinit, corio tectum, sed sub eodem squamae, adepsque qualis in porcis. [Note: (6) Armatura duplex.] Capiuntur tridenti telo ad funem alligato, uti et cete. [Note: (7) Vis arte de lusa.] Rostrum omni gladio acutius, occiso pisce hebescit, [Note: (8) Arma manum requirunt.] Schottus ib.
Haec de rarioribus tantum generibus piscium, quaeque aliquid continerent figurata dignum imagine. Plura qui volet Aldrovandum, Gesnerum, Nierembergium et Schottum, tum etiam ex antiquioribus Plinium et Aelianum consulat.
DE Serpentibus quoque non pauca occurrunt iconographo iure observanda. Quandoquidem sub specie serpentis, et hostis generis humani primum illudere homini voluit, et Deus redemptorem nostrum illius suspensi imagine figurari, ac postremo Christus ipse prudentiam serpentis nos imitari. Unde Chrysost. hom. 34. in Matth. inquit. Prudentiam serpentis imitari nos Dominus cohortatur, ut quemadmodum serpens totum seipsum tradit, nec minimum curat, si corpus incidatur, modo caput suum integrum servet: [Note: (1) Fides in Deum, etiam morte defendenda.] eodem tu quoque modo praeter fidem cetera perdere non cures Profundas universam pecuniam tuam tradas corpus, vitae ipsi, si opus est minime parcas, dummodo fidem serves, quae caput et radix est. D. Augustinus vero serm. 4. ad fratres tradit. Astutiam serpentis in quatuor rebus eminere. Primo quod venenum in gutture colligat, ut promptum sit in sui defensione, [Note: (2) Arma in promptu.] quod mustela non ignorans dum e caverna exit, caput invadit. [Note: (3) Principiis mali occurrendum.] Secundo, aquam ingressurus venenum deponit. [Note: (4) Arma deponere et sumere oportune.] resumit postea. Tertio veterem pellem angusto in foramine [Note: (5) Renovatio.] quotannis exuit quarto, ut caput tueatur, totum corpus periculis exponit. Haec ille. Sed et ingens amor sobolis innatus est serpentibus, adeo ut Funcius narret se vidisse quod ovo serpentis in fornacem proiecto, ipse serpens in ignes subsecutus sit, [Note: (6) Amor prolis.] ut eriperet. Quibusdam locis serpentes frequentiores sunt, ut in Brasilia esse memorantur, viasque passim cum discrimine transeuntium insidere. [Note: (7) Vita periculosa.] In Mesopotamia Aristotel. de admit. c. 145. narrat serpentes indigenis parcere, advenas mordere. [Note: (8) Respectus personarum,] Neque minus admirandum quod serpentes Libyci in Cretam insulam deportati, aut Cretensis
terrae conspersi, pulvere moriantur. [Note: (1) Peregrinatio noxia.] Ut Aelian. l. 5. c. 2. Et quod tradit Strabo. l. 15. reperiri serpentes Indicos duorum cubitorum, qui alati, ut vespertiliones volent. [Note: (2) Mala ubique obvia.] Nos praecipuas Serpentum species paucis contemplabimur.
ACONTIA a iaculo sic dicta, quod in arboribus abdita atque in spiram contorta, tanquam iaculum, in praetereuntes ad viginti cubitos vique sese contorqueat, feriatque, [Note: (3) Odium hostile.] solo autem tactu lethalis est, quique vulnus sanare contendit, rabem hinc attrahit. [Note: (4) Societas malorum noxia.]
AMPHISBENA a fronte et tergo munita capite, et utrimque incedere, [Note: (5) Finem agens respiciat.] et, si utrumque caput eadem tendat via, acuato sequi corpore solet. Ex utroque capite Plin. l. 8. c 23. sentit venenum fundere. [Note: (6) Mala intentio actionem corrumpi.] Aelian. l. 8. c. 7. ait Amphisbenae pellem omnes fugare serpentes et animalia, solumque eius tactum interficere. [Note: (7) Peccatum mortale.] Praeter ingenium reliquorum frigore etiam delectatur, quod e caverna emergens captat [Note: (8) Peccato delectari.] ut Olaus l. 21. c. 28. Sed aliud biceps serpentum genus, cuius ramen alterum caput toti aequetur corpori. [Note: (9) Rex.] Iosephus Acosta an. 1560. in Brasilia repertum, ait, et Diodorus Siculus in Taprobana Insula quadriceps, quod ad omnem mundi plagam incederet, quadrangulari forma, cereris etiam capitibus unius ductum sequentibus, [Note: (10) Resp. [Abbr.: Res publica] sub consul.] ut nunquam verso corpore, quoquo tamen luberet, ingrederetur. Ita Maiolus colloq. 8. ubi addit in Insula Malabarica repertos esse septem capitum serpentes, [Note: (11) Peccata capitalia.] ut non omnino fabulosum sit, quod de Hercule memoratur.
ASPIS morsu ferit immedicabili, nisi repente membrum laesum praeputes, intra horas quatuor extinguit somno oppressos. [Note: (12) Peccatum carnis:] Ut Aelianus refert, Nec ab ullo vincitur, nisi a muliere, quae aspectu contactuque solo necat. [Note: (13) Meretrix] Non vivit sine compare. Itaque alterutra interempta, implacabili ultione altera, per aquas mediosque homines interfectorem persequitur. [Note: (14) Libido.] Oculi eidem heberes, et non in fronte, sed temporibus, [Note: (15) Libido excaecat.] ideoque auditu magis (quem tamen incantatoribus novit claudere.) quam visu excitatur. Ita Plin, l. 8. c. 23.
et addit c. 24. internecinum ipsi cum Ichneumone bellum esse, sed hunc arte vincere, limo enim sese immergere et siccare saepius, dum crusta terrea velut lorica incedens facile morsus aspidis eluit, donec alterius faucibus apprehensis aspidem strangulet. [Note: (1) Religiosus Daemonem humilitate vincens.] Aegyptiis hoc animal quoque in honore a quibusdam cicuratur, et ad mensam innoxie admittitur, [Note: (2) Benefacta hostes conciliant.] et Reges illorum in Diademate aspidis figuram ferre soliti, regni sui vim virtutemque significare voluisse sunt visi. [Note: (3) Reges sacri, nen tangendi.] Aelian. l. 6. c. 38.
Basiliscus latine Regulus in Africae solitudine semipedis, ut Solinus ait, longitudine serpens, candida in fronte macula veluti corona insignis. [Note: (4) Tyrannus Rex.] Sibilo omnes fugat serpentes, solumque non metuens metuitur. [Note: (5) Dei vox potens.] Herbas fruticesque non attactu solo, verum et afflatu necat. [Note: (6) Libido visu et cogitatu nocet.] Creditum est ex contactu hastae et equum extinctum et equitem. Mustela tamen cavernis illata basiliscum enecat. [Note: (7) Mortis memoria peccatum tollit.] Plinius l. 8. c. 2 l. et Solinus c. 29. Qui addit Pergamenos in Apollonis aede mortuum suspendisse basiliscum reticulo aureo, ex quo tempore, nec alites nec araneae templum subierint. [Note: (8) Horror iudicii.] Communis existimatio est ex Galli gallinacei ovo subnasci basiliscum, [Note: (9) Antichristus ex homine.] sed hoc Albertus M. fabulae loco habet, traditque lib. 25. in B???si illius cineribus argentum fricetur, auri colorem pondusque habiturum, [Note: (10) Finis bonis spectatus.] quod tamen ego potius inter fabulas habeo Ael. l 3. c. 30 addit. Gallinacei cantum basiliscum fugere, ideoque viatores in Africae desertis hunc secum ferre. [Note: (11) Poenitens D. Petrus.] Plin. l. 29 c 4 tradit, quod basiliscus hominem aspectu solo interimat [Note: (12) Mulier formosa visa nocet.] Imo et Causinus l 9. n. 19 quod seipsum obiecto speculo inficiat, interficiatque, nescio unde produxit. [Note: (13) Complacentia sui noxia.] Aegyptii hunc quoque serpentem venerati, ut Pier. habet l. 14. c. 12. in statua caput illi Accipitris dabant, oculosque eo artificio, ut claudi et aperiri possent. Quod si igitur apertis produceretur oculis, tota Aegyptus laetitia et hilaritate perfusa gestiebat, [Note: (14) Deus benevolens.] ut si Deus de caelo benevole adspexisset, secus dum clausis, [Note: (15) Deus aversus.] nam fuga se quisque in penetralia abdere Deorumque iram coepit deprecati. Sentiunt enim hoc in animali Iovem. id est Dei spiritum
potenter operari. Incedit hic serpens priori erectus corpore [Note: (1) Appetitus rationalis.] posteriori repit [Note: (2) Appetitus bestialis.] ut Sol. et Plin. l. cit. duplicis in homine naturae quaedam imago.
BOA Serpens e genere Draconum, in India frequens, in Calabria non nun quam spectatur, ubi primum boum ipse in pratis exsugit ubera, denique et grandior ipsos boves devorat, [Note: (3) Ingratus in nutritios.] et ut D. hieronymus in vita D. Hilarionis cum armentis pastores absorbet. [Note: (4) Malitia sensim proficit.] Sub Claudio Imperatore ait Plinius l. 8. c. 14. in agro Vaticano occisam apertamque Boam, quae integrum in ventre infantem gesserit.
CERASTES serpens est quatuor in capite corniculis, quibus reliquo corpore occulto, tamquam vermibus aves ad raptum solicitat, easque ex occulto invadit. [Note: (5) Auceps. Piscator.] Ravisius l. 7. offic. 40.
CHAMAELEON lacertis haud dissimilis, rostrum tamen illi suillo simile, crura excelsa et erecta, cauda longa, sensim acuta, spirisque implicata, testu dineo tamen incessu, [Note: (6) Cunctabundus.] asperoque, ut Crocodilus, corpore; oculi praegrandes et semper aperti, [Note: (7) Specu. lator sine usu.] hiante semper ore, non alio quam aeris elemento pasci creditur, [Note: (8) Vanae gloriae sectator.] sanguis in corde et circa oculos tantum. Colorem omnem, praeter rubrum candidumque induit, [Note: (9) Adulator non syncerus.] et vicino quod tangit corpore conformem. Plin l. 8. c. 33. qui l. 28. c 8. addit, quod Chamaeleon cum totus pene pulmo sit, pavore incredibili percellatur, unde illa ad quemvis colorem transmigratio. [Note: (10) Timidus. Variabilis.] Leontius tamen in hist. Afric. scribit apud Maiolum Coll. 8. serpentum venenatorum hostem esse, eosque sputo ex arboribus in eorum caput librato occidere. [Note: (11) Hastis neglectus saepe nocet.] tum vero perpetuo aspectu solis radios avide consectari. [Note: (12) Honores sectari.] Ceteris hic serpens innoxius est, nisi qui ipsum devorant. Ita Elephas chamaeleonte cum herbis, quibus assimilatus erat, ab Oleastro remedium quaerere cogitur, et corvus nisi chamaeleonte occiso a lauro, remedium petat, a victo succumbit. [Note: (13) Inimicis inimicus.]
COLUBER nemorum umbras sectatur. [Note: (14) Peccator amat tenebras.] sunt tamen et aquatiles colubri, quorum fel et adipem habentibus Crocodilus nocere nil potest. [Note: (15) Mortificatio et pietas Daemonem arcent.] Cum debet
bibere volunt, prius venenum postea resorbendum evomunt, ve hoc cum potu in stomachum transmittatur. [Note: (1) Confessio Eucharistiae praemittenda.] Nudum hominem reformidat, vestitum aggreditur. [Note: (2) Inopes minus tentantur.]
CROCODILUS Nili fluminis terraeque incola, ex ovo, quantum est anseris, ad octodecim ex crescit cubitos, [Note: (3) Exignobili clarus.] elinguis superiori maxilla morsum imprimit, pectinis in modum dentatus [Note: (4) Hostes taciti magis cavendi.] dorso squamis tamquam conchis indurato, et ad omnem ictum impenetrabili. [Note: (5) In victus] Diem in terra, noctem in aquis, velut cubili exigit, sed visu hebescens, quem extra habet acerrimum [Note: (6) Peccatis nox favet.] Hunc cibo piscium saturum, hiantique in litore dormitantem ore, Trochilus Rex avium, toto ore dentibusque, reliquiis ciborum subtractis, purgat: magis ad scabendi pruriginem Crocodilo hiante. [Note: (7) Servire non gratis.] Quod Ichneumon conspicatus, tanquam telum, per fauces in alvum transvolans, eundem corrodit. [Note: (8) Vis arte pressa.] Sed et Delphini Nilum intrantes, et sub Crocodilum delati, molliorem eius ventrem spina dorsi dissecant. [Note: (9) Hostis parte imbelliori petendus.] ita multorum hosti non unus est hostis. Tentyritae etiam populi accolae Nili huic audent belluae occurrate, ad hos insequentes timido ac fugaci, cum aliis fugientibus metuendus insistit. [Note: (10) Audax in fugaces et contra.] Hi igitur in dorsum equitum more prosilientes, hiantibus resupino capite ad morsum clavam in os impingunt, [Note: (11) Ferociae coercita.] et sic velut freno ex flumine in terram captivos agunt, coguntque revomere siquae corpora devorarint. [Note: (12) Restitutio.] Haec Plinius l. 8. c. 25. tradit. Addit Aelianus. l. 12. c. 38. quod ova sua (quae sexaginta, totidem diebus solet excludere) solo dicatur visu, incubatu fovere, [Note: (13) Oculorum vis.] catulosque n venatione explorare, ad quam si remissi fuerint, tamquam alienos discerpere. [Note: (14) Indolem explorare.] Vincentius l. 17. natur. c 606. adiungit, hoc animal hominem devorare totum, solo capite praeputato, [Note: (15) Crudelis.] cerebri tamen aviditate, iuxta sedens ploratu ciere lacrimas, quarum vis tanta sit, ut emollitum cranium, facile dividatur, [Note: (16) Lacrimarum vis.] et cibus pateat. Unde Crocodili lacrima. Quamquam alii his trahere homines asserat, ut allectos perdat. [Note: (17) Lacrima meretricis.] Adeo calidae digestionis esse ferunt, ut consumat omnia, loco nullo
a natura ad ex cretionem relicto. [Note: (1) Vorax.] ut Ovet anus lib. 15. c. 6. hist. tradit. Nihilominus sexaginta diebus sine cibo in latebris quiescere, totidemque annis vivere. [Note: (2) Ieiunium salubre.] Herodotus l. 2. c 5. memorat, qui eundem obiecto suis tergo, quod devoret, et grunniente porcello, cuius vocem sectatur, ingesto in oculos luto, caecari, ac deinde capi refert. [Note: (3) Gula perdit.] Aegyptus tota hac bellua celebris fuit, quam inter sacras venerabatur, ut boni ominis etiam habitum sit, si cuius liberos devorasset. [Note: (4) Tyranno adulari.] Unde Augustus devicta Aegypto, Crocodilum ad palmam alligatam, [Note: (5) Victa Aegyptus.] pro symbolo victoriae illius usurpavit. Pier. l. 29. Qui addit, quod licet unguibus ac morsu polleat, in cauda tamen potissimum robur sit, qua praedam captam implexamque exanimet. [Note: (6) Iudicium Dei ultimum grave.] Quare funestum alicuius exitium per Crocodili (Cuius in speleo caput abderetur) caudam adumbrabant [Note: (7) Exitium funestum.] Sui tamen adeo amantes feruntur Crocodili, ut qui eorum adipe delibutus est, secure inter eos nater, [Note: (8) Amans sui.] quod Firmum Aegypti Tyrannum fecisse, Vopiscus tradit. Vide Pier. l. 16. c 6.
DIPSAS, ut Lucianus de Dipsadibus, viperae similis, albicans, sed nigris in tergo notis, violento ictu, veneno crasso dolores sitimque adfert gravissimam, quae potu magis etiam inflammatur, quod crassius hoc potu venenum magis in venas derivetur. [Note: (9) Concupiscentia.] Aiunt tamen lauri folia, corticem, et baccas malo resistere. Venenum quoque illas fontibus unde biberunt affundere tale memorant, ut qui post eas inde hauserit moriatur. [Note: (10) Heresiarcha.] Et tales haereticos esse censet Epiphan. haeres. 34. contra Marcosios.
DRACO inter serpentes est maximos, ut Strabo ex Possidonio l. 16. memoret, unum, iuxta Iordanem, integrum explesse iugerum, cuius squamae instar clypeorum, oris hiatus equitem cum equo posset admittere. [Note: (11) Diabolus.] Alexand cum toto exercitu Indos petentem Draco 70. cubit. sibilo afflatuque horribili terruit, cuius oculi clypei Macedonici formam aequarent, ut Aelian. l. 15. c. 21. Cui non dissimile, quod Gellius l. 6 c. 3 de Attilio Regulo memorat, eum bello punico primo iuxta Bagradum
flumen contra ingentem Draconem cum exercitu depugnasse, ac balistis denique et catapultis confecisse. [Note: (1) Christus cum Ecclesia Antichristum conficit.] Cuius corium Romam missum centum et viginti pedum fuerit. Porro maxime haec bellua cauda sua est metuenda, qua elephantos (quibus insidiatur) complexos opprimit, eorumque avide sanguinem ebibit. [Note: (2) Antichristus magnes Reges subiget.] ut Plin. l. 8. c. 12. Oculos habet perspicaces, gemma rumque instar lucidos. [Note: (3) Diaboli perspicacia et calliditas.] Unde Hesperidum hortis custos praefectus fingitur. Cicurari et innoxius homini esse potest, ita Tranquillus scribit, Tiberio Imper. Draconem in oblecta mentis fuisse, quem ipse sua manu paverit, ac denique consumptum a formicis repetisse, malo omine, quod ipse a populo opprimendus esset [Note: (4) Tyrannus a populo oppressus.]
HYDRUS Serpens aquaticus, unde et nomen trahit, nulli serpentum veneno cedit. Percussos oblivio retum, et ante oculos nebulae, et gravis odor infestat. [Note: (5) Luxuria.] Plin. l. 28. c. 4. eorum iecur percussis mederi refert.
IACULUS serpens est, qui ut homines et bruta potenter feriat, arbores scandit, e quibus vi magna sese in praetereuntes librat [Note: (6) Daemon in paradiso.] Ravis l 7. off. c. 40.
LACERTUS et LACERTA inimicissimum genus Cochleis Plen l 8. c. 39. in Arabia cubitales et in India 24. pedum esse tradit. Albertus M. l. 25. his bifidam esse linguam, et dentes in ipsa succrescere lingua memorat. [Note: (7) Calumniator.] Leonius p. 8. in Arabia cubitales lacertos esse, ait, qui sanguine et veneno destituit, si bibant, moriuntur. [Note: (8) Calix haereticorum.] Occisi et Post triduum admoti ignibus adhuc moventur, quamvis vere mortui. [Note: (9) Mortui igne patientur.] Vincentius l. 20. Nat. c. 55. lacertis dum senescunt obscurari oculos et excaecati refert: quos reparant per foramen maturinum solem constanter obtuentes. [Note: (10) Meditatio caelestium illustrat.] Cauda iis amputata renascitur, ut Arist. l. 2. c. 17. Sed et dissectum corpus suis vivit partibus, et si coierit rursum coale scit. [Note: (11) Resurrectio.] ut Aelian. l. 2 c. 23. Obliviosa lacerta, ovorum in arena relictorum non meminit, [Note: (12) Oblivio.] natura foetum excludente. Hominis aspectu delectantur, ideoque fixo illi obtutu adhaerent.
PRESTER quem momordit repente reddit immobilem, atque alienum mente, moxque pilis defluentibus cum pruritu tumidum ac ventre deinde solutum hominem absumit. [Note: (1) Luxuria.] Lucanus l. 9. Nasidium a Prestere ictum describit.
SALAMANDRA lacerti figura animal stellatum, nun quam nisi magnis provenit et alitur imbribus, in serenitate deficit [Note: (2) Adversis proficere, secundis defi ere.] Huic tantus rigor, ut ignes ferat, factosque suo extinguat frigore non secus, quam glacies. [Note: (3) Mortis meditatio libidinem extinguit.] Eius sanie, quae lactea ore fluit. quae cumque pars corporis humani tacta depilis redditur, ut Plinius ex Arist lib. 10. c. 67. Additque 68. Nullum illis genus, sicut nec anguillis est, quae nec ovum, nec animal segenerant. [Note: (4) Eunuchi.] Et l. 29 c. 4. eius veneno poma arboris omnia, quacumque repit, et aquae inficiuntur: lethales edenti bibentique [Note: (5) Improborum conversatio noxia.] venenum tamen ipsam in remedium sumptam ferunt extinguere. [Note: (6) Mors improbi aleis saepe prodest.] Ut et de Sepia lacertae genere tradunt, illam vino potam morsu suos sanare.
SALPINGA serpens est tubae forma, cuius vel sola latebra calanti est mortifera. [Note: (7) Meretricis nocet vicinia.] ut Ravisius l. 7. c. 40.
SCORPIUS vel Scorpio Serpentibus affinis, aut marinus aut terrestris est, hic in aquam proiectus innoxius. [Note: (8) Baptismo Demon premitur.] Ille internecinum cum Crocodilo odium exercet. cui illius ictus repente lethalis est, mutua tamen plerumque caede concidunt. [Note: (9) Duellantes.] ut Pier. l. 16. c. 14. notat. Dolose Libyos (ubi frequens est) ex suspensis lectis dormientes aggrediuntur, plures, catenatim ex tabulato suspensi, dum ultimus ictum queat figere. [Note: (10) Conspiratio in scelere.] ut Aelian. l. 6. c. 2. qui l. 16. c. 41. addit, in Aegypto alatos reperiri, quique duplici aculeo armentur. [Note: (11) Malum velox] Ita fertilissimis regionibus sua non desunt mala Cauda ictum lethiferum infert, [Note: (12) Finis exitialis.] si tamen compressus occisusque imponatur vulneri, eius succus mederi fertur, et Cinit cum vino potus, iuxta Basilium Hexam. hom 11 prodest. [Note: (13) Mortis meditatio.] In Latino Cariae monte Plin. ex Arist. lib. 8. c. 29. tradit hospitibus non nocere, indigenas interimere, secus quam angues Syriae. [Note: (14) Respectus personarum.]
SCYTALE insigni varietate tergi fulgida, quos tarditare nequit assequi, admiratione spectantes detinet, dum praesens laedat, [Note: (1) Honor fallax.] ubi rugas contraxit, pellem exuit, nova refulgens. Ib.
SEPS modicus serpens, cuius ictu percussa membra putrescunt. [Note: (2) Adulatoris laus.] Colorem quem attigit mutatus reddit, ut facilius latebris fallat. Ib.
SERPENS hiberno latet tempore terra victitans, aestivo prodit, [Note: (3) In adversis latere.] ut senectutem cum pelle exuit, ita heberem visum feniculi esu acuit. [Note: (4) Mentem intendere.] Semel baculo percussus exanimari creditur, iacetque immobilis, iterum si ferias movetur ac reviviscit, [Note: (5) Patientia laesa.] ut ait Plutarchus. Prius forte terrore, alterum excitato fit sanguine. Sic geminati serpentis morsus minus obsunt, quam unici, quod posterior sit quoddam remedium prioris. [Note: (6) Adversitas ferendo fit lenior.] Qui hominem percusserit, hunc terram velut se indignum negat Plinius reciere. [Note: (7) Exsul.] Icti saliva ieiuni hominis maxime terrentur, et intra fauces recepta moriuntur. [Note: (8) Ieiunium Daemone infestum.] Trifolium cavent. Betonicae herbae circulo inclusae non exeunt, quin se potius flagellando interimunt. [Note: (9) Captivus vim sibi inferens.] Vinum appetunt et hederam amant [Note: (10) Ebrietati Daemon favet.] Cancros et fraxinum oderunt. Cervini odore cornu, et nidore galbani fugantur. [Note: (11) Pietas fugat Daemonem.] Ophiusae orientales populi iisdem vescuntur. Psylli et Marsi incantatione vim laedendi frangunt. Haec in locis diversis Plinius, et ex illo Ravis. l. c. Plura vide superius.
STELLIO lacertae similis, stellis depictus suo hominem morsu obstupefacit, [Note: (12) Cupiditas ad divina stupidos facit.] fraudulentum animal, quod in ipsis tectis lectisque homini insidiatur, [Note: (13) Hostis domesticus] pellemque, quam hieme exuit, adversus morbos comitiales potentem, tanquam homini invidens, devorat. [Note: (14) Invidus.] ut ex Theophrasto Plinius l. 9. c. 31. ubi addit in Graecia lethiferi morsus esse innoxii in Sicilia.
TESTUDO terrestris inter serpentes habetur, quamvis concha obtegatur. Insigni magnitudine excressit, ut Balthasar Diaz ex Malacca an. 1556. Scribar, repertam, quae ova quingenta, quanta sunt gallinacea alvo clauserit, quae defossa in terra excluduntur. [Note: (15) Fecunditas.] Eius
caput abscissum adhuc vivere mordere ac videre Aelian. l 4. c. 28. notavit, [Note: (1) Ultor post mortem.] eiusque pupillas lucidissimas pro gemmis servire Leonius rerum Afric. p. 6. narrat evenisse, ut viator quieturus in testudine, tanquam lapide se prostraverit, quem obdormiscentem ad tria passuum milia deportaverit. [Note: (2) Tempus ignorantes provehit.]
VIPERA, ut Basil. Hexam. hom. 7. omnium reptilium saevissima, cum muraena sibilo ab aquis evocata congreditur, [Note: (3) Libido inordinata.] at si cum femina compate, haec caput maris ori suo insertum voluptatis impetu abrodit. [Note: (4) Voluptas vitae noxia.] Et ova intra se concepta intra triduum foetu implet, diebus singulis pariens singulos, viginti fere numero. [Note: (5) Fecundita.] Sed ultimi morae impatientes, uterum effodiunt, erumpuntque matre occisa. [Note: (6) Proles ingrata.] ut Plin l. 10. c. 62. Vinum amat, ideoque, hoc apposito, ebria tenetur, ut Arist. an. l. 8. c. 4. Praesentissimum carum venenum est, ideoque Theriacae adhibentur. Ad quod cum Venetiis non ita pridem viperae resectum caput admotam manum chirurgi momordisset, extinctus est. [Note: (7) Ultor post mortem.] In Arabia tamen ob balsami pastum innoxiae feruntur. [Note: (8) Mitigavi.] Modulatus tibiarum quoque adversus morsum prodesse fertur Et ipsius viperae cinis iecurque. Viperarum caro Cirnis Indiae populis, aliisque ad longam vitam profuisse narrant. Cervis certe profuit Vide Pier. l. 16. c. 4.
DE infectis celebriora quaedam perstringere, ad perfectam Iconographiae tractionem videtur necessarium. Nam (ut cum Plinio l. 11. c. 2. loquar) in his tam parvis, quae ratio, quanta vis, quam inextricabilis perfectio? Ubi tot sensus collocavit in Culice? Ubi visum, gustarum, odoratum inseruit? Ubi truculentam illam et portione maximam vocem? qua subtilitate pennas adnexuit? praelongavit pedum crura? disposuit ieiunam caveam, uti alvum? avidam sanguinis, et potissimum humani, sitim accendit? telum vero prosodiendo tergori quo spiculavit ingenio, atque ita reciproca geminavit arte, ut fodendo acuminatum pariter, sorbendoque fistulosum esset? Quos Teredini ad perfodienda robora, cum sono teste, dentes affixit, potissimumque e ligno cibatum fecit? Et cap. 5. Sed inter omnia ea, principatus Apibus et iure praecipua admiratio [Note: (1) Deus in minimis magnus.]
APES itaque, inquit, mella contrahunt, succumque dulcissimum, favos confingunt et ceras [Note: (2) Labor utilis.] Rem publicam habent, consilia privatim ac duces gregatim, et quod maxime mirum, mores habent [Note: (3) Resp. [Abbr.: Res publica] bene instituta] Et cap. 6. Hieme conduntur a Vergiliarum occasu, sed latent ultra exortum. Ante fabas florentes non exeunt ad opera. [Note: (4) Tempus opportunum.] Nullus, cum per caelum licuit, operi perit dies. [Note: (5) Tempus bene impensum.] Primum favos constituunt, ceram fingunt, hoc est, domos cellasque. [Note: (6) Aedificatio ordinata.] Deinde sobolem, postea mella, ceram ex floribus, melligenem ex lacrimis arborum, quae glutinum pariunt salicis, ulmi, harundinis, succo, gummi, resina. His primum alveum ipsum intus totum, ut quodam tectorio illinunt, et aliis amarioribus succis, contra aliarum bestiarum aviditates. [Note: (7) Providentia.] Et cap. 7. Commosis crusta est prima saporis amari. Pissoceros super eam venit, picantium
modo, ceu dilutior. Cerae initium plerumque e mitiore gummi. Propolis, crassioris iam materiae additis floribus, nondum tamen cera, sed favorum stabilimentum, qua omnis frigoris et iniuriae aditus obstruuntur, odore et ipsa etiam gravi, ut qua plerique pro galbano utantur. Praeter haec convehitur erithace, quam alii cerinthum vocant. Hic erit apum, dum operantur, cibus. [Note: (1) Annona.] Gignitur aut rore verno, et arborum succo, gummi modo. Et cap. 10. Ratio. ait, operis haec, Interdiu statio ad portas more castrorum, noctu quies in matutinum, donec una exciter, gemino aut triplici bombo, ut buccino aliquo. [Note: (2) Excubiae.] Tunc universae provolant, si dies mitis futurus est, praedivinant enim ventos imbresque, et tunc se continent tectis. [Note: (3) Cautela in periculis.] Cum agmen ad opera processit, aliae flores aggerunt pedibus, aliae aquam ore, guttasque lanugine totius corporis. Quibus est earum adolescentia, ad opera exeunt et supra dicta convehunt, seniores intus operantur. [Note: (4) Distributio laboris.] Quae flores comportant prioribus pedibus semina onerant, propter id natura scabra. Excipiunt eas ternae aut quaternae, atque exonerant [Note: (5) Subsidium opportunum.] Sunt enim intus quoque officia divisa. Aliae struunt, aliae poliunt, aliae suggerunt, aliae cibum comparant ex eo quod allatum est. neque enim separatim vescuntur, ne inaequalitas opetis, et cibi fiat, et temporis. [Note: (6) Familia bene ordi nata.] Struunt orsa concameratione alvei limitibus binis circa singulos arcus, ut aliis intrent, aliis exeant. Ruentes ceras fulciunt, pilatum intergerivis, a solo fornicatis, ne desit aditus ad sarciendum. [Note: (7) Pro videntia] Primi fere tres versus inanes struuntur, ne promptum sit, quod invitet furantem. Novissimi maxime implentur melle: ideoque averso alveo favi eximuntur. [Note: (8) Annonae conservatio.] Gerulae secundos flatus captant. Si cootiatur procella, apprehensi pondusculo lapilli se librant. [Note: (9) Difficultates vincere.] Iuxta vero tetram volant, in adverso flatu vepribus hebetato. [Note: (10) Pericula declinare.] Mira observatio operis. cessantium inertiam notant, castigant mox, et puniunt morte. [Note: (11) Severitas poenae.] Mira munditia amoliuntur omnia e medio, nullaeque inter opera spurcitiae iacent. [Note: (12) Conscientiae puritas.] Quin et excrementa operantium intus, ne longius recedant, suum congesta in locum:
turbidis diebus, et operis otio egerunt. Cum advesperasci, in alveo strepunt minus ac minus, donec una circum volet, eodem, quo excitavit, bombo, ceu quietem capere imperans: hoc castrorum more, tunc repente omnes conticescunt. [Note: (1) Populus obsequent.] Et cap. 11. Domos primum plebeis aedificant, deinde Regibus. Si speratur largior proventus, adiiciuntur contubernia et Fucis. His cellarum minimae, sed ipsi maiores apibus. Sunt autem fuci sine aculeo velut imperfectae apes, novissimaeque a fessis et iam emeritis inchoatae, sororinus faetus, et quasi servitia verarum apum. [Note: (2) Ignavi servi.] Quamobrem imperant iis primosque in opera expellunt, tardantes sine clementia puniunt. [Note: (3) Ignavia punita.] Cum mella coeperunt maturescere, abigunt eos, multaeque singulos aggressae trucidant. Nec id genus, nisi vere conspicitur. Fucus ademptis alis, in alveum reiectus, ipse ceteris adimit. [Note: (4) Invidia.] Regias imperatoribus futuris in una parte alvei exstruunt amplas, magnificas, separatas, tuberculo eminentes. [Note: (5) Aula regia.] Sexangulae omnes cellae. Melle, uno alterove summum die, cellas replent. [Note: (6) Labor utilis.]
Et cap. 13. Mel ibi optimum, ubi optimorum doliolis florum conditur. Atticae regionis hoc, et Siculae, Hymetto, et Hybla. Est autem initio mel, ut aqua dilutum, et primis diebus fervet, ut mustum, seque purgat, vicesimo die crassescit, mox obducitur tenui membrana. [Note: (7) Sensim optima proveniunt.] Sorbetur optimum e quercus, tiliae, harundinum foliis. Et cap. 14. Terna sunt mellis genera. Vernum ex floribus constructo favo, quod vocatur anthinum. Hoc quidam attingi vetant, ut largo alimento valida exeat soboles: alii ex nullo minus apibus relinquunt. Praeterea solstitio, cum thymum et uva florere incipiunt, praecipua cellarum materia. Est autem in eximendis favis necessaria dispensatio. quoniam inopia cibi desperant, moriunturque aut effugiunt. [Note: (8) Divisio aequa bonorum.] Contra copia ignaviam adfert, et iam melle, non erithace, pascuntur. Ergo diligentiores in hac materia duodecimam partem apibus relinquunt. [Note: (9) Fructus laboris.] Alterum genus mellis aestivi, quod ideo vocatur horaeum, a tempestivitate praecipua, ipso Sirio explendescente, post solstitium diebus
30. fere. Cap. 15. Mel plenilunio uberius capitur, serena die pinguius. In omni melle, quod per se fluit maxime laudabile est, aestivum omne rutilum, aptissimum existimatur e thymo, Cap. 16. Tertium mellis genus minime probatum, silvestre, quod ericaeum vocant, convehitur post primos autumni imbres, cum erice sola floret. [Note: (1) Origa spectanda.] Relinqui ex ea duas partes apibus ratio persuadet, et semper eas partes favorum quae habeant erithacen.
A bruma ad arcturi exortum diebus LX somno aluntur, sine ullo cibo. [Note: (2) Somnus alit.] Ab arcturi exortu ad aequinoctium vernum, tepidiore tractu, iam vigilant; sed etiam tunc alveo se continent, servatosquem in id tempus cibos repetunt. [Note: (3) Fames condimentum.] Praecipitur, ut lauti purique mella eximant [Note: (4) Pura conscientia.] Furem mulierumque menses odere. Apes abigi fumo utilissimum, ne irascantur, aut ipsae avide votent. Fumo crebriore ignavia earum excitatur ad opera. [Note: (5) Adversa excitant] Rursus nimio fumo inficiuntur. Apum coitus visus est nunquam. Plures existima vere, oportere confici floribus compositis apre atque utiliter. [Note: (6) Castitas] Aliqui coitus unius, (foetus nempe generari) Rex in quoque appellatur examine: apesque reliquas, tanquam marem feminas comitati, non tanquam Ducem. [Note: (7) Mas imperat.] Quod certum est gallinarum modo in cubant. Id quod exclusum est, primum vermiculus videtur candidus [Note: (7) Mas imperat.] Rex statim melle coloris, neque vermiculus, sed statim penniger [Note: (8) Origo ignobilis.] Cetera turba cum formam capere coepit, nymphae vocantur. Instillant cibos atque incubant, donec ruptis membranis, quae singulos cingunt ovorum modi, universum agmen emergat. [Note: (9) Origo nobilis.] Spectatum hoc Romae, alveis cornu laternae translucido factis. Foetus intra XLV. diem peragitur. Plures inchoantur Reges, no desint. [Note: (10) Proles numerosa.] postea ex his soboles cum adulta esse coepit, concordi suffragio deterrimos necant, ne distrahant agmina [Note: (11) Regia progenies generosa sit.] Omnibus forma semper egregia, in fronte macula, quodam diademate candicans. [Note: (12) Rex unus sit. Rex coronatus.] Cap. 17. Non constat inter auctores, Rex, nullum ne solus habeat aculeum, maiestate tantum armatus, an dederit eum quidem natura; sed usum eius illi tantum negaverit. [Note: (13) Rex clemens.]
Illud constat Imperatorem aculeo non uti. Mira plebis circa eum obedientia. [Note: (1) Obedientia populi.] Cum procedit, una est totum examen circaque eum conglobatur, cingit, protegit, cerni non patitur. Reliquo tempore, cum populus in labore est, ipse opera intus circuit, similis exhortanti, solus immunis. circa eum satellites quidam lictoresque assidui custodes auctoritatis. [Note: (2) Regia maiestas.] Procedit foras non nisi migraturo examine. Id multo intellegitur ante, aliquot diebus murmure intus strepente, apparatus indice. [Note: (3) Apparatus profectionis.] Siquis alam ei detruncet, non fugiet examen. Cum processere, se quaeque proximam illi cupit esse, et in officio conspici gaudet. [Note: (4) Amor et observantia Regis.] Fessum humeris sub levant, validius fatigatum ex toto portant. Ubicumque ille consedit, ibi cunctarum castra sunt. [Note: (5) Castra.] Quod si defecerit alicuius alvei cibus, impetum in proximas faciunt rapinae proposito. [Note: (6) Praedatio.] At illae contra dirigunt abiem: Et si custos adsit, alterutra pars, quae sibi favere sentit, non appetit eum. Ex aliis quoque saepe dimicant causis, easque acies contrarias duo imperatores instruunt, maxime rixa in convehendis floribus exorta, et suos quibusque evocantibus [Note: (7) Praelium.] Quae dimicatio iniectu pulveris, aut fumo tota discutitur. [Note: (8) Pugnae diremptio.] Reconciliantur vero lacte, vel aqua mulsa. [Note: (9) Reconciliatio.]
Cap. 18. Apes rustico silvestreque horridae aspectu, multo iracundiores; sed opere et labore praestantes [Note: (10) Natura ferventior.] Urbanarum duo genera, optimae breves, deteriores longae. Aculeum apibus natura dedit ventri consertum. [Note: (11) Arma.] ad unum ictum hoc in fixo, quidam eas statim emori putant: aliqui non nisi in tantum adacto, ut intestini quippiam sequatur; sed fucos postea esse, nec mella facere, velut castratis viribus, pariterque et nocere, et prodesse desinere. [Note: (12) Arma amissa.] Est in exemplis, equos ab iis occisos [Note: (13) Multitudine vincere.] Odere foedos odores proculque fugiunt; sed et infectos. [Note: (14) Odium peccati.] Itaque unguenta redolentes infestant. [Note: (15) Delitias odisse.] Ipsae plurimorum animalium iniuriis obnoxiae. Impugnant eas naturae eiusdem degeneres vespae atque crabrones, et e culicum genere, qui vocantur muliones; populantur hirundines, et quaedam aliae aves. Insidiantur aquantibus ranae. [Note: (16) Hostes unius innumeri sunt.] Nec sentire
ictus apum ranae traduntur. [Note: (1) Immunes ab ictu.] Inimicae et oves, difficile se a lanis earum explicantibus. Cancrorum etiam odore, siquis iuxta coquat, exanimantur. [Note: (2) Odisse per versos.] Defunctas progerunt funerantiumque more comitantur exequias. [Note: (3) Exequias celebrare.] Rege peste consumpto, maeret plebs ignavo dolore, non cibos convehit, non procedit, tristi tantum murmure glomeratur circa corpus eius. [Note: (4) Luctus in funere.] Subtrahitur itaque deductae multitudini: alias spectantes exanimem luctum non minuunt Tunc quoque, ni subveniatur, fame moriuntur. [Note: (5) Maerore confici.] Hilaritate igitur et nitore sanitas aestimatur. [Note: (6) Hilaritas sanat.]
Cap. 19. Inimica est Echo resultanti sono: inimica et nebula. Aranei quoque vel maxime hostiles, cum praevaluere, ut intexant, enecant alveos, [Note: (7) Illaqueari.] Papilio etiam pestifer, nec uno modo. Nam et ipse ceras depascitur, et relinquit excrementa, quibus teredines gignuntur: [Note: (8) Peccatum vermem relinquit.] Filis etiam araneosis quacumque incesserit, alatum maxime lanugine, obtexit. [Note: (9) Societas noxia.] Oleo quidem non apes tantum, sed omnia insecta exanimantur. [Note: (10) Voluptas noxia.] Praecipue si capite uncto in sole ponantur. Aliquando et ipsae sibi contrahunt mortis causas, cum sensere eximi mella, avide vorantes. [Note: (11) Gula noxia.] Cetero perparce, et quae alioquin prodigas at que edaces, non secus ac pigras et ignavas proturbent. [Note: (12) Odium gulosorum] Nocent et sua mella ipsis, illitaeque ab adversa parte moriuntur. [Note: (13) Laedere seipsum.] Cap. 20. Gaudent pulsu atque tinnitu aeris, eoque convocantur. [Note: (14) Musica capi.] Effecto opere, educto foetu, functae munere omni, exercitationem tum solemnem habent, spatiataeque in aperto, et in altum datae, gyris volatu editis, tum demum ad cibum redeunt. [Note: (14) Musica capi.] Vita eis longissima septenis annis. Alveos nunquam ultra decem annos durasse proditur. Sunt qui mortuas, si intra tectum hieme serventur, deinde sole verno torreantur, ac ficulneo cinere toto die foveantur, putent reviviscere. [Note: (15) Vacatio opportuna.] In totum vero amissas reparati ventribus bubulis recentibus cum fimo obrutis. [Note: (16) Resuscitatio ad vitam.] Virgilius iuvencorum corpore exanimato, sicut equorum vespas atque crabrones, sicut asinorum scarabaeos. [Note: (17) Faecundus partus.] mutante natura ex aliis quae dam in alia.
Haec ex Plinio, verbis auctoris, licet saepe accisis, brevitatis claritatisque gratia. quam mea fide recensere malui. Addit Maiolus oleo mortuas, aceto affuso reviviscere. [Note: (1) Resuscitatio.] Et in novo orbe reperiri minores his apes, sed fertiliores, et aculeo destitutas [Note: (2) Mites beati.] In Aethiopia hominibus familiares, intra eorum conclavia mellificare. [Note: (3) Familiaritas utilis.] Platonis et Ambrosii in ore apes, melliflui eloquii imagine praelusisse [Note: (4) Eloquentiae suavitas.]
ARANEUS et NEA notum insectum, et artificio telae celebre, sive alvi, aut, (ut Arist. l. 9. c. 39.) villosae pellis materiem, qua utitur, [Note: (5) Ars filandi et texendi.] sive formam artemque ac celeritatem operis spectes, [Note: (6) Mathematicus.] quod alibi in Exercitationibus Oratoriis descripsimus. Statim, ut nati sunt, hanc artem callent, exercentque praedae captandae gratia. [Note: (7) Ars venatoria.] Infesta res omnibus araneus, et ipse cum suo genere dimicans. [Note: (8) Inimicus omnium.] nec vicini, nec in eadem tela socii patiens. Phalangium aranei genus exiguum, sed morsu pestilens [Note: (9) Hostis occultus.] ubi educatum est, numeroso quandoque trecentorum foetu ipsam complexu. [Note: (10) Amor fictus.] matrem enecat, nec patri, ubi interceperit, parcit. [Note: (11) Parricida ingratus.] ut Arist. l. 5. c. 27 et ex eo Plin. l. 11. c. 24, qui illud non in tela sed e caverna praedae invigilate addit. [Note: (12) Insidiator.] Homini araneus pro veneno est. [Note: (13) Hostes.] Novi tamen, qui, araneo exsiccato tritoque in pulverem, febres feliciter depelleret. [Note: (14) Hostis interemptus prodest.] parvos quoque lacertos araneus sua tela in volutos, tamquam retiarius pugil, audet aggredi. [Note: (15) Luctator dolosus. Venator.] ut Plin. l. 11. c. 24. Ova patiunt, unde genus propagant. Triduo incubant: sed brevis aevi, quater septenis diebus consumantur. [Note: (16) Hostis multorum facie perit.] Ib. In Brasilia scribit Ioseph. Acosta an. 1560. crabrones reperiri, qui araneos se multo grandiores captent, secus quam hic, ubi atanei crabrones se grandiores attinent. [Note: (17) Ingenium cum caelo mutatum.] In Albania scribit Sirabo l. 11. araneos esse quorum morsus hominibus lethalis sit, aliis in fletum, aliis in risum funestum solutis. [Note: (18) Laetitia et risus funestus] In Apulia Phalangii, sive Tarantulae, morsus in aestate exitialis est. cui Alex. l. 11. Gen. dier. c 16. medendo tibicinem, sive citharoedum adhiberi tradit, ad cuius sonum obstupefactus et velut sine sensu procumbens aeger, sensim evigilare, moveri, saltitare, atque
hoc motu dissipare venenum incipit. [Note: (1) Musica medicinalis.] Uti oculatus ipse Alexander testis hic prolixe describit. Ceterum nihil celebrius de aranea, quam labor illius ad regulas mathematicas dimensus. [Note: (2) Opus regulatum, sed vanum.] Quo forte respexit David ps. 89. dum ait. anni nostri sicut aranea meditabuntur. Certe Augustinus in hunc locum vanitatem laboris nostri ex hac imagine coarguit. Aranea, ait, huc illucque discurrit et texit tota die, et labor quidem grandis est, sed effectus nullus. Sic et vita hominum huc illucque discurrit, possessiones quaerimus, divitias appetimus, procreamus filios, in regna sustollimur, et non intellegimus, quod araneae telam teximus.
BOMBYX ita iuxta Arist l. 5. hist. c. 19. provenit, ex quodam magno verme qui cornua habet, primum quidem formatur Eruca, deinde Bombylius, qui texit, atque ex illo Necydalus, papilionis instar post sex menses producitur. [Note: (3) Tres hominis aetates ac velut formae] Araneorum more suo ex corpore, postquam illud ab omnibus excrementis ita purgavit, ut ad solem traluceat, ac deinde mori foliis pastus aliquamdiu fuerit, fila texit. [Note: (4) Ut bonae opereris a vitiis purgandus es.] Verum circa se in glomum convolutus, ipse artifex in medio sui operis, citra cibum considet. Quo absoluto per foramen relictum exit. iam forma in papilionis speciem mutata aliger, [Note: (5) Deo per contemplationem iungi.] Ac subinde mas cum femina congressus, ubi illam ovis praegnantem reliquit, tanquam naturae functus munere, obit mortem, femina postquam ova peperit, pari fato discedit. [Note: (6) Mors via ad resurrectionem.] Ova in vere calido, sinu aut fimo fota, vitam induunt, sensimque, ut dixi, in Bombycem redeunt, magnamque suppeditant serici, quam admiramur, copiam. [Note: (7) Superbimus in re vili.] Ignotus hic in Europa vermis sub Iustiniani temporibus ex Perside primum allatus est. Quae vero Plin. l. 11. c. 23. narrat, minus probata habentur.
CICADA insectum, sine ore et lingua, canens tamen eadem strepente fistula, qua rorem bibit. [Note: (8) Sacerdos elinguis loquens.] Quo alitur, hunc in se absque excrementis consumens. [Note: (9) Divinis pasci.] Ingratus est strepitus. Unde loquax cicada, vocalior dicitur. [Note: (10) Obstreperus.] Narrant tamen Graeci in Eunomi Cithara vicem chordae elisae supplesse, ideoque in Pythiis,
favente Apolline contra Atistonem, triumphasse In Seripho ferunt obmutescere. et Locrenses ad Rheginos, contraque hinc ad illos transportatas silere. [Note: (1) Loquendum in loco.] An forte quod patrio solo gaudeant? Certe illic manere cicadas ubi coeperunt vivere, senserunt Athenienses, qui indigenas ab advenis, per cicadas in capite gestas, distinguebant. [Note: (2) Indigenae.] Pier 1. 2. 6. c. 41. et seq.
CICINDULAE, Lampyrides etiam et Noctilucae appellatae vermiculi, sunt in tenebris nocturnis vivi carbonis instar radiantes. [Note: (3) Eminens inter obscuros.] In nova Hispaniola ex Ovetano refert Maiolus coll. 5. tantum lumen ex oculis, et quidam etiam iunctura prachiorum emittere, quantum lucernae est [Note: (4) In adversis elucescere.] Verum scarabaeos mole exaequant.
CULEX vix praeditum corpore ac pene ipsos oculos in aere fugiens animalculum, sine ore ac dentibus, solo spiculo infixo mordax. [Note: (5) Mordax sophista.] plagam relinquit, sanguinis humani appetens. [Note: (6) Crudelis.] Quem velut siphone trahit. Boves quandoque equosque, in India etiam Leones, exagitant. [Note: (7) Audax] Quo et Cyniphes Aegyptiacae referri poterunt, et Tippulae, quae adeo leves sunt, ut super aquas inambulent. Unde proverbium, Tippula levior [Note: (8) Levis.]
EPHEMERUS animalculum quadrupes et alarum est, raro exemplo, Prodit ex folliculis, acino similibus ab Hypani fluvio delatis, quod mane natum, vesperi moritur. Unde et Hemerobios dictum est. [Note: (9) Vitae brevitas.] Ita Aprist. 1. 5. c. 15. in hist. an. Et ex eo plinius Aelianus et alii.
FORMICAE aristocratico, ut apes monarchico regimine sunt spectatae. [Note: (10) Aristocratia.] Labor illis et ordinatus, et distributus, et assiduus, nec noctu quidem plena luna intermissus. [Note: (11) Labor sedulus.] Interlunio feriantur. [Note: (12) Feriae.] In aestate, ait sap. Prov. 6. cibum sibi parat, et congregat in messe, quod comedat. [Note: (13) Providus.] Maiora corporibus ferunt onera, et cum deficiunt aversae postremis attrahunt pedibus, [Note: (14) Conatus.] Et iis reip. [Abbr.: rei publicae] ratio, memoria, cura est. Semina arrosa prius sub terra condunt, ne in fruges excrescant. Maiora ad introitum dividunt. Madefacta imbribus, producunt, exsiccantque. [Note: (15) Annona cura.] Myrmicoleon inter eas tamquam
fucus inter apes, fruges tantum consumit. [Note: (1) Ignaviae prodiga.] ut Vinc: 1. 20 c .125. Cum divisim laborent, ad recognitionem mutuam certo tempore velut ad nundinas concursant, ac vel uti colloquuntur. Viam pro itu redituque communem sternunt, etiam per lapides tempore attritam. [Note: (2) Tempus atterit.] plin. l. 11. c. 30. Mirum quod de formicis idem c. 31. et Strabo explicatius l. 15. apud Dardas Indorum gentem auri fodinas esse, unde formicae aequales corpore vulpibus [Note: (3) Gigantes metuendi.] aurum eruant, comportentque, ad quod rapiendum gentes, post obiectas formicis carnes, occulte se accingunt, et iumenta raptim onerant, [Note: (4) Avaritiae solers, et audax] sed formicis nonnumquam insectantibus, hominesque cum iumentis lacerantibus.
LOCUSTAE in locis rimosis nascuntur, ovis sub terris autumni tempore conditis, post quod moriuntur. Vere, nisi madidum sit, ex ovis primum vermes, sine alis pedibusque emergunt, ac sensim ad saltum mox et volatum adolescunt, [Note: (5) Malitia sensim proficit.] Ternum apud Indos pedum esse feruntur, Parthis etiam in cibo gratae. ' [Note: (6) Cibus insolens.] Vox eorum proficisci ab occipitio videtur, ubi in commissura scapularum veluti dentes inter se colliduntur. [Note: (7) Perversi] Turmatim grassantur et evolant, saepe etiam trans maria, ut ex Africa in Italiam translatae sunt. Regionum multis in locis pestes, cum viridia omnia depascantur. [Note: (8) Vitia omnem gratiam et virtutem tollunt] Crebris illud in historia exemplis compertum. Vide Plin. 1. 11. c. 29. et Maiol. coll. 5.
MUSCA notum et impudens insectum, quod decies repulsum redit. [Note: (9) Impudentia.] Plutarchus iure 8. Sympos. dicit animalia duo esse nullius disciplinae capacia, muscam et hirundinem, [Note: (10) Disciplinae in capax.] quae in eadem cum homine domo nihil humanitatis contrahant. Manichaeis persuasum fuit muscas aliasque creaturas noxias a Daemone factas. Et Augustinus quidem Tract. 1. in Iohan. ait, quod cum Catholicus nonnemo a muscis vexatus concessisset, has a Diabolo conditas, Manichaeus ad apem, avem, bovem, elephantem gradatim progressus denique persuasit, nec hominem a Deo conditum [Note: (11) Ex ab surdo uno plura.] Musca in aquis submersa, si in cinere exanimata condatur,
reviviscet, ut Plin. l. 11. c. 36. Exile hoc animalculum, non solum Aegyptios olim Exod. 8. vexavit, sed ut Aelian. 1. 11. c. 28. Megarenses suis sedibus expulit. [Note: (1) Minima ob multitudinem metuendo.] Ita quando Rex Franc. Philippus cum Carolo Siciliae Rege Gerundia apud Hispanos occupata S. Narcissi sepulchrum spoliaret, exortus repente muscarum exercitus milites omnes in sugam compulit, ut et Traiano Imper. victis Parthis Agarenos obsidenti evenisse. Dio Cassius memorat. [Note: (2) Hostis nullus contemnendus.] Montis igitur Carinae incolae felices in qua nulla penitus musca. Et Hercules, Myadem (nos Beelzebub dicimus) Deum muscarum invocans luo illos sacello Romae proscripsisse fertur [Note: (3) Impudentiae omnibus ingratae.] Ita in Olympiis, Tauro eidem Deo immolato, tota regione velut nubes coactae cedebant, rediturae finitis olympiis. [Note: (4) Deo omnia subsunt.] Pier. l, 25. c. 37.
PULEX animalculum homini bestiisque aliis infestum, vivacis naturae, saltu agile, sanguinis appetens. [Note: (5) Caritas Dei.] Celebris illius memoria, qui ab aurifabro in Memphido aurea catena vinctus est. [Note: (6) Ambitio honoris.] ut Leonius de rebus Afric. Hos etiam in partes divisos. Vinc. l. 20. c. 152. notavit reviviscere.
PYRAUSTA vel Pyralis ut Plin. l. 11. c. 36. magnitudine muscae animalculum quadrupes pennatum est, quod in igneis vivit fornacibus, his evolans, sen sim moritur. [Note: (7) Fugae idoneus.] Aelianus tamen lib. 12. c. 8. pyraustam vocat alatum vermem, qui ignis fulgore deceptus, propius ad flammam advolans consumitur. [Note: (8) Opes indignos gravant.] Pyrales vero appellat l. 2. c. 2. Pyrigonos in igne genitos.
SCARABEUS non nisi masculini sexus ex stercore nascitur, et in rosis collocatus moritur. [Note: (9) Educatio sordida. Impurus Copronymus.] Sub terra sex mensibus totidemque super illam vivit. Utque suum genus propaget, semen fimo infundit, confectamque hinc pilam octo et viginti diebus volvit et calefacit, atque hinc faetum educit. [Note: (10) Homo de terra formatus.] Inter hos cervus volans abscisso vivit capite. [Note: (11) Martyres.] Quin et caput ipso diutius vitam retinet. Maiolus coll. 5. ex Aelian. 1. 4. c 8. Clem. Alex. l. 5. Strom. et aliis. Addit Plin. l. 11. c. 28. Rutilos et praegrandes Scarabaeos, terram aridam suffodere,
favosque parvae ac fistulosae spongiae instar medicato melle fingere. [Note: (1) Avarus thesaurum defodiens.]
VESPAE inquit Plin. lib. 11. c. 21. in sublimi e luto nidos faciunt, et in iis ceras. [Note: (2) Impurus.] Crabrones in cavernis terrae [Note: (3) Avarus] et silvestres in cavis arboribus. Cellae omnium sexangulae. Faetus inaequalis. alius enim evolat, alius in nympha, alius in vermiculo est. [Note: (4) Perfectionis gradus.] Veris tempore nidos faciunt quadrifons ut opifices generentur, [Note: (5) Labori providere.] iis eductis, alios deinde nidos maiores fingunt, in quibus matres futuras producant, quae corpore latiores, aculeis carere putantur. [Note: (6) Matres blandae] Ad has alendas, iam primo in exortu, opifices expediti sunt. Et in his fuci sunt. [Note: (7) Otiosi ubique.] Quidam opinantur, omnibus circa hiemem aculeos decidere [Note: (8) Arma abicere.] His ut Reges desunt, ita et examina. Democratia regi videntur [Note: (9) Democratia.] Pierius l. 2. 6. c. 31. addit fabricam Vesparum ex silvis mirifici operis, septenis fornicibus, ac velut tabulatis, divisam in cellas ambulationesque diversas, columellis pilisque innixam sibi fuisse exhibitam, admirationique spectantibus omnibus, arte atque ingenio, exstitisse. [Note: (10) Artifex rarus.] Idem hoc loco Asilum sive oestrum (quem Plinius male Tabanum dicat) maxime aculeo metuendum esse asserit, qui in locis aquosis icta iumenta in furorem adigat [Note: (11) Furiosus.] Unde illud in furentem manarit proverbium oestropercitus. His Vinc. l. 24. hist. nat. c. 74. adiicit, Vespam, quae oleo delibuta moritur, aceto infuso reviviscere. [Note: (12) Voluptas mortem, adversitas dat vitam] Ut intelligas asperiora nonnumquam prodesse.
SIngularis in artefactis elucet quoque imaginum vis; quod haec, ut ab hominis ingenio profecta sunt, atque illorum industria ad certos usus concinnata, ita magis perspecta suis proprietatibus effectibusque penetrentur. Unde illustrior plerumque ab his similitudo ducitur. Cum in ceteris rebus naturalibus quarum vim solus conditor plene intuetur, multa humanum ingenium oculosque subterfugiant, multa a vulgari hominum cognitione subducantur. Quocirca ordine quodam per alphabetum digesta, in medium pleraque olim usurpata adducam.
ANCHORA vetus spei hieroglyphicum ac symbolum est, cum, ut illa navem, sic spes animum firmet. [Note: (1) Spes:] Unde et D. Paulus Heb. 6. v. 18. Confugimus adtenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus [(transcriber); sic: habemu] animae, tutam ac firmam. Hinc et quietem designat, iuxta illud Propertii. [Note: (2) Quies.] Anchora iacta mihi. et securitatem si gemina sit, [Note: (3) Securitas:] an adversis. Unde proverbium. duabus niti anchoris. Sicut in tempestate navis hinc atque illinc stabilitur. Ita sacram anchoram solvere. [Note: (4) Pericula declinare.] Et extrema pericula declinare. quod in his eam quae maxima est proicere nautae soleant: ne tempestate pereant. Est et anchora possessionis signum. [Note: (5) Possessio.] Tum quod hominem certo loco firmet, tum quod Seleuco Alexandri M. in orientis imperio successori, ipsiusque posteris, femori per natale signum impressa, regni possessionem portenderit. Caesares olim, ut Aul. Gellius l. 10. Noct. c. 11. habet, in nummis anchoram cui Delphinus piscis celerrimus implexus esset, [Note: (6) Festinatio cauta.] ferebant. Quo paroemiale illud, festinandum lente esse, inculcabant. Erecta anchora imperium signat. quod Indi pro sceptro talem usurpaverint.
ANNULUS quasi parvus annus, in circulum versus dictusque videtur. Unde prometheo primo datum
esse a Iove annulum fingunt, lapide ex rupe caucasi innexo, ut aeternam vinculorum, quibus rupi alligatus erae a Iove solutorum memoriam non deponeret. [Note: (1) Aeternitas. Fides.] Ut Plin. l. 37 init. Hoc coniuges primo quidem ferreo, deinde et aureo mutuam fidem testati sunt. Polycrates Samiorum Tyrannus ut aliquod a fortuna perpetuo favente doloris vulnus acciperer, annulum sibi carissimum, oceano navigans mergi passus est, sardonyche gemma pretiosum. Verum ubi illato in regiam culinam, capto, postmodum qui sorbuerat pisce, annulum sibi restitui vidit: miratus est fortunam se iniquam sentire non posse. [Note: (2) Fortuna prospera.] Sed Pyrrhi Epirotarum Regis annulus plus habuit in achate incluso raritatis, quem naturae non artis beneficio Musas novem cum Apolline, singulorum expressis insignibus. [Note: (3) Studium lib. art.] repraesentasse memorat. Augustus Caesar in annulo sphingem quo literas obsignabat formatam arte gessit, sed cum salse iocarentur, acceptis literis aenigmata hanc sphingem adferre. [Note: (4) Occulta] Alexandri imagine uri maluit. Plin. ibid. c. 1. Annulis primum Romani ferreis usi sunt, [Note: (5) Frugalis vita.] Legatis tamen ad exteros missis aurei dabantur, [Note: (6) Honoratus Nobilis.] quibus publice uterentur. Plin. l. 33. 6. 1. Carthaginenses pro numero expeditionum militibus annulos dabant: Pers. Reges amicis intimis. Annulus Helenae in Asterite lapide, qui soli obiectus accenditur, piscis expressam figuram [Note: (7) Silentium fidele.] habuit. Deinde et filtrum amanorium, et veneficia ac venena annulis addita Iarcha in singulos dies, ut Alex. l. 2. c.19. Apollonio annulos septem, totidem planetarum nominibus insignitos, reliquisse memoratur, quorum beneficio multa est assecutus. Est vero sol gloriae, Luna nobilitatis, Mars fortitudinis, Mercurios eloquentiae, Iuppiter potentiae, Venus pulchritudinis, Saturnus prudentiae symbolum. [Note: (8) Virtutes diversae.] Sic de Moyse refert autor hist. schol. quod cum Moyses Tharbim filiam Regis Aethiopum duxisset, et illa detinere virum cuperer: ex duobus Moysem annulis, quorum alter memoriae [Note: (9) Memoria.] alter oblivionis vim possideret, hunc uxori, ut patriae oblivisceretur, illo sibi reversato, dedisse. Ita Pineda de rebus Salomonis hunc annulum Regem habuisse ex antiquis commentis refert, cui vis mirabilis sapientiae teneretur
implicata: [Note: (1) Sapientia.] quo ad Iordanem dum lavaret deposito, perque mulieres blandientes in profluentem abiecto simul pristinae sapientiae vigor abscesserit. Non longe abest quod Patriarcha de utraque fort. tradit Carolum M. filtro cuiusdam amasiae ita detentum, ut nec a mortua avelli posser. [Note: (2) Amor mundi.] Quo animadverso cum annulum manu feminae subtractum paludibus Aquensibus iniecissene, hisce locis submoveri non potuisse. Heliagabulo singulis diebus variare annulos, nec eundem umquam resumere libido fuit. Alex. l. 5 [Note: (3) Luxus]
ARA Deo caelitibusque ab omni retro aetate cultus divini ac pietatis causa excitata, utrumque merito, tanquam signum, refert. [Note: (4) Cultus Dei. Pietas.] Hinc Vestales Virgines perpetuum in ara servabant apud Rom. ignem, ut significarent Deum perpetuo colendum amandumque. Ignis enim amoris, ara cordis est symbolum. [Note: (5) Amare Deum.] Et solemne hoc signum Romanis Imperatoribus in nummis fuit, quo suum erga Deos affectum testarentur. Ita T. Aelius Antoninus, et Lucilla Imper. aram cum passis manibus Hadrianus Imp. aram corymbis ornatam. Faustina aram cum igne pro symbolo usurpavit. Inscriptum omnibus PIETAS. Domitianus eidem arae cum igne inscripsit, PRINCEPS IUVENTUTIS. Habuit idem aram cum ansis, quod solenne olim esset aram apprehendere, tam in votis et iuramentis, quam etiam in salutis periculo [Note: (6) Perfugium ad Deum.] Erat enim ara perfugium etiam sceleratis, ut sacrilegum iudicarent, in huius quemquam complexu occidere. Memorat et Pausanias in Atticis in Academia Promethei fuisse aram, ex qua succensis quotannis lampadibus certatim ad meram decurrerent, illo solum victore, qui ardentem, seu cursu non extinctam pertulisset. [Note: (7) Amor perpetuus.] Ita cuius pietas amorque ad finem perstat, victor coronabitur. Iano Deo, quem anno Romani praefecerant, duodecim pro mensium numero aras excitaverant, diebus etiam 305. in manuum gestu expressis, [Note: (8) Colendus semper Deus.] ut ostenderent omni tempore Deum colendum esse.
ARCA clausa opulentiae. [Note: (9) Opulentia.] aperta et vacua, si offeratur, gratiarum signum est. [Note: (10) Gratiarum actio.] Iuxta Simonidem, qui duas sibi arcas domi esse ferebat, alteram argenti,
alteram gratiarum, et hanc se semper reperire inanem, ut Stobaeus Iniustitia. Arca etiam clausa arcanum. [Note: (1) Arcanum.] Contraque aperta secretum revelatum indicar [Note: (2) Secretum proditum.] Huc facit, quod hoc anno 1663. quo Turca invasit Hungariam, ad tollendum quendam Caesareae militiae Ducem, sub munerum, quibus illum sibi conciliatum vellet specie, arcam eidem, tanquam ingentis pretii arcanum donum complexam misit, clave aurea seorsim trans missa. Verum is, cum cuidam Turcarum captivo eam traderet reserandam, hic aliquot iaculis, reserata arca, prosilientibus, arcanum prodidit, confixusque occubuit. Arca Israelitica, in qua virga, lex, et manna Christi religionem seu Ecclesiam denotat, quae tribus potissimum, miraculis, lege gratiae, et sacramentis, stabilitur. [Note: (3) Ecclesia Christi.] Significat et mortem arca oblongior, qualem Plutarch. in Osiride, ait, quondam Typhonem eius fratrem in convivio per elegantem proposuisse, illi donandam, cuius maxime quadraret corpori. Osiris eam sibi, ut erat, aptam ratus subiit, quae mox a Typhone clausa est, atque in Nilum praecipitata [Note: (4) Donum insidiosum] Unde et dono insidioso iure arca occlusa comparatur.
