PRiusquam symbolorum atque emblematum naturam aggrediar, vim nominum paucis expendam. Sane latius haec nomina omnino, prima significationis impositione quam ad nostrum propositum extenduntur: nam symbolum origine sua graecum
[Gap desc: Greek words]
id est conferre, contribuere, [Note: Symbolum collatio quae dam est, sive eae sit plurium hominum ad idem opus, sive unius aut plurium externo aliquo signo mentis sententiam fignificantium, quo sensu nobis servit] comparare, adiuvare, pacisci, stipulari deducitur, adeoque omnem collationem significat, sive ea plurium sit ad eundem finem, munera, opem, sententiasque conferentium: sive unius aut plurium, externo aliquo signo, animi sui decretum profitentium, ac velut in publicum effetentium. Priori sensu illa esculentorum, sive aeris collatio, quam convivae olim olim ad instruendas epulas conferebant, symbolum dicta. Ita
Terent. in Eunucho act. 3. scen. 4.Heri aliquot adolescentuli coimus in Piraeo,
In hunc diem ut de symbolis essemus.
Qui nihil hanc in rem contulerat, asymbolus dicebatur. Eodem spectat Apostolorum collata articulorum fidei doctrina, quae symbolum dicta est. Sic fere et tessera ex conspiratione voluntatum assumpta, sive militare illa sit signum, sive collybisticum, symbolum appellatur. Sed hae, aliaeque similes huius vocis usurpationes, proprie ad nostrum institutum non faciunt.
Posteriori tantummodo in sensu hac voce utimur. Cum scilicet nota aliqua, seu signum est rerum, vel conceptuum, aut decretorum, in animo unius, aut plurium latentium. Ita quod Aristoteli symbolum, hoc Ciceroni nota est: ille originem seu etymologiam vocum, (quae rerum ac conceptuum quaedam notae sunt) symbolum; hic notationem appellat. Ita tessera theatralis, quae in congiariis a Principe iaciebatur, ac certa quadam nota Largitionis speciem praeferebat, oblataque praemium merebatur, symbolum dicta. Ita signa militaria in vexillis, clypeis, galeisque, quae insignia, sive arma dicimus, symbolorum vocabulo accipiuntur. Ita denique similitudo quaedam occultior per symbolum indicatur: quae, modo involucris sententiarum mysteria complectatur, quo sensu Pythagorae
[Gap desc: Greek word]
, et pronuntiata ad mores spectantia, symbola dicuntur: modo signis quibusdam rerum, abditos sensus in volventium, proponuntur: ita Alciati etiam emblemata [Note: Emblema proprie est insertio certarum figurarum in artefactis operibus, ut vasis, clypeis parietibus quae figurae cum modo pingantur saepius, quam inserantur, emblemata translate easdem pictas significant.] symbolorum nomine accipiuntur. Haec de praecipua huius nominis virtute ac significato suffecerint, de emblemate nunc videndum.
Emblema
[Gap desc: Greek words]
hoc est, inicere, aut immittere, inserere, seu interponere dictum est: proindeque quidquid ornatus causa alteri immittitur, seu inseritur, id universe emblematis nomine accipi poterit. Unde ornamenta illa figuratum ex segementis tessulisque lignorum, claviculorum, gemmarum, lapillorum affabre rebus diversis inserra, quibus pavimenta, vasa, pocula, parietes, clypei, variis, aut florum, aut animalium formis incisa, et coagmentata illustrabantur, emblemata sunt dicta. In parietibus hae imagines vermiculati operis dicebantur, quod obliquis longisque ductibus vermiculos referrent, Quo seusu in Brutto de M. calidii oratione Cicero. Nullum nisi loco positum, et tanquam in vermiculato emblemate structum videres. In pavimento tessellatum opus dicebatur, quod ex tessellis insiticiis compositum esset. Hinc illud Tullii in Oratore ex Lucilio:
Quam lepide
[Gap desc: Greek word]
compostae, ut tesserulae omnes
Arte pavimento ac emblemate vermiculato.
Quod de dictionibus concinne ad affectationem usque locatis usurpat. Eadem emblemata segmentata in linis appellabantur tamquam per segmenta concinnata. Porro varias rerum imagines atque effigies animantium his adumbratas fuisse, et Plinius, nobis lib. 35. auctor est. et superiorum aetatum opera etiamnum spectata abunde restantur. Ita saeculis posterioribus, cum eiusmodi effigies in tabulis, aere armisque gentilitiis, penicillo aut scalpro elaboratae potius, quam in vasis, aut pavimentis spectantur, nominis usurpatio, cum arte, ad eas potissimum imagines, quas nos figuratas dicimus, transiit, non vero ad carmina iconi poeticae subscripta, neque enim ratio ulla est cur claudio Minoi in Alciatum [Note: Nomen emblematis aliquam. do transfertur ad orationem quae figuras includit.] ita adverses omnem vocis inter priscos usum sentienti, tum quibusdam eius asseclis suffrager, qui ad carmina potius, quam figuras rerum hanc alciati inscriptionem inflectunt, cum haec non alio sensu, quam ornata verborum figuris oratio emblematica appellari possit; quem titulum, ubi sine hoc ornatu incederet, iure amitteret. Quod si tamen, praeter expositionem imaginis, rem ipsam, sive protasin, haec carmina involvant, ut Batillius in emblematis, quae sine rerum umbris exhibuit, praestitit: nomen eis emblematis
[Gap desc: Greek words]
, aut
[Gap desc: Greek words]
non denegabimus.
Ex quibus manifesto constat, vi etymiorum ex his nominibus figuratas imagines in emblemata ac symbola ita separari non posse, quin alterum cum altero pro arbitrio usurpantium recte aliquando confundatur. Quare pro utriusque distinctione obscure ac varie auctores loquuntur. Neque mirum, cum primo fundamento ex principiis ac natura imaginum diversa petendo destituti sint, ideoque in lubrico incerti fluctuent. Ab Italis in hac imaginum facultate et perspicacissimis et exercitatissimis hactenus, labor ille praecipue occupatus est, qui in symbolorum natura exploranda atque
arte excolenda consisteret. Belgae non infelici ingeniosum conatu eosdem aut indecuti, aut assecuti etiam, vulgarunt non pauca. Illi tamen potissimum hanc artem praeceptionibus excoluere, quorum urinam maior apud me copia! Aresio Bargalioque nobilissimis symbolographis vix paucis diebus ex alienis manibus uti licuit. Petrasancta mihi instar omnium est, in quo aliorum quaedam vestigia eminent.
Verum multi, cum de symbolis exornandis laborant, ac modo has, modo alias imagines civitate donant aut excludunt; parum soliciti sunt, quam figurae reliquae sedem aut titulum nanciscantur. Paulus Aresius et [Note: In circumscribendis symbolis et emblematis auctores hactenus non conveniunt certis principiis destituti.] Hercules Tassus, ad symbolorum nomen admittunt fabula et apologos, Scipio Bargalius et Petrosancta reiciunt. Exempla probat Aresius, improbat Bargalius, ac proinde necessarium, ut illi qui fines symbolorum extendunt latius, emblematum constringant, et hic omnia secus constituant. suntque rationes plerorumque quibus nituntur eiusmodi ut contendere pro se quisque magis, quam evincere videatur. Ars vero ut certis principiis, sic rationibus exploratae veritatis nititur. Neque tamen ego mihi illam compertam esse asseram, sed quod multi, idem ego, ad scopum collineo, an tetigero, aliorum esto iudicium. Certe operam hanc pluribus in poetica iconographia, de quovis, imaginum genere instructionem aliquam postulantibus ita impendi, ut si eis utilitatem aliquam ad bonas artes in Dei honorem convertendas attulerim; iam toto prorsus scopo non aberraverim.
SYmbolum Heroicum circumscribit Silvester Petrosancta: Est contracta ad solam protasin, partim figura, partim lemmate comprehensam similitudo, vim habens exponendi perfecte, et per suadendi consilium de re ardua et laudabili molienda. Alexander Donatus ait,
esse figuram cum verbis certam repraesentandi facultatem adipiscentem.
Hercules Tassus, figuram vel naturalem vel artificialem, cum verbis aliquot, seu propriis, seu translatis consilium auctoris explicantem. Iulius Caesar Capacius, ait, esse speciem rei naturalis elevatae supra naturae propriae significationem, Scipio Bargalius, ait esse imaginem rei naturalis (excepta specie humana) et artificialis cum materia brevi, et acuta epigraphe. Scipio Ammiratus, esse significationem mentis, quae uno annexu rerum et verborum insinuet secret o id, quod clam animus molitur. Lucas Contile, esse compositionem figurae et Lemmatis, quae repraesentet consilium virtutis magnanima. Hi igitur omnes, ut emblema contra symbolum distinguant, aliam aliamque eius definitionem moliri debebunt. Petrosancta hanc concepit. Emblema est suavis expositio rei verae vel fictae, [Note: Certum i. tam similia quam non similia figurate significare posse. Certum 2. aliter similia, quam non similia figurare Certam 3. aliter creaturas ratione praeditas, quam expertes figurare.] constans pictura ac metro, et vim habens admonendi. quibus accedam, quantum nostra principia, superiori libro exhibita, patientur.
Certum ante omnia, et similia, et non similia ad imaginum figuratarum disciplinam universe admittenda esse. quam multa enim in hieroglyphicis similituditudinem, quam multa rem aliam Metonymice velut signa, instrumenta, causaeque aut effectus praefigurant, quae in censu imaginum poeticarum habendae sunt.
Certum deinde, aliter nos similia per imagines proposita; aliter non similia erudire. quod nemo ullus hac in arte versatus inficias ire poterit.
Certum tertio, aliter creaturas ratione praeditas, aliter illa destitutas per imaginem instruere, si cum alia intellectu praedita conferatur. nam illa comparatio fit inter eandem rerum intelligentium speciem, haec a non intelligente ad intelligens, infinita, sic dicam, perfectione separatum, transit.
Certum quarto, rem omnem imagini figuratae idoneam, ut hoc nomen mercatur, aliud debere proprie, aliud [Note: Certum 4. rem omnem aliud proprie significare [(transcriber); sic: signicare] , aliud figurate, etiamsi ficta sat, ut chimaera: illud vero significatum proprium, imaginem ultimo non perficere, sed hoc tantum figuratum.] figurate aut tropice, sive
[Gap desc: Greek word]
sive
[Gap desc: Greek word]
designare posse. Sic v. g. imago Leonis non tantum Leonem, Navarchi Navarchum adumbrare debet
ac potest; verum etiam ferocem ac Rem p [Abbr.: Rem publicam] moderantem. quarum imaginum prior deservit posteriori prorsus ut materia, id est, quatenus res est quae ferocitatem, non vero quatenus Leonem repraesentat. unde licet tigris pro leone substitueretur, eadem tamen significandae ferocitatis ratio maneret. imo si chimaeram flamis saevientem surroges, nihil intererit: cum repraesentandi vis maneat, ac sufficiat, quod monstrum tale fingi imaginatione possit. uti rursum tigris ad ferocitatem declarandam suffecerit, etiamsi nulla umquam, nisi humano in cerebro, concepta esset.
Haec supra lib. 4. latius exposita a me Lector reperiet. Quibus addo ex vocis symboli etymologia constare, illud restringi posse ad illas imagines significandas, quae non tantum generatim collationem, sed etiam [Note: Symbolum recte restringitur ad collationem rei similis, exclusa, non simili Vera symboli descriptio.] similitudinem contineant, atque iccirco recte adductos paulo ante Italici nominis doctores suis in symbolis ante omnia similitudinem requirere. Emblematis porro nomen cum vi primae institutionis, non magis simili quam dissimili adstringatur, vagum manebit, illisque tantummodo relinquetur proprium, qui aut symboli, aut alterius in specie imaginis (ut hieroglyphica et aenigmata censemus) nomen non occupant, neque enim video, quod aliud horum vocum discrimen constitui hac in arte possit. quibus, ex omnium recte sentientium suffragio facile stabiliendis, symboli definitionem subicio. Est enim: Imago figurata similitudine rei non intelligentis, vitam moresque rei intelligentis uno conceptu clare repraesentans Per hoc, quod a non intelligente ducatur, ab emblemate distinguitur: per cetera cum emblemate convenit, ab aenigmate vero et hieroglyphicis differt, ut ex sequentibus constabit.
REs omnis ac sola, quae similitudinem continer, [Note: Rei non intelligentis translatio, cum a ceteris distinguatur, symboli nomine erit distinguenda, cum aliud non suppetat, magis congruum.] tum rei non intelligentis ad intelligens translationem, ad symboli compositionem admittenda est. Ratio ex fundamentis iam positis desumitur. Nam eiuscemodi imagines ex natura sua, tam a non similium figuris, quam ab aliis inter eandem rerum intelligentium speciem contentis, distinguuntur (ut hic ex libro quarto ostensum, supponimus) adeoque in certam aliquam classem distribuendae erunt, cum vero nomen aliquod concedendum iisdem sit, quo a ceteris discernantur: aliud, quam symboli, magis proprium non occurrit. Quare reliquum ad totius rei controversiam absolvendam id tantum videtur; ut quaenam illae imagines sint, digito velut intento monstremus. Quas similitudines ad imaginem figuratam admittamus, libro superiori de metaphora, et comparatorum formis fuse tradidimus.
Hic omnium consensione locum habent res naturales ratione destitutae, ad hominem in comparatione relatae. Ita supra citati auctores. Pater ex ipsa rerum inferiorum natura, quas homo eminenti quadam in se ratione complectitur, atque iccirco ad illustrandam explicandamque huius naturam adhiberi possunt: Nam parvus hic quidam mundus est, in quo et inanima quaedam corpora, ut ungues pilique; et quae dam fine sensu viventia, ut dentes atque ossa, quae dam etiam sensilia absque ratione, ut caro et nervi reperiuntur. Deinde in sua ratione immutabiles constantesque earum, quas semel exhibent, rerum imagines manent; ut, nisi iconologiae poeticae illae serviant, nulla prorsus res servire possit.
Parem his locum sibi vendicant res arte factae: quibus nihil obstat, quod humano ingenio repertae, maiori, quam res creatae, inconstantiae subiectae sint,
aliamque atque aliam, pro temporum hominumque varietate, formam induere possint, nam postea quam semel reperta consensuque vulgi probata sunt, stat immota illarum vis ac facultas aliquid efficiendi, Sic licet, introducto equorum usu, boves multis locis aratris sub iugo non serviant, tamen iugum eiuscemodi semper erit, ut bobus arantibus insterni possit, adeoque ad hominis servi, subiectique labores figurandos recte adhibebitur. Quocirca et haec symbola ab iconologis omnibus probantur.
Deinde res omnes fabulosae ad naturae vel artis imitationem [Note: Tertio res fabulosae ad naturae vel artis imitationem fictae modo non fingantur personae ratione praeditae, quia rerum exsistentia nihil facit ad vim figurate significandi, Genius quandoque humana specie ad symbolum admitti poterit, cum tantum contingenter ratione alterius, v. g librae quam dirigit, admittitur. vel pes. si impleat aut premat v. g. canem, vel etiamsi haec membra usurpentur prout corpora tantum habentur.] ita confictae, ut fieri ac esse, sine ulla naturae repugnantia possint, excludi a symbolographia, hoc titulo quod fictae sunt, nequeunt, modo similitudinem involvant.
Eae dem illud rationes convincunt, quae de superioribus concluduntur. Neque enim rei exsistentia quicquam ad repraesentandi veritatem facit. Sive enim hydra, chimaera ac Pegasus fuerint, sive potuerint esse: illa quoque arbor Tantali, et Danaidum dolium et Harpyiae, extiterint, nec ne, parum ad repraesentandi vim fecerit. Faciamus esse (neque enim haec Deo
[Gap desc: Greek word]
) an iccirco vis adumbrandi alia futura est? cuius rei rationem ex quarto fundamento prioris capitis et alibi tractari disces. Suffragiis vero bonorum auctorum in hac sententia non destituor: Nam Hercules Tassus et Aresius, Petrosancta aliisque nequicquam obnitentibus, subscribunt. quamquam ego non promiscue omnes fabulas, ut illi; sed has tantum, quae sunt rerum non intelligentium ad intelligens relatarum imagines, patiar. Etenim cum humanas ideas omnes symbolo excludendas censeam, quod intra eandem speciem intelligentium comparationem instituant, eodem iure damno omnes fabulosas confictasque humana specie imagines, nisi Genius aliquis sit, qui ad primum imaginis conceptum naturam que non spectet, sed tantum contingenter maioris explicationis, aut etiam ornamenti gratia accedat: ut fit
in rebus quibusdam ab humana actione pendentibus. v. g. librae quae subducto pondere sursum elevatur, ut animae sub curis terrenarum depressae, atque his subtractis, ad caelestia assurgentis vim indicet; qua in re non elevans homo (qui tamen ad ponderis subductionem necessarius est) sed natura bilancis, seu librae, expenditur. Quare inscite homo in hac imagine proponeretur, quia primus symboli conceptus ad illam velut figuram, vertendus esset: quod non fiet, ubi vel e nubibus manum vel Genium humanum libram moderantem exhibebis: nam communi iam usu Genii illi praecipuam in iconoglypto sedem non possident. Si tamen aut se solus Genius, aut manus v. g explicata cum inscriptione: Parva sed efficax, adhibeatur: emblema erit, non tamen si inscriberes cum Aresio: Disparitate pulchrior: [Note: Hieroglyphica admitti possunt ad symbola, sed non qua talia, verum ut similitudinem aptam rei naturalis vel artefactae, includunt: quam si non possideant, reiciuntur.] quia hoc non habet, qua hominis est manus, et cum ratione usurpatur, sed solum ut quanta est. Sic autem spectat ad gradum non viventium.
Postremo hieroglyphica, secundum rem (ut institutionem excludamus) a symbolorum familia non arcemus, eorundem, quorum ante, suffragiis nixi. Verum cum illis omnia non probamus, sed ea solum, quae similitudinem aptam, nec prorsus abditam prae se ferunt: tum quae ex humanis membris pure non constant. qualis est occulta manus, quae actionem hominis, videlicet in opere circumspectionem, designat. Ceterum iunctum hominis membrum v. g. pes aut manus velut in alterius destinata subsi dium non excluditur, uti illa Ottoberti comitis Habsburgensis armata manus cum cithara et inscriptione, haec mihi tuba: id est pace et concordia, etiam in bello, delector. quia videlicet figurae praecipuae contingenter additur.
Reicio etiam hominum aptata usibus instrumenta, quatenus signa istius sunt artis ad quam adhibentur: [Note: Instrumenta etiam qua talia, v. g. cithara quae musicae artis signum reiciuntur: admittuntur metaphorice sive ut similitudinem includunt usurpata, v. g. eadem cithara, ut concordiam significat.] ut sunt, secures, palae, gladii, libri: quod similitudinem non adferant: vi cuius in symbolo significent: nam gladio bellum, pala laborem, libro studium tanquam instrumento ad haec instituto designamus, neque ingeniosae inventioni locus relinquitur.
Possunt tamen instrumenta eadem metaphorice etiam usurpari, uti in symbolica Ottoberti Comitis cithara patet, quae armata manu sustinetur, ut translata appareat: si enim illam nudis manibus et ad ludum aptis complexus esset, tanquam instrumento ludionum uteretur, faceretque hunc sensum; cithara ad lusum, quam tuba ad bellum magis defector: fuissetque mollis animi, et heroe indigna professio, nunc cum armata manu teneat, designat concordiam sese per arma quaerere, quam cithara metaphorice indicat: nam ut chordae in cithara conspirantes harmoniam efficiunt, sic corda Civium in re publ. [Abbr.: re publica] Ita gladius, clypeus, aut galea, et metonymice pro bello accipi poterunt, quo sensu a symbolis relegamus, quia similitudinem iis necessariam non continent; et metaphorice pro afflictione, vel tutela; ut cum D. virginis sub Cruce dolores per gladium figurantur, atque eadem Deipara clypeus in se sperantium ab Ecclesia nuncupatur, quo sensu minime reicimus, quia similitudinem postulatam involvunt, ut enim gladius corpus, sic in adversitate Virgo sibi devotos tuetur. Quare si gladium in clypeo liligero fractum Deiparae, cum hoc lemmate, tribueris: Quod tuli averto, facile hieroglypton admittam; si militi dederis, non patiar. Ita Friderici III. armata cum gladio super librum manus, lemmate inscripta: hic regit, ille tuetur, mihi non probatur, licet Symbolistis, qui tolerant Hieroglyphica, pro exemplo sit, uti et ille Pii III. Pontificis oleae ramus, cum inscriptione: Poena et praemium. Haec enim metonymice solum, tanquam instrumenta ac signa, non metaphorice per similitudinem significant, adeoque ad figuras imaginum diversas ableganda sunt.
Et vero mirum est; tum Aresium Tassumque, qui [Note: Quae cumque signa, sive ex natura sive ex arte et compositione Iconographi modo similitudinem et translationem involvant, symbolis serviunt.] similitudinem in symbolo requirunt, haec aliaque hieroglyphica familiaria tolerate, tum Petrosanctam aliosque eadem universim reicere. quamquam hic si ex natura petantur, admittat, quemadmodum cornicem in hieroglyphico symbolum esse coniugii patitur;
sed qualiacumque illa sint, sive ex natura, sive ex atte' sive etiam compositione iconographi similitudinem involvant, ac translatae usurpentur, non minus quam [Note: Iconographi modo similitudinem et translationem involvant, symbolis serviunt.] naturae et artis figurae admittendae erunt. Neque vero hominum ad significandum institutio repugnat: quia haec non attenditur, at similitudo sola rei non intelligentis, neglecta institutione, per quam hieroglyphice significat. Neque obstat compositio rerum natura non cohaerentium: modo sibi invicem non repugnent, atque uno similitudinis conceptu coire possint. Nam Paulus III. Papa, ut significaret moderate properandum, apposite iunxit Delphinum celerrimum piscem remotae. Aldus Manutius anchoram Delphino. Eidem quoque testudini eleganter Felix Salerni Princeps alas dedit cum epigraphe: Amor addidit. quae tantum abest, ut a symbolis reicienda censeam; ut locum etiam non postremum indulgeam, quemadmodum in compositis imaginibus infra docebo: quia, praeter similitudinem, inventionem ac poesin ingeniosam amplectuntur. Non tamen Cosmi Medicei testudinem cum velo nautico laudaverim; quod
[Gap desc: Greek word]
sit, et naturae animantis repugnet eiuscemodi figmentum. Alae illi a Deo, vela aptari nunquam illa in natura poterunt.
De exemplis et ritibus, apologis, prodigiis, monstris, auguriis, rebusque fortuitis superest ut inquiramus. De quibus ita generatim statui poterit. Si quam includant rei naturalis aut artificialis non intelligentis similitudinem cum re significata, secundum hanc idonea fore symbolo, ubi vero haec gratia defuerit, symbolis annumerari non posse. Ratio ex iam dictis petenda erit. Praedicta igitur pleraque, ut talia sunt, reiciuntur. Quia exemplum, ut tale, humanam actionem proponit, aut vitandam, aut imitandam homini, ubi si quae similitudo deprehendatur, illa rei intelligentis erit, adeoque a symbolis reiecta. Unde cum Sigismundus Malaresta Princeps Arimini Murium Scaevolam foco ardenti manum ingerentem proponit, iuncta inscriptione: His graviora, symbolum non exhibet. Ita et lacerti Moysis elevati cum lemmate, tutissimus,
quod Clodoveo Regi placuisse legimus, quo Deo fidentem tutum maxime designat, eodem iure relegamus, nam persona Moysis male subtracta, non facit ad symboli titulum promerendum, quamquam etiam iccirco excludatur quod in utrisque apta translatio desit. Ita nec indusium Saladini Sultani, quod is funeri post mortem praeferri voluit, cum lemmate: Restat ex victore arientis. Nec piscis annulum Policratis fortunatissimi Regis in ore ferens; cum lemmate: Invitum fortuna fovet. Symbolis a Paradino adiuncta, probo. Quia solam historiam referunt, non transferunt
E diverso tamen illud Christophori Madrucii Card. fascem hastularum usurpantis, cum lemmate: Unitas, etiam laudo inter symbola: nam illustrem similitudinem adfert, tum eriam Sciluri apud Plutarchum isinuat factum, qui moriturus filiis hoc schemate unitatem suasit; quod iuncti animis, tanquam in fasciculo hastilia, ab hoste non facile vincendi essent, oblato enim filiorum singulis (quos habebat octoginta) fasce hastilium, ut frangerent, post irritos conatus, ipse deinde relegata seorsim facile infregit, idem separatis illorum dissensione animis futurum praesagiens. Ita Equus Troianus Friderici Ducis Andri inscriptus: Non caeca condemur in alvo. Et canis Lysimachi rogo incumbens, cum lemmate: Intrepida fides, qui Francisco de malespina placuit, probantur. Uti etiam apud Alciatum embl. 123. Elephas Antiochi cum tropaeo, et embl 29. Leones Antonii in curru, quorum illud victoriam ab insperato auxilio, hoc ferocissimum quemque domari posse significat. Sed rector a curru dimovendus, aut certe supponendus erit Genius: quia praecipua symboli vis in Leonibus est, quos iugo illigatos esse sufficit. Verum illud, quod Philippus II. Rex Hispaniae usurpavit de Zopyro Darii Regis Persarum Duce aures naresque sibi praecidente, ut Babylonem frustra obsessam Regi suo vendicaret, non admisero; dum nimirum malogranatum apertum proponit cum lemmate. Tot Zopyros nam licet figura in hoc non complectatur personam humanam, lemma tamen ineludit, adeoque in protasi res intelligens continetur.
