IN vexillis usitata iam pridem accepimus symbolica insignia admilitares ordines discernendos, per quae suam quoque nationes singulae, aut vexillationes magnanimitatem similemve profiteri virtutem sunt visae. Certe horum usum ad gentem retro Israeliticam non pauci reducunt. Celebrantur ut Villalp. in Ezech, t. 2. p. z. l. 5. c. 29. Prado Bonf. Corn. vexilla Iudae, Rubem, Dan et Ephraim; nam hae tribus mediae dignissimaeque ceterarum, singula castrorum latera obtinebant. Colores vexillorum ex gemmis Rationalis deducunt, in quibus singularum tribuum nomina pectori Pontificio appensa legebantur, adeoque vexillum Iudae viride faciunt; ut cuius nomen viridi smaragdo insculptum; Rubeni puniceum esse volunt, ad Sardii gemmae similitudinem: Dan vero ad Iaspidis speciem candido puniceoque colore permixtum: Ephraim denique, ad Chrysolithi imaginem, aureum. Neque desunt emblemata quibus vexilla exornent. Iudae leonem tribuunt ex Iacobi morituri vaticinio. Ruben hominis iconem assignant, ut qui caput gentis ac stirpis esset; quamquam a patre ob incestum exauctoratum, adiiciuntque mandragoras, quas matri puer de agro obtulerat. Ephraim bovis figuram adscribunt, quia Iosephus ex obesis bobus septem totidemque extenuatis sequentium annorum copiam ac deinde sterilitatem collegerat, quo factum, ut et Aegyptii Deum suum Apim (quem Iosephum existimant) bovis specie coluerint. Denique aquilam colubrum unguibus complexam, Dan obtinuit, ex Iacobi parentis verbis, meminit et Iosephus. lib. ant. 12. cap. 5. literarum quondam a Rege Lacedaemoniorum obsignatarum hac icone,
quibus ad Pontificem Iudaeorum datis, amicum se ac consanguineum profitetur. Quae si non fallunt, constat mysteriorum, et symbolicae virtutis gratis suam cuique tributam imaginem, de qua re consule S. Scripturae Interpretes in c. 49. Genesis. Et 2. Numer.
Et Romanis sua vexilla, figurataeque imagines fuere. Primo illa quidem signis tantum ex instituto constabant, ut Alexan. l. 4 c. 2. ut cum foeni manipulos praelongae illigatos hastae praeferrent, unde manipulares dicti milites Aucto mox imperio ingenioque militari, aquilae, lupi, minotauri, equi, et apri seu porci simulacra exercitibus praelata sunt, ita tamen ut pugnaturis sola aquila praeiret, reliquis quatuor signis ante Praetorium defixis. Illa enim Iovem adversus Titanas, inde Cretenses, demum Troianos atque Aeneam in Latio, postea Romanos in bellis usus memorant. Quae quidem animalia a labore ac vicendi superandique certa consuetudine romanis placuisse nemo ambigat. Lupa Martios lactavit iuvenes Romulum Remumque Equus bello: Aper pugnae natus: ut suggerendae virtutis aptiora vix reperias symbola. De Minotauro Vegetius, l. 3. c. 6. inquit, Tutissimum in expeditionibus creditur, facienda nesciri; ob hoc veteres Minotauri signum in legionibus habuerunt; [Note: (1) Ducis consilia occultanda.] ut quem admodum ille in intimo et secretissimo labyrintho abditus perbibetur, ita Ducis consilium semper esset occultum. De aquila Iosephus inquit, haec avium valentissima, victoriaeque habens omen, erat vexillum legionum et conflabatur ex auro, aut ex argento. Neque enim primo tempore, penicillo ac caloribus adumbratae, verum ex metallo effictae imagines, atque in perticas erectae praeferebantur, cuius quidem inferius hastile acutum erat, ut terrae infixum, ubi opus, subsisteret, ut Alexand. ibid. Consuetumque signat non nisi auspiciis captatis vellere, quae si deinde facili ductu evellerentur, leviaque translatu forent, indubiae victoriae omen credebatur, secus ubi difficulter sequerentur. Inter pugnandum in media locabantur acie, quique ea praecederent antesignani dicebantur.