ARCUS nudus laxatusque otium, [Note: (5) Otium.] ut tensus [Note: (6) Negotium.] negotium, armatus sagitta iram bellumque, [Note: (7) Bellum.] collimatus intentionem finem, [Note: (18) Finis.] fractus pacem [Note: (9) Pax.] designat: Amorem dum cupidini tribuitur, [Note: (10) Amor] mortem, dum sceletus cum sagitta est, repraesentat. [Note: (11) Mors.] Haec aliaque ex sacris profanisque literis notiora sunt, quam ut persequi opus sit.
ARATRUM Vitam rusticam designat in terra fixum, [Note: (12) Agricultura.] at vero in sceptri forma propositum, ut olim mos erat Regibus, regna ex agricultura florere. Ut circumductum aratrum metationem, seu inchoationem urbis. [Note: (13) Urbis designatio.] (cuius planitiem ducto aratro circumscribere solebant) ita inductio aratri in urbem eius demolitionem signat. Ut factum denique a Romanis saepius victae Carthagini est. [Note: (14) Demolito.]
BACULUS, quo manus se fulciat. [Note: (15) Imbecillis.] Est signum imbecillitatis: quem effert [Note: (16) Poena.] signum vindictae seu poenae: quem medium complectitur [Note: (17) Potestas.] signum potestatis. Designat et viatorem. Ita Photius memorat apud
Tauromenienses hominem in ius vocatum cavo baculo inclusisse aurum sibi creditum, ac deinde cum iuramento se purgare iuberetur, adstanti Creditori baculum tradidisse, et mox sublatis manibus iurasse, aurum se restituisse. [Note: (1) Fallax restitutio.] Sed hoc facto recepit cum baculo pecuniam. Verum sic iurare veritatem, peierare est.
BULLA cordis figura ante pectus puerorum olim. et triumphantium suspensa erat, ingenuorum haec aurea, [Note: (2) Ingenuus puer.] libertinorum scortea fuit, Primo illam Hersiliae filio, quod prior ex raptis coniugibus natus esset, ferunt appensam. Alii Tarquinii Prisci filio ob virile facinus editum hac ante omnes donatum ferunt: [Note: (3) Cordatus.] nobilitatumque eadem Papyrium puerum; quod Matri sciscitanti quid in senatu actum esset (cui cum patre interfuerat) ingeniose ad secretum servandum, illuserit, fingens quaesitum, an plures viris singulis uxores concedendae essent? Vide Pier. l. 41. Ceterum non inepte
[Gap desc: Greek words]
, hoc est, consilio [Note: (4) Consilium.] bullam dici augurantur, cum et cordi appensa sit, et illius figuram referat. Sed et candoris aut veritatis [Note: (5) Veritas.] illa de causa, tum deinde quod ingenuis praecipue detur, est argumentum. Porro bullae triumphantium [Note: (6) Triumphator.] quaed. advers. invidiam remedia [Note: (7) Invidia remediam.] inserebant. Quo etiam nomine, tum quod in flatum quid bulla esset, gloriae et elationis [Note: (8) Elatus.] signum mansit. Vide supr. c. 31.
CADUCEUS Sceptrum seu virga Mercurii [Note: (9) Potestas Numinis.] vim potestatemque decretorum Dei, quibus omnia ad nurum flectit, designat, qua etiam dissidentia facile conciliat. Unde fingunt Mercurium virga hac inter pugnantes angues posita, utrumque amico nexu sociasse. [Note: (10) Concordia.] Hinc caduceatores legati pro pace nuncupati sunt.
CALCEUS apud veteres specie varius. Nam ut tradit Alex. l. 5. c. 18. fol. mihi 287. in fine et gallicae, et soleae, et cothurni, tum mullei albi (qui ex corio ad medium crus usque pertingebant) hederacei. cerei, et lintei, calceorum species sunt, a vitis pleraeque ad feminas translatae. Mullei primo Regum Albanorum, deinde patriciorum, denique mulierum fuere. [Note: (11) Degener.] sicut crepidae antea Senatorum, mox Equitu, denique Militum
propriae. Soleae solis plantis adstrictae. Atheniensibus elaboratae artis calcei [Note: (1) Impensae inutiles.] iphicratides dicti sunt. Persae elaris uruntur, ut magni appareant, [Note: (2) Statura quaesita, et neglecta.] Assyrii contra humilibus, Aegyptii papyraceis, Babylonii soleis, et Indi has ex corticibus arborum sumebant. Phocion et Caro Uricensis nudo incessere pede. [Note: (3) Contemptus mundi.] Quod Lycurgus Spartanis pueris pro lege esse voluit. Empedocle ferreo usus calceo est. [Note: (4) Duris adsuescere.] Demetrius Antigoneo vanitatis processit, ut aureo uteretur. [Note: (5) Vanitas.] Augustus altiusculo est usus, ut procerior videretur. Caligula socco muliebri [Note: (6) Mollis.] Diocletianus et Heliogabalus gemmatu. [Note: (7) Vanitas.] Aegyptiis puellis nudo extra domum pede apparere nefas, quare calcei his vetiti, ut contin erentur domi [Note: (8) Continentia.] Hac Alexand, Cuius Strabo l. 17. Forte originem tradit Ait n. quod cum Rhodopes Aegyptia puella formosissima lavaretur, alter calceorum ab aquila sublatus, in urbe Memphim in Regis sinum demissus fit, qui calcei, et rei novitate motus rota regione inquiri iussit, dum Rhodaphan apud Maucratitas esse intelligerer, quam inventam uxorem duxit. [Note: (9) Minima non negligenda.] Calceus autem in S. literis nunc profectione [Note: (10) Profectio.] ut Eph. 6. calceati pedes in praepar. Evangelii: nunc affectus terrenos, [Note: (11) Affectus terrem.] ut cum Moysi dictum i solve calciamentum de pedibus Act. 7. nunc vilissimum in homine denotat, [Note: (12) Res spreta.] sic de Christo IOannes: non sum dignus solvere corrigiam calciamenti eius. Si tamen lunati sint, apud Arcadas (qui se ante lunam fuisse iactabant) et Romanos [Note: (13) Nobilitas.] signum nobilitatis erat: ut Rosin. l 3. c. 36.
CARDO est in quo ostium vertitur, et pro rerum praecipuo fundamento [Note: (14) Fundamentum rei.] sumitur. Unde usitarum illud narravit: In hoc cardo rerum est. Ita ad res aut personas eminentes transfertur. [Note: (15) Eminentia.] Hinc Cardinales dictae virtutes quatuor, et summi Ecclesiae sub Pontifice proceres Cardinales appellantur.
CASTELLUM ad propugnationem contra hostes erectum, [Note: (16) Ecclesia.] vel Ecclesiam orthodoxam, vel religiosae vitae claustrum denotat, [Note: (17) Vita religiosa.] contra mundum, carnem, ac Daemonem pugnantibus Christianis deserviens. Memorabile est Castellum Taurinense, quod ut
Sabel. l. 8. dec. 1. refert Petrus Zianus Dux Venerorum anno Chr. 12. 4. media urbe ex purpureis stragulis, velut muris, pellibusque pretiosis, ceu rectis excitavit, in cuius defensionem ingenuas Virgines, pro galeis clypeisque aureis coronis armillisque cinctas, evocavit; ac subinde Adolescentes, muscaris nucibus pomis florumque fasciculis armatos oppugnare iussit. Aquis etiam rosaceis, aliisque odoramentorum generibus hinc inde sparsis [Note: (1) Vanitas. Amantium rixa.] Praelio amantibus non igrato.
CATENA ad vincien dum reperta, et vi cohibet refractarios, [Note: (2) Vis coactiva.] et malam consuetudinem, qua multi adstringuntur virus, [Note: (3) Consuetudo peccandi.] designat. Sed et servitutis, in liberis, et poenae in maleficis signum est. Coniugium denique et amorem coniunctionemque [Note: (4) Coniunctio.] potest significare. Ita Alex. Gen. diet. l. 6. c. 4. Ait pluribus in more fuisse positum ut Diis suis catenas inicerent, ne evocati ad hostes transirent. Ita Tyrii obsidione pressi Herculis simulacrum, quod magna religione colebant, ne urbem desereret, aurea catena [Note: (5) Vinculum gratum.] devinxere. Sed rectius S. Amatus Episc. Senon. aliique SS. corpus suum ferrea catena strinxere.
CILICIUM indutus est primas Iacob. Gen. 37. lugens [Note: (6) Luctus.] filium Ioseph. David frequenter, ponens vestimentum suum cilicium ps. 88. Achab. 3. Reg. 21. per Eliam correptus, ut clementiam impetraret. [Note: (7) Exoratio.] Iudith Holofernis victrix c. 4. Machabaeus pugnaturus 1. Mach. 2. et c. Baptista praedicans paenitentiam Mat. 3. S. Theodorus confossor ab aspera cilicii veste qua constanter utebatur Trichinas dictus est, [Note: (8) Paenitentia.] e cuius demortui corpore unguentum aegris salutiferum fluxit. In Menol. 20. April.
CIRCULUS apud Aegyptios Deum, [Note: (9) Dem.] cuius neque principium nec finis est, indicabar. Unde et Persae conscensa altissima specula, Iovem caeli circulum venerabantur, et Turcae idem mane ex turri per acclamationes Deo, qui semper fuit eritque, factas imitari dicuntur. Et Pythagoras Dei adorationem circumactu corporis fieri volebat, (10 idemque Numa statuit, in principio orationis faciendum. Romani autem in dexteram,
Galli sinistrorsum inflexisse se feruntur. Ita et vereres sacrificia concludere soliti, ut ex hostiae sanguine circulum in ara ducerent, quod figurarum haec esset perfectissima, [Note: (1) Perfectum sacrificium.] qua censebant absolvendum. Quin et anni quandam imaginem circulus exhibet, [Note: (2) Annus.] qui ad vernum tempus unde coepit revolvitur. Talem Persae aureum in Simandii et Cambysis sepulchro collocarant, qui 365. cubitos ambitu complexus, singulos anni dies cum ortu occasuque siderum eorumque significatione referebat. Sed et caelum refert, tam Zodiaco, quam lacteo circulo insigne [Note: (3) Caelum.] tum denique quam expectamus aeternitatem, [Note: (4) Aeternitas.] quae fine caret, ipsique est Deo duratione commensa.
CLAVIS claudendi et aperiendi vim habet. Talis a Priscis Iano et Portuno a Ianuis portisque, ut videtur, dictis est attributa. Deus enim est qui omnia claudit et aperit. [Note: (5) Apertae Deo omnia.] Unde et Ianus Clusius et Patulcius appellatur. Quare et pudor Virginum sub huius clavibus, [Note: (6) Pudor custoditus.] et partus nuptarum fuisse est creditus, [Note: (7) Partus causa coniugium.] solebatque iccirco sponsus sponsae clavem tradere. Sic et urbi vel domui, aut Ecclesiae cum potestate praefecto [Note: (8) Potestatem habens.] hodiedum claves traduntur. Estque hoc inter Apostolos Petri privilegium, cui soli seorsim promissae claves, commissaque Ecclesia, et ovile. [Note: (9) Petrus princeps.] Sic et cui modo Ecclesia quae piam committitur, introducto in eam traduntur claves. Et Pontifices Romani tales olim Caesaribus Regibusque cum indulgentiis [Note: (10) Indulgentia.] transmittebant. Ut $ Grog. l. 6. ep. 28. ad Theorissum et Regino in Chron. an. 1296. Observat vero Periphrastes Ierosol. in c. 3. Gen. quatuor sibi Deum claves nulli alteri communicatas reservasse, primam pluviae et tempestatum Deut. 28. secundam alimentationis ps. 145. tertiam sepulchrorum ac resurrectionis Ezech. 37. quartam sterilitatis ac fecunditatis Gen. 30. et Iob. 3.
CLAVUS ad firmandum repertus olim in sacris figebatur aedibus, cum exiguus esi et literarum usus, quotannis. Ut ex eorum numero constarent anni. [Note: (11) Annus] Idem et religionis causa, in malo pene insanabili figi a summis Romae Coss, aut Dictatore ad hoc
sigillatim creato, visus est profuisse. [Note: (1) Salus.] Sic Alexander l. 1. c. 5. notat L. Manlium Dictatorem creatum, qui clavo fixo in dextero latere Capitolinae aedis inscripto anno, gravem pestilentiam sedavit. [Note: (2) Pestis sedata clavo Christi.] Sic Veneficis invalescentibus Cn. Quintilius clavum pangens malum compescuit. Necessitati etiam clavum adamantinum [Note: (3) Necessitas.] tribuit antiquitas, quo quidquid figit immobile est. [Note: (4) Immobilitas.] Ita Horat. Ode 35. Unde et Tullius dixit in Ver. trabali [(transcriber); sic: trabili] clavo beneficium figere.
CLEPYDRA ab
[Gap desc: Greek word]
aqua et
[Gap desc: Greek word]
furor quasi furans aquam (hac enim olim, pro arena, fluebat) dicitur. [Note: (5) Vita labilu.] Fluxum vitae nostrae statum signat, qui quasi aqua dilabimur. Ad hanc olim perorabat causam reus, cui novem principio horae datae sun, et accusatori sex. [Note: (6) Iudicium.] Verum deinde taedii levandi gratia, illi tres, huic duae. Haec publice; Nunc fere privatim sine fine in in causis disceptatur.
CLYPEUS, et scutum varii generis est. Breve scutum instar lunae erat Pilta, haud multum dissimilis, rhombi instar, Cetra erat. Unde peltati et Cetrati qui ferrent, dicti sunt. Parma maior erat, forma orbiculari. Unde Menapii in alba parma, peltam lutei coloris, et sub ea canem exporrectis ad cursum pedibus [Note: (7) Fuga hostium.] peltae insistentem formabant; ita hostes in fugam se acturos professi. Vesontes in parma, centrum quadrifariam sectum, gemmeoque colore, albo caeruleoque distinctum, peltis quatuor caeruleis sibi oppositis distinxerant: veluti quatuor se peltatis non impares profiterentur. [Note: (8) Fortitudo militaris.] Clypei et anciliorum figura erat, ovi instar oblonga. Minervae clypeum tribuere feruntur; quod armorum sapientia sere orbis regatur. [Note: (9) Sapientia regendi in armis.] Medusae in scuto illius caput indicat, terrore vulgus contineri. [Note: (10) Terrore continere.] Marsis amplissima fuere scuta, quae decumana dicta sunt. Romani quoque breviores clypeos, cum Sabinorum scutis maioribus, illis devictis, commutarunt: et saepe densatis inter se scutis hostium impetum sustinuere, [Note: (11) Defensio.] quandoque et per haec capitibus dorsoque iunctim imposita, ultimis sese in tetram sub
scuta abicientibus, prioribusque sensim altius assurgentibus, ad hostiles muros enitenti per scuta militi fecere viam. [Note: (1) Invasio.] Cum vero clypeus defensionem magis quam pugnam specter, ideoque Scipio obiectarit militi de clypei ornamentis sollicito: plus illum praesidii collocare in clypee quam gladio, ut Pier l. 42. hinc Sarmatae, neglectis clypeis, pluribus telis instructi in pugnam prodibant. [Note: (2) Generosus.] ut Alex. l. 6. c. 22. Porro initium pugnae ad suos animandos terrendumque hostem, a collisis hastis scutisque faciebant. [Note: (3) Animositas.] Ut ad oppugnandam urbem, iunctim scutis super capita collatis, progrediebantur, ne tela iniecta nocerent, [Note: (4) Cautela, impugnatio.] ita cum sparsim scuta capiti imponebant, deditionis signum dabant. [Note: (5) Deditio.] Quo plures res bello gesserant, pluribus etiam atque insignioribus clypeos notis distinxerat. [Note: (6) Gloriosus.] Unde qui nildum gesserant, alba parma, quod inglorium erat, incedebant. [Note: (7) Inglorius.] Hinc Virg. l. 11. Aen. palmaque inglorius alba. Cum vero passim scutis ex vimine textis, corioque obductis uterentur: tamen et aerea aureaque nobiliorum erant, praesertim equitum. Ita Herculis clypeus aureus, in quo geminos montes, velut terminos columnasque oceano frenando imponeret, celebratus est [Note: (8) Fortitudo.] apud Philost l. 11. Et Caligulae, singularis honoris bellici gratia clypeus aureus in capitolio decretus est, celebri quotannis die per sacerdotes, senatu inter laudum carmina prosequente, deferendus, ut in Caio Sueton. Mortuos e proelio solebant in scutis efferre [Note: (9) Mortuus in bello.] Unde Lacaena filio ad bellum ituro scutum porrigens: aut, ait, cum hoc, aut in hoc, Victor vel mortuus redi.
COLUMNA varia inter figuratas imagines significatione pollet, nunc enim pro ter mino usurpatur. [Note: (10) Terminus.] sic mons Abila Africae, Calpe Europae ad mare terminus, Herculis, eo usque victoriis progresso, columnae dictae sunt. Sic Liberi Patris columnas in extremis Asiae partibus Dionysius statuit, de quibus Curt. l. 7 De septentrionalibus refert Olaus Mag. l. 1. c. 29. et 30 quod ex durissimis montibus fulmine, aut terrae motu disiectis, columnas erigant, altitudine 20 aut 30. pedum latitudine 4. aut 6. inusitatis characteribus inscriptas, ita
quidem, ut recta, et linearis earum dispositio pugilum certamina, [Note: (1) Pugiles fortes.] quadrata bellatorum [Note: (2) Bellatores.] orbicularis familiarium sepulturas, [Note: (3) Mortui gloriose.] clineata vero trophaea ex hoste erecta contineret. Gandavi in Flandriae Metropoli visitur columna in honorem natalium Caroli V. istic nati anno Chr. M. DC. a senatu erecti, superposita aurata eiusd. statua. Cunae eiusd. religiose illic asservantur Sic Traiano et Adriano erectae olim Romae supra columnas statuae celebrantur. [Note: (4) Nominis gloria.] Apta fortitudinis et constantiae laus est, quando Pindarus inexpugnabilem Hectorem immobilem columnam [Note: (5) Constantia.] vocat. Sed illa verior quando Paulus 1 Tim. 3. Ecclesiam Christi dicit columnam et firmanentum veritatis, [Note: (6) Firmamentum.] qualem olim in templo Ierosolymitano praefiguravit Salomon: cum duas in aditu columnas a dextris Iachin dictam, [Note: (7) Directio] hoc est directionem, a sinistris Booz, [Note: (8) Fortitudo.] hoc est, fortitudinem collocavit. Sic apud Graecos psalmi sextidecimi inscripto est
[Gap desc: Greek word]
, seu inscriptio columnae tamquam Christo victori ex morte debitae. [Note: (9) Victoria] Telesillae Argivae heroidis, post viros in bello occisos, feminarum exercitum contra hostes educentis, urbemque hoste fugato propugnantis memorabilis ut audacia, sic columna fuit, quae illi, cum galeata statua erecta est, [Note: (10) Audacia victrix] ut Pier. l. 49. c. 37. Dissimile est, quod Caryatarum feminis evenit, quae ut 16. c. 41. ait Vetruvius, viris omnibus in bello caesis, quod Persis contra Graecos perfide adhaesissent, in captivitatem omnes abductae, et per statuas in columnis facti testes ignominia notatae sunt. Ceterum in nummis Veterum reperta muliebris persona, quae sinistra columnae innixa, caput fulciens, dextra palmae surculum teneret, cum inscript. [Note: (11) Securitas.] SECURITAS AUG.
CORNUA in Moyse olim Exod. 34. pietatis et sanctitatis decus erant. [Note: (12) Sanctitas illustris] Armeni ac Lydii, ut observat Gyraldus, cornibus olim ex capillitio flexis in publicum, magis ut rebantur spectandi et metuendi, prodi bant, et Lysimachum Regem in numis cornutum [Note: (13) Formidandus.] videre fuit. Unde proverbium; foenum habet in cornu, ut de M. Crasso dicacissimus Sicinio solebar dicere, iccirco
illum nullo dicterio ausus tangere. Ita Indis et Arabibus quoque prodire in praelium solenne, [Note: (1) Ferocia.] ut Camer. in hor. cent. 1. c. 39. Et apud Rom. inter celebriores milites cornuti erant, qui sub Magistro militum Praesentiali merebant. Sed et buccinae, ex cornu bubulo primum usurpatae, signum [Note: (2) Vigilia.] tam vigiliarum noctu, quam interdiu contra hostem [Note: (3) Pugna.] pugnae dabant. Magnis item festivitatibus Iudaeorum usitatae. [Note: (4) Festivitas] Ad hauriendum quoque in symposiis vinum translatae; ut crater Athenaeo a
[Gap desc: Greek words]
cornu desumptus videatur. [Note: (5) Symposium.] Philippus etiam Rex iuxta Pomp. Laetum. l. 11, c. 8. si quem benigne tractaret hospitem, illi ex cornu praebibit. Et Germanis etiamnum urorum cornua labris argento inductis, inter rariora sunt pocula. Et cornua nobilium multorum insignia aulasque exornant, [Note: (6) Nobilitas.] suntque tam dignitatis, ut Apoc. c. 5 quam firmitatis et potentiae [Note: (7) Potentia, Regnum.] argumentum, Psal. 88. Abundantiae et liberalitatis quoque illud est, quod implerum fructibus cornu copiae [Note: (8) Abundantia.] appellamus, ut vatiis figuris notissimum est.
CORONA antiquitus nulli, inquit Plin. l. 16. c. 4. nisi Deo dabatur. Liberum patrem primo eas ex hedera sumpsisse, postea honori Deorum sacrificantes, victimis simul coronatis. Novissime in sacris certaminibus usurpatae, ubi patriam in victore coronari pronuntiatum est. [Note: (9) Victor.] Celebris Theagenes Thasius qui ex Olympicis Victor, iuxta Volat. l. 20. Antrop. 140. coronas retulit. Postea coronae in Regum Principumque inauguratione, [Note: (10) Rex.] in nuptiis et conviviis, in victoriis et triumphis, in ipsis denique funeribus adhibitae, de quarum diversitate supra c. 32. egimus. Varii aurem non ex materia solum, verum et modo formaque generis fuere. Nam aliae pactiles, quae pangebantur figebanturque insertis floribus, aliae plexiles, quae e surculis ramentisque ut lauro myrtove, plectebantur: aliae sutiles, quae ex rosarum foliis consuebantur. Graciliores ex his serta, corollae aut corollaria dicebantur, pictae quae ex ramis cornium pictis erant, hibernae nuncupatae sunt. Imperatorum primo ex fasciis erant capiti illigatis, quae iccirco diademata, a circumligando dicta sunt. [Note: (11) Imperator.] Deinde ex
olea, lauro, myrtove, praecipue cum Romae triumpharent aut ovarent, deinde etiam ex auro adhibitae sunt, Ioanni Ducae Imperatori Constant. post victoriam a Turcis obtentam corona ovalis, seu ovata. ab ovis sic dicta, fuit imposita, quod tantum auri, ex ovis Turcis in fame venditis collectum fuerit. ut pretiosa hinc corona confecta fuerit: ut Niceph. Greg. l. 2. Rarum illud quod Scaliger l. 3. Poet. c. 100. notavit, in Boeotia sponsas asparago hispido coronatas, ut scirent deposita asperitate morum, velut asparagi cortice; se debere esse sponso tractabiles dulcesque. [Note: (1) Sponsa viro pareat.] Trasybulus cum triginta Tyrannos Athenis eiecisset, a populo oleagina ex duobus ramusculis corona donatus est. Velut mansueti Imperii restitutor. [Note: (2) Mansuetus.] C. Iulio Caesari nihil gratius a senatu oblatum, quam cum calvus esset, ius laureae coronae perpetuo gestandae. [Note: (3) Victor.] Et Demosthenes pro honore coronae aureae, [Note: (4) Urbes reparator.] quem ex muris Urbis refectis curator meruerat, contra Aeschinem publice certavit. At laudabilius Godfridus Bullion. captis Hierosolymis Rex creatus, recusavit illa in urbe auream coronam suscipere, ubi Christus spineam tulisset. Palmerius an. sal. 1099. Caesares Rom. tres coronas soliti accipere, regni Germanici argenteam, [Note: (5) Imper. Rom.] regni Longobardici in Italia ferream, et Rom. Imperii Romae auream, ut Carol. V. an. Chr. 1530 admisit. Iovius l. 37. hist. In antiquissimis Aegypt. monumentis ait Pier l. 41. c. 17. reperiri mulierem tribus regiis coronis insignem quod Regis filia, uxor, et mater, fuerit, qualem nos Deiparam appellare possumus. Sed et formas Leonis Lupi ac Tauri, aut ferae alterius, quandoque in Regiis Aegypt. capitibus invenias, [Note: (6) Rex. Aegypti.] pro virtutum, quibus eminebant, varietate, Draconis etiam caput pro insigni principatus usurpatum. [Note: (7) Princeps.] unde nonnulli illud de Proteo Aegyptii Rege in omnem se formam mutante figmentum manasse credunt. Vide plura c. 3.2 supra.
CRUX varia olim forma, vel decussata X. ut est S. Andreae, vel T. litera commissa, vel transverso immissi ligni signo, ut est. et Christi fuit, spectabilis erat: suppliciis reorum apud Hebraeos, Philistaeos, Persas,
Graecos, Scythas, Sarmatas et Romanos denique adhibita, donec per Christum patientem est consecrata. Figurae huius salutiferae crucis fuere arbor vitae in paradiso; ligna quae Isaac immolandus ferebat. Lignum in quo serpens pro salute pependit, quodque Isaac immolandus in humeris gessit, baculus quo Iacob Iordanem superavit. Virga Moysis et Aaron [Note: (1) Crux Christi.] Postquam Constantinus in hoc signo victor Maxentium Tyrannum profligasset, everso Romae Veneris ac Cupidinis templo S. Crucis substituit. voluitque dies Veneris, huic inprimis colendae sacros esse. Sic et Hierosolymis in urbe media eidem S. Cruci templum magnificum consecravit. Mater vero illius S. Helena, Crucis quoque dominicae inventrix, plurima eius honori templa dedicavit. Crux haec ara suit, in qua Christus sacerdos et hostia immolatus est. Heb. 7. Haec fuit reconciliationis instrumentum, quo Christus pacificavit omnia in caelis terrisque. Colos. 1. Haec trophaeum, quod spoliatis potestatibus erexit. Colos 2. haec idolorum multorum ruina. Codex Theodos. l. 7. c. 15. tit. 10. de Paganis mandante Theodosio, ut crux pro idolo ubique statueretur. Haec in viis, navibus, domibus, vexillis milit. numis, annulis, sepuleris, fronte et pectore hominis, omnia contra visibiles invisibilesque Christi hostes munit, [Note: (2) Munitio.] habetque illud Crux Caravensis singulare, quod fulmina etiam caelestia avertar, Cunegundis S. Henrici Imp. coniux falso delata probavit virginitatem suam cum signo S. Crucis facto, per candentes incessit vomeres, ut in SS. Bavariae est.
CUNEUS rebus dividendis repertus divisionem et dissolutionem, [Note: (3) Divisio.] ut clavus [Note: (4) Coniunctio.] coniunctionem, designat: cuneus infringendi vim, ut clavus firmandi. Unde manat proverbium: malo nodo malum quaerendum esse cuneum.
CURRUS equis aut bobus tracti, rustici ac civiles, bigae et quadrigae in veteri recentique sunt usu. His Persae ita assueverant, ut iter vix pedibus conficerent. Soli etiam et Phaethonti Poetae tanquam celerrime provectis tribuerunt. [Note: (5) Celeritas.] Hunc Neptuno in undis, veluti
pro cymba, equis marinis vecto. [Note: (1) Victoria Maritima, vel terrestris.] Cybeli, seu Matri Deum in terris curru leonibus tracto peragrandis, Baccho per trigides provecto, Marti per equos, Cereri per serpentes delatae proprium esse voluerunt. Sed et Romanis in triumpho solenne erat curru nunc per equos, nunc etiam per elephantes leonesve tractu urbem capitoliumque subire. [Note: (2) Triumphus.] In Circensibus etiam ludis bigis iuxta quadrigisque certatum est. Ipse Deus noster ab Ezechiele cap. 1. describitur sedens in curru. [Note: (3) Maiestas divina.] Et arca per Philistaeos honoris causa currui imposita est. 3. Reg. 6. Iosepho etiam magnus accessit honor, quando currum Regium secundum ascendere iussus est [Note: (4) Dignitas. Imperium.] Gen. 41. Falcati et olim currus in usu, quos per medias agebant hostium acies.
DOMUS, post eiectos paradiso parentes, ad iniurias aeris hostiumque insidias, et ferarum incursus cavendos excitata est; sed rudi opere, aut in spelaeis accommodis, aut arborum stipitibus iuncisque congestis, ut tegeret, non onaret hospitem. Indorum et septentrionalium adhuc pars magna in subterraneis agunt. Dardanii in Illyrico ut Strabo l. 7. speluncas defossas superne simo ad frigus coloremque arcendum contegunt. Lappones hieme cum suis rangiferis transmigrantes ex nive condensata sibi tuguria instruunt, ac superne ramis arborum et nive super instrata contegunt, adversus frigus durissimum satis muniti, quando nec alia eorum est vestis, quam Rangiferorum pellis nudae cuti aptata. [Note: (5) Naturae paucis contenta.] Haec nuper ex his locis reversus, testis oculatus refert. Poeones, olim Herod. l. 5. in mediis paludibus fixis palis habitasse tradit, ideoque a Megabyzo Darii praefecto expugnari non potuisse. Aethiopes Ichthyophagi in arboribus iuxta litus nuci castaneae similibus post ramos arte connexos sibi domicilia figunt, ut Diod. l. 3. c. 3. Alii iuxta arcton ex costis cetorum incurvis inter se iunctis constratisque alga marina teguntur. ib. Scythae Calvi iuxta Herod. l. 4. sub arboribus hospitantur. Sed Nomades Scythae carris pro domibus usi, quo lubet cum his transmigrant, perinde ut Iapones, qui tabernaculis velut
milites utuntur. [Note: (1) Peregrini sumus.] Rarum illud quod ib. Herod. refert de Africae populis, in promontorio ad Herculis usque columnas extenso, quod incolae ex sale illic effosso domicilia statuant, ab imbre, quo haec dissolvantur, istic liberi. Arabes et Sabaeos Alex. l. 5. c. 24. ex ebore auro argentoque ac lapidibus pretiosis domos augustissimas, ingenti luxu, excitare memorat; [Note: (2) Magnifici.] secus quam Spartan, qui edicto Lycurgi ita aedificare iussi sunt, ut aedium culmina securi, ianuae serra dividi possent. [Note: (3) Parci.] Unde nec Agesilai quidem Principis domus a vulgari distabat. Phryges olim et Troglodytae sub effossis tumulis, [Note: (4) Mortis memoria.] Baleares in saxis concavis, Marodorum gens in effossis montium specubus. Massilienses in paleis. Ichthyophagi sub ostreis marinis, Spitamaei sub ovorum putaminibus, reste ib. Alexandro habitabant. [Note: (5) Ingenium varium.] Qui addit Belgarum, et Galatarum ultra Rhenum (Gallorum reor) morem fuisse, ut caesorum hostium capita, postibus domuum, ut Geloni detractas iisdem pelles, velut insigne, praefigerent. [Note: (6) Fortitudo.] Sic apud Aegyptios alae vulturum, apud Phryges pardalis affixa foribus [Note: (7) Nobilitas.] signum nobilitatis atque immunitatis erat.
FALX messoribus propria, tempus astatis denotat [Note: (8) Aestas.] fructumque [Note: (9) Fructus laboris.] laboris. In Saturni haec olim manibus a Poetis collocata est, quo significarent tempus edax rerum consumere ac veluti demetere omnia. [Note: (10) Tempore consumi.] Sed et custodi hortorum eandem contra fures praebere solebant. Qualem et Zachar. 4. contra fures et per iuros exacutem [Note: (11) Furum poena.] Deus prophetae ostendit.
FAX tam innuptiis olim, quam hodiedum in funeribus usitata. Hanc pertextatus apud Romanos puer sponsae ad limen sponsi prima aut altera hora noctis deduci solitae, praeferebar. [Note: (12) Amore sociari.] Quae mox ab amicis rapta ablataque fuit, ne vel sub lectum viti accensa, vel sepulcrum aliquod deferretur, malo mortis alterutri imminentis omine. Eadem sponsa ad genialem lectum quinque facibus, ex pino arbore, qua in raptu Sabinarum auspicato usi credebantur, ab aedilibus deducta est. Apud Graecos receptum fuit, ut matres pronubas
nubentium faces praeferrent, suo simul exemplo praeviae. [Note: (1) Exemplo praeire.] Vide Alex l. 2. c. 5. et Pier. l. 46. c. 25. Ceres quoque raptam filiam facibus per tenebras inquisisse fertur. Nunc faces ad sepulcra morientium, testes lucis post hanc vitam alterae, [Note: (2) Vita post mortem.] et nuptiarum agni accenduntur.
FISTULA pastoritium ad ludendum flatu instrumentum, eiusmodi quoque vitam figurat. [Note: (3) Vita pastoritia.] Gaudent eius cantu pecora, sed inprimis cervi, ad stuporem usque eius modulationi intenti, sese captivandos praebent, quales sunt in aulis Principes, qui blanditiis adulatorum captantur. [Note: (4) Adulatio noxia.] Eadem vero animos hominum otiosorum, ab aliis curis atque inprimis venereis affectibus transfert, et honesta voluptate demulcet. [Note: (5) Venus cohibita.] Illa sic Gracchus rhetor delectatus fertur, ut per hanc modulante submisse a tergo famulo, et per tonos, ubi opus, inflectente, orationem affectumque regeret. [Note: (6) Affectus et vox moderata.] ut Plut. de cohibenda ira. Lydi vero, ut Alexi l. 4. c. 2. hoc cantu animati cum fistula et fidicine procedebant ad praelia.
FLAGELLUM trituratorium apud veteres eo in honore fuit, ut imperium aut consulatum, [Note: (7) Imperium. Consulatus.] inter insignia. figuraret. Ita in numis Coss excusum reperitur. et Cicero C. Caesarem in Capitolium prosecutus, narrat sibi per somnium Iovem visum, qui flagellum ipsi obtulerit, ut Plutarch. in vita Cio. et hodiedum Colonia, urbs ad Rhenum nobilissima, eo insigni utitur, Consulibus etiam dum regunt praelato. Quod felix regimen in agriculturae fructibus potissimum nitatur. [Note: (8) Agriculturae fructus.] Ceterum, uti flagellis frumentarii manipuli teruntur, ut fructum reddant, ita praecipuus huius etiam vitae fructus ex patientia est. [Note: (9) Patientiae.] Hinc Laconum flagellum, inquit Tertul. sub oculis hortantium. erat, quod illo iuventus per durissima quaeque ad fortitudinem erudiretur. [Note: (10) Educatio rigida iuventutis.] Et David se ad haec etiam sustinenda DEO offert: Ego, inquit, in flagella paratus sum.
FRENUM adfrenandum, seu cohibendum equorum impetum habenis adducitur. [Note: (11) Regere severe.] uti laxatur cursu
pleno [Note: (1) Regere laxe.] Unde arctatis, vel laxis habenis regere ad homines arcte et laxe regentes transfertur, idemque ad temperantiam, seu continentiam, aut intemperantiam in humanis affectibus usurpatum est. [Note: (2) Intemperans.] Notum illud de Carolo V. est, qui cum urbem Neapolitanam subiens vidisset effrenem, in porta equum illius insignibus additum: dixit, equum hunc indigere freno, [Note: (3) Temperans.] simulque dedit operam, ut excitarum castrum munitissimum, quo urbs saepius rebellans contineretur, freni nomen acciperet. David pro dissolutis precatur: In camo et freno maxillas illorum constringe.
GALEA tegumentum in bello capitis, [Note: (4) Princeps defendendus.] primo ex ferarum pellibus, deinde ex aere, ut cassis, fuit quamquam et frequenter, si Alexandro l. 1. c. 20 f. 32. mihi, credimus, utrumque iunxerint. Romanae, inquit, militiae fuit, galeas ursinis pellibus tectas, quo truculentiores risu forent, in aciem deferre. sicut Graecorum veteres pelles fluviatilis canis, pro capitis tegumento, vice galeae detulere, equinasque iubas et caudas in galeis, aut pennas struthiocameli. Nonnumquam leonis pellem pro conis apud Rom. fuisse constat, more Aethiopum, qui pelles equorum capitum, cum ipsis auribus et iubis deferentes, nonnumquam Pardorum pellibus leonumque amicti, acies subeunt et praeliantur. [Note: (5) Terror hosti ingerendus] Thracibus in more fuit, e pelle vulpina cassides ferre. [Note: (6) Dolus in hostes licet.] Pyrrho et Philippo hircina cornua, Hammoniis arietis caput, [Note: (7) Miles luxuriosus et petulans.] Achaeis pennae variis distinctae coloribus. [Note: (8) Gaudere pugnis.] Cimbri et Theutones hortentium hiatibus animalium contexere galeas. Cares gallos gallinaceos pro conis habent. [Note: (9) Bellicosus.] Alexandri cassidem cristara iuba et pennae candidissimae circumcingebant. Thraces super aen eas galeas bovis aures et cornua apponunt. [Note: (10) Laborandum in bello.] Inter ceteros Covidus centurio contra Mysos fertur miraculo fuisse, quod poculum supra cassidem modo suscitans flammam, modo remittens deferebat. [Note: (11) Aestus militaris dubius.] De his aliisque lege Alex. l. c. Qui addit. c. 28. f. 48. Regi Aegypt. Amasi dum concionaretur, pro regali ornamento galeam datam esse. [Note: (12) Rex bellicosus sit.] Platonis caput galea tectum ferunt, quod principia generationis occulta sint. [Note: (13) Principia rerum occulta.] Ira Roma;
tanquam bellatrici urbi, caput galeatum tribuerunt.
GLADIUS tum ad iustitiam domi administrandum et ad vindicanda flagitiosorum scelera. tum ad defendendam ab ingruentibus hostibus vitam patriamque repertus est. [Note: (1) Iustitia.] Non una tamen ubique forma, alii longi acutique, ad fodiendum magis, quam secandum idonei: alii longa, vel utrimque, vel altrinsecus acie seeant, et in his Sarmatarum et Turcarum acinaces leniter incurvi medios quandoque homines dividunt. [Note: (2) Crudelitas.] Georgius Scanderbegus gladio validissimo usus plurimos Turcarum medios secuit, ut frequentibus ab eo mactatus cladibus Machometus, hunc tandem videre perierit. Cumque ille parum sibi Turcisque habilis videretur: neque hunc esse, quem ferret, crederent. Respondit per suos, illum quidem ipsum esse, sed transmittere una manum, cui habilis esset, non potuisse [Note: (3) Fortitudo.] ut in vitae est historia. Romani plus in gladiis, quam telis posuere virtutis, hinc Claudius Marcellus, homo acer ad praeliandum, Gladii nomen sortitus est. [Note: (4) Offensive pugnare.] cum Fabium Cunctatorem Scuti cognomento appellarent. [Note: (5) Defensio.] Caroli Magni gladius quoque celebratur, in cuius capulo insignia caelata gessit, quibus edicta obsignare solebat, dictitans, ut Corrozetus ait, eiusdem esse et defendere et confirmare leges. [Note: (6) Imperator. Rex.] In Gallia quoque celebris est Ioannae puellae Lotharingicae gladius, quo superatus, ipsa Duce, Anglus, et Carolus VII. in Regnum Franciae restitutus est. Gladius Heroum ornamentum est, quo hosti detracto victus censetur, et victor qui obtinet. [Note: (7) Victoriae] Unde Iudas 1. Mach. 2. Apollonio caeso gladium tantum detraxit, David item Goliathum gladio spoliat. Hic Imperatoribus Principibus tanquam signum civilis bellicique praefertur imperii, Equites aurati non creantur, nisi percussi donatique gladio tanquam nobilitatis suae insigni, ut meminerint, hoc fortiter pro patria, Rege et lege utendum. [Note: (8) Nobilitas.] Gladiatorum tamen olim in manibus crudeli facinore ensis est temeratus. Horum tale fuisse iuramentum Petronius tradit. Sacram entum iuramus: uri, vinciti, verberari, ferroque necari, et tanquam legitimi gladiatores Domino corpora animosque religiosissime
addicimus. [Note: (1) Pugiles.] Quod sacramentum, si Christo gloriosius dixissent, in Martyribus cadentes censeri poterant. [Note: (2) Martyres.] Sed et multi otiose gladium portant. De his forte Pythagorae dictum est: ignem gladio ne fodito: sive quod irritus hic labor sit: sive quod ignem magis conciret, monueritque iram potentiorum non facile concitandam esse. [Note: (3) Potentiores non irritandi.] Ceterum iustitiam per exsertum, cum libra, gladium; tum vero etiam, vim dicendi, sive in maledicis, sive in oratoribus, aut Principibus gladio acuto designarunt.[Note: (4) Maledicentia.] Ita David psal. 58. lingua eorum gladius acutus. Et Paulus Heb. 4. Vivus est sermo Dei et efficax et omni gladio ancipiti penetrabilior. [Note: (5) Eloquentiae vis.] Sed et Mortis apud Scythas symbolum erat: Unde per acinacem iurate, fuit idem quod devovere vitam. Et Caligula Rom. Tyrannus post multorum caedes, duos confecit libellos occidendorum, uni in scripserat Gladius. [Note: (6) Supplicium publicum.] alteri pugio, [Note: (7) Supplicium privatum.] et hoc quidem contentos private, illo publice caedendos destinaverat, nisi morte sua facinus praeoccupasset. Ita Sueton. in Calig.
HAMUS aduncus capturae piscium destinatus [Note: (8) Rapacitas Dolus latens.] rapacitatem, et deceptionem sive fallaciam iure designat. Hinc avari exactores, et ubique lucricupidi, tum etiam qui alios fraudulenter captant, qualis apud Plaut. in Bacch. quidam ait: Meus est, hamum vorat, hoc symbolo notantur. Sed et aureo piscari [Note: (9) Donis ambire.] hamo dicitur. qui auro oblato beneficium ambit, aut tanquam explorator alios corrumpit. Diligentem quoque in studiis, aut negotiatione signat. iuxta illud, semper tibi pendeat hamus. Sed et Christi humanitas, qua capta Diabolus, tanquam hamo divinitatis in esca oblata, deceptus est, hoc signo proponitur. [Note: (10) Christi humanitas.] Unde illud Iobi 40. Adduces Draconem in hamo, Et Ezech. 32. Extraham te in hamo meo.
HASTA olim in bellis, ante scloporum usum non solum longa et vibratilis, sed et brevis ac iactilis erat, haec pura dicebatur, cum sine ferro erat, et hac forma donari in signum victoriae ac rei fortiter gestae militibus solebat. [Note: (11) Fortitudo. Victoria.] Ita gloriosum Sicinio dentato,
suit hastis puris duo de viginti donatum esse, ut Plin. l. 7. c. 28. Hastam apud Macronos gentem Persicam dare ac vicissim accipere foederis firmati pacisque loco erat. [Note: (1) Foedus. Pax.] Graeci tamen lanceas in sanguine victimarum tangebant, quas ferae pugnaces mactabant: ut Clearchus Laced. taurum, lupum, aprum, et arietem Iovi mactasse legitur. At Romani iacta in fines hostiles hasta, bellum denuntiabant. [Note: (2) Belle initium:] ut Alex. l. 5. c. 3. Sub hasta etiam triplici, paribuli in modum erecta, vendebantur, et victi, et eorum spolia. [Note: (3) Venditio.] Gloriosius illud, quod centum viri Romae, erectis duabus, hinc atque inde hastis, iudicium in foro constituerunt, causasque populares irrevocabili sententia definirent. [Note: (4) Iudicium definitivum.] Quae iccirco centum vitales hastae dictae sunt. Erat et alia hasta salutis dicta, [Note: (5) Salus.] quae ingruente fame in foro defixa publice frumentum vaenire ostendit: Sicut contra, hasta cruenta in vallis occupatae urbis erecta, designabat eandem praedae et direptioni militum relictam esse. [Note: (6) Direptio urbis.] ut idem Alexand. l 3. c. 16. Constantinum Magnum laudabilius memorat Baron. post obtentam ab hoste victoriam, hastam suam in signum crucis erectam proposuisse. [Note: (7) Crux saluti.] Quod sibi suisque ex cruce partam victoriam salutemque meminisset. [Note: (8) Ignominia.] Ceterum magni semper honoris hasta fuit. Ut si militi adempta esset, ignaviae et luxuriae probro notatus censeretur, [Note: (9) Ignavia.] ut Alexand. l. 2. c. 13. Contra hasta donari signum quoddam imperii Festus habuit, cum Proconsules causas Provincialium suprema auctoritate definituri, hastam iuxta tribunal erigerent. [Note: (10) Imperium.] Prisci etiam Reges ante usum coronarum ac sceptrorum parva uterentur hasta, tamquam potestatis adeptae signo: quam et illi et populus tanquam sacram venerabantur, [Note: (11) Potestas honorata.] ut Patri. de Rep. lib. 5. cap. 18. Hinc et Lysippus sculptor Alexandri Magni statuae hastam maluit, quam, ut alii, fulmen porrigere, et Dii Penates a priscis armati hastarique fingebantur. [Note: (12) Divinitas.] Palladi etiam hasta tum in signum divinitatis data, rum quod militatis virtus sine sapientia nequeat consistere. [Note: (13) Sapientia bellica.]
Sed et solus inter Aegyptios erectus hastae baculus pro Numine illis fuit. Unde Alexander Phereus hastam qua Polyphtanem avunculum suum interemerat, corollis appensis consecravit, eique tanquam Deo rem divinam fecit. [Note: (1) Superstitio.] Et Ceneus, quem ex femina in virum transisse memorant, per hastam suam comites iurare voluit. [Note: (2) Fides iurata.] Et fortasse iccirco etiam nova Nupta olim hasta caelibati, quae caesi hostis corpori immersa fuisset, comi debuit, ut sub Deorum tutelam et viri fortis imperium, pares ipsa datura liberos reciperetur. [Note: (3) Femina Deo et viro subdita.] Vide Pier. l. 42. c. 26. etc.
IANUA priscis sacra, de qua ita Tertul. in lib. de Idololat. Certi, inquit, esse debemus, etiam ostiorum Deos apud Rom. Cardeam a Cardinibus appellatam, et Forculum a foribus, et Limentinum a limine, et ipsum Ianum a ianua. Hinc singularis honor et liminibus habitus, quibus saepe pangebant oscula, [Note: (4) Veneratio Deorum.] ad quae offendere omninosum, non tangere prae veneratione religiosum: et ianuis intra quas Pythagoricis et Aegyptiis loqui nefas, quod sentirent Deos silentio colendos esse. [Note: (5) Silentio Deus colendus.] Ee postibus quos saepe coronare, amplecti, osculati soliti. Unde novae nuptae postes domus maritalis orbare vittis laneis, et lupino, ut Plin. adipe inungere solitae. Hinc Iuno Unxia et ipsae Uxores dictae. [Note: (6) Nuptarum religio.] Nec limen tangebant, sed aliorum manibus transferebantur, ut limen templi Dagon, postquam ab arca prostrati manus Dei, in illo repertae fuissent, ab Azotiis non calcabatur. 1. Reg. 5. Et iure domus aditus exitusque hominum tanta religione consecratus fuit. [Note: (7) Memoria Dei perpetua] Nobis tamen omnium loco Crux, aut nomen IESU placere visum. Et ipsum nunc anni ingressum Ianuarium scilicet Christus circumcisus primo die nomine ac sanguine suo consecravit. [Note: (8) Principium a Deo sit.]
IDOLUM est imago Dei falsi, quae erigi primum magnae virtutis hominibus honoris causa coepit, ut Lactantius notavit, deinde in idololatriam deflexit. Ut denique in veri Dei ignorantiam deflectentibus hominibus, cum ratio Deum aliquem doceret esse, quidlibet pro Deo pene esse coeperit. Daemonibus suis oraculis
responsisque sese per haec signa pro Deo ingerentibus. ita (ut in plurimis quaedam tantum ex S. literis delibem) Adramelech idolum Sepharvaim, speciem Pavonis [Note: (1) (Superbia] aut Muli habuit. [Note: (2) Stultitia] 4. Reg. 17. 31 Anamelech vero Equi, [Note: (3) Arrogantia.] aut Phasiani ib. Asima idolum Hemathaeorum Hirci silvestris. [Note: (4) Luxuria.] ib. v. 30. Astharot Sidoniorum effigiem ovis. 4. Reg. 23. 13. Dagon idolum Philistinorum piscis formam inferne, superne Virginis referebat. [Note: (5) Stupiditas.] Iud. 16. 23. 10. Gad idolum Martis, aut Fortunae [Note: (6) Inconstantia.] Esa. 65. 11. Herculi sacrificatum a Tyriis est 2. Mach. 4. 19. Nefroch. idolum serpentis aenei, [Note: (7) Fallacia.] comminutum ab Ezechia 4. Reg. 19. 18. Nergel Gallina silvestris [Note: (8) Gula.] idolum Cuthaeorum. 4. Reg. 17. v. 1 3. Remphan sidus erat, [Note: (9) Vana gloria.] cuius S. Stephanus meminit Act. 7. v. 47. Idolum Israelitarum vitulus aureus [Note: (10) Petulantia.] in deserto Exod. 32. v. 4. Talis etiam in Bethel fuit 3 Reg. 12. 29. Egregia universe haec idea hominum est diversis vitiis addictorum, cum Deus superborum Pavo sit, luxuriosorum Hircus, dissolutorum Vitulus etc.
Praeclaro olim edicto Miecislaus Rex Poloniae recens Christo initiatus statuit, ut septima Martii die regnicolae, confractis ubique idolis, sacro se baptismo hoc facinore dignos redderent. Unde etiamnum in maiori Polonia quotannis pueri Dominica ante Laetare idoli imagine formata, perque vicos circumlata, tandem eam paludi, et aquis immergunt, repente dilapsi. [Note: (11) Idololatria proscripta,] ut Theat urbium tom. 7. de Posnania. Haud dissimile facinus Alphonsi Congi Regis hac aetate a Lusitanis con versi fuit, qui cum resistentem in idololatria fratrem bello profligasset, mandavit incolis, ut ad locum praelii Deorum suorum conferrent statuas, quibus deinde in cumulum congestis ignem subiecit. Ut Lopez Ind. Orient. p. 1. l. 2. c. 3. Theophylus Alex. Episcopus, Deorum aerea simulacra sub Theodosio Imp. in lebetes aliaque utensilia transfundi curavit, [Note: (12) Dii utiles facti.] largitusque eos pauperibus, Deos hos vere docuit benefacere, [Note: (13) Benefacere.] Socr l. 5. hist c. 17.
IMAGO ad Dei hominumque memoriam conservandam
reperta, omni aevo frequens fuit. At Aegyptiis tum in Diis per ibidem, Crocodilum, Simiam, Vitulum ve repraesentandis stulte perversi, [Note: (1) Religio stulta.] quam in templis ingeniose magnificeque excitandis spectabiles fuere. Nulla vero Lycurgo Lacedaem. legislatori vel ficta, vel picta Deorum imago placuit, quod Deo negaret hominum aut ferarum speciem tribuendam esse, ut Alex. l 2. c. 22. Et, ut habet. l. 4. c. 17. Iudaei mente sola unum Numen colunt, ideo nulla simulacra, non modo in templis, sed ne in urbibus insunt. Germani quoque nullam humani oris speciem Diis, prae eorum magnitudine dederunt; nec templa dicarunt, sed lucos et nemora Deorum nominibus appellant. Haec ille, sed ex historia Caroli M. Saxones debellantis constat Martis apud illos simulacrum in honore fuisse.
Ceterum gentes pleraeque variis suorum Deorum imagines symbolis exornarunt. ut Alex. ib c: 12. Ita Romani Saturni effigiem laneo vinculo adstrictam toto anno tenebant, [Note: (2) Deum sibi de vincere.] quo tamen diebus saturnalium exsolverent, ut tarditas illius in motu ac productione rerum ex semine signaretur [Note: (3) Proficere sensim.] Aegyptii Soli, tanquam maximo Deorum et omnia videnti, sceptrum in apice oculatum dedere. [Note: (4) Deus omnia videns.] Elei Venerem hirco insidentem. et pede altero testudinem premente effinxere, quod tarde a semel occupatis animis cedat. [Note: (5) Libido tenax] Pygalienses habitu mulieris in petra iacentis capite et iuba equina: quod animosa et crebrior Venus fere tanquam petra, sit sterilis [Note: (6) Venus indomita, saepe sterilis est.] Hercules apud Celtus decrepiti senis specie capite incompto, pelle rugosa, dextra clavum, sinistra arcum tenens, multos catenis vinctos trahebat, quod virili fortitudine et sapientia senili plerosque mortales vicerit. [Note: (7) Fortitudo iuncta sapientia vincit] In Cypro Venus barbata vitili specie et habitu muliebri: quod etiam viros in feminas degenerare faciat: [Note: (8) Libido degeneres facit.] Apud Tussas in Aegypto eadem cornibus bubulis effingebatur; quod ferox illius esset impetus, [Note: (9) Venus ferox.] Olympii Iovis in Attica os ex ebore auroque constat, stat, reliquum corpus ex luto et gypso, supra cuius caput Horae et Parcae visuntur, quae est quaedam Dei et hominis imago, cui vitae mortisque iudicium est creditum. [Note: (10) Deus homo iudicabit.] Matris Deum simulacrum, sua materia
ac specie dignosci non poterat, velut quaedam Deiparae praefiguratio. [Note: (1) Deipara] Bon eventus species erat pauperis habitu, dextra pateram, sinistra spicam tenens; quod selicitas maxime inter homines miseros beet. [Note: (2) Felix inops.] Divitiarum Deus Spartae et caeci, et iacentis facie colebatur. [Note: (3)Avarus caecutit.] Iustitia apud Aegyptios sine capite fuit; quod sine respectu personarum esse debeat. [Note: (4) Iustitia sine respectu est.] Dionysii seu Bacchi forma una barbati, altera cornuti, tertia adolescentis scentis visebatur; quod alii ex vino sapiant, ut viri; alii saeviant, alii denique laeti ac lepidi reddantur. [Note: (5) Vini in ebriis effectus diversi.] Mirumque quod de Memnonis statua proditur, hanc ut primum matutinis solis radiis illustratur, aeris tinnitu speciem praebere loquentis. [Note: (6) Mane Deus venerandus.] Serapidis in Aegypto templum ita exstructum erat, ut sol oriens os et labia illustraret, an quod aurora Musis et eloquentiae amica? aut quod Deus per ortum solis nos alloqui et provocare ad laborandum videatur. [Note: (7) Aurora labori favet.] Aegyptii et Phoenices Diis singulas alas dedere singulis, ut et celeres esse significarent, et tamen a se nunquam, una scilicet ala, discedere. [Note: (8) Deus semper praesens.] Saturno temporibus quatuor praefecto, alae datae quatuor, sed remissae binae, oculique totidem, duo aperti, clausi duo: ut signarent, et in vigilia connivere, et in somno vigilare. [Note: (9) Deus ubique vigil adest.] Illud mirum quod Rhodi supra 73 mil. signorum, nec pauciora Athenis Delphis atque Olympiae fuerint: Romae vero tantum statuarum, ut alter populus lapideus videretur.
Domi quoque, ut tradit A ex. l. 3. c. 7. ante fin. et in loco celebri defunctorum imagines in memoriam posteritatis, plerumque cereae, aut marmoreae, aut aeneae, publico decreto erectae sunt. Quod et apud Lacedaemonios usurpatum, statuis aut columnis res gestas insculptas praeferentibus. [Note: (10) Memoria posteritatis.] Et has, ut lib. 5 c. 24. memorat, per atria domorum dispositas, summo honore festis praesertim diebus venerabantur, laureis sertis floribusque adhibitis, in exequialibus etiam pompis prae ferebant, ut luctum hoc familiae decore solarentur, aliosque exemplis recte factorum provocarent. [Note: (11) Exempla virtutum.] Sed, et in his ad vivum repraesentandis laboratum est,
fuereque et olim et nunc magno in pretio, quotquot [(transcriber); sic: quoquot] propius ad vitam qua pingendo, qua sculpendo accederent. Vide infra de statuis.
INCUS in fabrili officina res nota est, figura illius quadra firmitatem, [Note: (1) Patientia.] et sub crebris ictibus malleorum vis resistendi durationem et constantiam [Note: (2) Constantia.] in malis incumbentibus designat. Unde et proverbium illud in undique pressos est, malleum inter et incudem versari. Fabula autem Homeri, qua Iovem suspensae ex aureo fune Iunoni duas ex pedibus incudes appendisse memorat, aliud nihil est, quam quod aerem igni proximum inferne terra et aqua docet coarctari. [Note: (3) Aer inter ignem et aquam pressus.] Vide Pier. l. 48 c. 3.
IUGUM, inter vinculorum genera, illud est, quod bobus imponi solet, in aratro aut curru copulandis. Unde coniugali coniunctioni symbolice, [Note: (4) Coniugium.] aut etiam servituti alteri, seu corporeae sub Principe, Domino, vel legibus, [Note: (5) Servitus.] seu spirituali sub carne, mundo, Daemone, vel Deo in religione aptari solet. Leoni X. Pont. Max: hoc symbolum placuit cum Vigiliano hemistichio Aeneid. l. 5. Superanda omnis fortuna ferendo est. quo saeculare huius vitae iugum respexit, alterum deinde Christi iugum respiciens, inscripsit, ex sacro textu, suave, ex ipsius dicto: iugum meum suave est.
LAQUEUS ad captandum stringendumque factus, non hominibus tantum; sed et Diis olim varia significatione adhibitus est. [Note: (6) Captivitas.] quos Cupido explicat amorem, [Note: (7) Amor.] quos Plutus avaritiam, [Note: (8) Avaritia.] quos Diana venationem, [Note: (9) Venatio.] quos Minerva eloquentiae vim designat. [Note: (10) Eloquentia.] Sed et ipsi Dii vincti Mars, ut Pausanias, a Lacedaemoniis, vel quod illum sibi poscerent adiutorem perpetuo devinctum: [Note: (11) Bellicosus.] vel quod etiam ipso constricto, pacem. [Note: (12) Pax.] Sic et Venerem Tyndarus ob seductas ab ea filias in vincula coniecisse fertur, [Note: (13) Continentia.] ut continentius illa constricta viverent. Quod casto dictum sit: Compedibus Venerem, vinclis constringe Lyaeum. Idque a Laconibus etiam factitatum est, quod coniugum venerem intra unum torum adstringendam, [Note: (14) Castitas coniugalis.] ut vult Pausanias, censerent. Arcades suos etiam
Deos vinxerant. Minervam pede obligaverant: tanquam quae a Teuthi Deo suo laesa fuisset, dum hunc ad Graecos in bello Troiano studuisset abducere. [Note: (1) Minerva invita.] Nunquam igitur huic populo amica fuit. Dianam quoque offenderunt, cum pueri Arcadum iuxta simulacrum ludentes repertum funem eius collo iniecerint, ioco dictantes, se Deam suspendisse, [Note: (2) Numen irrisum.] quos Caphyatae, ubi id facinus patratum, lapidibus obruerunt, institutis quotannis sacrificiis, cum uxores eorum abortirent. Et Daedali statuis, ob artificium operis, tamquam abituris nisi adstringerentur, vincula inici solebant. [Note: (3)Artificiosum opus.] Ceterum laquei occultati dolorem indicant, [Note: (4) Dolus.] querente David. laqueum paraverunt pedibus meis. Sed et laqueo supplices ad misericordiam obtinendam usos legimus, [Note: (5) Confessio supplex.] ut cives Gandavenses Carolo V. supplices accidere, venia defectionis impetrata.
LUCERNA in conviviis cubiculisque ad servandum lumen adhiberi consuevit. in qua candela, vel cera corporis, ignis vitae, sensim corpus consumentis, symbolum est [Note: (6) Homo vivendo consumitur.] Ex hac aliam succendere, vitam, vel corporalem in prole, vel spiritualem in aliorum animis propagare est. [Note: (7) Propagare vitam.] Lumen quoque alterius honori, ut Deo Sanctisque in templo ad aram succendere, est veluti suam illis vitam dedicare. [Note: (8) Vitam suam dedicare.] Sic Graecis
[Gap desc: Greek word]
tam vitam nostram, quam lumen significat. Unde Hercules in Italiam veniens Saturni et Ditis sacra humanis fieri victimis solita mutavit, Deosque, ex oraculo quod fere batur, non vitam, sed lumina poscere monuit. Hinc et saturnalia lampadibus succensis instituta sunt. Eandem immanitarem humanis victimis sacrificandi, Lycurgus apud Lacones alio invento subverrit, iussitque ephebos flagris ad sanguinis profusionem usque ante aram Dianae caedi: monens, aliud Deae oraculo non postulatum, quam ut ara humano tingeretur sanguine. [Note: (9) Sacrificium salutare et pium.] Stulte huic sacrificio addicti Carthaginenses ab Agatocle Siciliae Tyranno pressi ducentos ex nobilissimis adolescentibus publice immolarunt. [Note: (10) Sacrificium impium.] Ceterum ignis, ut inter elementa clarissimus, ita heroes nominis gloria illustres qualis S. Baptista, lucerna dictus, et
Doctores doctrina et sapientia eximii, Apostoli gentium instructores, aliique familiam suam luce virtutum factorumque illustrantes. [Note: (1) Doctrina aut virtute illustris.] Est et laboris insigne lucerna. hinc Cleanthis, Demosthenis, et Epicteti lucernae, etiam proverbio, celebratae sunt. [Note: (2) Labor. Studium.] Nec minus pietati, quin et maiestati, divinitati atque aeternitati designandae servit. Nam cum sursum feratur, velut in pietate animus, Deum spectat. et Persarum Regibus praelatus, maiestatem designabat, [Note: (3) Maiestas.] et in ara perpetuo alimento a Vestalibus enutritus, tam divinitatem [Note: (4) Divinitas.] quam aeternitatem quod crederent cum igne nunquam extincto perpetuum quoque fore Rom. imperium. Augures Sacerdotes, si in medio tranquilloque aere inconcusso starent lumine, boni ominis loco erat. Talis est, qui a suis affectibus non concutitur animus. [Note: (5) Tranquillus animus.] Vide Pier. l. 46. c. 5. etc. Memorat Strabo l. 9. Taegae in Arcadia templum Veneris esse, atque in illo sub dio, patenti expolitam aeri lucernam, quae nullis ventorum flatibus pluviisque extingui potuerit, unde lychnus asbestus, seu lucerna inextinguibilis sit appellata, signum animi fortis atque inter adversitates in concussi. [Note: (6) Constans in adversis.]
LUDUS, et Lusoria instrumenta, ex arte varia sunt. A Lydis Herod. l. 1. Ludos ducit, quos, ait, ut sub Atys Rege asperrimam famem fallerent, diem unum ludendo traducere solitos, [Note: (7) Otiosi cibo indigni.] altero vero comedisse ac laborasse. Latrunculis primum Penelopes procos lusisse Athen l. 1. refert, calculos inter le oppositos, velut in pugnam educendo; uno Penelopes nomine dicto, quem qui caperet, victor haberetur. Ostracorum; leu testae mittendae ad lineam certam lusus, veteribus. praecipue pueris placuit ex quibus victi fugiebant, primusque ex victis captus Asinus dicebatur, qui proiciebat testam, ut Plato l. 7. de rep. haec testa altera parte nigra referebat noctem: altera candida diem. Unde proiciens dicebat: nox vel dies [Note: (8) Adversa prosperis iuncta.] Sphaerae lusus apud Graecos etiam frequens, qua, qui vicisset, Rex, victus Asinus dictus, alterius mandata exsequebatur. Pilae seu folliculo, tam Romani, quam Graeci assuevere. hac iuventus
in campo Martio, et ipse Augustus Caesar frequenter exercitatus est, ut Suet in vita. Balista et arcu hodiedum exercere sese etiam Graecis Turcisque usitatum; non tam ut scopum tangant, quam ut integros parietes telo penetrent. [Note: (1) Exercitium militare.] Ludebant et pila aenea, qua vicit, qui maximum iaciendo spatium emensus est. Disci quoque iactu certam ferire propius metam, vincere erat. [Note: (2) Ludo victor.] In tesserarum lusu, quae sex angulares erant, et ternae olim iaciebantur, ter sex iacere, felicissimus erat iactus, qui venus dicebatur; tres vero solum, infelicissimus, canis nomine. Talus, seu astragalus Graecis, differebat, quod duo latera rotundiora haberet, quibus non incumberet. Unde quaternario talorum numero hoc damnum pensabant. Eratque in his Venus, si singuli diversam iacentes faciem ostenderent. [Note: (3) Lusus fortunatus.] Sed hi lusus, tanquam fortuiti solum, sub aleae nomine vetiti fuere. Ceterum Claudium Imp. his addictum lusibus refert Alex. l. 3. c. 21. etiam lusorium opus conscripsisse, Aliter tamen Scipio Africanus, conchas maris legendo remisit curas. Attalus Rex hortum pro deliciis coluit, nonnumquam fundendis statuis otium occupavit. [Note: (4) Otium honestum. Remissio in agendo.] Memoratur Alexander Severus per dies festos perdicum et catulorum pugna se oblectasse: et Amasis Aegypti Rex, post seria, morionem egisse; et magnus ille Agesilaus cum infante filio arundinem ascendisse. [Note: (5) Insanire in loco.] Europus Macedoniae Rex in otio lucernas fabricavit, et Dionysius iunior cura belli solutus plaustella, mensas, et sedes, mira arte compinxit. [Note: (6) Otium in labore.] Plura eius generis lego apud Alex. l. c.