Ex ritibus moribusque gentium non minus caute ad usum nostrum traducenda erunt symbola. Etenim si porcum sub lapide manuque ferientis, more Romanorum in foedus iurantium, exhibeas, inscribasque cum Paradino, si sciens fallo: quid aliud, nisi antiquitatis memoriam in tabula et imagine innovas? aut si musca in scuto Lacedaemonii cum inscriptione, cominus: quam gratiam symboli obtinebis? licet enim autor promittere videatur, in porco, se fidem nolle fallere; in scuto et musca, se adeo cominus hostem aggressurum, ut vel muscam in scuto pictam observare possit: similitudine tamen adducta, id non praestat; sed rei factae, historicaeque veritatis sola adumbratione, qua imaginibus facultatem nullam figurate repraesentandi tribuit, quia protasin et apodosin eiusdem generis adhibet, idem autem non repraesentat translate seipsum. Rectius Paradinus stupis in canna accensis, subitoque igne subvolantibus utitur, cum lemmate Nil solidum, ut huius vitae gloriam, fumi illius flammaeque in modum, evanescentem, proponat. nam praeter veterem in Pontificia electione ritum, comparationem aptam includit, et suo aliquid ingenio per lemma inscriptum eruit. Quod si tamen hanc epigraphen adderet, Sic transit gloria mundi, symbolum quidem exhiberet, propter translationem et comparationem, idoneum, verum tamen alienum, et historice solum. propositum nam Romanus ceremoniarum magister, electo Pontifice, stupas in canna succendit, additque Pater sancte, sic transit gloria mundi, ut iccirco in tota imagine, praeter historiam, nulla poetae inventio appareat.
De Apologis ita sentio; in plerisque elegantia contineri [Note: X. Apologus qua talis est, cum res pugnantes involvat, non servit sym bolis, sed ut similitudinem includit.] symbola, ut supra lib. 3. exemplis plurimis traditum. Nam et cucurbita in pinu altius sublevata tumens! ut apud Alciatum est. embl. 124. cum hemistichio eiusdem: Brevis est haec gloria. Et vultur spectator leonis, dum aprum opprimeret, eiusdem embl. 125. cum lemmate ab eodem petito. Spectator grandia captat: idonea sunt, quae in symbolis numerentur. Illud tamen hoc loco observatione dignum, quod apologus non qua talis est, sed tantum qua rerum non intelligentium similitudinem
includit, symbolis deserviat, siquidem qua apologus est, rerum inter se pugnantium fictam unitatem complectitur. Coniungit enim ratiocinationem aliquam homini propriam cum natura rationis experte; quod ipsi etiam Deo praestare non liceat; qui, ut brutis humanam tribuere vocem possit, vim tamen ratiocinandi humana voce non potest. Quocirca cum ea lege, neque exsistant, neque exsistere possint, imo nihil omnino sint, imago veritatis alicuius esse nequeunt, quae, ut minimum, rem exsistentiae capacem postulat: a nihilo enim nihil repraesentatur.
Fundamentum tamen apologorum ex naturali rerum affectione desumptum commentitium non est; sed rara plerumque rerum, aut sympathia, aut antipathia nititur, adeoque ubi similitudinem complectitur, symbolis se facit opportunum. Ornabit vero etiam illa apologi, licet pugnantium inter se rerum, fictio, ut gratia symboli et significandi ratio exsistat illustrior: nam ubi illam pinus, cucurbitam tumore foliis atque altitudine arroganter elatam reprehendentis, orationem excepteris:
-- Nimirum brevis est haec gloria: nam te
Protinus adveniet quae male perdat hiems:
magis admiraberis et amabis veritatem, nunquam diu florentis exsultantisque arrogantiae, hoc schemate propositam. Quin etiam fieri poterit, ut ipsa apologi fictio (modo nota doctis fuerit, nec omnia involvat pugnantia) symboli protasin tamquam pars eius aliqua ingredi possit, quatenus nimirum pugnantia non complectitur. Ita recte Hugo de Verdala Cardin. Gruem proposuit ex augusti oris vasculo escas captantem, spectante iuxta vulpe et frustra ad cibum invitata, sub titulo, fraus fraude compensata (ut ex Aesopi apologis in Cardinalium symbolis notavi, quae consule) in quo elegantia comparationis intercideret, subtracta ex protasi fabula.
Quare haec non modo a symbolis reicienda non sunt, verum ultro etiam accersenda, nisi forte obscuritatis vitio ignorata damnentur.
Prodigia ac monstra, modo rerum non intelligentium
similitudine constent. ad symbola spectant: tanto quidem illustriora, quod divino non humano reperta ingenio sint, atque ad hominum formandos mores quasi nata videantur.
Sic in monte Capitolino Deus Terminus immobilis: [Note: XII. Prodigia ac monstra ratione similitudinis in symbolis locum habent.] Cometes anno huius saeculi 18. toti Europae fatali luce irradians; natus in cucullo una cum haeresi Lutherana vitulus, cur idoneum non praebeat symbolo argumentum? Enim vero Alberto Card et Archiep. Moguntino placuit Deus Terminus, cum inscriptione una, quae protasi serviebat; Concedo nulli; et altera, quae apodosis loco erat, Mors ultima linea rerum. Quod symbolum Erasmo usque adeo placuisse visum, ut sibi illud, sed posteriori epigraphe detersa, proprium fecerit [Note: (1) Arrogantia seu pertinacia] Luthero vitulum cucullatum superi de caelo obtulere. [Note: (2) Lutherus vel Monachus apostata.] ipse titulum adiecit, Novus Evangelista: Quintus videlicet accensendus ita reliquis, ut cum D Lucas meruisset bovem, ipse possideret vitulum. Cavendum ne similitudo desit: neque enim illud Contrami Regis Burgundionum de musculo gladium transeunte, cum lemmate, sic super irreptat, propter analogiae defectum placet. De quo consule lib. 4 Regum symbola, quod ex sola inscriptione rem vagam definiente pendet, si enim cometae inscripseris, Triste minatur: tantum in protasi, tuum de re futura praesagium indicas, historicus propemodum ac praesagus futurorum: neque per similitudinem aperte satis ad mores quicquam derivas: at si nonnihil inflexeris, dicendo; Lux est, sed tristior umbris: ad gloriam improborum infelicis plerumque exitus praesagam, non male adhibebis.
De auguriis, somniis, aliisque fortuitis eadem, quae de superioribus existimo, annumeranda symbolis, modo rerum non intelligentium similitudinem contineant. Ita Aquila in Aristomenis tumulo, de quo Epigramma Antipatri graecum est, non ineleganter ab Alciato embl. 33. viro (puta Carolo V. Imperatori) usque ad mortem forti, adhibetur. Uti et perpetuo virens amarantus, in tumulo Achillis fortuito narus ad immortalem virorum fortium gloriam ab eodem autore embl. 135. recte ac symbolice usurpatur.
Et Ciconia ab Aquileiae occupandae muris demigrans (de qua nos lib 1) cum lemmate. Veteres migrate coloni. quo civibus, sive incolis migrandum significetur. Fateor tamen pleraque haec propter obscuritatem, quia minus in vulgus cognita sunt ad postrema symbolorum subsellia merito reici, non iccirco omnino proscribenda, quamdiu similitudine aliqua innotescunt, qua Capricorni sidus Augusto et Carolo V. natale, adeoque utrisque usitatum, destituitur. Tres item aves a Godefrido Bullonio Duce casu traiectae, atque in symbolum traductae: hasta quoque intorta Catharinae Mediceae, qua Vir Henricus Rex occubuerat. De quibus symbola Heroum lib. 4. plenius erudient.
An subsit imaginibus similitudo facile explorabis, si [Note: XIV. In symbolis explorandum, per comparationem significantis cum re significata?, aut metaphoricam unius pro altero usurpationem, an apta similitudo insit.] primum, quod icone proposita significatur diversum, a re quae picta aut sculpta est, cogites. deinde experiaris. an per comparationem, adhibita particula sicut, res quae continetur in protasi (id est symbolo ac lemmate) cum re in apodosi (id est, per symbolum ac lemma significata) conferri possit. Exempli causa, in bene auguratis rebus ex S. Scriptura, columba olivae ramum ad arcam deferens occurrit, boni utique ominis', qua pro symbolo usus est olim Nicolaus Marcellus Dux Venetus, hodieque summus Pontifex Innocentius X. in gentilitiis insignibus utitur, dubitas; an ex legibus nostris, symbolice? Expende cum inscriptione, quae fit V. G:
[Gap desc: Greek word]
, latine, inveni, quibus significetur a mansueto Principe pacem esse comparatam. Ut vero intelligas symbolice haec adumbrari: alteram legem servaram facile animadvertis, quae requirit rem non intelligentem, alteram per comparationem ita exploras: sicut Columba mitis ingenii ac bellorum fugiens animal, reperto diluvii tempore ramo, mitis etiam olivae, delectata est; ita Princeps noster, ingenio minime durus, mansuetudine ac pace gaudet. Vel brevius: instar columbae mitis est Princeps. deinde alterum compara (nam geminum hic symbolum componitur) pax nimirum, ut oliva fertilis est. Vel expende, an dicere liceat, columba mitior, oleo tranquillior, etc. brevissime per metaphoram
experire? an propter mansuetudinem Princeps columba, Pax oliva dici possit. Non tamen in compositis symbolis ubique necessarium, ut pars utraque similitudinem aut metaphoram contineat Uti in Achilllis tumulo sufficit amarantum perpetuo virentem, sua duratione immortalitatem, suo vigore gloriam referre, tumulo non symbolice, sed tanquam signo mortis tantum addito, ut post mortem haec futura intelligamus, quod alibi in imaginibus tolerandum docebimus. Deinde non semper involvendum primae comparationis parti est lemma, quando scilicet hoc ad apodosin, sive explicationem protasis refertur Quod an recte fiat, post videbimus. Nam si inscribas cum Marcello Duce Veneto columbae oliviferae, Bonae spei, observandum; an et quomodo columba cum bona spe conveniat: quia explicationem subscriptio haec continer, ubi cerre comparatio apparet difficilis. Nam hic nihil occurrit in columba simile bonae spei, sed haec tantum affectio in Noe et arcae incolis fuit, apparente columba, unde arcae praecipuus in symbolo locus tribuendus esset, ac deinde columbae oliviferae; quae imago ad exempla sperantium hominum esset referenda, adeoque (nisi quid desit aliud) ad emblemata spectabit. Quod si columbam tanquam causam bonae spei in hominibus perpenderis: iam metonymice solum causam pro effectu exhibebis, quod ad symbolum negamus sufficere. Ex quo facile etiam [Note: XV. Petrasancta laudatissimus symbolographus symbolis male vim certam promissionis tribuit futurum id quod autor proponit.] notabis solam epigraphen et dare et tollere vim symbolicae significationi posse.
Superest ut fundamentum quo nititur Petrasancta aliique, quos citat ac sequitur, expendam, ne a laudatissimo symbolographo, quem Arosius inter ceteros adversarios, quos ultima editione suae Iconologiae confutat, maxime veneratur. temere videar descivisse.
Convenimus in eo, quod in symbolo comparationem uterque nostrum nequirat, quae sit similis ad simile collatio Ita quidem, ut ratio totius similitudinis in protasi contineatur: ut quemadmodum metaphora est contracta ad verbum similitudo, ita symbolum sit contracta
ad protasin, id est, imaginem cum lemmate, similitudo.
Alterum a Petrasancta postulatum est, ut symbolum non tantum habeat vim consilium auctoris exponendi; [Note: XVI. Symbolum est contracta ad protasin cum lemmate similitudo, quae vim probabiliter suadendi (qua maior non inest) illi tribuit.] sed etiam persuadendi In quo partim assentior, siquidem vim exponendi postulo: partim dissentire cogor; quia vim certam suadendi symbolis tribuere nequeo, quamvis mihi exigere passim videtur, dum ait, auctorem symboli, fidem per illud obstringere, ita prorsus futurum, ut ipse proposit a imagine, velut stipulata manu, pollicetur, instar enim promissionis habere, tam illustri figura mentem suam declarare. Quo loquendi modo tantum similitudini in iconographia indulget, quantum demonstrationi inter argumentationes conceditur, de cuius solum veritate fidem praestare licet: aut certe symbolographi decretum ad robur symbolo communicandum sufficere existimat. At manifeste fallitur: neque enim refert, qua mente sit ipse imaginis conceptor; velit, nec ne, certum indubitatumque esse, quod proponit, si ipsa ex sua natura res exhibita id non praestet. Nam ut ille, qui sestertium palam exhibet, voluntate sua non facit; ut is regalis five aurei valorem praestet: ita nec imaginis in symbolo exhibitor, id volendo, fidemque quacumque ratione obstringendo, aget: ut aliam, quam a natura sibi concessam, virtutem significandi ac suadendi possideat. Accedit, quod licet haec virtus a voluntate auctoris imagini accederet, ipsius tamen voluntati impar futura esset facultas; cum multa per symbolum proposita, eius potestatis limites excedant, proindeque fidem promissis habere nequeat. De aliorum enim moribus exhibita symbola, quomodo stabiliet? V. G. de adolescente, si verni et florenti arbusculae comparet, inscriptione iuncta: Fructus caelo aspirante sequetur, an fidem suam interponet, Superis licet aspirantibus; adolescentem frugi futurum? immo [(transcriber); sic: imo] de seipso usurpet V. G. Turcarum Imperator semilunam crescentem, inscribatque, Donec totum impleat orbem, id est, crescet Turcarum imperium ut luna, donec totum orbem occuper. Quomodo id, licet iurat appromittat, suadebit? lunare quidem lumen orbe perfecto extendetur, non tamen iccirco
non fallet apodosis, quamvis mille testibus id Turca asserat.
Quod si tamen Petrasancta hanc vim persuadendi intrinsecae virtuti similitudinis potius assignet, non minus aberrabit neque enim quisquam Philosophorum umquam admisit, argumentum a similitudine ductum demonstrationis vim possidere. quin similitudo non est necessario ex natura sua connexa rei significatae, ut illa posita, hanc sequi necesse sit Et licet quaedam eiusmodi symbola in sacris literis reperiantur, quae certae veritatis ac demonstrationis instar obtineant. uti Iustus ut palma florebit, et tanquam stellae etc. tamen hoc ex sua natura minime postulant, sed Dei ita statuentis voluntate, quae sola fidem facere veritati potest; quia nec fallentis veritatis, si tam figura in se, quam significatum sit indubitatum ita Lunae inconstantia stulti hominis inconstantiam repraesentat: nam semper verum erit, [Note: Ratio similitudinis in non intelligentibus, est per quam distinguitur symbolum ab aliis fig. imaginibus.] stultus ut luna mutatur; non tamen ob hanc lunae mutationem, aut vim repraesentandi, sed suo ingenio talis est insipiens Hoc igitur fundamento diruto, manet solius ratio similitudinis in rebus non intelligentibus, quae symbola ab aliis figuratis imaginibus distinguat, cui aliam vim, quam, cum voluptate, et singulari quadam luce, consilium auctoris, veritatemque significatam exponendi, non tribuimus.
RERUM ad symbola spectantium vim ac naturam expendimus, ad lemmata et expositionem accedimus.
Lemmatis adhibendi necessitas ex varia figurarum ad significandum facultate nascitur; quae nisi certa verborum sententia, restringi saepe ad auctoris mentem exponendam
non porest. Unde nonnulli lemma formae figuram [Note: In symbolo non obtinet lemma ratione formae, et figura materiae;- sed rei non intelligentis convenientia cum intelligente est forma. corpus vero figurae materia: quia convenientia sola est ratio repraesentandi.] materiae loco, ad symboli compositionem venire autumant: cum haec per illud certa significandi ratione absolvatur, ac velut animam vocemque tribuat. Verum falluntur, cum lemma clavis quodammodo, aut signi instat sit, quod nobis occultam similitudinem, ac cum re significata analogiam, aperiat. ipsa autem similitudo, in qua vis imaginis repraesentantis consistat, forma ac ratio symboli merito censeatur; nam haec sola est, qua significare, loqui tacite, ac suadere symbolum nobis videatur. Ignis tibi in schemate proponitur, et lemma, Cum luce fumus, aut, In cineres abit. Verba tantum audis legisve, iisque excitatus ad ignis splendorem animum convertis, cum quo fumus iungitur, quorum ille imago quaedam est humanae gloriae, hic vanitatis ut plurimum illi sociatae: aut certe expendis, quam brevi consumptis alimentis ignis in cineres recidat, qua imagine honoris fluxi evanidique ingenium tibi explicatur, qui suos, in morte, cultores levi momento destituit. Quis hic dicat in verbis potius, quam fumante rogo repraesentandi suadendive vim inesse? aut, te magis eorum significato, quam imaginis in flamma compertae elegantia delectari.
Quae idcirco dissero, ut intelligas, errare illos qui potissimam [Note: II. Symbolum igitur ab emblemate non distinguitur per lemma, neque per expositionem figurae subiectam sed alia tantum convenientiae rati ne.] symboli rationem, atque ab emblemate discrimen ex inscriptione petunt, ac emblema illud esse volunt, quod neglecto lemmate, subiectis versibus aut oratione explicetur: nam in hac imaginum facultate distinctio inde petenda est, unde omnis significandi vis ac ratio ducitur: Arbitraria haec nimirum est cum in scribendi symbola, tum exponendi per versus emblemata consuetudo, quae pro auctorum ingeniis variata symbolorum atque emblematum naturam variare nequiquam tentabit: neque enim continuo, ut ego lemma emblemati, orationem symbolo adiecero; ex symbolo emblema, ex emblemate symbolum finxero. Sed et hac religione tam lemmatis, quam explicationis usurpandae nos absolvunt illustres huius ac superioris aetatis symbolographi, quorum alii praeter inscriptum symbolo lemma, expositionem versibus subiecerunt: alii emblematibus
passim inscriptiones adiecerunt: Utrique consulto, nam, [Note: Unde et lemma et expositio, tam symbolis quam emblematis recte adhibetur] ut alibi ostensum, lemma figurae definiendae servit, quae in lemmate saepe non minus vaga, quam symbolo reperitur. Expositio vero, sive illa versibus, sive oratione soluta absolvatur, rem per figuram significatam explicat, ac comparationem protasis cum apodosi instituit; ut quidquid in figura obscurius latet, minus etiam perspicacibus innotescat, quod cur symbolo negemus, indulgeamus soli emblemati, nondum est ratio. Alciatus certe, sive symbolis, sive emblematibus expositionem non negat: multis etiam, ac nonnullis quidem emblematis inscriptionem adhibet, ut nudo Scythae illud Philosophi: Omnia mea mecum porto: Asello Isidis, non tibi, sed religioni. Et Camerarius passim, in symbolis', tam lemmate, quam explicatione usus est. Paradinus eodem iure et symbola et emblemata habuit, doctissimi quique in hac arte recentiorum, ut Catsius, Patres Belgae in sua imagine, aliique; nulli, neque symbolo,neque emblemati, aut inscriptionem, aut expositionem negarunt. Quibus certe ratio ipsa suffragatur. Nam imprimis quod inscriptionem symbolo concessam, emblemati pari iure vendicent, quis indignetur; aut improbet, cum eadem non raro vagi emblematis vis diversa significandi adstringenda hoc vinculo sit, ne dissoluta incertum intuentium animum fallat. Scytham illum impudentem, otiosum, aut vagum facilius hominem, quam rerum humanarum contemptorem dixeris, nisi inscriptione ductus huc cogitationem verteris. Poteritne arrogantia tibi in mentem venite, cum Asinum sub fustibus et onere afflictum cernis? sane alia omnia meditaberis prius, quam ad tam remota animum adhibueris; verum inscriptio fabulae memoriam, simul et sententiae comprehensae subicit. Concedamus igitur emblemati non minus lemma, quam symbolo: cum pari ab utrisque iure plerumque exigatur.
Deinde par fere utrimque expositionis adhibendae necessitas: cum vix paucae inscriptiones sua figuram significatione ita definiant!, ut alio inflecti sensu ad diversa nequeat. Expende Camerarium passim symbola versibus subiectis illustrantem Et ut exemplo utar: illa imagine,
qua proponit accipitrem, post unam perdicem unguibus apprehensam, plures insequentem, quis non ingenium avari hominis adumbrati existimet, ista praesertim inscriptione iuncta, Parta tenens non parta sequor? attamen alio intenta ipse mente ferebatur, ut ex disticho subiecto liquet cum Sapientem exhibeat unius rei cognitione minime acquiescentem, dum ait:
Multa licet fido sapiens in pectore condat,
Plura avido tamen usque appetit ingenio.
Et ut exemplo Perrrasanctae utar, quod ille a Famiano Strada traductum, ad solis imaginem cetta inscriptione definiendam, adhibet Christum is in morte maxime ab omnibus spectatum figurato schemate propositurus, solem eclipsi laborantem sub hoc lemmate adumbravit Spectatur cum deficit. Quod laude dignum est, Verum tamen ita circumscriptum atque huic significationi affixum esse nego, ut expositione aliqua mens auctoris declaranda non fuerit. Quid si enim illustrem aliquem in regno Dionysium, aula Seianum, aut Belisarium hoc eodem symbolo proponam, in quos totus orbis intentus fuit, cum sua dignitate exciderent? Quid si divitem auro fulgentem exprimam, in quem morientem spe praedae oculos quam multi intendant? an a re prorsus discessero? Quod si egregiae vitae ac sapientiae hominem, quem, Invidia viventem fixo obtutu ferre non potuit, morientem, dissipato iam livore insignem; an omnino incongrue! Et ne multa, videbis opinor quot rem unam, sub restricta licet epigraphe, sensus comitentur.
Lusi nonnumquam aliquot symbolis in DEI parentis MARIAE honorem atque dum aliquot illi quoque proprietates adhiberem, occurrit in ceteris Henrici II. Regis Franciae de luna accrescente hoc titulo symbolum: Donec totum impleat orbem. Tum illud Philippi 3. Franciae etiam Regis, Dum vixi, crevi. Denique et Selimi Turcarum Imperatoris bellum adeuntis de luna accrescente occidua Redibo pleneor. quae omnia, cur non rectius Virgini, quam suis illi regnis, adhibuero? teste Sapiente Prov 4 18. Iustorum semita quasi lux Splendens procedit et crescit usque ad perfectum diem. Dicamus sane
Proficit accrescens solari lumine Phoebe.
Proficit ex radiis, Christe, Maria tuis.
Quin et alii in plena, luna hanc inscriptionem usurpent. Dum plena, fit aemula solis. Ego de Matre Dei propius eadem scripsero quae dum vixit, virtutis, et gratiarum luce indies plenior accrevit, donec totum virtutum orbem conficeret, ac tandem in gloriae splendore aemula, ac Christo proxima illucesceret. Haec tamen, licet sub ipsa adhuc inscriptione vaga, eiusmodi sunt, ut non postremam apud symbolographos laudem tulerint. Quocirca frustra est Petrasancta, dum laudat symbola quae omni, soli, ac semper conveniant, vix enim hactenus a me tale compertum est. Imo, nec iure illud postulari existimem, ut eandem animi dotem lemma, etiam diversis rebus applicatum, designet: nam exemplum quod usurpat, fallit, dum videlicet arundinibus inscribit: Flectimur, non frangimur. [Note: (1) Infractus animus.] hoc enim, inquit, sive arundinibus sive salicibus praefigatur, semper erit infracti animi symbolum. Quid si ego arbusculae, aut plantae ad rectitudinem inflexae idem lemma adhibeam. numquid adolescentum indoles tenero in aevo flectenda recte adumbrabitur? En diversam animorum affectionem propositam, et lemma idem. Hac igitur lege contrahendi per lemma symbolum nolim alios obligare, qua ipse teneri noluero. Quamquam certum sit tanto nobiliora quaeque esse symbola, quanto minus vaga sunt.
Quod igitur remedium quaere adstringendi symboli? Sane praeter expositionem subiungendam, vix aliud reperias, quod prorsus satisfaciat, misi forte duplex lemma praeter inscriptionem videlicet subscriptionem, ut supra appellavimus lib. 4. adhibere libuerit: certe hoc infra de symbolis Heroicis suadebimus. Quod si tamen lemmata repereris, quae utrimque et figuram et eius significatum, seu protasin simul et apodosin, proprie aut proxime tangant, elegantiam conciliis tale in principio operis apud Petrasanctam serae, per orbes, inscriptumque verbum divisae, adhibitum lego, uni patet verbo, [Note: (2) Virgo concipit.] quod lemma non minus proprie D. Virgini, quam literariae serae competit. quamquam iccirco asserere nolim, expositione nulla opus esse, cum tardioribus ingeniis non statim
ea penetrare liceat, quin etiam eiusmodi nondum sit, ut soli Deiparae conveniat: nam et verbum Dei malleus dicitur conterens petras cordium humanorum ad cetera omnia immobiles, tum usque adeo inscrutabile est cor hominis, ut soli Deo pateat: [Note: (1) Cor hominis soli Deo patet.] proindeque in alium sensum detorqueri hoc etiam symbolum possit. Maneat igitur, quod initio statuimus, symbolo, ubi Heroicum forte exceperis, non minus quam emblemati expositionem aliquam deberi, qua mens auctoris explorata esse possit. Ceterum qua arte lemmata formati debeant, libro superiori tradidimus.
CUm symbolis, non tantum aliorum hominum indolem [Note: I. Symbolum aliud morale, aliud heroicum est. Differunt 1. quod materia heroici symboli tantum virtutes sint moralis etiam vitia.] moresque adumbrare, reprehendere, laudare atque erudire liceat; sed etiam animi sui mores, consilia, decretaque explicare ac confiteri propalam. Factum est ut Heroes nobilesque familiae, academiae, gentes symbolo, tanquam tessera notaque generosae mentis ac propositi, uti passim coeperint: quod cum Sil. Petrasancta Heroicum symbolum vocabimus, ad distinctionem alterius symboli, cui moralis significatum relinquimus.