Turpissimum deseruisse signa erat, ut proinde in medias nonnunquam hostium turmas proiecta, Romano
incitamenta fuerint, per medias acies ad signorum defensionem penetrandi, ut Caesar li. 4 belli gal. ac si omnem in iis fortunam virtutemque sitam haberent. Illud non omiserim, quod notavit Lipsius, de mib. Rom. l. 4. dial. 5. pro manipulo foeni, deinde usurpatam super vexillum manum serto coronotam, tanquam sibi manu parandam victoriam designarent, nec nisi pugnandi cororam sperarent. quod si allusione etiam ad manipuli vocem, ex Lipsii sententia, factum fuerit, apparet per manipulum strenuas manus designatas, quae hostem se velut foenum constricturas ominarentur. Verum hoc denique, uti et ceteris animalium signis e castrorum disciplina eliminatis, sola aquila C. Mario adversus Cimbros pugnanti, tanquam ceteris auspicatior, placuit. ut Alex. et Plin l. 13. c 3. quam milites ea religione colebant; ut, festis diebus, unguentis, velut propitii Numinis simulacrum, perpluerent, demulcerentque. Quamquam postea ad distinctionem legionum, non modo Caesarum, Consulum, Ducumve nomina; sed aliae etiam effigies usurpatae fuerint. Unde Dio, de Crasso adversus Parthos pugnante, agens: Vexillum, ait, quod dam ex magnis illis, quae velorum similia sunt, et quae puniceas literas inscriptas habent, ad notitiam exercitus et summi eius Imperatoris, in flumen ex ponte inversum decidisse. Et Alexander loco cit. Draconis efficti imaginem adhibitam refert, de quibus Claudianus. In nuptiis Honor.
Stent bellatrices aquilae, saevique dracones.
Hinc Draconarii milites nomen accepere. Quod signum, uti ad terrorem hostibus ingerendum, proponitur; ita ad memoriam egregii facinoriis Iulius Caesar, ut Alexan. supra. olim quintae legioni elephantum concessit; quod illa, contra Iubam Regem elephantis instructum bellatoribus, insigni virtute triumphasset. Sed et Augustus. ut Isid. l. 17. inter peditum signa pilam, sive sphaeram terestrem, constituisse dicitur, qua terrarum orbem Romanis militibus pervium subiectumque testaretur.
Recentia non tangam vexillorum emblemata, sed nonnulla veterum a Romanis diversorum exempla, quae
adicio [(transcriber); sic: cio] . Persis nonnumquam solis simulacrum; nonnumquam et sacer ignis; plerumque tamen aquila patentibus explicata alis in bello placuit.
Atheniensibus ut Alex l. 4. c. 2. noctua; Thebanis Sphingis effigies; Aeaeae insulae marinae turtur; Cimbris taurus aeneus; Eumeni Ceres et Alexander: Cratero et Neoptolemo Minerva, militiae signum in bello notabatur. Cyrus aureum gallum affixum lanceae militi in acie pro vexillo dedit. Fertur Osiris canem gestasse pro insigni armorum; et Porus Indorum Rex Herculis simulacrum, quod deseruisse militare flagitium habebatur. ut Velleius Paterc.
Germani effigies olim, lucis silvarum subductas efferebant: quibus tamen post superatum Varum aquilasque Romanorum geminas (tertia enim reperta non est) obtentas, ad recordationem victoriae invictis gentibus extortae, aquilae eaedem placuere, magno omine, Imperii aliquando ad Germanos transferendi. Quamquam, Tacito asserente, de morib. Germ. Germanis ante etiam symbolicae animalium figurae neglectae in vexillis praeliisque non fuerint. Hinc ait,
veteranarum cohortium signa, inde depromptae silvis iugisque ferarum imagines, ut cuique genti inire praelium mos est.