LYRA cui Chelys cithara aliaque chordis tensa instrumenta symbolico significatu possunt sociati. Dem his aliisque musicis instrumentis ita Alex. l. 2. c. 25. in fine. Iones psallendi normam, et molles saltus primi invenisse traduntur. Itaque ingenuos pueros etiam Senatorum filios, schola gressos ad ludum saltatorium frequentis commeare, et cum crotalis, ner vorumque ac tibiarum cantibus, ad numerum certo motu, psallere antique disciplinae fuit [Note: (7) Educatio levis.] Quod apud Graecos, Persas, atque Indos exquisitae artis fuisse, Homero teste probatur. Quare Epaminondas,
et saltasse, et cantasse dicitur probe. Quae etiam per genera et modos distinxere. Ut podismus et siphismus modus, comus et tetracomus in hostium compressu fierent. [Note: (1) Pugnare per salcum. Affectuum incitatio.] Ascoliasmus vero Baccho dicatus erat, ubi in theatro super utres obunctos uno pede saltant. Cantus et saltatio, Homero reste, convivii appendices sunt. Appius quoque Claudius vir triumphalis, et Gabinius, M. Caecilius, et Licinius Crassus optime saltare gloriae duxerunt, sicut et fidibus sonare. [Note: (2) Remissio opportuna.] In tantumque honoris culmen apud Veteres Musica processit, ut illam sacris et publicis caeremoniis adhiberent, cum in Deorum pulvinaribus et opulis, magistratuum fides praecinerent. Et apud Graecos iidem Musici Vates et Sapientes erant: apud quos post cenam circumferebatur Lyra, quam cum recusasset Themistocles, est indoctior habitus, Cimonque et Epaminundas, quod fidibus scirent, antelati fuere. Canebant etiam veteres ad tibiam clarorum virorum laudes et virtutes, tametsi principibus hoc fuerit probro datum. [Note: (3) Non omnia conveniunt omnibus.] Quare verbum Philippi fertur in Alexandrum, debere ipsum pudere, quod tam pulchre caneret: Scipio Aemilianus Rom. iuventuti, quod in ludum histrionum ingenui pueri venirent, et cum sambuco et psalterio canerent et psallerent: et Cicero Gabinio consuli studium saltandi, ut probrum, obiectavit. Id quod Aegyptiis severa fuit lege inhibitum, apud quos pueri, nec palaestrae vacant, nec musica. Quod de Alcibiade proditur, qui musicam tanquam ingenuo indignam odio prosecutus fuit. [Note: (4) Affectus diversi.] Contra Pythagoraei: nam tanti musicam fecere, ut excitarentur ad lyram, et quietem capturi sono invitarentur. Graeci inventorem lyrae et musicae faciunt Mercurium, Hebraei Tubalem. Illi primum in tres solum tonos acutum, medium, et gravem: uti annum in tres partes respondentes, aestatem, ver, et hiemem, distribuerant. quod ut medius tonus ab utroque, sic ver quoque ex calore et frigore participet. quibus nos, ut in anno autumnum, ita in tonis adiecimus tenorem. [Note: (5) Annus.] Ceterum septem vocum discrimina, iam olim celebrata sunt, ternario numero. [Note: (6) Animus.] (qui in hominis anima tres eius facultates repraesentat) cum quaternario [Note: (7) Corpus.] (qui corporis elementis respondet)
otiato. Quare Phrynis cum novenis Chordis in lyra, [Note: (1) Musae novem.] quasi totidem Musis ornare musicam statuisset, Emerepis Ephorus Lacedaem. duas bipenni chordas exscindens, inquit, musicam ne depraves. Habet autem illa chordarum hebdomas magnam cum hominis natura, et varietate congruentiam, [Note: (2) Homo: Vita humana.] siquidem ille ut Pier. l. 48. de Lyra c. 11. notavit, septima in utero hebdomade mas aut femina formatur: septima post partum hora manifestum vitae aut mortis argumentum adfert. post bis septem dies manifestum habet luminis indicium. Septimo mense dentes pullulant, post bis septem tuto sedet, post ter septem articulate verba format, post quater septem incessum. post annos septem novis dentibus os vocemque firmat. post alterum septenarium pubescit, post tertium finem crescendi facit, et lanuginem spargit, quarto solidum robur assequitur. Quinto iam nuptiis a Platone habetur idoneus. Sextus rebus prudenter administrandis. Septimo intellectus iudiciumque proficit, deficit corpus: quare olim hoc tempore a militia ad remp. [Abbr.: rem publicam] donati rude, transire solebant. Est igitur humanae vitae septichordis lyra symbolum. Unde et Amphion, qui lyrae cantu [Note: (3) Affectuum moderatio.] homines agrestes socians, ad Thebarum muros portasque excitandas commovit, septem has esse voluit. Sic et Orpheo feros homines cantu demulcentis adhaesit fabula, quasi feras arboresque, ut Amphion lapides, cantu movisset. [Note: (4) Disciplina. Concordia? Pax. Amor.] Merito igitur, disciplinae civili, concordiaeque paci amorisque sive in matrimonio et familia, sive in urbe aut regno, sive in uno eodemque homine affectibus inter se compositis subordinatisque, sicut in lyrae aut citharae fidibus convenit, haec ludendi instrumenta symbolice adhibentur. Sed Alexandrum Plutarchus ait oblatam sibi Paridis lyram recusasse, quod illecebras has esse amatorios et forti viro indignas censeret. [Note: (5) Amatoriae illecebrae.]
MENSAE primum ex acere, fraxino, aut quercu, denique ex citro, ebore, ac testudinum corticibus [(transcriber); sic: corticibu] vestitae fuere, Tori etiam, seu reclinatoria mensis
apposita straminei [(transcriber); sic: strammei] vimineque primum, postea ex aere auro gemmisque fulscre. [Note: (1) Luxus.] Heliogabalus praeter haec argenteas esse mensas voluit. Sic et in apparatu ciborum, a summa tenuitate ad supremum luxum Romani processere. Primo apparatus totus pulserat, quae etiam panis vicem implebat. In solemni epulo mensae duae, altera carnium sine omni condimento, altera pomorum, et hic apparatus finitus. [Note: (2) Frugalitas.] Prandium et caena in propatulo erant, quae in secreto agere ignominiae deputatum est. [Note: (3) Lucem amant ingenui.] quod apud Lacones Lycurgus etiam ege caverat: nisi hiems focum requireret. Ovum cum melle initium mensae erat, mel cum pomis claudebat. [Note: (4) Initium et finis.] Graecis in fine linguas igne tostas, velut auctoramentum colloquii subsequentis date usitatum. [Note: (5) Colloquium a mensis.] Platonis bellaria fuere ficus, cicer, faba, myrti baccae, et ex fago glans prunis tosta. Epicurus, curus, ut Alex. l. 3. c. 11. voluptatis assertor, hanc in tenui magis victu, aqua polenta et pane hordeaceo victirans, quam lautitiis censuit occupandam. [Note: (6) Adulatorum cibi.] Philinus non nisi lacte, Moschus Antimolus solis cascis vesci solitus est. Idem lib. 5. c. 22. tradit, quod ut gulam falleret, Heliogabulus parasitis in secunda mensa quandoque cereas dapes, lignea vel eburna, saepe fictilia, aut marmorea exhibens illuserit. [Note: (7) Voluptas in frugalitate.] Ad convivia non pauciores olim tribus, nec plures, quam novem, intra Charitum et Musarum numerum, adhiberi vulgo consueverant. L. Verus Imper. primus cum 12. accubuisse fertur. In symposio Platonis octo conveniunt et 20. Carmani convivae seorsim suis in mensis erant singuli, ut cum hodie Imperator et Electores solemni epulo consident. Cretensibus accubantes vesci instar mani criminis erat, itaque stantes epulabantur. [Note: (8) Gulae non vacandum.] De Terentio Varrone et Hannibale legitur, post afflictas res, stantes caenasse, Spartanis communia crant divitum pauperumque convivia, festisque diebus, quos phiditia dicebant, nigrum ius et panem igne duratum apponunt, Regique plus tantum obsoniorum est praebitum, non satietatis gratia, sed ut collato obsonio honoraret,
quem voluisset. [Note: (1) Temperantia.] solebantque excellentium virorum laudes, et ignavorum scelera ad lyram inter epulas has canere, quae dicebant scolia. Par fere ratio apud Athenienses in celebri epulo, quod syssitiam vocabant. Cretenses eiusmodi comessationes andria, Persae titthenidia, Graeci
[Gap desc: Greek word]
, Syri grammatias dixere. Ceterum primo, ut Aelianus nortat, Atheniensium communis cibus ficus: Arcadum glans: Indorum calami: Carmanorum palmae: Maeotiorum Sauromatamque milium: Persarum cardamum ac Terebinthus. Inter epulas et pocula primum libare Diis dapes, et bene precari convivis, prisci motis erat. [Note: (2) Gratiae Deo ubique debita.] Romani et Graeci ciborum particulis, et vino in ignem coniectis libabant. Laribus sal cum pane et caseo, pro pulmentario cessit. Primum quoque calicem Iovi olympio, alterum heroibus, tertium servatori Iovi miscebant. Cum purum biberent, Iovem sospitem, ne temulentos redderet, advocabant, cum dilutum vinum Iovem Servatorem. [Note: (3) Deus ad omnem actionem invocandus.] Persarum Reges ante cibum de modestia disputabant, ante sacrificium de iustitia, ante bellum de fortitudine. Sed haec instituta luxus denique corrupuit in abundantia. Festis diebus coepere epulari coronati, corollis ipsa redimita sunt pocula, et mensarum ministri, ferculis etiam cum tibicine et cantu illatis, [Note: (4) Luxus.] Heliogabulus viginti duo fercula ingentium obsoniorum una coena admisisse fertur. Caligula centies sestertium uno die coenavit: nonnumquam ad ostentationem aureos panes, et obsonia apposuit, amicis velut ad Midae cenam invitatis. [Note: (5) Illusio in fame.] Vitellius ipse helluo incomparabilis, una quondam a fratre coena exceptus est, in qua duo milia lectissimorum piscium, et septem avium apposita. [Note: (6) Gulae servire.] Ipse contra patinam unam, quam Clypeum Minervae dixit, immenso sumptu instruxit, cui proxima Aesopi patina sexcentis sestertiis aestimata, in qua aves vocales apposuit. Sed de his aliisque vide Alex. l. 5.
c. 22. et l. 6. c. 6. ubi in epulo triumphali a Iul. Caesare uno die 22. milia tricliniorum instructa fuisse regifico apparatu memorat: Tiberium etiam quandoque mille mensis coenasse. Vide et Palaestram meam Styli lib. 4 cap. 37. Quibus ex Philost l. 3. cap. 8. adde, quod Iarchas Brachmanum Antistes mensas confecerit
[Gap desc: Greek word]
seipsis mobiles, ut hospitibus admissis hae ultro iam dapibus refertae occurrerent, in quibus pueri a Cyathis ex aere nigro fabricati adstarent, qui convivis aquam vinumque miscerent. [Note: (1) Obsequium inexspectatum.] Turcae contra mensas habent coriaceas, quae rotundae ansataeque, tanquam marsupia contrahi, et quovis facile transferri possunt.
MODIUS mensurae genus est quod quatuor Chaenices complectitur, duo et viginti sestertia, medimnum facit apud Athenienses septuplex. [Note: (2) Modus rebus adhibendus.] Medimnus autem duas amphoras et 90. Sextarios patit, amphorae dimidium urna. sextarii hemina est, vel cotyla, haec decem unciarum erat, ut Alex. lib. 2. cap. 20. Hic plenus abundantiae, [Note: (3) Abundantia.] vacuus inopiae signum est, terebratus profusionis. Lepidum hoc, quod Philostr. memorat, Indos modium aureum in mare demersisse, quo illud dono pacarent, modumque ponerent, ne terras devastaret [Note: (4) Inopia.] Sed quis est, qui ponas mari terminos suos praeterquam Deus? et quis mari immenso, quod modio stringi nequit, quam Deus similior. [Note: (5) Donum irritum.]
MONETA sic dicta videtur, quod signo publice impresso moneat fidem subesse metallo. [Note: (6) Deum homo non capit.] huius cudendae ius ad Principem spectat, et cui is concesserit. Abraham iam Gen. 23. argentum probatae monetae publicae pro sepulchro obtulit. Corrumpi potest, vel in materia impura, vel in pondere detracta, vel in forma aliena, quod facere capitale crimen est. [Note: (7) Fides publica.] Eleganter Chrysost. Numisma Caesaris aurum est; numisma Dei homo. Olim apud
multas gentes moneta, vel incognita, vel proscripta. Ita Lycurgus sua lege a Lacedae mone aurum argentumque cusum proscripsit, ferri rudis massa suffecit. [Note: (1) Avaritiae obniti.] Massyli pecora pecuniae loco habuere. Britanni permutatione negotiabantur, donec nummi variis imaginum insignibus, de quibus supra lib. 3. cap. 30. usurpati sunt. In nummis as medium aequabat stuferum, decem asses faciebant denarium, vel drachmam, quarta pars denarii erat sestertius (sed mille sestertios aequabat unum sestertium) quatuor drachmae unum faciebant siclum, sive staterem, aut tetradachmum, aequabat autem siclus agenti, quatuor regales Hispanicos: auri (quod duodecies valore maius) siclus quatuor coronatus, sive aureos francicos, qui singuli unius drachmae censentur. Duo sicli unam faciunt unciam: viginti quinque sicli minam Atticam, seu Romanam, sexaginta Hebraicam. Sexaginta vero minae Atticae faciunt talentum Atticum, quod est dimidium Hebraici. Talentum itaque apud Hebraeos continet 300. siclorum, uncias 1500. drachmarum 12. mil. minas Hebr. 60. Atticas 120. libras Rom. 125. Quare apparet qualis a Davide pro templo 1. Par. 22. 14. relictus sit thesaurus, quando centum mil. talenta auri, hoc est mille ducentos milliones aureorum Francicorum reliquit. Quae ex Villalpando paucis iuverit observasse.
MOLA seu Molendinum, duplici lapide, velut animae corporisque in hac vita commercia in operando exprimit. [Note: (2) Corporis et animae in operando societas.] Quaedam autem molendina ventus, quaedam aqua impellit; ut alii hominum timore, alii spe ac favore ad agendum impelluntur. Uti rursum molendina, vel nimium otium, vel nimium consumit negotium. [Note: (3) Moderata durant.] ita et hominem Durant utrobique mediocria,
NAVES in mari [Note: (1) Homines in mundo iactantur.] aliae biremes, aliae triremes etc. a remorum dicuntur numero et ordine, quae et actuariae sunt, aliae rostratae, seu aeratae a rostris aereis, Hippagines quibus equi feruntur. Celoces a celeritate. Praetoria dicitur praecipua, quod Praerorem excipere solita. Lembi piscatorii sunt. Anacharsis percontanti, quae naves tutissimae essent? respondit, quae in sicco adhuc sunt collocatae. Navis una Lusitana Victoria dicta est, quae totum orbem circumeundo emensa fuerat. [Note: (2) Victor mundi.] Celebrata est navis Veneta Bucentaurus, quam aiunt per Sebastianum Zianum ducem Venet. an 1177. ut pro pace facienda Pontificem et Fridericum Barboros. Imper. exciperet, tanta magnitudine et elegantia fabrefactam, ut cum his Principibus universum Senatum superiori possit tabulato excipere, interque columellas a prora ad puppim auro praefulgida collocate. [Note: (3) Salus reip. [Abbr.: rei publicae] ] Ad proram iustitiae simulacrum ense et bilance conspicuum eminet, purpureo opertorio funibus illagato vestitur, variis hinc inde scutis exornata. de qua Iustin. l. 14. hist. Ven. Sed ut haec, ira maximae quaeque naves parum navigationi, pugnisque etiam maritimis idoneae sunt. [Note: (4) Corpus animam gravans.] Experti iidem id Veneti fuerunt, in nave maxima ac sumptuosissima, quam, Galeonem dictam, incredibili tormentorum apparatu, sex passuum milibus ab urbe contra piratas maritimos collocarunt, sed et vi ventorum et aquarum mole denique obruta undis hausta. Talem et Franciscus Rex Gall. et Angl. Henricus VIII aemulatione quadam et contentione de magnitudine, excitarunt; sed quarum utraque in undis esset intractabilis. Philippi Regis contra Elisabetham Angliae Reginam educta classis mole sua inter tempestatem potissimum succubit. Veteres turritas in praelium naves educebant, [Note: (5) Pugna navalis.] quales Antonius contra Caesarem in Actiaca pugna, sed Caesar coronatas, ut solebant, post victoriam naves habuit. [Note: (6) Victoria] Memorabilis illa navis fuit Aeotae Regis ex Aegypto Troiam petentis, quam insulae in modum, hortis etiam ad voluptatem consitis, praeter aulam triclinia et lavacra, instruxerat; sed quae aliis minoribus, facile eluctantibus, maris ventorumque denique ludibrium et rapina fuit, [Note: (7) Fortuna splendida sed vitrea.] ut
Max. Tyrius late describit diss. I. Ceterum apud symbolicos velum Navis pandere, est vel laborem aggredi: [Note: (1) Laborem aggredi. Periclitari] vel favorem ceu ventum occupare: vel pericula adire. Clavum tenere, est moderari ac regere. [Note: (2) Regere.] Est et navis in portu salutis ac felicitatis signum. Et illud quidem singulari Athenis causa, quod ob Thesei, felici navigatione Colchica perfuncti, memoriam, quotannis navem Delon Apollini munera votiva deferentem destinarent, quo tempore non licebat quemquam publice interficere. Iam quod Ecclesia Apostolica, a naviculariis primum regi coepta, navi comparetur, [Note: (3) Ecclesia.] longa usurpatione et vulgari constat versu;
Fluctuat, ast numquam mergitur ista ratis.
ORGANUM Graecis instrumentum in genere significat, sed iam usus obtinet, ut pro musico usurpetur. Iubal aurem organi et citharae repertor dicitur Genes. 4. hoc singulariter Deo iam olim in Concilio Senonensi ut constat tit. de decret mor.c.17. dedicatum fuit, ideoque profanae ab illo cantiones proscriptae, tibiis autem inter se minoribus maioribusque apte congruentibus, quales diversos in Ecclesia Christi ordines hominum esse convenit. [Note: (4) Diversi in Ecclesia hominum ordines.] est concinnatum. ita ut mutuo consonent, et servitium simul praestent atque accipiant. [Note: (5) Concordia. Auxilium mutuum.] Plerumque vento impletum, nonnumquam tamen simul aqua (ut hydraulicum) resonat, ut noverimus tam in adversis, quam prosperis Deum esse laudandum. [Note: (6) Deus in omni sorte laudandus.]
OBELISCUS quadrata unius lapidis mole sensim
in acumen desinente, ad magnam altitudinem surgebat, [Note: (1) Recta intentio ad Deum.] qualis etiamnum in Circo Maximo Romae spectatur qui 88. pedum est, a Sixto V. Pontif. Max, erutus alter erectusque in area Apostolorum an.1587. Praeter quem alii duo, alter Constantii Imper. qui suit pedum 132. et alter pedum 82. Augusti Caesaris, ut inscriptiones docebant, ab eodem eruti, ille in Laterano foro, hic in agro Sessoriano ante basilicam S. Crucis, utrique cruce superne insignes excitati rursum fuere. Notis hieroglyphicis fere solent insculpi, quibus Regum vota memoriamque exprimebant, qualis ille quem superioribus annis Innocentius X Pont. ex pamphiliis in circo agonali erexit, rarissimo notarum eius interprete P. Athanasio Kirchero. Fuerunt hi olim obelisci digiti solis dicti, quod radiorum instar in solis honorem excitarentur. [Note: (2) Honor Deo soli.] Unde Augustus subacta iam Aegypto obeliscum primum in campum Martium transtulit, qui loco indicis per umbram horas in vastissima area lineis aereis per Manilium Mathem in strato lapide distinctas, cum dierum incrementis decrementisque, designaret. [Note: (3) Temporis ratio habenda.] ut Plin.l.36.c 10.
PAPYRUS in Aegypto planta est, quae instar salicis, in locis palustribus et margine fluviorum nascitur, ex cuius foliis acu diductis membranae scriptioni idoneae eruebantur. Unde et nostra charta papyri nomen trahit. [Note: (4) Fragilitas hominis.] Ex ligno, quod decem cubitorum mole excrescebar, parabantur naves. Ex cortice vero interiore, vela, stragula, funesque ac vestes: crudum quoque decoctumque eius succum mandere [Note: (5) Arte et industria proficere.] Plin. l.13. c. II. tradidit. Sacerdotibus etiam hinc calceos sumere usitatum. Quare hac specie arboris papyrus proposita, et antiquitatis symbolum est: [Note: (6) Antiquitas.] et victus parci. sed tamen sufficientis. Si illa quae hodiedum in usu est charta, 7) Victus. sine notis literarum explicetur, vel candidi et innocentis animi, tudis tamen: [Note: (8) Rudis sed docilis.] vel indifferentis capacisque ad omnem ductum, est argumentum. Si notis signetur, [Note: (9) Memoria perpetua.] memoriam denotat permansuram. M. Varro tamen apud Plin. ib. testatur, ante conditam ab Alexandro Mag. Alexandriam, in palmarum foliis incognita
adhuc charta scriptitatum, deinde in quarundam arborum libris seu corticibus, postea publica monumenta plumbeis voluminibus, mox et privata linteis confici coepta, aut ceris. Pugillarium vero usum apud Homerum etiam inveniri constat.
PECTEN sive pro illo qui hominibus servit, et corrigendi errores, [Note: (1) Errores corrigere. Ordinare turbatae] seu turbata ordinandi, [Note: (1) Errores corrigere. Ordinare turbatae] comendique muliebriter est symbolum. [Note: (2) Mollis educatio] Unde parum cultis, et mollibus tribuitur. Quare viro offerre pectinem est alterutrum exprobrare.
PERPENDICULUM rectitudinem ex suo instituto designat. Quare ad amussim seu perpendiculum est recte perfecteque fieri. [Note: (3) Perfectio operis.] Si operi perfecto adhibeatur, examen denotat.
PHARETRA apud Adamantium cor est, sagittae consilia et cogitationes, arcus os et labia. [Note: (4) Cor, cogitatio et verba.] sic David Ps.10. paraverunt sagittas suas in pharetra etc. Exhausit pharetram, de illo dicitur, qui deficientibus argumentis et verbis haeret, ut phareiram implere, est argumenta confutatione colligere. [Note: (5) Confutare argumentis.]
PICTURA et PICTORES olim in pretio fuere. Haec tanti ait Alex l. 2. c 25. per Graeciam studii fuit, ut pueros ingenuos picturam, tamquam praecipuam libertalium artium inprimis edocerent Magistri, perpetuo interdicto, ne ad illam mancipia admitterentur: indoctusque, et omnium postremus habebatur, quisquis huius artis nescius, aut expers foret. [Note: (6) Doctus.] Apelles Cous hac arte Excelluit, diligentiam iungens operi, ut illi nulla dies abiret sine linea [Note: (7) Diligentia.] ut Plin. l. 35.c.10. Alexandrum Mag. fulminigerum in templo Ephesinae, pretio 20 talent. pinxit, cuius e tabula cum fulmine manus eminere viderentur, ut diceretur, duorum Alexandrorum alterum Philippi nullis viribus vincibilem, alterum Apellis nullo artificio imitabilem esse. [Note: (8) Excellentia operis.] Porro Alexander ipse vetuit, ne ab alio pingeretur. Idem Apelles cum ad Regem Ptolomaeum Alexandri in Asia successorem sibi alienum, per aulicum impostorem, tanquam in vitatus venisset, indignanti Regi et auctorem inquirenti, eum titione ex foco arrepto, ita repente depinxit, ut Rex agnosceret [Note: (9) Imitatio felix.] Antigonum
Regem monoculum obliqua talem pictura finxit: ut et vitium lateret, et scite expressus esset. [Note: (1) Vitia obtegere.] Venerem Cois moriens imperfectam ex patte reliquit, sed quam nemo artificum supplere posset: ut ipsa imperfectio verteretur in gloriam [Note: (2) Defectus laudabilis.] Certamen illi cum aliis pictoribus, de equo aptissime exprimendo susceptum erat: quando propositis denique palam tabulis, soli equo Apellis adhinnire equi visi sunt [Note: (3) Iudex incorruptus.] Protogenem celebrem in Rhodo pictorem invisens, cum domi non reperisset, arrepto in officina penicillo lineam in tabula duxit subtilissimam, reversus Protogenes Apellis manum agnoscit, subicitque lineam illa subtiliorem, Apelles rediens seque vinei erubescens, tertio colore lineas secuit, nec reliquit subtilitati maiori locum. [Note: (4) Subtilitate vinci.] Ita digressum consecutus Protogenes omni humanitate domi excepit victus victorem, mansitque huic tabulae inter peritos existimatio summa???inter imperitos artis nulla, quod a nuda tabula non discernerent. [Note: (5) Iudex imperitus.] asservata Romae in domo Caesaris, simul cum illa incendio correcta periit. Alexandrum Magnum Apelles in officina de coloribus picturisque disserentem monuit, ut taceret, ne pueris risui esset. [Note: (6) Audere supra vires.] Protogenem casus iuvit, cum spumam canis (quem Iasylo seu Baccho suo, septem annis elaborato addiderat) frustra diu conatus esset penicillo exprimere, tandem indignans impacta in os spongia, ceu deleturus laborem, scitissime expressit. [Note: (7) Fortuna saepe iuvat.] Similis et Neoclem successus in spuma equi spongia impacta secutus dicitur. Propter hunc Iasylum Rhodo, quam occupare vi poterat, Demetrius Rex pepercit, [Note: (8) Artes venerari.] quando et ipsum Protogenem ante muros in suburbano Rex pingentem deprehendens, quae sivit: Qua fiducia veniente hoste substitisset? ipso respondente: Scite se Regi bellum cum Rhodiis, non cum his artibus susceptum esse. Haec Plin.l.c. quibus Strabo l 24. addit, Satyrum a Protogene iuxta columnam stantem omni arte studioque elaboratum, cui
[Gap desc: Greek word]
perdicem in columna adiecerat, [Note: (9) Ornatus nimius perdit.] quam cum potissimum admirarentur homines, perdices etiam aliae occurrerent accinerentque,
sustulit: ne gratiam potissimo operi minus adimeret. Idem pene Zeuxidi evenisse Aelian. l.4. memorat. Puerum enim uvas portantem adumbravit, cumque in eo laborasset praecipue, uvae plausum tulere, quod aves, despecto quem vereti debuissent puero, ad uvas carpendas adhaerescerent, [Note: (1) Cura minimorum.] Helenam tanta expresserat elegantia, ut cum omnes ad videndum properarent, nullos nisi certo persoluto pretio admitteret. Hinc picta haec Helena Graeciae Scortum appellata est. [Note: (2) Formae illecebrosa.] Sed Plin.l.35 c.9.tradit, eo denique opulentiae pervenisse, ut aureis intextum palliis litetis nomen ostentarit, picturasque suas tanquam pretio inaestimabiles gratuito tantum munere offerret. [Note: (3) Operis boni pretium.] Ita Alcmenam Agrigentinis, Pana Archelao obtulit. Penelopae suae gloriabundus subscribit: Facilius in videre, quam imitari est. [Note: (4) Inimitabile.] Aliam Agrigentinis pro Iunonis Laciniae templo facturus tabulam, formosissimas tota Graecia puellas legit, ut arte naturam exprimeret. [Note: (5) Exempla diversorum iuvant.] Parrhasius Zeuxidis aemulus ex Epheso cum in certamen venisset, illo proferente uvas, quas aves deceptae peterent: tabulam cortinam prae se ferentem pictam obtulit, iubet igitur Zeuxis cortinam submoven, ratus picturam latere, cumque se deceptum rei verisimilitudine videret, cessit palmam: quod ipse aves; Parrhasius fefellisset homines. [Note: (6) Astutum fallere difficile.] Floruit et Timanthes Zeuxidis tempore, qui sphigeniam ad aras stantem, cum amicis exhibens, cum in his maestis omnem tristitiae imaginem consumpsisset, patris, cui excellens moeror debebatur, vultum texit, quod scitius non posset, quam tegendo exprimere. [Note: (7) Maeror ingens.] Sic et Cyclopis magnitudinem in minore propositurus tabula Satyros addidit thyrso pollicem eius metientes [Note: (8) Christus. S. Biblia.] Haec Plin. cap. 10. Addit Plutarchus in Pericle Agatharchum id aetatis pictorem certasse cum Zeuxide, cumque is morose tabulis perficiendis inhaereret, [Note: (9) Laborare aeternitati.] culpanti id Agatharcho responsisse: se pingere aeternitati.
Theon egregius quoque pingendi artifex, cum armatum hostes invadentem expressisset pathetice expositae ad aestimationem picturae tubicinem addidit, militari
praelio aptum carmen praeludente. [Note: (1) Laus propria.] Timomach Byzantini tabulas Aiacem et Medeam complexas Caesar Dictator 80. talentis redemit, [Note: (2) Hominis pretium.] et in templo Veneris genitricis collocavit Plin. c. 11. L. Manlii musca in pariete depicta commendatur, ut quae etiam araneos insidiantes fallerer. [Note: (3) Fraus laudatus.] Apud hunc cum Servilius forte coenans animadverteret deformes filios; non similiter, inquit, Manli fingis, et pingis. [Note: (4) Dissimilis sui.] Non mirum, respondit ille: nam pingo in luce, non fingo. Macrob. in Saturn. Turpilius Rom eques laeva pinxit: minutis tamen tabellis excelluit Plin. l. 35.c.4. Amulius Minervam pinxit, quacumque aspiceretur aspectantem c. 10. Constantinus Imper. honori duxit, quod picturis a se laboratis victum sibi parasse posset [Note: (5) Labore suo vivere laudabile.] Sigeb. in Chron. Ctesilochi Apellis discipuli opus, pertulans fuit Iupiter Bacchum inter manus obstetricum ex femore pariens. [Note: (6) Labor indignus.] Plin. 35.c.11. Sic Galaton pictor Homerum finxit evomentem, reliquos vero Poetas iuxta haurientes vomitum. [Note: (7) Imitari turpia.] Aelian.l.13. Cum Archelaus Rex Macedoniae variis a Zeuxide picturis domum exornasset, variique iccirco ad has videndas proficiscerentur. Multi, inquit Socrates, domus Archelai causa Macedoniam petunt, Archelai [(transcriber); sic: Archrlai] ipsius videndi nemo, [Note: (8) Opus Domino melius.] Aelian. l.14. Haec ut symbolis potissimum idonea huc retuli. Plura Plin.l.c. daturus est.
PILEUM Libertatis symbolum esse novimus. [Note: (9) Libertas] Hinc apud Rom.olim donati pileo, erat libertatem accipere Graeci etiamnum hoc signo nobilitatem profitentur. [Note: (10) Nobilitas.] Et forte hinc mos fluxit, ut Magistri Doctoresque pileo ornentur. Olim tamen in sacris, ludis, saturnalibus, et militia moris fuit plerisque pileatos incedere, quod illa non nisi ingenuos liberosque decerent. Unde et Sacerdotes pileati erant. Peregrinis aegris, senibusque id commodi gratia indultum fuit. Servi dum pileum sumerent, pilus capitis emancipandi, radendus erat. In labaris Theodosianis semivir eminens, dextra lorum, velut ad captivitatem, sinistra pileum, tanquam ad libertatem provocans, ostentabat. Brutus cum Cassio occiso Iul. Caesare pugiones duos, medio
cum pileo in numis proponebant, [Note: (1) Vi libertatem] unius caede libertatem partam statuentes. Apud Garamantas ut Pier. l. 40.c.12. sine margine pilei, ex struthionum ovis dissectis, ideoque ex singulis bini conficiuntur, quo tegumento exsultant. [Note: (2) Tegendum magis caput, quam ornandum.] Ianizari Turcarum, pro galea tegumento capitis utuntur laneo, ita densis arctatisque filis stricto, ut acinaci sit impervium.
POCULA ad porum reperta, pro quibus nuda manus suffecit Diogeni abiecto vasculo, quando sic vidit puerum bibentem, [Note: (3) Naturae pauca sufficiunt.] suffecit et Regibus militibusque saepe in necessitate, ut et neroni in fuga turbidam hauriente. [Note: (4) Sitis condimentum.] Cornibus multos pro poculis usos supra docui. Philostratus in Apoll. l.3. c.1. memorat iuxta Phasidem fluvium reperiri asinos, qui unum in fronte cornu gerant'quo cum elephantis audeant congredi, ex hoc pocula confici adversus venena, ceterosque morbos, eo, quo quis hinc biberit, die valitura [Note: (5) Calix Eucharisticus.] Struthionum quoque ova teste Plin.l.10.c.1.apta poculis eboris speciem referunt. Ex variis deinde lignis usitata, in quibus illud hederaceis est proprium, quod hydropolas vino aquam miscentes prodant, cum, ut Cato de re rust.c.10. observat, vinum aquae consortium fugiens per poros, aqua densiore remanente, expiret. [Note: (6) Conscientia bona Syncerum iudicium.] Ceterum in usu pretioque olim habita, quod ebrietati suo frigore resisterent. Confecta ex taxo pocula, vinum quantum vis suave et salubre inficiunt. [Note: (7) Societas insecta inficit.] ut Plin. l.35. c. 2. notavit. Posthaec ad figlina, murrhina (nos Porcellana dicimus) vitrea, crystallina, per omnem formam, et saepe obscenam, ducta, postremo et argentea aureaque et ingentis saepe capacitatis pocula deventum est, quae Germani nonnulli in sanitatem cuiusquam propinata, 8) Pro et contra sanitatem. nefas ducunt, etiam cum propriae sanitatis periculo, respuere. Quae lex est podagra chiragraque dignissima [(transcriber); sic: dignisma] . Lutherus, ut non illepidus ita strenuus compotator, vitrum decumanum ac celebre habuit, quod triplici corona distinctum Catechismum suum convivali ioco, in orationem dominicam, symbolum fidei et decem praecepta distinctum, nuncupabat. Hoc fidelibus omnibus hospitibus hauriendum esse dicebar, ipse exemplo
antegressus, [Note: (1) Fides Lutheri.] Quod si quib. ad primum alterumque annulum haerere contingeret, hos symbolum aut praecepta capere posse negabat. Magni me hospitalisque quondam viri mensam peregrinum accedere memini, quando pro salute argenteus crater allatus est, quem cum mensa non posset capere, iuxta me in solo constitutus humeros propemodum sedentis aequabat. Capacitatem tamen tenuiori scypho inserro arctabat. Vix utroque annisus brachio sine ministri ope ad os levabam. Humanitas haec erat offerentis praecipua, quod pro libertate haurirem. [Note: (2) Hospitalitas Germani.] Numerus bibendi ternarius olim celebris pro numero Gratiarum quem Augusto Caseari usitatum scribit Sueton. ubi largius se invitarent, ter tria, pro numero Musarum, placebant. Erat enim impar numerus bene ominatus. Unde Ausonius.
Ter bibe, vel toties ternos sic mystica lex est. [Note: (3) Religio potantium]
Solebant et Veteres Graecorum tres in mensa crateres statuere, Mercurio primum, alterum Gratiis, tertium Iovi servatori sacrum. [Note: (4) Pietas potantium] Rati exempli mos Scytharum fuit, quibus inter pocula craniis humanis uti placuit. [Note: (5) Mors in epulis quoque.] Ruthenorum Princeps Svatoslaus ut Sigism. Baro de rebus Mosc. memorat, Curetis Piezenigorum Principis ab se interfecti cranium, auto circumdatum, pro cratere habuit, cum inscriptione: quaerendo aliena, amisit propria. [Note: (6) Memoria vindicta.] Elisabetha [(transcriber); sic: Elisasabetha] Angliae Regina saeculo proximo Essexiae Comitis a se interfecti cranium exhibuit Bironio legato Henrici IV. Gall.Regis, cum admonitione, caveret exemplum. [Note: (7) Exemplum poena.] Non cavit: nam haud multo post proditionis suspectus pari sorte occubuit. Uterque aulicorum facile princeps. Iuvat et inter pocula regalesque dapes mortis venturae memoriam non deponere. Et Athenienses in populo teis cicutam offerebant. [Note: (8) Calix fatalis.] Talis calix patientis Christi.
PYRAMIS a graeco
[Gap desc: Greek word]
, hoc est, igni sic dicta, quod in modum ignis sensim in acumen ascendendo desinat, argumentum rerum creatarum unum Deum
tanquam finem principiumque rerum spectantium. [Note: (1) Deus finis omnium.] Est et duratione Iua quoddam immortalitatis symbolum. Quare Aegyptiorum Reges his, immensa lapidum mole surgentibus, quales etiamnum tres praecipuae magnitudinis iuxta Cayrum metropolim visuntur, post mortem se condi voluere. [Note: (2) Ad Deum post mortem tendimus.] Bellonius ipse oculatus testis l. 2. observ. c. 42. unam illic tantae molis esse asserit, ut si quis sagittarius per extrinsecos eius gradus in apicem (aliquot hominum capacem) enixus, sagittam omni contentione vibret, haec extra pedum eius non concidat. Singula illius latera, quae sunt quatuor, in basi 324. passus continent. Ducentos et 50. in altum gradus quorum singuli quinque pedum essent, numerabat. In huius medio, quod per angustum parebat aditum, quadratum aliquod cubile, pro recipiendo defuncti cadavere repertum, vacabat, in quo, licet cedria et ni???o condita essent mortuorum corpora, sensim tamen evanuerunt, in cineres dissoluta. [Note: (3) Intereunt sub sole omnia.] nt iam nil nisi moles inanis sit.
QUADRATUM stabilem, quocumque vertas ex figura, locum occupat. [Note: (4) Sapientia constans.] Unde qui fortunam olim volubili in globo, Sapientiam in quadrato locabant; quod illam mobilem, hanc inconcussam sentirent. Quin Mercurium Sapientiae magistrum quadrati lapidis figura expressum Hermerem vocabant. Apud Arcadas ipse Iupiter Deorum supremus hac forma expressus, ob constantem sententiam placuit. [Note: (5) Sententia in variabilis.] Virum rectum probumque Arist.l.1. Eth.
[Gap desc: Greek word]
quadratum appellavit. [Note: (6) Iustus et tenax propositi.] Placuisse hanc formam Alexandro VII. Pont. Max. legato quondam ad pacem Monasterii generalem scio, qui cubo quadrato inscripserat: qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter, quo fucum a se omnem abesse est protestatus. [Note: (7) Sinceritas.] Et ipsa olim Roma hac specie primum excitata fertur. Unde Ennius: Romae regnare quadratae, quae circa Palatinum montem excitata, tribus constitit portis Carmentali, Mugonia, et Pandana; hac, ut ex ipso pater nomine, semper aperta. Alexand. l. 4. c 16. Sed et aras Deorum quadratas fuisse idem c 17.
observavit, quod existimarent Deos syncero constantique cultu delectari.
RETE piscibus capiendis aptarum, ante omnia captivitatem signat, [Note: (1) Captivitas.] vel insidias si explicatum nudumque sit. [Note: (2) Insidia.] Fuit autem inter luctatores in arena retiarius olim admissus, qui iniecto reti captabat adversarium, quo facile inclusum ad arbitrium subigebat. [Note: (3) Captivus.] Unde ludus a Pittaco institutus dicitur, quo retiarius provocabat Mirmillonem gallicae et levis armaturae hominem, qui tamen in galea figuram piscis ferret Unde versus Scazonticus. Piscem peto, non te peto, quid me fugis Galle! Sed et Phrynoni Atheniensium Duci singulari certamine dimicaturo, pro controversia finium, quae illis cum Mytilenis erat, sic illusum est, quando contra illum progressus est Pittacus, e Graeciae sapientibus, rete sub clypeo abdens, quo hominem iam olympionicem et pancratiasten impeditum tenuit; novus David Goliathum. Vide Pier. l. 45. c 28. Timotheum quoque felicissimum Atheniensium Ducem cum rete pingere solebant in quod, ab illo explicatum, fortuna urbes cum incolis ageret. [Note: (4) Fortuna uti.] Plut
ROTA axe radiis, ac circulo conflata, quandam universi in se speciem continet, si in fixo palo tanquam centro volvatur, axisque et radiis pro elementis, caelum pro circulo sit. [Note: (5) Orbis universus.] Rotam octo radiis fultam, ut Pier, 39. c. 2 2. et c. observat Diis tributam, tanquam ad 8. Sphaeram omnia moventibus. [Note: (6) Deus.] Homini ad sex motus, ante et retro ad laevam dextramque, supra infraque nato, sex quoque radiorum rotam assignant. [Note: (7) Homo.] suppliciis vero destinato, ut Ixioni quatuor radiorum manibus pedibusque stringendis destinatur. [Note: (8) Damnatus.] Apud Graecos, teste Alex.l.3.c.5.mihi p. 124. novissima fuere suppliciorum exempla ignis et rota Leges etiam Draconis apud Lacedaem. adeo severae erant: ut Demades sanguine illas non atramento scriptas diceret. Quare et in vidia populari per tumultum, iniectis vestibus suffocatus est. [Note: (9) Severitatis damnatus] Apud Druidas olim et Cerceres Galliarum populos, interhiscere sacrificio, gravissima poena notabatur. [Note: (10) Sacrorum reverentia.] Apud Aethiopes ophiusam sacrilegi berbam potare
cogebantur, qua terroribus insanis agitati sibi violentas manus inferebant. [Note: (1) Sacrilegii horror.] Nec minus insolens supplicii genus quod Persarum Rex quidam convitio populi iactatus, circumventos naribus omnes praeputatis multarit. [Note: (2) Convitii poena.] Repertus vero Aethiopum Rex est, qui aliud nullum supplicii genus pro scelere admitterer: ut et exemplo hoc plures terrerer, et vitam quam dare non posser, auferret nemini. Apud Indos maximi etiam criminis poena erat, a Rege tonderi. [Note: (3) Ignominiae nota.] Apud Athenienses aliquando lege sancitum fuit, ut fatentes crimen impunitate donarentur. [Note: (4) Confessio utilis.] Haec Alex. Nos rotam fulminatam Catharinae Martyri tribuimus. integram volubili fortunae praesertim ad deteriora vergenti. [Note: (5) Fortunae] Quod et Sesostrem Aegypti Regem devictos abs se Reges quatuor proterve currui iungentem, (dum quidam eorum perpetuo in rotam obtutu caput reflecteret, quaesitusque causam, responderet: in illa se volubilem Regum fortunam contemplari) suae sortis fragilitatisque admonuit, et vectores Reges iugo solvit. [Note: (6) Arrogatione inflexa.] ut Niceph. Call in hist Eccl. l.18. c.2 9. Nec dispar illud quod Cedren. part. 4. hist. de Sultano Agareno a Ludovico XI. Gall Rege capto refert, biennio integro nunquam ridere visum, donec ex rotae contemplatione humanae sortis volubilitas risum ipsi excuteret.
SAGITTAE olim ante pulverem pyrium repertum plerisque gentibus in bello communes, quare belli signum ubique arcu exceptae intentaeque habentur. [Note: (7) Bellum instans,] Si pectus cuiusque infixae tangant, aut amorem vehementem, aut dolorem signant. Sagittae tuae, ait ad Deum David ps. 37 infixae sunt mihi. [Note: (8) Dolor praesens.] Nonnumquam poenae ac pestilentiae vim mortalibus a Deo immissae denotant, cum caelitus intenduntur. [Note: (9) Ira Dei.] Sed et velocitatem sagitta in fulmine, [Note: (10) Subita vindicta Dei.] et contraria, si sagitta sagittae opponatur, et expugnationem per pecuniam factam, si in numo praeferatur, designat. [Note: (11) Corruptelae.] Unde cum in numis Ataxerxis Persarum Regis Sagittarius expressus esset, iisque corrupti Athenienses per Timocratem Lacedaemoniis bellum inferrent. Agesilaus cedere coactus ex Asia: Non mirum est, inquit, quod triginta milibus Sagittariorum
pulsus sim. Fracta sagitta, vel ferociae bellicae fractae, vel etiam imbecillitatis signum, [Note: (1) Ferocia domita.] ut plures sagittae integrae collectim sumptae, fortitudinis et concordiae sunt argumentum. [Note: (2) Concordia.] Ita Scilurus Rex moriens, cum filios adesse iussisset, porrecto iaculorum fasciculo iussit frangere, quod cum frustra conati essent, ipse deinde seorsim singula facile infregit, dicens: ita iunctos vos animis viribusque nemo superabit, divisos facile subiget. [Note: (3) Discordia frangit] Estote igitur concordes, ut invicti sitis. Plut in Apopht. Persae olim ituri ad bellum suam quisque in cistam regiam sagittam conferebat, ut Alex l.1. c.20. repetiturus ubi rediisset, qua concordibus se pro Rege armis pugnaturi profitebantur, constabatque occubentium numerus. Aethiopes sese telis coronatos cum saltu in hostem intulisse [Note: (4) Bellator animosus.] Cutianus refert
SALTATIO, agilis et inermis [Note: (5) Levitas.] levitatem gravis et armata, qualis a Pyrrho Achilis filio Pyrriche dicta est, fortitudinem denotat, aut victoriam, post quam institui solebat, [Note: (6) Plausus] fuit tamen et tragicorum gravis, quae maerorem, ut in mortualibus hodie saltibus, prae seferret, quam
[Gap desc: Greek word]
dicebant, [Note: (7) Maeror.] ut
[Gap desc: Greek word]
Comicorum, et
[Gap desc: Greek word]
satyricorum leviculas. [Note: (8) Exsultatio.] quamquam et hanc aliqui sacris adhibeant Pyrriche apud Thraces talis cum gladiis instituta erat, ut se mutuo, fictis tamen vulneribus, ferirent et occumberent: ut Athen. l I. Lacones ad Tyrtaei ducis poemata saltantes bellum ingressi, cum Messenios sic vicissent, morem illum bellandi tenuere [Note: (9) Pugnare cum saltu.] ut Athen.l.14.c 12.Lacedaemonii trichoria ex Lycurgi instituto habuere. Chorus senum prior canebat saltans: nos fuimus olim iuvenes strenui: alter puerorum subiungebat: nos erimus olim praestantiores: denique iuvenes: At nos sumus, licet experiri [Note: (10) Exemplo virtutem excitari.] Plut. in Lycur. Ceterum in pyrrichia pueri panoplia graves corpus saltu ad agilitatem exercere iussi. [Note: (11) Exercitatio roborat.] quod et romani inter bella punica imitati, postea exploserunt. Sybaritae cum ipsos equos ad saltum instituissent iin bello iis ad tibiam hostium saltantibus sunt profligati. [Note: (12) Militia enervata.] ut Eras. in Adag. Indos suos quondam elephantos ad saltum erudiisse [Note: (13) Institutionis vis.] Arrianus testatur, et
Strabo l.13. Simias in festo Dianae saltare doctas introductasque memorat.
SCALA profectus ad altiora, [Note: (1) Profe: ctus.] tum fortunae nunc elevantis, nunc deprimentis est symbolum, aut certe inconstantiae, [Note: (2) Fortuna:] ut Philo ait, seu, ut Basil. in Ps.1.de scala Iacob perfectionis, sive caritatis, qua Deus cum homine coniungitur. Latera huius scalae sunt fides et opera, gradus praecepta. [Note: (3) Observatio legis.] Rupertus per illam incarnationem Christi, quae hominem cum Deo iungit, intelligi asserit quam misericordia et veritas tanquam scalae latera sociarunt. Gradus huius scalae variae Christi virtutes sunt. D Bernardus hanc scalam facit esse disciplinam vitae, quae in religione maxime eminent, etc. Scala ad palmam, iuxta Cant. 7.8. ostendit nobis fructum ex morte Christi; ad crucem seu martyrium, ad patibulum, ignominiosam mortem [Note: (4) In Cruce Victoria.]
SCEPTRUM regibus usurpatum potestatis declarandae loco [Note: (5) Regnum Regia Potestas.] ipsumque etiam regnum denotat: dicente propheta, non auferetur sceptrum de Iuda, donec Christus veniet. Memoriae, inquit, Alex. l. 1. c. 28. in fine, proditum est, externorum regum sceptra in summo ciconiam, in imo hippopotamum habere affectum, quo argumento, regem iustitia obsequi oportere, atque feritatem et indomitas libidines, ne ira desaeviat, emollire significabant; quod ciconia summae pietatis, hippopotamus violentissimum animal foret [Note: (6) Rex iustus, et temperans sit.] Lydiae vero reges sceptri loco securim habuisse feruntur: sicut Labadreus Iupiter, in Caria, pro sceptro et fulmine, securim ferebar. [Note: (7) Rex sontes plectit.] Romanis vero regibus lituus cuspide incurva, qui etiam virga auguralis erat (religionis causa) sceptri loco est habitus. [Note: (8) Rex pius et religiosus.] Tarquinio Prisco sceptrum fuit eburneum, in summo aquile figuram habens. [Note: (9) Rex super omnes eminet.] Indis nisi ex ebeno sceptra sumere non licebat. Quorum reges cum iura dabant, aut exteros legatos admittebant tunc capillum pectere atque ornare solebant eximie [Note: (10) Rex cultus.] Babylonii tanto studio sceptra prosecuti sunt, ut extra domum sine sceptro prodire, aut conspici nefas ducerent, in quibus diversas affectas species figurasque habebant, mali, rosae vel lilii, aut aquilae. [Note: (11) Rex suae auctoritatis memor sit.]
SECURIS olim quoque Regibus usurpata, qua ostenderent penes seius vitae necisque esse. Quare et Tenediorum
Rex cum adulteros securi seriendos esse decrevisset, filium proprium in crimine deprehensum securi quoque subiecit, eiusque memoriam in nummis exstare voluit, quae altera parte securim, altera duo capita maris et feminae praeferrent, [Note: (1) Rex sine personarum respectu sit.] Unde Tenedia securis [Note: (2) Severitas.] in proverbio, de animadversionis severitate mansit. Pier. l.42.c. 72. Apud romanos quoque supremo magistratui lictores cum fascibus 12. et totidem securibus tribuere placuit. sive id romulus, sive Rex Tullus Hostilius primum ad terrorem maiestatemque coeperit. [Note: (3) Magistratus honoratus sit.] Certe post abdicatos reges Brutus secures voluit amotas, [Note: (4) Clementia.] quae deinde Dictatori ac Decemviris cum summo, sed temporali tamen imperio, [Note: (5) Imperium breve.] concessae sunt, quod plebs ius in vitam civium non penes solos Coss. verum, seipsam quoque in foro publico esse vellet causae que dicendae habere arbitrium Alex.l.1.c.27. Ascia tamen violentiam etiam signat. Unde in monumentis veterum securis cum ascia, [Note: (6) Imperium violentum] cum elogio sub asciam dedi vetuit, significat defunctum omnem vim a sepulchro femoram velle, neque eradi a quoquam memoriam. Hinc et illud psal. 72 vim denotat. In securi et ascia delecerunt eam. Talis et securis illa, qua ante paucos annos Cromvellus, cum Senatu Anglicano rebelli, Carolo Regi ad iudicium postulato condemnatoque, cervices secuit.
SEDES universe quietem a labore designat. [Note: (7) Quies.] Cum ergo Deos, cetera moventes, quietos immutabilesque atque aeternos prisci significate volebant, hos in sella collocabant. Sic Vesta in numo Caligulae sedens, dextra manu pateram, sinistra centrum tenebat terrae innixum. Hinc et Macrinus Imper. Antoninum inter Deos relaturus, sedentem ipsi statuam decrevit [Note: (8) Deus imperturbatus quiescit.] Et Pier l. 43 in princ. ubi haec memorat, addit: Veteres Deum sub loto arbore, iuvenili in aetate, in sede quiescentem statuisse, quae perennitatem quieris ipsius nunquam deficientem exprimerent [Note: (9) Deus indeficiens.] Sic, ut Romae aeternitatem signarent, illam in sede postam in numis cum ancili expressere, cu! subscriptione Vone aternitas. Sed et in Antonini numis Dea sedens, dextera ramum complexa, laeva fulcit caput, [Note: (10) Securitas.] inscriptum securitati perpetuae. Thronus vero Maiestatem regiam denotat. [Note: (11) Maiestas.] Et thronus quidem regius
Salomonis Deiparam Christumque in ea susceptum. [Note: (1) Deiparae et Christus.] Leones hinc atque inde seni, [Note: (2) Apostoli.] totidem Apostolos communi Patrum sensu designant Persarum Regis thronum aurea ambiebat platanus [Note: (3) Rex suos tuetur.] smaragdines racemis distincta, ut Athen lib.7.qui et Cypriorum Reges thronum habuisse spectabilem memorat, quem columbae quatuor unguentis delibutae ad odoratus lenocinium [Note: (4) Regibus obsequium] circumvolarint. Leucophrynes, ut Paus. in Lacon. thronum, hine binae Horae, illinc Gratiae sustinebant, optime iungendo tempus cum gratia. [Note: (5) Rex benevolus.] Sella curulis sublimior consularem, humilior propinquam illi dignitatem arguit. Cathedra, doctorum ac doctrinae notum est argumentum
SEPULCRUM et sepultura magna apud plerosque in observatione fuit. Sic ut violatores sepulchrorum gravi supplicio affecti sint Unde et superstitiose corpora, et magnifice olim in Mausoleis etiam et Pyramidibus ab Aegyptiis condita. [Note: (6) Honor mortuorum.] Romani olim domi in Larario Sacello Laribus sacro condidere, dum magnificentiae causa etiam foras produxere. heraclitus in igne, quem principium rerum faciebar, deponi volebat, ut ad suum redirent principium et Romae illud diu observatum, pyra excitara, [Note: (7) Caelum a morte petere.] de qua etiam in funeribus primorum emittebant aquilam, tamquam animam in caelum deducturam, ple rique tamen in terra, unde corpus ortum, deponendum illud censuere. [Note: (8) Corpus terra debitum.] Quare et Cyrus in Xenoph terram auro argento, aut lapide praeoptat. Quid enim inquit beatius, quam terrae commisceri, quae tot pulchra nutrit et parturit. Plerisque nefas visum non sepeliri. Unde ut Alex. l. 6. c. 14. ait. Cimon Miltiadis filius ut pater, qui obierat, in carcere humaretur, captivum sepraestitit, et servituti mancipavit. [Note: (9) Honor parentis.] Apud Aegyptios siquem pravis moribus vixisse contingeret, eiectum cadaver in vastus solitudinibus exponunt. Persae damnatorum corpora seris et canibus abiciunt [Note: (10) Scelerati a morte spreti.] In quo illud traditur mirum quod cum Clearchi cadaver, ob crimen insimulati canibus expositum foret, magna Vi, venti exoriens illud pulvere texit. tanquam Diis significantibus immeritum poenas dedisse [Note: (11) Mortuorum cura Deo.] Apud Graec. capitis poena dignus; qui in sepultum cadaver reliquisset: adeo, ut equos et canes parentis affectu, Cimonem et Xantippum
luxisse, et tumulo indidisse legamus. [Note: (1) Lacrima ridicula.] Anser quoque Lacydi philosopho ita adhaesisse fertur, ut nec domi, neque foris ab eo discederet: quem elatum funere effusis lacrimis sepelivit. Alexander quoque Bucephalo duxit exequias; sicut Agrigentini equis sepulchra et pyramides erexere. [Note: (2) Gratitudo.] inter quos Augustus Octavius et postea Hadrianus Casesar equo tumulum fecisse traduntur maximi sumptus, et carmen inscripsisse. Commodus quoque Prasino equo mortuo sepulcrum in Vati ano fecit. [Note: (3) Memoria beneficiorum.] Et Romani corvo (Salvatori populi et Senatus) dedere exequias praecedente tibicine duorum Aethiopum hum ris elato. Aegyptii vero cum feles, aut aliquod animal moritur, cuius superstitioni addicti sunt, sindone contectum et sale atque armatibus delibutum sepeliunt Quare ci ca Myridis paludem Cornicis atque Ibidis sepulcra sumptuoso lapide visebantur. [Note: (4) Superstitio stulta.]
Sed et epulas sepulcrales, pacandis, ut volebant, Manibus, instituere soliti fuere. haec si senibus simul epulaturis in silentio daretur iuxta Nonium silicernium, dicta quoque est feralis a ferendo, parentalis quod patentibus, pollinctus vel pollinctura, quod cum unctione cadaverum fieret. Quidam hanc cenam quotannis innovari volebant. Hinc Romae talis in sepulcro reperta inscriptio. P.Cornelia Ania, ne in desolata orbitate superviveret misera: vivam se ultro in hanc arcam cum viro def incomparabili amore dilecto damnat Dedo. cum quo vixi annis XX sine ulla do Liberis Libertatibusque [(transcriber); sic: Libertabusque] nostris, ut quotannis super arcam nostram Plotoni et Oxori Proserpinae, omnibusque Man. sacrificent, rosisque exornent, de reliquiis ibi epulentur. [Note: (5) Veneratio mortuorum.] Turcae quoque super mortuorum monumenta cibos constituunt, et Novendialem cenam pro anima defuncti sternunt pauperibus, avibus caeli, et formicis. Dicunt enim gratum esse Deo offerre eleemosynam tam hominibus, quam brutis [Note: (6) Libera litas grata] ut Georgevicius de moribus Turc.
Apud quosdam et sepulcra et sepultura neglecta. Massagettae et Derbices ait D. Hieron. contra Iov. c 36. miserrimos putant, qui aegrotatione moriuntur, et parentes, cognatos, propinquos, cum ad senectam venerint, iugulatos
devorant, rectius esse dicentes, ut a se potius, quam vermibus comedantur. [Note: (1) Pietas crudelis.] Tibareni quos dilexerint senes suspendunt in patibulis. Hircani volucribus et canibus semivivos proiciunt. Caspii bestiis mortuos. Scythae eos, qui a defunctis amati sunt, vivos infodiunt, cum ossibus mortuorum. [Note: (2) Amore perdere.] Bactriani canibus ad hoc ipsum nutritis obiciunt senes: quod cum Alevandri praefectus Nicanor emendare voluisset, paene amisit provinciam. [Note: (3) Senii contemptus.] Diogenes quoque sepulturae curam aspernatus est, cum enim solitarius in dolio viveret, quaerenti, quisnam mortuum sepulturus esset? qui inquit, hanc domum habere voluerit. Interrogante Xeniade, quo situ sepeliri cuperet? respondit, pronus brevi, enim cuncta evertentur, tunc supinus, iacebo. Malle se tamen in humatum iacere, dixit. Ita enim, si canes devorarent Hircanam sepulturam fore, si vultures Iberam. Si animalia parcerent, caelo sole ac tempore, pulcherrima sepultura, se tegendum. Stob. Serm. 10. Socrati cicuram bibituro, cum Apollodorus pro sepultura honestius offerrer pallium. Quid? inquit, hoc meum pallium, quod viventi convenit, mortuo non conveniet? Eras.l.3. Apoph. Demonax amicis de sepultura ipsius solicitis, Removete hanc curam, inquit, foetor me sepeliet. At, inquiunt, indignum si vir talis laceretur a canibus quid, ait, incommodi, si mortuus alicui sim usui? [Note: (5) Mortui utilitas.] Eras.l.8.Apoph. Cum Alexander proceribus de regno disceptantibus insepultus maneret, Olympias mater dixisse fertur. O fili, qui vivus caelum ambiebas, mortuu, terra etiam cares: Plut Zisca Hussitarum in Bohemia Dux de sepultura interrogatus, cadaver, inquit, feris relinquatur, pellis detracta tympano contra hostes serviat, ut hos et mortuos terream. [Note: (6) Atrocitas.] Aen. Sylvius l.1 de gestis Alph. In sepulcro Virg. Maronis prope Neapolim in monte Pausilippo laurus e petra subnata fuit. [Note: (7) Mors celebris.] In quam Scipio Martella
Ut viret haec laurus, tumulum, et super ossa Maronis:
Sic virer illius gloria fama, decus.
De tumulo Torquati Episcopi in urbe Accidana Hispaniae scribit Marul l.6. de rs vel. cael. quod die ius natali,
qui est idibus Maii olea florem mittat, fructum faciat, maturetque, atque expressum inde oleum cuivis aegritudini sanandae prosit. [Note: (1) A morte prodesse.] Uti sepulchrum S. Walburgis in Bavaria hodiedum liquore stillat medico, qui tamen apud blasphemos etiam collectus evanescit. [Note: (2) Pietas, morte non extincta.]
SERRA cum dentata sit, [Note: (3) Maledicus.] mordacitatis ac maledicentiae symbolum est. Serram veto trahere alternis, est, vel reciprocato labore subvenire mutuo, vel se invicem convitiando incessere. [Note: (4) Convitium mutuum.] Est et ancipitis pugnae, quae reciprocato incursu peragitur, argumentum. [Note: (5) Pugna anceps.] Acies tamen militatis per serrae formam constituta, et plures recipit, et fortior in invadendo ac sustinendo est, quam vis facilius turbetur. [Note: (6) Acies militaris.] Unde fortasse Germanico apud Tacitum in nummis placuit, quo et ipsi serrati nomen haesit. Et hinc squatina piscis serra quoque dictus est, quod asperrimis durissimisque eius squamis etiam ebur et ligna poliantur. Aiuntque fabrilia instrumentum in huius piscis capite formata reperiri. [Note: (7) Faber.]
SPECULUM, cum referat obiecta vultusque, seu formosos, seu deformes, si planum sit, similiter; [Note: (8) Simplex.] si concavum aut convexum dissimiliter; si angulare saepius multiplicatos; [Note: (9) Dolosus.] tam pro simplici et candido, quam doloso usurpati potest, prout forma illius exhibetur. Ex hac ergo distinguuntur ita, ut concava specula exceptum solis cum luce calorem, atque in se collectum summa vi evibrent, valeantque ad flammam in apta materia excitandam, qua Archimedes arte obsidentes syracusanam urbem naves succendit. [Note: (11) Zelus. Virtus scientia iuncta.] Plana lucem tantum reflectunt, sine calore; [Note: (12) Exemplum. Scientia.] convexa nec lucem, nec calorem, difformesque vultus reddunt [Note: (13) Mendax] Tales multorum erga Deum animi quidam cum scientia virtute invalescunt, qua et se et proximum accendunt; alii ut Doctores solam aliis scientiam communicant, alii neutrum praestant. Socrates ad speculum suos ducere discipulos solitus: et formosos quidem monebat, ne quid illa pulchritudine oris indignum in moribus admitterent; deformes, ut virtutis decore formae defectum supplerent. Et hoc potissimum
fine Seneca l. 1. nat. quaest. c. ult. iuventa esse specula ait: formosus, ut vitaret infamiam: deformis, ut redimendum sciret esse virtutibus quidquid corpori deesset. Simiae specula detestari solent, deformitatem suam aversatae [Note: (1) Veritas odium parit.] Qualis esset pecatoris, si animi sui deformitatem contemplari posset. Sunt tamen specula, quae corrupte multipliciter ac praepostere, ut plura unius capita, oblongos nasos, os diductum, inversos homines repraesentant. [Note: (1) Convitiator.] Nonnulla etiam quae deformes formosa ornant facie [Note: (2) Adulator.] Tigris, in obiecto specula ad suam haeret imaginem, tanquam ad repertum ad se catulum. [Note: (3) Deceptus specie veri.] Narcissusse in undis speculatus insano sui amore correptus est. [Note: (4) Amor sui fallit.] Pausanias in Arcad. l. 8. speculum in templi pariete inclusum fuisse asserit, in quo nemo seipsum, sed Deo rum tantum circumpositas videret imagines. [Note: (5) Deus in creaturis elucet.] idem in Achaicis l. 7. ait celebre in Achaia delubrum fuisse Ceteris, in quo ex speculo [Note: (6) Conscientia.] futuri eventus discebantur: hoc enim ad superficiem fontis illic surgetis demisso, et reverita thure ac prece Dea, ex speculo, victu rus an moriturus aeger esse patebat. [Note: (7) Finis considerandus.] Mathematici quaslibet figuras per terram infra speculum paulo elatius, sparsas, extraque non observatas, facile collectim in speculo proponunt. [Note: (8) Conscientiae mille testes.] Ita sceletum, vel mortuale cranium stupentibus artisque ignaris obiciunt, [Note: (9) Occulta pandere.] figurasque has mutare pro arbitrio possunt. Notandum autem est, olim specula ex diversis etiam metallis certo temperamento confici solita, et eiusmodi ab Archimede usurpata videntur.