Inter haec symbola discrimen breviter statuendum est. Primum ex parte materiae sese offert, quod morale symbolum, non tantum virtutes aliorum ad laudem, sed et vitia ad reprehensionem adumbrare possit, secus quam Heroicum, quod in sola virtutum professione consistit nisi quis tam vecors sit'qui scelerata animi decreta vulgare non erubescat: quamquam nec talis Heroem, verum scurram potius acturus videatur.
Alterum occurrit ex parte lemmatis inscribendi discrimen, [Note: II. 1. Symbolum heroi. cum per lemma solum, absque expositione, adstringendum est ad vim certam significandi, quod tripliciter fieri potest vel subscriptione sola, vel subscriptione simul et inscriptione, vel sola, inscriptione protasin simul et apodosin spectante? quod ceteris elegantius est.] quod illud in Heroico symbolo non tantum adhiberi figurae, sed merito etiam significato debeat: cuius ea est ratio, quod Heroica symbola, cum sine explicatione supposita armis, clypeis ceterisque nobilium insignibus
adiiciantur, claritatem suam omnem a figura et epigraphe postulent, quod non tantum sapientum ingeniis, sed et viris militaribus parum saepe eruditis, suam viri illustres virtutem profiteri cupiant, quare apodosis, nisi figura illam de se satis offerat spectantium animis, digito veluti est intendenda. Quod triplici potissimum ratione fieri poterit: Primo illo lemmatis genere quod apodosin clare subicit, et nos subscriptionem dicimus, quam ab antiquis symbolographis non raro adhibitam vidimus, ut lib 4 exemplis [(transcriber); sic: eyemplis] multorum constat. Ita Fridericus Dux alti motis, ut prodentiam se cum simplicitate coniunctam amare ostenderet, columbam in arboris vertice sedentem exhibet (quem locum eligunt, ut hostis insidias observent) iuncta erat subscriptio. Simplicitas prudens. Dein de, praeter subscriptionem, etiam ad protasin spectans inscriptio addi poterit. Ita tali columbae, lemma hoc dati posset: Spectatur et spectat. Spectatur enim ab omnibus, quod candidorum est sese omnibus aperientium: et spectat aliorum fraudes, quod cautorum. Simile Alberti Cardinalis et Archiepiscopi Moguntini est symbolum, cum Deo Termino, qui solus Deorum Capitolio dimoveri non potuit, inscripsit Concedo nulli: subscripsit, mors ultima linea rerum. Tale et illud Caroli Friderici Iuliae Principis, quod scuto cordibus insignito lemma geminum adhibuit. inscriptio, licet metaphorica, haec erat, Hic murus aheneus esto: subscriptio. Benevolenza bonissima guardia, id est, optima custodia bene volentia.
Quod lemmatum duplicatorum, in figuratis imaginibus, genus Antonio a Burgundia magnopere placuit, neque eo imperite est usus in Lapide Lydio. Ita enim ut vino deditos scite adumbraret, calci per affusam aquam exardescenti lemmata haec dedit. Accenditur ut extinguatur:: Et, Pretiosa suis [Note: (1) Potator.] Globo Pyrio in aere soluto [Note: (2) Vindicta ferit auctorem.] adiecit: Perit ut perdat: Et, Optata vindicta. Vitreae in mensa suppellectili adiunxit, Bonum fragile: Et, Formosa filia Hederae muris adhaerescenti adscripsit. [Note: (3) Amor turpis nocet.] Amplexu enecat. Et, Vagus amor. Quem sane qui in moralibus etiam symbolis imitatus fuerit, laudem non infimam merebitur, quamquam non semper eum probem, cum inscriptione
neglecta, geminis subscriptionibus figuram onerat quandoque magis, quam ornat (nisi, cum oppositione gratiam merentur, ut cum igni fumum generanti [Note: (1) Fili horum noxae] sub scribit. Praeclarus pater. Et, clari progenies obscura patris. ubi alteram fumo, alteram igni subscriptionem donat. cum etiam Papilioni lumen circumvolanti hinc iungit [Note: (2) Honor indignis nocet.] Amicus assiduus: inde, subitus hostis. Verum has subscriptiones, nisi in Heroicis symbolis non requiro, in aliis si opportune adhibeantur, solum tolero: nam ut Heroicam symbologiam apertam minimeque obscuram desidero, sic in morali coniectationem aliquam exercitationemque ingeniorum laudo: ex qua ad spectantem sua etiam inventionis propriae voluptas manat.
Superest tertia, eaque praestantissima ratio, Heroici [Note: IV. Ut inscriptio symboli heroici apta sit, non metaphorice alterutri, protasi aut apodosi; sed proprie utrique debet competere.] symboli per lemma adstringendi si nimirum inscriptione donetur, quae figuram eiusque significatum proprie tangat: nam quae metaphorice apodosi seu rei significatae adhibentur, de pluribus fere eodem iure enuntiati possunt: cum tamen certae virtutis professio in Heroico symbolo requiratur. Laudem igitur meretur symbolum Henrici VII. Anglorum Regis, qui vigilem gruem lapidem pede sustinentem usurpavit, iuncta inscriptione' Non dormit, qui custodit. Videlicetneque grus, neque Rex dormit, dum suos custodit. Et soli inter nubes Zacharias Delphinus recte adiecit: Premitur non opprimitur: quod non minus propre ipsi auctori inter adversa, quam soli inter nubes convenit. Hae in symbolis tam moralibus, quam Heroicis rarae sunt elegantiae. Et quidem si ad Heroica inscriptionibus protasin spectantibus uti libuerit, alias non facile probavero, quam quae utrique, tam figurae, quam significato proprie applicentur. Quare illud Ludovici Cardinalis S. Sabinae lemma quod tabulae rasae inscripsit: Melior fortuna notabit: non admodum laudo; quia neque figurae, neque significato proprie competit. et quis satis definiet virtutem hic aliquam, an potius ambitionem orbi manifestet? hoc vero Alberici Cybo Melespinae lemma, quod Ciconiae cubo insistenti adhibetur, In cubo gratitudo, licet venuste in cubo ludat, protasin tamen cum apodosi male confundit. Quod vero Vincent. Mediceus cani vulnerato inscripserit.
Ni lingat. languet: [Note: (1) Paenitens.] Et vomeri Cardin. Franciscus Gambara, longo splendescit ab usu. [Note: (2) Experientia clariorem facit.] pro Heroicis symbolis non probo, quia nulli significato proprie competunt, adeoque cum metaphorice ad plura transferri possint, alium, quam in symbolis moralibus, locum non merentur. illud enim recte poenitenti sua vulnera retractanti sanatique: hoc vir rerum usu elucescenti conveniet: quorum utrumque nemo heroice satis de se profitebitur nam in illo confessio scelerum; in hoc arrogantia parum digna continetur. Accedit, quod ex ipsa inscriptione mens illorum satis non constet. Faciamus enim Gambaram exercitationem sibi propositam habuisse, quis satis definiet exercere ille se patiendo, an agendo? peregrinando, an praeliando voluerit? purgari suis ille vitiis, an illustrari gloria? splendescere honoribus, [Note: V. Alii hieroglyphicis sign is, aut artium instrumentis adstrinxere vim symboli heroici non quidem vitiose, minus tamen eleganter, quamquam in moralibus symbolis etiam vitiose; quia vis adco definite significandi his necessaria non est.] an virtutibus inaluerit? haec vero nec potuisse omnia, nec voluisse singula est visus.
Quocirca alios symbolorum Heroicorum autores video, ut explicatius animi sui sententiam definitiusque expromerent, hieroglyphicis signis instrumentisque, metonymice et strictius repraesentantibus, usos, quod mallent parum elegantes, quam obscuri incertaeque professionis haberi. Ita Rudolphus Imperator bipennem cum oliva exhibuit, ac lemma adiecit: Utrum vultis? et Rudolphus Alberti I. Imp. filius Gallo in tuba militari, stanti, Cura et vigila, subscripsit Palmae, et Cupressi ramis addidit Carettus Princeps Melphi, Erit altera merces. nempe vincendum sibi aut moriendum statuebat. Talia ut multa inter Heroum symbola lib, 4. reperies, ita ab his prorsus eliminanda non existimem, cum elegantiae detrimentum utcumque claritate pensent, et aliqua saltem ex figuris translate [(transcriber); sic: traslate] per similitudinem repraesentare videantur. Quae tamen ne existimes ad symbola moralia, pari, aut necessitate lemmatum, aut libertate materiae cum laude traduci. Dispar eorum natura aliis regenda est legibus. Haec non profitentur Herois alicuius virtutem; quod magnanimi est viri de seipso egregium aliquod facinus promittentis; sed mores instruunt, vitia reprehendunt, laudant virtutes. quod docti ac sapientis hominis officium est; tanto difficilius,
quod aliorum non assensum modo, verum et affectum executionemque bonorum, ac malorum fugam exigat: quae cum obtentu difficiliora sint, quam sola persuasio de egregio aliquo facinore Heroi proposito; et ingenio, et facultate ad persuadendum maiori in moralibus, quam Heroicis symbolis opus est Nam hic acquiescet, qui mentem auctoris ex signis intellexerit: quod licet eo non praestiterit ingenio, ut cum voluptate singulari percipiatur; tamen fine suo non excidit, si persuasit. At qui mores erudit, quia difficilem nactus, ad finem obtinendum provinciam est, nisi conetur, quod optimum est, muneri defuisse censebitur.
Iam vero haec symbolographia iccirco potissimum a primis auctoribus instituta est, ut delinitos, iucunda veritatis repraesentatione, animos in assensus affectum que illius raperet; quod nisi fecerit, officio defutura est, ac scopo aberrabit. Porro nullo argumento suavius efficaciusque influet, quam rara et apta similitudine, quae si oculis quodammodo spectetur, atque aliqua simul intuentis inventione eruatur, mirum est, quam alte quantoque sensu animi combibatur ac haereat. Et haec res ad virtutis aestimationem vitiorumque horrorem ingenerandam proderit, neque aliqantulum ab auctoris mente spectantem suo ingenio aberrare ad similem aut propinquam sententiam error censebitur; quia a meta tam ampla, qualis est morum disciplina, deflectere vix poterit At qui de Herois alicuius professione, patientiam (exempli gratia) an aequitatem promittat? incertus haeserit; fidem nullam pollicitis adhibebit. Ex quibus [Note: VII. Plura corpora in unam symboli figuram tam convenire possunt, cum inter se ex natura, aut arte cohaerent.] opinor diversam utriusque symbologiae rationem facile prudens lector observabit, simulque docebitur, quando symbolis inscriptionem, aut subscriptionem, aut utramque adhibere, quando etiam negare expositionem iure liceat.
Reliquum videtur, ut de symbolis compositis ac plurium figurarum schemate instructis nonnulla dicamus. Verum hic suffecerit intellexisse, plura nunquam unius symbolicae imaginis corpora debere tolerati, quae inter se connexionem adeoque unitatem aliquam non habeant, ut sunt unius gregis oves aut
columbae, aut unius ursae, diversa sidera, unius prati flores, sive arbores, vel quae actionis societate iunguntur, ut apes in floribus, in arbore nidi et aves etc. Plenius hac de re formaberis infra de Emblematum compositione. Nunc ad elegantiam, venustatem, atque argutam quandam subtilitatem figuratarum imaginum accedimus, in qua hactenus pertractanda perfunctorie fere ceteri symbolographorum versati sunt. Cuius ego potissimum studio, communicandi cum aliis gratia, suscepto, ad ceterorum quoque tractationem inductus sum, ne mutilum imperfectumque opus darem.
PRaecipuum figuratae poesios ornamentum, ac velut symbolorum animam vitamque, unde sensus affectusque ad spectantium quoque manat animos, tandem aggredior. succus hic in flore eest, nucleus in cortice,in venis sanguis, in osse medulla: ipsa videlicet similitudinis cum re significata venustas, atque inexspectata quaedam aptitudo. Haud dissimilis epigrammaticae illi elegantiae argutiaeque, de qua libro singulari a nobis pertractatum eest. Nam illa ante omnia, et avidissime excipi, et altissime insidere cogitationibus hominum novimus, quae a vulgari sensu remota exspectationem superant, quod uti in epigrammate, ita figurata in poesi locum habet. Quare iisdem nobis principiis insistendum erit, quibus ad'ornatum ac varietatem epigrammaticae subtilitatis incessimus.
Quorundam iam supra traditorum hic memoria innovanda [Note: II. Tanto maior est symbolicae similitudinis, elegantia, quanto res magis dissimilis est in qua reperitur? nam in figura imaginibus (uti in epigrammatis) haec placent maxime quae maxime exspectationem superant. In triplici rerum creat. gradu magis ab homine distant, quae sensu vita quo carent, quam quae possident. unde et magis inexspectatas similitudines involvunt.] erit. Primum quod in omni translatione [(transcriber); sic: traslatione] et imagine tam dissimile, quam simile requiratur: nam sine dissimilitudine translatio nulla erit, absque similitudine nulla imago. Deinde tanto maiorem similitudinis [(transcriber); sic: simitudinis]
elegantiam fore, quanto in re magis dissimili reperta eruatur, iuxta Aristotelis Rhet. l. 3. scitum; qui simile in rebus maxime distantibus invenire acuti esse hominis pronuntiat. Et haec inprimis ingeniorum commenta delectant, quia exspectationem fallunt ac superant, quo uno fundamento uti omnis epigrammatum, sic figurarum elegantia nititur. Ne vero ignores quae res a se invicem maxime distent, triplicem rerum creatarum ordinem gradumque observabis, quaedam corpora tantum sunt animali vira sensuque destituta: alia animam quidem, qua vegetantur et vivant, habent, ut plantae; verum sensus omnis expertia, denique et sentientem alia, quae animalia dicimus, vitam agunt, verum ratione privantur. Hic imaginum symbolicarum campus est, unde flos omis ac color ad hominum mores scite adumbrandos petitur. Terras hic caelumque, elementa ac mixta, naturalia atque artefacta scrutari licebit, atque illas creaturarum eruere voces, quibus nos ad virtutem, Deique observationem erudiunt, quod tanto praestabis argutius feliciusque, quanto magis dissimilia, id est illa, quae sine sensu ac vita sunt, ad formandum cum ratione hominem adduxeris, magis enim distant illa ab homine, adeoque magis inopinatas, atque a communi sensu remotas similitudines involvunt.
Quocirca et hi magnopere errant; qui artefacta in postremo symbolorum ordine, post opera naturae, veluti certiora nullique mutationi obnoxia, collocant. nam haec, quam dixi, ratio distantis atque occultae similitudinis praeter exspectationem erutae, plus momenti ad venustarem adfert. sunt vero artefacta quam maxime ab homine remota atque in ultimo non viventium ordine censentur. Haec frequenti exemplorum appositione infra disces, ubi rem eandem per imagines ex singulis rerum creatarum ordinibus petitas exponam. praeterea, facile observabis in singulis illorum ordinum, suos etiam gradus reperiri, magis enim e. c. in eodem sentientium genere [Note: III. Quae causa cur etiam universim artefacta plerisque rebus naturalibus, contra receptam opinionem, praeferenda sint symbolographis.] ab homine musca, quam canis dissidet: uterque tamen impudentiae eiusdem imago est, tanto quidem illustrior
illa, quanto homini dissimilior. Quae regula ubique [Note: In singulis etiam rerum gradibus e.c. viventium, novi etiam perfectionis gradus sunt: magis enim ab homine musca, quam carnis distat, unde, et ceteris, illa in symbolo praeferenda.] locum habet: nisi quid obstet aliud, unde elegantia symbolo detrahatur. Nam et eadem musca, et canis olaris ac fictae amicitiae argumentum sunt; sed aptiori symbolo canis, quia adulatur ac haeret blandius, quam musca, quae parum amice sociatur; unde similitudinis in illo proportio illustrior est. Ita formica ab homine, quam bos aut asinus remotior; maior etiam in formicae industria ad hum anos labores convenientia; sed quod minus in symbolo laboris adferet, quam bos sub iugo, facit nimia figurae ac corporis exilitas; quae, si apis eiusdem loco adhiberetur, iam utcumque pensata mole aliisque dotibus censeretur.
Denique neque illud negligendum est, in una eademque re suos este naturae ac proprietatum gradus, alios aliis nobiliores. Api, quam multa non insunt symbolis opportuna? Mane vigilant, sedulae ad laborem, arte, ordine, cum obsequio, et imperio, temporis locorumque ratione observata peragunt; mel ex floribus colligunt, sed et felle aculeum imbuunt, inter se concordes, hostes, suae etiam vitae iactura, ulciscuntur Rex earum absque [Note: IV. Res etiam quaelibet suos naturae, ac proprietatum gradus habet, ex quibus, prout quaelibet minus obvia est, magis exposita per lemma placet.] aculeo imperat. Ex his minus obviae similitudines deligendae sunt, ut exspectationem superes, nihil certe novi adferes, si laboris symbolum apem feceris, nisi forte ex adiuncto minus exspectato ornetur, ut illo Virgilii hemistichio, Vos non vobis. subice, mellificatis apes: aut de bove, Sic Vos non vobis, fertis aratra boves etc. ubi oppositione minus vulgari symbolum cetera frigidum, nonnihil excitatur. Nolim tamen hinc inferas, ex rebus ignotis obsurisque petendas videri symbolorum siguras; siquidem longe aliter res habet. Ex obviis, notisque, minus obvia perspectaque eruenda sunt, ut qui intuetur, latuisse tam recondita, in cognitis sibi rebus, obstupescat, et avide hauriat. quo fructu carebis, si ignota dederis: in his enim cum se rudem agnoscat, nihil inexspectatum occurret cognoscenti, nihil admirabitur, aut magnopere amabit. cum novum sit nemini in rebus a nostra [Note: Gratissimum est in corpore et figura notes dotem invenire reconditam: nam hoc maxime fallit.] cognitione longe dissitis, novum aliquod incognitumque occurrere, sed neque dissimilis similisque in eadem
materia rationes subito dispiciet, verum per ambages explicationesque rerum ducendus, in aenigmate potius, quam symbolo versari videbitur. Haec universim de materia advertisse suffecerit. nunc ex ipsis elegantiae fontibus propius hauriendum est.
In epigrammate quatuor potissimum fontes aperuimus, [Note: V. Ut epigrammatum, sic et symbolorum quatuor sunt fontes Quidquid enim exspectationem hic fallit: aut ex rara conveniendi ratione (quae in proportionatis fere reperitur) id facit: aut alienando quippiam, aut repugnans aliquid, vel alludens re aut voce adducendo.] venis non paucis aquam copiose suppeditantes. Quae enim exspectationem fallerent, eiusmodi existimavimus esse, quae rei aliquid tribuerent aut negarent, quod ab illa alienum ac remotum videretur, aut etiam cum natura et affectionibus pugnaret: quorum illa quidem alienata, haec opposita aut repugnantia diximus. aut certe quae cum alia re dissimili illam velut simili componerent: aut denique rerum vel sermonis allusione uterentur. quorum illa comparatorum, haec allusionum nomine accepimus. Utemur iisdem, et fontibus, et vocibus in hac imaginum materia, comparatorum tamen loco (quod haec vox omnibus symbolis conveniat) Proportionatorum titulo unum fontium donabimus, quae videlicet duplicem cum analogia comparationem involvant, qualis in illo est schemate Isabellae Rovereae Principis Bisignani, dum calthae ad solem versae inscribit, Non alio convertam oculos, indicans se nulli praeterquam marito (alius Deo senserit) adhaesuram. nam uti se caltha ad solem; ita Roverea ad virum habet, in qua proportione una est comparatio calthae cum femina coniugata, altera solis cum principe, utraque illustris et rara si momentis suis expendatur; quamquam praecipua ex coniunctione sit gratia. Quod si calthae ad occidentem solem calicem contrahenti inscriberes, Illius occasu cadam, tanquam superfuturam se Roverea post viri mortem, doloris magnitudine, non crederet, ad fontem alienatorum spectaret: quia ut aliquis alterius casu intereat, hoc alienum prorsus est. Deinde si hoc lemma adiceres calthae nimio solis aestu elanguenti: Quod me fovet, enecat idem, qualis Roverea amoris desiderio (praesertim divini) videri posset: ex oppositorum fonte symbolum duces. Illa etenim sibi adversari existimantur, quod iidem solis radii florem
et foveant, et obruant. Denique si pro caltha Bellis flos adhibitus inscriptusque fuisset. Bella, sed unius oculis. ex allusionum fonte irrigasset hanc imaginem Isabella Roverea; tum ipso flore, tum inscriptione ad nomen suum alludendo: auxisset lusu alio, si lemma esset: Soli bella Sed ut horum fontium variam amoenamque scaturiginem propius explicatiusque intueamur, per singulos ordine incedendum erit.
QUam alte insideant animis figuratarum rerum imagines, [Note: I. Convenientia et proportio rerum, quae primum erornat [(transcriber); sic: exornat] fontem, magnam vim habet animos penetrandi, ut exemplis traditur.] alibi meminimus, neque difficile erit persuadere iis, qui persuadendi ipsi artificium prorsus non ignorant. Sane ex ipsa rerum proportione ac convenientia, ratio non parva exsistit huius cum facilitatis, tum voluptatis, qua, velut illitum melle bolum, animus similitudinem excipit. Quod cum exemplis nonnullis firmare constituerim, illius etiam venit in mentem Thomae Rotarii apud Belgas Hispanosque superiori saeculo non ignoti hominis, qui ubi fragilem mortalium fortunam naturamque vitro non inscite comparatam acciperet; hanc, post amatorium poculum, haustamque cum illo certis in rebus amentiam, tam alte sententiam animo, atque imaginem phantasia combibit; ut vitreum sese hominem crederet, nulliusque contra hanc opinionem, aut diserti viti oratio, aut experimenta, solidi robur corporis probantia, valerent. Quare perinde ac vitreus esset, contactum rerum solidarum fugiebat, mollibus tantum corpus acclinabat, rhedaque non aliter quam vitrum [Note: (1) Humana vita et fortuna fragilis.] stramineis illigatus fascibus sese vehi patiebatur. Ad quam hominis insaniam tam integer ad cetera diiudicanda accessit animus, tam arguta ac prompta sermonis facultas, ut egregie sapere videretur, et ne alieno quam vis loco, pauca
in multis exempla negligam: rogatus aliquando, num felix iter habuisset? Nullum, respondit, iter iam confectum pro infelici habendum est, nisi quo ad patibulum est ventum Poetastro quaerenti; numquid et ipse Poeta esset? Tam propitias ait Musas non habui, ut bonus fierem Poeta; nec tam aversas, ut malus. Quanti, igitur, alter subicit, Poetas facis? Scientiam ait plurimi, Poetas nihili. Quid ita? reponit alter. quia, inquit, bona illorum ars est, sed prava fere vita De Medicis, quid sentiret? rogatus plurimum, inquit, his licet. Advocati enim homines argento emungunt, Iudices spoliant, Mercatores defraudant, Medici vero etiam impune vitam tollunt. Sartorem decussatis in officina manibus sedentem conspicatus: in via salutis es, inquit. Quid ita, quaerit alter. quamdiu, refert, ita sedebis, nihil alienum ex vestium reliquiis subleges, nec die festo opus facies, nec denique mentieris. Hic tam in alienis morbis acutus, cum se vitrum esse credidit, vitream quoque ostendit hominis sapientiam, ut quae tam facili errore infringi possit. Restitutus menti denique, ut sapiens vitreum etiamnum se suamque fortunam ostenderer, a Palladis calamo ad hastam manum adhibens, in celeberrimo apud Neoportum Flandriae praelio occubuit. Plura, si voles, Casparem Ens in Pausilypo consule. lib. 2.
Multum ponderis ad suadendum symbolicae imagines adferunt, neque tam vi trahunt, quam illecebris quibusdam humanae sapientiae inducunt. Ludovicus Rex Franciae II. in illo, quod adversu Turcas bellum gessit, Soldanum eorum Principem interceperat. Capuamque Italiae urbem abduxerat, ubi is biennio integro nunquam risisse observatus, pretio licet invitatis quam multis, ut risum excuterent, donec is forte, ex currus praetervecti contemplatione, austero homini excidisset. Rex cum a Soldano caulam inexspectati risus postulasset; respondisse fertur; currus praetereuntis rotam contemplabat, atque in hac felicitatis humanae imaginem ac praesertim meae: ut quae summas in imum devoluerit partes, imasque ex luto in altum rursus extolleret. [Note: (1) Fortuna magnorum instabilis errat.] Quae oratio apud Regem suae etiam conditionis
memorem, tantum valuit, ut Soldanum hospitem magis deinde, quam captivum habuerit. uti Cedrenus memorat. Lepidius est, verum loci huius, quod de Nobili matrona me legere memini, historiis ramen, nescio, an tantum symbologiae accensendum. haec apud Ecclesiasticum Principem ioco liberiori querebatur. Ecquid tandem causae esset, cur feminae audiendis confessionibus excluderentur? Responsum vir sapiens imprudenti postulato nullum dedit. verum, ut exemplo argueret: postridie velut ad rem magni momenti accersitae, dixit: negotium sibi esse, quod nollet nisi fideli ad amicum sibi hominem committere, simulque, ubi omnem illa fidem spopondisset, sportulam amico deferendam commisit ea tamen lege, ne ipsa arbitra secreti apertam intueretur. Promisit sancte omnia, discessit, atque in via, non multum innatae feminis curiositati obluctata, corbem aperit, latentemque inibi ac de improviso subvolantem avem [Note: (1) Nulla vel levis fides.] amisit. redux, ubi, nondum sat gnara symboli, casum inspectatum queri coepisset. Nimirum, Princeps [(transcriber); sic: Princes] inquit, his conscientiam tuto fidas, quibus nec avis quidem committi secure possit. Levis haec imago tantum valuit, quantum nec oratoris gravissimi persuasio potuisset ad mulierum levitatem confutandam.