Hic vexillorum usus a Christianis postremo occupatus, excultusque, non in bello tantum, sed sacris etiam ceremoniis locum reperit. Et de Constantino quidem Imperatore legimus, apud Soz. l. 5. illi, post profanas Martis aquilas, sacrum in bello Crucis signum placuisse, superis formam titulumque monstrantibus. Siquidem ubi ad versus Maxentium Tyrannum ad pontem milvium pugnaturus esset, non sine formidine amittendae victoriae, ad caelum conversus; ut numinis, etiam gentilis, opem imploraret, crucem inter nubes auream observavit iuxta quam stellis haec epigraphe exarata legebatur.
In hoc signo vinces
, quo animatus spectaculo, Maxentium aggressus, proprio incogitantem dolo oppressit; cum is ponte milvio dolose succiso, ut hostem falleret, denique facti immemor per eundem se recepturus, interierit, adeoque Constantinus Cruci deinde inter militaria vexilla primum dederit locum, felicissimis eam auspiciis, non ad victoriam modo, sed et fidem orthodoxam securus. Quae deinde vexilla Iulianus apostata revocare ad
imagines antiquas gentium conatus, in popularibus vexillis Iovem pingi iussit, caelitus sibi cononam purpuramque, Imperii symbola, exhibentem. Martem denique et Mercurium in se respicientes, et velut oculo attestantes, ut Sozomenus, l. 5. c. 17. memorat; quod, et eloquio, et bellan di industria valeat. Haec autem, et quaecumque ad paganismi persuasionem facerent, symbolicis imaginibus admiscebat; ut sub dirorum animos a Christo traduceret. Sed restituit Crucem vexillis iterum Arcadius, ut Prosper. p 3. promis. 34. de Martyr. alio divinitus portento provocatus: nam cum adversus Persas in bellum contenderet, sparsae in multorum vestibus aereae cruces victoriae argumentum fuere, quocirca et nummis aureis Crucis effigies impressa, ut animis eius insideret memoria.
Saxonibus laudabilior olim etiam vexillorum mutandi ratio, quam Iuliano fuit. Illis enim cum familiaris imago equi nigri ante baptismum esset, ut Cranzius l 2. Sax. c. 4. placuit Carolo Mag. postquam ex tenebris errorum veritatis lucem aspexissent, pullo equino atro subrogare candidum. Unde intelliges suam etiam coloribus vim esse symbolicam. Servius l. 3. Aeneid. in princip. Neque enim abs re fuit quod Romanis olim equitibus caeruleum vexillum tributum est, cum pedites roseum possiderent, quod tamen, nescio, an Cartarius sit assecutus, cum. apud Ricciar. in tit. vexil. asserit: equites planos sibi aequalesque campos deposcere, qualis sit oceanus cerulaeus, malim enim per caeruleum colorem Iovi proprium, et per sanguineum Marti, haec sibi Numina Romanos ad bellum propitia conciliare voluisse. Quo facit illa quoque in monumentis Mediomatricum hodie Metensium observata historia: ut Gregor. Tholos. de Rep. l. 6. c. 17. huc enim ubi Metium Iulius Caesar cum parte copiarum, ad obsidendam urbem, destinasset: isque deditionis, et recipiendorum in urbem Caesaris insignium admoneret, Respondisse, feruntur; non alia sese admittere decrevisse insignia, quam albi et nigri, id est, vitae et mortis, symbola: quod constitutum apud se haberent, aut mori, aut vincere. Sed insignia haec quidem obtinuere; verum Metium victorem atque (aeternae memoriae causa) eius nomen urbs deinde Metae dicta, accipere coacta est. Porro inter colores albus