STATUA ex ligno aut eboreter Tomicen formatur, ex argilla per Plasticen, ex gypso per Paradigmaticen, ex lapide per Colapticen, ex metallis per Glyphicen. Daedalus in his artibus ita olim excelluit, ut Plato dixerit, eius statuas, nisi ligentur, discedere [Note: (10) Vincula honorata.] Diod. l.5. Ligneam Venerem fabricasse dicitur, quae argento vivo infuso moveretur. [Note: (11) Virtus vitam tribuit.] Pausan in Boeot. Phidias inter statuarios celeberrimus, cum Minervae simulacrum incomparabile fecisset, nec ei licuisset, ut moris erat nomen suum inscribere, inclusit in
clypeo suam ipsius effigiem tanta solertia, ut sine operis dissolutione tolli non posset. [Note: (1) Homo imaginem Dei continet.] Plin. l. 34. Apud Graecos magnus fuit, ob apis et cicadae sepulturam. [Note: (2) Deus in minimus magnus.] fuit enim et in minimis maximus. Gregoras. l. 8. Lysippus post hos celebratus, a quo solo Alexander fingi voluit, ut ab Apelle pingi. Hic effecit statuam, cui Canonis nomen imposuit, quod ei tanquam absolutae normae, omnia dedisset lineamenta, quae naturae legibus corpori tribuere poterat. [Note: (3) Christus et Deipara exemplar vitae.] Hanc itaque sibi postea reliqui ut regulam operis proposuere. Fulg, l.8. c 11. Polyclerus vix arte dispar a vulgi tamen iudicio alienus, duas aliquando statuas eiusdem argumenti fecit; alteram ex vulgi, alteram ex sua sententia. [Note: (4) Vilii deformitas. spectata displicet.] Utrisque tamen propositis, cum et hanc vulgus praeserret; atqui, inquit, hanc quam negligitis ex vestro formavi iudicio, quam praefertis ex meo. Aelian. l.14. hist. c. 8. Callimachus statuarius et pictor egregius, sed qui sibi displicens, nunquam manum ab opere removeret, adeoque gratiam perderet diligentia, [Note: (5) Censor rigidus sui.] Plin l.34. c.8. ubi Sillanionem eodem morbo laborantem crebro signa sua fregisse memorat. [Note: (6) Labor perversus.] Theodorum vero, Labyrinthi in Samo repertorem, magna subtilitate elaborasse refert opera, et statuae propriae ex aere abs se fuso in laeva quadrigam dedisse, tantae exilitatis, ut et currum et aurigam musca unica ala obtegeret. Quo titulo et Myrmecidis quadrigae, et Callicratis formicae celebrantur. [Note: (7) Cura minorum.] ut Plin. l. 56. c. 5. Praxiteles et nuda apud Guidios Venere, et Parios Cupidine, quantum ab arte gloriae. tantum ignominiae a turpitudine habuit. [Note: (8) Laborare in scelere.] Plin. l.36.c.5. Plus honoris ab Harmodii et Aristogitonis statuis habuit, quos illis Athenienses ob Tyrannos oppressos decreverant. [Note: (9) Honor tributus.] Quibus ab Iphicrate addita Leaena, sed absque lingua fuit ad memoriam scorti, quod nullis tormentis adigi poterat, ut tyrannicidas proderer. [Note: (10) Silentium honoratum.] Id. l: 34. c.8. Non illepidum L Actii Poetae Tragici factum est, qui in aede Camenarum, licet esset statura brevis, grandem sibi statuam fieri voluit. [Note: (11) Avidus alienae laudis.] ut c. 5. ib. Proaeresium rhetorem et professorem Athen. a Constante Imper. Romam venientem,
egregias ob dotes Romani statua honorarunt, adiecta inscriptione: Regina rerum Roma Regi eloquentiae. [Note: (1) Orationis honor.] Eunapius in eius vita. non sint futurorum praesagio Romani Iulio Caesari victori triumphanti iuxta Brutum. Regum expulsorem, statuam collocaverant, cum subscriptione,
Brutus, quia Reges eiecit, Consul primus factus est.
Hic quia Consules eiecit, Rex postremus factus est.
Fuit etiam qui Bruti statuae subscriberer. Utinam viveres! [Note: (2) Memoria heroum. XXXVI.] At vixit alter e sanguine Brutorum Brutus. qui Cassio aliisque sociis Caesarem in curia multis vulneribus interemit. ut Sueton. His vero Athenienses iuxta statuas Harmodiis et Aristogitonis, tanquam gloriosis tyrannicidis statuas collocarunt. ut Xiphilinus in Augusto. Diogenes irrisor statuarum, hominem dicebat esse optimam Dei statuam. [Note: (3) Homo Dei imago] Adire tamen eas solitus stipemque poscere; ut inquit, rogatus causam, disceret repulsam a nil donantibus sustinere. [Note: (4) Usu pati discimus.] Laert. l. 6. Cato senior statuam quoque aspernatus; dicebat, malle se homines de Catone sciscitari, cur illi inter tot alios statua posita non sit, quam cur sit collocata? Plut. in Apopht. Et certe Romae tantum statuarum denique erat, ut quod Alex l. 4. c. 12. notavit alter populus lapideus videretur. [Note: (5) Honor frequentia vilescit.] Sed et Rhodi 73. milia signorum, nec pauciora Athenis, Delphis, et Olympiae reperta sunt: ut demum statuas aliis dicatas, erasis priorum nominibus, ad alios adulatorie transferrent. [Note: (6) Honor alienus.] Athenienses primo Phocionem magnae apud se integritatis, virum, cum ab aemulis decepti crudeliter necassent, mortuo, ob insignia in temp. merita, compertamque innocentiam, statuam erexere. [Note: (7) Iudicium de aliis a morte syncerius.] ut Plue. in Phoc. Vide plura supra, De idolo et imagine.
TABERNACULUM usitatiori significato tentorium est, quo veteres, cum Hebraei, tum gentes, pro domibus frequenter usi, quas ex opportunitate trans ferrent. Israelitae in deserto per 40. annos sub illis habitarunt. [Note: (8) Anima in corpore.] Hodieque principes viri quandoque migraturi, in castris vero communiter adhibent. Imo Deus ipse pro cultu divino tabernaculum in deserto fieri voluit,
[Note: (1) Ecclesia inter gentes.] quod dissolubile facili opera transferri poterat. Et hoc quidem tabulis ligni Serim inauratis, [Note: (2) Caritate sola meremur.] velo superne contectis, illa ex velis e pilis caprarum, aut camelorum, vel pellibus contecta erant. [Note: (3) Mortificatio cum amore Dei.] Voluit autem Deus Hebraeos perpetua festivitate tabernaculorum recolere priscam illam Patrum habitationem; post congregatos terrae fructus in septembri per dies septem, a sabbatho ad sabbathum, sumentes fructus arboris pulcherrimae [Note: (4) Caritas Dei.] (citri ut Chald. quae malus persica a Iosepho dicitur) spatulasque, seu ramos, palmarum, [Note: (5) Victoria mundi.] et ramos ligni densarum frondium [Note: (6) Studium virtutum.] (myrti, ut Chald. et Ioseph) et salices detorrente. [Note: (7) Resignatio in manus Dei] ut est Lev. 2 3. v. 40. His saltabant coram Domino, et tabernacula incolebant. In eodem mense septimo festum tubarum, [Note: (8) Praedicatio Evangelii,] ac deinde alterum expiationis [Note: (9) Paenitentia.] praecedebat. sicut plenam hominis cum Deo coniunctionem praecedit praedication Apostolorum, quorum in omnem terram exivit sonus et paenitentia, quam omnibus peccatoribus annuntiarunt. ib. Lev. 23.
TABULAE Duae Decalogum complexae, utramque Vet. et Novi Testamenti legen, ut inviolatam signant integrae [Note: (10) Lex integra] sic fractae [Note: (11) Lex violata.] neglectam. Ad aras suspendi olim tabulae cum votis inscriptis solebant, exaratae in cera, quas et Deorum genibus affixas legimus. [Note: (12) Vota supplicum.] Naufragi tabulas etiam pendulas ex collo ferebant, in quibus depicto naufragio, tacitis votis subsidium potentiorum implorabant. [Note: (13) Paenitens.] Tabulae ad columnas publicas affixae quondam proscriptionem reorum, aut capitales etiam poenas continebant. [Note: (14) Damnat. o.] Tabulis XII. aereis suas leges Romani, Athenienses ligneis incisas Solonis leges complectebantur. Tabula peregrinis conscripta notis, [Note: (15) Consilia occulta.] occulta consilia, indicat: nullis vero signata, sed nuda planaque penicillo addito, animi vel rudis ignorantiam [Note: (16) Ignorans. Indifferens.] vel indifferentis ad omnia resignationem. Tabula signata- et
[Gap desc: Greek word]
absolutionis erat. [Note: (17) Absolutio]
[Gap desc: Greek word]
et
[Gap desc: Greek word]
condemnationis. [Note: (18) Condemnatio.]
[Gap desc: Greek word]
et
[Gap desc: Greek word]
prolationis [Note: (19) Prolatio [(transcriber); sic: Prolatatio] ] In nomenclatura militum per
[Gap desc: Greek word]
superstites, [Note: (20) Superstes] per
[Gap desc: Greek word]
defunctos [Note: (21) Defunctus.] signabant. Z inauspicatae sortis nota erat. Alex. l. 3. c. 5.
TEMPLUM ad Dei cultum institutum, tam apud gentiles, quam orthodoxos fuit, quod ratio non minus, quam fides Deum aliquem, in cuius potestate sumus, colendum ostendat. Templum Salomonis celeberrimum suis egregie partibus apud Villalp. describitur. Gentiles soliti Minervae, Marti, et Herculi ex Dorico, hoc est, magnifico quidem, sed rudi atque hispido opere, ornamentis mollioribus remoris, exstruere aedes; sed Veneri, Proserpinae, Florae, ac Nymphis ex Corinthiaco, omnique florum foliorumque genere ac deliciis exculto opere Dianae vero et Bachho ex Dorico Corinthiacoque labore mixto templa excitabant. [Note: (1) Deus vario cultu honorandus.] Veneri tamen et Matri extra urbem, quod libidinem, et bella intra urbem grassari nollent. [Note: (2) Venus et Mars invisi.] Solis Vestae et omnium Deorum aedem Pantheon, rotundam esse voluere, quod tam caelum, quam terra orbiculari forma esset. [Note: (3) Deus infinitus.] Hinc voluerunt et templa Iovis superne aperta, ut meminissent, mentem ad caelum extollendam. [Note: (4) Mens ad caelum elevanda.] unde omne in mortales bonum defluerer. Dianae templum apud Ephesios multotum testimoniis extollitur. In solo illud excitatum palustri, ne terrae motus quateret, tritis solum carbonibus lanaeque velleribus fundamento aptatum. 425. ped. longum 220 latum, columnis 127. regibus totidem sumptum conferentibus, quae singulae 60. pedes altae, in spectabilem prorsus formam eductum est, [Note: (5) Deus supremo honore dignus.] quod Herostratus Ephesius ad nominis sui cum tanto facinore propagandam me moriam, illo quo Alexander Mag. natus est die, ut Plut. in huius vita notat, succendit [Note: (6) Sceleris turpis memoria.] Addit Strabo l. 14. Alexandrum, cum intellexisset Ephesios novum rursus templum idque praestantius moliri, collatis in hanc rem omnibus mulierum ornamentis, se adimpensas praestandas obtulisse, modo illius excitari titulum sibi adscriberent. [Note: (7) Ambitio.] Sed nonnemo ex Ephesiis respondit: non decere Deum Diis quicquam dedicare, quo Regis ambitioni adulando illusit, et suis Ephesiis hunc vendicavit honorem. Vide Plin. l. 10. c. 40. et l. 36. c. 14. Nero ex phengite lapide in Cappadocia reperto, duritie marmoris, candido ac tralucente, aedem Fortunae
in aurea sua domo excitaret, in qua clausis ostiis diurna claritas, velut inclusa non transmissa luce radiaret. [Note: (1) Innocentia.] Id. l. 36. c. 22. Sed Diod. l. 1. c. 4. rem admirandam memorat. Semiramidem videlicet excitasse stupendae altitudinis templum, in cuius apice Chaldaei caelo propiores astra observarint. In summo templi Iovis, Iunonis, Opisque ex auro statuas mille talentorum ponderis, longas pedes 40. excitarat, Iuno dextra caput serpentis, sinistra sceptrum tenebat. [Note: (2) Deipara imago.] His communis erat mensa aurea, pedes 40 longa, lata 12. ponderis talentorum 50. Duo praeterea charchesia talentorum 30. totidem et numero et pondere thuribula. Crateres ex. auro tres, quorum Iovi dicatus talenta mille et 200. aliorum quisque 600. continebar. [Note: (3) Opes Deo oblata.] Opis ad haec sellae infidentis simulacrum talentorum mille, ad cuius genua duo Leones, iuxtaque serpentes totidem, talentorum quisque triginta. Et hoc idem videtur Iovis Beli templum, de quo Herod l. 1. ait, aereis illud in Babylone portis munitum, figura esse quadrata, duorum undequaque stadiorum amplitudine. In medio veto turrim surgere, unius tam in crassitie, quam altitudine sta dii, cui alia rursus superimposita turris sit, et huic subinde alia usque ad octavam in cuius postrema turri sit sacellum, ac mensa aurea. In Epidauro Aesculapii templum nobile, aegrotum plenum multitudine, qui sanitate potiti votivis aedem tabulis compleverant, [Note: (4) SS. Cosma et Damiani figura.] ut Strabo l. 8. Romae inforo Boiario aedes Herculis celebrata fuit, quam nec canes umquam, nec muscae ingredi visae, [Note: (5) Impudentes a sacris submovendi.] ut Alex. l. 2. c. 14. Contra in Daulia Minervae templum est, in quo canes aluntur, qui Graecis advertantibus blanditi, Batbaros allatrare consueverunt. [Note: (6) Discretio.] Cael. l. 23. cap. 30. Apollonius l. 6. c. 7. dicit apes et aves Apollini sacellum excitasse, illae ceram, hae plumas conferendo [Note: (7) Irrationabilia Deo serviunt.] ut Pausan. in Phociacis.
Cn. Pompeius cum templum Hierosol. in equile convertisset, tota urbe excisa, ex victore felicissimo, ut qui de Regibus 22. triumpharat, infelix deinceps et praeliis omnibus victus fuit. [Note: (8) Qui spernit Deum spernitur.] Ioseph l. 14, antiq.
c. 5. Balthasar Rex Babylonis ex vasis sacris bibens, hac sententia damnatus periit, Mane, Thecel, Phares, Dan. 5. Eutropius cubicularius Arcadii Imp. omnia administrans, cum legem de immunitate eorum, qui ad aras templorum confugissent, lege contraria abrogasset: ipse multorum scelerum compertum, frustra deinde adatam confugiens, extractus obtruncatusque periit. [Note: (1) Scelus auctorem repetit.] Niceph. Call. l. 15. c. 4.
TERMINUS agrorum, et regionum olim lapis, aut truncus magna religione collocari, et quotannis ut Deus hon orari solitus. Hic cum ceteris Deis olim e capitolio a Romanis transferri, ac evelli non potuit, [Note: (2) Mors omnium] quod boni omnis, de imperio scilicet non transferendo, visum est. Ceterum in Termini loco apud Christianos successere cruces, etiam in sepulchro, vitae termino constitutae. [Note: (3) Crucis Christi merito mors nostra felix est.] Optime suum etiam veretur Terminum, qui in omni actione sua spectat Deum.
THEATRUM
[Gap desc: greek word]
a spectando, quod in eo spectacula varia, hoc est, Comoediae, TRagoediae, alii ludi exhiberentur, dictum. Semicycli forma erat, cum amphitheatrum, in quo gladiatores, luctae, feraeque pugnantes proponi solebant in arena media orbiculati forma compositum esset. Haec cuivis homini Paulus applicat: dum, ait, spectaculum facti sumus. Est enim vita nostra hisce ludis simillima, in qua nunc luctamur, et pugnamus. nunc comice ridemus: nunc tragice saevimus, alius aliam personam sustinet brevi in morte deponendam [Note: (4) Vita hominum spectaculum.] Proscenium erat agentium, scena latitantium, dum prodirent, orchestra infra proscenium pro choris, saltu, et musica. Ita in hac vita alii latent: alii publice vel serio, vel ridicule agunt. [Note: (5) Vita munia diversa.] Epigenes Sicyonius, cum de Baccho daturus spectaculum, quaedam illo indigna produceret. [Note: (6) Imitator dispar.] Fuit qui exclamaret:
[Gap desc: Greek words]
nihil ad Bacchum. Unde proverbii loco usurpatum est. Chaerephon tragicus adeo huic labori intentus fuit, ut noctu etiam tragoediis elaborandis intenderet. Unde noctuae cognomen tulit, [Note: (7) Labor improbus.] et a pallore
[Gap desc: Greek word]
, buxeus dictus est. Sed et
Chaerephontis lucerna, in proverbium, uti illa Cleanthis, abiit. Quia vero theatrales ludi, praesertim comici, amoris plerique levitatesque, quibus ad flagitia spectator erudiretur, continebant, hinc apud Romanos saepe abrogari, actoresque urbe pulsi sunt; vicissim tamen ab aliis reproducti, prout vitiis virtutibusque faventes regerent. [Note: (1) Affectus diversi.] Pompeius itaque in nobilissimo, quod excitavit, theatro Veneris aedem superexstruxit; ut posteri religione praepediti, non auderent illi demoliendo manus inicere. Quod aliud nihil erat, quam religionis praetextu libertatem peccandi fovere. [Note: (2) Religione vitia palliare.] ut l. de spectaculis Tertul.
THURIBULUM quo tus Deo adoletur igne adhibito, pietatis, adorationis, caritatis religionisque est symbolum, [Note: (3) Religio. Pietas.] quandoque et vanitatis seu adulationis, si Regum potius throno, quam arae admoveatur. [Note: (4) Adulatio.] Si cum aquae vase iungatur, discordiae signum est [Note: (5) Discordia.] Quod utrique non conveniar Sponsis tamen olim in ostii limine apponi solitum [Note: (6) Fecunditas.] Ut intellegerent ex utroque fecunditatem, (quod, Venus sit ignis in aqua) sperari, simul tamen, tam iucunda, quam tristia sustinenda esse.
TRIUMPHUS olim a Romanis post devictos hostes ac debellatos Tarquinio Prisco, vel Romulo etiam, nt Sabel. lib. 3. Enn. 2. ex Dionysio, auctore, egregio cultu, ad virtutem excitandam, et honorandam, est institutus. [Note: (7) Honor virtutis.]
Triumphantes una cum Iove minio faciem illiti, ut Plin. l. 33. c. 7. primo quidem lauro, deinde et auro coronari solebant, [Note: (8) Honor pretiosus.] pro qua corona certum Italiae tributum, quod aurum coronarium vocabant, imperatum est. [Note: (9) Ambitio semper crescit.] Sic principio ingressi pedites, deinde in equo, denique in curru quadriiugo sunt. [Note: (10) Prudentia bellum geritur.] ut Alex. l. 1. c. 22. Et hic currus inaurari solitus, in quo plerique albis equis fuere vecti. Sed Pompeius de Domitio Mariano triumphans elephantos adhibuisset, nisi portarum angustiae obstitissent, ut Fulg. l. 2, c. 3. Caesar Gallico triumpho eis usus est. Cn. tamen Domitius Aenobardus uno elephanto ferri maluit. M. Antonius
Leonibus vectus triumphavit. [Note: (1) Fortitudo bellicas.] Aurelianus Imp. quatuor cervis currui iunctis [Note: (2) Celeritate bellum geritur.] quos Olaus Mag. l. 17. c 28. rangiferos fuisse merito censet) post Gothorum Regem debellatum invectus est. Alex. Severus Imp. quatuor elephantos in curru duxit, ipse tamen pedes consecutus. Heliogabalus semel Canibus, et iterum tigribus, Nero hermaphroditis equis [Note: (3) Impudentia Venus et ferocia, in bello do minantur.] triumphavit, ne deesset insolentia, ut Alex. l. 6. c. 6. qui addit ultimum triumphantium, a quibusdam Probum Imp. ab aliis Bellisarium ducem constitui sub Iustiniano Imp. qui tamen postea aula et gratia excidens, orbatusque lumine obolum etiam a transeuntibus mendicare coactus est. [Note: (4) Fortunae caeca.] Maiori laude Eulvius et Flaccus M. Fabius decretum sibi triumphum recusarunt. Traianum Imper. cum morte obita triumphare non posser, in imagine Hadrianus successor triumphare voluit. [Note: (5) Honor alienus.] Qui et coronarium aurum Italiae remisit, coteris tamen devictis gentibus pro vita concessa pendendum fuit, quod victori cessit. Porro corona aurea, ne capus triumphantis premeret, servus adsistens sustinebat, qui, ut Cael. l. 2. c. 6. subinde conditionis humanae admonens, ingerebat: respice post te: hominem te momento [Note: (6) Honoris vanitas.] Habebat et bullam auream in pectore inclusis adversus invidiam remediis. [Note: (7) Invidiae petit summa.] Indutus palmata tunica, supra quam toga picta, dextra scipionem eburneum, sinistra auream complexus pateram, digitis gemmarum nitore fulgentibus. [Note: (8) Honoratus.] Coronam exacto triumpho in Iovis capitolini gremio deponens Deorum beneficio victoriam tribuebat. [Note: (9) Victoriae Deo auctori tribuendae.] Ceterum hunc pompae ordinem Alex. l. c. instituit. Magistratus Rom. et Tribus omnes suo in cultu obviae, Flamines in purpura, Sacerdotes ac Pontifices infulari, nobilitas et senatus in praetexta et laticlavis gratantes laudantesque occurrebant, (Athenienses Deorum etiam suorum imagines praeferebant.) Quibus triumphans obviabar, devictarum urbium, regionum, ducum, fluviorum imagines in rabulis, vel effecta etiam simulacra praemittens, inscriptionibus titulisque adiectis. Domesticorum Caesar imagines, ut victi Scipionis, et Catonis, cum adhibuisset, Pompeii tamen devicti ferri passus non est.
His spolia hostium succedebant, et erepra hostibus signa, sed inversa [Note: (1) Victi.] Tum belli apparatus et tormentorum genus omne, quin etiam rostratae naves, quarum ultra centum Lucullus duxit: falcari currus clypeique insignes, quibus Papyrius forum ornavit, aenea atque argentea signa, quorum, praeter marmoria, 2 80 M. Fulvius in triumpho vexit. Vasa aurea argenteaque et coronae aureae, quibus socii ornarunt, et nonnullos supra 82000. detulisse compertum est, quidquid denique signati, et non signati auri argentique ex praeda collectum, quale in vasis Scipio Africanus victa Carthagine 200. mil. pondo in cuso aere 400. detulisse fertur. [Note: (2) Victoria emolumentum Reip. [Abbr.: Rei publicae] debetur.] Quem etiam Paulus Aemilius victa Macedonia superans, Populum Rom. a tributo liberavit. Subiunctae illis rariores bestiae. Sic L. Caecil. Metellus puncio bello victor. 120. elephantos Aurelianus Caesar tigrides, alces, camelopardales. Scipio Asiaticus 1200. eburneos dentes. Post hos tubicines multiplici sono classicum canentes, quos sequebantur candidi boves tantique auratis cornibus immolandi, adolescentibus iuxta aureas argenteasque pateras deferentibus. Subinde tribuni militares equitesque ac pedites ob spectatam bello virtutem dona promeriti, qui civiles, murales, aut castrenses coronas aliaque munera deferebant.
Captivi postea Reges, nobilissimique Duces, cum necessariis aut obsidibus; vel si ipsi occubuissent, illorum imagines in triumpho ductae. Ita Hasdrubalem vivum Scipio, Aemilius Perseum, Marius Iugurrham traxit; at Cleopatrae Aegyptiacae, ne ducerent [(transcriber); sic: ducerernt] sibi mortem consciscentis, Augustus imaginem. Lucullus aureum Mithridatis simulacrum 6. pedum, et Pompeius argenteam Pharnacis statuam, suam vero ex margaritis, et signa aurea tria, alia myrthina, coronasque ex gemmis et margaritis 33. adduxit.
Mox adolescentes oleagineis sertis vincti coronas aureas deferebant, his qui triumphum meritum procurassent dandas. tum senatus in albis praetexit iuxta currum magnum triumphi spectaculum praebebant, citharoedis ac tibicinibus coronatis scire intercinentibus. [Note: (3) Plausus virtuti debitus.]
In quotum medio delirus quispiam, in talari veste fimbriis aureis armillisque ornatus, gesticulatione ridicula iocisque nugabatur, Nonnumquam et argutam Ciceriae effigiem, aut Manduci magnis malis et hianti ore, aut Petreiae ebriam exprimentis anum adhibuere His saepe cum dies unus non sufficeret, triduum integrum triumphale darum est. Sic Aemil Paulus de Rege Persa. Q. Flaminius de Macedonia, et Augustus ter integro triduo triumphavit.
Interea circum plebs omnis flores spargere, Diis libare: mensis invitare straris, applaudere triumphanti. Pone currum sequebantur redempti et libertate donari, rasis capitibus pileati, quales Tit. Flaminius super 2000. duxit. Aurelianus Caesar etiam Zenobiam aureis catenis vinctam post se duxit. Legiones subinde vectrices sequebantur, quorum laus saepe cum iocis liberisque in triumphantem convitiis mixta [Note: (1) Reprehensio laudi mixta.] ut elationem triumphantium infringerent. Haec omnia triumphale ac sumptuosissimum epulum populo datum excepit, in quo Iul. Caesar Africano triumpho 21. milia tricliniorum mensis regali magnificentia instructis occupasse fertur. [Note: (2) Male parta dilabuntur.] Opes vero tantae in aerarium deferri solebant, nisi quae inde dona in victorem militem partirentur. Solus Iulius Caesar 65. milia talentum intulit. [Note: (3) Ex alieno liberales.] Captivi vel libertate donati, vel subiecti securi, quorum tamen praecipui, antequam triumphans in capitolio Iovi immolaret, caedendi erant. Vide plura apud Alex l. c.
Ovatio minor triumpho erat, tunc decreta, cum sine sanguine pacen, hostibus amicitiamque extorsissent. Er in hac pedes urbem subibat victor, sine ferculorum pompa, tibia solum non tuba clangente, myrto Veneri sacra, una cum militibus coronaus. [Note: (4) Honor iuxta meritum.] Talis primo Publ. Posthumio de Sabinis concessa fertur.
TROPHAEUM victores erigere plerumque in loco victoriae solebant, quod Lacedaemonii illis potius qui incruenta, quam qui cruenta vicissent pugna indulgebant [Note: (5) Victoria sine sanguine pulchrior.] Et hi qui dem gallum Diis, illi bovem immolabant. Graeci ceteri illis, qui hostes fugarant trophaeum, qui veru occiderat, triumphum, vel encomion aut peplum, quod erat in expanso velo exaratum victoriae
elogium) decernebant. Fuere autem trophaea omnino vatia, nunc lapidea, marmorea, aut aenca, cum inscriptione et titulo: nunc in truncis arborum ramis suspensa arma, spolique hosti erepta. [Note: (1) Victoriae gloriae durat.] Sylla contra Archelaum potitus victoria, stemma fixit, in quo Victoriam, Martem, et Venerem seque ipsum inscripsit. Metellus devicto Serrorio aureum sibi poni voluit. Claudius devictis Boiis ex torquibus Gallorum aureum in capitolio statuit alii alia statuere, de quibus apud Alex. l. 1. c. 22. videre licebit.
TUBA instrumentum incurvum fuit, cornibus simile, ex aere argentove, ultimo hiatu latiore: tibia minor erat, et phrygia quidem, uti et Romana pluribus ex latere foraminibus quibus variari sonus poterat. Cum ducendus in hostem miles esset tubas inflabant, [Note: (2) Pugna.] et cornua. Ad movenda castra soli cornicines signum dabant, ad convocandam concionem tibicines, [Note: (3) Concio militaris] ad distinguendas horas buccinatores [Note: (4) Temporis ratio.] Lacedaemonii et Phryges ex diversis tibiarum modulis distinguere facienda in bello noverant, quod et hodiedum in tubis observatur. Olim etiam in funeribus nobiliorum tubis, [Note: (5) Funus nobile.] plebeiorum vero tibiis [Note: (6) Funus ignobile.] maestum carmen cecinere, quas et in sacris, ludis, conviviisque usurparunt. Alex. l. 4. c. 2. et l. 3 c. 7. Sunt etiam, qui in puerorum funebribus tibiis usos ferant. Unde Stat. l. 6. Theb. Tibia cui teneros suetum deducere Manes. Iudaei habuerunt quoque celebre festum cornu, sive Tubarum, in primo die septembris, qui erat novilunii (nam ab hoc menses inchoabant) Quod in memoriam liberati Isaac, et arietis a Deo substituti, qui haerebat cornu in vepribus, existimant celebratum. [Note: (7) Sacrificium.] tuba quoque universalis iudicii signum futurum est, [Note: (8) Iudicium universale] ut in Apocalypsi docemur.
TYMPANUM apud Persas et Indos, nunc etiam Europaeos, in bello usurpatum. [Note: (9) Bellum.] Placuit et Iudaeis, sicut et modo catholicis inter sacra adhibere. Unde David. laudate Dominum in tympano et choro [Note: (10) Sacra cantica.] ps. 149. Quod si ex tympanis unum lupina, alterum ovilla pelle inducatur, hoc ferunt illo pulsato obmutescere ac rumpi. [Note: (11) Discordia fatalis.] Hinc Zisca Hussita moriens sua pelle voluit sterni tympanum, ita etiam Catholicos torrere cupiens, lupus agnos. Vide sepulchrum.
TYPUS et Typographia primum Moguntiae sub Frider III. IMp et Theodorico de Erbach Electore Mog. reperta est per Ioannem Gudenberger, cuius deinde conatum iuvit Ioannis Fust et Medinbach Ex quibus Fust in opus denique usumque, Petro Schoffer administro, deduxit an. [Abbr.: anno] Christi 1452. quae post decennium latius vulgari, et in Galliam Italiamque transferri coepit quamquam Sinarum gentes, ut Osor l. 11. de rebus Emm. iam multo ante hanc artem repeterint. In hac vero arte, et exemplar, et typus, et tinctura, et praelum et expressio symbolorum vim sustinent, uri exemplar [Note: (1) Christus] eg. Christus; typotheca [Note: (2) Concionator.] cnncionator; veritas et verbum typi; [Note: (3)Verbum Dei.] tinctura [Note: (4) Exornatio.] exornatio; praelum [Note: (5) Affectus] affectus; imitatio expressio [Note: (6) Imitatio] esse poterit.
VENATIO, ut variis instrumentis, artibus modisque peragitur, ira et symbolis diversas locum facit. Venabulo enim plagis, canibus, equis, arcu, sclopis utuntur homines; at Mundo, pro Venabulo ex aere aurum argentumque est, [Note: (7) Opes.] pro plagis [Note: (8) Voluptas] voluptates, pro canibus [Note: (9) Lenones] homines, proequis, [Note: (10) Honores.] honores, pro arcu et sclopis [Note: (11) Illecebrae.] illecebrae, sive impulsus et consilia. Nec quodvis animal, quovis venandi genere tenetur. Alexander, ut magni erat, animi, cum leone pugnans vicit. Cratero acclamante. Macte Alexander, cum leone pro regno pugnat. [Note: (12) Rex.] Plui. in Alex Ceterum sub Claudio Imp. ait Plin. l. s. c. 16, casus docuit rem, alias creditur difficillimam, facile leonem sago in caput proiecto capi posse, torpescente repente velatis oculis tanta feritate, [Note: (13) Excaecati facile tenentur.] ita, ut non repugnans vinciri possit: ut mirum non sit, a Sysimacho Alexandri iussu incluso leonem fuisse strangularum. Maximilianus I. Imp. venator egregius ursam foetam confecit. Hoc vero animal, ut mellis amantissimum est, [Note: (14) Voluptas.] facile insidiis fovearum, aut loqueorum intercipitur. Elephantus fortissimus, et prudentissimus animalium tamen astu hominum tenetur. [Note: (15) Vis arte capta.] De illo enim Diod. l. 3. c. 3. bibl. tradit, Aethiopes, vel in transeuntium ex arboribus desilire corpora, securi mox nervos dextri poplitis succidentes. vel observare, quibus arboribus quieturi se inclinent, et has succidere, ut labantes sequantur,
ex quo casu se erigere nequeant, [Note: (1) Casus magnorum.] vel pet cicures femellas in locum conclusum mares abstrahunt, [Note: (2)Libidine capi.] ut Strabo l. 55. cosque, ut Ioan Metellus notat, tamdiu in locis conclusis sagittis imperunt, et dolore fameque subigunt; ut deinde unctionem vulnerum, et cibum porrectum pro beneficio habeant, et blanditiis teneantur. [Note: (3) Poena praemio capi.] Bisontium venatio, ut Paus. in Atticis perquam ardua est, cum omnes plagas obiectas perfringant, quare, praecipitem in clivum compelli solent, cuius latus madidis ideoque lubricis instratum coriis incurrentem lapsantemque feram in praeceps devolvat, ubi iam infractis viribus conficiatur. [Note: (4) Per honores praecipitari.] Caprearum quoque venatio difficilis, quoniam in altissimas evadunt rupes, quo non raro consecuti, vix reditum ad ima reperere, ut Miximiliano I. evenisse legimus. [Note: (5) Nimiis elatus.] Hunni iuxta Moeotidis paludes, quas impenetrabiles rati sunt, cervam secuti, viam ex Asia primum in Europam reperere. [Note: (6) Fortuitum.] ut Bonf. l. 2. dec. 1. Memorabile est, quod Carol. VII. Francor. Rex in saltu Silvanecto cervum aeneo circa cervicem torque coeperit, [Note: (7)Senectus summa.] hac epigraphe: Hoc me Caesar docuit. Unde colligas, quantam cervi aetatem ferant. Regi autem subin de placuit inter sua insignia cervum cum torque aureo inter lilia ferre. [Note: (8)Antiquum Galliae Regnum.] Ricius l. 3. de reg. Franc. et Guagninus l. 9. c. 3. Simiae apud Indos magis dolo, quam vi capiuntur. Cum enim illa quae ab hominibus fieri viderint, imitentur, venatores sub arboribus oculos melle ilinunt, calceosque sibi aptant, moxque pro melle, liquidum viscus, et in calceis relinquunt compedes, quibus utrisque imitatrix simia tenetur. [Note: (9) Imitatio stolida.] Diod. l. 17. Crocodilos Aegyptii ceptant suillo tergore in undas proiecto, cui hamum implicant, moxque porcellum in litore vivum grunire faciunt, advolat crocodilus et obvium in aqua tergus cum hamo devorat, ex quo deinde attractus coeno in oculos ingesto excaecatur, [Note: (10) Gula cati et excaecari.] ut Herod. l. 2. Phocas, seu vitulos marinos ita septentrionales occupant. Captator pelle nigra aliquam vituli similitudinem mentitur, itaque super glacie curvatus recumbit, aditu Phocae patefacto: tum mugitu ficto Vitulum accersit (qui priorem coniugem spe novae plerumque
interimit, dum ipse ab aliqua demum victus succumbat) occurrentem belluam hasta, quam penes se habet, configit. [Note: (1) Libido multos perdit.] Olaus lib 5. c. 5. sept.
Venatio, licet Principes laudabili studio ad quaedam militiae rudimenta per dura et aspera exercear, tamen nimia in vitio est. Hanc iccirco Baiaceti Turcarum Imp capro Tamberlanes Scytha. missis falconibus, canibus, et retiis exprobavit. Cumque is responderet, ignobilem latronem haec aspernati: non vero illustri secum genere natum. [Note: (2) Amore quisque suo excaecatur.] Offensus hoc dicto Tambernales ignominiosissime subinde tractavit. C. Ichoud. lib. 3. Muleasses Tunetanus Leones plusquam ducentos in silvis confecerat, [Note: (3) Vis arte victa.] ut Sabel. l. 27. ex Iov. sed regno deinde exutus ad Carolum V. confugit, cuius beneficio restitutus est. Laudabilius Amadeus Sabaudiae Dux pauperibus domi suae indies panem ministrans, hos suos dicebat esse canes venaticos.
VESTIS Adamo et Evae primum, non ornatus, sed pudoris, ex peccato contacti, velandi causa, tum arcendi frigoris tamquam paenitentiae, et poenae signum concessa est. [Note: (4) Poena.] S. Paulus in eremo se toga ex foliis arborum consuta regebat. [Note: (5) Poenitentia.] Multae gentes ferarum pellibus vestiuntur, quae versae tam aestate, quam hieme serviunt. [Note: (6) Necessitati est facile satis.] Brasiliensium olim plerique nudi. nobiliores psittacorum, vel aliarum avium plumis perizomara a lumbis ad genua contexebant. [Note: (7) Superbia.] Nonnulli Indorum pellibus piscium; alirpictum corpus praesertim faciem, coloribus, nonnumquam et gemmis insertis, gerunt: ut Alex. l. s. c. 18. Carthaginienses longis tunicis et discinctis incedebant, [Note: (8) Mollities.] quod Romanis probro fuit, ut in Verre notatum est Germani in sago cum fibula; stricta veste locupletes, quae singulos artus exprimerer. Ib c. 10. Toga apud Rom virorum erat in pace, [Note: (9) Pax.] sagum in bello: [Note: (10) Bellum] praetexta [Note: (11) Nobilis.] adolescentum nobilium, et Magistratus: laticlavus, et purpurea tunica [Note: (12) Senator] senatorum: paludamentum [Note: (13) Imperator.] imperatorum in bello: flammeum et stola [Note: (14) Mulier.] mulierum quae in luctu erant candida: pallium et penula utrisque viris ac mulieribus communia. Vestis ingenuorum, manicis utrimque pendulis, [Note: (15) Ingenuus.] servorum
altera tantum manica demissa [Note: (1) Servus.] erat, ut Cael. l. 4. c. 3. antiq. lect. Prophetae veteres pellibus [Note: (2) Propheta.] vestiti erant, ut Elias 4. Reg. 1. Sacerdotes veste talari superhumerali feminalibus cingulo, et tiara, lineis utebantur, [Note: (3) Sacerdos] ut D. Hier. ad Fabiol. quod haec purioris materiae conserent. Et Pythagoras non nisi candida veste [Note: (4) Latus.] amiciti voluit, Menedemus tunica pulli coloris uti maluit, pileoque arcadico duodecim literas intexuit, tragico incedens cothurno, [Note: (5) Maestus.] et virga in manu fraxinea, ut Sabel. l. 2. c. 8. Vestibus albis etiam Iudaei in conviviis accumbebant, argumento laetitiae. Apud plerosque caenatoriae vestes illustres fuere. Augustus Caesar duodecim secum in Deorum [Note: (6) Apostoli] et Dearum habitu accumbere voluit, ut Sueton. Iudaeis vetita erat vestis ex lana et lino contexta. [Note: (7) Simplicitas commendata.] Deut. 22. Pontificis tamen superior habitus variegatus erat, illic simplicitatem, hic varietatem doctrinae indicans Erat et Iudaeis vetitum mutare vestes, sexu mentito. Deut. 12. Turpe Herculi fuit, sub Omphale regina feminea in veste pensa ducere [Note: (8) Femineus.] cui tamen apud Coos muliebri in habitu iccirco sacerdos immolabat; turpius quod in Attide viri ornatu muliebri: mulieres vitili sacra facerent, [Note: (10) Sacris indignus.] ut Alex l. 2. c. 8. At Sardanapalum Regem Assyr. muliebris vestis et animus Regno deturbavit. [Note: (11) Mollities.] ut Diod Sic. Clisthenem haec quoque infamia in proverbiis notavit. Gloriosius Euphrosyna Alexandrina nuptias fugiens, et Pelagia meretrix Antiochena paenitentiam actura, tum Marina virgo Graeca et Eugenia Rom. virili sese habitu monasteriis Deo serviturae incluserunt. [Note: (12) Generosa femina.] Theodora etiam in lupanari cum milite converso mutavit vestem, quam, salva evaderet: rediens ramen ubi illum securi subiectum cerneret, eiusdem martyrii fit socia, ut Ambr. l. 2, de Virg. Gloriosa et Semiramis Babyloniorum Regina in virili habitu bellicosa mulier aliquam diu pro filio Nilo rexit. Diod l. 3. et Hypsicratea, ut Plut. in Mithr. Mithridaris uxor virum per adversa quaeque hoc cultu est secuta, et Germanicae mulieres, quae vitorum instat pro recuperanda Hierosolyma in Palaestinam profectae, an. 11447. quarum una, ut refert Nicetas in hist. Sub Conrado
Imp. ac duce insigni cultu merens, auripes dicta est, Penthesilea altera. [Note: (1) Heroides.] Ita et Iovius cum Persis contra Selimum sub Campsone Rege profectas occubuisse memorat. Quibus Metensis femina accenseri potest, quae virum Alexandrum, a Mahomete captum Monachi in habitu transfretans, arte sua liberavit. [Note: (2) Amer ingeniosus.] ut Beyer. in Theat. de Veste p. 97. Gloriosum quoque olim heroib. in iis quas occidissent ferarum vestibus incedere. Sic Herculi post occisum Nemeaeum Leonem haec solum pellis texit. [Note: (3) Fortitudo.] At parum decorum Ecclesiasticis est militari in habitu comparere. [Note: (4) Indecorum.] Talem a se iuvenem Everhardus Sueviae Princeps Sacerdotium petentem reiecit: quid, inquit, militi cum sacerdotio? Lepidius est, quod Petrus Sabaudiae Comes ab Othone IV. Imp. investituram suarum regionum petens, veste aurea, parte dextera, sinistra vero armis indutus accesserit, novitatemque Othoni miranti dixerit: altera ornor beneficio tuo, alter a defendar contra hostes. [Note: (5) Pace et bello promptus.] Coroz de Memorab. Turpe ceteroquin est peregrinis vestibus patrium cultum inquinari. Hinc Lud. Bavar. Rex Germ hoc facto laudandus, quod externos omnes habitus edicto ex Germ. proscripserit, [Note: (6) Novitas periculosa.] ut Annas. Boior. l. 4. Apud Helvetos publici honoris haec insolentia incapaces facit. [Note: (7) Antiqua probantur.] Isabella et Ferdinandus Hispan. Reges adolescentibus et sericas oblongas vestes et promissum capillitium interdicto sustulerant ut Mar. l. 19. rerum Hisp Ioannes Duca Orientis Imp. peregrinum habitum affectantes in ordinem, aut servitutem redegit, [Note: (8) Peregrinine dominentur.] ut Bonifidius l. 1. iuris Orient. Et Deus Sophon 1 inquit. Visitaba super omnes, qui induti sunt veste peregrina. Augustus Caesar, reste Sueton. Romanos voluit suo more togatos esse: dicens vestitum mollem superbiae vexillum esse, nidumque luxuriae [Note: (9) Luxuria.] Syracusis lex fuit teste Athen. l. 12. c. 6. ut auro. aut supervacuis ornatus, pro moecho, aut cinaedo haberetur.
VEXILLUM signum est, quo cohors, aut turma una militum ab altera discernitur, [Note: (10) Milites sub duce.] pro quo saeculares et regiosi suo fere quisque habitu distinguitur. De hoc varia lib. 3. init. Supra disserui. Hoc quandoque praeter in sertum symbolum, etiam lemmate suum propositum
exponebat, ut Halberstadii Princeps superioribus annis contra Ferdin. II. Caesarem pro Bohemis pugnans, manum cum pugione, cum inscriptione posuit: Deo amicus, Sacerdotum hostis. [Note: (1) Contra dictio studia.] Verum sinistra sclopo amissa, alteri vexillo inscripsit: manet altera. [Note: (2) Audacia supra vires.] Sed haec illi ad victoriam parum audacia profuit, ubique turpiter profligato, ac denique occumbente.
VIGILIAE militem, operarium, studiosum et religiosum imprimis decent, ne pretiosum vitae tempus intertia perear. Brenno Gallorum Dux Capitolio Romano poritus, canibus et excubiis dormientibus, essetr, nisi anseres plus utrisque vigilantes. suo excitassent Romanos strepitu. [Note: (3) Vigilantia custodit.] ut Levius Aristoteles ne prolixiore somno studia interrumperer, sphaeram super pelvim aeneam manu complexus ad sonitum labentis evigilabat. [Note: (4) Studium pernox.] ut Laert. in Vita. Ferunt Reges Persarum prae foribus habuisse cubicularium, qui mane inclamaret: Surge Rex, atque ea cura, quae te curare volui. Mesoromasdes, Deus tuus [Note: (5) Homo ad laborem creatus.] Plut. l. de doctr. princip Draco vigilante hortos Hesperidum poma aurea custodisse memoracur, [Note: (6) Opes cura servantur.] qui a Medea soporandus fuit, ut pateret Iasoni aditus. Vigilandum Christianis ad orationem, monent prae foribus templorum positi leones, atque in ipso apice galli. [Note: (7) Vigilandum in oratione.] Ianus, temporis praeses, bina facie, quaternisque oculis, [Note: (8) Vigilandum semper.] ut advigilarer, fictus est.
VIRGA potestatis aliquod signum est, quae tenuior in manu magistri disciplinam indicar scholarem, [Note: (9) Correctio.] grandior pro baculo militarem aut civilem. [Note: (10) Correctio.] Romanus magistratus fasces virgarum cum securi praelatos a lictoribus habuit. Et virga belli duces ad regendum feriendumque utebantur, pro qua Centuriones apud Rom. vitem ferebant, qua milites ferirent. [Note: (11) Potestas.] Pastoribus ovium eadem quoque ad regendum. usurpata. Unde nescio an baculus pastoralis in ecclesia sumptus sit, certe dignitatis Episcopalis signum est, adiunctaeque potestatis. (12) Quare et scriptura S. modo pro castigatione virgam sumit. Ut Virga tua et baculus tuus me consolata
sunt, ps. 22. modo pro potestate: Virga directionis, Virga Regni tui ps. 44. modo pro vi et virtute: Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion. [Note: (1) Vis at virtus.] ps. 109. Et talis virga Moysis coram Pharaone fuit, quae in colubrum versa altorum serpentes devoravit, [Note: (2) Deus homo factus.] in caelum ex tensa, obducto sole, produxit tenebras, [Note: (3) Deus aevertens vultum.] aquam vertit in sanguinem, [Note: (4) Iram Dei concitare.] e terra ranas, cyniphes, muscas, locustas, procreavit, [Note: (5) Cupiditates laxatae.] aerem peste et tempestate complevit, [Note: (6) flagellas Dei] et mare et Iordanem fluvium divisit, [Note: (7) Mundo educere.] petras eductis aquis emollivit. [Note: (8) Impaenitentes flectere.] Eadem virga et Aegyptios punivit, et Hebraeos rexit. Talis modo inter Christianos virga est Crux Christi per illam figurata. Virga quoque amygdalina, quam Aaron cum aliis 12. tribulus Israelis imposuit tabernaculo, quaeque sola florens reperta, ei summum sacerdotium adiudicabat. singulares boni Pastoris virtutes exprimit. [Note: (9) Pastoris boni dotes.] flos ex arida Virga repentinus collatam humanae naturae ex se sterili gratiam designat. [Note: (10) Deipara Gratias.] Deinde fructum bonorum operum gratiae respondentem; cum repente post baccas in amygdalis flos, post florem fructus erumpar. [Note: (11) Fructuis boni operis.] Ad haec patientiam utilem, cum inter ipsa adhuc frigora florear, et fructificet, [Note: (12) Patientia.] Constantiam, quia folia virtutemque [(transcriber); sic: virurtemque] tarde deponit. [Note: (13) Constant a.] denique robur fortitudinemque, cum duro cortice fructum claudar. [Note: (14) Fortitudo.]
VNCTIO olim in conviviis praecipue ad capita unguento refrigeranda, ne vino incalescerent, est usurpata: a Magdalena quoque Christo adhibita. [Note: (15) Mansuetudo.] Ceterum et odori, gratia placuit. Sacerdotibus deinde ac Regibus prophetisque inaugurandis admota [Note: (16) Rem. Sacerdos.] Exod. 29. et 1. Reg. 10. et 3. Reg. 19. Infirmis quoque Iac. 5. et mortuis Gen. 50. et Matt. 26 applicata. [Note: (17) confirmatio.] Quidam tamen hoc unguentum pro mortuis ex sola cedria, seu pice ex cedro fluente: alii ex melle, vel cera, alii ex myrrha vel balsamo conficere solebant, quae omnia vim habent conservandi. [Note: (18) Conservatio.] Sale nonnulli corpora exsiccarunt. vel asphalto maris sodomorum bitumine perfuderunt. [Note: (19) Concupiscentiam siccare.] Quod Aegyptios fecisse memorant. De cedria refert Plin. l. 24. c. 5. quod corpora virentia corrumpat,
servet mortua. [Note: (1) Honor Laus.] Alexandrum Magnum infuso melle servarum ferunt. Stat. l. 3. Syl. Ungi quoque gymnastae solebant, ne corpora facile nuda apprehendi possent, et solerent uncta indurari. [Note: (2) Mortificatio.] Anacharsis tamen insanos dicebat, qui se ungerent ad sustinenda verbera, ut Laert. l. 1. c. 9. Diogenes unguentum, quod alii capitibus, ipse infundebat pedibus: hinc inquit, facilius ad nates eius odor evolat. [Note: (3) Mollicies explosa.] ut Laert. l. 6. et cuidam bene olenti:
[Gap desc: Greek word]
inquit,
[Gap desc: Greek word]
est, ut Mart. Non bene semper olet, qui bene semper olet. Ita Flav Vespasianus adolescenti pro beneficio accepto gratias acturo, cum ex unguento fragraret. Mallem inquit, allium oluisset. [Note: (4) Affectatio ingrata.] et beneficium retractavit. Suet. in Vita. C. Plotinus Plancus ad supplicium quaesitus solo unguenti dore in latebris proditus repertusque est [Note: (5) Voluptas prodit.] Val Max. l. 6 c 8.
VRNA non tantum significat vas oenophorum, sed et sarcophagum, quo cineres mortuorum condebantur; et vitreum saepe erat, quo fragilitatis mortales admonerer. [Note: (6) Fragilitas hominis.] Ita Aelian. l. 13. c. 3. Xerxem Pers. Rege, ait, ad Beli monumentum venisse, idque (cupiditate auti, quod recondi quandoque in sepulchris solebar) aperuisse; sed vitream tantum reperisse urnam, non tamen oleo, in quo cadaver iacebar, plenam. Iuxta in columna, scriptum erat, pessime habiturum, qui aperto sepulchro, urnam oleo non expleret. [Note: (7) Cupiditas inexplebilis.] Rex ad lectionem expavit, iussitque quam primum oleum deferri affundique. Verum expleri nulla affusione potuit: ut humanae cupiditatis abyssum prae se ferrer. Sunt vi urnam seu loculum mortualem perpetuo secum deferri, ad memoriam fragilitatis humanae voluerint, ita Maximilianus I. Imp. fecisse legitur, et Carolus V. nepos hunc sibi ante mortem instrui voluit. [Note: (8) Mortis memoria.] Modernus etiam Pontifex Alexander VII. cum vidisset Innocentium antecessorem suum, aulicis post mortem omnia diripientibus, vix loculum pro sepultura habere reliquum; hunc sibi, quam primum pontificatum ingressus est, iussit praeparari, ne illius in vita deesset memoria, in morte usus.
ZONA cingulum est, quo corpus praecingitur, haec
alia olim sacerdotalis, alia militaris, alia virginalis, alia muliebris, aut etiam virilis fuit. In Sacerdotibus haec olim atque etiamnum moderationem, modo etiam continentiam designat. [Note: (1) Moderatio, continentia] Unde Greg. hom 13. in Evang. Lumbos, inquit, praecingimus cum carnis luxuriam per continentiam coarctamus. Pontifices olim duplici Zona utebantur, una lineam, [Note: (2) Sensus corporis cohibendi.] altera hyacinthinam tunicam [Note: (3) Animi affectus stringendi.] adstringebant Ut scirent, tam adstringendos corporis sensus, quam internos animi affectus, praeterea expeditos esse debere, tam ad obsequium proximi, quam Dei. Est enim cinctuta haec quoque celeritatis expeditae symbolum, ut stabant, accincti renibus olim, cum baculis in esu paschalis agni. [Note: (4) Expeditio.] Exod. 12. Est quoque fidelitatis, et obligationis per sacramentum contractae symbolum, [Note: (5) Obligatio.] ut in militibus, sicut fortitudinis quoque in iisdem. Hinc et initiaris baltheus, vel Zona cum gladio inicitur, [Note: (6) Auctoratus.] et detrahitur exauctoratis. Et iccirco latera Marti olim consecrata fuere. [Note: (7) fortitudo.] ut frons Genio, brachia Iunoni pectus Neptuno, renes Veneri, pedes Mercurio, digiti Minervae: ut Alex. l. 2. c. 19. Est et Zona in conviviis olim adhibita, [Note: (8) Temperantia.] ut temperantiae admoneret: quas si helluones bibonesque solverent, discincti nepotes dicti sunt. Unde proverbium mansit. Memorat sigism. Baro de Mosch. Russiae Principi inaugurato super mensam honoris loco cingulum auro gemmisque pretiosum offerri, ut se viro forti et temperanti dignum praester Nec illud omittendum, quod Pier. l. 40. notat: Virginitatem atque integritatem Zona designari, [Note: (9) continentia.] quod hac praecinctae Virgines ex lana olim apud Rom. a Sponso in lecto geniali solvebantur. Trezeniorum Virgines nupturae hanc Pallidi Apturiae, uti crines Hippolyto dedicabant, utrique castitatis amanti herculano autem nodo Zona vincta solvebatur, [Note: (10) Fecunditas.] ut sicut Hercul. Felix 70. filior. pater fuisset, ita hoc illis connubium fertile exsisteret. Quare et solvisse Zonam dicebantur, cum parerent. Deas a. his semper propitias adhibebant, Iunonis nomine se cingentes: unde Iuno Cinctia Romae celebrata, Minervae, aut Dianae aut etiam Veneris, si leves essent se discingentes, fuitque cognomine
culta Athenis Diani Solvizonia. Ut Babyloniae Virgines, iuxta Herod. ante templum Veneris prius violatae, acceptum pretium offerebant Veneri, sicque nefando more, se coniugio inaugurabant. Quarum similes Chaldaeas, ante templum Veneris discincta, idem l. 1. fuisse memorat. Hebraeas Zona quoque usas ex Isaia c. 3. v. 24. patet, cum de his in captivitate plectendis ait: erit pro Zona funiculus, et pro fasciae pectorali cilicium.
DE arboribus plantisque nonnulla quoque hoc loco inserenda videntur, ne fertilem hunc iconographiae campum videar neglexisse, quamquam omnino negligi non potuerit, ex quo locis diversis symbola deprompsi.
Quantum arboribus tribuendum eiusque fructibus vel solius paradisi memoria ostendit, in quo et arbor fructibus suis mortifera, ex qua Adam comedit, et vitae quae mortem arceret: illa voluptatis noxiae, [Note: (1) Voluptas noxia.] haec Cruci: et doloris salutiferi argumentum. [Note: (2) Crux salutifera.] Hoc lignum est, quo Moyses in deserto Maria aquas potabiles Exod. 15. reddidit, hoc est, adversitates huius vitae temperavit. [Note: (3) Crucis memoria adversa lenit.] Ita Petrus Martyr. in orbe arbores esse tradit, quae adustae pro fumo, gratum spirent odorem [Note: (4) Martyrum exusto.] et Iosephus Acosta alias quae mersae, guttis distillent balsami odorem referentibus: cuius virtute vulnera quaecumque persanentur. [Note: (5) Reliquiae.] In Hispaniola quoque arborem reperiri memorant, cuius fructus pyris muscatis similis. non odore minus, quam gustu delectet gratissimo; succis tamen adeo exitialibus polleat, ut Indi venenatas hoc sagittas, cum tingunt, reddant. [Note: (6) Voluptatis gustus suavis sed vitialis.] Quin ab
eadem arbore iuxta Malacam mors et salus est. Illis enim radicibus quaedam pollet, ut quae ad occasum vergant venenum affricent, quae ad orientem, contra quodvis venenum antidotum praebeant, febreque pellant. [Note: (1) Intentes bona vel mola.] Autor hist. Sinens. part. 4. c. 17. qui addit apud Maiol. col. 21. in Mexico reperiri arborem Magveis dictam, quae una pluribus usibus sufficiat. Ex caudice enim terebrato liquor bibentibus gratus promanat: nimio tamen potu ebrietatem adfert. [Note: (1) Moderatio.] Cortex eius vellera texendis filis ac funibus sufficit: lignum in acus idoneas extenuari potest. Frondes et pro tegulis domibus contegendis serviunt, et salubres aegritudinem pellunt. [Note: (2) Utilis ad multa.] Et Plin. l. 12. c. 8. tradit in Hyrcaniae convallibus ficis simile arbores esse, Occhi dictas, ex quibus mel defluat horis matutinis duabus. [Note: (3) Oratio matutina.] Et Strabo in Arboribus quibusdam Hispaniae exciso ramo lac dulcissimum fluere. [Note: (4) Martyrum vulnera.] Curtius l. 6. hist. frequentes Indiae quercus, ait, repleta melle folia habere; sed hoc mel ante ortum colligendum, cum sole enim exsiccari. [Note: (5) Labor matutinus] Arbores Sodomae, ut Solin. c. 36. refert, egregia specie poma ferunt, sed intus plena fuligine, ut admorsa et pressa fumum exhalent. [Note: (6) Mundi vanitas.] Magis illarum arborum iuxta Iericho fructus laudandi, qui sub duro cortice, specie cucurbitae, tenuissimam recondunt lanam, ex qua tela egregiae subtilitatis et candoris praeparatur. [Note: (7) Dura per vincenda.] ut Gregor. Turon. l 4 hist. plant. c. 9. oculatus testis memorat. Sed ordine literatio praecipua expendere iuverit.
ABIES pulcherrima et rectissima, arborum, inferiori parte, quam sapinum dicunt, enodis, foliis pectinum forma perpetuo virentibus, ramis ad caelum versis, et imposito obnitentibus ponderi. [Note: (8) Religiosus homo, ad Deum conversus.] verticibus ramorum recisis moritur, rotis obtruncatis durat. [Note: (9) Dei iactura graviss. [Abbr.: gravissima] ] Umbra parum salubri est. [Note: (10) Consortia prava nocent.] Cortex illius obarmatus squamis Fluit resina. Navigiis trabibusque domuum imprimis idonea, praesertim quae Alpium montibus (quos amat) nascitur. [Note: (11) Pii veri Ecclesiam sustinent.] Plura diversis locis Plin.
ACER in Istria et Rhetia crispis macularum notis insignis, iuxta padum ligno candoris praecipui: ratior
tamen arbor, sed amplitudinis egregiae, variis et raris operibus expedita. [Note: (1) Innocens.] Radix contusa impositaque corpori iecinoris doloribus medetur. [Note: (2) Humilitas.] Plin. l. 16. c. 15. et l. 24. c. 8.
ALNUS sterilis arbor nec fructum, nec semen profert, locis humentibus provenit, erasissimis foliis et densa umbra; navigiis tamen idonea est [Note: (3) Nautae vix nisi in aquis utilis.] et ripis contra impetum aquarum muniendis. In quibus caesa copiosius provenit. [Note: (4) Castigatio utilis.] Plin
AMOMUM vide Cinnamomum.
AMYGDALUS ante ceteras floret arbores Ianuario mense, quodam fertilis anni ex copioso flore praesagio; sed ante maturitatem facile amittit fructum. [Note: (5) Iuventus.] Hic amato, duroque inclusus cortice, pellicula etiam gemina, et superiori quidem acerba vestitur. [Note: (6) Virtus per dura obtinetur.] Theodorio virgam vigilantem, quam Ieremias vidit c. 1. amygdalinam in versione ponit Hominis ad virtutem tendentis quoddam symbolum exhibet, cui ante vigilandum et durus frangendus disciplinae Christi cortex, quam fructum percipiat. Salomon quoque in fine Ecclesiastae c. 12. hoc aenigma ponit: florebit amydalum, [Note: (7) Senectus] et pinguescet locusta, et dissipabitur capparis, atque haec incoeptabunt, homine iam in domum aeternitatis suae praesectura. quod sic exponit Eucherius. canescet homo (ut florens amygdalus) tumebunt pedes, et concupiscentia frigeset in senio.
AQUIFOLIA Graece Smilax arbor ex Ilicum genere est, baccis sine succo foliis aculeatis quae illi non decidunt. [Note: (8) Iracundus.] Veneficia a villis ubi crescit arcere Plinio creditur. [Note: (9) Afflictio corporis.] qui etiam ex Pythagora tradidit aquam eius flore glaciari.
ARUNDO inter minores plantas nostro caelo contemptibiles quia parvae inanes, ac debiles, [Note: (10) Levis et inconstans.] in India et Arabia grandiores arborum instar, atque hic etiam firmae, ut pro lanceis serviant. [Note: (11) Confirmatus.] Iam tenerae dum adolescunt aliarum arborum adminiculo indigent, [Note: (12) Iuventus fulcienda.] adultae siccaeque pro fulcro aliis serviunt. Per internodia serpentesque ductu vario colores eleganter distinctae. Aquas dulces potabilesque suis internodiis, tanquam scyphis, complectuntur. [Note: (13) Opes occultae.] In Maluccis quoque
Insulis pro vasis serviunt, tanta earum est vastitas. Quin ad Gangis ripam memorant repertas, quae piscatoribus pro cymba essent. Ita Maiol. col. 21. ex diversis.
BALSAMUM arbuscula est aromatica, perpetuo virens, in Iudaea celebris, quae malleolis, ut vitis plantatur, sed absque fulcris, in montibus fertilior. [Note: (1) Religio ad virtutem prodest] Succum incisa vitro (nam ferro emoritur) lapido, aut osseis cultellis fundit, quem opobalsamum vocant, odoris praestantissimi. [Note: (2) Mortificatio.] In Arabia viperae, quae balsami umbra delectantur, ex contracta virtute redduntur innoxiae, [Note: (3) Societas proborum.] ut Pausanias in Boeotp. 303. ut proinde erret Plin. l. 12. c. 25. cum soli Iudaeae tribuit. In medicamentis praecipua succo facultas, altera semini, tertia cortici, postrema ligno. [Note: (4) Perfectionis gradus.] Omnia enim pretiosa. Et Iudaei invadentibus Romanis hanc plantam invidebant, conati frustra exscindere [Note: (5) Invidere bona.] funeribus quoque adhibitum, quod corruptioni arcendae serviat: [Note: (6) Virtus durat.] Quo quaeque est planta horridior, tanto succus ab ea manat praestantior, [Note: (7) Duris gaudere.] quique ultro ante sectionem fluit, plus habet virtutis. [Note: (8) Virtus spontanea.] Vide Plin. l c et alibi.
EDELLIUM arbor nigra est, magnitudine oleae, folio roboris, fructu naturaque caprifici. Gumnii habet simile cerae, odoratum et tralucens, cumque fricatur, pingue et gustu amarum, citra tamen acorem est [Note: (9) Pietas erga Deum.] Cum vino in sacris perfunditur, fit odoratius. [Note: (10) Ex sacris proficit] Probatur colore, odore, gustu, pondere, igne: quibus syncorum ab adulterato distinguitur. Plin. l. 12. c. o. Valet contra apostemata, tam interiora, quam exteriora, si eo per uncta fuerint [Note: (11) Pietas peccata et poenas tollit] habet enim vim attractivam, simul et constrictivam, qua dysenteriam sistit. Id.
BETULA arbor pellicula candida, locis frigidis humidisque gaudet, [Note: (12) Aquilonares. candidi pectoris.] ramis admodum flexilibus, quibus pueris reisque plectendis adhibetur. [Note: (13) Constans. Patiens.] Mediocris vincula pro vasis constringendis suppeditat. Tenuiora etiam vimina sportulis, crassiora ligna cistis conficiendis idonea sunt. [Note: (14) Capax disciplina.]
BUXUS ligni durabilis non minus, quam duri gravisque, quod aquis non innatat, viriditatis perpetuae, cariem vetustatemque non sentiens, [Note: (15) Constans. Patient.] ad tibias, pyxides,
pectinesque conficiendos solitum adhiberi, tonsili coma, praesertim silvestris, in varias aptari figuras in hortis potest [Note: (1) Oboediens.] Plin. l. 16. c. 40.
CALAMUS ODORATUS iuncis similis, melior tamen qui minus fragilis, odore grato atque ex longinquo se etiam prodens. [Note: (2) Humilitas proditur.] Nigrum alii magis probant, alii repudiant. Indicus a Syriaco satis differt. Plin. l. 12. cap. 22.
CAPRIFICUS ficus est silvestris, cuius cum nunquam maturescant fructus, in his tamen culices nascuntur, qui veras aggressae ficus, dum corticem tenebrant fructuum, hos ad maturitatem promovent. [Note: (3) Obtrectator ignavus.] Eius tamis, ut plut. lib. 2. sympos. ferociens taurus circa collum vinctus mansuescit. [Note: (4) Temperantiae.] Sub hac olim ficu Romanae mulieres Iunoni sacrificabant, [Note: (5) Memoria beneficiorum.] postquam ab hostibus obsessae Philotis ancillae consilio et audacia liberatae sunt. Illis enim mulieres et Virgines Rom. pro obsidibus postulantibus, Philotis se cum aliis in habitu Matronarum et Virginum Rom. obtulit, egressaque cum liberali et meraco haustu, postquam hostes sese inebriassent, ex Caprifico Romanis invadendi signum dedit, [Note: (6) Intemperantia possundat.] qui egressi, castrisque ac victoria potiti, huius diei memoriam celebrem esse suis matronis voluere, quem nonas caprotinas dixere. Marcob. Satur. l. 1. c. 11.
CASIA frutex tricubitalis montes amans, cortice amaro, sed maxime odorifero, et vi medica excellente, [Note: (7) Perfectio Christiana] Triplici colore, inferius candido, deinde, rubescente, superius nigro et maxime probato Plin. l. 12. c. 19. [Note: (8) Gradus triplex.]
CASTANEA arbor frondibus foliisque densa, [Note: (9) Ecclesia.] fructus ex nucum parit genere, hirsuto spinosoque integumento supra corticem munitos, qui dulci siccoque nucleo, post triplex velum subtractum, nutrit, atque inprimis igne aflatus placet. [Note: (10) Martyr.] Mutat tamen pro locorum diversitate ingenium.