Iuvat hic quoque non illepidi commenti meminisse, quod ex vetusto codice qui Senecam auctorem citat. scriptor commemorat Regis fuisse ad filiorum exploranda ingenia. Tres ex se natos censebat, quorum unum, regno maxime idoneum, cupiebat, sua post fata subrogatum imperio. Quare velut per ludum examinans, edicere quemque iussit; quo imprimis avium genere caperetur? et si voluntate Superum in cuius piam volucris naturam, transmigrandum esset, quo quisque ex avium genere suo voto haberi mallet? Primogenitus Aquilam sibi in ceteris placere asseruit. huius sese plumis indui ingenioque potiri malle, si avium forma, nova aliqua metamorphosi, subeunda esset alter flaconem, qui in milviorum est genere, placere ante reliquas professus est. tertius denique ficedularum in numero esse, et suaviter vivere,
quam aut imperare cum aquila ferociter, aut cum falcone rapto vivere malebat. [Note: (1) Propensus ad tyrannidem ad avaritiam, ad mollem visam.] Suas ubi quisque rationes votorum dixerat: intellexit, catus animorum explorator Rex, primum in Tyrannidem alterum in avaritiam, tertium in mollem placidamque vitam propendere; ex quibus ultimum deinde imperio digniorem habuit, quod subditis minus gravem crederet futurum Quam opportuna hic symbola volucrum ad persuasionem exstitere?
Magis etiam ad suadendum illae valent imagines, quibus Deus aliquando mortales erudit. Guilielmum III. Boiorum Ducem, Pauperum imprimis ac religiosorum egregium parentem, Ioan. Nider.lib. 2. form. c. 3. memorat e Consilio Basiliensi reducem, hanc per somnum Monachi vidisse imaginem. Cervus erat, forma ac corporis mole prorsus eminenti, qui altero quidem cornu ex aere campanulas, altero cereos ardentes sustineret. Hunc venator, suis stipatus canibus, magno impetu fugientem premebat, dum salutis anxium, incertumque fugae atque asyli, denique in Virginis Deiparae coemiterium cogeret: ubi cum sepulchrum in humando apertum homini subiisset, interceptus, periit. [Note: (2) Morientis Principis imago.] Somnium hoc, postquam evigilasset Princeps, aulae proceribus exposuit et variis varia coniectantibus demum ipse interpres subicit. Ego vero ille sum cervus, cuius in funere brevi et faces lucebunt et campanae sonabunt. neque alio quam Virginis coemiterio sepeliri destinatum est. mors brevi secuta. non vanam ad persuadendum imaginem fuisse docuit.
Huic, de eiusdem sanguinis Principe Barbara, aliam ex symbolo iniectam caelitus persuasionem lubet adiungere. Haec spreto Regis Galliarum thalamo, fratrisque Alberti Ducis consilio, ut Drexelius ex Chronico Monast. Monach. in Prod. aetern. c. 3. §. 20.Deo sese Virginumque coenobio addixerat. In domestico illa horto prodigiosae magnitudinis amaracum alebat, loco alio caveam avibus plenam curabat, honestum a pietatis studiis diverticulum, torquem aureum gestabat, non vestibus illum quidem ad vanitatem; sed nudae carni
ad illius castigationem, applicitum. Verum evenit nocte una, ut amaracus repente exaresceret; [Note: (1) Martis imago.] mox altera, ut aves emorerentur omnes; tertia denique, ut ruptis torques catenulis corpore deflueret. Agnovit suae mortis imaginem Barbara, atque Antistitam conveniens, moriendum sibi asseruit. neque falsa interpres, in ipso primae aetatis flore, nondum egressa annum decimum septimum fatis concessit. anno Christi 1472. decimo et quarto post amara cum arescentem die. Vim igitur singularem suadendi inesse symbolis nemo facile negaverit.
Iam vero et in illis, quae ad reprehensionem ac contumeliam spectant, nulla tam acris vis orationis, quam multis in symbolis reperietur.
Boleslaus Poloniae Rex cum adversus Russos pugnatum ad Haliciam infeliciter fuisset: uni procerum fugientium magis, quam pugnantium ductori, pellem leporis columque ac fusum muliebrem [Note: (2) Timiditas et ignavia.] per legatos velut rerum in bello gestarum praemium ac imaginem destinavit. qua cum homo arrogantiae plenus timiditatem atque ignaviam sibi muliebrem ignominiose exprobari intelligeret; vim infamis symboli atque expositi dedecoris non sustinens, suspendio vitam, non ignominiam, absolvit. Cromerus lib. 6, rer. Pol. Vim istam symbolicae exprobrationis non ignoravit ex Sphortiarum familia Galeacius, qui licentia iuvenili elatus Bartholomaeo Bergomati Venetorum duci, iam exactae aetatis viro non incallido, verum tamen pari aliorum astutia quandoque circumvento, antiquam misit vulpem cavea interceptam. [Note: (3) Calliditas delusa.] Dux illusionem, iuvenisque arrogantiam sentiens, ut paria refunderet, tinnunculum seu accipitrem remisit loris compeditum et crepundiis nolisque instructum puerilibus, [Note: (4) Levitas et ferocia constricta.] quo illius levitatem ingenii ferocemque infantiam loris constringendam non inscire adumbravit. Paulus Iovis in Elog. Berg. l. 3.
Verum unde haec suadendi facultas ac gratia? haec animos penetrandi virtus in symbolis quo fonte exsistit? Certe exempla iam exposita praeter illam figurae cum te
significata convenientiam nihil magnopere obtinent, in quibus illa praesertim eminent, quae analogica proportione ac similitudine gemina unam imaginem constituunt. uti illa accipitris cum crepundiis, vulpisque cum cavea. nam accipiter rapacem ferocemque apta comparatione, uti crepundia levitatem atque inconstantiam. lora etiam castigationem indicant. Non tamen quarumlibeat rerum proportio sufficit, sed earum quae natura aut arte cohaerent. unde rerum nullo usu connexarum, ut est pellis leporinae ac fusi societas, ob coniunctionem maiorem imagini non conciliat gratiam: nam exspectationem magis fallit, si plures inter se cohaerentes figurae, aliarum quoque rerum connexarum diversum ingenium explicent, siquidem ut inventu difficiliores, ita repertae plus laudis et admirationis merentur. Quocirca primum in his elegantiarum symbolicarum fontem [Note: In proportionatis duplex qui dem convenientia cum re significata, non tamen duplex semper corpus figurae requiritur.] constituimus. Ne tamen exsistimes duo semper corpora in figura requiti. nam vel operatio rei cum re collata sufficit; ut cum flammae inscribitur. Nunquam deorsum. ubi flamma Amori divino, eius vero in caelum elevatio, aversionem viri amantis a rebus terrenis exhibet, vel etiam corporis alterius connexi, quamquam non exhibiti in schemate, collatio. ita sol propositus tamquam figura Regis, cum lemmate Unicus, ad terram refertur, licet non expressus, ut non minus orbis cum imperio, quam sol cum Rege comparetur. Haec appositione exemplorum ex peritis symbolographis congestorum, et clariora et faciliora reddentur.
Exempla symbolographorum ad fontem primum proportionatorum.
MOLENDINUM alatum, quod auram exspectat, [Note: (1) Vana gloria operare.] lemma. Ni spirat, immota. Scipio Bargalius. Ita Nisi aura favoris multis spiret, nihil agunt.
2. Sclopetum adductum. lemma. Si tangar, exardescam. [Note: (2) Iracundus.] Bargalius. ita homo praeceps ad iram.
3. Cribrum Intronati Academici cum farina agitatum [Note: (3) Vexatione melior.]
usurpant. lemma Donec impurum. Bargal. Tam dius scilicet disputando exercendoque discipulos agitamus, donec impurum discernatur.
4. Ferrum sub malleo et incude Infocati Academici [Note: (4) Durae bene formans.] exhibent. lemma. In quascumque formas. Bargal, videlicet. nos aptamus, ut ferrum, ingenia.
5. Columnam sub sole collocant Academici Constantes [Note: (5) Constantia inter adversa.] lemma. Tantum volvitur umbra, Bargal. id est aemuli intereunt, et praetereunt, nobis stantibus.
6. Trochus ovalis sub flagello.lemma. Per te surgo. [Note: (6) Adversa erigunt] Barg. Id est per adversa a tempore et sordibus extollimur.
7. Cithara chordis instructa, lemma. Avariis varia, [Note: (7) Varietas delectat.] Bargal. talis Resp. aut familia, vel etiam animus, ob diversos in nobis affectus.
8. Cochlea lemma. Omnia mea mecum porto. Bargalius. [Note: (8) Pauper religiosus.] talis vir religiosus.
9. Morus arbor tarde florens, sed secure ac copiose [Note: (9) Mora saepe iuvat] fructus proferens. lemma. Moram ubertate rependet. Guil. Zincgrefius. Quo autor se tarditatem opetis sui fructu compensaturum promittit.
10. Canes pro osse certant. lemma. Non bene conveniunt. [Note: (10) Discordia propter opes.] Aelian. l. 7. dean c. 17. Inter canes, ubi nulla est societas, ut persaepe de osse inter se sic lacerent, quemadmodum de Helena Paris et Menelaus. Zincgrefius.
11. Sol. lemma. Unicus. Alexander apud Plut. Neque [Note: (11) Rex sit solus.] duos soles, neque Asia duos Reges patitur.
12. Vel inscribitur, Omnibus exorior. Plinius in Paneg. [Note: (12) Liberalis Rex et aequus:] ad Troianum. Omnia perfudisti, ut sol et dies, non parte aliqua, sed statim totus: nec uni aut alteri, sed omnibus in commune profertur. Zincgref.
13. Luna a sole illustrata. lemma. Acceptum communicat [Note: (13) Gratis dandum, quod datum.] orbi. Plutar. de doctr. Principes ministri Dei sunt ad curam salutem hominum, ut bona quae Deus illis largitur partim distribuant, partim servent. Zincgref.
14. Luna in eclipsi solari. lemma. Cuncta refundit. [Note: (14) Occasio quemvis probat.] vel, ut Aresius, Caelo datur quod demitur orbi, lumen scilicet a sole acceptum in solem refundit. Dio Cassius l. 49. de fideli Augusti ministro. Quantum, inquit alios virtute anteibat, tantum ultro concedebat Augusto. Zincgrefius.
15. Vas cuius aqua infusa rimae patent. lemma Tunc [Note: (15) Occasio quem vis probat] vitium apparet. sic Bias de quodam. Magistratus virum declarabit. Tacitus I. hist.49.de Galba, inquit, Omnium consensu capax imperii, nisi imperasset. Zincgrefius.
16. Fulmen. lemma. Omnium Ovidius 1.3. de [Note: (16) Poena paucorum, multorum metus.] Ponto. cum feriant unum, non unum fulmina terrent. l. 1. c. ad leg ul. repetund. unius poena merus debet esse multorum. Zincgref.
17. Caprum ex ponte desilientem totus grex, neglecto [Note: (17) Dux trahit exemplo.] periculo, sequitur. lemma. Sic ducis urget amor. Zincgref.
18. Elephas a culicibus obsessus, quorum morsum [Note: (18) Principum ira sit rara.] sentit, nec curat. lemma. Ego vero haud mordear. Lucanus l. 3. Dignum te Caesaris ira Nullus honor faciet. Sen l, 2. c. 34. de ira. Imbecilla se laedi putant, si tanguntur Zincgref.
19. Adiantum herba aque perfusa sicca manet. lemma. [Note: (19) Non tangi contumelia.] Nil tamen haeret. Zincgref. Diogeni quidam dicebat, plures te irrident, Ego vero, inquit, non irrideor, quia nihil risu illorum inficior, aut moveor.
20. Grandior Delphinus minores commitatur. lemma: [Note: (20) Maiores exemplo suis praeeant.] Casus artesque docet. Zincgref. sic reges doctoresque exemplo tuo praeeant. Sen. epist. 6 Omnis turba plus ex moribus, quam ex verbis Socratis traxit.
21. Fasciculus clavium. lemma. Non omnia possumus [Note: (21) Dona variorum varia.] omnes. Seneca l. 3. controv. Magna quoque ingenia quando plus, quam in uno eminuerunt opere? Zincgref.
22. Malum punicum apertum quibusdam granis minus [Note: (22) Mala bonis mixta.] integrum. lemma. sunt mala mixta bonis. Zincg. Nam vitiis nemo sine nascitur, Horatius. l. 1. sat. 3.
23. Infans in fulcro rotario fertur. lemma. Qui nunquam [Note: (23) Audendum ut possit.] sic, nunquam melius. Zincg. Publius Syrus: vix quisquam transit in bonum, nisi ex malo. Sen. ep. 114. Nullum sine venia placuit ingenium.
24. Rubus in terram unde exit rursus capite infigitur. [Note: (24) terrena sapimus] Zincgref. Pers. sat. 2. O Curvae in terras animae et caelestium inanes;
25. Solis imago in aqua lemma. Monstratur in undis. [Note: (25) In creaturis apparet Deus] Zincg. Hinc Paulus Rom. cap. 10. Dei invisibilia per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur.
26. Alveare in quo omnes apes laborant. lemma. Privati [Note: 26. Labor communis.] nil habet illa domus Plin. l. 11. c. 5. Rem p. [Abbr.: Rem publicam] et mores habent (apes) et nihil noverunt nisi commune.
27. Flamma. lemma. Nunquam deorsum. Aresius. amor [Note: (27) Amor Dei sursum.] scilicet Dei quae deorsum sunt, non spectat.
28. Flos anemone vento aspirante panditur. lemma. [Note: (28) Gratia Dei possumus.] Clausus te sine manerem. Aresius. Ita sine favore Dei aspirante nil agimus.
29. Heliotropium. lemma. Ostendit etiam inter tenebras [Note: (29) Deo adhaerens in adversis.] solem. Aresius. In adversitate animus proborum ad Deum quoque convertitur.
30. Ligna fumantia. lemm. Dabit, scilicet, ignem: [Note: (30) Poena sequitur superbos.] qui fumum sequitur. Aresius Nimirum, fumantem huius vitae arrogantiam poena sequitur.
31. Mare in quod flumina currunt. lemma. Nunquam [Note: (31) Avarus Princeps.] dicit, sufficit. Aresius. Sic avari principes.
32. Laurus ramis ad coronas et signa triumphalia [Note: (32) Martyres] olim adhibitis caesa. lemma. Caesa triumphat. PP. Belgae in Imagine primi saeculi. Ira martyres caesi triumphant.
33. Vasa navi periclitante in mare proiecta. lemma. [Note: (33) Suo damno ajiis prodesse.] Iactemur modo prosimus. PP. Belgae. Votum est Patrum in navali missione versantium.
34. Hedera altius altiusque per arborem enitens. [Note: (34) Deo adstringi iuvat:] lemma. nexus non sufficit unus. PP. Belgae. Ita Societas per frequentem obligationis votorumque innovationem sese arctius Deo obstringit.
35. Gallina pullos suos sub alis fovet. lemma. Sinite [Note: (35) Fovere infantes et rudes.] parvulos venire ad me. Luc. 18. PP. Belgae. Ita Societas per catechesin parvos fovet.
36. Clatri ferrei ante focum arcendis pueris reperti. [Note: (36) Cavendum periculis.] lemma. Sic cautum pueris. PP. Belgae, nempe catechesis pueros ab inferno arcet.
37. Canis obsequio suo defungitur, priusquam cibos [Note: (37) Orandum ante cibum.] ostensos capiat. lemma. non capit ante cibum. PP. Belgae. Ita pietatis ante officio defungantur, quam cibus offeratur.
38. Arca Noe. lemma. Surgit surgentibus undis. PP. [Note: (38) Adversa tollunt.] Belgae. Ita Societas per adversa extollitur.
39. Picus arborem rostro perforat, lemma. Repete. [Note: (39) Iterandae preces, ut obtineas.] Catsius, sive gladiator, sive amator, sis et apud Deum deprecator: repete, cum pico ut vincas, et obtineas.
Ex his facile animadvertes illustriora in cereris esse symbola, in quibus et corpora diversa eminent, et translatio ab utrisque ad cohaerentia quoque significata non impropria reperitur. Ita Noe arca cum apte religiosum ordinem repraesentet, et inundatio quae arcam sublevet adversitatem altius extollentem, elegans comprimis symbolum est. ego mediocria optimis miscui, ut ex plurium collatione magis veritas et pulchritudo digniorum emineret. Ceterum auctorum expositionem non ubique secutus sum. vel studio, quod mallem puriora dari: vel necessitate, quod librorum exemplis carerem, Aresii praesertim ac Bargalii, veniam igitur merebor, ubi non volens deflexero.
Exempla auctoris ad fontem proportionatorum magnae Dei Matri ac Virgini MARIAE inscripta.
NOstram quoque ad symbola, uti in Epigrammatis fecimus, symbolam conferre libuit, ita etiam, ut de eadem re omnis haec nostra esset commentatio. Christum nascentem alibi spectavimus, proximam Matri tanti ducis venerationem debemus.
Hoc igitur quantulumcumque laboris est, illi perpetua clientela obnoxii devovemus consecramusque.
Stabilis anchora iis qui tempestate iactantur, praesidium vexatorum, spes desolatorum. Buteo in Florilegio.
Seraphim incomprehensae visionis. Epi. or. de Deip.
Arca vere regia, arca pretiosa, quae excepit totius sanctificationis thesaurum, Chrisip. or. de Deip. et Greg. Neocaesar. orat. 1. de Annunciat.
Arca novae gloriae in qua Dei spiritus delapsus quievit. Andreas Hieros. orat. de salut. ang.
Areola aromatum Sanctorum. Ecbertus in deprec. ad B. V.
Hortus non seminatus, fertilis, incultus, Hesych. Ora 2. de Deip.
Propugnaculum fidei Christianorum. Andr. Cret. or. 2. de Assump.
Arx religiosorum, 10. Geometra hym. 4. de B. M. V.
Murus inexpugnabilis et munimentum salutis. Hovol Graec. in Mesonyctio.
Castellum muro undique vallatum ad quod nullus fuit accessus libidini. S. Anselm. homil. in Evangel. Luc. 10.
Cedrus exaltata in Libano, D. Bonav. in psalt. Miser.
Civitas refugii Num. 39. Urbs fortitudinis. Esa. 26.
Civitas animata, de qua dicebat propheta: Gloriosa dicta sunt de te civitas Dei. Greg. Neocaes orat. 3. de annum.
Clavis regni caelestis, ut S. Ephrem in laud. B.V.
Clavis regia Christi. Buteo in hym. gr. 126.
Caelum splendidum, incomprehensum caelis, continens Deum. S. Epiph. or. de Deip.
Caelum mirabile proferens solem. Philippus Abbas l. 6. in cant. c. 18.
Favus Christi mellis. Rupertus l. 3. in cant.
Dulcedo credentium animarum. Richard. a S. Laur. lib. 4.
Hortus non seminatus, fertilis, incultus. Hesych. or 2. de Deip.
Veni auster, perfla hortum meum, et fluant aromata. Cant. 4.
Hortus conclusus soror mea sponsa. ibid.
Hortus aeliciarum in quo condita sunt universa florum genera, et odoramenta virtutum Sophron homil. de Ass.
Imago divini archetypi recte descripta Andr. Cretens. orat 2. de assumpt.
Exemplar maximae perfectionis. Andr. Hieros. in salut. angel.
Lampas inexting vibilis. Cyril. Alex. advers. Nestor. l. 6 cap. 6.
Lampas splendida his, qui in tenebris suur, conspicua immortali accensa lumine. But. Hym. gr. p. 132.
Absconde Maria novis solis fulgorem, pone in praesepio, involve pannis infantem. D. Bernard. serm. 4. de Nativ.
Causa unionis omnium cum Deo. Buteo. in Hym. graec.
Gemma singularis. Blos. in precibus.
Speciem gemmae omne pretium excedentis. Chris. ora. de Deip.
Grana tot auratis non condit Punica malis, [Note: (16) Gratiarum plena.]
Gratia quot Virgo pectore dona suo.
Genae tuae sicut fragmen mali punici. Cant. 4.
Fructus aeternae benedictionis, Giselbert. cap. 19. alterc.
Pomum odoriferum pariens odoramentum regis. But. p. 123.
Placitum Dei umbraculum. S. Bonavent. in Litan. D. Virg.
Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios: sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo. Cant. 2.3.
Mamilla Orphanorum et parvulorum S. Bonavent. in Litan.
Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae? Cant. 8.
Nutrix nutritoris omnium. Phil. Abbas lib. 1. in Cant. c. 14.
Colchlea purissima divinae Margaritae. Buteo hym. Grae. p. 130.
Concha quae caelitus divinitatis fulgetra in utero concepit, ac peperit Christum ingentis pretii unionem Damasc. or. 1. denat.B.V.
Concha unionem in purpureo colore natantem exhibens, Id.
Officina bonorum immensorum omnem captum superans, Damasc. orat. 1. de ass.
Ipse summus imperator negotiator meus factus est. D. Bern. hom.1. super Missus est.
Mons in vertice montium exaltatus super colles. S. Greg. l. 1. in 1. Reg. init.
Navis institoris portans de longe panem suum. Hesych.or. 2 de Deip.
Navis salutem quaerentium. put. hym. 92. p. 127.
Navis mercibus referta nullo egens gubernatore, Hesych or.2. de Deip.
Nubes caelestis, quae imbrem spiritus S. in universam terram ad producendum fidelibus fructum cum impetu dimisit. Epiph. or, de laud. Deip.
Nubecula parva quasi vestigium hominis dulcis et pura de mari salsissimo et iniquinatissimo. 10. Hier de inst.mon. c. 32 et seq
Rorate caeli desuper et nubes pluant Iustum. Isai. 45.
Suavius in platani nunquam requiescimus umbra,
Sub patrocinio quam, bona virgo tuo.
Frigoris haec frangit vires, haec temperat aestum:
Aestus amor frigus crimen, et umbra Parens.
Platanus exaltata iuxta aquas in plateis. Ecclesiast. 24.
Lignum adumbrantium foliorum multos praetexens. Buteo hym. gr. p. 113.
Pons traducens omnes de morte ad vitam. Buteo hym gr. p. 127.
Pons homines a terra traducens in caelum, Ibid. p. 127.
Radix floris speciosissimi Metod. or. de Hypap.
Radix aeternitatis, floris flos, et fructus aeternae benedictionis, Giselb. c. 19 Alterc.
Radix omnium bonorum. Chrysip. or. de Deip.
Scopus qui excogitatus fuit ante saecula. And. Crae. or. 2. de ast. B. V.
Finis irae Dei. S. Bonv. in ps. min.
Apex gaudii nostri, meta dedecoris, 10. Geom. hym. 3. de B. V.
Virginis exemplar tantum vigil inspice, mores
Emendare suis moribus una potest.
Speculum sanctis perlucidum. Laur Iust. serm de Nat. B. V.
Sit igitur vobis tanquam in imagine descripta virginitas, utraque B. Mariae, in qua velut speculo refulget species castitatis, et forma virtutis. Ambros. de virg. l. 2.
Tela admirandae oeconomiae, in qua tunica admirabilis ilius unionis confecta est, cuius textor Spiritus S. netrix virtus ex alto umbrans, lana vetusta Adami pellis, trama impolluta virginis caro, radius textorius immensa gestantis gratia, artifex verbum per auditum illapsum Procl. or. de Nat
Thalamus in quo Verbum carnem humanam sibi desponsavit. Proclus or de Nat. Dom.
Thalamus purus nativitatis Dei secundum carnem. Greg Neoc. Or. 3. de Ann.
Typus imitabilis. S. Anastas.
OPpositione rerum diversarum hanc artem
symbolicam maxime illustrari, nemo vel rudis figurarum [Note: Oppositis universi orbis harmonia longe est elegantissima, proinde eximiam in symbolis etiam gratiam obtinent] aestimator inficias iverit. Totum hunc mundum eiusque compositionem multo elegantissimam si animo conceperis, si res publicas moralemque, vitam, si denique aeternae felicitatis ideam quandam mente formaveris: an non praecipua eius pulchritudo atque elegantia contrariarum rerum coniunctione illucescit? quae solis aestimatio absque tenebris; quae vitae et sanitatis absque morte et aegritudine? quae tanta virtutis absque scelere? quae malorum dignitas absque subditis? quae copiae absque inopia? caelestem illam beatorum vitam, infelicitas damnatorum quantum extollet? verbo, rem nullam suo opposito, ac velut adversario, carere voluit autor naturae sapientissimus, qui nec seipsum absque inimicis [(transcriber); sic: inmicis] repugnantibus exsistere gloriosum existimavit. Quocirca iisdem poeticas hasce imagines partusque ingenii nostri exonerare quid prohibet, aut potius non suadet? dum enim hac arte naturam imitamur, quo naturae ipsius auctorem assequamur propius, hoc opus absolutius moliemur.