CEDRUS arbor excelsa, folia, quae non amittit, capillata efferens, ligno incomputribili, cuius resina et olium illitum quoque tes alias a putredine et carie conservat, sed nec rimas quidem, ut ligna cetera, exsiccata agit, tineis impervia, iucundi odoris, ideoque simulachris
Deorum et praestantissimis quibusque rebus aedia ficandis olim adhibita: Ut egregium quodvis opus ex proverbiis Cedro dignum feratur. [Note: (1) Caritas. Pietas.] Duo cedri maioris (nam et minor magisque nodosa, ideoque et vilior habetur) sunt genera: unum floriferum, sed absque fructu: [Note: (2) dignitas humana.] alterum frugiferum, sed absque flore [Note: (3) Humis litas a Deo honorata.] Et in hoc antecedentem fructum, novus statim occupat. Plin. l. 13. c. 5 et alibi.
CERASUS in Europa arbor nota, et nigris et rubris abundans fructibus, post victum Mithridatem in Italiam primum allata, nucleum in corde durum fructus abdit mollis. [Note: (4) Adulator fictus.] succum fere sanguineum condimentis idoneum, ipse condituris in longum tempus reponendus. [Note: (5) Auxilium mutuum.]
CEREUS SPINOSUS apud Ruell. Plant. lib. 18. c. 48. portentosae elegantiae fertur esse, ut raro spectaculo oculos animumque spectantis ten eat ad 19. aut 20. cubitos hastas veluti quaternas quinasve tollens, striis rectissimis ad normam cavatas: in quarum angulis stellae, corneis stylis radiatae decore eminent. Interea spinis ipse in cortice horret succoque aloes amanescit: flores tamen in summo expromit gratissimos, hilarique in purpura erubescit. [Note: (6) Vita Christiana aspera, sed speciosa.]
CINNAMUM seu GINNAMOMUM frutex aromaticus bicubitalis est, statim a terra surculosus, sole et arido planoque gaudens campo, succo ad multa remedia utili, gratissimi et salubris odoris, quo tamen virens non spirat, sed exsiccatum. [Note: (7) Castitas in corpore mortificato est.] Ante ortum et post solem occumbentem nefas censet in tenebris colligere. [Note: (8) Castus non amat tenebras] Memoratque Plinius separatam in messe portionem Deo, quae sub sole relicta sponte flammam conciperet, igneque odorato conflagraret [Note: (9) Cast. Deo grata.] l. 12. c. 19. Cortex praefertur ligno. Unde in apice, placet, ubi cortex densior lignumque tenuius. Candidus quibusdam, aliis frutex ater, et hic praefertur, durus etiam prae molli diligitur. [Note: (10) Cast. formam negligit.] Plin. ib.
CITRUS Graecis Medica arbor dicta a patria est, amat montes, Romanis olim in mensis citreis lectorumque elegantiis expetita, folia lauro non dissimilia profert,
ac fructus pomorum odore et sapore gratissimos, succus quem stillat citreus contra venena valet, ardetque ut facula, dentium medetur doloribus, elephantiasi, et pulmonis ulceribus. [Note: (1) Eucharistia multis medetur] Lacedaemonii Deos suos pomis citreis, gratitudinis causa coronare solebant. [Note: (2) Grata Deo hostia.] Plin. locis div. et Dioscor. l. 1. c. 98.
COCCUS arbor Indica est quae fructum peponibus similem profert, in quo succus butyro similis, qui deinde in oleum vertitur, superfusus aquae prae se speciem fert Zacchari, [Note: (3) Paenitentia iam peracta dulcis est.] soli expositus fit acetum. [Note: (4) Paenitentia olim publica.] Ex stipite arboris aqueus humor distillat ad potum suavis, qui in vasis asservatus magno in pretio est. [Note: (5) Lacrima paenitentis.] Fila etiam ex arboris germine percommoda ducuntur. Ita ad multa utilis arbor haec una est. Ita Petrus Hispal. in Silva p. 5. c. 17.
CORALLIUM frutex est in medio natus mari, ut in Ligustico, reperitur, qui suas profert baccas, sub aqua molles, at ut primum exemptae sunt in lapidem purpurei coloris obdurescentes [Note: (6) Virtus in adversis probatur.] ut Sol. c. 7. Plin. lib. 32. c. 2.
CORNUS arbor duro rigidoque ligno sine medulla, unde et bellicis hastis iaculisque dicata. Succus illi sanguineus [Note: (7) Belicosut.] flos eius apibus exitialis est. [Note: (8) Bellum rei rusticae exitiale.] Plin.
CORYLUS gracili multoque et flexili exsurgens stipite nuces profert, duro munientes nucleum cortice. Ex ligno olim faces fieri solitae pro nuptiis. [Note: (9) Iuventus ante nuptias flectenda.] Plin.
COSTUS arbustum aromaticum, cuius radix odore praestantissimo fragrat: gustu fervens, frutice alias inutili [Note: (10) Humilitas Paenitentis.] Nigrum candido melius est.
CYPRUS arbor est, coriandri semine, quod in oleo coctum aestimatur, et in flore candido gratum odorem spirat, [Note: (11) Candor animi.] quo in Cypro Insula pollet. Plin. l. 12. c. 24.
CYPRESSUS seu Cupressus, aut Cyparissus arbor feralis in funeribus olim adhibita, succisa non repullulat, odore gravis, quo tamen funerum odorem premebat, picem fundit sapore acerrimam, loca humida aversatur, fructu super vacua, baccis torva, ac ne umbra quidem gratiosa [Note: (12) Mors.] qua tamen viret perpetua, cariemque ac vetustatem ignorat. [Note: (13) Mors nunquam deficit.] ut Plin l. 16. c. 33. Dici haec
sacra, Iovisque ex ea simulacrum confectum Romae erat in arce. [Note: (1) Mors Deo iungit] Plato etiam leges publicas his tabulis censuit, inferendas. [Note: (2) Lex usque ad mortem servanda.]
ELATE a plinio quoque Abies dicta, in locis sitientibus maxime odorata, pingui lacrima, quae ad oleum infringendum unguentis additur. [Note: (3) Temperantia [(transcriber); sic: Temperantiu] animum pinguefacit.] lib. 12 cap. 28.
ESCULUS sic dicta, quod primi mortales hac pro esca usi dicantur, [Note: (4) Abstinentia.] ut Servius in 2. Georg. est enim ex glandiferis, fago minor. Gallam fert duplicem alteram nigram tingendis utilem vestibus. Tanta altitudine radices in terram demittit, quanta ramos extollit in altum. [Note: (5) Humilitas extollit] Vide Plin loc. diversis de ea.
FAGUS arbor excelsa glandifera, cuius glans triangulari cute clauditur, esu dulcis, folium tenuissimum et fragile, cortex densus, et pluribus usibus rusticorum serviens, lignum fissile ac flexile vasis, capsis, scriniisque idoneum. A vermibus immunis est.Cinisque ipsius vitro conficiendo aptus. [Note: (6) S. Scriptura utilis ad multa.] Vide Plin. loc. pluribus. In Aquilonari plaga fagi magneticis cautibus propinquae, earum quoque naturam induunt. [Note: (7) Simile a simili est.] Olaus l. 12. cap. 1.
FERULA in calidis locis subnascitur, genicularis scaphis nodosa, nulli fructicum maior levitas, ideoque senum baculis idonea, [Note: (8) Abstinentia.] foliis in maioribus quae terrae propiora sunt. Eius radix candida, de qua incisa lac manat. Ignis in illa optime fovetur. [Note: (9) Vitam et caritatem Dei fovet.] Plin. l. 13. c. 22. Est aliud ferulae genus de quo in herbis.
FICUS, non magna per Europam, apud Indos, si fides Solino est, tam ingens, ut ramorum umbrae bina stadia ex arbore una contegant. [Note: (10) Protectio S. Crucis.] Illud maiori dignum fide quod Plin. l. 12 c. 5. refert Alexandrum Indicas miratum ficus, quae imis in terram ramis curvatae 'intra annum propaginem rursus faciant, et in orbem opere quodam topiario circa parentem surgentes, procul fornicato ambitu pastoribus aliisque diverticulum praebeant sub umbra. [Note: (11) Religionis propagatio a Patribus.] Quorum exigua quidem poma, sed folia amplissima scuti formam praestent. [Note: (12) Maiestas inutilis.] Sine flore
haec arbor fructus profert et ante folia [Note: (1) Res maior promissis.] Maturi dulci lactis succo abundant, qui in excoctis fit melleus. Inferna magis parte, quam superna arbor fertilis est. [Note: (1) Humilitas prodest.] Ob brevitatem radicum cito senescens. [Note: (2) Vita brevis.] Tam abundantia humorum sterilem reddit, quam defectus, [Note: (3) Mediocritas bona] et huic quidem per fimum et aquam dulcem: illi per inflicta clavis vulnera, quibus copia exspiret, subvenitur. [Note: (4) Correctio prudens.] Lignum ficulnum in proverbiis aspernabile est, [Note: (5) Vilis res.] vermibus etiam obnoxium, ideoque nullis fere operibus adhibetur, [Note: (6) Homo inutilis.] Aegyptia ficus prae ceteris tam in fructu, quam ligno laudem obtiner, de qua Plin. l. 13. c. 7 quod eius caesae lignum mergatur aquis, in quibus cum primum gravitate subsidat, sensim deinde sub aquis exsiccatum emergit et invatat, utilissima postea materies. [Note: (7) Paenitentia seria peccatoris.] Porro Cyrenenses tantum ficui tribuere, ut Deos Deasque agris praepositas ficis duxerint coronandas. [Note: (8) Gratitudo in beneficos.] Et iure, si quod apud Aegyptios fieri Solinus c. 34. tradit, septies uno anno fructum dare videantur. [Note: (9) Ubertas.] Mercurio olim etiam Aegyptii primo mense ficu et melle sacrificabant clamantes Dulcis est veritas: ab hoc Deorum nuntio Veritatem exspectantes, [Note: (10) Veritas delectat.] ut Pier. l. 53. c, 41. Et Christus cum ficui in qua feuctum non reperit, malediceret, videtur omni tempore ab ea fructum exegisse non sola folia, quibus Adam se peccator contexit. [Note: (11) Fidei fine operibus.]
FRAXINUS procera et teres arbor, pennata folio, ligno ad multa utili et inprimis hastis ex quibus et celebris illa Achillis fuit. [Note: (12) Bellicosus.] Campestris fere crispa, montana spissa, folia eius iumentis mortifera esse prodidere Graeci, sed et his, ut ceteris animantibus, innocua per Italiam sunt. [Note: (13) Crucem Daemon horret.] Solis serpentibus. Adeo haec arbor infesta est, ut nec umbram quidem sustineant, et si ignis ac serpens fraxini cingantur fronde, citius in ignem, quam fraxinum adiges. [Note: (14) Crucem Daemon horret.] Succus fraxini in potu venena quoque serpentum pellit, et ulceribus impositus medetur [Note: (15) Paenitentia.] Plin. l. 19. c. 13.
HEBENUS vel Ebenus ponderoso, enodique (quae grandior est) ligno, quod splendorans [(transcriber); sic: splendodans] nigrore, hieme
virens, cariem vetustatemque non sentit. [Note: (1) Virtus.] Caesa durescit in lapidem, aquis mergitur, igne, nisi sensim et odore grato, non consumitur, rarioribus operibus pro ornatu adhibetur. [Note: (2) Caritas.] Scobem oculis mederi ferunt, et caliginem abstergere. Polin. l. 12. c. 4. et alibi.
HEDERA frutex semper virens, sed cum damno se fulcientis, cuius succum exhaurit, amplexu firmo. [Note: (3) Amor impurus. Proles adhaerens parenti.] Vivacissima semper colore, flos sine odore est satu non egens, cum seipsam propaget. [Note: (4) Cupiditas.] Baccho ob similitudinem vitis sucrare Poetae eadem, ut et Bacchi amantes, coronari solebant, quod caput leniter refrigeret. [Note: (5) Vates.]
ILEX glandifera est femina, mas sive fructu, utroque enim sexu esse feruntur. [Note: (6) Coniuges.] Folia illi aculeata aegre defluunt, nullo flore gaudet. Civica olim corona ex ilice plectebatur. [Note: (7) Miles defensor.] Plin. l. 16.
IUGLANS aversatur consortium quercuum, [Note: (8) Dissimilia segreganda.] nuces gemino operimento vallat, tanquam foetum in utero. Unde probabile apud veteres in nuptiis sparsas nuces. [Note: (9) Foetus in utero.] Extremo cortice fuscantur lanae. Cariem tarde sentit, umbra satis, et humano gravis est capiti.) [Note: (10) Protectio infida.] Plin. l. 15. c. 21.
IUNIPERUS locis gaudet sterilibus, et arena. Viret coma perpetua, nunquam floret, vetustatem non sentit, Ligno apprime duro solidoque, quodque conceptum ignem sub cineribus, integro anno fovere compertum est. [Note: (11) Eremicola pius.] Baccas habet salutares, et media hieme, aliquas fere semper maturas, in Hispania grandes. Lignum illi tortuosum et asperum, spinae pro foliis sunt. adustum odore ac fumo infectum purgat aerem. [Note: (12) Mors sanctorum.]
LARIX feminam habet, montium amans, incorrupta illi vis, et tenax humoris, non ardet, nec carbonem facit. sed tanquam lapis durat inter ignes. Folia ei pungentia, quae non defluunt, sed florem ignorat. [Note: (13) Patientia.] Radicibus adustum. non repullular. [Note: (14) Deo nitendum in adversis.] Plin. locis divers.
LAURUS inter arbores non mole, sed virtute celebris,
tredecim omnino generum a Plinio l. 15. c. 30. esse traditur. Parnassi olim montis celebrata fuit. et Augustorum Romae, quae Liviae cum Gallina in sinum delapsa est, ut nos supra, et hic Plin. [Note: (1) Genus et stirps nobilis.] Unde mors fluxit, ut triumphantes Romae lauro illa coronatentur. [Note: (2) Triumphans.] Perpetuo vivens arbor est, medicisque foliis praedita, quibus venena dissipantur [Note: (3) Remedium.] quaeque fulmine de caelo non feriantur. Unde Imp. Tiberius fulminante caelo lauro vinctus caput incedebat [Note: (4) Tutela.] Credita etiam pulvillis subiecta, veritatem conciliare somniis, unde ad futurorum praesagia utebantur. [Note: (5) Praesagus futuri.] et Vates Divinatoresque iisdem coronabantur, eratque haec arbor Apollini sacra. Frigus aversatur, sed non minus ignem, cui crebro obluctatur crepitu, excutitque dum potest. [Note: (6) Aversari malum.] Quate et in maleficiis amatoriis incendi solebar, velut amantium luctam repraesentans. Mali ominis erat coniectam in ignes non crepuisse. Ceterum tutelam Numinis et defensionem ante fores plantatam signabat, aut etiam surculis in coronae modum coeuntibus. [Note: (7) Protectio Dei.] Pier. l. 50. c. 15. ut et Victoriam Alexandro Severo recens nato de Persis protendit, quando in paterna domo subnata eodem tempore, intra annum persicam arborem mirabili incremento superavit. [Note: (8) Victoria] Ib. c. 19. Aliis persuasum fuit, locum, ubi laurus sata esset, a morbis et daemone non infestari. [Note: (9) Daemonem propellere.] Solitusque est populus, salutatis ominis gratia, calendis Ianuarii Magistratui lauri folia cum canticis offerre [Note: (10) Ominis boni.] c. 21. Aves quoque, ut palumbes graculae, merulae, perdices annuum fastidium lauri foliis, tanquam medicis, purgant. [Note: (11) Expurgare malum.] Vide Plin loc. cit.
LENTISCUS trifera arbor perpetuoque virens est, semen, baccas, et resinam fundit, omnibus ad medicinam, ipsis adeo foliis lignoque utilibus. Urinam cient, et alvum sistunt. Ulceribus et igni sacro eius decoctum prodest gingivam firmat. Dentium dolorem forlia attrita sedant, et oculis affectis salubriter illinuntur. [Note: (12) Paupertatis voluntariae fructus.] Plin. l. 24. c. 7.
LOTOS arbor pyro similis, folium quercinum, sed crebrioribus incisuris, habet fructus fabae instar,
colore croci, sed dulcedine et sapore singulari, ut quae in Africa est, advenas inescat´re feratur. [Note: (1) Voluptas carnis.] Ventris morbos proscribit, in nucleo interiore melior. [Note: (2) Licita prodest.] Vinum hinc simile mulso exprimitur, sed quod ultra dies decem non duret. [Note: (3) Voluptas brevis.] Lignum tibiis idoneum, colore est nigro, semper virens, humidis gaudens locis Est et in Aegypto lotus. caulis qui in irriguis NIli campis nascitur, foliis densus, fructibus papaveri similibus, in quibus semen est mihi instar, quod contritum panis loco est, [Note: (4) Voluptas cibis alitur.] florem illius, quid candidus est, ad solis occasum claudi, ad exortum rursus pandi ferunt. [Note: (5) Sine gratia Dei nil sumus.] Plin. lib. 13. c 17.
MALOBATHROS arbor Syriae est, convolutis foliis, aridoque colore. Similem nardo saporem habet, sed et pressa salubre praebet unguentum. [Note: (6) Spes in adversis.] Odore in vino fervefacta excellit, crocum vincens. [Note: (7) Spes caritate nixa] Oculorum epiphoris vino expressa medetur, somnum fronti adhibita conciliat praesertim si et nares illinantur. Folium linguae subditum halitus suavitatem conciliat, [Note: (8) Adspiratio ad deum.] ut et vestibus interpositum gratum affricat odorem. Plin. l. 12 c. 26. et l. 23. c. 4.
MALUS arbor est facile omnium princeps si fructum spectes, sed varietatis maxime, seu formam, seu fructum spectes. Mala seu poma, quae profert, amoris symbola sunt. [Note: (9) Amor.] Ea parte, qua solem spectant, fere erubescunt, quod in luce amor ad multa erubescat. [Note: (10) Amor petit occulta.] Bacchus malis coronari olim visus, quod amori vinum faveat, ut Theocr in carm. Veneri idem sacrum, quod apud Sicyonios manu una, latera papaver, fecunditatis symbolum gerens, tenebat. [Note: (11) Amor fecundus.] Apollini et mala placuisse, eaque in Pythiis Victorum coronis inserta Lucianus refert. [Note: (12) Deus vult amari.] Sic et Herculem devicto Dracone, hoc est, concupiscentia, tribus pomis aureis potitum, [Note: (13 Virtute Theol. vel mor.] hoc et, fortitudini suae adiunxisse prudentiam, iustitiam, et temperantiam, haud male intelligas. Quamquam et his tribus quibus romana eius statua ornabatur, fides, spes, et caritas recte signetur.
MALUM Cotoneum sine Cydonium, odore non quidem ingratum, sed capiti tamen grave, colore inter
vellera cingentia aureo. Coctum conditumque ad esum salubre [Note: (1) Zelus moderatus.] Persicum ut quidem in Perside venenatum. Italiaeque primo, ut noceret transmissum, cum caelo mutavit ingenium, et salutare est. [Note: (2) Ingenium cum caelo mutatum.] Si maturum sumatur alvum lenit, si crudum sistit. Cordis figuram hoc pomum gerit ut folium liguae, ideoque veritatis signum voluere. [Note: (3) Veritas.] Nux ipsa ex pomo eruta. cum in diversa tela punctim caesimque fetientia solvatur, funesta est. [Note: (4) Arma occulta.] Ceterum brevis decerpti gloria est, cum intra biduum marcescat. [Note: (5) Voluptas brevis.] Punicum malum sive granatum sub splendido cortice multa inter se grana suis septis conclusa colligit, et quibus fere nonnulla vitium trahunt, Ecclesiae malos bonis sociantis typus. [Note: (6) Ecclesia malos cum bonis babet] Perunt eius acrimoniam mitigari si cuneus ex pino per arboris truncum eiusque medullam terebratam adigatur. [Note: (7) Mitigata severitas.] ut ex Basilio Pierius l. 54. c. 31. Praeter quem vide Plin. l. 15.
MESPILUS humilis arbor multis nixa radicibus, ligno duro, ut et fructu, quem mespilum dicunt, qui nisi putredine emollitus non sapit. [Note: (8) Senes magis sapiunt.] Crudus fauces constringit et exasperat. Coronaque, qua cinctus est hispida, suo cortice se tuetur. [Note: (9) Iuventus fere insipida.]
MORUS ultima pene arborum, transacto iam frigore, in flores erumpit. [Note: (10) Pruden.] sed tarditatem hanc prudentem celeritate germinis ac fructuum compensat; [Note: (11) Festinatio cauta.] ne ab aestu tardentur. Mora (qui fructus sunt) succum primo candidum acidumque, deinde purpureum et vinosum, postea, iam plene matura et decidua, nigrum suavemque complectuntur. [Note: (12) Senes magis sapiunt] Salubris fructus, moderate refrigerat, foliis serici vermes pascuntur. [Note: (13) Mollium victus.]
MYRRHA arbor aromatica cubitorum in Arabia quinque, sativa silvestri potior est. Caudice duro intorroque, nec sine spinis. [Note: (14) Mortificatio carnis.] Folium olivae est, verum crispium et acuminatum. Stacte sudant praestantissimi odoris viriumque, priusquam incidantur; [Note: (15) Innocentis Deo placent opera.] Sed plus dant incisae. Plin. l. 12. c. 15, Addit c. 16. quod Troglodytica, aspectu horridior, acriorque sit ceteris, [Note: (16) Vita religiosorum.] Sembracena, ut mollior, sic viribus sit tenuior, adulteratur lentisci glebis et gummi substituto, aut etiam
vili myrrha Indica. [Note: (1) Simulatio pietatis.] Cibos Sabaei etiam alii thuris, allii myrrhae ligno excoquunt. Ad nidorem tamen gravem hinc emergentem mitigandum, urunt styracem. Ita nulla hic voluptas quae non assiduitate fastidium patiat. [Note: (2) Voluptas mundi vilis.] Idem l. 14. c. 13. lautissima apud priscos vina myrrhae odore condita fuisse asserit, quod murrhinum dictum est. [Note: (3) Amarities virtutis grata.] Ex oriente quoque allata murrhina pocula, ut l. 37. c. 2. habet, fuere in pretio, quae ex humore sub terris, ut putant, densato fieri asserunt, quaeque suis maculis varietate colorum pictis, quales in Iride, tum suo etiam odore commendantur. [Note: (4) Gnaritas.] Singula 80. et 300. quandoque sestertiis Romae empta, postquam Pompeius in triumpho primum illata Iovi Capitolino dedicasset.
MYRTUS arbuscula venusta perpetuo virens, angustis tamen foliculis, suavissimi odoris in Aegypto, litoris amans. Veneri olim ob gratiam frondium consecrata. [Note: (5) Venustas. Voluptas.] Baccas optimi saporis habet, eiusque oleo quidam inest vini sapor. Ovantibus ex ipsius frondibus corona texi solita. In conviviis Myrti, ramo per manus ordine accepto singuli carmen aliquod iucundum modulari solebant. [Note: (6) Gaudium mundi breve.] Duratio tamen gratiosae arbusculae brevis est, et forte ideo corona illius in funeribus quoque exhibita est. [Note: (7) Luctus gaudium occupat.] Romae ante aedem Quirini una fuit Myrtus Patricia et altera Plebeia dicta, quod prout Patres, aut plebs dominarentur, altera semper magis vigeret, languente altera. Plin. l. 15. c. 29.
NARDUS frutex est, ut Plin. l. 12. c. 12. gravi et crassa radice, sed brevi et nigra fragilique quamvis pingui, aspero densoque folio. [Note: (8) Humilitas.] Cacumina in aristas spargunt, ideoque gemina dote nardi spicas ac folia celebrant, odore suavi, et gustu os iucundo sapore siccante [Note: (9) Humilitas Deo grata.] Pseudonardus crassiore ac latiore folio, tum co lore pallidiore proditur, ac demum et pondere graviori. [Note: (10) Simulata demissio.] Nardus rustica Baccharis vocatur, et censetur inter herbas, quae diversis locis diversa. Cum Gallica nascitur herba alia odoris ingrati, iccirco hirculus dictus, [Note: (11) Occulta superbia] non omnino specie externa dissimilis, quamvis min oribus foliis et sine caule. Unde facile nardus adulteratur.
OLEA sive OLIVA in praelus. Speculi a nobis expensa multis symbolis est, ab oleo mitis arbor, [Note: (1) Misericordia.] a quercu ita dissidens, ut altera in alterius scrobe depacta moriatur. Unde odii compositi symbolum sunt quercus et oleae rami complicati. [Note: (2) Odium compositum.] Tarde succressit arbor, semper fronde virens, ligno imputribilis annis ducentis persistens. [Note: (3) Perpetuitas.] Gaudet cinere et calcariis fornacibus: Pluviam in vergiliis aversatur, [Note: (4) Ebrietatis fuga.] et morsu caprae sterilescit. [Note: (5) Libido perdit.] Minervae dedicatur, quod Virgines amet, a quibus et utilius plantatur. [Note: (6) Virginitas.] fructus, carne, oleo, et amurca pinguis est, aiunt mare hoc infuso, et utribus olei iniectis placari. [Note: (7) Mitis Tranquillus] In pace ramus illius a legatis solitus praeferri, et victores in Graecia his frondibus coronati, ut Olympionicae oleastri coma. [Note: (8) Victoria] Membra oleum roborat, nutritque, pene omnibus attibus utile, vespae tamen muscaeque in illo moriuntur. [Note: (9) Eucharistia vita bonis, mors malis.] Vide Plin. l. 15. c. 2. et seq. Pier. l. 53. c. 1.
PALA, inquit Plin. l. 12. cap. 6. arbor est apud Indos pomo maior, fructu praecellentior, quo Indorum Sapientes potissimum vivunt. [Note: (10) S. scriptura.] Hic ex ipso cortice promitur admirabili succi dulcedine, et quantitate tante, ut uno quaterni satientur. [Note: (11) Meditatio divinorum.] foliis alas avium imitatur, frequens apud fluvium Acesinem.
PALMA in Iudaea frequens, quod ferventibus regionibus gaudeat, in quibus etiam fructus non inter folia, sed ad nudos arborum ramos profert. [Note: (12) Paupertas fructuosa.] In Italia sterilis, in maritimis Hispaniae fertilis est, sed magis in Africa, quia fabulosa. fervida loca ac salsa quaerit, a fimo aliena. [Note: (13) Opes steriles ad bonum.] Orientales ex fructibus vina etiam inebriantia conficiunt, et nonnullae gentes panem. [Note: (14) Victus tenuis.] Coma cultri in modum acuminatur, bifidis tamen lateribus. [Note: (15) Finis ultimus Deus.] In aliis quidem arboribus uterque sexus maris et feminae est, sed in his praecipue eminet. Mas floret, femina tantum spinae modo germinat, gaudet illius flore ac pulvere conspergi, inclinante sese ad propinquum marem semina: [Note: (16) Coniugiam felix.] Quandoque ad fertilitatem sufficit aspectu solo recreari. Ita Pier. l. 50. c. 10. ex Pontano narrat, marem palmam Brundusii feminam palmam Hydrunti existentem fecundasse, ante sterilem, priusquam ad illam crevisset altitudinem, ut marem,
tanto licet intervallo, posset intueri. [Note: (1) Dei praesentia animam fecundam facit.] A trimatu ferax est, fructu obtongo, duicique succo: Coma a fulmine immuni, et nunquam decidua, succedente, ut solet, altera. [Note: (2) Aeternitas.] Plinius de illa eiusque varietate multa l. 13. cap. 4. et Babylonii trecentos sexaginta unius arboris utilitates censere soliti, anno eam comparabant, ut ex Plutarcho Pier. iusc. 2. refert, quamquam et per singulos lunae ortus novo pullulare ramo ad 12 usque feratur, mensium numero insignis, singulisque in altum surgere, [Note: (3) Annus et menses.] et in summo vertice frondibus ornari, adeo pertinaci situ, ut si pondera graviora imponas, contra nitens assurgat. neque a recto deflectatur. [Note: (4) Constantia.] ut Gell. l. 3. c. 6. ex Arist. notavit. Romae in Capitolio omen victoriae fuit, quando in capite Iovis [Note: (5) Victoriae] bis bello Persei subnata est; sed a quo tempore pudicitia illic prostrata est, illius sub versae loco ficus succrevit, [Note: (6) Pudicitia eversa.] ut Plin. l. 17. cap 25.
PICEA, more abietis, resina fluit, thuri simillima, montes amat ac frigora: arbor feralis, tonsilis tamen, sed umbra noxia; [Note: (7) Politicus homo.] folia pectinum instar fundit, cortice ad vasa et corbes idoneo, ligno ad fissiles scandulas. [Note: (8) Utilis parum.] Plin. l. 16. c. 10.
PINUS arbor sine flore, foliis capillatis numquam deciduis, cariem tineasque non sentit. Umbra enecantur germina, cacumine ablato sterilescit. [Note: (9) Potentes.] Excisa repullulare nunquam fertur. [Note: (10) Mors impii.] ut iccirco Craesus Lampsacenis, nisi Miltiadem e vinculis restituerent, excidium pini minatus sit, ut Herod. in Erato. Pinu tamen in Isthmiacis coronabantur, quod in Melicertae submersi honorem essent instituta, ad cuius per Delphinum ad litus elati, sepulchrum pinus succreverat. [Note: (11) Praemia post mortem.] Pier. l. 52. c. 13. Pinaster silvestris pinus est mira altitudine, ut Plin. l. c. Nux pinea suis clausa in volucris naturae occulta designat. [Note: (12) Natura secreta.]
PLATANUS arbor ampla et speciosa laris foliis frondibusque comptis ac densis, sed infrugifera, sola umbra tantum commendationis apud Graecos Latinosque olim habuit, [Note: (13) Hospitalitas.] ut mero quidam affuso eandem nutrirent, radicesque vegetarent. Tanti fuit, ut et vectigal pro umbra illius pensitatum sit Memorabilis illa Xerxis in Lydia, sub quam
cum suaviter divertisset, monili illam ornavit aureo, apposuitque militem ex immortalibus custodem [Note: (1) Munificentia hospitis.] ut refert Herodot. Et illa Lyciae apud Plin l. 12. c 1. celebris est, quae ingentia tamis complectens spatia, ad pedes 80. domicilii in modum cava suscipiebat hospites, sub qua Lic. Mutianus ter Cos. cum sociis 18. divertit. [Note: (2) Aedificare in aere.]
POPULUS alia alba a foliis candidioribus, alia nigra a fuscis, amat fluvios, et vitibus placet, umbra pene nulla est, foliis bicoloribus trepidat. [Note: (3) Tempus diei et noctis.] Inter ferales habetur arbores, quod nec semen, nec fructum ferat. [Note: (4) sterilis.] ideoque Rhodios adolescentes inter ludos funebres hac corona cingebant. Herculi eandem consecrant, vel quod ea coronatum Inferos adiisse crederent, vel quod suis regionibus intulisse Plin. l. 16. eius folia post solstitium refert circumagi, [Note: (5) Solstitii finis.] ut eo argumento solstitium exactum intelligatur.
PRUNUS arbor est genere admodum diversa, nigra, flava, purpurea, mitia, silvestra, aut acida pruna ferens. [Note: (6) Actiones hominis variae.] Laudatissima fere Damascena habentur, sapore iuxta et salubritate. Plin. l. 15. c. 13.
PYRUS sic dicta, quod velut ignis tam arbor, quam fructus plerumque ex lato in angustum, ignis instar tendat. [Note: (7) Finis omnium Deus.] Est tanquam femina Pomorum respectu, quamquam utraque fructifera. Mollior illis, quam pomorum, fructus, sed minus durabilis. [Note: (8) Coniugum labor.] Succus utrorumque suavis, quandoque ita vini refert similitudinem, ut distingui, nisi duratione fluxa, nequeant Plin. l. 15 c. 15.
QUERCAS a soliditate ligni Robur dicta, [Note: (9 Gratia fluxa.] glandifera arbor est, por eisque alendis perutilis, quamquam et hanc olim hominibus pascendis naram scribant, ut hodiedum quoque panem ex illis quorundam locorum necessitas extorsit. [Note: (10) Virtus] Belli omen, quod oleam iuxta se positam extinguat, [Note: (11) Victus tenuis.] et fortitudinis: Unde et Herculis inde clava confecta dicitur, et in aquis depacta solidatur. [Note: (12) Bellum] Corona ex quernis frondibus in honore fuit, haec enim civica erat, cum ob cives servatos [Note: (14) Amor.] daretur. [Note: (13) Fortitudo.]
RHAMNUS ignobilis et spinosus frutex, nec nisi
in S. literis sua arrogantia celebratus est, qua ceteris in Apologo arboribus voluit dominari. [Note: (1) Ignobilis superbiens. Tyrannus.] Iud. 9.
RODHODAPHNE sive Rhododendron frutex est perpetuo virescens, rosae similitudine caulibus succrescens, iumentis, capris ovibusque venenum, sed homini contra serpentum venena remedium. [Note: (2) Eucharistia mors malis, vita bonis.] Plin. l. 16. cap. 20.
SALIX lento vimine multisque perticis vestita arbor (quamquam et in fructibus sit) amaro lentoque est cortice, ligno ad multa flexili, habilique, aquas locaque humiliora sectatur, et copiose provenit, [Note: (3) Humilis religiosus.] semen ante maturitatem amittit, fructusque in araneam degenerat, et illud quoque sterilitatem adferre memorant, ut folia contrita ac pota intemperantem libidinem frangere. [Note: (4) Continentia.] Fructus ante degenerationem collectus sanguinem eicientibus prodest, folia cocta cum cera trita imponuntur podagricis. Cortice et foliis in vino coctis sanantur nervi. [Note: (5) Proximis prodesse.] Flos tritus cum foliis furfures purgat in facie. Plin. l. 16. c. 26. et 37 et l. 24. c. 9.
SAMBUCUS inter arbores ac frutices ocyssime floret, et odore grato est, habetque tam in foliis, quam flore lenem expurgandi vim. [Note: (6) Humilitas grata et a scelere purgans] grandi lignum medulla est, sed iam adultius, tam solidum, ut in venabulis praeferatur reliquis. [Note: (7) Humilitatis Virtus solida.]
SMILAX frutex hederae similis, celeriori incremento per muros ad altissima aedium, densa foliorum silva, et flore nunc candido, nunc puniceo violarum instar, lilii tamen odore, exsurgens, [Note: (8) Spes nixa petentibus.] funestae tamen illius coronae habitae olim, quod Smilacem ex Virgine amante Crocum iuvenem in hanc formatam dicerent. Magis tamen iccirco opinor quod arbores amplexu consumat. Fructum, racemorum instar, colore rubro gemmatum instar reddit, qui disclusus a truncis, et aqua coctus, lautis etiam coenis adhibetur. [Note: (9) Ambitio amor impurus.] ut Pier. l 51 c. 22 cetera Plin. l. 16. c 35.
SICOMORUS ficus fatua, et marisca dicitur, fructus quidem grandiores, sed magis acerbos communi ficu profert, qui non maturescunt, nisi instrumento quondam ferreo radantur. [Note: (10) Mortificatio grandes sed acerbos fructus facit;] Apertum cretosumque
locum amat, ut Plin. l. 5. c. 18.
SUBER inter arbores glandiferas minores ligno admodum poroso est, praecipue densi corticis: quo non tantum aquis non mergitur, sed et alia connexa, ne mergantur, sustinet. [Note: (1) Paupertatis amor] detracto cortice, cum ceterae tardentur arbores, haec iuvatur. Sola potissimum levitare commendabilis est, aedificiis fere inutilis. Plin. l. 16. c. 8.
TAXUS abieti similis, arbor exsucca, his locis innoxia, in Arcadia adeo venenata, ut qui sub ea dormit, aut cibum capit, moriatur. [Note: (2) Haeresis. Desperatio] Baccis etiam (quas sola profert) in Hispania venenatis. [Note: (3) Doctrina haereticorum.] Sunt qui toxica hinc quasi taxica derivent. Innoxia censetur, si in arborem clavus aereus adigatur. [Note: (4) Paenitentia.] Plin. l. 16. c. 10. in fine.
TEDA arbor ex pinorum genere pinguiori succo abundans, ideoque flammis alendis idonea, [Note: (5) Concupiscentia.] et in sacris olim luminibus, ut Plin l. 16. c. 10. usurpata. Unde Tedae nomen facibus hae sit.
TEREBINTHUS ligno solida, ut buxus, semperque iisdem foliis virens, unde et semper vivae nomen accepit. [Note: (6) Fiducia in Deum.] Talem Maiol. col. 21. ex Aegesippi libro 4. c. 23. refert in Memphi repertam, cuius origo ignorata ad ipsum mundi principium referretur. Mas in illis sine fructu est, [Note: (7) Otiosus] feminarum aliae rubentem, instar lentis, dant fructum. aliae pallentem, et utrumque odoratum. [Note: (8) Opus acceptum.] Densis est foliis, ulmi paulo longioribus et pilosis, flos olivae modo, rubet. In Macedonia fruticis instar, in Syria arbor, eximii ac nigri splendoris. resinaque odorata fluens Animalia etiam viva culicum instar ex folliculis enascentibus profert, [Note: (9) Mala opera.] l. 13. c. 6.
TILIA mas sine fructu, femina florem semenque profert, quae nullum animalium attingit. [Note: (10) Pura intentio.] Cortex crassus et detractus se flecti non sinit. [Note: (11) Ab Ecclesia di visus.] lignum in Mare durius, in femina candidius, cariem non facile patitur, scutis olim adhibitum. Inter corticem lignumque membranae sunt variae, quarum tenuissima philyra dicitur, in lemniscis coronarum celebrata. [Note: (12) Vilitas honorata.] Densioribus passim umbris arbor quaesita. Plin. l. 16. cap. 14.
VEPRES inter frutices sibi locum poscunt, spinis suis aculeati [Note: (1) Mordax] et asperi Hae in rubis molliores, duriores in sentibus, [Note: (2) Durus. Contentiosus. Curis immersus.] utrobique suis vestiti flosculis, in his etiam odoratis [Note: (3) Gratia in asperis crescit.] Illis Christus coronatus, Moyses olim ad Deum in flagrante rubo vocatus. Terra post lapsum Adae damnata.
ULMUS amica vitibus, in montibus amplior, [Note: (4) Honora bonis amicis. Et a loco.] in campestribus fruticosa, cito germinat, constanti ligno rigida, ideoque cardinibus portatum idonea.
VITIS quam fertili, tam spreto horridoque ligno surgens frutex, truncato humilique caudice suavior copiosiorque in palmites racemoque excrescens, [Note: (5) Humilitas radix multarum virtutum.] sed ubi sine amputatione adolescit, latissima implet per aerem spatia, modo fulcris non destituatur, loris sese connatis arctissime devinciens. [Note: (6) Gratia et arbitrio proficimus] Una vitis romae in Liviae porticibus subdialem inambulationem umbrosa pergula constituit, duodenis musti amphoris, ut Plin. l. 14. c. 1. habet fecunda. [Note: (7) Ubertas] Altitudinem mitarum ferunt Cineam Pyrrhi legatum, cumque austerior ex illa potus oblatus esset, iure, ait mattem eius, tam alta ex cruce suspensam esse. In Campano agro populis in summam altitudinem usque, sine noxa sua adhaerescunt. [Note: (8) Fiducia in Deo.] Alibi in formas tonsiles ducuntur, simulacrum Iovis in urbe Populonio multis aevis ex vite incorruptum stetit. Metaponti templum Iunonis vitigineis innixum columnis fuit. Per vitem formati ad fastigium Ephesini templi gradus, ligno ut tractabili, sic durabili. [Note: (9) Creaturis ad Dei obsequium utendum.] In Africa vites per humum serpentes uvas infantium magnitudine proferunt. [Note: (10) Humilitas prodest.] Rubellae in humidis frigidisque magis locis, quam siccis aestuque torridis proficiunt. [Note: (11) Adversitate proficere.] Vix ulla tam denso uvarum partu, ait idem Plin. cap. 2. quam Biturica, sed variantis caeli impatiens, constante seu frigido, seu calido gaudens. [Note: (12) Inconstantia hostis.] Quae minor ex eo est genere, melior est, sterili tamen solo non provenit, et nimium pingui putrescit. Cocolibus quo dulcior, hoc melior; sed austera vetustate in dulcedinem, dulcis in austeritatem
???sit. [Note: (1) Variabilis.] Albuelis summis arboribus fertilior, Visula imis. Moerica contra omne sidus firmissima, nigro acino, vinis vetustate rubentibus aetatem amat. [Note: (2) Senium honorabile] Et c. 3. addit Etesiaca fallax, quo plus tulit, eo fundit laudabilius. [Note: (3) Profectus.] Gauranae e falerno agro translatae, celerrime ubique degenerant. Prusinia nigro acino, intra quadriennium vino exalbescit; mirumque cum sole ubique uvam circumagi, quae ob id streptos vocatur. [Note: (4) Praesentia Dei.] c. 4. ait, durant adhuc vina sub L. Opinio Coss nata iam annis fere ducentis, in speciem mellis redacta. Et c. 5. vino natura est, quod haustum calore intus accendar viscera, foris infrigeret. [Note: (5) Amor Dei.] Ut vitibus corporis nihil eo utilius, ita si modus absit nihil perniciosius. [Note: (6) Moderatio.] Cicuta homini venenum est, cicutae vinum. Et c. 6. Iulia Augusta 32. vitae annos Pucino retulit acceptos: Augustus Setinum praetulit, secunda nobilitas falerno agro, post hunc Albano ac deinde Massicis, ac Calenis. [Note: (7) Origine nobili.] Plura de vite ac vino vide l. 14. apud Plin. tum quae infra de Vire trademus.
Alia quoque apud Maiollum Coll. 21. reperies, ut quod ait dae vite Memphitica, nec hanc, nec aliam istic arborem folia amittere. [Note: (8) Gloria permanens] Rursum in provincia Malabay arborem Cachi unicum quotannis ex stipite proferre pomum, adeo vastum, ut robustissimum gravet hominem, in quo 300. alii fructus suis pelliculis distincti, intra quos et alii minores, tanquam in echino latent castaneae. [Note: (9) Caritas Dei virtutum compendium.] Similia ib. nonnulla reperies.
ABROTONUM aliud campestre Germanice Stab-Wurtz minori caule et folio; semine copioso, ut absinthium: alterum montanum arbusculo specie foliis candidius, flore aureo et odorato, German. [Abbr.: Germanice] Wildcypresz. Illud maris, hoc feminae loco habent [Note: (1) Fecunditas.] Amatitudo illi absinthii, et effectus non dissimiles Serpentes fugat, et contra eorum ictus ac venena remedium est [Note: (2) Paenitentia.] Fertur pulvillo subiectus veneficia, quibus coniugii usus prohibetur, dissolvere [Note: (3) Coniugio favere] Plin. l. 21. cap. 21.
ABSINTHIUM German. [Abbr.: Germanice] Wermuth. amara sed salubris herba. Armenta quae illo pascuntur in Ponto sine felle sunt. [Note: (4) Educatio severa prodest.] Bilem enim et vitiosos stomachi humores expurgat, hunc corroborat, et nauseam tollit. Ut enim dulcia bilem et nauseam creant, ita tollit sua amaricie absinthium. [Note: (5) Adversa prosunt.] Adversus inflationes calidum paulatim sorbetur. Oculorum claritati multum confert. [Note: (6) Aversa multis oculos aperiunt.] Somnium allicit olfactum, et sub pulvinari locatum, tineas arcet a vestibus. Atramento mixtum mures a libris arcet. Cinis illius unguento mistus rosaceo, capillos denigrat. Inferiis Latinarum quadrigis in Capitolio certatum est victorque bibit absinthium. [Note: (7) Victoria labore constat.] quod Marini scriphium vocant ramum Isidis in Aegypto Sacerdotes praeferre solebant. Plin. l. 27. c. 7. Absinthii de favo meliis enati P. or. l. 28. c. 28. meminit.
ACANTUS THA Branca Ursina in officinis, a Pedibus ursorum dicta, Germ. [Abbr.: Germanice] Beerenklaw, elato longoque herba folio, in cuius florem Achantum puerum versum fingunt. [Note: (8) Adolescentia.] Duplex est, crispis aculeatisque foliis,
quam et paederota aut Melamphyllon vocant, cuius radices ustis luxatisque mite prosunt, rupis irem convulsis et phthisim metuentibus in cibo coctae. Podagris quoque illinuntur tritae, et calefactae. Alterum genus laeve est, minusque efficax. Plin. l. 22. c. 22.
ACONITUM Germ. [Abbr.: Germanice] Wolfswurtz sic dictum ab
[Gap desc: Greek word]
, caute e qua sine terra nascitur venenum praesentissimum homini, nisi contra venenum, quod expugnet, sumatur. Ira enim homine innoxio se invicem venena consumunt. [Note: (1) Peccato Iudaeorum Christum occidentium peccatum nostrum destruitur.] Feminei sexus animalia, solo genitalium huius herbae contactu extinguuntur. Scorpio attactus stupet, helleboro tamen sanandus. Carnes eas tactae pantheras etiam enecant, nisi humanum stercus pro remedio detur. [Note: (2) Novissima hominis consideranda.] Plin. l. 27. c. 2.
ADIANTUM, quod et Calitrichum ac Capillus Veneris dicitur, Germ. [Abbr.: Germanice] Frawenhaer foliis silicis, ramusculi nigro colore nitent, radix nulla, umbrosas petras, ac fontium specus amat in aquis licet mergatur, siccum. [Note: (3) Abstinentia in cibo potuque.] Duo eius genera, candidius maius, nigrum brevius et efficacius, Illud pollytrichon, hoc trichomanes vocant. Calculos a corpore mire pellit, e vino quantum terni decerpsere digiti potum, urinamque promovet, alvum sistit in vino decoctum. Capillum firmat, tingit crispatque, in vino item cum semine apii oleoque coctum. Contraque scolopendrae morsus illinitur, serpentumque et araneorum venenis resistit. [Note: (4) Daemones abstinentia fugantur.] Renibus quoque cum absinthio contra stranguriam prodest, ut et exulceratis cum rosaceo illicum pueris. Capitis dolores corona ex his sedat, sanguinem sistit cum aceto. Plin. l. 22. c. 21. Addit Pier. l. 58. c. 55. upupam postquam uvis immodice repleta et ebria facta est hac sibi herba efficacissime mederi [Note: (5) Gulosis proremedio est.]
AGNUS herba est, ad agni formam lanigerae pellis specie in agris subnascens, qua in aquilone, pro capitis tegmine utuntur. Caro illi veluti cancrorum est, quae vulnerata fundit sanguinem. Radici ad umbelicum nititur, pedumque atque ungularum speciem pilis refert. Herbas iuxta se positas in alimentum depascitur, ore, oculis, auribus praedita, [Note: (6) Simulatio veritatis.] atque his consumptis radice
exsuccida deficit. [Note: (1) Simulatio nulla diuturna.] Ita ex Odorico l. 1 et Surii Com. an. 1504. Maiolus Ille in Monte Caspio, hic apud Tartaros Cazaneus nasci tradit. Plura vide infra de Vitice quae etiam Agnus dicitur.
ALCEA malvae silvestris genus, foliis Verbenacae Germ. [Abbr.: Germanice] Sigmarswurtz Haec sub solstitio collecta, folio trito, vel radice tusa cum axungia, tumores quacumque in patte sub suo folio imposita sanat [Note: (2) Contemptu.] Plin. l 25. c. 6.
ALOE semper vivum marinum a quibusdam dicta, amarissimi sed salubris ad medelam succi herba est. [Note: (3) Mortificatio carnis.] Vermibus putredinique resistit visui exacuendo utilis. Vulnera recentibus cogit foliis. Calefacit stomachum, alvum solvit, efficacior si ea pota cibus sumatur. Capillum fluentem detinet, si in vino austero ea caput in sole illinatur. Fronti et temporibus in aceto et rosaceo imposita dolores capitis mitigat. Oculorum sanat vitia et pruriginem scabiemque genarum. Tonsillas, gingivae et oris purgat ulcera, uti et genitalium. Haemorrhoidum et dyssenteriae fluxum sistit. sanguinis quoque excreationes. [Note: (4) Mortificatio tollit vitia.] Et si modico a coena intervallo sumatur, cibis prodest dirigendis Plinius l. 27. cap. 4.
ALLIUM Germ. [Abbr.: Germanice] Knoplauch Serpentes et Scorpiones solo odore fugat, et bestiarum omnium, ut aliqui tradunt, ictibus, vel sumptum, vel illitum medetur. [Note: (5) Paenitentia.] Copiosius sumptum laedit stomachum, inflationes, et Venerem sitimque promovet; moderate esum suspiciosis, morbo regio laborantibus, sanguinem excreantibus et tussientibus prodest. [Note: (6) Temperantia.] Dentium lenit dolores, vel insertum cavis, vel aqua decocti abluendis adhibita. Auribus cum anserino adipe eius succus instillatur. Allium caepasque tanti fecit Aegyptus, ut inter Deos iureiurando acceperit. [Note: (7) Creaturas Deo praefert peccator.] ut Plin. l. 19. c. 6. sed priora habet l. 20 cap. 6.
AMARACUS sive Samsuchus Germ. [Abbr.: Germanice] Meyran. herba est mollis et odorata, [Note: (8) Oratio.] in quam Cynarae Regis Cyprii puer, ob fractum alabastrum unguenti ex dolore versus fingitur. Ictibus scorpionum et menstruis
cum aceto et sale illitum medetur, [Note: (1) Mortificatio.] epiphoras eum polenta cohibet Succus porus tormina discutit, hydropicis et urinis conveniens Oleum nervos et vulvas emollit [Note: (2) Devotio.] Folia sugilla. is cum melle, luxatis cum aceto prosunt. Plin. l. 21 c. 22.
AMARANTHUS German. [Abbr.: Germanice] Sametblum, Tausentschon Spicam purpuream venus, quam florem profert, decerptus non penitus emarcescit, sed perfusus aqua reviviscit, et hibernas etiam coronas facit. [Note: (3) Resuscitatio.] Unde ab
[Gap desc: Greek word]
non marcescere dictus est. Ideoque et Thessali ad A hillis tumulum quotannis coronati illo sacrificarunt. [Note: (4) Immortalis gloria.]
ANAGYRIS herba fruticosa est flore oleris, semen in oblongis ferens corniculis, simile renibus, gravissimi odoris, quo et manus tangentium imbuit [Note: (5) Libido.] Suspiriosis tamen in vino vetere prodest, foetumque mortuum, secundasque et menses folia pota promovent, ut et partum si matribus adligetur Plin. l. 27. cap. 4.
ANEMOMA seu flos Adonidis Germ. [Abbr.: Germanice] Kuchenschell. aut silvestris, aut agrestris est, illi amplitudo maior, latiora folia, et flos phoeniceus: huic etiam purpureus aut lacteus, sed nunquam apertus nisi vento aspirante, unde et nomen trahit. [Note: (6) Gratia Dei movet Favor Regis.] Semipedem altitudine non excedit, cacumine asparagi. Prodest capitis doloribus et inflammationibus: vulvis, lacti, menstruis ciendis mulierum. [Note: (7) Gratia Dei vitia superantur.] Radix manducata pituitam trahit, dentes sanat, et decocta oculorum epiphoras Plin. l. 21. c. 23.
ANETHUM Ger. [Abbr.: Germanice] Dillen. Feniculo simile, semen copiosum in umbellis profert. viride iuxta ac siccum esu et condimento gratum, foetorem oris tollit, vinoque collatum appetentiam ciborum praestat, exhilaratque animum ac vultum, [Note: (8) Continentia Castitas.] tormina sedat, alvum sistit, sumptum ex aqua sedat cruditates. Venerem infrigit, sed et oculos hebetat. Succus auribus et capiti instillatus prodest Dysenteriae et renesino semen tostum medetur Radices epiphoris illitae prosunt. Plinius l. 21. c. 18. et alibi.
ANISUM Ger. [Abbr.: Germanice] Anysz cibis ad appetendam excitandam miscetur, contra inflationes, tormina, caeliacum malum, singultus et ructus cruditates, calculos, vomitiones, pectoris tumores aliaque vitia utile; [Note: (1) Consideratio vilitatis nostrae.] alias stomacho inutile. Foetorem oris cum apio et melle, vino mox collutum tollit. Insomnia in pulvillo suspensum, ut dormientes olfaciant, levat, ut et capitis dolores tollit, patrusque facilitat. In polenta tritum fluxiones oculorum extrahit siccatque. Polypum in naribus illitum consumit. Anginas cum melle et hyssopo ex acero gargatizatum. Auribus cum rosacea infunditur. [Note: (2) Sensuum mortificatio.] Thoracis pituitas tostum et cum melle sumptum purgat. Pythagoras negat comitiali morbo crripi in manu gerentes. Sosimenus poro semine lassitudinem tolli asserit. [Note: (3) Renovatio spiritus.] Tlepolemus ad quartanas ternis digitis semen anisi et feniculi, in aceto et melle, cyatho uno sumendum tradidit. Articulares morbos levat cum amatis nucibus illitum, vestes quoque a tineis defendit. Urinam ciet et sitim sedat, cum vino sudorem leniter praestat. Plin l. 20. c. 17.
ANTHRISCUM quod alii Chaerephyllum Ger. [Abbr.: Germanice] Kerbelkraut vocant, cum, Scandice, ut specie sic virtute convenit, de qua infra. Sistit profluvia alba feminarum, coniugibusque ad faciliorem conceptum appetitur, viresque instaurat. [Note: (4) Bonum propositum.] Plin. l. 22. c. in med.
APIUM horrensis herba Petroselinum dicitur ab Italis, ut et Germani appellant, in ciborum condimentis, ut salubre, sic gratum. Oculis aliorumque membrorum epiphoris, vel cum melle illitum, vel cum pane aut polenta tritum prodest. [Note: (5) Mansuetudo.] Succus radicis cum vine lumborum dolores mitigat, cum ovi albumine illitum, aut aqua coctum potumque renibus medetur. Semen vel radix cum vino vesicae calculos frangit. Marem et feminam in hac herba agnoscunt. et hanc crispiori folio, et breviori radice vermiculos generante, quos qui ederint, sterilescant. [Note: (6) Coniugium sterile.] Coronari in Nemeaes certaminibus victores apio solebant, sed et in epulis mortuorum exhiberi. Unde nefas aliqui credere adhiberi in aliis
conviviis. [Note: (1) Gaudium in luctu.] Pisces si aegrotent apio viridi recreati feruntur. Plin. l. 20 c. 11. de APIASTRO idem tradit l. 21. c. 12. si illius succo alvearia perungantur, non fugere Apes, tantus amor herbae. [Note: (2) Illecebrae]
ARTEMISIA herba sic a Regina Mausoli uxore dicta, Germani Beyfusz dicunt, absinthio haud dissimilis, nisi quod maioribus et pinguioribus foliis sit, quamquam et species illius reperiatur simplici caule et foliis minoribus copioso flore, cum uva maturescens, odore grato. [Note: (3) Lenocinium.] Femina rum autem malis mederi censene, ut Plin. l. 25. c. 7. Addit c. 10. artemisiam ferentibus nulla medicamenta, aut malam bestiam nocere. [Note: (4) Crux mala avertit.] et l. 26. c. 5. strumis tumoribusque impositam mederi, et c. 8. calculis in vino dulci potam, et c. 15. ferentes in via non fatigari.
ARUM e bulhorum genere herba est ab aliis Iarum, aut Pesvituli, vel Serpentaria minor dicta, German. [Abbr.: Germanice] Paffenpint, Kalbsfusz Scillae amplitudine, foliis Lapathi, caule recto duorum cubitorum radice moli quae et cruda editur, et folia in acero manduntur. [Note: (5) Temperantia.] Miris haec laudibus extollitur, pectoris pulmonisque curat vitia. Partus omnium animalium facilitat naturae circumlita Succus cum melle oculorum caligines ac stomachi vitia discutit Ulcera omnium generum et polypos in naribus, et luxationes, cum sale articularem morbum curat. In pestilentia salutaris est, Ebrietatem discutit. Serpentes et aspides cremata nidore fugat. Plin. l. 24. c. 16.
ASARUM herba est foliis hedera maioribus et mollioribus flore purpureo, radice nardi Gallici semine acinoso calidoque. Germ. [Abbr.: Germanice] Haselwurtz lecoris vitiis salutare est cum mulso sumptum. Alvum, hellebori modo, purgat. [Note: (6) Timor Dei.] Hydropicis, morbo regio, afflictis praecordiisque vulvisque prodest, mustoque si addatur, vinum ciendis magnopere urinis facit. Cum folia emittit effoditur, et siccatur in umbra. alio no mine Baccar, sine aspiratione, dicitur. Plin, l. 21. c. 19.
ASPARGUS German. [Abbr.: Germanice] Spargen caule et baccis,
priusquam induruerint, edulis, stomacho utilis, collique inflationes et renum dolores cumino addito, ventre leniter emolito, discutiens. [Note: (1) Innocens aetas.] Est et silvestris minus in cibum gratus, sed vi ad praedicta omnia efficaciori, quem alii corrudam vocant. Huius semen apiique accumini potum medetur sanguinem meientibus. Succus radicis in vino decoctae, si ore contineatur, medetur dentibus, [Note: (2) Victus moderatus] Plin. l. 22. c. 10.
ASPHODELUS inter herbas clarissimas, quam et Antericon dicunt: Germ. [Abbr.: Germanice] Goltwurtz. Eius duae species. Marem Albucum, feminam hastulam regiam vocant, quod dum floret regii sceptri effigiem habeat. [Note: (3) Mulier imperans.] Bulbi cum ptisana decocti phthisicis saluberrimi sunt, panisque ex his cum farina subactus. [Note: (4) Mensa tenuis, at salubris.] Prodest et urinae, lateris doloribus, ruptis et convulsis, hydopicis, ac plerisque morbis interioribus. Illitus autem succus dolores, ulcera, strumas, lichenas perniones, podagras curare fertur, corporique gratum odorem conciliare. Mures in cavernam trusa aut fugat, aut interimit. Plin. l. 22. c. 22.
ASPLENUM seu Splenium aut Scolopendrion lingua cervina vulgo dicitur Ger. [Abbr.: Germanice] Hirtzzung Quadrupler invenitur, quodlibet spleni curando idoneum. [Note: (5) Linguae usus bonus.] Illud tamen minus quod iuxta mutos et petras natum secturis per latera divisum, linguae instar folia porrigit, cui maius aliud silvestre, diversis foliis scolopendrae serpentis instar emicans proximum est: ac denique tertium, quod foliis inferne latis bipennis instar est, et Hemionitis a Dioscoride dicitur: quartum maxime hircinae linguae forma simile quod phyllitin appellat, dysenteriam in vino potum arcet [Note: (6) Lingua custodia bona] Nulli eorum caulis, flos, aut semen est. Plinius. l. 27. c. 5. feminis asplenum illud dandum negat, quod sterilitatem adferat.
ASTER Atticus Stellaria German. [Abbr.: Germanice] Sternkraut dictus, hunc et Amellum alii vocant, in hunc florem ut fingunt mutatum, noctu flores eius flavi, stellae modo eriniti mire fulgent, [Note: (7) Intentia pura Caritas Dei.] folia velut salviae in oblongo et ramoso caule emicant, rupturis sanan dis perquam idonea, unde et Inguinaria dicitur, adversus venena potens.
Ideo et bubones petras ubi nascitur sectantur, eoque se adversus alia, venenata, praesertim araneos tuentur, ideoque et nonnulli bubonium vocant Plinius l. 27. cap. 5.
ASTRAGALUS latine Glandula Ger. [Abbr.: Germanice] Erdmor ex radice velut caule brassicae, tenues ceu hederae frondes, at humiles spargit, purpureis floribus emicans. [Note: (1) Humilitas.] Radix in rubro vino dysenteriae medetur, alvumque sistit, gingivas putrefactas etiam corrigit, in autumno colligenda et siccanda in umbra. Plin. l. 24. c. 8.
ATRIPLEX berae genus est German. [Abbr.: Germanice] Milte Sativa et silvestris, et utraque suis etiam speciebus distincta. Utraque refrigerat: illa pro olere inprimis cholericis mitigandis servit, et tusae succus pro accensis corporis locis refrigerandis. [Note: (2) Cognitio sui.] Cruenta etiam phlegmata corrigit. Silvestris cum melle imposita podagras restringit. Sanat spinis, aut clavis laesa, extractis etiam spiculis. Semen cum melle potum morbum regium curat. Plinius l. 20. c. 20. et Linoc. part. 2. cap. 240. Vide infra de Blito.
AURICULA MURIS Ger [Abbr.: Germanice] Meusohr quod folia iuxta terram his similia spargar. [Note: (3) Vigilantia.] caule deinde nudo hispidoque in flores assurgat. Vulnera sanat in vino, vel impositum, vel potum Gingivas purulentas succus corrigit, in nares adductus caput purgat. Pthisin sumptus et inflammationes interiores, ac vertiginem tollit. Linocerus part. 2. c. 75.
BAAR herba in valle Iudaeae sibi cognomine nasci dicitur, quae vesperi colore flammeo iubar emittit, sed lethalis est eam attingentibus, quate circumfossam laxant, atque iniecto fune canem ei alligant, qui, cum illam extrahit moritur. [Note: (4) Sacrilegio sublata.] Deinde vero herba innoxia tangentibus adversus Daemones in obsessis valere fertur, Ita Zonaras tom. 1. de excid. Hieros. ex Iosepho. Quae si fabula non sit Daemonis illusio esse videtur.
BACCHAR-RIS, herba inter violam et verbascum media, foliis asperis, anguloso caule, radice odorata,
quae odore somnum conciliat, decocta spasticis, convulsis, suspiriosis salutaris est. Capitis dolores, fervores, et epiphoras sedat. [Note: (1) Conscientia bona.] Laterum dolores et calculos tollit Mammis tumentibus, et ignibus sacris imponitur. Plin. l. 21. c. 19.
BELLIS seu Consolida Minor Germ. [Abbr.: Germanice] Maszleben vel masuszlen humilis herba, flore pulchre denseque crinito, in pratis albo, in hortis etiam purpureo, laxat in acetario, in vino spasmum tollit: tumores et ulcera corporis aufert simul et maculas illita Linoc. part. 2, cap. 125.
BETA hortensium herbarum levissima, [Note: (2) Frugalitas.] alia nigra, alia candida, quae praefertur. Semine rato, sed quae transplantari etiam queat. Ut brassica corrumpitur vini sapor, ita betae iniectis foliis fertur restitui. [Note: (3) Auxilium insperatum.] Candida alvum modice solvi, nigra adstringi tradunt. Plin. l. 19. c. 8. In molles iuvenes a Diogene dictum: Canis betas non edit. [Note: (4) Mellicies.] Radicis nigrae succus per nares attractus pituitam e capite vi magna educit, vertigines et dolores tollit, etiam dentibus illitus. etc. Plinius l. 20. c. 8.
BETONICA vel Vetonica, Serratula, aut Cestron herba ut nominibus, sic virtute ampla anguloso caule, a radice serrata spargens folia, flore purpureo. Siccata folia, vinumque ex eis, multis malis medetur, quae diversis locis Plinius exponit. Semen potum expurgat a plerisque corpus viriis, et, siquae medicamenta sint noxia, submovet. [Note: (5) Caritas Dei.] Venenatis adeo inimica herba est, ut serpentes hac circumsepti se mutuo conficiant. [Note: (6) Caritas delet peccata.] Vide Plin. l. 25 c. 8. 10. et alibi.
BLITUM minores betae genus, rubenti caula, Germ. [Abbr.: Germanice] Mistmili herba vilis, citissime nascens, sine sapore et acrimonia, tantum vilis plebeculae cibus. [Note: (7) Contemptus.] Unde nullius pretii res blitum dicitur. Et Plautus spretam mulierculam bliteram appellat. Dysenteriae tamen mederi efficaciter dicitur.
BRASSICA varia est, cripsa levi praefertur, et quae tenuiori solo, quam pinguiori prodit, efficacior. [Note: (8) Eduratio rigida.]
Cum vite, illi capitale est odium, an forte quia huic succum aufert? Cerre ista velut indignans, cum iuxta satae cedere nequeat, alio ab ipsis quoque fulcris palmites deflectit. [Note: (1) Inimici capitales.] Unde brassica ante vinum sumpta, crude praesertim cum aceto, ebrietatem arcet, vino enervato: post sumpta utcumque dissipat. [Note: (2) Dissensio utilis.] Varias illius Cato apud Plin. l. 20. c. 9. virtutes recenset; prodesse capitis doloribus, oculorum caligini, stomacho. praecordiis crudam mane ex aceto et melle, cum coriandro, ruta, mentha, et laseris radice sumptam, quae simul trita singulari vi hominem confirment. [Note: (3) Salus medica.] Sic articularem morbum, cum rutae, coriandri, salis mica, et hordei farina illita curat. Plura hoc loco vide. Pierius lib. 58. c. 57. addit, quod in hieroglyphicis olim cum laetitiam perturbatam significare vellent, brasicam ob connatum odium, inter duas vites collocarint. [Note: (4) Laetitia perturbata.]
BRITANICA illa apud Plin. 25. c. 3. esse videtur, quam nos Cochleariam Loffelkraut vocamus, quod folia cavitate sua quandam cochlearis similitudinem referant. [Note: (5) Temperantia.] Haec in cibo sumpta scarbuticum purgat sanguinem, nervis, et gingivis putrescentibus succo illito salutatis, contra anginas quoque et serpentes facit. Ridiculum quod Plinius adiicit, florem ante tonitrua devoratum securos reddere.
BRYONIA vulgo vitis alba, Germ [Abbr.: Germanice] Stickwurtz oder Hundekurbis, lupuli modo adhaeret, [Note: (6) Luxuria. Gula.] radice crassa serpentibus et bufonibus adeo inimica, ut ex tostae odore moriantur. Odorem illius dentium homines esa ruta avertunt. Radix ex collo suspensa morbo caduco adversatur. Succus foliorum sanguinis, infra supraque, eiectionem sistit. In vino gargarizatus oris collique malis medetur Radix tosta maculas in cute quasvis tollit. In hydromelite saepius pota epilepsiam corrigit. Lenoc. part. 2. c. 267.