Intellexit fortasse hanc oppositorum ad suadendum vim Friderici Saxoniae Ducis Morio, ut Caussin. in sym. l. 3. s. 45 qui miris salibus ingentem sibi cum aliorum gratiam, tum ab opibus facultatem paraverat. Is hoc tempore, quo Lutheri schismate in partes religionis contrarias abibat Germania, Proceres, ea forte de re suo cum Principe agitantes consilia, veste nobili ac Principe viro digna adit, atque ex Duce sciscitatur, hoc in habitu quemadmodum illi placeat? Ubi ille, cum laude etiam probasset; egressus, non multo post rediit, forfice vestem foede scissam laceramque in corpore referens, [Note: (1) Religio integra schisma] Et qui nunc, inquit, eadem in toga placeo? Cumque omnes hanc insolentiam virgis dignam clamarent. Nae, vero ait, vos multo virgis digniora geritis, qui foedius antiquam fidem, quam hanc ego vestem divellitis|. Sane Morio hic sapuit, dum tot sapientes Germani desiperent. Franciscus Marchesius Genuensis Reip. [Abbr.: Rei publicae] legatus ad Galeatium Mediolani Ducem eorundem symbolorum gratiam non ignoravit. Etenim, cum difficilem omni
aditum reperisset; ut arte illum sibi ingenioque aperiret, festa D. Ioannis luce vas herba basilica instructum Galeatio submisit: qui cum mysterio donum minime carere intelligeret, iussit Marchesium adesse herbae et symboli interpretem. ut Fulgos l. 8. c. 10. accersitus docuit, se, ubi verborum locum minus opportunum reperisset, herbam illam legationis munere functuram substituisse, cuius illud sit ingenium, quod suorum Genuensium: nimirum, leniter manibus tractatam spirare non ingrato naribus odore; cum vero gravius attrita fuerit, scorpiones procreare. [Note: (1) Clementia Principis subditi tractabiles qui severitate exasperantur.] Brevis haec oratio, ac pene disertae basilicae virtus, usque adeo, intractabilis antea ducis, animum inflexit: ut de superator atque in suam sententiam inclinato Principe herbam portasse Basilicam visus merito fuerit.
Illud de Lycurgi canibus symbolum rara sui inventione aeternitatem meruit. Cives enim ille suos ad aptam accuratamque filiorum educationem excitaturus, ut quantum prima institutio posset, exemplo traderet, duos eduxit in arenam canes, et postquam aliquod famelicis edulium obiecisset, leporem de cavea vinculis solutum dimisit, ad cuius intuitum ex citatus alter, neglecta in socii faucibus offa, sese ad feram intercipiendam effudit: alter nihil motus, aut socii exemplo, aut praedae exspectatione, praesenti pabulo avida voracitate inhaesit. [Note: (2) Educationem bonam pravamve sequimur.] Tantum, inquit suis Lycurgus, interest a prima iuventute laboribus potius, quam voluptati insuescere Par fere illud, quod Frontinus Stratag. lib. 5. de Principe Dacorum (qui ab hoc Scorylo, a Fulgoso Scorus dicitur) memorat. Ille cum populum Romanum, armis civilibus dissidentem nequaquam bello lacessendum existimaret: ut suorum popularium contra obnitentium opinionem corrigeret, suamque illis probaret sententiam, duos in arenam canes immisit, qui cum mutuis odiis dentibusque concurrerent, lupom vinculis solvit: tum enim vero canes, a mutua dissensione, in unius lupi cervices rabiem omnem convertere. [Note: (3) Bella intestinae per externos hostes impediuntur.] Valuit exemplum hoc ad belli cogitationes pacis consilio inflectendas. Nimirum in hac imaginis affectione contrariam
Romanorum sibi indolem apposite adumbratam existimabant, ut futura iam tum intueri, coram sibi viderentur. Est sane eximia oppositionis gratia si tamen nata potius, quam coacta in medium veniat. Sed neque una hic fons vena scaturit, quas singulas rivis deducere singulis longum operosumque fuerit, qui penitus haec animo pervadere statuerit, epigrammatum fontes consulat, quin et subiectorum exemplorum diversitatem expendat (quod brevitatis studio negligimus) nec magno, opinor, labore assequetur Illud ramen observandum fuerit (quod in alienatis atque allusionibus etiam locum habet) quandoque in sola materia oppositionem, idque minus eleganter, exhiberi, ut cum solem sub eclipsi obscurum hoc donas lemmate, non opprimitur. rectius enim dixeris ad conciliandam venustatem. Premitur, non opprimitur. Sic canis millo elegantius inscripseris: defendit et offendit, quam solum, defendit. Quandoque et contrariorum alterum in figura, in lemmate alterum proponitur. Ita Stellioni animali frigido Gonzaga Dux Mantuae, igne amoris calens, adiecit: Quod huic deest (scilicet calor) me torquet. Sed exemplis auctorum crebrioribus hunc fontem exundare facimus.
Exempla symbolographorum ad fontem alterum oppositorum.
1. TEla aranearum Anacharsis, in quam grandia perrumpunt [Note: (1) Lex premit imbelles, non potentes.] animalia, minoribus in illa haerentibus, sub scriptio. lex exlex. Paradinus. symb. 131. Quia videlicet indigentior im belliorque populus tantum secundum legis iudicium poenasque subit: potentiores, evadunt indemnes, ut perinde ex sine lege videatur. siquidem: quidquid delinquunt Reges, plectuntur Archivi.
2. Amphisbaena, quae etiam in cauda caput gerit, laedit[Note: (2) Duplicitas fraus vel finis considerandus:]que bifronitum et occultorum hostium instar. lemma, Prohibere nefas. Parad. symb. 159.
3. Ovum putridum aquae supernatat, integrum mergitur. [Note: (3) Superbi sine fructu] Inscriptio. Haud sidit inane. Parad. symb. 165. Nimirum corruptae indolis homines leviores reliquis
sunt, atque aliis sese arroganter praeferunt.
4. Arbuta inflexa resurgunt. lemma. Usque recurrit. [Note: (4) Naturae corrigi vix potest.] Parad. Symb. 161. Ita scilicet: naturam expellas furca tamen usque recurrit.
5. Telum in duram rupem illisum resilit. lemma. Infringit [Note: (5) Fortitudo infracta, hostes frangit.] solido. Parad Symb. 170. nempe rupes solido marmore, vir constans pectore adversitatis tela infringit
6. Lapis in quo ferrum acuitur. Inscriptio, terit et teritur. [Note: (6) Lite certantes mutuo obsunt] Parad symb. 173. sic qui lite invicem exercentur.
7. Pileus in hasta propositus qualem coniurati in [Note: (7) Libertas armis redimenda.] Caesarem circumtulere subscriptio, Captiva libertas. Parad. symb. 188. armis sc. redimenda.
8. Cancer. lemma. Retrocedens accedit. Bargalius Ita [Note: (8) Ad opes venire cum salutis damno vel ad honores per demissionem.] neme ad opes itur, a salutis cura recedendo. Vel ad honores per demissionem acceditur.
9. Horologium solare ad solem, cum lemmate, si aspicis, [Note: (9) A Deo et virtute verus honor.] aspicior. Bargalius Nimirum sol affulgere debet, ut alios habeat observatores temporis horologium: ita si Deus nos aspexerit suis donis affulgens, aliorum in nos merito oculi vertentur.
10. Perspicilia, cum lemmate. Non ipsa, sed per ipsa. [Note: (10) Non creatura, sed Deus in illis spectandus] Bargalius non ipsa, sed ut per ipsa alia intueamur, adhibentur; sic non tam creaturas spectare, quam per ipsa Deum oportet.
11. Avicula in corte orbiculari et rotatili in solo axe [Note: (11) In Deo certa quies.] quiescit lemma. In axe tantum. Bargal. nempe in solo Deo nostro quies.
12. Sol in nubibus: lemma. Discutit et fovet Ita res amatas [Note: (12) Amor adversa fert et dissipat.] fovemus, sed adversamur quoque dum cruciant. Barg.
13. Insitius ramus coniugii symbolum. lemma. Idem [Note: (13) Coniuges .] et alter. Bargal. ut ramus cum trunco, sic coniuges.
14. Sol in vitro reflexo accendit fomenta. lemma. Unius [Note: (14) Pulchritudo spectata nocuit. VIII.] splendor alterius ardor. Bargal. O quot ad pulchras exarsere et periere hominum formas.
15. Ciconia incensum nidum pullorum extinctura [Note: 15. Hostes religionem magis accendunt.] alis, se consumit, ut factum anno 1586. Delphis in Batavia. lemma Extinguere quaerens Aresius. Nempe D. Paulus, qui dum extinguere ignem quem Christus venit mittere in terram, volebat, inflammatus ipse est.
16. Canis. domesticis blanditur, externos mordet. [Note: (16) Adulator aulicus.] Aresius. tales aulici adulatores.
17. Caminus seu fornax. Nec prope nec, procul Aresius, [Note: (17) Aulae regum sis vicinus, non praesens.] ita ad aulas Regis nec prope nimis accedendum, nec recedendum nimis.
18. Caelum, cum lemmate. saeptius motum, nihil moveor. [Note: (18) Constans in adversis] Aresius, constantis est animi argumentum, qui inter varios adversantium motus nil movetur.
19. Cultelli se mutuo attritu exacuunt lemma, Acuimus, [Note: (19) Exercitatio mutuae doctorum.] acuimur Aresius. Ita Doctores in scholis, in Palaestra magistri, etc.
20. Millus seu vinculum canum; lemma, Sauciat et [Note: (20) Ieiunium prodest animae.] defendit. Aresius, tale ieiunium, et carnis afflictio animam defendit, corpus sauciat.
21. Phoenix in flammis, lemma Perit, ne pereat. vel [Note: (21) Martyr.] uritur, ut vivat. Aresius. Ita fidei causa martyres.
22. Flamma cui ventus aspirat; lemma. lenis alit, grandior [Note: (22) Clementia bene regitur.] necat, Aresius. ita tractandi a Regibus subditi. Ita et cibo alendum corpus, ut reficiantur vires, non opprimantur.
23. Horologium in sole. lemma Motus sine motus. [Note: (23) Mors sensim accedit.] Aresius. Ita vita nostra labitur sine sensu.
24. Lupus cervarius praedae obliviscens quam coepit [Note: (24) Memoria praesentium futura opprimit.] lemma. Quod mihi deest tibi obest. Aresius Nempe memoria rerum praesentium nostrum animum a futuris et caelestibus detrahit.
25. Piscis lemma. Me praedae spes una capit. Aresius. Ita [Note: (25) Praedator captus,] in militia complures, dum praedae inhiant, praeda fiunt.
26. Arbor copia fructuum rupta caducaque lemma. [Note: (26) Auarus eget.] Inopem me copia fecit. Aresius. Talis avarus dives.
27. Horologium sub sole. lemma. Umbra lucemus [Note: (27) Virtus in adversis.] scilicet, indicat. Aresius. nempe in adversitate virtus innotescit. In cellae tenebris divina gratia.
28. Fax sub vento. lemma. Qui me alit, extinguit. Aresius, [Note: (28) Vanitas suos labore opprimit.] nempe honorem et laudem dum sequor laborando consumor.
29. Vermis sericus orbe suo evolutus. lemma Construxi [Note: (29) Christus moriens.] destruxique. Aresius Dei in carne nati morientisque quaedam figura est. Qui de se, ego sum vermis, inquit.
30. Fasciae. lemma sunt ligamina, non catenae. Aresius, [Note: (30) Beneficium aut votum relig.]
amor scilicet, et beneficia, aut vota religiosorum.
31. Malogranatum, lemma, Amarum dulce. Aresius. [Note: (31) Patem amore Dei dulce,] Certe amarities Crucis Christi, quam ex amore suscipimus, dulcis est ferentibus.
32. Passet in caelum evolans vinculis artinetur captus. [Note: (32) Caro animam aggravat] lemma, prohibent vincula Iacobus Catsius. Nempe et animum corpus captivum, et coniugem coniux sustinet, quo minus divinis se libere impendat.
33. Titio una parte ardens, lemma Qua non nocet arripe. [Note: (33) In amore dolor] Catsius, Nempe sunt etiam in amore dolores. Ignis amor est, cave laedaris.
34 Ad ignem luculentum, versando carnes, coquus [Note: (34) Cunctandum in nuptiis,] properat, lemma. Serius perficit, qui nimium properat. Ita caute ac tarde ad nuptias properandum. Catsius
35. Mus laridum devorans muscipula intercipitur. [Note: (35) Voluptas plexa] lemma. Fit spolians spolium. Catsius. videlicet, Poena voluptatis comes est.
36. Magnes ad clavem et fusum adhibitus, illam trahit: [Note: (36) Societas bonorum] lemma. Id curat quod pondus habet. Catsius. Nimirum sapiens leviculorum hominum societatem sespuit. gravium admittit, et Reip. [Abbr.: Rei publicae] deditus domestica negligit.
37 Mustum in vase inclusum vi erumpit. lemma. Si [Note: (37) Iuventus nimis adstricta solvitur] premis erumpit. Catsius. Nimis arcta disciplina iuventus coercita, vi nonnumquam ad noxiam libertatem erumpit.
38. Testudo sub domo fugiendo non effugit Catsius. [Note: (38) Caro premit] Nempe quocumque te subduces, pravas cum carne affectiones tecum circumferes.
39. Avis non capitur ad laqueos veniens, sed abire [Note: (39) Vetitum cupimus] properans: lemma. Quod licet, ingratum est. scil. et nos mortales. Nitimur in vetitum semper, cupimusque negata.
40. Candela: lemma, Si nimis emungas, extinguitur, [Note: (40) Nimium in vito] Nempe si vires nimia cura, studio, labore, amore enerves, obruuntur. Catsius
41. Calx aquis superfusis, effervescit: lemma: E frigore [Note: (41) Adversa accendunt amorem [(transcriber); sic: amerem] ] fervor, Catsius, adversis nempe Dei amor magis exardescit
42. Nycticorax solem, oculis clausis, excipit: lemma, [Note: (42) Invidus] Nimis video, Barthol. de Rubeis: Imago invidorum est.
43. Gallus alas concutiens priusquam canat: lemma [Note: (43) Exemplo praeeundum] Excitatus excitat, De Rubeis: Te primum excita vigilati
pietatis studio quisquis aliis erudiendis praefectus es.
44. Salix infracta mortificataque ad ligandum: lemma [Note: (44) Morbus virtutem auget.] In infirmitate firmior. De Rubeis, sic Apost. 2. Corinth. 12. cum infirmor, tunc potens sum
45. Ericius a canibus exagitatus morsusque: lemma: [Note: (45) Laedens laeditur.] Laedentem laedit illae sus: De Rubeis: Ita vir fortis pariensque invidorum calumniis appetitus.
46. Aquila ex rupe leporem prospiciens: lemma. [Note: (46) Praesules vigilantes.] Procul et prope. De Rubeis Iob 39. de longe oculi eius prospiciunt: inde contemplantur escam. Tales summi Pontifices pro grege vigilantes.
47. Avis in nido ex spinis. lemma. In labore requies. [Note: (47) Adversis defensus.] De Rubeis. Baruch. c. 6. in spina forti omnes aves sedebant. Talis S. Sebastianus.
48. Vitis ramis luxuriantibus amputata lemma, Exspoliata [Note: (48) Religiosus pauper.] ditior De Rubeis. Luc. c. 6. Date et dabitur. Talis S. Martinus.
49. Phoenix in monte super arida in sole ligna comburitur. [Note: (49) Sancti morientes.] lemma. ut vivam. De Rubeis. sic nimirum B. Virgo igne magis amoris, quam dolore soluta, ut viveret cum Christo.
50. Aquae fons delabitur, ut ascendat. lemma. Descendendo [Note: (50) Humilitas elevat.] ascendit. De Rubeis. Ita Christus fons sapientiae verbum Dei in excelsis. Eccl. 1.
51. Gallus altero gallo devicto concinit. lemma. Hic [Note: (51) Detractor aliorum vitiis laetus.] cadit, ille canit. Anton. de Burgundia. Nimirum linguae detractorum statim divulgant, cum aliquem labi animadvertunt.
52. Horologium, cuius pondera alia deorsum vergunt, [Note: (52) Activa vita contemplativam iuvat.] alia sursum elevant, lemma. Descensus iuvat ascensum PP. Belgae. Ita Societas labore suo ad pueros se demittens et alios ad caelum attollit.
53. Lebes quo magis clauditur, erumpit exaestuatque [Note: (53) Solitudo pietatem auget.] magis lemma, clausus magis aestuat. PP. Belgae. ita solitudo fervorem spiritualium exercitiorum acuit.
54 [(transcriber); sic: 45] . Regula fabrilis in aqua curva apparens. subscriptio. [Note: (54) Videri malum quod non est.] sibi conscia recti PP. Belgae videlicet Societas, licet multis in mundo, tamqnam in mari, curva videatur, sua tamen integritate perstat.
55. Bilanx una lance curvata. lemma. Vis eadem attollit, [Note: (55) Adversis extolli.] quae deprimit. PP. Belgae. Ita Societas per quos deprimitur, attollitur.
56. Avis chartacea vento adverso in sublime fertur. [Note: (56) Adversa prosperis praeferenda.] lemm. praestant adversa secundis. PP. Belgae. Nam secundo vento praecipitatur. Ita Societas inter adversa potius efferetur, secundis rebus deturbanda.
57. Canis leporem insectatur. lemma. agitas, agitaris [Note: (57) Alios exagitantes ipsi inquieti.] et ipse. Ovid. l. 1. met. Iulius Guil. Zincgrefius. Nimirum uti Sidonius. l. 2. ep. 13. Sicut hominibus Reges, Ita Regibus dominandi desideria dominantur.
58. Gladius in vagina. lemma, Promptius extrahitur [Note: (58) Bellum tarde auspicandum.] quam immittitur. Zinegref. Recte Terentius in Eunucho act. 4. f. 7. omnia prius experiri, quam armis sapientem decet.
Apotheca Christi medici. Richard. a S. Laur. l. 10. p. 592.
Aurora de qua nascitur sol iustitiae, solius solis claritati succumbens. Petrus Damian. serm. de assump.
Aurora solis prae via, et dies noctis nescia. Petrus Cluniac in prosa de B. V.
Ductilis impressas recipit dum crea figuras,
Mollis ad exemplar pingitur illa suum.
Humanam propria cum duxit imagine formam,
Proxima quam finxit Mater imago fuit.
Sigillum novi et veteris testamenti S. Germ. or. de Nat. B. V.
Sigillum Virginitatis speculum Castitatis. Alanus c. 1. Cantic.
Pone me ut signaculum supra cor tuum. cant 8.
Volumen in quo Verbum scriptum est digito patris. But hym. Gr. p. 105.
Responde verbum et suscipe verbum, profer tuum et concipe divinum. D. Bern. hom 4. super Missus.
Clypeus fortissimus sagittam in die volantem dissipans: Zachar Christ. ser. de ass. B. V.
Polus mille oculis praeditus, ornatus globis et septenis tonis spirituum: polus mente plenus. Ioan. Geom. hym. 2. de B. V.
Caelum vivum ipsis caelis latius. Damasc. or. 1. de. Nat.
Firmamentum dogmatum Christi But. hym. p. 117.
Instar habet geminae ductrix bona virgo columnae:
Lux tenebras mentis, temperat umbra faces.
Nubes columnae similis Deum habens, ductrix per desertum. Epiph. or. de laud. Deip.
Loquebatur in columna nubis et gloriam suam manifesta vit. Exod. 33.
Et de qua Eccl. 44. 7. Thronus meus in columna nubis, ut Hugo Card. et alii.
Columna ignea his qui sunt in tenebris viam demonstrans. Buteo. hym. graec. p. 122.
Esca spiritualis hami quae est divinitas. Epiph. or. de laud. Deip. S. Bruno ser. de Nat.
Ministra cibi Sancti. Buteo hum. gr. p. 22.
Ferculum veri Salomonis de lignis Libani. Rich. a S. Laur, l. 10.
Flumen Dei repletum aquis gratiae. Rich. a S. Laur. l. 9. p. 516.
Flumen multifluum gratiarum, Buteo hum. gr. p. 137.
Pura nihil scelerum, quo vitietur habet.
Fons signatus totius sigillum trinitatis, ex quo vitae fons manat, Sophron homil. de assump.
Fons incorruptionis. Theosterictus in canone conciliat.
Fons inexhausta aquae viventis. But. hym. gr. p. 123.
Ave virgo gratia plena. virtutibus cumulata, cibe caelestis, Divinitatis hame. S. Epiph. serm. de laud. Deip.
Sic est sermo Dei tamquam pisci hamus, tunc capitur cum capit S. August. tract. 42. in Ioannem.
Esca spiritualis hami, qui est divinitas. Epiph. or. de laud. Deip.
Compendium incomprehensibilium perfectionum Dei Andr. Cret. or. 2. de ass.
Corona regia pretiosissimum habens lapidem, et gemmis similem, Christum Epiph. in or. de laud. Deip.
Lampas lucentissima cuius splendore inventa est drachma perdita. Ecbertus in deprecatione ad B. V.
Flos campi de quo ortum est pretiosum lilium convallium, S. August. S. erm. 18. de SS.
Lilium immacularum rosam immarcessibilem generans. Epiph. or. de laud. Deip.
Lilium inter spinas. Cant. 2. et Damasc. or. 1. de Nat.
Lilium suave spirans, fideles odore perfundens. Buteo hum. Gr. p. 123.
Lucerna oris expers a seipsa ardens. Hesych. or. 2. de Deip.
Lucerna luminosa. Andre. Cret. or. 2. de assumpt.
Radius solis intelligibilis. But. hum. g. p. 122.
Splendor iacentium in tenebris. S. Germ. or. de praesent.
Mons qui collem omnem ac montem, id est, angelorum et hominum sublimitatem exsuperat. Damasc. or. 3. de Nat. B. V.
Receptaculum illocabilis. Cosmas Hier. hym. in pentec.
Virgo maior caelo, fortior terra, orbe latior: quae Deum, quem mundus non capit, sola cepit. Pet. Chrysol. serm. 143.
Vallis vallium. Bonav. in spec. B. V.
Mons mortium virgo virginum, Rupert. l. 9. in Cant. in f.
Nubes diei numquam in tenebris, semper in luce. Hieron. in ps. 77.
Quid splendidius ea quam splendor elegit? S. Ambr. Virginit l. 2.
Vestis absque macula eius, qui lumen induit sicut vestimentum. Method. orat. de Hypap.
Purpura regia quae caeli terraeque regem vestivit. Epip. or. de laud. Deip.
Rosa ex spinis Iudaicis orta divina fragrantia perfundens omnia. Dam. or. de Nat. B. V.
Sicut spina rosam, genuit Iudaea Mariam. Hugo de S. Vict. serm. 65.
Adamidum in spinis flos est Nasarethicus ortus.
Spina fuit crimen, sed rosa Virgo fuit.
Flos de spinis spina carens, flos spineti gloria. Adam. de S. Vict. de assump.
Vitis ferens hotrum per quem pulsa mundi sitis. Bonav. in psal. min. quinque.
Vitis vera quae racemum maturum aluit, vinum stillantem quo exhilarantur animae. Buteo hym. gr. pag. 135.
Turris fortissima. Bern. Serm. 4. super Salve.
Turris immobilis Ecclesiae Buteo, in hum. p. 134.
Condidit turrim illam David, et super murorum excelsa aedificavit, ut subsidio pariter et decori esset, quia hostem praevidet, et expellit, etc.
Turris spei nostrae. Bonav. in ps. min.
Turtur munda. Hesych. or. 2. de Deip.
Hesych or. 2. de Deip.
Vas vitae et salutis universorum. S. Ansel. alloq. cael. 27.
Vas atque receptaculum supercaelestis laetitiae et mysteriorum omnium. Greg. Neocaes. or 2. de assumpt.
ALienatorum non rare maior, quam oppositorum est gratia, quod difficiliora inventu, adeoque hominum [Note: Alienatorum maior est, quam oppositorum gratia, et inventio difficilior] exspectationi minus sint obvia. Ut enim aliquod a re eiusve proprietatibus, causis, effectis, aut adiunctis ceteris alienum in speciem, conveniensque simul, reperiatur, et fecundae, et ingeniosae mentis opus est. Opposita ex oppositis ipsa natura fere animis subicit, aliena magis arte eruuntur. Sertorius exemplo esse poterit, hic ut Iulius Frontinus stratag. l. 1. iunctus Hispanis in civilibus bellis arma contra Romanos verterat, cumque se armatis imparem viribus cerneret, Hispanique nihilo minus de summa retum praelio uno contendendum existimarent, duos in theatrum eduxit equos, robustum ac gracilem, quorum caudis evellendis singulos admovit iuvenes, robusto equo gracilem, gracili robustum adolescentem, hac praeceptione, ut singulos ille caudae pilos velleret, hic simul omnes. verum cum robustior equi imbellioris pilos nequicquam traheret; illic sensim educeret universos: [Note: (1) Hostis multus et fortis patim invadendus.] suasit Hispanis Sertorius carptim adversus Romanos pugnandum esse, nisi vinci potius, quam victores haberi vellent. Geminum huic Scilutii Principis Scytharum facinus, quo moriturus filiis in iaculorum fasce unitatem suasit, quod alibi memoratum otiose non recolo, quae licet oppositione aliqua exornentur: illud tamen, quod alienum sit, aut equi caudam simul vellere, aut iaculorum fascem iunctim infringere, rara inventione laudem voluptatemque imprimis meretur Quamquam hoc loco unitatem ac divisionem crinium et iaculorum potius quam actum hominis (qui ad emblemata spectat) attendamus. Unde solae manus iaculis aut crinibus applicitae hic in figura exhibendae.