BUGLOSSUM-US vel Borago Ger [Abbr.: Germanice] Ochsenzung, herba linguae boum similis, unde et nomen trahit, haec, cum in vinum proiecta animum exhilaret, Euphrosinum quoque dicta est, [Note: (7) Latitia.] ut Plin. 25. c. 8. cui iungit CYNOGLOSSIM quae linguam caninam imitatur, aiuntque
hanc, si tres thyrsos seminis emittar, febri tertianae, si quatuor quartanae mederi cum radix decocta bibitur. [Note: (1) Discretio rerum.] Ib.
BULBUS universe quidem dicuntur radices herbarum rotundae et corticatae, singulatim Allium hortense seu marinum, German. [Abbr.: Germanice] Knoplauch, quod cum aceto et sulphure vulneribus in facie medetur, [Note: (2) Forma nuptias conciliat.] tritum nervorum contractioni subvenit, et paralyticis prodest. Venerem esum exstimulat. [Note: (3) Fecunditas.] Flos bulbi tritus vel cinis in melle maculas emendat, Vide plura apud Plin. l. 20. c. 9. in fine. Pierius addit primo olim nuptiarum die viros bulbis vesci solitos, ad fecundandas nuptias l. 58 c. 40.
CAEPE. A hortensis herba est, radice fere capitosa, seritur, at semen non profert, nisi anno altero lictus bulbus transplantetur acri odore, succo lacrimas tractata elicit, sic tamen purgat oculos caliginemque abstergit, praesertim cum succus illinitur. [Note: (4) Paenitentia. Contritio.] Somnum conciliat, orisque sanat ulcera, cum pane manducata. Cocta in cinere cum farina hordea cea, aut melle, aliis quoque ulceribus medetur. Succus cum melle instillatus auribus prodest, et dentium dolori, cum succo feniculi hydropisi obstat. In cibo dyssentericos quoque et lumborum dolores aufert. Plin. lib. 20. c. 5 Addit Pierius lib. 58. cap. 2. quosdam olim coepe detestatos esse quod cum luna crescente deficiant, deficiente crescant, praepostero cursu. [Note: (5) Contrariari.] Sed et oris graveolentia displicent. Prosunt rosis iuxta se natis ad exacuendum odorem. [Note: (6) Virtutem adversarius excitat.]
CALTHA German. [Abbr.: Germanice] Ringelbum sesquipede longa, flore stellato et aureo, simplici alboque caule. [Note: (7) Intentio bona.] Pulvis florum dentium sistit dolores. Pulmonum vitia cortex in vino potus sanat. Succus mane et vesperi instillatus oculis calorem roboremque tollite Linoc. part. 2. c. 67.
CHAMAELEON Germ. [Abbr.: Germanice] Ebertwurtz ex carduorum genere, sic dictus, quod pro loci diversitate colorem induat. alibi candidus niger alibi, aut viridis, cyaneus, croceus, [Note: (8) Variabilis cum loce.] Candidus humi serpit echini modo
spinas erigens, odore gravi, sed dulci radice. [Note: (1) Tyrannus Martyribus prodest.] Quibusdam locis sub foliorum alis viscum aestate abdit, quo mulieres ut mastiche utuntur. Unde et Ixia dicitur. [Note: (1) Tyrannus Martyribus prodest.] Succus radicis decoctae canes suesque in polenta occidit, in qua et oleo mures necat, nisi repente aquam sorbeant, hydropicis tamen hominibus remedio est. [Note: (2) Mors honis prodest.] Ex nigris purpureus mas, violaceus femina censetur, caule cubitali assurgunt, succo scabiem omnem, etiam quadrupedum sanant. [Note: (3) Errores corrigere.] Manducati, aut in aceto decocti, vacillantes dentes stabiliunt. [Note: (4) Vacillantes firmare.] Plin. l. 22. c. 18.
CHAMAELEON. Graece etiam
[Gap desc: Greek word]
Germ. [Abbr.: Germanice] Camillen. Unde herba quae flore odorato est [Note: (5) Oratio] (nam alia Cotula foetida, paucis utilis, vocatur) vi singulari in re medica pollet, nonnulla Parthenium appellant, de quo alibi. Sive enim in lotione, sive in vini potu adhibeatur, plerisque tam internis, quam externis corporis malis prosunt. Sumpta interiora stomachi lumborum, renum, vesicae, calculi, phthtisis sedat vitia. Epilepsiae quoque et muliurum morbis medetur. Exterius ulcera emollit ac sanat, laesa et convulsa solidat, praesertim oleo, capitis dolores sedat, memoriam et ingenium vegetat etc. Linoc. part. 2. c. 68.
CAMPANULA vel Cervicaria Germ. [Abbr.: Germanice] Halskraut, caule oblongo, foliis minoribus hinc inde vestito, campanulae instar flores habet, ad gutturis orisque ulcera tollenda vi pollet singulari, [Note: (6) Ieiunium.] vulnera quoque exsiccat, et purgando sanat. Linoc. ib. c. 212.
CANNABIS herba est recto assurgens, sed tenni, et dissolubili in filamina caule, ex quo funes, et validissima ligamenta. [Note: (7) Constantia.] Succus ex illo vim habet, sed non sine dolore, necandi vermes aurium. Radix podagricis prodest, et contractos emollit articulos, cocta in aqua. Ambustis cruda imponitur, sed acescens mutatur. Semen genituram virorum fertur extinguere. Plin. l. 20. c. 23.
CAPPARIS herba fruticibus propior firmiori et senticoso caule, flore roseo, candido, odoratoque, qui ex
baccis emicat, quo deciduo acinosum in thecis semen prodit: Baccae in cibis laudantur, modice refrigerant, alvum laxant, appetentiam excitant et lienem purgant. [Note: (1) Desiderium caelestium.] ideoque spleneticis suadentur, ferunt crebro edentes paralysi non opprimendos. Dentium dolores tritum atque in aceto decoctum semen, tum et radix manducata mitigat, quae et strumas aliaque ulcera cum melle fertur discutere. [Note: (2) Meditatio caelestium.] Iecori quoque in aqua cocta mederi, in aceto oris exulcerationes tollere, quamvis stomacho sit inutilis. Plin l. 20. c. 15.
CARDUUS caule et folio spinosa lanugine regitur, non solum Asinorum pabulum, sed Romanis etiam, molli hortorum cultu nutritus inter ciborum delicias. [Note: (3) Deliciae ciborum.] Ita placet in mensis insolentia. Silvestris geminus est, unus a terra statim spinosis foliis diffunditur: alter caule emergens florem purpureum, sed repente canum, evanidum inter medios spargit aculeos, [Note: (4) Formae humanae fragilitas.] quem scolymon Graeci vocant. Hic priusquam floreat contusus, succo suo illitus alopecias sanat. Radix ex aqua decocta stomachum firmare, potoribus conciliare sitim, feminis robur, ut mares facilius procreent, dicitur. Manducatus carduus odorem oris commendat. [Note: (5) Et contempta prosunt.] Plin. l. 20. c. 23. Carduus hortensis mollior spinis, capite gradior foliisque acutis munito, suavi intus medulla in deliciis est, Venerem [Note: (6) Luxuria.] tamen fugientibus parce appetendus.
CHELIDONIA Germ. [Abbr.: Germanice] Schelwurtz duplex: maior fruticosa caule folio pastinacae erraticae ampliore, ipsa altitudine duum cubitorum, colore albicante, flore luteo: Minor ederae foliis est rotundis, succus croci, mordax semen papaveris. Florent advertu hirundinum, discessu marcescunt. [Note: (7) Amoris affectio.] Succus florentibus expressus et in aereo vase cum melle decoctus, singulari remedio oculorum caliginem detergit. [Note: (8) Mentis illustratio.] Herba illa ab hirundinibus sic dicta, quod pullis hac adhibita visum exacuant, aut reddant amissum [Note: (9) Natura] Plin. l. 25. c. 8.
CENTAUREUM hersia quae et Chironium dicitur, quod propter efficaciam sanandi vulnera Chiron, postquam Herculis armis imperite tractatis laesus esset,
dem convaluisset. [Note: (1) Caritatis praeceptum duplex.] Duplex genus est, aliud soliis latioribus serrato ambitu caule triticubitali, radice bicubitali, sed tenera, erubescente, succulenta, et cum dulcedine quadam amara: aliud lepton dictum, longiori folio, radice tenuiori, amariore succo, ut fel terra nonnulli dixerint, virtute tamen efficaciore. Adeo vulnera cogit, ut carnes in olla quicuscum coquitur coalescere faciat. Ceterum ab omnibus noxiis etiam medicamentis corpus expurgat. Addunt tertium genus triorchis dictum, quod vix quisquam secate memoratur, qui se non vulneret. [Note: (2) Caritatem laedere.] An, ut ita vim suam probet, sanetque cum laesit? Vide Plin. lib. 25. c. 6.
CICER genus leguminis pisa minora proferens, tam sativum, quam silvestre reperitur, hoc odore gravius. Farina utriusque manantia sanat ulcera, et gangraenas cum melle, lichenas, hydropem, et morbum regium. [Note: (3) Paenitentia.] Vide Plin, l. 22. cap. 25.
CICHORIUM sive Intybus -um hortensis herba inter olera (quamquam et silvestre reperiatur) leniter refrigerat, Succus decocti ventrem solvit, cruda tamen herba fluentem sistit. Cum lente dyssentericis prodest. incibo renibus iecori et stomacho. [Note: (4) Temperantia.] In aceto sumptum urinae tormina discutit. In mulso regium morbum impedit. In aqua decoctum, mulierum partus facilitat. [Note: (5) Paupertas.] Graecorum aliqui chreston, alii pancration ob singularem ad multa virtutem appellant. Erraticam vel Ambugiam quidam Latini. Vide Plin. l. 20. c. 8.
CICUTA herba frequens est apioque hortensi similitudine permista, [Note: (6) Mali bonis misti.] caule et foliculo tenui, sed subnigro, venenata, suo inprimis semine, et suppliciis Atheniensium infamis, ubi rei cicutam bibebant, et cum illa mortem. [Note: (7) Reus supplicii.] Aiunt priusquam vitalia attingat, vini haustu calefactivo posse reprimi. In vino tamen pota irremediabilis creditur. [Note: (8) Vini usus anceps.] Folia et semen magis noxium, caulis innoxie in patinis nonnumquam sumitur, radix cava et inutilis est. Ad refrigerandum stomachum malagma tamen ex cicuta conficitur. [Note: (9) Mala Deus in bonum convertit.] Epiphoras et dolores oculorum succus circumlitus prohibet, Lac puerperarum mammis illitum extinguit, etc. Plin. l. 25. c. 13.
COLOCYNTHUS est silvestris cucurbita. German. [Abbr.: Germanice] Coloquint, oder Wildkurbis. fructus seu poma fert minora quam hortensis, pure sumpta non acerba tantum, sed et venenata est, [Note: (1) Correptio inconsulta.] cum mastiche tamen mixta minus nocet. [Note: (2) Correptio moderata.] In vino etiam mitigata, stomachum et interiora a vitiosis humoribus purgat, capitis et epilepsiae malum aufert. In aceto quoque scabiem capitis illita sanat, Linoc: part. 2. c. 271.
CORONA Imperialis, Germ. [Abbr.: Germanice] Konigskrone non ita pridem in Europam allata, ut singulari in herbas flo resque pulchritudine eminet, foliis tamquam gladiis ad radicem et in apice comata, suspensis velut in coronam floribus; ita singulari nulla virtute innotuit [Note: (3) Ambitio. Vana gloriatio.] Odore, quam lilia, graviori.
CORCHORUS olus Aegypti vilissimum est, sed et herba est quae Anagallis Graecis dicitur, Germ. [Abbr.: Germanice] Gauchheil. sexu duplici, in quo mas flore phoenicio. femina caeruleo polleat [Note: (4) Coniuges.] non altiores palmo, frutice tenero, foliis pusillis, et rotundis in terra iacentibus, [Note: (5) Humilis contemptus.] Nascuntur in hortis et aquosis, utriusque succus cum melle oculorum caliginem discutit. Succus per nares infusus caput purgat. Pecora feminam vitant, et si forte gustarint, repente herbam aliam quae asyla vocatur, seu ferus oculus, pro remedio quaerunt. Plin. lib. 25. c. 13.
CUMINUM vel CYMINUM Germ. [Abbr.: Germanice] Kummel Aniso simile, confortat stomachum in cibis. [Note: (6) Dolor de peccatis. Contritio.] Tussim inveteratam cum ficis siccis, in vino coctum sumptumque tollit, ventos pellit et vermes, urinam corrigit. Semen masticatum oculos aspiratione purgat. Defluxionem pituitae ex frigore contritum semen cum lauti foliis, impositumque capiti, siccat. Si ventri calefactum imponatur, sedat tormina, et vesicae defectus. In albumine ovi oculorum rubedinem corrigit. Aqua in qua coctum, cutem emendat. Concretum sanguinem cerae mixtum impositumque dissipat. Linoc. part. 2. cap. 309.
CUCUMER -IS, minor cucurbita, ramis foliisque instar vitis per tetram serpit, [Note: (7) Homo terrae adhaerens.] fructumque rapae instar oblongum, viridem, maculosumque profert. Refrigerat,
digestionis tardae, suavior, cum ante sationem semen in lacte biduo est macerarum, ut ad vas aquae propinquum mira crescendi agilitate festinant, [Note: (1) Ebrietatis amans.] ita ad oleum retorquentur et horrent [Note: (2) Tranquilitatis fugiens.] flore per fistulam immisso in longitudinem excrescunt. Decoctum ex his in aceto, artriticis doloribus praesentaneo remedio illinitur. [Note: (3) Victus asper morbos submovet.] Lumborum dolori siccum tritumque et in aqua coctum semen prodest, tumores quoque cum lacte mulierum illitum sanat. Suspiriosos, tussientes et phreneticos iuvat, sed gravidae abortiunt. Maculas et lentigines e facie tollit. Haec autem in erratico quam sativo cucumere sunt efficaciora. Plin. lib. 19. cap. 5. et l. 20. c. 2.
CUCURBITA German. [Abbr.: Germanice] Kurbis quoque tam silvestris, quam sativa est, illa vel Colocynthis de qua supra, vel Somphos a Graecis tamquam inanis dicta, digitali magnitudine in saxosis subnascens: cuius stomacho succus prodest, reliquae sativae ingenti ventre tumescunt. [Note: (4) Superbia.] Herbacea ex his infusa clysteribus, intestinorum vitiis medetur, renum, lumborum, et paralysi. Eiecto semine, aqua mulsa in ea decoquitur ad dimidium, et tussienti prodest. In morbo tamen regio, ante sumantur semina. Carnes illius, cum sale et absinthio, dentium tollunt dolores [Note: (5) Ieiunium.] etc. Plin. l. 20. c. 3.
CYCLAMINUS -UM Ger. [Abbr.: Germanice] Erdscheib, herba est, quae in vepribus nascitur [Note: (6) Humili loco natus.] porcinus panis ab esu illis grato dictus, caule exiguo, floribus purpureis, foliis hedera minoribus et maculosis, radice crassa, ut rapum videri queat, cortice nigro. Aiunt mala illic medicamenta non nocere, ubi sata est, [Note: (7) Humilitas.] in vino radix inebriat. Alias eius species vide apud Plin. l. 25. c. 9.
DAUCOS lat. [Abbr.: latine] Pimpinella Germ. [Abbr.: Germanice] Pimpernel, in quibus silvestris magis hirsuta est, Gallica magis denso semine, cum alias sparsum in umbellis ferant. In re medica praestans. Venena, febres, calculos renum et vesicae, praesertim aqua in fine Maii distillata tollit, praeservat a febre et morb. aliis mane sumpta. [Note: (8) Propositum non peccandi.] Succus instillatus efficaciter curat vulnera, maculas corporis tollit. Gallica etiam dysenteriam curat. Linoc. part. 2. c. 305. Plin. l. 25. c. 9.
DICTAMNUS -UM Germ. [Abbr.: Germanice] Wilden poley herba pulegio similis, sed maioribus foliis lanugine vestitis, sine flore ac semine, in asperis locis felicius proveniens, crebrior efficaciorque in Creta, singulari vi extractiva ad quam cervae, capraeque vulneratae confugiunt, sagittis ex esu liberandae [Note: (1) Eucharistia a cupidine liberat.] Plin. l. 25. c. 8.
DRACONTION, seu serpentina, foliis betae, non sine caule, Aro simile, sed flore purpureo, contra serpentum ictus sumpta remedium est. [Note: (2) Paenitentiae sacram.] Plin l. 24. c. 16.
DRACUNCULUS radicem subrutilam Draconis convoluti modo habet. Semen eius tam fervens mordaxque, ut gravidis abortum inferat. [Note: (3) Desperatio.] Plinius lib. 24. c. 16.
EQUISETUM Graece hippuris, quod caudae aequinae similis sit, exedra etiam et anabasis, quod arbores scandat. [Note: (4) Arrogans.] Germ [Abbr.: Germanice] Schaffhew. ad vasa tergenda idoneum. Decocta ad tertiam partem lienem cursorum fertur pota extingere. Alii sanguinis profluvia solo etiam tactu ferunt sistere, illam quae arbores scandit coriandri semine, geniculatis ramulis, paucis foliis. et dysentericis mederi, in vino dulci, [Note: (5) Mitigatus.] tribus cyathis haustam: tussim et rupta quoque sanare. Plin. l. 26. c. 13.
ERUCA Germ [Abbr.: Germanice] Rokel calidae virtutis praesertim ea quae silvestris est, ad concitandam libidinem si cum aqua mulsa bibatur. [Note: (6) Societas improborum.] Veneri etiam adversatur, et bestiolas corpori innascentes arcet, vitia cutis emenda, cicatrices obducit et purgat. Aiunt cum vino potam adversus verbera hominem indurare. [Note: (7) Societas proborum.] In condiendis obsoniis magna inest suavitas. Oculis si trita adhibeatur claritatem restituit. Radix in aqua decocta fracta educit ossa. Plin l. 20. c. 13.
ERUUM leguminis genus quod siliquas profert, equorum et boum pabulum, Roswicke. Huius farina toto corpore maculas emendat, serpere ulcera non patitur, in mammis efficacissimum Carbunculos rumpit ex vino. Urinae difficultates, inflationes, vitia iecinoris, tenesmum, tostum et in nucis avellanae magnitudine melle collectum, esumque corrigit. [Note: (8) Humilitas multae mala avertit.] Aquam decocti ieiunis prodesse ferunt. Sed ut iumentis utile, ita
cibis hominum alienum, ut si ieiunus quotidie ederet lienem amissurus dicatur [Note: (1) Humilitas inconsulta nocet] Plin. l. 22 c. 25.
ERYNGION vel Erynge Germ. [Abbr.: Germanice] Brachdistel oder Manstrew ex genere aculeatarum, radice nunc mare nunc feminam referente, pene universim omnibus interioribus malis radix eius in vino cocta medetur, candidae praesertim, quae et centum capita, a tot capitellis nominatur [Note: (2) Consilium bonum est plurium.] Alvum sistit, quamvis hydropisi prodest, et crapulam praesumpta arcet. [Note: (3) Temperantia.] Cum melle corpori illita strumas, parotidas, et panos seu terrores subitos arcet, recedentes ab ossibus carnes et fracturas cum axungia salsa solidat. Contra toxica et venena etiam serpentum morsus pota valet. Plinius lib. 22. cap. 7. et 8.
FABA inter legumina principatum obtinet, in quibus Turcica laudatior. Multis usibus idonea, Pythagorae tamen sententia damnata, sive quod flos eius literis quasi funestis inscriptus, ideoque in funeribus fabacium epulum paratum fuerit; sive quod in thecis humani speciem prae se membri ferrent, a quo manus abstinendas (ut ex Gellio Pierius l. 57. c. 8.) monebat, [Note: (4) Impuritatis fuga] sive quod fabae sumptae ventositatem veneremque crearent, somnumque inquietum redderent, ingenium etiam sensusque hebetarent; [Note: (5) Libido noxia.] sive denique quod crederet mortuorum animas in fabis habitare, ut ab inimicis ad mortem quaesitus maluerit occidi, quam eas vicinas, quibus poterat occultari, tangere. [Note: (6) Defunctorum veneratio.] ut ib. Pier. cap. 7. His addit coll. 20. ex Theophrasto Maiol. 9. quod gallinae fabarum esu sterilescant, et ex Clem. Alex. l 3. strom. quod idem mulieribus eisdem crebro vescentibus eveniat. [Note: (7) Immoderata Venus sterilis est.] Quin et siliquae fabarum ad radices plantarum proiectae easdem steriles reddunt, ut Theophrastus notavit. Sed Plin. l. 22. cap. 25. magis ubique virtutibus, quam vitiis herbarum intentus, magnas fabarum vires depraedicat. Nam solida inquit fricta, fervensque in acre acetum proiecta, torminibus medetur. In cibo fresa et cum alli cocta, contra deploratas tusses suppurationesque pectorum quotidie sumitur. [Note: (8) Mansue tude.] Lomento quoque, seu farina eius in aceto decocta
tumores maturantur, et aperiuntur, Siliquarum cinis ad coxendicum et nervorum dolores in adipe suillo vetustiori prodest. Vide hic et alibi apud eundem plura. Illud ex Maiolo l. c. adiicio, quod fabae Aegyptiacae ad arborum altitudinem excrescant. foliisque ex natura concavis durisque patellatum et scyphorum loco cibis adhibeantur. [Note: (1) Obsequium insperatum.]
FERULA ad frutices accedit, cum lignum corticis loco habeat, et faeni culo etiam altius excrescat, fungosa medulla plenior. Vix alibi quam in calidis Africae locis reperitur, gratum in foliis Afinis pabulum, cum aliis iumentis venenum sit. [Note: (2) Salus et mors coniuncta.] Ligno levissimo, et senibus pro scipione ad pueros castigandos idoneo. [Note: (3) Correctio iuventutis.] Unde ferulae nomen ad scholas traductum. Ignibus quoque ob medullam concipiendis fovendisque opportuno, Succus illius fabae magnitudine sumptus alvum solvit. Seminis grana decem in vino trita haustaque sistunt sanguinem. Radicis succum oculorum claritati prodesse ferunt. Muraenis exitialis est, eum ferula tactae moriantur. [Note: (4) Ictus fatalis.] Plin. l. 20. c. 23. et alibi.
FILIX herba est sine caule, flore, ac semine, Farnkraut Germanis, duplex mas et femina est, ille longa et velut pennata folia ex uno pede singula; haec ex eodem pedunculo plura fundit, radix illi nigra, oblonga per superficiem terrae cum appendiculis sparsa; huic brevior subflava magis, aut etiam rubescens, locis saxosis gaudent, silvestribusque. [Note: (5) Educatio austera prodest.] Radix quatuor drachmarum pondere sumpta lumbricos enecat, sues in pastu pinguefacit. Mulieribus non danda, quod abortire faciat, aut sterilescere. Folia cimices enecant et serpentes fugant, ideo lectis substerni utile. [Note: (6) Discretio bona.] Plin. l. 27. c. 9. et alibi. Addunt Pierius ex Dioscorde l. 4. c. 78. quod ab arundine fatali odio dissideat, ita ut altera alteram admota enecet. [Note: (7) Odium capitale.] Vulnera tamen ab alterutra homini inflicta, altera rursum sanat. Quod fingunt, hanc herbam in nocte S. Ioannis semen parere, subito nisi colligatur, evanescens; collectum vero in circumscripto circulo a tacentibus, omnia claustra admotum pandere; aut fabulosum, aut Diabolicum ludibrium est.
FILICULA seu polypodium, similis at minor filice, tam foliis, quam radice pilosa, quae perquam suavis est. Unde Germani Engelsuss appellant. Oleribus concisa inspergitur, vel cum pulticula coquitur, ad laxandam leniter alvum, bilem ac pituitam detrahit. Stomachum tamen, ut et filix offendit. [Note: (1) Beneficium unius, alterius quandoque offensio est.] Floret, et sine semine. Sub vetustis arboribus et in petris frequens. Plin. l. 26 c 8.
FENICULUM herba nota est salutari, quo abundat, semine, quod esum oculorum caliginem abstergere: a serpentibus dilectum, qui hoc sumpto contractum senium exuunt. [Note: (2) Innovatio spiritus,] Stomachum dissolutum adstringit, nauseam sedat: pulmonem et iecur reficit: urinam et tormina decoctum mitigat, lactisque defectus potum supplet. Hydropicis convulsisque radix ex vino sumpta prodest. Folia ex acero tumoribus ardentibus adhibentur, calculos vesicae pellunt. Succus etiam e radice canis morsum curat. [Note: (3) Benefacere in retenui multis.] Silvestre, quod Hippomatathron appellant, et grandius est, ad omnia est efficacius, suo praesertim semine Plin, l. 20. c. 23.
FENUM GRAECUM siliquas habet cornibus parvis similes, unde et buceras vel aegroceras dicta, in re medica praestans, [Note: (4) Severitas grata.] quae si cum malva, mulso deinde addito, coquatur, pota interaneis exulceratis medetur. Ita et carcinomata exteriora ex vino purgat, melle addito sanat. Lieni etiam in aceto decocta illinitur, Chiragrae et podagrae doloribus in hydromelite. Decocta dum amarities desinat, et melle subinde addito, tussim exulcerati pectoris tollit. Plin. l 24. c. 19.
FRAGI mollis instar cerasi rubentis fructus est, in humili natus herba, sapore et digestione facilis, vim lenem, ut refrigerandi, sic purgandi habet, aegris atque inprimis calculosis salutaris. [Note: (5) Humanitas.]
FUNGUS vix in herbis plantisve nomen meretur, his tamen cum subito nascens, nocte quandoque una adhaereat, repente orientium ideam refert; [Note: (6) Repenti exaltatus.] sed et inutilium ac fatuorum, quod licet in mersis olim rara quaeque consectantibus adhibitus sit, vix tamen ad quicquam sint utiles, nisi quod fluxionibus alvi, et
rheumatismis adhibeantur. [Note: (1) Fatuus. Sordidus.] Sordidis tamen ulceribus, maculis, oculisque affectis tutius illinuntur, cum pluribus pro veneno, illi praesertim qui coctu duriores, et suilli dicti sunt, aliquando integras familias extinxerint. [Note: (2) Pestifer] Plin. l. 22. c. 23.
GARYOPHYLATA vulgo herba Benedicta Germ. [Abbr.: Germanice] Benedictwurtzel, cuius radix grati odoris, flos est flavus [Note: (3) Benedictio parentum, vel sacerdotum.] Radix in vino cocta parvos stomachi humores tollit, calefacit et exhilarat, phlegmaticis, hydropicis et ictericis prodest. Venenum aufert radix concisa et sumpta a corpore. Capitis defluxiones herba minuit, sed et hominem vi sua calefactiva extenuat Linoc. part. 2. cap. 122.
GENTIANA Kreutzwurtz praestans in Illyrico herba magnitudine lactucae, folio fraxini, caule tenero et inani, trium aliquando cubitorum, radice lenta, subnigra sine odore, calefactoria. In qua eiusque succo potissima vis, ad tussim et intranea exulcerata sanandum. [Note: (4) Fiducia in Deum.] Praegnantibus tamen ab illa abstinendum. Illinitur et ulceribus, quae serpunt, radice tusa, et ad mellis crassitiem excocta. Plin. l. 25. c. 7. et alibi.
GERANION a gruibus dictum, quamquam alii pedem columbinum Ger. [Abbr.: Germanice] Storckenschnabel oder Taubenfuss, appellent. Haec duplicis est generis, alia foliis malva candidioribus, caulibus tenuibus, sed pilosis, duorum palmorum, et in his cacumen velut collum gruis eminet [Note: (5) Vigilantia.] alia foliis Anemones, radice mali rotunda ac dulci, quae imbecilles confirmat, contra phthisin in vino bibitur, inflationes curat, auribus instillata medetur [Note: (6) Attentio.] Plin. l. 26. c. 11,
GLYCYRRHZA herba eryngio similis, foliis spinosis, pinguibus, tactuque gummosis, fructicosa binum cubirorum altitudine, flore hyacinthi radice dulci oblongaque, et tantum in usu. [Note: (7) Fides in Christo radicata.] Melior nigra et lenta, quam quae fragilis, tusa et decocta, spisso deinde succo vulneribus, raucedini et pectoris vitiis pro dest, ulcera oris, renum dolores condylomata, et ut quidam, calculos tollit, famem sitimque sedat, adeo et hydropicis, ne sitirent data. [Note: (8) Vita et gratia per Christum.] Plin. l. 22. c. 9.
GRANADILLA herba et flos Indicus, qui sub Paulo V. Romam allatus admirationem movit. Is rosa maior, et odore melior, ab Indis circumfertur. Christi patientis instrumenta et signa in se exprimens. Purpurei quinque radii coronam faciunt, quinque corallia tamquam vulnera ostentat. In medio columna cum basi et capitello, ex ca quinque virgulae spinosae, velut in coronam cocunt. Eminent clavorum instat, tria ferrei coloris germina. [Note: (1) Passio Christi.] Gracilis, instar hederae, vicinae arbori crescendo nititur. [Note: (2) Auxilium.] Foliis mucronem lanceae praeferentibus incumbens. Fructus ovi anserini coloris aurei, infulis aliquot maculis inspersus est. Semina nigra et rotunda, succus melleus ventriculo roborando prodest plurimum. Simul in eadem planta flores fructusque toto anno videas, [Note: (3) Perseverantia in bono.] flos ad solem orientem apertus, occidente panditur. [Note: (4) Praesentia Dei.] Nieremb. Nat. hist. l 14. cap. 10.
HELENIUM Aenula campana, Alantkraut solio serpelli humi repens, quam ab Helena sic dictam volunt, quod pota gratiam hilaritatemque animi formaeque conciliet. [Note: (5) Gratio sus.] uti et Nepenthes ab Homero celebrata herba. Succu praedulci est, et radice intus candida, contra venenum quoque bibitur, et mures contrita enecat. Plin. l. 21. c. 21.
HELITROPIUM a sole, cum quo ab ortu ad occasum vertitur, sic dictum, quo discedente calicem contrahit. [Note: (6) Praesentia Dei. Bona intentio.] Duplicis generis est. Aliud maius helioscopium dictum, quod pinguiori solo gaudet. Huius succus aestate pressus, vinoque mistus, veneno restitit. In rosacea aqua capitis dolores frangit, arenas renum tollit, et si cuminum adiiciatur, calculos solvit, prodest contractis. [Note: (7) Animum exigere.] Radix cum foliis decocta, et hircino sevo podagris illinitur. Aliud genus tricoccon vel scorpiuron dictum, etiam sterili in solo minoribus et propendulis foliis provenit, semen caudae scorpionis simile, adversus omnia venenata illitum valet. [Note: (8) Remedium peccatorum.] Scorpius ne quidem gestantes ferit: et circumscriptus illius herbae circulo non egreditur. Verrucas utrumque heliotropium radicitus educit. Spinae quoque et lumborum sanguinem
corruptum trahit, si semen cum beta et lente coctum illinatur. Plin. l. 22. c. 21.
HELIOCHRYSUM seu Chrysanthemon folia Abrotani in ramusculis fert candidis, quae in orbem, velut corymbi, dependentia solis repercussu fulgent, et numquam marescunt. [Note: (1) Gloria caelestis.] Unde et his Deos olim cotonabant. Ciet urinam e vino, mensesque. duritias et inflammationes discutit. Ambustis cum melle imponitur. Profluvia mulierum in vino albo sistit. Vestes odore grato tuetur. Ger. [Abbr.: Germanice] Gensblum. Plin. l. 21. c. 25.
HELLEBORUS -UM quod Latini Veratrum appellant Germ. [Abbr.: Germanice] Niesswurtz herba est temperati veneni, quae insignem purgandi vim habet. Duplex est, candida quae vomitione corpus a morbis malignisque humoribus liberat: nigra quae et melampodion dicta, per alvum quidquid noxium est, deicit. [Note: (2) Paenitentia.] In Anticyra Insula praestans est. Nigrum medetur paralyticis, insanientibus, [Note: (3) Stultitia medela.] hydropicis, si febri careant, articulati morbo. Drachma ex aqua sufficit, sale tamen aspersa potius, quam dulci, in qua periculo non caret. Imponitur et hydropicorum ventri cum farina hordeacea et vino. Album optimum, sed per vomitiones terribilius nigro, primo tamen commotis interioribus eicitur. Datur melius in dulcibus, ut lacte et pulte, serenoque die ac calido. [Note: (4) Opportunitas.] Nam alias gravissimos creare dolores fertur. Medetur et Comitiali morbo, elephantiasi albae, ischiadicis, tympanicis, melancholicis, lymphaticis, aliisque quibus nigrum malis. Verum senibus puerisque ac feminis mollioris complexionis parum convenite asserunt. Muscae muresque trito emoriuntur. [Note: (5) Mors improborum [(transcriber); sic: improboborum] .] Plin. l. 25. c. 5.
HERACLIUM diversi generis est, unum Samsucho non dissimile, aliud Origano simile, silvestre Heracleoticum dicitur, quod decoctum percussis datur, ruptis convulsisque cum panacis radice, hydropicis cum fico aut hystopo, contra morbum regium, tritum cum oleo. naribus infunditur. [Note: (6) Fortitudo animi.] Lassi eo perunguntur, ita ne venter tangatur. Plin. l. 20. c. 17. et 25 c. 5. Est et Heraclium siderium
caule tenui digitorum quatuor altitudine. flore puniceo, foliis coriandri, iuxta amnes et lacus nascens, quod omnia volnera ferro inflicta efficacissime sanat. [Note: (1) Patientia in adversis.] ut idem l. 25. c. 5
HIPPOPHAESTON nascitur in maritimis, sine cauliculo, flore, capitulis manibus, foliis parvis, at spinosis, radiculis albis et mollibus. [Note: (2) Vita privata et tenuis.] quarum succus aestate pressus, ad solvendam alvum valet, in morbis comitialibus tremulis, hydropicis, contra vertigines et paralyses. Plin. l. 27. c. 10.
HOLOSTEON herba quasi tota ossea per antiphrasin dicta, cum mollis sit, ideoque molle gramen dicta ab Herbariis. Nam foliis gramini similis, et humi repens. [Note: (3) Humilitas alios conciliat.] radice alba et praetenui, specie capillamenti, quatuor digitorum. In vino pota, convulsa et rupta sanat. Vulnera quoque conglutinat, cum et carnes cum ca coctae cohaerescant Plin. l. 27. c. 10.
HORDEUM tritico simile, sed acutioribus spinis capillatum, eius farina variis morborum generibus medetur. [Note: (4) Eucharistia.] Decocta collectiones, humoresque disicit, In vino iecoris dolores imposita sedat, ulcera suppurantia in resina et galla, duritias ingmo columbarum, aut fico sicca: nervorum, lateris intestinorum naturae dolores cum papavere aut meliloto, strumas cum pice et pueri urina. Polenta quae est hordei tosti, alvum sistit, oculis et capitis dolori illinitur cum menta, aut alia herba refrigerante; pernionibus etiam, ambustis et pustulis, callo clavisque pedum in sapa Condylomata et sedis vitia in oleo sedat, etc. Vide Plino. l. 22. c. 25.
HYACINTHUS violae purpureae genus est, in Gallia eximie provenit, flos eius quasi Graecis inscriptus literis AI. Unde Aiacem Ulyssi postpositum, ideoque ex dolore sese interimentem, in hunc florem conversum fingunt. [Note: (5) Tristitia deficere.] Radix illi bulbosa est, quae ex vino illita crines nasci prohibet. Torminibus sumpta resistit, urinam impellit, suoque semine cum Abrotano data regio morbo medetur Plin. l. 21. c. 26.
HYOSCYAMUS Latinis Apollinaris, Bilsamkraut, diversi est generis, unus nigro semine, flore purpureo
spinosus: alter candidior et fructicosus papavere altior. Tertius quoque, sed omnes noxii vertiginemque et insaniam creantes. [Note: (1) Adulatores.] Quartum genus molle, lanuginosum, candido aut rufo semine, in maritimis nascens, succo mentem caputque infestans, etiam auribus infusum [Note: (2) Concionator.] adversus venena tamen praestans remedium. Plin. l 25. c. 4.
HYPOGLOSSA folia habet, figura silvestris myrti, concava, spinosa, et in his, ceu linguas, folio parvo exeunte de foliis. [Note: (3) Oratio.] Capitis dolorem corona ex his imposita minuit. Plin. 27. c. 11.
HYSSOPUS -UM herba humilis in petris ex ipsis etiam subnascens lapidibus, vim imprimis curandi pulmones habet, inveteratasque tusses in aqua decocta. [Note: (4) Fides Christi.] Stomacho tamen inimica. Purgat inferne cum ficu sumpta, superne vomitionibus cum melle. In oleo contritum phthitiasi et prurigini capitis medetur. Unde forte David Psal. 50. Asperges me hyssopo, et mundabor. [Note: (5) Paenitentia.] Vide Plin. l. 25. c. 11. etc.
INTYBUS Endyve oder Cichorie vide Cichorium supra, quae tamen herba inter sativas etiam duplex est; alia honoris; alia angustiori, sed amatiori folio simul et efficaciori. [Note: (6) Paupertas Christiana.]
IRIS, Germ. [Abbr.: Germanice] Swertel, caeruleo lilio varioque colote surgit, foliis gladioli, radice odorata et sternutamenta movente, rufa candidae praefertur, Ulcera et suppurationes capitis purgat. [Note: (7) Pacis studium. Concordia diversorum.] Alvum solvit cum melle drachmis binis, tussim, tormina, inflationes. Liemes ex aceto purgat. Contra canum morsus et nervorum dolores ex oleo imponitur: Lumbis et coxendicibus ex resina, Capiti dolenti cum malis cotoneis. Ossa fracta extrahit imposita cum melle. Clavis et verrucis farina eius cum vino per triduum imposita medetur. Halitus oris manducata abolet. Duritias omnes emollit, rimas et condylomata omnia in corpore excrescentia sanat, [Note: (8) Conciliare odiis.] genituram ultro fluentem exsiccat, somnumque etiam conciliat Plin. l. 21. c. 20. et alibi. cap. 7. addit. In Pisidia magna religione effodi, trimestri prius aqua mulsa circumfusam, [Note: (9) Praeoccupare beneficiis.] effossam protinus in caelum
attolli, praecipique ut casti legant. Pustulas etiam contrectantibus infligere. [Note: (1) Castitatis amor.]
IUNCUS omnino varius, praesertim qui marinus est, cuius usus ad massas plectendas est, medulla etiam lucernis pro elychnio servit. [Note: (2) Intentio bona.] Qui in medicinis laudatur, duplex aut triplex a Plinio recensetur. Cyperus in Creta laudatissimus, candore et odore nardo vicinus, in cacumine tamen niger, minoribus foliis (quae porraceis in imo similia) semen tegit. radix nigrae similis olivae, ulceribus haec corporis orisque illinitur, utinam ciet et calculos, hydropicis utilissima, tussi medetur. [Note: (3) Intentio multa sanat.] Semen tostum et in aqua potum sistit alvum, sed dolet capiti. Aliud iunci genus teuchiten dicunt, quod contritum odorem dat rosae, discutit inflationes, ideo stomacho utile, et vesicae, bilemque ac sanguinem eicientibus, vulvae ac dyssentericis. Plin. l. 21. c. 18.
LACTUCA herba pro acetariis, alia nigrior copiam lactis habet soporiferi, ideo et Meconis dicta, solitaque mensas olim claudere, ut frigiditate ebrietatem arceret. [Note: (4) Virginitas.] Rotunda latis foliis, et radice parve refragatur veneri. Aestate omnes ob refrigerationem stomacho gratiores eius fastidium leniunt. Augustus in aegritudine per eam servatus creditur. Lactucarum crispae, Cappadoces dictae, reliquis praeferuntur. Vide Plin. l. 19. c. 8.
LADA herba, foliis est nigricantibus, quae verno tempore pingue quid et roscidum contrahunt, quod caprarum pascentium barbis haeret, ac Ladanum dicitur, cum depexum (ut in Cypro frequens est) in offas cogitur. Grave illud odore, tactuque durum. [Note: (5) S. Scriptura sententia.] Natura illi molliendi, siccandi, concoquendi, somnum alliciendi. Capillum fluentem cohibet. Furfures cutis, et manantia vulnera sale addito sanat. Tussim cum styrace sumptum tollit. Plin. l. 26. c. 8.
LAPATHUM, vatium est praesertim silvestre. Aliud est oxylapathum, quod Latini rumicem vocant, colote betae candidae, foliis acutis radice minima ad strumas cum axungia efficax. Aliud in palustribus locis rubentibus et acutioribus foliis, quod hydrolapathum
dicunt. Aliud hyppolapathum, quod coteris maius candidius, et spissius. [Note: (1) Politicus loco et tempore servit.] Radix acero decocta dentibus prodest, et si bibatur morbo regio. Semen stomachi gravissima sanat vitia, dysentericos liberat. Sativi radix manducata firmat dentes, in vino decocta curat lepras, strumas, parotidas, calculos: lienes enim caeliacos, et dyssentericos pota iuvat, et sistit alvum, cum folia solvant. Plin l. 20. c. 21.
LATHYRIS folia habet crebra lactucae similia, et germina minora, in tuniculis semen complexa, quod exsiccatum piperis instar, sed candidum et dulce eximitur. [Note: (2) Castitas] Ex hoc grana vicena, in aqua pura, vel mulsa hydropicos sanant, et bilem purgant, quia tamen stomachum laedunt, cum iure gallinacei aut piscium tutius sumuntur. Ger. [Abbr.: Germanice] Springkraut. Plin. l. 27. c. 11.
LENS optima est inter legumina, quae facile coquitur, cibus pauperum. [Note: (3) Paupertas.] Contra suppurantia omnia et exulcerationes decoctae succus, aut farina cum melle, gangraenis etiam cum punici tegmine imponitur. Strumis ex acero, podagris cum polenta. Stomacho, oculis, capiti parum prodest. Vide Plin. l. 22. cap. 25. in med.
LEVCOION Caryophyllon, non album solum (unde Graece dictum est) sed coloris cuiuslibet, grato potissimum odore, tum et colorum saepe varietate flos spectabilis, [Note: (4) Virtus multiplex:] radice bulbosa est. Qui huius saeculi principio summi in Germania, ob colorum in flore mixturam, pretii, ita ut Antwerpiae mercator unum florem, mille florenis aestimatum, cum nollet cedere; altero die bulbum a mure consumptum viderit. [Note: (5) Avaritia perdit bona.] Beyerling in Theat.
LILIUM flos notus et ceteris excelsior, candido fere aut croceo colore, odore gravi. Apes tamen illo delectantur. Inter frutera aliud lilii maioris sine odore genus eest, quod convolvulum dicunt, nilque praeter candorem refert, [Note: (6) Virginitas.] sed minoris lilii genus, quod lilium convallium dicitur, ut odore, sic virtute calefactiva et exsiccative praestans. [Note: (7) Innocentia.] Est et aliud rubens lilium, quod Crinon vocant, sed et purpureum in Italia,
quo colore tingi solent, semine in vino rubro ante macerato. [Note: (1) Virgo et Martyr.] Radix liliorum ex vino potu venenis adversatur, clavos pedum decocta triduoque circumligata solvit. Cum oleo decocta ambustis locis pilos restituit. Cum mulso pota inutilem alvum sanguinemque trahit, lienique et ruptis vulsisque prodest. Cum melle imposita nervis praecisis medetur. Lichenas, lepras, furfures, rugas e facie abstergit. Folia in aceto cocta vulneribus imponuntur. Semen igni sacro illinitur, flos et folia ulceribus. Plin. l. 21. c. 5. et. 19. Addit l. 23. c. 4. Oleum ex eo, quod lirinum appellant, renibus, et sudoribus evocandis utilissimum esse.
LINUM herba est minor cannabe, quae pingui semine oleum continet, ipsa siccata et contusa in lanae modum, filis, et haec velis vestibusque aptantur, ad plurima utilis. [Note: (2) Exercitatus in multis.] In desertis Indiae reperitur, quod igne non absumitur, sed purgatur. Unde Regum olim corpora in hisce linteis combusta ad cineres secernendos intelligimus [Note: (3) Ignis purgatorii emendat.] Plin. l. 19. c. 1. Semen ad multa utile. Tortetur ut alvum sistat. Caeliacis et dysentericis imponitur ex aceto. Ad iecoris dolores est ut cum uva passa. Ad phthisin utilissime e semine fiunt ecligmata. Cum radice cucumeris silvestris extrahit quaecumque inhaerent corpori. Sic et fracta ossa solidat, et serpere ulcus in vino coctum prohibet. Parotidas cum melle, adipe, aut cera, anginas in aqua, et oleo decoctum, et cum aniso illitum curat. [Note: (4) Multis utilis.] Plin. l. 20. c. 22.
LITHOSPERMUM hodie Milium Solis dictum, herba quincuncialis, surculosa, crassitie iunci, foliis duplo maioribus ruta, iuxta quae barbulae sunt, supra quas magnitudine ciceris semina rotunda duraque margaritarum candore spectata emergunt [Note: (5) Perseverantibus praemium datur.] iis drachmae pondere in vino albo potis, calculos frangi pellique constat. Plin. l. 27. c. 11.
LUPINUS -UM, leguminis genus amarum Wolfschotten, quos solem sequendo etiam nubilo die rusticis horas distinguit. [Note: (6) Horologium rusticum.] Sine cultura proiectum, semen non opertum terrae germinat, arenosis saccisque locis inter sentes vepresque. Et ter quidem floret. [Note: (7) Ereti iras.]
In silvis satisque provenit. Illud acrius. macerati in aqua mirescunt, frequentesque in cibo colorem exhilarant. Farina cum aceto subacta siccat ulcera, livores cicatrices, strumas, scabiem emendat et lentigines, lepras etiam ad mellis crassitiem decocta corrigit. [Note: (1) Mortificatio.] Plin. l 22. c. 25. post med.
MALVA, Germanis Papelen, tam silvestris, quam sativa, singularis in re medica virtutis est, alia maior foliis, minor alia. E silvestribus illa eminet, cui grande folium et radix alba est, althaea ob id dicta. omne solum in quo seruntur, pinguius reddunt. [Note: (2) Exemplam bonorum.] Contra venenatos morsus et ictus, non tantum prosunt, sed qui illa in oleo trita illitus est, aut circumfert, ab ictu noxio immunis est. [Note: (3) Armatura fortis.] Ferunt illum qui ex succo indies biberit cyathum dimidium, morbis omnibus cariturum. [Note: (4) Prodesse omnibus.] Convulsa rupta, tusses, ulcerosa intus, pota, exteriusque illita curat. Parturientes facilitat, calculos solvit, inflatis, dysentericis, asthmaticis melancholicis, insanientibus, comitialibus prodest. Sementritum brachio alligant, eis quibus genitura profluit. Plin. l. 20. c. 21. Addit. l. 9. c. 4. In Mauritania herbam hanc in arborem adolescere pedum 20. quaeque complexum hominis crassitie impleat [Note: (5) Ingenium cum caelo mutatum.]
MANDRAGORA vel Circeium Ger. [Abbr.: Germanice] Alraun, foliis, quam lactuca angustioribus, hirsutis caulibus, radicibus binis ternisve, rufulis et intus albis, nunc matis, nunc feminae genus referentibus [Note: (6) Sexus discrimen.] Semen in parvis malis, ceu nucibus, ferunt. Odore, et magis succo sunt soporifero, qui si recentibus exprimatur, in scyphi maioris quantitate sumptus, venenatus est [Note: (7) Immoderatio noxia.] Succus radicis exsiccata tusaeque, et in vino decoctae somnum conciliat, quo in sectionibus ne sentiantur, uti solent. [Note: (8) Stupor.] Olim tamen earum usus vulgatior et innoxius fuisse videtur, Plin. l. 25. c. 13. cum Lia et Rachel pro mandragoris certarint. Gen. 30.
MARRUBIUM Graeci Prasion, alii Linostrophon Ger. [Abbr.: Germanice] Weisser Andorn appellant, salutaris omnino usus est. [Note: (9) Puritas conscientiae.] Dolores pectoris et lateris, tussim, excreationes sanguinis, convulsa rupta efficaciter sanat, praesertim si in melle succus bene excoctus sit. Venenis etiam,
et morbo regio, bilique expurgandae cum melle servit; cum acero et sale solvit alvum. Arida eius cum melle farina russim siccam efficacissime tollit. Plinius lib. 20. cap. 22.
MELANTHION, sive Gith, aut, ut Herbarii Nigella, parva nigri seminis herba est, distillationem narium solo olfactu cohibet. [Note: (1) facile auxilium.] Dolores capitis cum aceto naribus infusa, et dentibus post coctionem affricta tollit, ut et ulcera oris manducata. Difficultates spirandi pota iuvat, urinam et menses ciet, nimium tamen pro veneno est. [Note: (2) Immoderatio noxia.] Semen panes grate condit, oculosque purgat. Plin. l. 20. c. 17.
MENTHA Muntzkraut, pulegio non dissimilis, grati odoris et salubris condimenti, lacti iniecta acescere et densari prohibet, generationique, pari vi, sumpta obstare creditur. [Note: (3) Virginitas.] Iecoris vitia in mulso, pituitamque et sanguinem expurgat, sistitque in pectore, Tonsillas et pulmonis sanat ulcera, singultus et vomitiones tollit. Temporibus illita vel auribus cum musto instillata, capitis dolores mitigat. Mentastrum silvestris mentha est, quae elephantiasin sanare comperta est. [Note: (4) Eremicolarum continentia.] adversus venena potens torminibus, cholericis, strumis, podagrisque illitum prodest, et in regio morbo salubriter bibitur. Plin. l. 20. c. 14.
MILIUM frugis genus, a mille, quae unum granum profert, seminibus dictum, nihil enim illo in locis humidis fertilius. [Note: (5) Resignatio in adversis.] Ex India grandius et nigrum in Italiam translatum Plinius meminit. l. 18 c 7. pani magis, quam panicum servit. Sumptum incolumes a veneno praestare fertur, ut Pier. l. 56. c. 17. Torrefactum sistit alvum et tormina. Dolores quoque nervorum calefactum in sacco impositumque egregie medetur Plin. l. 22. cap. 25.
MOLY herba scillae foliis, et radice nigra coepe, flore candido [Note: (6) Synceritas.] (alii tamen luteum faceunt,) ab Homero celebrata est, quae a Mercurio reperta adversus venena pugnet. Vide Plin. l. 25. c. 4.
MYRIOPHYLLON Millefolium a numerosa coma dicitur, tenero caule, feniculo similis est, in palustribus
nascitur, egregii adversus vulnera usus, [Note: (1) Caritas tollit peccatum] et efficacissima ad dolores dentium. Praecipitatis et suspiriosis utilis. Plin. l. 34. c. 16.
MYRRHIS, Vide in fine.
NAPUS duplex est, alius angulosis caulibus, folio apii, flore anethi, quem bunion vocant, feminis purgandis idoneum. Semen tostum tritumque in aqua calida dysentericis prodest. [Note: (2) Pertinacia infracta.] Sed urinam cohibet, nisi una lini semen bibatur. Alius rapo persimilis, adversus venena praeclari est seminis, ideoque in antidotis usurpati Plin. l. 20. c. 4.
NARCISSUS geminus laudatur, alter flore purpureo, in fabulis notus, [Note: (3) Amor sui.] alter herbaceus, et hic vomitorius alvum solvit, caput affligit. Utriusque radix mulsei saporis est. Ambustis cum melle prodest. In polenta oleoque tritus contusis, luxatis, vulneratisque utilis. [Note: (4) Passus dura compatitur.] Nigras vitiligines emaculat, oleumque ad dura emollienda, ex flore sufficit. Plin. l. 21. c. 19.
NARDUS -UM frutex. ut alibi vidimus, et herba est, folio crasso, carnoso angusto et albicante, quae frequentibus spicis flosculisque purpureis surgit. [Note: (5) Humilitas.] Unde et Spica nardi, odoris gratissimi; illud tamen inprimis, quod procerius est. Nam alterum Lavendulae genus, quod in balneis expetitur, Nardo quoque a multis accensetur. Ex priori unguenta nardina grata et pretiosa fieri solent. [Note: (6) Humilitas cetera opera grata facit.] Praeter has alia Nardus Gallica est, quae folia longiora et flavescentia, cum luteo flore habet, quam alii Saliuncam vocant, haec inflammationibus coli, renum, iecoris adhibetur, fel et hydropem purgat. Plin. l. 21 c 20 et alibi.
NASTURCIUM ger. [Abbr.: germanice] Kress.
[Gap desc: Greek word]
, quod cor confortet, dictum, duplici in genere est: nigrum albo efficacius, et silvestre sativo. [Note: (7) Animositas.] Egregie exsiccat sputum, urinamque, ac Venerem cohibet. [Note: (8) Temperantia.] . quare Persae, quibus turpissimum est in aliorum conspectu meiere, spuere, mungi, frequenter utuntur. ut Rhodig. c 24. 26. Unde et illorum a morte ob victus parsimoniam duriora, corpora, a morte sine tabe diu persistunt, [Note: (9) Constantia] ut Ammianus Marc. notavit. Universe capitis, pectoris, lienis intestinorum purgat et sanat vitia, Dentium
dolores succo in aures infuso, et aurium gravitatem, si tritum cum fico, imponas. Plin. l. 20. c. 13.
NEPENTHES sic dicta, quasi a
[Gap desc: Greek word]
et
[Gap desc: Greek word]
non luctus, quod singulari laetitia exhilarare hominem sumpta, homero teste, praedicetur. [Note: (1) Gaudium.] Unde eandem cum buglosso censent esse. aut forte Helenium ab Helena inventrice, de quo alibi. Vide Plin. l. 21. c. 21.
NYCTEGRETUM coloris ignei, foliis spinae, humi repens, erui radicitus aequinoctio verno, atque ad lunam siccari solitum 30. diebus, lucere in tenebris solet. [Note: (2) Virtute praeditui inter scelestos eminus] Unde et Nyctilops appellatur, uti et Chenomychon ab anseribus, qui primo eius conspectu expavescunt. Parthorum Reges Magique in votis suscipiendis hac usi herba feruntur Plin. 21. c. 11.
NYMPHAEA, aliter Heracleon dicta, Wasserblum, quod Nympha Herculis amore frustrata in hanc palustrem, aut stagnantis aquae herbam floremque versa fingatur. Singularis illae potae, aut radicis etiam succo naturae illitae vis esse adfringendam libidinem fertur. [Note: (3) Virginitas. Continentia.] Plin. l. 26. c. 10. Trita plagis utiliter imponitur. c. 13. et manantia radix sanat ulcera. c. 14.
OCIMUM aliis Basilica Basilienkraut, hortense pedali altitudine, surculis diversis ramis teretibus surgens, odore fragranti putaturque ab
[Gap desc: Greek word]
celer (unde et aliqui ocymum scribunt) deduci, quod tertio die post sationem erumpat, et succrescat celerrime. [Note: (4) Celeritas laudata] Nonn ulli illud serpentibus et scorpionibus gratum stomacho et rationi noxium censuere. Sed compertum, lethargicis et inflammatis refrigerationi esse ex acero, Dolori capitis et oculorum ex rosaceo illitum. In mammis tamen lac extinguere. Sternutamenta movere semen, si tritum hauriatur naribus. Venerem incitare. [Note: (5) Indifferens ad bonum et malum.] Contra bestiarum morsus ex vino mederi, maxime tamen ocimum silvestre, cui ad omnia vis maior. Verrucas misto atramento sutorio tollit. Plin. l. 20. c. 12. et 13. Ocymum censent alii esse plurium herbarum commissionem [(transcriber); sic: commistionem] , quale pro bubus et equis ex viciis, fabis, ervo, etc. seritur. [Note: (6) Mistara utilis.]
OENANTHE est flos labruscae, seu, ut nos, lilii convallium. Quamquam Plinius uvam este sentiat vitis silvestris, quae et ampelos agria Graecis dicta est, spissis et candicantibus foliis, rimoso cortice, fertque uvas rubentes cocci modo, [Note: (1) Adolscsens frugi.] quae cutem purgant, et variis coxendicum et lumborum vitiis, tusae cum foliis et succo, prosuunt. Plin. l. 23. c. 1. OEnanthe etiam herba est in petris. folio pastinacae, quae varias radices, tanquam nuces in terra spargit, [Note: (2) Adolescens in virtute aut scientia bene radicans] quibus vesice medetur. Folia cum melle, aut vino nigro pota facilitant partum, tussim tollunt, cient urinam. Plin. l. 21. c. 24.
ORIGANUM, quod Germanis est Wolgemuth, varium est. nam aliud prasion, seu Onitis ab Asinis illud appetentibus dictum, hyssopo est simile, quod stomachi torsionibus decoctum medetur: [Note: (3) Audacia.] Aliud Tragoriganum ab hircis illius cupidis appellatum, serpyllo silvestri par, contra viperae ictum efficax. stomacho quoque et praecordiis prodest, tussientibus, pleuriticis, et peripneumonicis. Tertium Heraclium aut Heracleoticum, quod aliqui ab Onite non distinguunt.
PALIURUS spinae potius, quam herbae genus, in Cyrene frequens est, baccas ferens, quae a vino saporem habent et reddunt. [Note: (4) Mortificatio ex amore Dei grata est.] Alvum sistunt dysentericis et cholericis calculosis et tussientibus salutares. Folia adstrictoriam quoque vim habent, et articulari morbo cum sale tusa adhibentur. Radix decocta luxatis et tumoribus utilis, collectiones et vomicas dissipat. Plin. l. 25 c 13.
PAEONIA vide in fine.
PANACES Panax vel Panacaea herba ipso nomine morborum omnium medicinam pollicetur. [Note: (5) Amor proximi] Varii generis est, unum Asclepion dicitur, quod est radice crassi et salsi corticis, qua evulsa veteres scrobem vario genere frugum, tanquam muneraturi terram parentem replebant. [Note: (6) Gratitudo.] Alterum genus Heraclion de quo ante in lit. H. sed radice, ut ferunt inutili. [Note: (7) lactantia.] Tertium Chironion a Chirone inventore dictum, Lapatho simile, maius tamen et Hirsutius, flos aureus, radix parva. Locis nascitur pinguibus, cuius flos efficacissimus. [Note: (8) Avsor De] Quartum genus Centaurion quod et Pharnaceon a Pharnace
Rege inventore dicunt, quod longioribus serratisque est foliis, radice odorata, quae siccata cum flore vino gatiam facit. Plin. l. 25. c. 4.
PANICUM tenui rubentique caule surgens, diversis postea surculis quandam arboris refert speciem, granis triangularibus plenum, ex quibus farina placentis ac panibus nonnumquam servit. [Note: (1) Secundus] Eosdem cum Milio effectus habet In vino potum dysentericis prodest. In lacte caprino sistit tormina. Calefactum quoque impositumque alvo nervisque dolentibus medetur. Plin. l. 22. c. 25.
PAPAVERIS sativi albi calix teritur, et e vino bibitur somni causa, semen elephantiasi medetur. E nigro papavere, sub capite aut calice inciso fluens succus, parce exceptus somnifer, [Note: (2) Somnolentus.] imo copiose etiam lethifer est. In re medica temperatus prodest. [Note: (3) Moderata prosunt.] Semen e lacte somnum quoque conciliat, cum rosaceo capitis tollit dolores, et auribus quoque instillatur. Cum lacte mulierum podagricis illinunt, itaque et foliis utuntur. Ad sacros quoque ignes et vulnera cum aceto servit. Nigrum praeterea caeliacis in vino datur. Silvestre papaver caule longius, capite minus, ad haec omnia efficacius habetur. In siccis etiam locis, quam humidis valentius est. [Note: (4) Ebrietas noxia.] Opium, succus ex papavere collectus, qui densatus et in pastillos tritus, in umbra siccatur, vi pollens maiore Plin. l. 20. c. 18.
PARTHENIUM aliud est idem cum Helxine, seu urceolari ac sideriti herba, quod urceis tergendis servit, nascitur iuxta sepes, foliis hirsutis, cauliculis subrubentibus, asperis seminibus, quae vestibus adhaerescunt. [Note: (5) Paupertas voluntaria.] Haec lanas inficit, sanat ignes sacros, tumores collectionesque omnes et adusta. Aliud parietina seu perdicium dicitur, eo, quod a perdicibus ametur. Hoc in tegulis et parietinis nascitur, folio ocimi, quamvis nigriore, quo Pericles vernam ex aede S. lapsum, ope Minervae sanasse fertur. [Note: (6) Vita rustica] Est enim calefacto succo pota, contra ulcera, rupta, concussiones ex lapsu sanandas potens. vide Plin. l. 22. c. 17. Aliud flore albo, odore malo, sapore amaro, Leucanthemum a flore, dictum,
[Note: (1) Paupertas involuntaria] quod cum melle et acero potum, bilem atram detrahit, calculis, strumis, sacro igni, cum axungia inveterata, illitum medetur. Plin. l. 21. c. 30. Qui tamen in superiori cap. male perdicium, et in hoc muralem vocat, et applicat alienae speciei, uti et in Helxine alibi a se dissentit. Unde ex Dioscoride et aliis emendandus est.
PASTINACA Staphylinos graece dicta silvestris, five agrestis, vel sativa. Illa virtute maior, naturae calidae et Venerem stimulantis. [Note: (2) Care.] Semen tritum potumque in vino Ventris tumores doloresque tollit. [Note: (3) Originis recordatio.] pane etiam, si libet. intrito, urinam promovet. Radix ex aqua mulsa lienis, lilii, lumborum, renum vitiis, dysentericis, hydropicis, pleuriticis, comitialibus, opisthotonicis, utilis. Negant laedi a serpentibus, qui ante gustaverint, aut secum ferant: percussis imponi cum axungia tradunt. Folia contra cruditates manduntur. Ad eadem sativa ulaet, sed minori efficacia. Huius radice si dentes circumscalpas dolore liberabis [Note: (4) Detractionis fuga.] Plin. l 20. c. 5. Similis huic Gingidion, seu Busnaga herba ex Syria ad dentrificium idonea Ib. Sed et Hibiscum Molochen agriam dictum, quod ulceribus cartilaginis et fractis ossibus, uti et vesparum apum crabronumque ictibus medetur. [Note: (5) Patientiae contumeliarum.] Plin. l. 20 c. 4.
PENTHAPHYLLON quinque folium fraga profert, a quinque foliculis sic dicta herba, effossa radix rubescit, siccata nigrescit, adversus serpentes illa in vino albo bibita prodest. [Note: (6) Vulnerum Christi meditatio.]
PEPO in genere cucumerum maximus, minori illo Melopepo est, quod pomo sit similis digestione durus est, [Note: (7) Homo vilis.] refrigerat in cibis, emolit alvum. Caro o culorum doloribus imponitur. Radix siccata. et tusa, contra vomitiones datur. Cortex tamen vomitionem movet. Plin. l. 20. c. 2.
PETROSELINUM vide APIUM.
PHRIXA herba rutae similis, in septentrione nascitur, gelida nive frigidior, si tamen impudicis tangatur manibus, velut ignis exardescit. [Note: (8) Castitatis amor.] Plutarch. in Tanai.
PIPERITIS, quae et Siliquastrum dicitur, lauri folio est, caule rubente, et oblongo, semine tenui albo, gustu piperis, [Note: (1) Mortificatio gulae.] utilis gingivis, dentibus, oris suavitati et ructibus. Plin. l. 20. c. 17.
PLANTAGO Wegbreit, foliis alia angustioribus, linguae boum similibus, in pratis viisque nascitur ad terram inclinata: altera foliis maior. et septenis plerumque, unde et heptapleuron dicta, cubitali fere caule, humidioribus locis gaudens. [Note: (2) Humilitas.] Vis in siccando densandoque [Note: (3) Septem dolores B.V.M.] corpore mira, ut cauterii vice ad fluxiones adhibeatur. ut Plin. l 25. c. 8. ad omnes bestiarum morsus, tam illita, quam pota sanandos facit c. 10. Succus eius instillatur lippientibus c. 12. Adversus lichenas, seu mentagram trita prodest. l. 26. c. 4. Et sanguinem reicientibus succus datur c. 5. Lateris et pectoris dolores in cibo sumpta, ut et stomacho, et dyspnoeae medetur, ac renibus c. 7 etc. de quibus [Note: (4) Omnibus omnia fieri.] diversis locis Plin. consule. Haec nostrum Panaces videtur.
PORTULACA eadem videtur quam Graeci Andrachnen vocant, tam sariva, quam silvestris est, Germani mani Burtzelen dicunt, frigida et humida est herba, magnae in re medica virtutis. [Note: (5) Paenitentia.] Oculorum, capitis ulcerumque dolores in vino tusa impositaque mitigat. Mobiles dentes, orisque exulcerationes manducata cum melle corrigit. Stomachum in acetariis corroborat, semen cum melle sumptum suspiriosis prodest, vulneribus cum oleo imponitur. Vomitiones, dysenteriam, regios morbos, venerem sumpta infringit. etc. Plin. l. 20. c 20. Ubi an recte cum Peplio confundat, ambigitur. de Andrachne eundem consule l 25. c. 13. in med.
PULEGIUM herba nota Puleium quoque a Cicerone dicta Germ. [Abbr.: Germanice] Poley. Capitis dolores non sola impositione, sed et olfacta mitigat. Quare illius olim coronae rosaceis praelatae sunt, vertiginosis inprimis utiles [Note: (6) Opes et fiducia in Deum.] Candidi florem coloris mas, purpurei habet femina, quae creditur efficacior. Calculos, et interiores dolores omnes pectoris, ventris, stomachi, et intestinorum frangit. Vulvas corrigit, defunctos partus eicit. Pulegii ramus ante febrim tertianam olfactu
prodesse creditur. Silvestre praestat, et podagris mire prodest. Hepaticis cum melle et sale bibendum datur. Pulmonibus quoque et lieni conducit. Plinius lib. 20. cap 14.