Ita spectaculo olim atque admirationi fuit, caput demortui hominis, alveare, pro melle condendo, factum apibus. Onesili enim Cypriorum Regis, ut Pierius lib. 26. c. 3. cranium Amathusii portae urbis ad ludibrium impensum, ubi melligeris apibus stipatum favoque oppletum
conspexere, odio quam primum in venerationem converso, illi quotannis sacrorum honorem decreverunt. [Note: (1) Mortui honorandi, vel mortui praesidium vivis.] tantum rei a loco apibusque alienae imago persuasit. Ne tamen existimes necessarium, ut res proposita ab ordine naturae, vel artis re ipsa dissentiat, satis est modo sensu vulgari aliena videatur. ita struthionem alas ferre, nec tamen volare, [Note: (2) Homo carni et terrae adhaerens.] vulgo alienum ab ave creditur, quod alae pro volatu ceteris concedantur, sed exemplis plura spectemus, ex quibus illa, cum varietas, tum elegantia, satis elucescet.
Exempla symbolographorum ad fontem tertium alienatorum.
1. STruthiocamelus plumis pennisque instructus frustra [Note: (1) Hypocrita.] alas ad volatum erigit, inscriptio: Non penna sed usus. Hypocritarum imago est. Paradin. symb. 52.
2. Corvus iniectis in ollam lapillis aquam sublevat, [Note: (2) Necessitas ingeniosa.] ut Plinius meminit. subscriptio. Ingenii largitor necessitas. Paradinus Symb. 152.
3. Vulpes Sampsonis, quarum caudis illigatae faces. [Note: (3) Ultio laedenti nocet.] subscriptio Vindicta trahit exitium. Paradinus sym. 153.
4. Purpura ex lingua vivit et eadem captatur. inscriptio. [Note: (4) Lingua bonum et malum.] Sic praedae patet, esca sui. Nimirum, quod pascit, hoc perdit. idem: ut est lingua. Parad. symb. 174. Nempe et in lingua hominis mors et vita, bonum et malum.
5. Cucurbita medica, quae noxium tantum sanguinem [Note: (5) Calumniator vitiis alitur.] extrahit lemma. Pascor noxiis. Parad. symb. 192. Ita sceleratus animus, aut calumniarum appetens.
6. Scarabaeus [(transcriber); sic: Sacrabaeus] in rosa, lemma. Turpibus exitium. Parad. [Note: (6) Bona improbis mala.] Ita optima quaeque improbi suam in perniciem vertunt.
7. Graviores aristae in segete ad ventum ac pluviam [Note: (7) Luxus gravat.] prosternuntur. lemma. Mihi pondera luxus. Parad symb. 245. Nimirum opes nimiae possessores ad terram atque adeo orcum deprimunt.
8. Platanus cum lemmate. Umbra tantum. Scipio [Note: (8) Dives avarus sine fructu.] Bargalius: nam fructus nullos facit, sola prodest haec arbor umbra. Ita dives honoratus, cuius favorem multi ambiunt, plerumque sine fructu est.
9. Porcus iugulatur, cum lemmate, tantum frugi. [Note: (9) Mortuus avarus prodest.] Bargalius. nempe dum moritur: nam vivus nulli prodest. Ita avarus dives.
10. Luna soli apposita cum lemmate quanto abscedit [Note: (10) Absentia amorem auget.] longius, magis resplendet. Bargalius. Nimirum quo res amata a nobis remotior, tanto pulchrior videtur.
11. Planta piperis. lemma Contusum acrius. Bargalius. [Note: (11) Adversa virtutem iuvant.] Nempe ex adversitate homo in Dei amore proficit.
12. Ursus apiarium invadit, laesusque aculeis apum [Note: (12) Adversis sapimus] visui medetur lemma. Aciem acuent aculei. Bargalius. Nempe icti rebus adversis cautius sapere discimus.
13. Cucurbita in undis. lemma. Abluimur non obruimur. [Note: (13) Adversa purgant] Bargal. ita. videlicet homo adversitatibus.
14. Vitis fructifera innixa arido stipiti. lemma. Onus [Note: (14) Amanti nil grave.] leve. Aresius adhibet D. Iosepho Christum in ulnis ferenti, cui praeter sustentationem nil contulit.
15. Subula acuitur, cum lemmate. Deficiendo subtilior. [Note: (15) Mens corporis defectu proficit.] Aresius. nempe quanto magis corpus nostrum deficit, tanto perspicacior fit ad caelestia animus,
16. Annulus sed absque gemma. lemma. Deest optimum. [Note: (16) Dives indectus.] Aresius, nimirum talis vir dives, aut doctus, sed absque virtute.
17 [(transcriber); sic: 16] . Apis manum pungens concipit amisso aculeo. [Note: (17) Vindicta nocet.] Sibi magis. Aresius. Talis qui immoderate vindictam quaerit, lethali enim vulnere suum affligit animum.
18. Camelus ex turbida aqua bibens. lemma. Placet [Note: (18) Turbator Reip. [Abbr.: Rei publicae] ] turbida. Aresius. Ita quidam non nisi turbata re pub. [Abbr.: re publica] quiescunt.
19. Capra amaras vorat salices. lemma. At mihi dulce. [Note: (19) Amanti nihil amarum.] Aresius. Nimirum amor, et consuetudo multa nobis amara facit dulcescere
20. Caulis seu brassica. lemma Frigore perficior. Aresius. [Note: (20) Adversa prosunt.] Nempe adversa prosuat fortiter sufferentibus.
21. Columna cui pars domus innititur. lemma. Pondere [Note: (21) Labore fortior.] firmior. Aresius. Nempe in otio facilis ruina est, non in labore.
22. Crocodilus hominem devorans. lemma. Plorat [Note: (22) Lacrimae haeredis fictae.] et devorat. Aresius. Haeredis avidi, sed mortem defuncti lugentis est.
23. Corallium cum lemmate. Herba fuit sub unda. [Note: (23) Secundae res indurant.] Aresius. Nempe multi sub adversitate, seu obscuro adhuc loco molles sunt et tractabiles, qui secundis in rebus ad lucem educti, cum corallio lapidescunt.
24. Corona regia. lemma. Ferro sculpta. Aresius. Nimirum [Note: (24) Corona ferro parta.] ferrum ac vis multos ad regnum provexit, et corona induit. vel, per dura et aspera ad coronas via patet.
25. Fulmen in ardentem focum incidens eum extinguit. [Note: (25) Amor di vinus humanum premit.] lemma. Compescit ignibus ignes. Aresius. Nempe ignis divini amoris, cupidinis ignes delet.
26. Luna sub eclipsi lemm. Caelo datur, quod demitur [Note: (26) Aversus a mundo ad Deum.] orbi. Aresius. Nimirum animus ad caelum conversus mundum negligit.
27. Manus explicata. lemma. Disparitate pulchrior. [Note: (27) Varietas ornat.] nempe digitorum Aresius. Ita familia et res publica.
28. Noctua vesperi. lemma. Sol absens dat mihi visum. [Note: (28) Bonum sublatum aestimatur.] Aresius. Ita damnati apud inferos primum intelligent malum suum,
29. Urtica. lemma. Compressa non urit. Aresius. Tale [Note: (29) Rebelles premendi.] quorundam rebellium nationum ingenium est: remendi sunt, ne suos Principes affligant.
30. Sol sub nubibus. lemma. Mihi clarus. Aresius. Nimirum, [Note: (30) Eremicola.] sanctissimi quique viri latere cupiebant, sibi caeloque, non mundo clari.
31. Fax. lemma. Aliis lucens exuror. Aresius. Tales [Note: (31) Aulici, vel Principes aliis vivunt.] fere Aulici in regum servitio, aut etiam Principes subditorum se curis impendentes.
32. Tigris obiecto speculo sui imagine tanquam prolis [Note: (32) Amor sui decipit.] aspectu et amore detinetur. lemma. Fallit imago sui. Aresius. O quot sui amore falluntur.
33. Torpedo quae capientes stupefacit. lemma. Epraeda [Note: (33) Opes stupidos reddunt.] stupor. Aresius. Multi pro dolor, in omni aequitatis sensu obstupescunt, auri praeda intercepta.
34. Molendinum vento agitatum lemma. Modo plus, [Note: (34) Vana gloria.] modo minus. Aresius. Qui ad favoris ventum circumferuntur, inconstantes in labore sunt.
35. Grandis arbor. lemm. Virga fui. Aresius multi [Note: (35) Humiles evecti.] ex humili stirpe ad magnam altitudinem assurgunt.
36. Viola. lemma. Suavior e longinquo. Aresius. Talis [Note: (36) Oratio humilis.] Publicanus: nam oratio humiliantis se penetrat nubes; Ita in rebus humanis, non raro minuit praesentia famam.
37. Anguilla dissecta frustra obluctatur. lemma. [Note: (37) Morti obluctari.] Quid iuvat obniti? Catsius. semel anima a corpore, semel coniux a coniuge separandus.
38. Piscis unco interceptus frustra obluctatur. lemma. [Note: (38) Consuetudine teneri.] Sera est post vulnus cautio. Catsius Sic qui semel cupidinis hamo captus tenetur.
39. Muraena Siculi maris piscis a sole adustus mari [Note: (39) Amor acerba vincit.] rursum mergi nequit. lemma. Et in aequore flamma est. Catsius. In adversitate verus amor accenditur.
40. Alpheus fluvius per medium mare suavis praeterfluit. [Note: (40) Castus in mundo.] lemma. Tangor non frangor ab undis. Sic qui in mundo castus vivit. Cats.
41 Simia foetum suum deformem amplectitur lemma. [Note: (41) Caritas delicta tegit.] Delicta operit caritas. Catsius. et amor informidat formam.
42. Gladius in vagina illaesa a fulmine consumitur. [Note: (42) Amor Dei penetrat.] lemma. Sine Vulnere laedor. Catsius. Ita scilicet divinus amor sine vulnere sauciat, animosque illapsus liquefacit.
43. Avicula in corte lata concinit. lemma. Amissa libertate [Note: (43) Religiosus laetus vel coniux laetus.] laetior. Catsius. ita religiosis a mundo seclusis evenit. Quia libertas servire Deo est, vel coniux coniugio laetus.
44. Ramus iam fructus maturos proferens trunco [Note: (44) Senibus sine fructu nubitur.] inseritur, lemma. Non dabit haec coniunctio fructum. Catsius. Nempe senibus stulte, et sine fructu nubitur.
45. Taedae duae sine lumine iunguntur velut accendendae. [Note: (45) Senex seni coniunctus.] subscriptio. Cascus cascam. Catsius, ut si diceret, decrepitus vetulam ducit. quod in proverbiis, tanquam res insolens locum habet.
46. Limaci sal aspersus, lemma. Sale tange, liquescit. [Note: (46) Libido acerbis deficit] Catsius. nimirum amorem impurum acribus et duris rebus obrue, deficiet.
47. Lupus ab ove lactatus. lemma. Mortis alimenta [Note: (47) Ingratis alere.] ministrat. Bartholomaeus de Rubeis Imago est illorum, qui indignos alunt, et male remuneraturos.
48. Canis simul reti inclusus, quo perdices capiuntur. [Note: (48) Improbus ut perdat. perit.] lemma. Modo capiantur. Ita laqueos non metuit improbus, dummodo alios captet ac perdat. De Rubeis.
49. Vas quo ad humectandos flores utimur, lemma. [Note: (49) Liberalis.] Sibimet nihil. scilicet reservat. De Rubeis. Est liberalis hominis imago.
50. Philomela concinens lemma. Vox, nil ultra. De [Note: (50) Io. Baptista.] Rubeis. nempe talis D. Ioannes Baptista, qui fuit vox clamantis in deserto.
51. Bombyx de propria cella exiens alatus. lemma. [Note: (51) Christus resurgens.] In egressu nobilior. De Rubeis. Talis Christus resurgens, de quo Isa c. 11. Erit sepulchrum eius gloriosum.
52. Pica Bressila, quae (ut Aldrovandus refert) os habet [Note: (52) Impudens ore.] suo corpore maius. lemma. Minor ore suo. Anton. De Burgund. Talis scilicet garrulus, et impudens verbis.
53. Canis domini pedes lambens. lemma Etiam ulcera [Note: (53) Adulator in scelere.] lambit. Ant. de Burg. ita aulicus adulator Regis sui vitia amplectitur.
54. Globus ingens sphaericus in mensa. lemma. Quolibet [Note: (54) Oboediens.] impellas digito. PP. Belgae. Nempe, quovis nutu obsequens religiosus movetur.
55. Ursa catulos suos lingua fingit, dum corporis habitu [Note: (55) Catechista vel concionator.] formentur, subscriptio. Vos mentes fingite lingua. PP. Belgae. nempe, qui pro Concione dicitis.
56. E rudibus lignis a statuario formatur Christus aliaeque [Note: (56) Instructio rudium.] imagines. subscriptio. Donec formetur Christus in vobis. Gal. 4. PP. Belgae.
57. Organum pulsatum harmonice plaudit. lemma. [Note: (57) Pati pro Christo dulce.] Multo fit plaujus ab ictu. Ita S. Ignatius cum Apostolis gavisus est pro nomine Iesu contumeliam pati. PP. Belgae.
58. Pannus minutis sectionibus ornatior. lemma. [Note: (58) Martyres Ecclesiae ornatus.] Multo vulnere pulchrior. PP. Belgae. ita societas multis vulneribus martyrum ornata est.
59. Avis caveae inclusa sine cura sua alitur. lemma. [Note: (59) Religiosis nil deest.] aliunde pascitur. PP. Belgae, sic religiosi inclusi monasterio aliorum fere cura aluntur.
60 Canis velut ad lectum stratum sese compositurus [Note: (60) Impudentes, vel maledici arcendi.] accedit. lemma. Non tibi sum stratus. Guil. Zinegrefius.
Nimirum invidis et calumniatoribus sese auctor laborem librumque suum offerre negat.
61. Crocodilus. lemma. cedentibus atrox. Seneca ep- [Note: (61) Adversis cedere vinci est.] 77. Quemadmodum perniciosior est hostis fugientibus, sic omne fortuitum incommodum magis instat cedenti et averso. Zincgrefius.
62. Anguilla. lemma. Citius capiar, quam tenear. [Note: (62) Facilis iactura boni.] Curtius lib. 4. Zincg. facilius quae dam est vincere, quam tueri.
63. Aries adversus arbores arietando sese exercet. [Note: (63) Exercitatio roborat.] lemma. Fortior ut redeat. Zincg. Privata exercitatio publicis officiis praemittenda est.
64. Mespila in arbore, lemma. Non matura prius, [Note: (64) Senes primum sapimus.] quam putrida. Zincg. Nempe in senio primum mature sapimus. Plato in symp Mentis oculus tunc acute incipit cernere, cum primum corporis oculus deflorescit.
65. Simius in purpura. lemma. Claro sese deformat amictu. [Note: (66) Rex indignus.] Zincgref. Indigni, si regiam personam assumant, pro gloria ignominiam reportant.
Arca testamenti verissima, quae auro vestita mundissimo, et virtutum gemmis ornata. Laur. Iust. serm. de Nat. B. V.
Arcus foederis divini et reconciliationis nobiscum. Soe. Bonav. in laudib. B. V. n. 5.
Balsamum mundum universum opinionis optimae redolentia inaestimabiliter complens. Hugo de S. Victore serm. 47.
Candelabrum, quod ab altissimo throno accepit ter lucidum ignem. Epiph. or. de laud. Deip.
Candelabrum aureum septem lychnis, donis scilicet Spiritus S ornatum, clarum et lucidum. Andr. Hieros. or. in salut. ang.
Fuge dilecte mi, assimilare capreae hinnuloque cervorum super montes aromatum. Cant 8.
Mons Sion, mons coagulatus, in quo beneplacuit Deo habitare. And. Cret. 01. 2. de Assump.
Reseramentum portarum caelestis paradisi S. Ephrem in laud. B. V.
Clavis geminata paradisi ianuam reserans. Blos. in prec.
Purpureos inter latices natat unio candens,
Cumque nitore rubet, cumque rubore nitet.
Virgo cruentatam sobolem dum sustinet ulnis,
Quam similis conchae tum fuit illa rubrae!
Concha marina veri unionis ex caelesti fulgore, et purpureo latice procreati. S. Ephrem, de marg. pretios.
Concha quae divinam purpuram regi virtutum sanguine suo coloravit. But. hym. graeco.
Crater qui Deum suscipit, sapientiae, quae non potest exinaniti. Andr. Hieros. or. 2. de assump.
Crater fundens exsultationem. Buteo hym. gr. p. 133
Vehiculum sanctissimum eius, qui est super Cherubin Buteo hym gr. p. 12
Currus Eliae rapidis virtutum quadrigis concitus. 10, Geomet. hymno 1. de B. V. [Note: (10) Illustrat sibi devotos.]
Dioptra perspectiva, quam sedentes in tristi umbra peccatorum recipientes solem Iustitiae, mirabiliter illustrati sunt. Andr. Hierosol. or. in salut. Aug.
Fax inextincta Io. Geom. in cat. cord c. 1. Luc.
Fenestra caeli, per quam Deus verum fudit saeculis lumen. S. Fulg. de laud. B. V.
Fenestra et splendor mundi. Chrysost. serm. 6. de ascens.
Factus est in pace locus eius. psal. 75. qui scilicet pacis est Princeps.
Quies tranquilla navigantium in saeculi pelago, Matth. Philadel. in or. de B. V.
Simulacrum immaculatum puritatis et integritatis. Greg. Neocaes. or. 2. de annunc.
Sicut ex Amianto lapide telae fiunt igni inviolabiles: ita B. Virgo agnum peperit, cuius glorioso vellere facta est nobis vestis immortalis. S. Athan. apud Leonem Castrium in cap. 43. Esa.
Thressa leaena semel parit, at parit illa leonem: [Note: (16) Leaena parienti similis, sed absque feritate.]
Multorumque instar, partus hic unus habet.
Te merito dicam parientem virgo leaenam;
Dissimile hoc solum est, nil feritatis habes.
Si Dominus Leoni assimilatur non secundum naturam, sed propter aenigma, profecto etiam genitricem eius leaenam dixerim. Unde gignitur leo si non leaena mater vocabitur? leaenae autem non contingit secundus partus, ergo non amplius partum novit Maria. [Note: *Veritatem, hanc Physicis Historicisque examinandam reliquo.] Epiph. haeresi. 78.
Charta purissima in qua verbum sine scriptis impressum scidit fraudis chirographum. Georg. Nicomed or. de oblat.
Liber novus in quo inenarrabili modo Deus verbum citra omnem manus operam inscriptus est. Damasc. or. 2. de Assump.
Volumen in quo verbum scriptum est digito patris, But. hym. Gr. p. 135.
Liber obsignatus datus viro nescienti literas. Greg. Neocaes. or. 3. de Annunc. Damasc. 1. orat. de Nativit. B. V.
Liber incomprehensibilis, qui verbum Patris mundo legendum exhibuit. Epiph. or. de laud. Deip.
Sint procul immundi mures, olidique molossi: [Note: (19) Eucharistiam dedit.]
In domini mensa turpe sedere canes.
Sta licet ante fores Mariani nominis hostis,
Carpere te pudeat, qui capis inde cibum
Mensa fidei intellectualis panem vitae mundo suppeditans. Epiph. or. de laud. Deip.
Mensa animata continens panem vitae. But. in hym. p. 123.
Mensa portans copiam propitiationum. ibid.
Nardus pudicitiae. Blosius in precibus.
Puteus semper viventis aquae. Richar. a S. Laur. l. 9. p. 914.
Fons ex quo vita orta est. Damasc. or. 1. de assumpt.
Fons universo orbi medicinam offerens. id. or. de ass.
Quid mirum, si virgo conceperit, cum Orientis avem, quam Phoenicem vocant, in tantum sine coniuge nasci vel renasci constet, ut semper et una sit, et semper sibi ipsi nascendo et renascendo succedat. Cyprian. in symb. Aost. p. 23
Aspicis inscriptum distinguere pessula verbum;
Verte, aperit clausas vox tibi lecta fores.
Aeterno patuit Virgo castissima Verbo.
Nullius ad blandi verba movenda proci.
Porta pervia simul et clausa. Ioan. Geom, ad cap.4. Luc:
Porta clausa in oriente sita, quae introduxit portarum clausarum regem, S. Ambros. in virg. instit. c 8.
Rubus ardens qui non exuritur. S. Ephrem, de laud. B. V.
Rubus naturae animatus, quem divini ignis partus non combussit. Proclus or. de Nat. Domini.
Scala ascensusque omnium. S. Ephr. de laud B. V.
Scala caelestis per quam Deus descendit ad tetras, S. Aug. serm. 35. de SS.
Scala per quam descendit Deus, sed ascendit homo., 10. Geom. in Cant.
Scala viva cuius locum Iacob. conspexit. Damasc. or. 1. de Nat. B. V.
Lumen praefulgens quo mundus illuminatur. S. Ephr. de laud. B. V.
Splendor mystici sideris in occidui. But. in hym.
Qui terras superat, speculari totus in orbe
Cernitur immissis Phoebus ab axe rotis. [Note: (27) Speculum divinitatis.]
O quam dissimilis speculo, similisque Maria est!
Hoc totum orbe diem continet, illa Deum.
Speculum intellectuale contemplativae cognitionis. Andr. Cret. in sal. Angel.
Speculum cunctarum virtutum. Amb. l. 2. de virg.
Tabula scriptam legem mortalibus asserens. S. Epiph. in laud. B. V.
Terra inarabilis caelestis panis. Damasc. orat. 2. de Dorm. Deip.
Aperiatur terra et germinet salvatorem. Is. 45. vorum erat Patrum.
Tetra sui semper similis referta divinis alimentis, arationis expers et sationis. 10. Geom. ad c. 1. Lucae.
Vas atque receptaculum supercaelestis laetitiae et mysteriorum omnium. Gregor. Neocaes. or. de annunt.
Vas pretiosum et excellentissimum, vas honoratum. S. Epiph. haer. 78.
Tota salut ares tellus. sitiebat ad undas:
Virgo Deum tacito condidit una sinu.
Descendet sicut pluvia in vellus. ps. 71. 6.
Vellus imperceptibilis roris. Method. orat. de Hypap.
Vellus virgineum cui caelestis imber placido sefudit illapsu. Pet. Chrys. serm. 343.
Surgamus ad vineas, videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiant. Cant. 7.
Vitis uvarum ferax, valde florens, intacta Hesych. or. 2. de Deip.
Planta feracissima virginitatis. Damas. or. I. de Nativ. B. V.
Planta caelestis pretiosior cunctis et sanctior universis. Bern serm. 2. de adv.
Egredietur virga de radice Iesse, et fos de radice eius ascendet, et requiescet super eum spiritus Domini. Isai. 11. 1.
Virga Aaron frugifera supra naturam. S. Aug. serm. 18. de temp.
Virga Aaron arida absque fomentis naturalibus fructificans. Philip. Abbas lib. 1. in Cant.cap.16.
Virgula fumi, Raym, Iord. p. 14. c. 56.
Quae est ista, quae ascendit per deserta sicut virgula
fumi, ex aromatibus myrrhae et thuris; Cantic. 3.
Quid aiunt, qui nostra solent ridere mysteria, quod virgo generavit; et impossibilem innuptae, cuius pudorem nulla viri consuetudo temerasset, existimant partum? impossibile putant in Dei matre, quod in vulturibus possibile non negatur. Avis sine masculo parit, et nullus refellit. Et quia desponsata virgo peperit, pudoris eius faciunt quaestionem, Ambros. Hexam. lib. 5. cap.20.
ALlusiones illas dicimus, quae aut verborum aliqua affinitate tantum, aut rerum, aut verborum simul [Note: Allusiones ut rarae, difficilesque sic perquam in sig imaginibus elegantes sunt.] rerumque vel convenientia vel oppositione ludunt. Perquam elegans hic fons est, aquisque fluit sapidissimis, quamquam rarioribus, neque ubique locorum hauriendis. Ex hoc genere videri potest Seleuci Regis post Alexandrum in Asia regnantis anchora, Appianus Alexand. in Syriac. qua cum ille ab ipsa nativitatis origine femur signatum gereret, evenit, ut dum forte Babylonem occupatum pergeret, per viam, adlapidem offensus, cogeretur sistere. Verum non infelici dolore ac mora detentus, humi expressam in annulo anchoram repetit, atque hac velut imperii a Tellure oblati tessera; gentilitiam natalemque anchoram imitante, [Note: (1) Spes improvisa.] recreari magna rerum futurarum spe, per imaginem hanc subiecta, coepit, neque opinione sua falsus, brevi et victor hostium, et regni possessor evasit. Huc et illa Virginii Ursini ex nobilissima Italiae gente herba semper viva, [Note: (2) aeternae vita a virtute:] facit, quam in clypeo ferebat, cum lemmate. La virtu fa. Virtus facit, videlicet,
ut semper vivas, quae verba ex herbae allusione petebantur. quo et illa spectat Illustrissimi Fabii Chisii legati Apostol. imago a Maioribus suis petita, quae tela aliquot decussata, hispanice dardos appellata exhibet, cum lemmate por un. id est, Pro uno subintellige dar-dos quod divisim dare duo significat, ut si autor diceret; pro uno telo, hostibus duo refundam, [Note: (1) Donis Dei bene uti] quod pia atque eleganti inflexione Chisius adhibuit Evangelicae sententiae: Domine quinque talenta tradidisti mihi, Ecce alia quinque. [Note: (2)Defensio generosa.]