RHAPHANUS in genere raporum acrior, Ger. [Abbr.: Germanice] Rettig vi medica pollet. [Note: (1) Caritas.] Nam decoctum illius mane ad tres sumptum cyathos comminuit et eicit calculos. Iecori quoque lieni, et lumborum doloribus prodest. Intestinorum sanat ulcera cum melle. Hydropem et phthiriases curat. Semen tostum manducatumque iliacos cruciatus tollit. Succus instillatus aurium gravitatem emendat. Scorpiones imposito raphano moriuntur, eosque impune tractat, qui succo manus illevit. Silvestris praeclaro adversus venena est semine. Stomachum purgat et pituitam extennat. Plin. l. 20. c. 4.
RHODODAPHNE seu rhododendron herba Sabina dicta, fronde sempiterna est, rosae similitudine caulibus fruticosa, iumentis capris et ovibus venenum est, sed homini contra serpentium venena remedium. [Note: (2) Scripturae S.] Plin. l. 26. c. 20.
RORARIA ab herbis ad plantas accedit propius, cuius folia, quamvis ardentissimis solis aestibus exponatur aestate, roscido quodam humore complentur, quem cava, instar cochlearis, continent, pellucidis quibusdam guttulis ex languine suspensis. [Note: (3) Caritate iuncta gratiae.] Rovil in hist. Plant.
RHUS Graece Erythros Germ. [Abbr.: Germanice] Sumach. herba silvestris est foliis myrti, cauliculisque brevibus, quae tineas et venena pellit. [Note: (4) Humilis erigo.] sed et inter frutices subrutilo colore crassitie digitali, cubiti altitudine reperitur, cuius foliis aridis coria perficiuntur. [Note: (5) Superbia vilis hominis] Medici contusis, ulcerosis, et caeliacis adhibent, tritam cum melle, et illitam cum aceto radicem. Semen vim habet adstringendi refrigerandique [Note: (6) Vilitatis memoria.] Aspergitur pro sale obsoniis. Alvos solvit, omnesque carnes cum silphio suaviores facit, ulcera ad cicatricem celerrime perducit. Plin. lib. 24. c. 11.
ROSA flos nobilissimus, seu colorem, seu odorem comamque spectes, in re medica etiam laudatissimus.
[Note: (1) Nobilitas.] De illo Plin. l. 21. c. 19. Usus succi ad aures, oris hulcera, gingivas, tonsillas, gargarizatus, stomachum vulvas, sedis vitia capitis dolores. In febre per se, vel cum aceto ad somnos, nauseas, flos somnum facit. Inhibet fluxiones mulierum in posca potus, et sanguinis excreationes. Semen crocinum dentium dolori illinitur, urinam ciet. stomacho imponitur. Item igni sacro non veteri. Naribus subductum caput purgat. Capita pota, ventrem et sanguinem sistunt [Note: (2) Virtus.] etc. Idem c. 4. eam tam in rubo, quam sente, sed minus odoratam, foliatamque nasci tradit, eiusque in coronis unguentis mensisque usum memorat. [Note: (3) Delicia.] Genera eius celeberrima, praenestinam, Campanam et Milesiam censet, et huius quidem colorem optimum, tardius ceteris provenientem. Trachiniam minus rubentem huic proximam facit. Mox hac viliorem Alabandicam foliis albicantibus. Est centifolia, sed nec odore nec specie commendata, ideoque a coronis proscripta: uti et minima lychnis foliorum quinque, violis propior. [Note: (4) Mediocritas optima.] Humidis locis minus odoratae sunt. Quam tarde proveniunt, tam flore suo celeriter pereunt. [Note: (5) Decus caducum.] quod tamen decore suo Regina florum sit, ideoque regno Angliae pro insigni placuit. ut cum Gallis, lilia praeferentibus, contenderet. Videtur et olim Carthagini placuisse. Unde P. Corn. Scipio ex Africa reversus victor. Octavae legioni, quae insignia haec Punico Duci sustulerat, fasciculum Rosarum in triumpho atque in clypeo Rosas deinde pictas ferre iussit. [Note: (6) Regnum.] Sed et Pier. l. 55. c. 1. notat, Veteres quotannis Rosas celebrioribus monumentis defunctorum ornandis contulisse, idque a morientibus tabulis testamentariis nonnumquam decretum. [Note: (7) Mortalis homo.] Silvestris rosae, quae Cynnorhodos dicitur, radix decocta sumptaque adversus rabidi canis morsum remedium est. [Note: (8) Novissimorum consideratio.] Si tamen cani quadragesimo a nativitate die, ultimus caudae articulus, cum nervo, mordicus auferatur, negant rabiem umquam concipere, aut caudam eius crescere, ut Plin. l. 8. c. 41.
ROSMARINUM -US seu Rosmaris Graecis Libanotis [Note: (9) Amor et cultus Deip. Virg.] duplici potissimum celebratur genere, alterum folio feniculi crassiore, quod in cacumine velut umbella
folia, et semen, profert, odore thuris, cachrys dictum. Radix viridis imposita vulnera sanat, sedis vitia, haemorrhoidas, et condilomata. [Note: (1) Humilitas.] Succus fruticis et radicis morbum regium sanat, oculosque exacuit. Semen podagris cum ervi farina utiliter illinitur. [Note: (2) Amor Dei.] In potu pectoris sanat vitia, tritum sumptumque venena et tormina discutit, ac movet sudorem, et lac in vino potum auget, ad tussim cum melle facit. Herba strumis cum aceto illinitur. Decoctum cum foliis Senis et mane ac vespere per dies 14. egregie a podagricis humoribus expurgat corpus, ut nisi inveteratum malum sit duobus tribusve corrigi annis possit. Alterum genus Ros marini sterile est, quod neque florem, neque semen habet. [Note: (3) Amor Mundi.] In desertis ex petrosis locis subnascens. Praeter haec Rosmarinus coronarius frutex passim in hortis nascitur. Cuius usus stomacho utilis, quique cum virtute prioris participat. [Note: (4) Amor proximi.] Vide Plin. l. 24. c. 11. l. 20. c. 16, etc.
RUBI rosa [Note: (5) Castitas inter adversa.] alopecias cum axungia emendat. Mora capillum tingunt, cum omphacino oleo, flos candidus mori pleuriticis ex vino potus prodest, item caeliacis. Radix ad tertiam partem decocta alvum sistit, et sanguinem, dentes collntos firmat, genitalium et sedis sanat ulcera. Idaeus rubus, ceteris virtute praestat. Rubus alter, Rhamnus Graecis dictus, floret quoque inter ramos aculeis rectis surgentes, non aduncis, ut ceteri; foliis tamen maioribus. [Note: (6) Superbiae vilis personae.] in his candidior magis, quam nigricans adstringit, collectionibus et vulneribus sanandis accomodus radice decocta, unde medicamentum fit, quod lycium appellant. Quod longe praestantius ex alia spina fit, quam Pyxachanton chironiam vocant, apud Indos nota, sensim ad mellis crassitiem decoctum, amaris etiam succis et felle bubulo mistum, [Note: (7) Adversitas multos conservat.] quo epiphorae, psorae, ulcera suppurationes purulentae aures, tonsillae, gingivae ad sanitatem illinuntur, et fabae magnitudine sumptum, tussim sanguinisque excreationes tollit. Plin. l. 24. c. 14.
RUBIA Graecis Erythrodanus Germanis Ferberrot, herba est radice rubra, tingendis lanis et corio idonea. [Note: (8) Verecundia] In medicina urinam ciet, morbum regium
ex aqua mulsa, vel ut alii, alligatus corpori tantum spectatusque curat. Ischiadicos et paralyticos sanat, si bibentes laventur quotidie. Radix semenque trahunt, et collectiones discutiunt, folia quoque capillum tingunt. Plin. l. 24. c. 11.
RUSCUM vel Ruscus humilis frutex, foliis myrto amplioribus in cuspidem desinentibus, rubris bacciis. [Note: (1) Verecundia.] Germ. [Abbr.: Germanice] Meusdron. Radix decocta adversus calculos potens, visicae et cruentis etiam urinis medetur. Plin. l, 21. c. 27.
RUTA, ut notissima, ita celeberrimae virtutis in omni pene morborum, et exulcerationum genere. [Note: (2) Timor Domini.] illic pota hic illita ex decocto herba, nisi quod generationi parum favens, semen minuat, et gravidarum partus enecare feratur, ideoque his abstinendum sit. [Note: (3) Desperati a timore, abstrahendi.] silvestris sativa efficacior est. Nimius tamen eius succus pro veneno est, nisi contra venenum quodvis sumatur. Hoc enim foliis in vino decoctis expugnat. Contra si cicutae succo manus tingas, rutae succus non inflammabit. Mustela cum serpente pugnatura, ruta prae mansa se munit. [Note: (4) Malo pervertere.] Ita et arancorum, crabronum, scorpionum, etc. ictus, canisque rabidi morsus pota, aut foliis cum melle et sale trita, vel aceto et pice decocta et imposita, sanat. Sic epiphoras oculorum et genitalium, capitis dolores, vel pota cum vino, vel cum aceto et rosaceo illita frangit. sumpta item e vino, pectoris dolores tussim, suspiria, pulmonum, renum, iecoris, lateris, lumborum vitia corrigit, hydropicis, comitialibus, phreneticis prodest. Lethargicis ex aceto olfacienda datur. Psoras etiam. et lepras cum melle et alumine: verrucas, strumas, ac vitiligines cum strychno et adipe suillo ac taurino: ignem sacrum cum aceto et oleo imposita curat. [Note: (5) Salus multorum.] Radix sanguinem oculis suffusum maculasque toto corpore emendat. Semen tritum cum cera membra fracta adhibitum solidat. Plinius lib. 20. cap. 13.
SALIUNCA brevis herba, radici numerosae velut gramen haerens, foliis multis densisque, ceu manu pressis, singularis tamen ab odore suavitatis. [Note: (6) Religiosus in vili habitu, multa continet.] ut
Plin. l. 21. c. 7. Ruellius cum nardo celtica confudit. Radix in vino cocta stomachum coroborat, et vomitus sistit. Plin. lib. c. 20.
SALVIA Graecis
[Gap desc: Greek word]
Germ. [Abbr.: Germanice] Salvey. herba nota, menthae simili, cana et odorata, qua apposita partus emortuos extrahunt, sanguinem e vulneribus continent, serpentium morsus sanat. [Note: (1) Caritas.] Ad tussim et lateris dolores, decocta et colata bibitur. Dysentericis cum absinthio datur. Plin. l. 22. c. 25. et l. 26. c. 6. Notus versus est.
Salvia cum ruta faciunt tibi pocula tuta.
SARDONIA herba quam alii Ranunculum vocant, Germ. [Abbr.: Germanice] Schmaltzblum. Frequens in Sardinia, comedentibus nervos oris contrahit, et rictu velut ridentium ora deducit, donec sensim intereant. [Note: (2) Scurrilitas Ficta laetitia.] Solin. c. 6. Plin. de Ranunculi speciebus diversis ait l 25. c. 13. in fine, omnium foliis si cruda imponantur vim inesse causticam, pustulasque urendo excitare. Unde ad lepras, alopecias, psoras et stigmata abolenda adhiberi. Radicem quoque strumis et panis mederi.
SCANDIX silvestre olus, amarum et acre agrestium cibus, Germ. [Abbr.: Germanice] Naldenkervel. Cuius decoctum alvum sistit. Semen ex aceto confestim singultus sedat. [Note: (3) Abstinentia. Frugalitas.] Illinitur ambustis, urinas ciet. Succus stomacho prodest, renibus, ac visicae. Plin. l. 22. c. 22 in med.
SCILLA, vel ut Varro Squilla, herba ex bulborum genere cepas tunicatas habens, Germanis MeerzWibel, alba masculus, nigra femina censetur, illa efficacior. In cado acerrimi aceti soli expositi suspensa, illi ad multa virtutem medicam tribuit, salutare oculis. et stomacho facit, [Note: (4) Societas bona prodest] gingivas dentesque etiam succus illitus solidat, vermes in ventre enecat, ac pellit. Hydropicis, spleneticis, suspiriosis, tormina, regiosque morbos patientibus prodest. Linguae recens subiecta, hydropi cis sitim tollit. Bulbi ex aceto ac sulphure vulneribus in facie medentur. Triti nervorum contractioni et porrigini ex vino medentur, ex melle canum morsibus Epiphoris in oculis et alibi medentur. Vulnera ex mulso imposita quinto dic curant. Dysentericis cum
vino dantur. Nervis, luxationi et paralysi utiles: articulari morbo, si cum farina illinas. Flos (quem ter parturit) tritus, macula, igne factas emendat. Plin. l. 20. c. 9. sub finem.
SENECION Graecis
[Gap desc: Greek word]
. Germanis Grindkraut, foliis continuis, floribus luteis, qui celeriter in pappos, verum apillis deciduis, evanescunt, in tegulis ac muris cauliculis rubicundis surgunt. [Note: (1) Vanitas mundi.] Radix in vino data vesicae malis, et cordis et iecoris et renum prodesse fertur. Utilissima cum oxymelite torminibus, Plin. l 25. c. 13. ante finem.
SERPYLLUM a serpendo sic dictum, quod per terram ramusculis serpat, ubique radicem figens. German. [Abbr.: Germanice] Quendel, sativum tamen erectum ad palmi altitudinem surgit [Note: (2) Fuga honoris vani.] adversus venenata facit, et serpentes succensum solo fugat odore. Decoctum in aceto temporibus illitum, aut fronti in rosacea capitis doloris sedat. Datur et contra tormina, difficultatem urinae, anginas, vomitiones drachmis quatuor. Licui ex aceto medetur, iecori ex aqua. Cruentas excreationes ex aceto et melle sistit. Phreneticis et letargicis prodest. Plinius lib. 20. c. 22.
SESELI-LIS folio et semine feniculi, maiori tamen, et acri, Herbarii saxifragam maiorem Germ. [Abbr.: Germanice] Steinberg vocant. Radix iucundi odoris est. [Note: (3) Cognitio ???i. Religio.] Cervae ante partum hac se herba purgare feruntur, ut Cic. 2. de Nat, Deor. Quod partum faciliter. Tussi etiam ruptis convulsis, iecori, stranguriae, torminibus semen in albo vino potum prodest. Concoctioni in cibo confert tam folio, quam semine. Plin. l. 20. c. 5.
SILIGO pani usitato servit, cum tritico ad hunc usum magis selecto, Grana illius combusta, et in vino trita epiphoras illita sedant. [Note: (4) Voluntas Dei.] Panis ex aqua et oleo rosaceo collectiones, ex aqua mulsa duritias mollit, ex aceto adversus acutas pituitae defluxiones, et ad percussa aut luxata datur, sic et callo pedum illinitur. Nauticus contusus iterumque coctus sistit alvum. Candidus aegris aqua madefactus, levissimum cibum praeber.
Oculorum tumori et capitis pustulis ex vino imponitur. Plin. l. 22. c. 25. in med
SILPHIUM lat. Laserpitium Meister Wuriz, folio apii, radice, ut nonnulli volunt, magna, ex cuius tuberculo inciso succus fluat laser dictus. Ceterum ex caule alii hunc derivant. Herba, si pecora vescantur in Africa, purgantur primo, dein de carne gratissima pinguescunt. [Note: (1) cognitio sui] Quod in caule, post amissa folia, hominibus quoque evenire notatum, Plin. l. 18. c. 3. Succus laser egregia ad res medicas virtute praestat. Ab aegritudine in cibo efficaciter reficit, concoctioni plurimum confert. In tussi, uva, hydropisi raucitatibus confestim purgat fauces, et vocem reddit. Pleuriticis, anhelis, syntecticis, comitialibus in vino datur. Carbunculis cum melle illitum, ulceribus, plagis vulneribus, clavis pedum laxatis medetur, Plin. l. 22. c. 23.
SINAPI -PIS, vel pium in sativis facile herbis eminet, ex minimo grano magnum, semine acerrimo, et ad cibos acrimonia condiendos idoneo. [Note: (2) Verbum Dei Fides. Regnum Dei.] Contra serpen tum et scorpionum ictus ex acero illinitur, fungorum venena discutit, contra pituitam in ore tenetur dum liquescat, aut gargarizatur cum aqua mulsa. Ad dentium dolorem manditur. Ad uvam gargarizatur cum aceto et melle, stomacho pulmonibusque utilissimum: Excreationes facilitat in cibo sumptum datur et suspiriosis, ac comitialibus tepidum, cum succo cucumerum. Cap ut purgat, alvum mollit, menstrua et urinam ciet. Hydropicis imponitur cum fico cucumere. Vulvarum conversione strangulatas, et lethargicos aceto misto per odorem excitat, his etiam cum fico et aceto illinitur. Utuntur ad alopecias, psoras, lepras, phthiriases, lithanicos, Opisthonicos cum rubrica. Scabras genas, caligantes oculos eodem ex melle tingunt. Ita et livoribus sugillatisque adhibetur. Lumborum, coxendicum, nervorumque rigores succus ex semine in oleo tincto expressoque tollit. Calculos ex acero potum discutit. Plin. l. 20. c. 22.
SISER videtur esse Plinio l. 20. c. 5. herba radicibus vescis, et oblongis, diversi est generis, nam et albis
radicibus pastinacae est similis. et praeterea flavis, qui in vulgarem cibum dantur, et dulcioribus, quos Germani ZuckerWurtzlen dicunt. [Note: (1) Libri sacri] Stomachum excitare feruntur, et ciete urinam.
SISYMBRIUM, vel aquaticum est, et nasturtio simile Wasserkress nobis dicitur, vel in sicco loco natum odoratumque, Serpyllo aut menthae crispae simile, quod Krauser-Balsam, oder Wilder Quendel dicimus, coronisque adhibitum est. [Note: (2) Zelus gloria Dei.] Utrumque capitis dolorem et epiphoras tollit, epinyctidas quoque et cutis vitia, noctu per vices quatuor impositum. Singultus, tormina, et dissolutiones stomachi componit, in cibo aut potu sumptum nisi quod gravidis vitandum, ne abortiant. Plin. l. 20. c. 22.
SMILAX vel campanula, Wildenkraut, Klockenblum hederae non dissimilis herba, alia tamen laevis et hortensis, alia magis acuta et pungens, quae in opacis convallibus per arbores innititur. Illa tenuioribus foliis coronae implexa capitis doloribus fertur mederi. [Note: (3) Imitatio bona.] Flore tamen, quo alibi candido, alibi puniceo, alibi suppallido est coronari, funestum est habitum, quod Crocus in hanc mutatus fingeretur. Haec acinis, quos in corymbis et siliquis parit, praestantissimo adversus venena remedio esse fertur, adeo ut infantibus hic saepius instillatus succus, eos a veneno deinde immunes reddere existimetur. Plin. l. 24. c. 10.
SOLANUM Graecis Strychnus diversi generis: nam aliud granosis folliculis, acinis coccineis, halicacabum, sive vesicariam Germ. [Abbr.: Germanice] Nachtschat vocant, quod vesicae et calculis prodest, frutici, quam herbae similius. [Note: (4) Fuga vana gloria.] aliud foliis ocimi. quod potum insaniam creat, ac maiori quantitate etiam mortem. [Note: (5) Amor sui.] Unde de minus sapientibus dictum: Strychnum bibit. Vide Plinium l. 21. cap. 31.
SONCHUS, Cicerbita aut Lactucella, Germ. [Abbr.: Germanice] Hasenkol, ex genere aculeatarum herba est, lactucae similis folio, sed caule cubitali et cavo, qui fractus lacte manat. [Note: (6) Intentio bona, vel mala.] Duplici est genere alba et nigra. Haec cavenda, quod morbos arcet: Alba lactucae modo orthopnoicis et calculosis
salutaris est, manducata oris graveolentiam corrigit. Succus trium cyathorum in vino albo et oleo partus mite facilitat. Caulis decoctus facit lactis abundantiam, coloremque infantium iuvat. Contra scorpiones et serpentes bibitur, radix etiam illinitur. Auribus recte instillatur. Radix quoque stranguriam sanat. plin. l. 22. c. 22. post med.
SPARTUM, vel pro iunco Hispanico ad nexus utili sumitur: vel potius genista, Germ. [Abbr.: Germanice] Ginsteren, quae in hortis quidem cum foliis [Note: (1) Amicitia non fumia.] (nam silvestris sine illis est) et floribus, apum gratissimo pabulo, nascitur, ramulis etiam ad vinciendum idoneis est. Semen hellebori vice purgat. Vide plin l. 19. c. 2.
SPINA alba ex carduis Germ. [Abbr.: Germanice] mariendistel, semen habet scorpionibus adversum, corona ex ea capiti imposita dolores sedat. [Note: (2) Disciplina bona.] Spina Arabica, inter herbas seu frutices odoratos, spissat stringitque distillationes omnes et sanguinis excreationes, mensiumque abundantiam. Vide plin. l. 25. c. 12 etc.
SPONDYLON, sive Spondilion, Angelica nobis est, caulibus feniculi, foliis platani, locis gaudens palustribus Duplex est, flore candido graveolens, vel pallente, radice alba raphani plin. l. 12. c. 26 ferulae accenset. Capitis doloribus inveteratis, etiam phreneticis et lethargicis medetur [Note: (3) Meditatis rerum divinarum.] Cum oleo vetere in morbo regio, comitiali, iecorisque vitiis bibitur. Ulceribus cum ruta illinitur, flos auribus purulentis efficaciter infunditur. Radix peruncto capite capillo crispat: in fistulas coniecta, earum callum erodit. plin. l 24. c. 6.
STAPHYS, seu Uva silvestris, vel herba pedicularis Leuskraut dicta, cauliculis nigris, et foliis labruscae nascitur. [Note: (4) Cognitio sui.] Folliculos potius, quam acinos ciceri similes proferens, in quibus triangularis nucleus, qui phthiriasi caput, et reliquum corpus triti liberant. Decoctus in acero dentium dolores, aurium vitia, rheumatismos, ulcera manantia, cicatrices sanat. Flos in vino contra serpentes bibitur, et morsibus illinitur. plin. l. 22. c. 1. post exord.
SYMPHYTON latini Alum, dicunt vel Petraeum,
quod in petris nascatur, foliis parvis, ramis tribus aut quatuor a radice, cacumine thymi, odoratum, gustu dulce, radice longa, utilissimum lieni, renibus, torminibus, pulmonibus sanguinem eiectantibus [Note: (1) Ecclesiae Christi.] Bibitur radix in vino trita, et aliquando illinitur Commanducura sitim sedat. Luxatis convulsisque imponitur, etiam ossa fracta solidans. Vulneribus adeo praesens, ut quoque carnes dum coquitur, conglutiner. Haec Plin. l. 27 c. 6. Alii hoc nomen tribuunt consolidae maiori ut Herbarii vocant, quae caule duorum cubitorum, et inani, ut sonchos, surgit, latis lanuginosisque per intervalla foliis vestitae.
THALIGTRUM, caule est papaveris; folia coriandri habet. Germ [Abbr.: Germanice] Welsamen. [Note: (2) Voluntas instabilis.] Cuius semen ictericis prodest, folia cum melle ulceribus. Plin. Thalietrum l. 28 c. 13. appellat.
THASPIA inter ferulas est, feniculo similis, radice alba, succo venenato, quae etiam fodientibus nocet, si adversa affientur aura, corpore tumescente et facie sacro igne correpto. [Note: (3) Amor sui. Aestimatio sui nimia.] Nero tamen succum cum thure ceraque mistum sanatis per unam noctem, acceptis inter grassandum in facie livoribus adhibuit. Lichenas enim et alopecias temperata abstergit. Plin. l. 13. c. 22. et alibi.
THLAPE vel PI. Nasturtium rectorum, Germ. [Abbr.: Germanice] Bisemkraut dicitur, cauliculo semipedali, foliis oblongis et in cacumine divisis, semine lenticulae specie incluso, quod asperum gustu, bilem ac pituitam extrahit. [Note: (4) Consideratio peccatorum] Prodest et Ischiadicis admotum, dum sanguinem trahat. Menses ciet, ac partus necat. Alterum latioribus foliis, raphano maiori simile, Persicum Sinapi quibusdam appellatur. Vide Plin l. 27. c. 13.
THYMBRA a latinis Cunila vel Satureia dicta Ger. [Abbr.: Germanice] Saturey, quae in hortis iuxta apum alvearia seritur, illis pergrata, [Note: (5) Satis habere Contentum vivere.] agrestis sativa in medicinis potentior est. Cunila quae bubula dicitur semine pulegii manducato, tritoque et imposito vulneribus et plagis etiam ex ictu serpentum medetur Testudines cum serpentibus pugnaturae illo se muniunt, Sedat et tumores facile tritis foliis. In omni usu ex vino congruens. Alia Culina Gallinacea,
Graec. [Abbr.: Graece] origanum Heracleoticum, Tussim quoque et iecoris vitia, doloresque laterum cum farina oleo et aceto in sorbitionem temperata sedat. Tertium genus quod Cunilago seu pulicaria dicitur, quod pulices necet in aquis contrita, radice lignosa est, folis alia asperis, quae foedi odoris est, alia mollioribus quae libanotis quoque dicta thuris odorem refert. Utraque adversus serpentes potens. ut hi etiam hominem eius succo perunctum fugiant, quae montana est concoctionem mire iuvat et ad cibos aviditatem. Plin l. 20. c. 16
THEOMBROTION herbam iuxta Choaspem in Persia nasci ferunt, varia colorum pictura, tanquam herbarum pavonem. [Note: (1) Regia dignitas.] Qua Reges Persarum in cibo potuque adversus omnia corporis incommoda instabilitatem que mentis utantur. Alio nomine semnion a potentiae maiestate est dicta Plin. l. 24. c. 17.
THYMUS -UM Welscher-Quendel. Tymchen oder immenkraut, cuius flore apes delectantur. [Note: (2) Timor Dei] In flore autem colligendum, siccandumque in umbra. Duo eius genera sunt, candidum radice lignosa in collibus nascens, alterum herba et flore nigrius. minus potens. [Note: (3) timor filialis, aut servilis.] Oculorum claritati in cibis ac medicamentis prosunt. Tussim et excreationes cum sale et aceto leniunt. Praecordiis melle et aceto melancholicis suspiriosis et comitialibus prosunt, quos et olfactus thymi ex citat. Ex vino impositum tumores quosvis tollit, callum ex verrucas ex aceto. Articularibus morbis inspersum lanae ex oleo imponitur. Plin. l. 21. c. 21
TITHYMALUS lactuca marina Wolfsmilch a lacte dicta, purgationi, cum aqua mulsa, sale et aloe, servit. [Note: (4) Lacrima paenitentis.] Radix cum acero decocta ad crassitiem mellis lepris illinitur, et capitis dolor sanatur oleo. Lacte si corpus, aut charta inscribatur, postquam siccatae sunt literae, asperso cinere leguntur. Varia eius genera, variis etiam morborum generibus prosunt. Vide Plin. lib. 26. c. 8 in med.
TRAGONIS sive Tragion, in maritimis Cretae insulis, Iunipero per omnia similis, succus eius lacteus, corpori impositus spicula extrahit. [Note: (5) Spes caritati iuncta.] Tunditur vel recens
cum vino, vel siccatae farinae cum melle adhibetur. Lactis quoque abundantiam facit, et mammis singulariter medetur. plin. l. c. 13.
TRAGOS ab aliis Scorpion, fruticosa sine foliis, ramusculis rubentibus, semipede alta, in acumine grano tritici, [Note: (1) Resipiscentia.] et ipsa in maritimis nascens, granis trita, ex vino caeliacis, dysentericis, et sanguinem excreantibus prodest. Tragopogon hirci herba, [Note: (2) Scurrilis bromo.] foliis croci et radice dulci, usum certum non habet Plin. ib.
TRIFOLIUM herba nota a tribus foliis Germ. [Abbr.: Germanice] Klee: Triplicis differentiae reperitur, quod maiore folio est Menianthes, quod intra mensem adolescat, seu ab odore sulphureo Asphaltion Graeci vocant: alterum a folii acrimonia Oxytriphillon: Tertium genus minimum in pratis nascitur. In coronis olim adhiberi solitum. Inimicum Serpentibus, quos secum non patitur. [Note: (3) Theologicae virtutes, fides, spes, Caritas.] Ictibus quoque decoctum, vel semen in vino tritum potum que medetur. Menianthes contra omnia venena pugnat. Nisi tamen contra venenata sumatur, ipsum nocere creditur. Plin. l. 21. c. 9. et 21. Additque l. 18. c. 35. in sine: Tempestate imminente trifolium inhorrescere, foliaque contra illam surrigere.
TRITICUM in frumentis celeberrimum, granis suis ferro adustis, iis quae frigus ussit praesentaneo remedio est. [Note: (4) Eucharistia.] Farina ex aceto cocta nervos laxat contractos, furfures cum rosacea et fico decocti tonsillis et faucibus gargarizando prosunt. Sext. Pomponius podagricus immersis in triticum tibiis sanatus est. Cados vini tritico immersos siccat. Paleae tritici hordeique ramices corrigunt, si calidae ex aqua imponuntur, ista etiam foveantur. Amylon quoque hoc est eremor ex macerato tritico pressus siccatusque, alvum sistit, et epiphoras, ulcera, pustulas et sanguinis fluxiones sanat: genas duras emollit. Datus cum ovo sanguinem reicientibus. Plin. l. 22. c. 25.
TUSSILAGO, quae Chamaeleuce vel Bechion, vulgo ungula caballina Rosshuf dicitur, foliis quinque aut septem, superne pallidis. ad terram albis, tanquam maioris hederae, sine caule, flore, ac semine, [Note: (5) Vilis et contemptus.] radice tenui, cuius aridae sumus per arundinem haustus,
devoratusque tussim inveteratam sanat. Plinius lib. 26, cap. 6.
VERBASCUM Graecis
[Gap desc: Greek word]
, Ger. [Abbr.: Germanice] Wulkraut, duorum est generum; aliud candidum foliis brasicae, sed magis hirsutis et candidis, cubitali et piloso caule, flore subalbo, nigro semine, quod feminam dicunt: Mari vero folia candidiora minus lata, sed longiora. Aliud nigrum est simile illi nisi quod latioribus minusque candidis foliis. Est et silvestre aliud virgis arboreis, orbibusque virgas cingentibus, flore luteo fulgore auri, salviae foliis, [Note: (1) Vita asperae Religiosorum.] Praeterea aliud ternis, aut quinis foliis, crassis et pinguibus, ad lumina lucernarum aptis. Unde et Lychnitis dicta. [Note: (2) Devotio.] Vix eadem pene omnium adversus scorpionum venena, si ex aqua radix cum ruta bibatur. In feminae foliis negant ficus putrescere. Vide Plin. l. 25 c. 10. Verbasculum alii primulam veris Germ. [Abbr.: Germanice] Schlüsselblumen appellant, [Note: (3) Fides Dei.] quae et articularis, quod huic malo medeatur, dicta est.
VERBENACA Graece
[Gap desc: Greek word]
, ab amatoribus columbis, vel Hierabotane, quod sacris olim adhibita sit, [Note: (4) Sacrificium. Pietas.] a quibusdam et Sagmen dicta, German. [Abbr.: Germanice] Eisenkraut. Verbena minus apte dicitur, cum quaelibet herbae et frondes aris olim adhibitae sic dicerentur. Foliis pene quernis, cubitalem et angulosum caulem, sed ramosum quoque cingit, flore purpureo ac gracili, plana et aquosa loca sectatur. Magi inquit Plin. lib 25. c. 9. credebant se hac perunctos, impetrare quae vellent, febres abigere, amicitias conciliare, nullique non morbo mederi, Colligi circa canis ortum debere, ita ut ne luna, aut sol conspiciat. Circumscriptam ferro effodi sinistra manu, et in altum tolli. Aliuntque si aqua spargatur triclinium, qua maduerit, laetiores convictus fieri. [Note: (5) Convictus laetus.] Interea febribus vere medetur, utque Plin. notat l. 25. c. 11. tertianae atertio geniculo, quartanae a quarto incisa, et decocta in aqua ad dimidium.
VICIA facile inter legumina seritur, siccitatem, amat, et in umbra provenit [Note: (6) Praeposterus. Perversus.] non tamen arbusta quaerit. Vitibus suum etiam succum praeripit. Plin. l. 18. c. 15.
VINCA quam Plinius l. 21. c. 11. et 27. Vineam pervincam appellat Germ. [Abbr.: Germanice] Singrun male tamen Chamaedaphnon (quae laureola, seu humilis laurus in officinis Pervinca dicitur) nam topiaria est, humi serens, perpetuoque virens, ac vicina quaeque vinciens. [Note: (1) Pacis et concordiae studium.] hydropicis, cochlearis mensura praebita, aquam detrahit. imposita quoque, in cinere, decocta et sparsa vino tumores sedat, et caeliacis prodest. Vino turbato et impuro adhibita puritatem restituit.
VIOLAE flos humilis notusque, haec caerula, seu purpurea: Mertzfiolen: lutea seu flava geele Neglein, alba Damaschblomen, aut flammea Freysam. Singulisque sua est virtus. [Note: (2) Fides, spes, Caritas.] Purpureae refrigerant, contiaque inflammationes stomacho et capiti illinuntur, Epiphoras et suppurationes sanant. Anginis et comitialibus suo flore potae medentur. Coronis olim odore et lenitate gratae, Semen etiam scorpionibus adversatur. Alba suppurationes aperit, purpurea sanat. Lutea et alba extenuat menstrua, et urinam ciet. Radices luteae podagram et lienem ex aceto mitigant etc. Vide Plin, lib. 21. cap. 19.
VISCUM herba sen frutex semper viridis est, in arboribus praecipue quernis ex arborum ramis et stercore palumbis aut turdi subnasci solitum Germ. [Abbr.: Germanice] Mistel. quod per varios ramusculos explicatur et intricatur, acinosque candidos profert, qui si virides in autumno triti, per dies 14. in aqua putrescant, exempti ac rursum siliquis remotis tusi viscus avibus captandis praebent. [Note: (3) Cupiditas humana. Concupiscentia.] Porro viscum quercinum, tritum in vino potumque epilepsiam puerorum fertur corrigere. Nonnulli et herbam collo alligant. Pulmones etiam et iecur putrescens corrigit. Et spasmum in vino, in aceto quoque calculum friatum et vermes submovet. Antidotum contra pestem et lepram est mane in calido Zytho acceptum. [Note: (4) Concupiscentia ad res bonas versa prodest.] Dysenteriam, in vitello ovi sumptum tollit, ut et cruenta phlegmata. Quin et sanguinem manu tantum gestatum sistit linoc part. 1. c 116. Plin. l. 16. c. 44. in fine. contra omnia venena remedium esse tradit, et fecunditatem ille poro animalibus tribui. Summa autem
religione per Druides olim Sacerdotes, tamquam Dei donum, ex quercubus collectum.
VITEX Germ. [Abbr.: Germanice] Schaaffmülle. frutici propior iuxta flumina foliis olivae surgit, et alius quidem flore albo simul et purpureo; alius purpureo solum semine piperis Graeci Agnum id est Castum vocant, quod Atheniensium mulieres castitatem servantes hunc sibi in Thesmophoriis substernerent, [Note: (1) Continentia Castitas.] Semen potum febres solvit, lassitudinem cum oleo inunctum dissolvit. Caput sumptum tentat vini modo, hydropi et lienibus salutare. Venerem cohibet, lac promovet, venena pellit. Plin: l. 24. c. 9.
VRTICA nota ab adustione herba est, [Note: (2) Correctio. Disciplina] qua tamen uvas in ore, procidentes vulvas, et infantium sedes reprimit, lethargicos tactis cruribus aut fronte expergisci, facit, canis morsibus addito sale medetur. Trita radix. aut folium naribus inditum, sanguinem sistit, carcinomata et sordida ulcera cum sale, item luxata panes, parotidas, carnesque ab ossibus divulsas sanat. Uno obolo cum vino potum stomachum recreat. Stomachi inflammationibus cum sapa resitit, et intestina cum sale et hydromelite animalia pellit. Defluvia capillorum semine illito emendat. Articularibus morbis cum oleo vetere, aut cum ursino adipe trita folia, aut radix cum aceto prodest. Succus illitus fronti sanguinem cohibet, potus utinam ciet ac rumpit calculos. Silvestris etiam, quae ut mitior, sic tamen ad omnia validior, lepras e facie submovet. Ad plurima mala, in cibis cocta conditaque, utilis. Radix silvestrium carnes secum coctas teneriores reddit. [Note: (3) Emendatio morum.] Ipsas etiam pustulas suo contactu factas, oleo ex se presso, emendat. Plin, l. 22. c. 13. et 21. c. 15.
Auctarium ex Plinio.
HActenus ordine literario de Herbis, quibus nunc quaedam minus explorata, magis tamen admiranda subicio ex Plinio lib. 24. c. 17.
A Pythagora, inquit APROXIS appellatur herba, cuius radix e longinquo concipiat ignes, ut naphtha. [Note: (1) Aspectus turpis.] Quod si qui morbi humano corpori acciderint florente Aproxi, hos quamvis sanatos, admonitionem eorum sentire, quoties florere eam contigerit. [Note: (2) Imago turpis recurrens] Et frumentum, et cicutam. et violam, similem conditionem habere. ACHAEMENIDON colore electri sine folio, nascitur in India, cuius radice in pastillos digesta, et pota de dic in vino, cogit noxios, per cruciatum, et iram Numinum imaginatam, delicta sua confiteri [Note: (3) Confessio ex metu.] ARIANIDES in Arianis colore igneo reperitur, colligiturque dum sol in Leone est, quae illius naturae est, ut peruncta oleo ligna suo contactu accendat. [Note: (4) Forma inflammat] THERION ARCA in Cappadocia et Mysia nascens, quascumque feras tetigerit, facit torpescere, quae nisi urina Hyaenae aspersae, nequeant recreari [Note: (5) Terror Gehenna.] OPHIUSA in Aethiopia prodit livida ingrataque oculis, qua pota homini terror minae que serpentum adversantur, ut mortem eo sibi metu consciscant, ideoque sacrilegos ad eam bibendam cogi neque remedium, nisi a vino palmeo obtineri. [Note: (6) Conscientia metu turbatae.] THE ANGELIS in Libano et dicte montibus oritur, qua pota Magi divinabant. [Note: (7) S. Scriptura.] GELOTO PHYLLIS in Bactris et iuxta Borysthenem nata, et cum vino ac myrrha bibita varias homini ridiculasque species obicit, ut riden di finem non faciat, nisi potis nucleis pineae nucis, cum pipere et melle in vino palmeo. [Note: (8) Amor mundi.] HELIANTHES in montibus Ciciliae folio myrti reperitur, cuius succo peruncti corpus, nitidum iucundumque aspectu sortiuntur, ideoque a principibus [(transcriber); sic: princibus] viris appetitur. [Note: (9) Forma.] OENOTHERIS quoque memoratur. quod eius e vino aspersione feritas omnium animalium mitigetur. [Note: (10) Lacrima paenitentis] AESCHYNOMENE (quam Herbam vivam plures appellant) folia, tangentis manu appropinquante. velut sen sum nacta, contrahit. [Note: (11) Virginitas.] Cui addit hic Dalecampius in Notis, quod similis planta in Insula Cimbubon reperta sit, cuius delapsa folia, tanquam animata, repant, moro similia binis utrimque pedibus, cum tanguntur fugitivis. ANACAMPSEROS quoque celebratur,
quod eius contactu amores, per odium depositi redeant, et concordia sanciatur. [Note: (1) Concordiae.]
MYRRHIS vulgo Cicutaria dicitur, quod cicurae simillima sit, caule foliisque et flore, minor tantum et exilior, cibo non insuavis. [Note: (2) Agrestis vita iucunda et salutaris.] Germ. [Abbr.: Germanice] Wilde-Kerffel. Ciet menstrua et partus cum vino, aiunt quoque eandem in pestilentia potu sulutarem esse. Subvenit et phthisicis in sorbitione. Aviditatem cibi parit. Phalangiorum morsus restringit. Ulcera quoque in facie aut capite succus illius, triduo in aqua maceratae, sanat, Plin. l. 24. c. 16.
ORCHIS sive priapiscus, aut Testiculi canis, quod radicem his similem habeat, Germ. [Abbr.: Germanice] Knabenkraut, duplicis est generis, unum longioribus porri foliis, flore purpureo, caule digitorum quatuor; alterum quod et Satyrion dicitur, et iuxta mare gignitur, cuius frutex ramosior, caule laevi, cubitali, nudo, foliis velut lilii, radice gemina cuius inferior et maior bulbus maribus gignendis, superior minorque feminis faveat. Aliud eius generis rubro cortice ideoque Erythraicum dictum, quod medullam dulcis saporis includit, diciturque etiam sola manu tractatum inflammare venerem, ut in vino sumptum assolet. [Note: (3) Lascivia luxuria.] Cuius tamen vim rursum sedat aqua mulsa, aut sumpta lactuca. Plinius lib. 26. cap. 10.
OXALIS vulgo acetosa Saurampfer. Vide Lapathum. cui ut affi nis est ita et effectus participat.
PAEONIA a Paeone Medico inventore German. [Abbr.: Germanice] Peonien oder Konigsblum, quasi flos regius sit. Nascitur in opacis montibus, caule sesquipedali, ferente in acumine veluti Graecas nuces quatuor aut quinque, quae dehiscunt, granis, ceu mali punici, aliquot purpureis, et in medio nigris conspicuae. [Note: (4) Ex humili erigine magnus.] Mas in his, et femina est, ille iuglandis haec smyrnii foliis distinguitur. Vulneribus mederi fertur, et ephialtem, seu incubum nocturnum, ex vitiosis humoribus natum, dissipare. Plin. lib. 25. c. 4.
PEPLOS vulgo esula rotunda Teufelsmilch dicta, tenui radice, foliis rutae, sed paulo maioribus, semine sub
foliis rotundo. Inter vites fere colligitur, siccaturque cum fructu suo, quo poto alvus solvitur, bilis et pituita detrahitur [Note: (1) Mansuefieri.] Plin. l. 27. c. 12.
PERICLIMENOS Lat. Caprifolium Geisblat, ex intervallo duo folia habet, subcandida et mollia, durumque inter folia in apice semen. [Note: (2) Victus dutus roborat.] In arvis sepibusque nascitur quaesitis adminiculis, quibus innitatur. Semen siccatum tusumque, et in pastillis vino albo solutis sumptum, lienem tricenis diebus per alvum aut cruentam urinam eiecit. partus adiuvat, secundasque propellit. Plin. l. c.
POTERION spinosae herbae genus, Galeno Neuras dicitur, ramulis et floribus longioribus, acuto et odorato gustu, in collibus frequentius: oblongis duorum cubit. radicibus, iisque binis aut ternis Autumno legitur, et praeciso fructice dat succum gummi similem, qui vulneribus praecipueque nervis, et praecisis, illitus persanandis mire est efficax Decoctum quoque cum melle potum nervorum infirmitates tollit. [Note: (3) Temperantia multos morbes curat.] Plin. l. c.
QUamvis lapides gemmaeque inter imagines, illo, quo sunt, splendore, virtuteque eminere nequeant; merito tamen figuris accensetur: cum praecipua inter tes inanimatas dignitate atque existimatione emineant. Ut iccirco nobilioribus Regum thesauris accenseatur. De Polycratis Sardonyche, et Pyrrhi achate alibi dictum, de quibus et Plinius l. 37. c. 1. qui c. 2. addit, Pompeium in triumpho tertio, de piratis, alveum lusorium ex duabus gemmis tres pedes latum circumtulisse, nunquam spectata Romae gemmarum magnitudine. Vasa ex auro et gemm: s abacorum novem, coronas ex margaritis 33. montem aureum quadratum, cum cervis et leonibus, et pomis omnis generis, circumdatum vite aurea, Museum ex margaritis, in cuius fastigio horologium erat. [Note: (1) Vanitas mundi.] Imago etiam Cn. Pompei ex margaritis fuit. [Note: (2) Homo pretiosus.] Maior luxus Caii Principis, qui soccos e margaritis gessit, et Neronis, qui sceptra personas et cubicula viatoria unionibus construebat. [Note: (3) Opes calcanta.] Haec Plin. Cui Philostratus l. 5. adiicit: quod Pygmalion, apud Gaditanos ditissimus, olivam ex auro artificiosissime elaboratam habuerit, cuius fructus ex smaragdo fuerint lapide [Note: (4) Virgo Christum pariens.]
Melius aurum et lapillos divites collocarunt Iustinianus et Henricus Imperator. Ille ut Credenus habet lib. 4. c. 30 Sacram mensam ex auro argentoque, tum ex maxime pretiosisque lapidibus ac lignis, quae terra parit confecit, et in magnifico Sophiae templo obtulit. [Note: (5) Missa sacrificium pretiosum.] Cum inscriptione: Tua de tuis donis offerimus servi tui, Christe. Iustin et Theodora.
Henricus vero an, 10. 13. ut Barenius ex Glabro refert.
a Benedicto Pont. sibi occurrente pomum aureum, pretiosissimis ornatum gemmis et cruce, dono accepit, cuius pretium ornatumque miratus. Hoc, inquit, nullos magis, quam qui mundo spreto, Christi sectantur crucem decere videtur, [Note: (1) Mundus crucifixus.] simulque ad Cluniacense Monasterium transmisit, dignum Deo ornatum.
Plane varia ac mira lapidum, cum origo, tum natura est. Succinum, crystallus, uniones ex aquis producuntur. Alii lapidum accendunt, et accenduntur: alii tanquam glacies refrigerant: In variis locis lapides reperies, ut in Gallobelgio in Scoria aliisque locis, qui pro lignis ad focum adhibiti, lento igne consumuntur. [Note: (2)Damnati ad Inferos.] Nigri sunt sectilesque, et carbones vocantur. Et gemma Chrysolectrus ex vicino igne celerrime attracto inardescit, [Note: (3) Concupiscentia.] ut Isid. l. 19 c. 14. qui 11. tradit, quod Absicthos, gemma nigra, ponderosa, venisque rubentibus distincta, attractum semel ignem septem diebus fovear. De Asbesto postea agendum est. Par ad consumendum virtus lapidi Troidis pene est, qui iccirco ut Plin. l. 2 c. 96 sarcophagus dictus est, quod intra dies 40. hominis totum corpus, solis dentibus exceptis consumat. [Note: (4) Sepultura Vitium] Strigiles vero, et vestimenta, et calceos illatos in lapides vertit. [Note: (5) Superbia vestium in morte plexa.] ut tradit ex Mutiano Plin. l. 36. c. 17.
Quantum geminis tribuen dum Deus olim in Rationali Sacerdotum ostendit, quarum 12. praecipuas gere bant in pectore. Quae cum Deus Israelitis adversus hostes victoriam praenuntiaret, singulari fulgore emicabant. [Note: (6) Exemplum Praelatorum.] ut Iosep. l. 3. Antiq. c. 9. testatur. Quare operae pretium erit suo praecipuos lapides ordine expendere.
ACHATES tam varii est generis, ut pene omnem colorem induat. [Note: (7) Eloquentia] Magna olim aestimatione, et nominibus discretus, qui arboris speciem in se exprimebat Dendrachates dictus est; Coralloachares, qui guttis aureis sapphiri modo distinctus erat, qualis in Creta frequens araneorum et scorpionum ictibus mederi fertur. [Note: (8) Caritas.] Sunt achates, qui species fluminum, nemorum, iumentorum esseda equorumque ornamenta referant. Spectasse oculis prodest. Sitim ori impositi
sedant. Atlethae qui unius coloris achatem ferebant, invicti credebantur. Erat et omen concordiae; quod cum pigmentis in oleo per duas horas coctus, eodem omnes minii colore sociaret. [Note: (1) Concordia,] Contra qui pellem hyaenae referebat, tamquam discordiae auctorem aversabantur. [Note: (2) Discordia.] Plin. l. 37. c. 10. Achates Pyrrhi Regis Musarum 9. cum Apolline imagines praeferens, multorum est litteris celebratus. [Note: (3) Sapient.]
ACOPIS gemma nitro similis est, pumicosa, aureis guttis stellata, cum qua oleum subfervefactum lassitudinem perunctis solvere putarunt. [Note: (4) Quies dulcis.] Plin. lib. 37. c 10.
ADAMAS in auro plerumque natus eruitur, nisi quod Indicus Crystallo propior, extra illud nascatur, adeo durus natura, ut malleos in cudesque citus rumpat, quam frangatur. [Note: (5) Patientia invicta.] Si tamen dissiliat in minutissimas et vix spectabiles crustas abit, idque hircino sanguine, utpote calidissimo, emollitur, [Note: (6) Pertinacia fracta, Christi sanguine.] cum tamen ignibus et ferro resistat. Solo potest adamante adamas poliri, nullam non duritiam ipse vincens. Magnetis virtuti obsistit, unde illum praesens ferrum trahere prohibet, et si traxerit cogit dimittere. [Note: (7) Avaritia repressa.] Venena etiam pellit, praesertim Cyprius, qui tamen natura mollior, et frangi potest. lymphationes quoque metusque a mente submovet. [Note: (8) Vitia correcta.] Plin l. 37. c. 4.
AETITES, sic dictus ab Aquilis, quarum aliquae ex hoc lapide nidum sternunt, adversus multa remedia utili. Praegnans semper hic lapis, velut nucleo, si quatias, intus sonante, reperitur, partus mulierum alligatus continet. [Note: (9) Propositum irritum.] Plin. l. 36. c. 21.
ALABASTRITES in Aegypto et Syria nascitur. candore variis interstincto coloribus, haec gemma cremata cum fossili sale et trita, gravitates oris et dentium affricta extenuare fertur. [Note: (10) Veritae.] Plin. l. 37. c. 10.
ALECTORIA in ventriculis gallorum reperta, crystalli specie, magnitudine fabae, audaciam in pugna gestanti addere fertur. [Note: (11) Animosus.] Qua usum. Milonem Crotoniaten in certaminibus invictum asserunt. Plinius ib.
AMETYSTUS ab et
[Gap desc: Greek word]
id est, non inebrio, dicta gemina, quod ebrietati credatur resistere, vel quod ex violaceo, purpureove colore ad vini fulgorem deflectat, ipsa tamen non inebrians. [Note: (1) Sobrietas.] Indici ceteris praestant, felicis purpurae colore radiantes, et aspectu blandi. Ad sculpturam quoque arte tractabiles, [Note: (2) Docilis.] Plin. l. 37. c. 9.
AMIANTHON similis alumini, et sciscilis lapis, igne non consumitur, sed exemptus apparet nitidor, [Note: (3) Martyres en igne.] uti et vestis ex eo confecta. ut Isidorus lib, 16. c. 4. habet, et D. Basil hom 30. de ieiunio. In Cypio reperiri notat Maiolus coll 18. contritumque malleo, veluti fila quaedam, seu capillos relinquere, ex quibus tela fiat.
AMNOCHRYSUS lapis est, sic dictus. quod velut ex avena et auro inter semistis, compactus sit. Vilis simul et pretiosus [Note: (4) Homo ex corpore et anima.] Isidorus Orig. l. 14. c. 14.
ANDRODAMAS tessellis similis, argenti nitorem habet, qui impetus et iracundiam hominum a Magis olim creditus est vincere. [Note: (5) mansuetudo.] Plinius lib. 37. c. 10.
ANTIPATHES nigra gemma non tralucet; cum lacte cocta, myrrhae hoc simile efficit [Note: (6) Duplex inter candides] contra effascinationes auxiliari credita. Plin. ib.
AROMATITES myrrhae colorem odoremque refert, ob hoc Reginis frequentata [Note: (7) Religiosa vita.] Plin. ib.
ANTRACITES carbo et lapis ignitus, extra ignem aquis perfusus inardescit, in igne velut mortuus extinguitur [Note: (8) Adversitas illustrat.] Isidor. l. 16. c. 13.
ASBESTOS ferrei coloris lapis, qui semel accensus extingui nequit, quem in montibus Arcadiae nasci tradunt. [Note: (9) Ignis infern i] Unde in templo quodam Veneris lucerna ex Asbesto incensa, et sub dio constituta, nullis tempestatibus extincta, vulgo praesentis Numinis religionem iniecit [Note: (10) Amer Beatorum.] Isidor. l. 14 c. 4. et l. 16. c. 4.
ASTERIA gemma est, quae pupillae instar, lucem quandam inclusam continer, perque diversa loca fundit, et soli ipsi lucenti oggerit. [Note: (11) Gloria. Beatorum.]
BELIOCULUS a forma dictus, quod albicans
lapis oculum, nigra pupilla, in medio aureum fulgorem emittente repraesentet, ideoque haec Gemma Asyriorum Deo velut omnia videnti consecretur. [Note: (1) Dius omnia videt.] Plin. lib. 37. cap. 10.
BRONTIA capitibus testudinum similis, cum fulmine tamen adusta fertur restinguere. [Note: (2) Poena emondans.] Plinius ib
CALLAIS Gemma Topazio affinis ex viridi pallens, in altissimis atque inaccessis nascens petris, funda deicitur. Sectura formatur, alias fragilis, quae smaragdmo colore viret, antefertur, atque in auro, prae ceteris gemmis, eminet. [Note: (3) Innocentia vita.] Pulchritudinem coloremque unguento, oleo, ac mero deperdunt. [Note: (4) Luxus cor rumpit.] Plinius lib. 37. cap. 8.
CARBVNCULUS a similitudino ardentis ignis sic dictus, quo cum fulguret, ipse ac aliis ignibus nihil patitur, ideoque et apyrotus dictus est. [Note: (4) Amer Dei, amorem mundi exeludit.] Varii apud Plin c. 7 l. 37. generis censentur. Indici Aethiopicique minus probantur, licet magni illic in sexarii mensuram caventur. Minores praeferuntur Carchedonii, et in his mares, qui velut succensae intus stellae lucent, cum feminae extra se lumen profundant. Aethiopici acero impositi fulgore suo tot mensibus acuuntur, quot diebus fuere impositi Carchedonius ad plenae lunae repercussae fulgorem reperiri dicitur. Ruellius addit. Carbunculum aliis gemmis sui imaginem imprimere, nullius tamen recipere alterius. [Note: (5) Regis exemplum subditi sequuntur.]
CATOCHITES Corsicae lapis est, qui impositam sibi manum tenaciter velut gummi adstrictam retinere fertur [Note: (6) Aurum animos rapis.] Plin. l. 37. c. 10 Solinus c. 8.
CEPIONIDES in Aeolide reperiuntur, colore diverso, nunc traculentes, nunc vitreae aut crystallinae, alias inspidae, Sed et sordidis tantus est nitor, ut imagines speculorum instar reddant. [Note: (7) Religiosi diversi.] Plin. l 87 c. 10.
CERAUNIA in gemmis candidis fulgorem fiderum rapit. Ipsa crystallina splendoris caerulei: vel ut alii, alba quae intus stella coruscante fulguret [Note: (8) Religiosa vita.] hebetatam, in aceto ad pristinum fulgorem revocant. Plin. l .37. c. 9. [Note: (9) Mortificatio.]
CHELONIA aut Chelonites indicae testudinis oculus est quem fingunt, colluto melle ore, linguae impositum futurorum divinationem praestare. [Note: (1) Sermo circumspectus.] Tum illum qui aureis guttis conspergitur lapis, cum scarabaeo in mare proiectum tempestates sedare. [Note: (2) Silentium opportunum.] Plin. l. 37. c. 10. et Isid. l. 16. c. 14
CHERNITES ebori simillimus, in quo Darius Rex conditus fertur. Hunc sine consumptione servare corpora, secus quam Sarcophagus facit, asserunt. [Note: (3) Innecantia.] cui Assius lapis iungi potest, a quo omnia crurum vitia, quae in lapicidinis, aut contrahi, aut augeri solent, podagrae et ulcera sanantur. [Note: (4) Caritas Dei et proximi.] Strumas et panos discutit, solo etiam linctu phthisicis suffragatur. Plin. l. 36 c. 17.
CHRYSACONION lapis est, quo probatur aurum adulterinum, et nothum si illi atteratur, ostenditurque purum et immixtum. [Note: (5) Prudentia] Chrysost. ser. adversus haereticos.
CHRYSOPRASIUS Aethiopicus est, quem lapidem lux celat, sed obscuritas ex fulgore in tenebris sparso prodit. [Note: (6) Humilitat.] Isidor. l. 16 c. 13. Prasio inter virentes gemmas nobilior est, nam cum hic viridem colorem, vel sanguineis guttis, vel candidis distinguat virgulis. Chrysoprasus aureum intermiscet maiori decore habitum. [Note: (7) Nobilis.] Cui Molochites affinis est, a colore malvae sic dictus lapis, qui amuletum pro infantibus est habitus, plerique ex Topaziorum genere. Plinius lib. 37. cap. 8.
CHRYSOLAMPIS in Aethiopia nascitur, pallidi coloris in die, noctu ignei. [Note: (8) Humilitas] Plin. l. 37. c. 10.
CINAEDIA lapis, qui in Cinaedi piscis capite reperitur, quae inguinum tumoribus alligata medetur, ut Plin. l. 29. c. 6. nubilo item aut candido colore, tempestatem aut serenitatem pernuntiare fertur. [Note: (9) Conscientia bonaque mala.] ut tradit l. 37. c. 10.
CHRYSOLITHUS ab aureo, quo tralucet, colore sic dictus. Minus in his probantur Arabici, suis maculis turbidi: optimi sunt, qui ex aureo in argenteum colorem grato candore devergunt [Note: (10) Probi dyscalis praeferendi] in Hispania 12. pondo repertus pro miraculo fuit. Plin. l. 37. c. 9.
CRYSTALLUS vel ex aquis tenuissimis lucidissimisque vel ex nivibus frigore aquilonari cogente, et meridiano sole excoquente concressit, atque obdurescit sen sim in lapidem. [Note: (1) Constantia inter prospera et adversa.] Unde in alpibus, sed meridiem versus, in aetna etiam monte, hinc frigore, inde calore excoctum reperitur. Frigidae admodum naturae pro deliciis inter vini pocula adhibetur: ita tamen solis radios in se colligit, ut ex eo succendi arida ramenta possint. Medici etiam in adustione corporis pila crystallina recte utantur. Plin. l. 37. c. 2. Isid. l. 16. c. 13.
COCHLIDES, compressae cochleae similes, multis spiris flexuosae, ponderosae sazo inclusae, admiranda in iis formandis naturae solertia, quales in lapicidinis Lugduni reperiuntur. [Note: (2) Institutio bona.] In calabriae marmoribus, cum secantur, abditae. In Arabia e glebis erutae per septendium in melle excoctae (ut gemmae purificandae solent) sordibus expurgatae enitescunt. Plin. l. 37. c. 12: Et in eius Notis.
CORALLIUM vide inter frutices, et in voce Gorgonia.
DIONISIAS -US lapis niger, rubentibus maculis distinctus, in aqua tritus saporem vini facit, [Note: (3) Adversitate proficimus.] et ebrietati resistere creditur. Plin. l. 37. c. 10. Solin. c. 38.
DRACONITES sive Dracontia e cerebro Draconum, si tamen caput viventibus abscindatur, in gemman concrescit: [Note: (4) Paenitentia.] Nam mori se sentientium invidia perit. Unde saporifero medicamento captis dormientibusque caput amputant. Pelludico colore est, nec nisi recens potest efformari, Plin. l. c.
ELECTRUM latine Succinum in Insula maris septentrionalis iuxta littus Prutenicum, ex scopulis allisione maris dilutis, fluit, sensimque ex liquido concrescit, atque ad litus eicitur, aut etiam in oceano fluitans ab hominibus captatur, soli Principi debitum. [Note: (5) Vita honesto sine clausa.] Unde haud modicus ipsi proventus accedit. Melleo fere colore, et odore, si sensim aduratur, gratissimo, parvis magni pretii vasis et icunculis idoneum, pro globulis precatoriis apud locupletes etiam usurpatum. Formicae et culices in eo liquido deprehensi, tamquam in gemmeo sepulchro, conduntur. [Note: (6) Sepulcrum gloriosum.] Plin l. 37. c. 3. Varia eius genera coloresque censet, et candida odoris vult
esse praestantissimi, fulvis tamen maiorem auctoritatem, tingi etiam haedorum sebo et anchusae radice, quin et conchylio infici. Attritu vero calefacta ad se paleas aridaque folia ac philyras rapere, ut magnes ferrum. [Note: (1) Exemplum bo norum.] Ramenta illius in oleo dilucidus diutiusque, quam lini medullam flagitare. Infantibus pro amuleto adhibitum, et lymphaticis, atque urinae difficultate pressis prodesse.
ENCARDIA, sive Cardisce, una est, quae in se nigrans cordis effigiem exprimit, altera viridi colore cordis speciem repraesentat, tertia cor nigrum candido provisus colore circumdat. [Note: (2) Cor improbum resipiscens, conversum] Plin l 37. c. 10.
GAGATES nigri splendoris lapis est, pene sine pondere, qui aqua affusa ardet, oleo restringuitur, attritu calefactus, ut succinum trahit [Note: (3) Adversitas prodest.] Solinus c. 24.
GALACTITES sive Galaxia, sanguineis, aut candidis in nigro fulget. In vino tamen colore est lacteo [Note: (4) candor a nimi.] et trita lactis succo ac sapore notabilis, quae et nutricibus lactis fecunditatem tribuere, et in ore sumpta liquescere, cum capitis et memoriae turbatione fertur Plin. l. 37. c. 10.
GASIDANES floribus, velut colore sparsis, tincta, trimestri spatio aliam intra se gemmam fertur concipere, partumque concussa manifestare. [Note: (5) Fecunda parens.] Plin. l. 37. c 10.
GLOSSOPETRA linguae humanae similis, non in terra nasci, sed e luna deficiente caelo decidere creditur, [Note: (6) Eloquentia sacra S. Spiritus,] ventique, illa obtenta, sedari. Plin. ib.
GONIA apud Carthaginem petra est, quae aestate flammas fundit, hieme fluit aquis [Note: (7) Spiritus Signem et aquam parit.] Aristotel. de admir. c. 109.
GORGONIA corallium est, quod in duritiem lapidis versum, matis tempestates infringit, et resistit fulminibus [Note: (8) Perseverantia.] Plin. 37. c. 10.
HELIOTROPIUM gemma est coloris porracei, sanguineis venis distincta, quae solis imaginem excipit, defectusque ac lunam subeuntem ostendit. [Note: (9) Resignati o.] Magi olim senserunt, qui cum herba heliotropio illam ferret, reddi in visibilem, Plin. 37. c. 10.
HEPHAESTITES speculi naturam habet in reddendi imaginibus, quan quam rutilans. Ferventem aquam addita statim refrigerat: in sole posita aridam materiam accendit. [Note: (1) Exemplum Procerum] Plin. l. 37. c. 10.
HEXECONTALITHOS lapis apud Atlantes, tam diversis notis sparsus, ut sexaginta gemmarum colores in parvo eius orbiculo deprehendatur. [Note: (2) Christus D. Virgo. Caritas.] Isidorus l. 16. Orig. c. 15. Plin. l. c.
HAMMONIS CORNU arietini cornu effigiem habens, colore aureo, divina gestanti somnia conciliare est creditum [Note: (4) S. Scriptura.] Plin. l. c,
HYACINTHUS violacei coloris, ut amethystus: caeli auraeque in se mutationem sustinet, cum nubiloso die tristior, cum sereno amoeniora [Note: (5) Pietas Gratia aut offensa Dei] Sculpturae resistit, adamantis tamen se fortioris scripturam patitur. Solinus c. 33,
HYAENIA ex oculis Hyaenae, linguis hominum subiecta futurorum praedictionem praestare est credita. [Note: (6) Prudentia in sermone.] Plin. l c.
IASPIS pro amuleto olim gestata, vario colore, nunc similis smaragdis, alba intercurrente linea, quae Grammatias, vel pluribus lincolis, quae polygrammos [Note: (7) S. Scriptura.] dicta, utilis concionantibus est credita. nunc altera parte onychem referens quae Iasponyx dicta, nubem complexa, et imitata nives: nunc Cyano par colore caeruleo: nunc ut Sapphirus collucens cum punctis aureis. Cypriae violaceo colore viliores sunt, Indicae purpureo colore aestimandae. Hanc, si Carbunculi fulgore temperetur, Veneris gemmam dixere, et resistere ebrietati, gratiam reconciliare apud Reges, grandinem et locustas avertere. Haec aliaque Plin. l. 37. c 9. Quibus addit Rueius l. 2. de Gemmis, Quod Galenus in digito Iaspidem tulerit, in qua species hominis, fasciculum herbae collo sustinentis, cuius virtute morbos discerneret, et sisteret sanguinem. [Note: (8) Christus in eucharistia.] Plin. quoque l. c. Iaspidem quindecim unicarum repertam meminit effigiem Neronis formatam. Sed felicior, de qua Vincentius in Spec. Nat. viri clypeo obarmati, et serpentem pedibus conculcatis imaginem impressam tulisse. [Note: (9) Christus a virgine conceptus.]
ICTERIAS lurida gemma sed regio morbo opposita. [Note: (1) Paupertas.] alia viridior, pene sine pondere; tertia venis nigrescens. Colore, non viribus, prima meliores, Plin. l. 37. c. 10.
IRIS Crystallo affinis, quae sub tecto percussa sole, colores arcus caelestis in parietes vicinos iaculatur, subinde mutans, magnaque varietate admirationem concilians [Note: (2) eloquentia Caritas] Plin. l. 37. c. 9.
LIPARE seu Liparia traditur suffita omnes suo odore ciere bestias. [Note: (3) Concupiscentia.] Plin. l. 37. c. 10. et Isid. 16. c. 14.