Fateor tam en haec obscuriora esse atque aenigmatis, quam symbolis propiora Familiaris haec Italis ludendi in vocibus ratio, ut pluribus lib. 2. patebit. Ad propria familiarum nomina inter symbola heroica lib. 4 allusum reperies ita Pasqualio Zicognae Duci Venet. Ciconia: Hieronymo Columnae Duci Paliani columnae geminae media Sirenae: Matthaeo Aquavivae cetus iuxta natales aquas placuit. Herculi Gonzagae ad facinora Herculis alludere visum, ideoque domitam ab illo hydram proposuit. Apud Petrosanctam etiam Margaritam in concha reperies Margaritae Austriacae, Hispan. Reg. Campanam vero Campanae genti, ursum Ursinae fuisse usitata. Non inelegans illud Herculis Tassi, qui Taxum usurpavit, funestam aliis locis arborem, tamen in Italia subter quiescentibus innoxiam, adscripsit igitur: Itala sum, quiesco. quo nomine, et arborem, et seipsum, soli illius gentisque nobilitate sua dignum indole, profitebatur. Apposita vero etiam illa fuit Alexandri Donati, qui Card. Francisco Barberino ad scholasticas exercitationes invitato, honoris gratia instruxerat prae Gymnasii foribus symbolicum ex floribus hortum tanquam Eloquentiae florentis imaginem, cui inscripserat. Exspectat apes quae ut Barberinis gentilitiae erant, ita nihil horto florenti usitatius, quam floribus apes excipere. Similia, ubi claritatem parem elegantiae allusionum iunxerint, mirifice delectant. Verum ex omni illud aurum solo non eruitur.
Plura reperiuntur symbola, quae in solis inscriptionum vocibus aliqua inflexione ludant, sed velin materia symbolorum, vel in re et lemmate simul gratius luditur.
nus enim ut raritatis, sic elegantiae, obtinet Antonii Caraffae. Mirabelli March. symbolum in quo gladio sectus anguis lemma praeferebat, Dum spiro spero, quam apes illae Barberinorum infloribus. Nos aliquot exempla subiciemus, inter quae etiam nonnulla reperies sententiarum metaphorica appositione ludentia; pleraque tamen in verbis tantum versantur, quod aliorum nulla copia suppeteret.
Emblema 4. symbolographorum ad fontem quartum allusionum.
1. BOs in cuius capite accensae faces, ut Hannibal ad [Note: 1)Terroris delusio.] terrendos Romanos fecisse memoratur. lemma, Terror et error. Videlicet. Dolus, an virtus quis in hoste requirat; Paradinus symb. 180.
2.Firmamentum caelorum lemma. Immotum in motu. [Note: 2)Constans] Scipio Bargalius. Cardinali Estensi illud tributum, quod inter negotia turbasque frequentes non moveretur.
3. Cuneus a malleo in lignum adactus. lemma, ut feritur, [Note: 3)Malum referre.] ferit. Bargalius. Convenit in illum, qui quod ab aliis patitur, aliis infert.
4. Insiticius ramus in trunco. lemma, Alterius altera. [Note: 4)Mutuum subsidium.] scilicet, res poscit opem nam et ramum truncus et ramus truncum iuvat. Bargal. nimirum anima corpori, coniux coniugi, proles parenti mutuam debet opem.
5. Canis arrectis auribus. lemma. Aure auram. Aresius [Note: 5)Vanus.] ita superbus et laudis appetens.
6. Penna ex ala anserina. lemma. Non evehar, ni vehar. [Note: 6)Altior virtus infirmos tollit.] videlicet a volucri primum. Deinde nisi vehar a scriptore, non evehar ad gloriam. Aresius.
7. Navis in mari, lemma. In magno magna. Aresius. [Note: 7)Magna domus magni sumptus.] Nempe magni magnis praedis vela pandunt, et in magnis aulis sumptus magni.
8. Titio viridis igni appositus, qui hinc flammam [Note: (8) Amor sive ardos et lacrimae Martyris.] concipit, inde aquis defluentibus stillat. lemma, Tempore simul eodem. De Rubeis. talis sanctus
Titianus martyr; inter flammas et lacrimas.
9. Lampas emuncta in festo circumcisionis Christi [Note: 9)'Circuncisio.] proposita. lemma, Ut luceat omnibus. Aresius. Alluditur tantum ad S. Scripturam.
10. Apes volantes ad rosam. lem ma, Inodorem currimus. [Note: (10) Reges Christum quaerunt.] Aresius in festo Epiphaniae, ubi rosae Christus, apibus Reges comparantur.
11. Avis paradisiaca S Ioanni Baptistae applicata. [Note: (11) S. 10. Baptista.] lemma, Non manducans, neque bibens. Aresius.
12. Serpens sua pelle inter saxa exutus. D. Bartholomaeo [Note: (12) D Bartholomaeus Innovari.] convenit, lemma, Renovabitur iuventus mea, Aresius.
13. Apes fumo pulsae. lemma, Pro bono malum. Aresius. [Note: (13) Malum pro bono.] tales Apostolici viri persecutiones passi.
14. Fax lemma, Non quaerit quae sua sunt. Aresius Sic [Note: (14) Aliis impendi] Christus et Apostoli se aliis impenderunt.
16. Horologium quod suo tempore sonat, subscriptio. [Note: (15) Tempore facere.] Tempus tacendis, et tempus loquendi. Eccles. 3. Anton. de Burgund.
16. Navis inflatis nimium ex vento velis mergitur. [Note: (16) Arrogans premitur.] lemma, Si tumeas, timeas. PP. Belgae. nempe ambitio periculosa est, et saepe obruit.
17. Vires sub terra conditae, ut conserventur et fecundentur. [Note: 17)Solitudo prodest.] lemma, Dum conder, fecunder. PP. Belgae. Ita Societas per recessus exercitiorum spiritualium fecundatur.
18. Cygnus aquis innatans. lemma, tangor, non tingor [Note: (18) Bonus inter malos.] ab unda. PP. Belgae, sic inter sordidos et noxios homines caste versatur Societas.
18.Luna plena eclipsin patitur. lemma, Tum me terra [Note: (19) Plenus meritis moriens.] teget, cum totum impleverit orbem, PP. Belgae. luna suo lumine: Franc, Xaverius, conversione gentilium, virtute, fama nominis, orbem implevit.
20. Simius fomite incaute ludens pyrios pulveres seque [Note: 20)D. Ignatii illusor.] una inflammat. lemma, male luditur igne PP. Belgae. male scilicet D. Ignatio illusum est a Nobili viro, qui se ignibus devovit, nisi Ignatius ignem mereretur, quo die voti reus interiit.
21. Pyrium globum succensum ignis extollit. lemma, [Note: (21) D. Ignatius in oratione raptus.] Sursum rapit ignis, PP. Belgae. Ita D. Ignatium orationi
intentum ignis divini amoris sursum elevat.
22. Chalybs filice percussus dat ignem. Uti Ignatius [Note: (23) Ignatius laesus convertitur.] naturali lapide ignem amoris. lemma, Percussus concipit ignes. PP. Belgae.
23. Ovis signata. lemma, Notor, ut noscar Guil. Zincgrefius. [Note: (23) Ex calumnia honor.] sic. M. T. Lentulo l. 1. epist. fam. Illustrabit tuam amplitudinem iniuria.
Insit in hoc genere felici symbolorum partu Guilielmus Hesius Belga Societatis Iesu, dum fidei divinae musicorum instrumentorum fides translate componit. Ex quo, exemplorum gratia, huc transferre aliquor imagines placuit.
1. Cithara sine chordis lemma, Vis vitam tollere, tolle [Note: (1) In fide vita.] fidem. id est qui incredulus. non videbit vitam. Ioan. 3.
2. Chelys, in qua una fides fracta est. lemma, Quo reliquae, [Note: (2) Fide Deo placemus.] si me deficit una fides? sine fide impossibile est placere Deo. Heb. 11.
3. Chelys in qua una tantum fides lemma, Sola fides est [Note: (3) Fides et opera.] vana fides. id est, sides sine operibus mortua est. Iac. 2.
4. Cithara cui assidet pusio, sed non tangit. lemma, [Note: (4) Fides mortua.] Muta fides, nisi mota. Fides si non habeat opera, mortua est. Iac. 2.
5. In Sambuco fides laxae et pendentes admota frustra [Note: (5) Fides laxa.] manu lemma, Si laxa est fides, fidem negabit. Vae dissolutis corde, qui non credunt Deo, Eccl. 2.
6. Fides citharae in mensa concussae tremunt. lemma, [Note: (6) Fides roborat.] Rebus in trepidis fides animo sa vivit. id est, sancti per fidem convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt. Heb. 11.
7. Arcus qui fide seu chorda adducta frangitur. lemma [Note: (6) Fides stringit.] frangitur adducta segnis inersque fide. Resistite fortes in fide. Pet. 5.
8. Fides in chely adducuntur. lemma, Vis ipsa torturae. [Note: (8) Fides martyrum.] fidem facit animosam. 1. Petri 1.Probatio fidei vestrae in honorem, etc.
9.Crede ad rupem allisum, ad quod echo reddit, ede, [Note: (9) Mutilare S. literas] ede. lemma, Nec sola nec integra reddit, Perfidus interpres Sepulchrum patens est guttur eorum, (haereticorum) linguis suis dolose agebant in psal. 5. v. 11.
10. Puer utrisque manibus in sambuco ludens lemma. [Note: (10) Fides concors.] Fidem concordia sanam sola probat. Credentium cor unum Act. 4.
Arca viva et animata ac velut propitiatorium in terra. Method. or. de Hypap.
Vere arca est sanctissima virgo intrinsecus et extrincus deaurata, quae universum sanctitatis thesaurum suscepit. Greg. Thaum. de annunt.
Lignum vitae, quod solum fuit dignum portare fructum salutis. Bernard. Hom. 2. de adventu.
Arca Noe est. ut Bonav. in laud. B. V. n. 4.
Arca est, arca Noe latior, longior, illustrior. Hesych. or. 2. de laud. Deiparae.
Palatium animatum Regis Anglorum Greg. Neocaes. or de annunc.
Aula caelestium sacramentorum. S. Ambr. l. de instit. virg. c. 7.
Aula regalis soli Deo subdita. Ibid.
Rheda aurea solis mystici. 10. Geome. 3. de B. V.
Quadriga Eliae virtutibus trahentibus consita. 10. Geom. hym. 1. de B. V.
Vehiculum sanctissimum eius, qui est super Cherubin. Buteo in hym gr.
Porta caeli Gen. 28. Rich a S. Victor, in Cant. c. 39. S. Aug. serm. 6. Epiph. or. de laud. Deip.
Porta Orientalis. Greg. Neocaes. or. 3. de annunc.
Ianua paradisi. Petrus Damiani ser 3. de Nat.
Mare spirituale haberis gemmam caelestem Christum. Epiph. or. de Deip.
Mare spatiosum est misericordiarum. S. Chrys. in hor.
Pelagus gratiarum. Damasc. or. 1. de Nat.
Pelagus gaudii inexhaustum. Damasc. or. 2. de assump.
Pelagus sanationum. ibid.
Medicina insanabilium vulnerum. S. Germanus.
Myrrha electa, dant suavitatem o doris Rich a S. Laur l. 12 et Hebraice Maria mare myrrhae exponitur.
Monile paradisi inexplicabilis. Epiph. or. de laud. Deip.
Arbor fructum ferens splendidum unde fideles aluntur. Buteo hym Graec. p. 125.
Quasi oliva speciosa in campis. Rich a S. Laur. l. 12. ex Cant.
Virga mystica But. in hym. Grae. p. 135.
Petra melle, id est, verbo fluens 10. Geom. in Cat cor. ad cap. 1. Luc.
POstquam Sanctiss. D. N. ALEXANDER Papa VII constitutione nova an 1661. B. M. V. immaculare conceptae honorem adversus obtrectatores quosdam egregie munivit, fuit in aula Eminentiss. Cardinalis IULII ROSPIGLIOSII quidam e Ministris Ioan. Baptista Agnensis caecus, qui intra biennium sexcenta propemodum anagrammata, quibus rarissima felicitate elogia pure immaculateque conceptae Deiparae complexus est, ex hoc programmate eduxit, iisdem ubique retentis literis.
AVE MARIA GRATIA PLENA, DOMINUS TECUM.
Ex his quaedam ego primum sub Psalterii titulo vulgata SS. Patrum sententiis firmavi; alia deinde prodeuntia brevi prosa, lapidario stylo formata, ornavi. Ex quibus cum symbolica sese nonnulla offerant, non abs re futurum credidi, si nova haec in classe seorsim censerentur. Unum tamen quod de Arca Noe Anagramma subieci, meum est, quo sexcentesimum Agnensis numerum explevi.
ANAGRAMMA. Io Io! ADAMAS, unica gemma, ter pura luti. SYMBOLUM. ADAMAS. Insorde micat. EXPOSITIO.
Quod in caelo stellae, hoc in terra gemmae sunt: Lucent in caligine, in sordibus sine sorde emicant, terrena (sic fas sit loqui) sidera.
Illustri si nos credimus Epiphanio [Note: (1) Libro de 12 Gemmis ration] posteri.
Adamas Hebraei in habitu Pontificis eminens,
Scelera populi immutato colore nunquam tulit,
Sensum lapidi inesse crederes;
Ita, cum nemo ad sua flagitia e populo erubesceret,
Erubuit sanguineo colore mutatus lapis.
Belli imminentis cruentus nuntius.
Cum horror vitiorum a peccante vulgo aberat.
Exhorrescere lapis nigricante pallore visus est, et secutura colore suo signare funera.
Solum, cum populo innocenti sua affulgeret felicitas,
Niveo pura haec gemma radiabat sidere:
Ut qui lapide hoc non esset magis lapis,
Laetati sentiret, et laetaretur, lapidem.
In hoc Adamante, te intueor purissimam Virginem,
Quamquam nihil lapideum possideas,
Tota mitis, Mater ipsius Misericordiae.
Adversus scelera tamen es Adamas; quia nil nisi purum adamas.
Concepta tanquam gemma pura, ut pure conciperes.
Talis in luto, ut erueremur e luto.
II. Anag. Agna Sion vere immaculatu Deum parie, Agna, mater munda, tu aperis caeli viam. O Agni mater, summe pura ac nitida, vale. Agna iure munda, mei pastorem lactavi, Io, Agna Dei mater lupum averni mactas. AGNA Intacta lupo.
Naturae miraculum proponimus
In Agna Matrem, in virgine parentem, tam similem in simili, quam dissimilem.
Maculati genitoris pattum agnae immaculatum,
Agnam Agni castissimi sine semine genitricem.
Quae caelum, quod nondum attigerat, aperuit,
Viam, quam non dum triverat, ostendit,
Peccata, quae illam non tetigerant, pariendo solvit.
Cum Agnum pareret pro peccatis immolandum.
Ipsam pariendo pararet ad caelum viam.
Sine exemplo Mater,
Quae nec ante se habet similem, nec post se sequentem.
Exemplo tamen omnibus,
Puritatis quam amarent, et mansuetudinis quam sequerentur.
Quamquam Agna esset lupis ipsis metuenda,
Illumque, qui circumit quaerens quem devoret, circumventum
Averni lupum fortior Agna mactarit.
Iam victrix priusquam nata,
Quin, metamorphosi naturae admitanda,
Sui Agna Pastoris custos facta,
Pascentem omnia pavit,
tanto rariori beneficio,
Quod in uno innumeros pasceret filios.
III. Anag. Apis una Mater aculeum ignoret Adami. APIS. Ex flore et rore.
Frustra hic quaeris venenum in aculeo,
Tota mellea est Apis, fel omne ignorat.
Sola Adamidum nec pungitur, nec pungit,
Ab origine nescit aculeum.
Et quid mirum princeps est apum.
Ex flore et rore caeli nata et fecundata.
Mellis ipsa caelestis non sterilis parens.
Quando illum concepit, cuius et nomen melleum est.
In florigero Nazaretho florilega Virgo,
Repente ab obumbrante caelitus spiritu,
Et verbo Virginis unico,
tanquam ex rore caelesti, et flore campi Mater,
Sine mariti, non tamen sine filii, amplexibus.
Tam liquida animi voluptate, quam nulla corporis.
Absque dolore, nec tamen absque dolore;
Quem cum in nascente non sentiret nato, sensit in moriente.
Dolore filii morte immortua, quam vis viveret,
Amore victura in morte sua, quam vis moreretur.
Ita in amore dolor, in dolore amor,
In ape nostra aculeus, sed sine Adami felle.
IV. Anag. Tu Regina pia, summa, et munda caeli Ara. ARA COELI Placandae ponitur irae.
Caelum aras habere,
In caelo esse incensa, Presbyteros, et thuribula
Quis crederet, nisi Ioannes Aquilinis vidisset oculis?
Nunc alteram caeli Aram.
Romani habent in terris; alteram beati in caelis.
Illam veneramur, sed hanc praeserimus.
Et quis non faciat, nisi qui Mariam non amat?
Quis animatam aram non praeferat lapideae?
Caelestem terrenae?
Perpetuam ruiturae?
Divinam humanae?
Quam nemo violavit umquam irrumpens barbarus,
Nec attingere violator portuit.
Quia summa et munda in caelo exstructa fuit.
Advolvamur huic arae peccatores supplices,
Ut ad mundam hanc aram mundemur:
Quia nihil a se reicit, praeter maculam.
V. Anag. Arcae pura nati Dei, eum tegam almo sinu. ARCA DEI. Pretiosa latent.
An suos Deus gratiarum thesauros
Non clausit in arca fictili,
Dum clausit in Maria?
Fictili, non diffiteor; sed tamen firmissima.
Cui novo artificio thesaurus impositus robur daret,
quia fuit nati arca Dei.
Quod suo claudebat arca sinu, hoc erat in vincibile.
A furibus nihil huic arcae metuendum,
Cum lateret in illa custos:
Hercule fortior, Argo oculatior.
Thesaurus hic itaque custodiebat Arcam,
Dum Arca custodiret thesaurum.
Procul igitur hinc omnes daemonum insidiae,
Omnis furtiva gratiarum manus.
Quod sub tam vigili ac forti custode,
Thesaurus hic non posset eripi.
Sed nec deberet
Tantum audiri in terra caeloque opprobrium,
Ut eadem esset Arca Dei et Daemonis.
VI. Arcus a Noe, laetitia mundi, gemma pura. ARCUS COELESTIS. Tenditur, ut parcat.
Iratum totus orbis Deum horruit,
Cum omnes, praeter Noe, sub aquis gemerent.
Mox ex nubibus Deus tetendit arcum;
Non ut feriret, sed ut parcerer:
Miri pugnae spectaculo.
Hinc sine telo Arcus, et nervo fuit.
Tanquam fracta iam ira; et exhausta pharetra.
Verum nondum inanis est.
Furore nostro novum furorem succendimus:
Adhuc tempestates aer cogit, ac fulmina,
Ictura, et gravius, et saepius,
Nisi arcus noster noeticus Deipara
Excussis sese telis interponeret.
Hic, ut parcat Deus, tenditur:
In nubibus mundi, sine nube peccati, mundus:
Cui pro colore innocentia, pro luce est puritas.
VII. Aula sum tota munda ac Regina Empirei. AULA DEI. Artificem commendas opus. Aulam Deimundam.
Nemo cum mundi caula nisi errans confuderit.
Utraque quidem oves recipit, sed haec etiam hircos
Augiae in caelo stabulum non est,
Quamquam aulae Dei suus non desit Hercules:
Qui arceat sordes, non efferat.
Nulla hic toleratur sordium illuvies,
Ubi summus inhabitat Caesarum:
Ubi ephebi sunt Angeli, ministri Caelites:
Ubi idem Deus et artifex est, et incola.
Miretur Regina Sabae sua in aula Salomonem,
Hic obstupescet penitus,
Umbram illic se vidisse sapientis agnoscet in Rege,
Hic ipsam Sapientiam videbit in corpore.
An igitur, cum haec suam instrueret aulam,
Lapsum in opere potuit admittere?
Aut insipienter agere Sapientia?
Hoc nemo credet, nisi qui non credet.
VIII. Aurora munda, et luna magis piae emicet. AURORA. Lux nuntia lucis.
Iucundum orbis spectaculum est
Aurora in caelo, et Maria in Bethlemi stabulo,
Utraque lucis nuntia, et lux ipsa est quoque.
Nec potuit nisi per lucem lux ipsa mundo nuntiari,
Quando tenebrarum nulla est cum luce societas,
Munda mundi Aurora Maria fuit,
Quid enim in lucis parente immundum reperias?
Procul hinc noctuae et vespertiliones,
Gentiles ac haeretici,
Est Aquilinis haec tantum oculis conspicua,
Quia salutiferae huius Aurorae lux oriens
Omnem peccati noctem dissipat.
Pura Lux
Ut caligantes oculos offendit, sic iuvat sanos.
IX. Ego aurum nitens immaculata Deipara. AURUM FULGENS. Purum ex impuro.
Aurone in terris quicquam purius nitet?
Maria auro fulgentior.
Sol auri illustris est pater: terra obscura genitrix est.
Maria ex terra obscura, auro illustrior emicat,
Quia increato ex sole traxerat
Decorem, et decus formae immortale.
Quod cum videret atque invideret Lucifer,
Omnia conatus, ut hanc lucem eriperet Virgini,
Victus contritusque a muliere,
Etiamnum involutus tenebris, gemit in carcere.
Aurum obscurari caligine non porest.
Nec etiam cum latet pretium amittere.
Decus illius solare est,
Quod cum alibi occidit, fulget alibi.
quod Sol Christus Mariae dedit, terra non adimit.
Ipso in bestiarum stabulo eminet, ut aurum in lato.
Ipsa in origine suum habuit pondus ac pretium,
Etiam inter contaminata intaminatum.
Pretiosam itaque Mariam nemo non dixerit,
Quando qui aurum contemnunt Superi,
Hanc tamen summe aestimant.
X. En civitas alma, pure munda Regi amato: CIVITAS DEI. Hic sedem dant fata quietam
Ne metuas pia in solitudine anima,
Si Maria tecum fuerit, haec tota est civitas.
Etne propugnaculum contra hostes desit,
Est civitas refugii.
Cave tamen peccator, si fueris, maneas.
Nam pure munda cum sit, peccatum non patitur,
Cum cetera admittat omnia.
Duas sibi condidit omnipotens artifex civitates:
In caelis unam, in terris alteram:
Hanc nobiliorem, quia animatam,
Utramque tamen Sapientiae divinae sedem.
Disparem in multis, in hoc parem,
Quod nihil coinquinatum intrabit in eam.
Deus caeli in terris imaginem condidit,
Dum condidit Mariam.
Hac tamen artis et naturae metamorphosi,
Ut imago suo esset prototypo illustrior.
XI. En pura domus aurea micat alme ignita. DOMUS AUREA. Soli Deo.
Domum Neronis auream Vetustas praedicat;
Sed ferreum domus incolam Tyrannum,
Impurum lenonem, in puro hospitio,
Domum Domino meliorem.
Nos contra.
Domum quidem habemus auream: sed in hoc disparem
Neroniane, quamquam aliis parem:
Quod suo sit haec domus Domino deterior:
Quamvis sola esset Deo digna.
Ignosce, Maria, si, cum laudare te cogito.
Cogar contemnere.
Quem tuo clausisti hospitem caelestem sinu,
Melior te, sua domo, Dominus fuit.
Aurea cum esses caritate, is totus aureus et ipsa caritas
Cum luce fulgeres sapientiae, ille ipsa fuit sapientia:
Cum gemmis virtutum radiares, ipse gemma et virtus fuit.
Pura Tu, sed ipsa puritas filius.
Nemo igitur hic quaerat maculam,
Ubi in auro habitat puritas,
XII.
Eia tu orientalis gemma, pura ac munda.
Mater, sed unica, inviolata, gemma pura.
En mira gemma, teta lucida, pura naevis.
Tu pura gemma, cara, data in monile IESU,
O gemma, mire tu pura in aula sancta Dei GEMMA. Qui novit, aestimat.
Gemmae olim Rationali insertae Pontificio.
Rara luce emicabant in pectore:
Nunc virgineo maiori in pectore luce fulgurant.
Illas duodecim una haec gemma superat,
Puritatis, ab origine illaesae.
In Adamante populus olim vere adamantinus,
Cum gemma ruberet, sui legebat notas sceleris:
Cum niteret: suam innocentiam,
Sic Virgo nunquam erubuit, nisi nostro scelere,
Sua semper innocentia canduit.
Divini gemma pura Occani,
Data et nata mundo,
Ut esset in monile IESU, suae carnis amplexu stringendi,
Cuius e collo pependit saepius, tamquam ex auto gemma.
Aula sancta Dei, quam profana mundi dignior,
Adamante durior patientia,
Amethysto spe vernantior,
Amianto inviolabilior puritate,
Pyropo caritate flagrantior.
Hexacontalithon [Note: (a) Isidorus Orig.lib.16.c.12.] Atlantum iure dixeris,
Ita omnium Gemmarum colores refert,
Virtutum et gratiarum una Virgo compendium.
Digna quae ex illius penderet collo,
a quo pendent omnia.
XIII. Pura et digna Mater, summa caeli ianua. IANUA COELI. Nil subit impuri.
Nullibi magis vates Maro, quam dum canit,
Noctes atque dies patet atri ianua Ditis:
Et, facilis descensus averni est:
At, superas evadere ad auras, hoc opus, hic labor est.
Maria laborem minuit, caeli ianua,
Clausit inferni, et aperuit ianuam caeli,
Cum hanc ad terras transtulit, ne tam esset ardua.
Alii Samsonem Philistaeorum sub portis stupeant.
Cum has ab urbe in montem transtulit;
Ego mirabor, et praedicabo iustius Mariam,
Cum caelorum ad hanc vallem portas detulit,
Ille utrisque laboravit humeris; haec verbo potuit.
Cum portantem omnia tulit sine onere:
Ipsa denique facta Dei Mater et caeli ianua,
Procul hinc omnis immundities.
Nam summo haec patet Numini,
Purus hic caeli aditus est.
Nihil inquinatum hac subit.
Daemon eici caeli ianua potuit, recipi non potest.
Haec nulli e Mundo, nisi mundo patet:
Nulli patuit crimini, ne pareret Daemoni
Adeo tamen infesta peccatis,
Nulli non patet peccatori,
Ut illa deserat, ab hac admittitur.
XIV. Age idea sane clara omnium puritatum. IMAGO CANDIDA. Nil par Apelles.
Plato Philosophorum Salomon,
Ideam puritatis absolutiorem,
Numquam formavit in capite, quam Deus in carne.
Cum Virginem filio Matrem fingeret.
Et sponsam sibi.
Defecisset supremus artifex puritatis,
Si quid in hac idea admisisset impurum.
Macula haec non tantum operis, sed et artificis foret.
Evam formaverat ideam Deus puram;
Sed deformaverat allapsus serpens.
Unde ideae reformator suae Deus,
Evam condidit alteram, expurgaturus primam.
Serpentem terrae affixit, ut posset conteri.
Qui ne caput rursum peteret, contritus est caput.
Virginem ille vicerat, a Virgine est victus.
Impurum nihil affricuit.
Quando iam omne venenum sub pedibus expuit.
Oppresso igitur impuritatis auctore,
Mariae ab ortu stetit integra puritas.
Et decuit,
Ut aliquod Dei opus exstaret purum,
Ne in supremo hoc solum auctore falleret,
Quod simile a simili prodeat.
XV. Dei summa imago, clara et pura inventa. IMAGO DEI Digna Deo.
Ex signo res cognoscitur.
Ex pura Dei imagine, ipsum Deus prototypon.
Cave, ne Mariam assignes alten,
Clara Dei imago est.
Ut Daemon huic suum umquam stigma impresserit,
Nunquam concedes, nisi damnes sceleris Virginem,
Et Dei formam eradas in Matre Dei.
Propudio sum facinus,
Eandem, quam Deus pinxerat artifex tabulam.
Iis, quibus seipsum exprimeret coloribus,
Hanc pinxisse et Daemonem forma ac colore suo.
Amovete blasphemiam,
Tam infame Virgo lilium nunquam in dorso tulit
Tam dissimilis nunquam fuit sui,
nunquam Dei.
Relinque igitur Daemoni, quae sunt Daemonis:
Redde Deo, quae sunt Dei.
XVI. Sana et mira, en procul a te Adami iugum. IUGUM. Pro liberis non est.
Mira res, et par aenigmati,
MARIA Adami filia, sed ante parentem,
Electa priusquam nata,
Dei Mater, sed post Deum genita,
Hoc, quam Adamo genitori similior,
Quod hic sub iugo, illa libera: hic peccator. illa esset immaculata?
In lumbis Adami cadentis nobiscum fuit;
Sed sola non cecidit, cum cadente,
Sola a non libero fuit libera,
Sine omni iugo: nisi quod portaret iugum Domini,
quod libertatem non tolleret, verum servitutem,
non oneraret, sed levaret ferentem,
Suave iugum, quia sine iugo.
Itaque tam dissimilis parenti nata, quam similis fuit,
Quae novo, naturae dicam, an gratiae prodigio?
Suum ipsa rursum genuit parentem.
Duos habuit partus Adam admirandos,
Unum ex latere incorrupto mulieris,
a qua erat corrumpendus:
Alterum ex lumbis iam corruptis Virginis.
Per quam erat integritati restituendus.
Libertatem per illam amisit, cui dederat:
per hanc recepit, cui non contulerat.
Vix dubium: Plusne parenti debuerit filia,
an filiae pater!
Ille corruptus genuit Mariam solo:
Haec incorrupta genuit Adamum polo.
Mortalem vitam accepit, reddidit immortalem.
Ergo dicamus: filia est parens patri:
Pater est natus filiae.
XVII. Luna ignea, imo lactea, merita, pura sum. LUNA. Implevit orbem.
Qui lunari in orbe quaerunt tenebras,
Plenum licet speculentur Astrologi, plenum non vident.
In Maria plenum exhibemus purumque lucis circulum,
quem qui non vident invident.
Non plenum supergresse Virgo lunae orbem,
Sese inferiorem iure pedibus calcat.
Quod defectum ab ortu omnem ignoraverit,
Tam vacuae dissimilis, quam similis plenae.
Plena tamen Luna Maria est plenior.
Cum suae in illa maculae, in hac nullae appateant,
nec ab ortu quidem.
Illa noctem de mundo auferre nequit pleno lumine;
Haec peccatum a mundo plena aufert gratia.
Nisi caecus ad hanc oculos occluserit.
Et quamvis vera luce orbem non impleat hominum,
Implet tamen suum.
Candorem in hac nemo desideret, quia lacte a est puritates
Calorem frigidi peccatores quaerant, quia ignea est caritate.
Nemo sub hac luna non illustrabitur,
quia suum semper implevit orbem.
XVIII. I mare lacteum, Virgo pia, sana, et munda. MARE LACTEUM, Nescit procellas.
Procul hinc saevae tempestates et naufragia
Mare Maria lacteum est,
Ventorum saevitiam, nec parit, nec patitur,
Sine fluctuum iactatione tranquillum est,
Tam malaciae amans, quam fugiens malitiae.
Quicumque sese illi hac in vita crediderit Navita,
Navim vitae collocavit in tuto,
In portu propemodum est, cum solverit
Quae vitam genuit, non patit mortem.
Etiam impiis sese exhibet Virgo piam,
Insanis sanam, immundis mundam.
Cum a mundo ad salutem, a naufragio ad portum vehit,
Et qui posset aliter Virgineum hoc mare,
quod alium nec introitum vitae novit, nec exitum,
praeter unicum salutis portum IESUM,
Ad quem tota, et concepta, et concipiens Maria spectavit;
Draco mulierem hanc absorpturus,
Qui cum suis bibit tanquam mare iniquitatem.
Sub calcaneo Virginis praefocatus haesit,
Mare facilius, quam Mariam hausturus.
Lac hic serpens non bibit.
XIX. Margarita caeli sum, nivea, apte munda, Margarita Eoi penitus munda maculae. MARGARITA Filia solis.
Nemo immundam dixerit in ortu Mariam?
Quia caeli Margarita est.
Haec in terris pura, in caelis est purior:
Nil caelum nisi sidereum patitur.
Ergo caelum concha, si MARIA est caeli Margarita.
Nec miraberis tantam conchae vastitatem,
Si Margaritae expendas magnitudinem.
Quin etiam maiorem concha margaritam reperies.
Virginem caelo,
Quae maiorem orbe unionem Christum,
Suo complexa est sinu.
Hunc igitur quae parit unionem purissimum,
Non potest margarita impuritatem ducere?
Ave margarita.
Munda roris caelestis filia, quae de salso mundi aequore
Nihil trahis inquinatum.
Quia in medio mari, nihil gustas de mari.
Ex sole solo rorem concipies, eodemque obstetricante,
Immaculate concepta pareris,
Rara nascendi praerogativa,
Non terrae, sed caeli filia:
Tam nobilis debuit nasci, quae esset Deo nubilis.
XX. Magna navis, Deum mire portavi lactea. NAVIS In portu salva est.
Miraculum orbis una Navis fuit Victoria.
totum emensa terrarum circuitum,
Ad orientem egressa solem, reversa ad occiduum:
Redux unde exierat.
Superat hoc miraculum Magna navis altera.
Quae de caelo in tetram vitae panen attulit,
annonam orbi perituro necessariam
Hunc panem, cum suo Maria lacte temperavit,
Edulium nauseabundo caelestium condivit palato,
quo famem sitimque afflictorum pascerer.
Quibus annona haec caelestis vilis non est,
Ad magnam hanc Navim pro auxilio properet,
Nam postquam incorrupto lacte Deum pavit immortalem
Omnes quos pascit mortales,
Immortales Dei filios reddere creditur.
Nec periculum reformident in hac navi,
Quia ab omni immunis naufragio
In ipso navigat salutis portu.
Perire in tutela illius nemo potest, quae nunquam periit
Quae sola provehitur, ac provehit Numinis gratia.
XXI. Oliva pacis mater, materve agni mundi. OLIVA. Ignara belli.
Qui sacram Palladi olivam Virgini
Olim consecrarunt poetae, non omnino poetae sunt,
fictioni subest occulta ventas.
Maria minime ficta Pallas est, virgo corruptionis nescia.
Olivam sibi haec vendicat, olivae non dissimilis,
Ingenio miti, oleo tranquilior,
Irasci non solita, nisi peccatis.
Bellorum ignara nisi quae suscepit cum serpente,
Huic soli nostra haec Pallas clypeum induit,
Hastam intorsit victrix et extorsit victoriam,
Ut olivam martia cornu crederes duriorem.
Tantam adversus omne crimen aversionem concepit,
mitis cetera Virgo,
Ut, priusquam conciperetur, odisset.
Et huic pacis mater bellum denuntiaret,
Quod mater Agni mundi nil ferret immundum
XXII. Ovis lactea, munda, ea mire agnum parit. OVIS. Et candore placet.
Aurei velleris lanam
Fabulosa in caelum usque antiquitas extulit,
Nos lactei oviculam velleris Mariam:
Plusquam aureo innocentiae candore amabilem,
Caelo censemus digniorem, quia terris fuit utilior,
Agnum haec Ovis peperit auro pretiosiorem,
quo nos oves perditas oblato redimeret,
Uno hoc millena redempta sunt hominum milia.
Quale igitur quantumque huius agni pretium!
Quantum matris ex qua natus est!
Execratur mire haec Ovis quidquid hircum peccati olet,
Ab ipsa adeo munda origine,
Quia agnum paritura erat, qui redimeret mundum.
Qui nisi peccatum damnasset in conceptione matris,
Probasse in illa videretur, quod damnavit in omnibus.
Quam in sua non admisit carne maculam,
Nec in matre, unde carnem sumpsit, admisisse credendus est.
Ne summa puritate aliquid purius statuamus dari.
XXIII. En paradisum, at ignotum irae, maculae. PARADISUS SINE MACULA. Procul hic serpens.
Paradisus in terra visus est novus,
Cum desiisset videri antiquus.
Eva quidem in utroque, sed in illo nullus serpens,
Illic Eva mutabilis, pura nascitur, impura moritur.
Hic immutabilis, purum occasum cum ortu sociat.
Illa deliciarum hortum in aerumnarum vertit exilium.
Haec aerumnarum exilium, in hortum deliciarum.
quam felix mutatio,
Qua per mulierem instauratur, quod mulier destruxerat.
Non credis?
Corrigendus erat paradisi [(transcriber); sic: pararadisi] error, paradiso altero:
Eva prima per Evam secundam,
Adam per Adam restituendus alterum.
Ut Deus hoc faceret, nova fecit omnia:
Eva convertitur in Ave.
Maria fit Dei paradisus, ideo locus non erat serpenti.
Nec irae, aut maculae.
Ipse novus Adam in hoc paradiso deliciari voluit,
Sua conditum industria
Irasci sibi potuisset Deus, si labem admisisset:
Cum aliena plantari manu non posset, quam sua.
Aut igitur errant, qui Mariam cum macula fingunt:
Aut erravit factor Deus.
Tuum lector, exspecto iudicium;
Sed non sine iudicio.
XXIV. Euge porta mirae lucis, animatae, munda. PORTA LUCIS. Procul inde tenebrae.
Portam orientalem semper clausam
Sacrae commendant literae.
Lucis haec porta erat, soli tantum Soli pervia:
Ut ab ipso hanc lucem ortu excepisse intelligas,
Ad occidentem non spectabat:
Ut cognosceres, nullum illi cum tenebris commercium.
(Et quae societas luci ad tenebras?)
Deus ipse in macrocosmo divisit lucem a tenebris:
Et in microcosmo haec non diviserit?
Vix credibile:
quando illum corporeo tantum illustravit sole:
Hunc etiam mundum seipso.
Sol tenebras non patitur, quae nihil sunt,
Et Deus peccati ferat tenebras, quae sunt omne malum?
Magnum in orbe chaos tenebrae:
Immensum in Matre chaos peccatum!
Facesse omnis caligo, porta lucis est Maria.
Quisquis hanc non videt, in tenebris est.
XXV. Tu Diva Regina, nempe Rosa immaculata. Rosa nivea, immaculata, anguem perdit. Rosa punicea, munda, mira et alma viget. 1 age Rosa intacta veprium, alme munda. ROSA. Quae spina careat, rara est.
Qui Rosam florum Reginam fingunt,
nil fingunt in scite,
Qui Deiparam Sanctorum Reginam Rosae immaculatae parem,
fingunt minus.
Rosa florum pulcherrima, Virgo Reginarum formosissima,
Hoc tamen cum Rosis dissimile habet,
Quod careat spina.
Neminem laedit, nec inimicum quidem, nisi obstinatum,
Cui maius infligere vulnus non potest,
Quam quod ipse infligit sibi,
Cum maxime amabilem oderit.
Qui flore illius immaculato gaudent, spinam non sentiunt.
In flore spina deest, in solo reperitur avorum caudice.
Ne igitur hic spinam quaere, aut querere;
Cum purum exhibemus florem.
Intacta veprium Rosa est, non potest laedere,
Nivea, quia excellit puritate,
Punicea, quia caritate.
Laedere itaque neminem vult, cum laesa nunquam fuerit.
Quisquis enim illam obtrectator conatus est laedere,
Laesit seipsum, ultor sui, intacta hac Rosa.
XXVI. ANAG. Procul anguis a me, una Mater Dei amati. Casta Mater pura Diva anguem elimino. Ruat anguis amare: immane caput elido. Periit anguis coram Eva, munda et alma. SERPENTIS CAPUT CONTERENS. Vis pedibus suppressa, iacet.
Decepit serpens mulierem,
Deceptus a muliere est.
Astutus, qui vicit, per astutiorem victus est.
Non semper succedunt fallaciae.
Insidiatus anguis mulieris calcaneo est:
At dum supplantare aggreditur Virginem,
Supplantatur Virgini, tritumque subdit caput
Illustriorem orbis victoriam
Armata nunquam celebravit in Virgine:
Amazones cingulum ponant, et arcum et spicula;
Sicam Iuditha, et clavum Iahel;
Quamquam potentum capita ab his strata iaceant.
Plus bellorum uno in angue confectum est.
Draconem Iason opprimat, et Alciades hydram,
Tot ille sociis, hic armis fretus.
Viros Virago, inermis armatos vicit.
Plus ad victoriam ponderis
Uno haec in pede, quam corpore reliqui adferunt.
An tu hanc serpentis morsum sensisse existimas,
Quae sic contrivit caput?
Pendentem in arbore suo Eva insultare capiti
Impune nimium passa est.
Praeocupavit Virgo iacentem in terra;
Ne praeocupata capiti metueret.
Ne pestiferos cum Eva exciperet sibilos,
Elisit compressum guttur.
Et facile despexit serpentis obnixi spiritus,
Quae Spiritum suaviorem auditura erat Dei.
Si quaeras igitur serpentinas in Virgine maculas,
Sub pede quaere, non in corpore.
Premi ab angue non potuit, quem sic oppressit.
XXVII. En Mater amata, Diva pura, signum caeli. SIGNUM CAELI. Spectabile terris.
O spectabilis caeli pictura,
Astris coruscans melioribus, signum caeli!
Quo te, imperitus siderum censor, dicam nomine!
An Helice, seu Callisto es, tua quam habes pulchritudine,
Iovi dilecta, neque alteri praeter hunc cognita?
An Cynosura forsan nautarum in caele Pharos,
Iovi quondam designata supremo nutrix?
An corona, qua ductrice penetravit inferos,
Bacchus Ariadnae redemptor?
An radiosa Orphei lyra, qua instructus Vates,
Cerberum, Plutonem, totumque incantavit orcum,
Reducta ad carmen Eurydice?
An Aquila Iovis ales, quae Ganymedem caelo intulit?
An Cassiopea, cui raptae caelum vincula
Iniecit, ob formae decus, terra maius!
An Virgo Astraea, quae aureum in astra saeculum
Secuta, caelis, quam terris visa est dignior?
Par omnibus una es,
Virago astrorum decus: te circum famulantia
Suplices inclinant radios sidera.
Eadem in oriente Bosphorus, in occidente Hesperus
Cynosura errantium, Helice amantium,
Lyra ab inferis redeuntium, Aquila in astra transeuntinm,
Corona in terris de tartaro triumphantium,
Astraea regnantium in caelis.
Quia tota Pulchra, pura, suavis, aurea, caelica,
Terrenae nihil ab origine labis admisisti.
Quia signum es caeli incorruptibilis.
Ille qui tertiam traxit partem stellarum Draco,
Te non attigit,
Cum iam attritum in terra caput,
In caelum non posset erigere.
XXVIII. Tu regia pure munda, anima amicta sole. Amicta sole, Eva munda, Mater puri Agni. SOLE AMICTA MULIER. Sic vestit olympus.
Praeclara vestis
Quae aureis solis radiis contexitur!
Quam pulchre in hac graderis filia Principis!
Vilescunt oculis Regum purpurae,
Sordescunt Imperatorum trabea,
Reginarum pallae contemnuntur:
quando rutilum hoc solis paludamentum intuemur,
Regalia longe Virgo ornamenta vincit.
Quando Sole solo amicitur.
Hoc decus vetustas nulla atterit,
Nulla tinea consumit,
Nullae sordes aspergunt,
Nulla foedat macula.
Nisi tota caelestis mulier esses,
Haec te vestis nequaquam cingeret,
Miror esse, qui tua hac in veste inquirant labem:
Hoc est, in sole maculam.
Aquilae non sunt, sed vespertiliones, quibus sol obscurus est.
Desectum in oculis adferunt, non reperiunt in luce.
Sol et Maria tenebras nesciunt,
Et in ortu quidem.
Radios orienti citius soli detraxeris,
Quam gratiam puritatis Mariae.
Quod illos moralis sol fundat; hanc immortalis,
Noctem illa ferre non poterat,
Quod sole vestita et astris coronata,
Astra Soli, hoc est noctem diei coniungeret,
Maculam sordesque immunda non sustinebat.
Cum mundum lunamque calcaret altior.
XXIX. Templum Dei sum, arca ignota notat Ave. TEMPLUM DEI. Concede Deo.
O templum Ierosolymaeo illustrius.
Cum hic vere praeparetur habitatio soli Deo!
Arcam huic templo non infert Deus ligneam,
Sed seipsum in carne exhibet,
Quae nullam metuit putredinem.
Incompurribile Arcae lignum vix credimus,
Nisi in figura carnis Virgineae.
Praeter quam nihil incorruptum et aeternum novimus.
Ipse etiam caeli, velut aere fusi, pereunt.
Hoc templum, et haec arca nunquam corruent.
Et quid ni Deus, incorruptus cum sit,
Templum sibi condat incorruptum,
Cui nec artificium deest, nec materia?
Procul ab hoc templo, quid quid profanum est,
Hic fori tumultum sordesque non patitur Deus.
Procul hinc columbarum cortes, quia sordidae:
Procul mercatorum artes, quia fraudulentae:
Nihil, neque fraudulentum, neque sordidum hic foret
Candor lucis aeternae hoc templum irradians.
In sole etiam atomi notantur.
In Maria labes minima, maxima est.
XXX. Ego ceu turris animata, munda, alme pia. TURRIS clypeis cincta, Munita, munis.
Celebrata in sacris monumentis turris Davidica est.
Mille circummunita clypeis,
Hostili impervia ingenio, ferro impenetrabilis.
Haec umbra Turris parthenicae fuit,
Et rudis conceptus opetis.
Diviniori condita est haec turris manu,
Ecclesiae propugnaculum,
Quod nulla vis hostilis occupatum tenuit.
a prima inviolatum origine,
Soli patens Verbo patris aeterno, impervium ceteris.
Angelico mortalibus digito signatum olim,
Ut plurium esset praesidium.
Gana turrim nemo defugiat, captivum non tenet,
Nisi aureo amoris vinculo.
Munit receptum mille circum clypeis.
Et una millenis tutandis sufficit.
quisquis discrimen vitas, hanc adi in vita.
Et nec in morte tibi est defutura,
Sine morte hanc subiturus, cum tenueris arcem vitae.
XXXI. Ego sum via lactea, merito digna, pura. VIA LACTEA. Summa, sed in via non est.
Quidni Viam esse dicamus, de qua Via processit.
Cum simile a simili prodeat?
Viam rectam, quae nulla iniquitate est devia?
Planam, quae nullis affectuum scrupulis haesitat?
Lacteam, non ficto Iunonis lactea, quo pavit Herculem,
Sed vera integritate, qua placuit Deo?
Virtutum illustratam sideribus,
Gratiarum plenam lumine.
Nulla umquam obscuram caligine?
Viam, qua et Deus incessit ad humanitatem,
Et homo redit ad divinitatem?
quisquis, o mortalis, cogitas immortalitatem,
Hane viam tene, quam ipse Deus tenuit,
Hac ipsa ad nos vita transivit via.
Ne igitur illam amittas, hanc non desere,
Quisquis lacteam hanc terit viam,
In terris licet versetur, in caelis ambulat.
XXXII. O vitis amata, germen dulce, anima pura. Vitis magna, pura, iam alo nectare Deum. VITIS. In vite vita est.
De vite magna, vitis est vera Christus;
Nos utriusque palmites.
Succum a radice eundem gratiarum trahimus,
Et quo Deum Virgo pascit nectare, pascimur.
Inter Matris ubera, et nati vulnera,
Dilecti rubicundi ac candidi.
Astyages de ventre filiae vitem surgerere miratus est,
Cuius sub umbram tota se reciperet Asia.
Nec vanus in Cyro Nepote somniator fuit,
Cum toti dominatus est Asiae.
At quae de ventre Virginis, ceu vite matre,
Processit vitis, orbem complexa est integrum.
Et in vite vitam praebuit.
Amata certe vitis, et germen dulce.
Tua in umbra, quam plena est securitas!
Admittis omnes, solus sub illa serpens
Latere, nisi contritus, nunquam potuit.
XXXIII. Vitalis unio, gemma amanda, certe pura. Clarus unio, et Dei gemma, animata, pura. Unio lucis, et gemma pura, mane radiata. UNIO. Par pluribus unus.
In anulo aeternae divinitatis clarus unio.
Unigenti Dei humanitas est sumpta de Virgine,
De claro unione clarus prodit unio,
Utrique pro sole lux divinae est gratiae.
Non nisi unus in concha unio est,
Quem mare non inficit, quam vis effi cit.
Maria sola in mari huius mundi illibata,
Vitalis sane unio.
Et tanto magis unio, quod uniat,
Mortalibus immortalia, Deum homini,
Vitam morti, et mortem vitae,
Naturae et amoris divini nexibus.
Haec verae lucis unio, nulla fuscata caligine,
Cum ipsam intra se concluserit lucem,
Nihil umquam obscurum pertulit.
Unus, inter tot lapides unio,
Mundi in obscuro mari, caelesti fulgurans sole,
Quo immaculate concepta radiat.
MARIA VIRGO DEIPARA AB ALEXANDRO VII. Pont. M. Sine macula conceptionis agnita. An. 1661. XXXIV. ANAG Agnita pura maculae a montium sidere. SIDUS COELESTE. Clarum effulget sub sidere sidus:
Superis faventibus, et trepidantibus Inferis,
MARIAE puritas clariori effulsit luce,
Quando in sede Romana Senense exortum est sidus,
Gentilitio Chisiorum eductum stemmate.
ALEXANDER PONTIFEX DIGNISSIMUS.
Recte, auspicato, pie.
Nam sidera a sideribus radios hauriunt,
Et communicatum mundo lumen communicant.
Illustrantur et rursum illustrant:
Sidus esse debuit, quod detersa mundi caligine,
Caecutientes ad Marianae conceptionis exortum panderet oculos,
Ut maculae puram agnoscerent, abstersis a mente maculis,
Hanc stellam matutinam non Veneris, seg Virginis dicerent.
Quae exoriens non adferret, sed auferret tenebras,
auroram sub caligine, sine caligine,
Lunam ignorantem maculas.
Arcum caelestem qui puris irradiatus coloribus,
Nihil atrum nubilumque in mediis ostenderet nubibus.
Aulam Dei omnibus innocentiae ornamentis splendidam,
Arcam Numinis, quae gratiarum thesaurum omnem conderet.
Aurum fulgens, quod metallorum puritatem vinceret,
Impleret, pauperum in spiritu, sinum.
Civitatem Dei, quam nunquam hostis invaserat.
Domum auream, quam nulla teredo vitiaverat.
Gemmam orientalem immaculato decore fulgentem,
Ianuam caeli, quae Diabolo nunquam patuit.
Imaginem Dei suo simillimam prototypo.
Margaritam caeli, numquam porcis inter sordes proiectam.
Olivam pacis, nunquam inimicitiis cum Deo obnoxiam.
Palmam integerrimam, nullo onere peccati depressam.
Paradisum, quem serpens nunquam subiit,
Rosam, quam nulla peccati spina sepsit.
Vitem, quae labruscas non tulit.
Et ne quid in puritate desit gloriae.
Amictam sole mulierem. coronatam sideribus, ipsum sidus,
In qua si quis tenebras culpaverit,
Ipse in tenebris est.
Aut non videt, aut invidet immaculatae conceptionis gloriam,
Haec semel, cum hoc sole exorta, nunquam occidet,
Procul noctuae, et caecurientes oculi.
Hoc nisi a purgato lumine, lumen spectari nequit.
Alexandri suo sub sidere, hoc sidus vident.
Faveamus et applaudamus;
Quia non parva est gloria,
Hanc in Dei parente Virgine
MARIA agnoscere gloriam.
Moriatur sine macula, qui hanc sine macula veneratur.
AMEN.