LYNCURIUM, electio similem gemmam, ex urina lyncis concrescere sentiunt, postquam fera, hanc velut invidens, terra cooperit. [Note: (4) Ignobilis origo.] e maribus fulvum et igneum, e feminis languidius et candidum prodire ferunt. Hanc non folia tantum et stramenta, sed et aes ferrumque aiunt trahere: potamque ex vino frangere calculos et morbo regio mederi. [Note: (5) Virtus nobilis] Gestatam quoque prodesse. Plin. l, 37 c. 2. et 3. Nec mirum, cum et indiversis animalibus lapides nascantur, ut Pausylipus in aranea Apuliae, Saurites in ventre viridis lacerti, Alictorius in ventre galli, etc.
MAGNES inter gemmas nobilitatis praecipuae, cuius virtutes Baptista a Porta integro libro complectitur, ab inventore Magnete pastore, cum in monte Ida, clavis ferreis crepidarum, illi adhaeresceret, sic dictus. [Note: (6) Spiritus S Virtus Concupiscentia.] Rufi nigrique inter hos lapides sunt, et nis ut feminis nullae vires. Candidi quoque enerves, caerusci meliores et Aethiopicis summa laus, qui et alium magnetem trahunt. Sanguinei coloris magnes est, qui Haematites dicitur. [Note: (7) Passio Christi] Cumque omnes oculorum medeantur malis, et adusta, cremati tritique sanent, singulariter tamen haematites suffusis cruore oculis prodest, sanguinisque reiectiones sistit, et mulierum profluvia, Vesicis etiam prodest, Contraque serpentum ictus bibitur. In Aethiopia alius, haud procul ab altero, lapis paritur Theamides qui ferrum omne respuit [Note: (8) Virtus sine contrario non est] Plin. l, 36 c. 16. et 20. Idem l. 3. c. 14. addit quod ferrum a magnete vim tractivam communicet. [Note: (9) societas bona vel mala.] Quod ut testis oculatus D. August. de civit, Dei l. 21. c. 4. probat. dum uno annulo
ex magnete suspenso alter alterum catenatim secutus est, et patina etiam argentea media magnes ferrum circumduxerat, ut se teste certo audisse asserit. Magisque illud mirum quod c. 6. subicit, simulacrum ferreum in templo, medio in aere, inter supra infraque positum magnetem haesisse. [Note: (1) Ambiguus haerens.] Quod Alexandriae in Serapidis fano Ruffinus in histor. Eccl. ad Eusebium l. 11. c. 23. factum meminit. Et Leander tradit in Sardiniae mediterraneis ad radices montium versus oriente magnetem inveniri, qui ferrum trahat, versus occidentem qui repellat. Unde navibus qui hac transeunt cavendum a ferro: quae hinc adhaerescunt, inde non admittuntur. [Note: (2) Affectas terreni.]
MARMOR, durissimus e montibus excisus, sitisque distinctus venulis, lapis est. [Note: (3) Obiuratus.] alibi videmus candidum venulis disco! oribus notatum, ut marmor Parium, alibi velut serpentibus insertis maculosum, ut Ophites: alibi nigrum candidis venis signatum, ut in Germania: alibi viride, ut Laconicum cunctis amoenius, alium purpureum, et Porphyreticum dicitur, ut in Gallobelgio. Est et ferrei coloris ac duritiei Basaltes, et candidi Albastrites dictum. [Note: (4) Genius hominum ex caelo diversus.] Vide Plin. l. 36. c. 7. Mirum quod pleraque marmora pluente caelo, et suis quasi guttis sensim depluant. [Note: (5) Paenitens.]
MEDEA gemma sic ab inventrice dicta, venas aurei coloris habet, sudorem croci reddit, saporem vini. [Note: (5) Discretio.] Plin l. 37. c. 10.
MYNDAN lapis nivei candoris a se feras longe arcere dicitur, atque ab eorum morsibus hominem praestare tutum [Note: (6) Virginitas daemones arcet.] Leont. Byzant. l. 3. de Fluviis.
MYRRHITES, Myrrhae colorem Habet, parva gemma, sed unguenti odore, trita etiam nardi. [Note: (7) Humilitas] Plin. l. 37. cap. 10.
NYMPHAEUS lapis, seu petra est, pluviis incidentibus accenditur. Plin l. 2. c. 107. Similem in Moeonica regione Arist l. Admir. c. 39. esse dicit qui aquis inardescat [Note: (8) Adversitate proficere.] flabello extinguatur. Addit Plin. in Egnatia oppido Salentino saxum esse. cui si lignum imponatur, hoc continuo inflammetur, ideoque sacrum dictum esse.
Naphtha bituminis flos huic similis, ad quam etiam conspectam ignes transiliunt Qua illitam Medea Iasonis pellicem, accedentem ad aram consumpsisse fertur. [Note: (1) Concupiscentia.] Plin. ib. c. 105. Montem quoque chimaeram ignibus flagrare asserunt, quos aqua magis accendat, terra et foenum restinguat [Note: (2) Vilitatis consideratio.] c. 106
OPALUS praecipuarum gemmarum colores, ex India ortus, trahit. Nam ut Plin. l. 37. c. 6. est in eo carbunculi tenuior ignis, est amethysti fulgens purpura, est smaragdi virens mare, et cuncta pariter mistura incredibili lucentia [Note: (3) Deipara plena gratia.] Propter hanc gemmam cum proscriptus ab Antonio Nonius senator esset, maluit desertis omnibus cum sola gemma abire, quam hac cedens retinere omnia [Note: (4) Fides Catholica.] Vitro tamen ad similitudinem formato, adulteratur. Haec ille.
ONYX gemma Indica, Plures habere varietates etiam fertur: ignea, nigra, cornea [Note: (5) Imaginatio hos minis.] candidis venis oculi modo cingentibus Arabica nigra esse dicitur, Zonis distincta candidis, Plin. l. 37. c. 6. Addit vinc l. 24. c. 93 Vas Onychinum Eduardo Regi Anglorum fuisse, in quo fluctuare segetes, gemmare vites, et hominum moveri imagines, tanquam in speculo, viderentur. In Germania deinde repertus hic lapis marmoris elegantioris loco est, aut ad vasa potatoria cavatus adhibetur.
PAEDEROS velut tralucens crystallus, in qua viridis suo modo aer, simulque purpura, et hac coronatus quidam aureus, tanquam vini, nitor. Gemmarum nulla liquidior, capiti iucunda, suavis et oculis. [Note: (6) Conscientia bona.] Plin. l. 37. c. 9.
PAEANTIDES gemmae, quas alii Gemonidas vocant, praegnantes fieri, et parere dicuntur, mederique parturientibus, [Note: (7) Propositum efficax.] specie aquae glaciatae. In macedonia iuxta Tiresiae sepulchrum reperiuntur. Plinius lib. 37. c. 10.
PANTARBA, ut Philostratus, in Apollon. l. 3. c. 14. lapis Indicus est, admirabili fulgore, tanquam ignis noctu etiam radians, qui in concavis terrae ad passus quatuor natus, terra intumescente aut scilla, se prodat.
Inquirentes tam en subterfugiat, nisi caute occupetur. lapides circa sese omnes velut examen virtute singulari attrahat. [Note: (1) Eloquenttia.]
PHENGITES lapis in Macedonia, duritia marmoris candidus et translucens, venis fulvis distinctus. Ex hoc Nero aedem Fortunae Seiae struxerat, in domo sua aurea, quae opertis etiam ostiis claritate diurna fulgebat, inclusa velut luce non transmissa. [Note: (2) Perseverantia felices favit.] Plin. lib. 36. cap. 22. Addit Sueton. in Domitiano, c. 14. hunc Caesarem ex illo lapide habuisse porticum, ut per imagines illic, quidquid a tergo fieret, observaret. [Note: (3) Beati in Deo omnia vident.]
PRASIUS vide Chrysoprasius.
PYRITES similitudine aeris lapis est. In Cypro ex metallis, alius argenteo, alius aureo colore eruitur. [Note: (4) Caritas Dei et proximi Zelus.] ex cocti a quibus dam melle lavantur, ut aes; et in medicinis exsiccant, extenuantque humores, te duritias emolliunt, utuntur et tusis ad strumas, ac furunculos, Pl. l. 36. c. 19. Isid. l. 16. addit, quod in Persia hic lapis fulvus, non tantum scintillas emutat, sed tenentis etiam manum adurat. Reperiuntur et ferrugineo colore apud Germanos in agris, qui cum silice, aut aere, collisi scintillas eliciunt.
SAGDA lapis est marinus, qui cum discerni captarique in profundo nequeat, ipse ad naves transeuntes emergens adhaerescit, atque in portum cum iisdem appellit, adeo firme pertinaciterque iis affixus, ut avelli nisi parte ligni abrasa, non possit. [Note: (5) concupiscentia mundi.] Solinus c. 38. Isidor. l. 16. c. 7.
SAPPHIRUS gemma est aerii coloris, aureis. punctis collucens. Caeruleae plures sunt ratoque cum purpura, nusquam pelludicae. [Note: (6) Spes divina.] scalpturae inhabiles. Quae Cyanei coloris sunt, mares habentur. Plin. l. 37. c. 9. Addit S. Epiphanius. l de 12. Gemmis, in Sapphiro visionem Moysis, et legem decalogi impressam fuisse. [Note: (7) Cordi lex Dei inscribenda.] In eadem gemma Carbunculus longe illa splendidior nasci creditur [Note: (8) Christus ex Virgine.] Aelianus ait hist. l. 14. c. 34 quod summus
apud Aegyptios Iudex et Sacerdos, ex hac imaginem tulerit, quae dicta sit Veritas.
SARDONIX, quasi Sardae onyx, colore subtus nigro, medio candido, superius minio, [Note: (1) Via ad perfectionem triplex.] tantae quandoque magnitudinis, ut ex iis capulos facerent, ideoque et viliores Indis: nunc aestimant, quod solae gemmarum incisae ceram non attrahant. Plinius l. 37. cap. 6. Isidorus lib. 16.
SELENITES ex candido translucet fulgore melleo, imaginem lunae continens, redditque illam in dies singulos crescentis minuentisque specie, [Note: (1) Aulici ad ingenium Regis formantur.] nascique in Arabia fertur. Plin. l. 37. c. 10.
SIPHNIUS lapis in Comensi Italia est, qui excavatur tornaturque in vasa, coquendis cibis utilia. Natura hic mollissimus, sed calefactus, oleoque perfusus, quo emolliuntur cetera, nigrescit ac durescit. [Note: (2) Labor prodest. Otium nocet.] Plinius lib. 36. cap. 22.
SMARAGDUS, ob amoenissimam viriditatem, gemma oculis gratissima, quos alibi spectando fatigatos, haec nunquam non recreat. [Note: (3) Amor proximi.] aerem suo etiam circum colore imbuit, et nec sole, nec umbra mutatur. Reddunt et tanquam specula imagines Unde in his Nero gladiatores maluit saepe, quam in seipsis spectare. In Media reperti imagines nativas, ut papaverum, avium, catulorum, etc. complectuntur. In vino et oleo minus virides exacuuntur. Magnitudine alicubi excellunt. Sic apud Aegyptos in templo Iovis e quatuor smaragdis obeliscus XL. cubitorum fuisse dicitur, et Tyrios in Herculis templo pilam ex smaragdo habuisse tardunt Plin. l. 37. c 5. Addit Rueius l. 2 de Gem. hanc ita adversari Veneri, ut Reginae Hungariae cum marito consuescenti, e manibus in partes dissilierit. [Note: (4) Castitas]
SPECULARIS vel RIUS lapis mollis, ac natura fissilis, crystalli modo pellucidus et sub terra ex humore, ut videtur, glaciatus [Note: (5) Constantia.] qualis in Hispania reperitur. In Italia idem videtur esse, sed obscurior, et maculosus. Quod si ferae in puteos, unde effo ssi sunt labantur, medullae ex earum ossibus intra annum eius dem lapidis naturam induunt. [Note: (6) Societas] Reperitur et alicubi
niger, sed candido cum molitie constantior natura solis rigorisque patiendi. nec senescit, si modo absit iniuria. [Note: (1) Constant probitas.] Plin. l. 36: c. 22.
SPONGITES lapis est in spongiis repertus, qui ad vesicae calculos infringendos valere fertur, idem qui Tecolithos.
SURDUM SAXUM in Scotia reperitur altitudine 12. amplitudine 33. cubitorum, ex cuius parte una quantumvis ingens clamor, fragor, sonitusque excitetur, non exauditur ab altera etiam ingentium bombardarum explosio, nisi remotissime a lapide discesseris. [Note: (2) Conscientiae in peccato obturata.] Ita Ortellius in Scotia.
SYNODITES Solem lunamque impressum refert, et hanc ad illius imaginem, variosque solis aspectus crescentem ac decrescentem [Note: (3) Imitatio Maiorum. Gratia Dei.] Damascius in vita Isidori Nonnus in dionys. ait iuxta lunam caelestem has mutationes fieri:
SYRTITAE in Syrtium litore, et in Lucania reperiuntur, croco refulgentes e colore melleo quae intus stellas, quamquam languidiores, continent [Note: (4) Nobilis origo.] Plinius l. 37. c. 10.
TECOLITHOS oleae nucleo similis videtur, neque est illi gemmae honos, lingentium tamen calculos frangit, pellitque. Plin. l. c, Hos ex spongiis colligi ferunt [Note: (5) Ignobilis origo.] TELICARDIOS sic dictus lapis, quod colore cor exprimat, ideoque magnopere illo Persae delectentur. [Note: (6) Ex corde bonum vel malum.] maculam tamen appellant. Plin. l. c.
TOPAZIUS inter virentes gemmas illustris, qui solus nobilium gemmarum limam patitur [Note: (7) Indoles bona.] Cum ceterae pleraeque cotibus poliantur Naxris, Ex illo Arsinoae Ptolomaei Philad uxori erecta est statua quatuor cubitorum, in delubro aureo. [Note: (8) Honor virtutis.] Plin. l. 37 c. 8.
TRICHIUS ex Africa nigra lapis est, qui tres reddit colores, a radice niger, in medio sanguineus, in summo canditus [Note: (9) Via per.fectionis] Plin. l. c.
TRIOPHTHALMOS cum onyche nascitur, tres hominis oculos exprimens [Note: (10) SS. Trinitas.] Plinius lib. 37. cap. 11.
TOPHUS Lapis scaber, quanto ceteris levior, tanto ceteris ad aeternitatem in aedificiis durabilior. [Note: (1) Rustici longioris vitae.] Tritus coactusque calcis instar solidissimos parietes nullaque, ut lapides ceteri, aqua permeabiles reddens, ad rhenum frequens.
UNIONES sic dicti, quod singulatim reperiantur, non iuncti, seu Margaritae, quas in fluminis ripis ciceris, vel fabae, ut nonnumquam, magnitudine, piscantur urinatores sub aquis [Note: (2) Deus ubique quaerendus.] aut etiam retibus margaritiferas conchas gregatim nantes captant, quae, cum sub suo sint Rege illustrioris formae. hoc capto, statim omnes, tanquam attonitae sine rectore, haerent. [Note: (3) Ecclesia sub capite visibili.] ut tradit Aelianus de Indis l. 14. c. 8. Sunt aut pellucidae ex rore; et sole, aut igne caelestis fulguris progenitae [Note: (4) christus incarnatus] Hae orbe perfecto, laevore, pondere ac magnitudine Probantur, ut Plin l. 9. c.35. addit que duos maximos et inaestimabilis pretii uniones possedisse Cleopatram, quorum alterum in aceto (in quo solvuntur) liquefactum Antonio amasio praebibit. alter Romam delatus, sectusque et utrique Veneris auri appensus ducentis quinquaginta sestert. milibus aestimatus est. Ceterum in sicco durescunt, qui in aqua molles sunt. [Note: (5) Gratia Dei flectit.]
ZANTHENIS electri colore in media nasci dicitur, quem lapidem siquis in vino palmeo, et croco terat, lente scit cerae modo, et magna odoris sua vitate fragrat. [Note: (6) Educatio bona.] Plin. l. 37, c. 10.
Haec de lapidibus gemmisque strictim adducta suffecerint, in quibus Regum Principumque thesauri praecipui, quaeque in manibus olim atque etiamnum. tanquam singulare aut fidei aut nobilitatis argumentum adhibitae videntur. [Note: (7) Nobilis.] Nonnulli etiam virtutis medicae, aut felicitatis causa usurparunt: ut de ipso quoque Salomone, Pineda ex Arabico codice de rebus Salom. refert. Asservisse scilicet chaldaeos, quod Salomon locutus se in Iordane, cum in manibus mulierum gemmam cum annulo reliquisset: has, illo in aquas proiecto, omnem ab eo sapientiam abstulisse. Contra Platina memorat in vita Pauli II. Pontif. frigidiorem gemmarum vim qua oblectabatur, mortem illi accelerasse.
[Note: (1) Nimium enim vitiosum.] uti Leoni IV: Constantinop. Imperatori nimia margaritarum circa caput vis, apoplexiam mortemque properasse creditur. Nullum igitur mortale bonum, quod, ut prodest, ita noxium esse non possit immoderate utenti.
DE caelestibus sideribus et meteoris nonnulla quoque adiungenda videntur: ne haec tam illustria imaginum signa praeteriisse negligentia existimemur quamquam hinc inde in symbolis praeterita non fuerint.
SOL siderum in caelo princeps, [Note: (2) Deus Opt, Max.] Dei optimi max. inprimis nobilissima imago est, ut multae olim gentium hunc pro ipso Deo venerati sint. Est sol solus, est temporum distributor et arbiter, fons lucis, toto orbe diffusus, omnia in terra vegetans, pluvias ventosque educens etc. Quid sol esset non satis assecuti olim sunt. Anaxagoras ferrum candefactum, Euripedes auream esse glebam sensit. Qui cum terram sua magnitudine, centies sexagies sexies contineat, tantaeque celeritatis ex mathematicorum observatione sit, ut intra horam conficiat millionem unum, et 140 milliarium milia, plus administrationis meretur. Solus totum illustrat orbem, nonnumquam repercussa in nubibus imagine. [Note: (3) S S. Trinitas.] Pythagoras loqui vetuit vultu ad solem verso quod hoc esset quodammodo soli obloqui, hoc est veritati resistere. [Note: (4) Veritati resistere.]
Christus quoque in S literis Sol oriens, ut D. Virgo aurora habetur, Ecce vir oriens nomen eius [Note: (5) Christus] Zach. 6. Quae est ista, quae progreditur tanquam aurora, [Note: (6) Deipara.] Cant. 6. Ita et principes viros designat, quod nos alibi symbolum explicamus. [Note: (7) Princeps.] Sed et humanae vitae quaedam idea est, ut per quam homo vegetatur. Sic Hippocrates
Artem. l. 1. c. 36. illi cui sol in somnis obscurari visus est, praesagit mortem. [Note: (1) Moss.] Pater etiam Materque per solis et lunae imaginem Iosepho, Gen. 37 exhibentur. [Note: (2) Pater et Mater.] Aegyptii etiam in solis orbe diviso stella inserta (ut quae a sole lumen mutuatur) mulierem praegnantem signabant [Note: (3) Praegnans.] Effectus solis triplex illuminare, calefacere, fovere, qui divinae gratiae et Spiritus S. merito tribuuntur. [Note: (4) Dei gratia Spiritus S.] Sed in caelo stans Ioh. 10. Est Christus in Ecclesia ad consummationem mundi subsistens, vel tempus gratiae prorogatum. [Note: (5) Christus Ecclesiae suae praesens.] retrogrediens decem lineis in horologio Achaz, est Dei Sapientia per 9. Angelorum ordines ad hominem transiens carnemque assumens. [Note: (6) Deus in carnatus] Sol omnia illustrans sidera, est Caritas, reliquis virtutibus lucem tribuens, [Note: (7) Caritas.] ut D. Hier in ps 18. ut et mulier amicta soli, non tantum D. Virgo, sed et anima in gratia. Sol ceram molliens, indurans lutum. Christus in ruinam et resurrectionem positus, fugans tenebras, Daemones et ignorantiam pellens veritas [Note: (8) christus nostra salus moriens est.] Sol obtenebratus Christus moriens, aut gratia sublata, vel etiam humana felicitas eversa. Sol adurens iuxta Greg in 1. Reg. 14. est concupiscentia [Note: (9) Concupiscentia.] vide plura in Silva Laureti.
LUNA alterum caeleste sidus, a sole dependens suo in lumine, quo mutuato, orbem inter tenebras illustrat [Note: (10) Ecclesia Anima.] Ecclesiae respectu Christi, et animae respectu Dei quaedam imago, quarum utraque variis affectibus et mutationibus subiecta est. Habet se et natura humana respectu Dei, ut Luna respectu Solis, iisdem de causis. [Note: (11) Natura humana] Et ut Solis potissimum coloribus debet, quod sentiat ita Lunae humoribus quod crescat. Unde illi in Veterum numis Alex. Severi inscriptum fecunditas. [Note: (12) Fecunditas.] Cumque ex defectu suo ad pristinum vigorem redire soleat, quandam illi aeternitatis imaginem tribuerunt prisci gentiles. Quin et non nulli primarias lunae partes tribui in generatione rerum volentes, eam virili genere Lunum dixere, ut Tertullianus et apud charisium Corn. Severus testitur. Certe Carreni Mesopotamiae populi, ut Pierius l. 44. c. 17. refert, cum qui lunam muliebri sexu compellasset, mulierum servituti damnandum
secus vero, qui marem dixisset, imperaturum illis credebant. Arcades, quod antiquissimam suae gentis originem alluna ducerent, hac in calceorum fibula gestata nobilitatem generis ostentare visi sunt. [Note: (1) Nobiles.] quos Romani deinde sunt imitati. Alii verius inconstantiam et stultitiam hominis hoc symbolo prodidere, iuxta Eccles. c. 17 Sapiens sicut sol permanet, insipiens autem sicut luna mutatur. [Note: (2) Inconstantia.] Luna sub pedibus mulieris. [Note: (3) Affectus suppressi.] sunt affectus mundam suppressi crescens. [Note: (4) Profectus in vire tute.] est profectus in virtute et gratia. Decrescens est vita seu gratia deficiens. [Note: (5) Gratia seu vita deficiens.] illuminans noctem est Vetus Testam. illuminans Synagogam, Clare splendens ex bono opere fama et exemplum est. Obscurata est Ecclesia haeretico rum. Vide Pier et Lauretum.
STELLA astrum caeleste fulgens est, quod vel in orbibus inferioribus, vel in ipso firmamento lucet inter tenebras, magnitudinis et celeritatis admirandae. [Note: (6) Angeli caelestes.] Stellae supremae firmamenti altissimo loco sunt, cum hoc a tetra 80 millionibus, et medio milliari distet, tantaque hoc ipsum spissitudine sit, ut par spatium a concavo firmamenti ad caelum beatorum censeatur. Unde si quis bis mille annis viveret, in diesque conficeret milliaria centum, non dum tamen supremum caelorum attingeret. Stellae istae firmamenti in 6. gradus magnitudinis a Mathematicis separantur, quarum quae maiores sunt, terram centies ac septies, quae vero minores reliquis decies et octies superant. Ex ceteris planetarum stellis, aliae quidem vincunt, aliae magnitudine terrae vincuntur. Ordine omnes (sed rotundo tantum numero) ex Clavio in sphaera censeo. Saturnus terrae magnitudinem continer. 91 Iupiter 95. Mars semel Sol 166. Contra, terra continet magnitudinem Veneris 73. Mercurii 219. Lunae 39. Quantula igitur res terra est, si vel cum una firmamenti stella comparetur. [Note: (7) Mundi vanitas.] E supremo caelo spectanti atomus et punctum videretur! Plures in caelo stellae signa illa sive sidera caelestia, ut Aries, Taurus, Gemmi, Cancer, Leo, Virgo, Ursa, etc. sunt, conficiunt. Stellae autem priscis divinam providentiam, et quasi Dei o culos omnia in terris videntes
et providentes ac dirigentes significabant. [Note: (1) Provis dentia Dei] ita in numo Pertinacis simulacrum complectesn manu stellam inscribitur, Provid. Deor. Cos. 11. Quo etiam spectare videtur, quod Pan Deus, per quem naturam rerum omnium significabant, indutus pelle, variis pectus stellis ornatum ferret, quod consilium et providentiam in mundi anima, hoc est, Deo sentirent esse. [Note: (2) Consilium et providentia in Deo est.] . Quamquam et microcosmo homini applicari possit. [Note: (3) Homo prudens.] Fatum quoque, seu Decretum immutabile Deorum in stellis cuique homini propriis designari credebant, ideoque ex illa sub qua quisque natus esset, de illius felicitate, aut infortunio divinabant. [Note: (4) Fatum] Sed et defuncti iam hominis animam per aliquam stellarum Aegyptii designabant, quod illius sedem caelum facerent. [Note: (5) Beati mortui,] custodes etiam Genios intellexisse per easdem videntur. Sic in numo, cui in scriptum Urbs Roma duobus infantibus a Lupa lactatis stellas geminas velut custodes apposuere. [Note: (6) custodes Angeli.] In mari vero stellae geminae malo aut velis navium insidentes tranquillitatem ex tempestate porten debant, easque Castoris ac Pollucis ferebant esse. Quod si solitarium navi sidus incumberet, id Helenae dicebant esse et plerumque fatale in tempestate succubituris [Note: (7) Tranquillitas.] [Note: (8) Tempestas exiti alis.] Plin. l, 2. hist. nat. c. 3. Nunc D. Nicolai, Helenae et Clarae haec sidera vocantur, quandoque simul, non malo omine, apparentia. Quod flatus, quibus succensi hi ignes sunt, residere secum indicent. Ceterum licet stella, in S. litetis, Christum natum indicet, in lucem gentium, ex Iacob ortum, [Note: (9) Christus natus.] Num. 24. Mat. 2. Et stella matutina gloriam Christi, quae datur vincentibus, [Note: (10) Gloria B B.] Apoc 7. angelos quoque, uti Draco tertiam partem stellarum traxisse fertur, usitatius ramen Ecclesiae Sanctos doctores, et Praelatos significant, qui dum exemplo praelucent, et peccatoribus veritatem annuntiant, tenebras noctis dispellunt. [Note: (11) Doctores. Pastores. Sancti.] Dan. 9. et 12. Luc. 21. 1. Cor. 13 41. Stellae 11. Iosephum venerantes sunt Apostoli, Iuda dempto, observantes Christum, Gen. 37 Sic et 12. in corona Mulieris Apoc 12. iidem apostoli, Matthia iuncto, in Ecclesia [Note: (12) Apostoli.] Stellae, quae obscurantur, Iob. 3. sunt Sacerdotes, Scribae, et Pharisaei
excaecati, vel alii in Ecclesia fide aut gratia deficientes.
COMETAE, stellae quaedam, seu potius ignes sublunares, in modum stellarum coacti syrma et caudam trahentes, qui plerumque bellum, pestilentiam aut aliam Dei iram mortalibus denuntiant, [Note: (1) Bellum Pestis.] ut anno huius saeculi 18. bellum Septentrionale designatum est. Visuntur et nonnumquam aliae stellae candentes, quae sunt exhalationes densae accensaeque, et quod nobis propinquae sint, dum trans volant, aut cadunt celerrimo ferri motu videntur, et ignes late spargere, qui nobis quandam speciem exhibent hypocritice sanctorum [Note: (2) Hypocrita] quales olim pharisaei erant.
FULMEN a fulgore distinguitur, quod hoc sit coruscatio tantum ignis in nubibus splendentis, illud e nubibus exhalatione ignea praegnantibus, atque inter se colli sis, cum telo in terram evibretur. Gestare et iacere fulmen proprium Dei offensi est. [Note: (3) Deus vindex.] Unde Apelles Alexandrum M. Dei nomen affectantem pinxit cum fulmine, quam imaginem 20. talentis comparatam in templo Ephesinae Dianae statuit. Sed Lipsius statuarius adulationem, hanc detestatus hastam illi attribuit. Poterat tamen Apelles excusari; quod, ut fulminis ictus, vel celeritatem, [Note: (4) Celeritas.] vel longe exauditus famam late propagatam signat, ita alterutrum vel utrumque Alexandro tribuerit. [Note: (5) Fama dissipata.] Sic L. Papyrio, qui a celeritate, cursor dictus est, in numo, hinc capreae spolium cum fulmine, inde cum pegaso sagitta tributa est, omnia celeritatis argumenta. Eloquentiae etiam in Pericle aliisque vis, tonitru et fulmina spargere dicta est. [Note: (6) eloquentia.] sic forte et a Davide auditum vox tonitrui tui in rota. Quin et fortitudo in bello apte fulmine tonitruque adumbratur: ita vates canit: Duo fulmina belli Scipiadae [Note: (7) Bellicosus] Sunt qui depositum e manibus clementiae et miserationis fecerint. [Note: (8) Clementia.] Uti gestum indignationis et vindictae Sic in numis Antonini Pii cernere fulmen in toto collocatum Deut. 32. v. 41. et 2. Reg. 22. vers. 14. etc. Facit autem Deus fulgura in pluviam [Note: (9) Poenio] cum territos ad paenitentiam convertit ps. 34.
Ceterum micare fulgura Deus voluit adventum suum in montem Sinai DEUS significans Exod. 19. v, 16. Et Christus, suum suaeque doctrinae adventum contra Antichristum comparat fulguri, quod exit ab oriente, et paret in occidente. [Note: (1) Doctrina Christi.] quo toti sese orbi manifestandum designat. Sic et miracula per se suosque praedicatores facta fulguri aequantur: psal. 17. 76. 96. Et damnati cum Satana, ut fulgur cadent. [Note: (2) Damnati.] Luc, 10. v. 18.
IGNIS supremum, naturaque calidum et siccum, et maxime activum elementum, quod alia quoque elementa et corpora illuminat, calefacit, exsiccat, excoquit aut consumit, dura emollit, mollia indurat, metalla purificat, quaeque unius naturae sunt sociat, quae diversae segregat: nonnumquam et diversa, in tertiam quandam speciem conflat. In diversas ipse corporibus occultus et veluti sepultus latet, vitali colore multa fovens, nec tamen patens oculis, nisi attritu corporum sese prodat, et emicet. Quorum plurima ut Deo congruunt, ita per ignem Deus quoque variis attributis suis figuratur [Note: (3) Dei attributa varia.] In igne descendit in montem Exod. 19. ut lucem radiosque divinae maiestatis declararet, seque osten deret illuminatorem esse bonorum et vindicem malorum. [Note: (4) Deus illuminator et vindex.] flamma in rubo est div initas in humanitate [Note: (5) Deus incarnatus.] Exod. 3. Ignis in columna. Exod, 15. est iuxta Clem. Alex. I. Strom Originem in Ezech. hom. 1. etc. Christus fidelibus illucescens, Duxque ille, qui est via, veritas, et vita. [Note: (6) Christus via, etc.]
Est et Spiritus S. ignis quem Christus misit terram, [Note: (7) Spiritus Sociusque operationes.] Luc. 12. v. 49. Hoc igne assandae erant carnes agni commedendi, Exod. 12. v. 9. ne commederent crudum quicquam, sed tantum assum igne, ut esset, vita bonis. Hic est ignis vorans lapides et aquam. 3. Reg: 18. 38. cum ipso holocausto, id est peccatores in baptismo et paenitentia convertens. Hic calefacit et expellit omne frigus peccati, decoquit crudos affectus, conflat diversarum gentium corda, ut sint cor unum et anima una, [Note: (8) Concordia.] ut Paulus ausit dicere, quis nos separabit a caritate? 9) Adeo permutat, ut e piscatoribus faciat Doctores gentium.
Idem ignis praeclaram caritatis divinae imaginem exhibet, [Note: (1) Caritatis vis.] ut Ambrosius in ps. 118. ser. 108. 255. et alii. Talem ignem portabat Abram, dum iret ad immolandum filium Gen. 22. talem semper vult ardere in altari cordis nostri Lev. 6. hunc Ezechiel c. 1. vidit in rotis. Hoc consumptum est sacrificium Gedeonis percussione virgae elicito Iud. 6. Hic ignis Nazaraeorum crines, hoc est vanas cogitationes consumit.
Et ignis illuminans fides est, [Note: (2) Fides] psal. 104. uti etiam iuxta Gregor. 6. Moral. 27 cum Dominus Exod. 19 in igne et fumo apparuit, humilibus clarus, superbis in caligine sola videtur. Et eloquium domini sive doctrina Christi vehementer ignita est, [Note: (3) Doctrina Christi mira vis.] ps. 38. Talis erat gladius Ieremiae c. 5. flammeus gladius. Gen. 3. Et eloquium Domini in flammavit Ioseph ps. 104. Flamma non consumens rubum, ut Beda in Exod. 3, et Lex Iudaeorum peccata non auferens. Iam vero ignis in caudis vulpium Iud. 15. quid nisi argumenta fidelium haereticos revincentia atque eorum condem natio Deus enim ministros suos facit ignem urentem ps. 103.
Ignis vero examinans argentum designat, iuxta Hilar. et Aug. in psal. 65. tribulationes iustorum. [Note: (4) Tribus lationes.] Et per ignem et aquam transit, qui varias patitur adversitates Ier. 6. Sic ignita tela maligni sunt tentationes Eph 6. Sed et affectus cupiditatesque nostrae ignis sunt, [Note: (5) Cupiditates humanae.] ut amor, cupiditas, ira, invidia, ps. 10. 56. 77. 78, etc. Et ignis accendens Moab, est incentivum libidinis. Num. 21. quem quisque sibi accendit Prov. 6. Mat. 17. Ignitae habenae, et clypeus Nah. 2. diabolum cum suis tentationibus repraesentat. [Note: (6) Tentationes Diaboli.]
Ignis comburens spinas et tribulos Isa. 31. Iuxta Orig. in Ezeh. hom 1. est paenitentia. Hic ignis compunctionis [Note: (7) Compunctio.] exardescit a facie Dei ps. 17. Ignis comburens spinas [Note: (8) Zelus indiscretus.] Zelum indiscretum poterit adumbrare Exod. 28.
Denique ignis iudicium sententiamque divinam significat, ut Orig. in Cant hom. 4. Sic ignis transiens inter divisiones animalium Gen. 15. sententiam separantem bonos a malis [Note: (9) Sententia iudici] Et flamma ignis intercisa ps. 28.
erit ignis iudicii comburens malos et illuminans bonos. Ignis procedens de ore Sanctorum Apoc. 11. sententia condemnationis. In igne Deus legem tradidit; Exod. 20. ut scirent praevaricatores sese igne puniendos. Hic ignis est qui nunquam dicit, sufficit: Prov. 30. ut in cupiditatibus, sic et in poenis.
Sunt et ignis fatui, atque errantes, ex humidis pinguibusque locis per exhalationes a sole educti, et antiperistasin inflammati, [Note: (1) Cupiditates accensae.] varia specie, nunc in ima nunc in media aeris regione discurrentes. Ad quos et illi, quos vocant, lanceam seu iaculum, capram saltantem, Diaconem volantem etc. a similitudine aliqua sic dictos, reducimus. His certe ignibus hominum diversae affectiones et cupiditates iure adumbrantur, quid enim lancea seu iaculum, [Note: (2) Iratus vindex.] nisi iratum et vindicantem, capra saltans, [Note: (3) Libidinosus.] nisi libidino sum. Draco volans [Note: (4) Seductor] nisi seductorem? universe quid fatui in nocte ignes, [Note: (5) Haeretici] nisi haeretici in tenebris oberrantes, aut peccatores infatuati sunt? Sed his aliisque sat notis non lubet immorari.
NUBES et vapor humidus, vi caloris rarefactus, elevatusque qui coactus in aere densatusque, praevalente denique humoris collecti gravitate in aquam pluviam resolvitur. Quae si cum impetu ruptae aquam simul Praecipitent, cataractae caeli dicuntur. Si rara sit, lucis plerumque ut capax ita eandem solet transmittere. A solis ardore nos protegunt nubes: ut Christus vel S. Spiritus aut etiam Sancti, qui velut mediatores inter Dei iram et nos interpositi, illam a nobis avertunt. [Note: (6) Christus et Sancti mediatores apud Deum.] In nube humanitatis Christi [Note: (7) Humanitas Christi] de Aegypto omnes educti sumus ps. 77. Chrys in ps. 96. et ps. 118. ser. 5. Est et nubes levis super quam Is. 10. ascendit Dominus [Note: (8) Deipara] Deipara Virgo Ipsa etiam divina gratia, et protectio, tum vero et munificentia ac benignitas per nubem, terram a colore nimio protegentem, et pluvia caelesti irrigantem intelligitur, [Note: (9) Protectio et benignitas] ut Orig. in lib. Num. hom. 7. Hier. in Isa. 18. Nubes quoque caliginosa et procellosa iram Dei et tempus iudicii [Note: (10) Deus Iudex.] Veniet enim tunc in nubibus filius hominis Dan. 7. Sic nubes media inter Hebraeos et Aegyptios Exod. 14. erit Iudex malos a bonis
separans. Nubes quoque interposita est caligo et caecitas, [Note: (1) Caecitas peccatorum.] quam homo per peccatum incurrit Ezech. 1. talis saepe opposita est, ne transeant orationes nostrae ad Deum. Thren. 3. Quin et ipsum peccatum ut nubes deleri dicitur Is. 44. Nubes tamen leves ac lucidae, sunt homines sancti in corpore mortali. [Note: (2) Sancti in corpore.] Hi sunt isti, qui ut nubes volant Isa. 60. qui rore concrescunt Prov. 3. Est et nubes sine pluviis, [Note: (3) In promissu vanus,] vir iactabundus et elatus promissa non implens Prov. 25. Ut nubes quoque [Note: (4) gloria improborum] gloria malorum transire dicitur Iob. 7. et Iudae v. 12. Ipsa tamen Dei divinitas, quae posuit, ut nubes latibulum suum psal. 17. per nubem in rebus fidei indicatur, [Note: (5) Divinitas occulta] in qua et Moysi apparuit. Nebulae vero eadem pene significata conveniunt.
IRIS, sive Arcus diversi color, in nubibus non aequaliter densis rarisve, per incidentes solis radios, varie ob diversam densitatem reflexos, emicans, tribus fere coloribus, caeruleo, viridi et flavo. [Note: (6) Deus unus et trinus] Hic cum pluvias denuntiet, a Deo tamen serenitatis venturae signum, in foedere Gen. 9. exhibetur, Christi Dei nobis misericordiam denuntiantis figura [Note: (7) Deus placatus.] qui sagittas ab hoc arcu sustulit, atque in se eas converti passus est, ipse ex iustitiae rigore satis faciens. [Note: (8) Iustitia Dei in Christo passo.] In arcu hoc colores duo praecipui caeruleus et igneus, utrumque Dei iudicium olim in aqua, postea igne mun dum punientis designat. [Note: (9) Deus Index et vindex.] Rursum aquam et ignem purgantem homines Christianos in baptismo videlicet, ac spiritus S. gratia repraesentat. [Note: (10) Baptismus Spiritus S] Quare voluit et Deus in circuitu sedis suae Apoc. 4. fulgere iridem, quod in misericordia et aequitate sit iudicaturus. Nec inconvenienter Beda ad Gen. 9. Arcum Dei in nubibus, ait, esse gloriam ipsius in prophetis et S. Scripturis. [Note: (11) gloria Dei in S. Scriptura.] Iris autem in capite An geli Apoc. 10. iuxta glossam Ord. significat nuntium reconciliationis divinae cum militante Ecclesia.
OStendimus viam rationemque, a diversis rebus, vel ad eadem, vel diversa significata symbolice emblematiceque transeundi. Requiretur forte, ut ab iisdem etiam rebus, vel ad diversa, vel eadem studio sum lectorem praeeamus. Quod licet opere ipso in principio libri factum sit; brevi tamen methodo hic aliud exemplum percurram.
Ut in protasi symbolorum atque emblematum duo sunt, res, et inscripta rebus sententia: ita modo res, modo sententiae rebus diversis adhiberi poterunt, totamque imaginis naturam ac vim significandi mutate. e. g. hoc Lemma. Non omnia possumus omnes: alibi clavibus, alibi organo, alibi diversi agris, in aere volucribus cum aquila certantibus, in tetra asino ad stivam, aut bovi in hippodromo, etc. neque tamen eandem ubique significationem proximam retinebit: nam in clavibus vim sese insinuandi atque ad secreta penetrandi: in organo vim persuadendi, placendive: in agris vim proficiendi in virtute, aut opibus: in volucribus vim eminendi in honore ac viribus: in asino vim sese ad quaelibet aptandi: in bove pro victoria, aut praemio contendendi significat: Neque enim, ut alibi docuimus, vi solius lemmatis, sed rei etiam cum lemmate coniunctae, emblema ac symbolum ultimo in certa significandi ratione absolvitur.
Quemadmodum lemma idem variis rebus, ita res eadem variis etiam lemmatis circumscribi atque ad alium aliamque repraesentandi vim inflecti poterit. Speculo v. g. inscribere licebit, omnibus omnia, quod viris Apostolicis repraesentam dis serviet, vel non adulatur aut non fallit: ut candidi animi virum exprimes. Vel obiecta refert: ut vel animum amoremque nostrum, vel etiam iuventutis indolem exhibeas. vel Reddit cuique suum: ad aequitatis imaginem proponendam. vel Turpibus ingratum:
ut solet conscientia, vel omnibus idem ut affectum boni parentis erga liberos aequalem adumbret, vel Reddit, quod accipit: ut significetur, bona illa opera, quae ad Dei honorem facimus, in nostrum redundare, vel refundit, scil. acceptos solis radios, ut sancti gratiam a Deo acceptam ad eius honorem impendunt, ac refundunt, vel Alter ego: quia refert imaginem vultus, sic amicus, qui animi nostri imaginem refert. Amor enim facit, aut in venit pares. Vel Pro caecis non est. Uti Evangelium, quod est speculum vitae Christianae, pro haereticis non est. Vel Et foeda et pulchra revelat. Talis erit conscientia nostra in extremo praesertim Iudicii die. vel Forma vitrum est. ad humanae formae fragilitatem indicanda. Vel Non tot, quin plura. scilicet, referre possit, Tale speculum et mens nostra in cognoscendo, et animus in appetendo. Ego vero, cum neque tot dederim, de speculo lemmata, quin plura dari possint, alterius quoque ingenio aliquid relinquam.
Latiori campo symbolographus excurret, si rem. eandem aliis atque aliis adiunctis variatam proponet. Ita ali quando Solem bono Principi adhibuimus. hoc modo
Solus
Sol in orbe dominatur, in urbe Princeps.
Omnibus idem
Sol terrigenis, subditis bonus Princeps.
Sine labe micat
Sol carus in caelo, Princeps bonus in terra.
Orbem illuminat
Sol radiis, virtutibus Princeps.
Omnes fovet unus
Sol calore, favore Princeps.
Tenebris illustrior
Sol noctis exit, adversitatum Princeps.
Nubila vincit
Sol tempestatis, invidiae Princeps.
Tenebras aufert
Sol orbis, Princeps urbis. [Note: (1) Principis boni qualitates.]
Sol anima mundi est, Princeps populi;
Ad huius, et illius vultum,
Spirant ac sperant omnia.
Sol in terra aurum radiis benignis educat:
Princeps bonus in animis subditorum alit amorem.
Sol nulli lucem nisi tantum caecis subtrahit:
Princeps bonus nulli favorem, nisi abutenti.
Sol quantumvis sublimis, non aversatur humiles:
Princeps bonus, quamvis ex celsus, imos non despicit.
Sol indefessus, nec ceteris quidem quiescentibus, quiescit:
Princeps bonus pro dormientibus etiam vigilat.
Sol duram emollit ceram, molle indurat lutum:
Princeps bonus duri pectoris homines ad humanitatem emollit,
Molles in adversis ad patientiam indurat.
Sol ex alienis sordibus nihil labis contrahit:
Princeps bonus ex alienis vitiis nihil mali.
Ille tamen mundi oculus et siderum sidus,
Illud orbis decus et dispensator luminis.
Sol.
Quamvis sine naevo micet, sine noxa prosit,
Non placet omnibus.
Naevo noxaque non caret, etiam dum caret.
Hebetes noctuarum oculi,
Et obruta Vespertilionum lumina lumen non ferunt.
Quis credat Solem
Qui omnibus diem adfert, his noctem patere?
Leones et aquilae.
Excelsa amantium decora, forti pectore,
Visuque nil detorto solem hauriunt.
Neque amittunt in die diem.
Sed quid symbolis ludimus?
In sole Principem, aut in Principe solem habes,
Alii hunc vident simul et invident:
Atque ex luce contrahunt tenebras.
Alii inglorii aemulantur gloriam.
Imbelles hic sol oculos plerumque hebetat,
Fortes recreat,
Quod campus absque sole, plebs absque Principe est,
Languet, sterilescit, inutilis est.
Sol noxios consumit humores, affundit utiles.
Princeps vitiorum materiam tollit, virtutum subicit.
Sol herbis vigorem, apibus rorem suppeditat.
Vigor subditorum, Principum est favor,
Ros prompta liberalitas est,
Sine Principe tamquam sole Respublicae
Neque florere cum vere,
Neque fervere cum aestate,
Neque ferre adversa cum hieme, diu poterunt,
A sole totus dependet annus et orbis,
Temporibus saepe homines, at soli aptantur tempora.
Reliqua mutantur, sol vultum non mutat.
Beneficia expendit multa, nulla recipit,
Imago Principis
A quo vulgus dependeat necesse est, ne sit fine capite.
A prandum vulgus Principi, non vulgo Princeps.
Immutatus cetera muter, semper suus.
Turbata componat nunquam turbatus,
Beneficia gratis expendat etiam ingratis.
Amaro ex mari sol dulces aquas:
Princeps
Amaro ex pectore dulces affectus elicit.
Sol montibus primum affulget maximus:
Princeps magnis primum mentibus,
Huic tamen pro radiis gratia est,
Pro luce decus,
Hic, et ille ad laborem oritur,
Sed tantum vigilantibus.
Sol, et Princeps
Oriuntur, ut occidant:
Occidunt, ut rursum oriantur.
Ille, a caelo in terram transmittat radios.
Hic, ut a terra in caelum.
Ita ortus propter occasum, occasus propter ortum est.
Hic orbis rerum in orbe est.
En quod una in re ad rem eandem comparationes ductae tu symbola, si placeat, collige, simulque observa non contemnenda orationi figurarum decora adornari.
Ita res quasque in rerum natura illustriores symbolica usurpatione ad mores traducere poteris, et suavitate
orationis, et voluptate legentium singulari. Si Apes v. g. Reip. [Abbr.: Rei publicae] alicui Monarchicae praesertim adumbrandae adhibere volueris, si militiae, si studiosae iuventuti, si denique religiosae familiae aptare placuerit, quot suppetunt argumenta! Paucis ego ac perfunctorie Religiosae familiae activam contemplationi vitam sociantem, applico,
Sub uno capite moventur, ac quiescunt. [Note: (1) Religiosa familia bene instituta.]
Religiosorum et apum Societas.
Utraque
Et pascit, et pascitur: haec floribus: illa virtutibus.
Agit simul, et agitur;
Haec ventorum iniuriae; illa hostium exposita.
Pondus, quo sustinentur, illi lapis, huic Dei amor est
Mel Apis ex flore et rore; ex pietate colligit Religio.
Utrisque tamen et felle tinctus aculeus est;
Ne irasci improbis nequeant, et offendi malitiae.
Neque labor, neque ars, neque profectus deest,
Sive Apibus, sive Religionibus.
Illae Musis consecratae profanis; haec sacris.
Illae per prata sese fructu colligendo explicant;
His pratum latissimum orbis, fructus pietas,
His pratum latissimum orbis, fructus pietas,
Utraque nunquam otiosa, nisi ad necessitatem.
Nunquam occupata, nisi ad utilitatem.
Nullam voluptatem neque Apis, neque Religiosus sectatur,
Nisi illa in melle sit, aut pietate.
Sine Venere sunt, nisi quam illa ex pratorum deliciis,
Hic et orationis succo colligit.
Non procul, aut Apis, aut Religiosus domo evolat;
Nisi migrandum fuerit,
Comitati, et exeunt, et redunt,
Etiam, dum solitudinem in colunt, non sunt soli.
Seu domi, seu foris laborandum, arte sit et ordine.
Moventur, et movent; aguntur, et agunt,
Alterius imperio, sua industria.
Sed nihil asperum,
Cum et Moderatori aculeus desit, et operatio taedium.
Temporibus quietem partiuntur et studium.
Arma, nisi lacessiti, non promunt.
Defensioni, non offensioni, servit aculeus.
Quamquam in impudicos ultro etiam saeviant,
Turbas ignorat,
Nisi cum illas ignium, hos arrogantiae fumus dissipat.
Colliguntur ad aeris sonitum.
Apes religiosae, et Religiosi apes.
Sine prole non sunt, quamvis absque libidine.
Ore utrique concipiunt, et pariunt,
Absque voluptate, etiam cum voluptate.
Illae rore; hi eloquio fecundi: utrique amore casto.
Conceptus, partus, educatio est
Ex favore aut favo.
Quid ni igitur suavissima?
En quot in uno Apum symbolo, de eadem re, symbola, quamquam [(transcriber); sic: quanqum] libaverim multa, non exhauserim. A rebus naturalibus ad artefacta, non infecunda etiam commentatione, transibis Navim u.g. expende. Et diversarum haec rerum imago est, etiam familiae religiosae. Reip. [Abbr.: Rei publicae] Ecclesiae. Nos minus vulgata usurpatione hominis imaginem faciamus.
Quod navi oceanus, hoc mundus Homini. [Note: (1) Hominis in mundo conditio.]
Impelluntur et impellunt, exagitantur et exagitant.
Tempestas illic ventorum, hic regant affectuum.
Illam diversi et secundi flatus; hunc spes metusque concutiunt.
Neutri quies, nisi in sua inquietudine.
Fluctus hinc navim; illic carnem impetunt.
Nisi quod hic ira dominetur pro Neptuno,
Pro Amphitrite superbia, pro Sirene Voluptas imperet,
Utrobique Venus reperiatur in concha.
In navi navarchus praesidet, in carne humana ratio.
Illi in malacia et procellis, in sereno providendum et nubilo
Ne, vel in vorticibus subsidat; vel allidatur in scopulis,
Vel in sicco navis haereat.
Huic pro malacia pax, pro tempestate bellum,
Pro sereno res prosperae, pro nubilo adversae,
Pro vortice opes, pro scopulo occasio,
Pro sicco rerum indigentia est.
Rationi, pro gubernaculo, intentio est.
Pro acu nautica consilium, pro bolide experientis,
Pro velo voluntas, pro malo generosus animus sufficit.
Pro remigibus executrices sunt potentiae.
Pro funibus leges.
Animum, tamquam Navis malum, contra malum firmant.
Pro anchora spes,
Ancipiti in re ac salute, praestat auxilium.
Nec sua huic Navi deest sentina, malorum omnium concupiscentia,
Quam, cum mare, mundus, implet, exhaurit poenitentia.
Vela ventus secundus promovet, adversus deicit;
Voluntatem hominis
Divinus amor promovet, humanus deicit;
Fracto malo in Navi, et animo in Homine,
Nec Navis, nec Homo progreditur.
Nisi quo hunc et illam casus defert.
Navarchus, ut Navim servet, in portum cursum dirigit
Quem Homo in caelo, Navarchus in littore occupat,
Uterque infelix etsi aliquando attigerit.
Par in horologio ad hominem applicando discursus poterit formari, in quo rotae, velut potentiae diversae, pondere regantur affectuum (1) Oppositus rotarum cursus, utrumque appetitum, rationalem et sensilem, mutuo sibi adversantem, repraesentet. Libramentum mobile vitae in corde, conscientiaeque in animo motum, signatae horarum notae vitae tempora in morte, velut nocte, absolvenda denotet, index denique in horologio, quod in homine lingua. latentem illic motum hic sensum mentemque prodat Sed nos cum Navi ad portum festinamus, calamo iam animoque fatigato. Quare ubi Vitis exemplo, in materia quam hactenus minus attingimus, hanc etiam in reliquis imaginibus parari copiam posse ostenderimus, iacta in litore anchora, vela submittemus.
Distinctius paulo fusiusque. Non symbola tantum et emblemata, verum et hieroglyphica atque aenigmata ex eadem diversa erui possunt, ut in Vite expendenda intelligemus. In hac enim, ut hieroglyphicis inprimis
opportuna reperias, veterum scripta, et ritus expende, ut
1. Legimus vite olim apud Romanos militem plexum [Note: (1) Pana.] esse, quae poena Romanis impensa civibus minus infamis censebatur, ut Petrus Crinit. de honesta discip. l. 22 c. 2. En honestae poenae typum quo suos Deus filios castigat.
2. Vitis centurionibus olim praeferri solita, hieroglyphice [Note: (2) Dignitas] dignitatem illius, cui prae fertur, indicabit.
3. Zeuxidis vitis, cum uvis, aptissime in tabula repraesentatis, [Note: (3) Fallacia.] avesque veri specie alectas fallentibus; instructae deceptionis sub veri specie, signum erunt.
4. Exustae vites aut succisae; ut a Romanis olim Principibus [Note: (4) Luxus castigatus.] factum meminit Baldus in legibus 12. tab. l 12. castigati luxus et intemperantiae imago erunt.
5. Asinus vites arrodens apud Nauplienses, signum [Note: (5) Labor utilis.] est rustici neglectique hominis rarum aliquod facinus ad multorum utilitatem aggrediendis, putandae enim vitis apud illos principium inde ductum; quod praemorsas ab asino vites largiori fructu pullulare cernerent.
6. Vitis salici infrugiferae sociata, parum (ut ferunt) [Note: (6) Societas mala vitanda:] fructuum proferens, signum est ex vitiosa societate aliorum, noxam facile contrahi.
7. Vitis Christus, palmites Christiani, ut est Ioa. 15. [Note: (7) Christus et Christiani.] Ego sum vitis vera, vos palmites. Palmes refectus est reprobus. ibid. Mittetur foras, sicut palmes et ardescet. Vitis inutilis ad opus, sunt Doctores mali Ezech 15. Vitis frondosa, quae sine fructu est, sunt Doctores quibus oratio ornata, fructus nullus virtutis Oseae 10. Vinea est, vel Ecclesia ut ps. 89. dicitur, Vineam de Aegypto transtulisti, vel anima peccatrix ut Hier. 2. Et Prov. 14. Vineam stulti totam repleverunt urticae. Uvae fructus iustitiae sunt, ut labruscae iniquitatis Isai 5. Exspectavi ut faceret uvam, et fecit labruscas [(transcriber); sic: labuscras] , quae vitis agrestis fructus sunt, Flos vitis, Ecclesiae virtutes et gratiae. hinc de illa legitur: Quasi vitis fructificavi suavitatem odoris, et flores mei fructus honoris et honestatis. Haec ex S. literis, quae sua authoritate figuris vim hieroglyphici tribuunt
8. Vitis quoque libertatem in loquendo designant, tanquam [Note: (8) Liberta] effectum a vino productum. unde Bacchus Graecis Lyaeus a solvendo, latinis libet dictus est.
9. Vitis hostem virginitatis denotat. Unde et Lunae [Note: (9) Virginitatis hostis] in signo Virginis exsistente vitem plantandam esse negant.
10. Vitis cum racemis liberorum copiam sive fertilitatem [Note: (10) Abundantia.] denotat; quod nulla planta ea feracior reperiatur. Apud Pythagoreos tamen haec palmitum luxuries, sordes superfluas, et peccata fructus virtutum impedientia designat. Unde lex illorum, Diis non esse libandum de vitibus non putatis.
Aenigmata de eadem vite, aut ex antiquorum monumentis colliges, aut tu opte ingenio compones. Fabulantur olim, aenigmatico conceptu, Noe vitis plantatorem illam sanguine mactati capri, porci, et apri, nescio an ovis, irrigasse: ut ostenderent succum vitis, seu vinum in homine, libidinem, ebrietatem, ac ferociam, aut etiam ovillam simplicitatem causare [Note: (1) Vini potus homini noxius.] quae aenigmatica tantum veritas fuit.
Sic fere Anacharsis tres in vite uvas reperiri asserebat, primam voluptatis, secundam ebrietatis; tertiam molestiae. Quae, ut exprimantur, prima a Cupidine, altera a Sileno, tertia a Furia aliqua decerpenda erit, nisi sine his personis hieroglyphice malis proponere.
Aenigma etiam fuit, quod Pincernae Pharaonis de vite per somnium oblatum est: cum exurgete vitem cerneret atque in tres discedere propagines, se vero, maturas ex illa uvas in calicem Pharaonis exprimere, cum tres propagines totidem dies, uvarum expressio Pincernae a vino ministerium Regi praestandum designaret. [Note: (2) Ministerium Regi praestandum.]
Sed et illa Num. 13. vitis cum palmite in vecte, ex terra Chanaam, a Caleb et Iosue deportatio, aenigmatica Christi in Cruce exhibendi figura fuit.
Et illa Asinae eiusque pulli ad vitem alligatio, ut est Gen. 49. iuxta Clement. Alex. lib, 1 c. 5. Paedag. est aenigmatica figura hominum rudium et simplicium ad Christum eiusque praedicationem, prae reliquis huius mundi sapientibus, convertenderum [Note: (3) Rudes ad Christum conversi]
Vitem quam Astyages de filiae ventre per somnum vidit subsurgere, atque totam late inumbrare Asiam, aenigmatica erat, ad Cyri ex ea nascituri felicitatem atque imperium totius Asiae figurandum. [Note: (4) Imperium amplum.]
Illa denique vinea Evangelica, in qua laborantibus diversis et sua occupatio, et praemium ex Domini arbitrio distribuitur; aenigmatica Ecclesiae et Christi fidelium laboris nostri ac mercedis aeternae magna est [Note: (1) Gloria caelestis post laborem.]
Quod si aenigma aliquod a vite tibi lubeat desumere, illudque ex primo fonte proportionatorum haurire velis Vitis naturam et adiuncta, ortum etiam progressumque fructum ac commoda expende. Ut, quod in montibus ad ceteras fruges inutilibus. ipsa proveniat, tenui ligno abiectoque, sed fructu eximio: quod pastinanda, putanda, liganda, numo nonnumquam defodienda, etc. tum occurrere poterit, quae fructuum, seu colligendorum, seu tractantorum ratio: quae vis, et praestantia etc. Haec qui expenderit, ex plurium, quae se offerent, vel symbolorum, vel etiam emblematum compositione facile sententiam aliquam, aut sapiens pronuntiatum figurate concipiet. E. g. ad religiosae familiae statum naturamque explicandam. In colle vites spineo sepimento undique vallatas propone. In hac vinea, horrida cilicinaque in veste, alii herbas inutiles vellant, alii pastinent. [Note: (2) Religio sorum laboret.] deinde alii seminudi aridos figant palos, vitem alii praeputent, alii vinculis adstringant, solis radiis e caelo affulgentibus. Hoc aenigma ex proportione ductum, hac expositione illucescet. Vitis in colle est religiosus, altiori supra reliquos mortales loco et vivendi conditione eminens. Aridum ille quidem despectumque lignum, sed fructu et astimatione virtutis magnum. Spinosa saepe a molli secularium hominum vita distinctus Ille Paenitentia praeterita peccata, tamquam malas herbas, vellit et affectus parvos, tanquam radices, pastinatione ad virtutis fructum subigit. Palo. arido, tamquam loco sterili, perpetua castitate sociatur. Vinculis oboedientiae adstringitur superflua opum, velut palmitu luxurie per paupertatem amputatu Ut vero in montes elatos, sol primum radios eosque ardentiores, et diuturniores conicit; sic in religio osam familiam, ita Deo adstrictam, gratia de caelo uberior affluit En aenigma ex sola rerum proportione ductum.
Quod si idem deinde, aut simile; ab oppositione ornare voles, contraria earum aut similium proprietatum
expende, et simul cum oppositis adhibe. Ut aliam iuxta in valle vineam propono: quae nec sepe adversus fures bestiasque satis munita sit, lolio abundet, stipitibus neglecta per terram serpat, palmite luxuriante! Sed fructu destituatur. per silvas tamen arboresque effusa non ingratam ludentibus umbram praebeat. [Note: (1) Mundanorum negligentia.] Habebis, opinor, non ineptam hominum mundanorum imaginem, cui illam supra propositam vineam, ea lege, sociare poteris; ut Amores illic divini laborent: hic profani per otium ludumque vagentur.
Quod si ex alienatorum fonte ducere aenigma lubeat. Illa quae ab usu vulgi magis remota sunt consideres. Ut quod vitis cum oliva societur, uti fecit Alciatus; quod in alia arbore eius palmites plantentur, aut eius radice planta alia; quod humi tempore hiberno defodiantur: quod frigore adustae resecentur, eodem quandoque anno fructum suum daturae: quod uvas proferant humanam magnitudinem aequantes, ut in Mauritania Sabel. l. 5. En. 1 factum refert: quod media hieme convivis ante ora vitis, uvarum fertilis, pendeat, ut a Doctore Fausto magica arte factum memorant. Religiosis viris si quid aprum cupias ab alienatione ductum. Vites in valle, atque aliarum arborum umbra, omni cura educes, pastines, impingues, legantur ab eadem vite fructus, atque illati torculari mustum spument; sed acerbum potatu, quodque Amor divinus libatum ore vultuque aversetur. [Note: (3) Religiosi a saeculi curis remoti sint.] Aenigmaticum hoc schema erit, religiosorum hominum sese negotiis curisque saecularium admiscentium. Hi nimirum in umbra aliatum arborum solem divinae gratiae non admittunt, luxuriant palmatibus, id est, cultis politicisque verbis et moribus, sed fructus non faciunt, nisi acerbos. Quos denique morte pressos, Deus mensa sua gustuque non dignatur: his frustra curam laboremque conigendis impendas; nisi ab umbra illos, et aliorum societate, a pinguiori valle, ubi ventri et carni servitur, ad sterilem asperumque religiosae solitudinis collem reduxeris.
Denique si ab allusionum fonte tibi aquas depromere visum fuerit. Forte non multa hic opportuna tua proposito
reperies. Alibi monuimus, parentem, filio aenigmaticam hanc picturam misisse, vites, et pocula. Quibus cum ille sibi facultatem usumque eorum ad potum liberalem concedi existimaret, intellexit denique mandatum hoc prorsus oppositum. Vites pocula. Est tamen in vite etiam, quod cum vita non inamoeno lusu comparari possit. Sic et propago ambigua tibi cum generis, tum vitis significatione serviet. Vitium etiam, quod vitium liquore alitur, occasionem ludendi faciet. Verbo: ingenio perspicaci, his praeceptis exemplisque ducto, copia nunquam in hac facultate defutura est: tenuioribus etiam mentibus, tantum facilitatis affluet, quantum ad laborem his studiis impensum digno fructu munerandum sufficiet.
Pro conclusione illud animadvertendum censui, quod haec imaginum notitia et copia suppeditata, non tantum ad profanam, sed sacram etiam doctrinam locupletandam et illustrandam plurimum valeat; et hae tanquam gemmae in ornatu et apparatu sacrae eloquentiae non emineant solum, verum etiam in oculos animosque audientium singulari vi influant, altissimeque mentibus insideant, ac velut mnemosynon quoddam reliquantur. Paucis illud ex D. Augustino exemplis lubet probare, ac si institutam materiam absolvere.
Vis e. g. homine, ad patientiam rerum adversarum excitare, id ex D. Augustino in psal. 61, per fornacem aurifabri in qua aurum liquatur, poteris. Sic enim habet, Numquid lucet aurum in fornace aurificis? In monili lucebit, in ornamento lucebit; patiatur tamen fornacem, ut purgatum a sordibus veniat ad lucem. [Note: (1) Patientia.]
Eidem altera adhiberi ex eodem inscripto poterit. Reliquis consumptis permanet aurum. Nam sic inquit.
In fornace ardet palea, et purgatur aurum: illam in cineres vertitur, a sordibus illud exuitur. Fornax mundus, palea iniqui. aurum iusti, ignis tribulatio, aurifex Deus, [Note: (2) Perseverantia.]
Formite seu face domus incendatur. Lemma fit. Perditur ut perdat. In homines malos, qui alios conantur perdere. Ex D. August. in Psal. 34. Sic enim esse putate malitiam, quomodo ignem: incendere vis aliquid aliud? illud quod admoves prius ardet: nisi ardeat, non incendit. [Note: (3) Exempla malorum.]
Piscis escam hamatam avide glutiens. Lem. Brevis voluptas, longus dolor. Ex August. in ps. 57.
Ad praesens Deus habenas laxat, sed post astringet. Noli gaudere ad piscem, qui in esca sua exsultat; nondum traxit hamum piscator: nam iam ille habet hamum in faucibus, et quod tibi videtur longum, breve est. [Note: (1) Voluptas brevis.]
Luna et stellae in nocte. Lem. Luci nox addit honorem. Sic sceleratorum vita, proborum illustrat.
Sicut stellas in caelo non extinguit nox: sic mentes fidelium inhaerentes firmamento scripturae Dei, non vincit iniquitas [Note: (2) Fides constans] August. in ps. 93.
Tuba ductilis iam sub fabri malleo pene absoluta. Lem. Modulis ita dulcibus aptor. Sic per tribulationem iustus perficitur laudemque Deo concinit.
Ductiles tubae, aereae sunt, tundendo producuntur. Si tundendo, ergo vapulando, eritis tubae ductiles, ad laudem Dei productae, si cum tribulamini proficiatis, tribulatio tunsio, profectus productio est. Tuba ductilis erat Iob, quando repente percussus, [Note: (3) Tribulatio perficit.] etc. D. August. 97. ps.
Fluvius in agros exundans, Lem. Currendo currere cessat. Sic vivendo vitam absolvimus.
Sicut torrens pluvialibus aquis colligitur, redundat, perstrepit, currit, et currendo decurrit, id est cursum finit: sic est omnis iste cursus mortalitatis. Nascuntur homines, vivunt, moriuntur, et aliis morientibus alii nascuntur, succedunt, accedunt, decedunt. [Note: (4) Vivendo moriemur,] D. August. in psal. 109.
Quod ut mihi omnibusque lectoribus meis feliciter cedat, omnibus votis exopto.
FINIS.