plerumque; bene ominatus habitus est. Mart. Chromerus l. 2. de reb. Pol. Ita alba Aquila, ex passis alis coronata Polonorum insigne est, a Lecho regni primo auctore natum, qui sedem urbis regni quaesiturus anno Domini 550. sexto a Varta flumine miliario, inter paludes nidum Aquilarum reperit; ubi excitato oppido illi nomen a nido, vernaculo sermone, Genesno, fecit; aquilasque ad vexilla transtulit, furvo colore in album translato Ita dum Fridericus I. Imperator. Wladislao Bohemiae Regi eius nominis II. gratiam honoremque, ob navatam contra Mediolanenses egregiam operam, ut Dubrav l. 12. decrevisset rependere; pro nigra, quam in vexillis praeferebant, aquila, fulvum leonem, ceu perpetuum fortitudinis argumentum, usurpare iussit; sed ubi pictoris ingenio Leo in vexillo exhiberetur, contracta inter femora cauda, quod timoris est signum, Bohemi de cauda sciscitantur, atque aquilam reposcunt. Tum Caesar in risum solutus; ut magis emineret leonis species, album illum, binisque in altum porrectis caudis conspicuum, in vexillo rubro, adumbrari iussit, qua Bohemi delectati, quod praecipuum in cauda robur leo circumferat, etiamnum utuntur, tanquam pristinae virtutis testimonio, albo etiam inusitato leonibus colore uti maluere, ut feliciter usurpatae fortitudinis imaginem circumferrent. vide infra de insignibus.
NOn in vexillis tantum militum cohortes, verum et armis, scutis praesertim clipeisque, hasce virtutum noras symbolicas, optimus quisque fortissimusque olim bellator ostentabat. Hinc Virgilius de Aventino Herculis filio:
lib. 7. Aeneid.-- Clypeoque insigne parentis.
Centum angues centumque gerit serpentibus hydram.
Filius nimirum paternae virtutis aemulus, eius fortitudinis
argumenta proponebat. neque vero cuilibet olim ignavo haec virtutum symbola usurpare licuit. unde illis, qui nulla re praeclare gesta eminerent, albae tantum parmae atque ab omni nudae symbolo concedebantur, ut idem Poeta de nonnemine:
-- Parmaque inglorius alba.
Quae vero militiae egregia laude excellerent, his clypeus suis imaginibus insignis offerebatur, quod caelitus olim, vel inventum, vel probatum ex Pausania in Messen. constat; siquidem Aristomenes Messenius, dum Lacedaemonios victor in sequitur, amisit clypeum, quem frustra quaesitum Apollinis Delphici monitu iussus est ex Trophonii antro, Labadeae propinquo repetere. Inventum ad aras gratitudinis ergo Delphis suspendit, in quo aquila passis alis victoriae argumentum illustris eminebat.
Plinius hunc imaginum in scutis usum ad Troianorum tempora revocat. l. 35. c. 3.Scutis enim, inquitqualibus ad Troiam pugnatum est, continebantur imagines, unde et nomen habuere clypeorum, non, ut per versa Grammaticorum subtilitas voluit, a cluendo. Origo plena virtutis: faciem reddi in scuto cuiusque, qui fuerit usus illo.
Nec modo imagines pugnantium; sed etiam symbolicas exhibitas constat. Etenim Agamemnon, in bello Troiano, caput leonis, ceu terrorem suis viribus incussurus hosti, ut Pausan. l. 5. cum hac in scriptione circumtulit,
[Gap desc: Greek words]
. Amphiaras, ut Pindarus in odis, in expeditione Thebana pictum in clypeo Draconem gessit; Capaneus hydram: Polynices Sphingem. Ulyssem Delphinis imagine usum memorant: Hippomedontem, Typhone fumos ore exhalante, Perseum Medusae capite serpentibus crinito, unde nata suffixi capitis Gorgonici fabula. Alcibiadi cupidinis effigies, fulmen complexa, placuit, Cadmo Draco, O siri di et Clearcho Tyranno aquila aurea, Antiocho Regi leo cum caduceo familiaris erat, quo pacem simul atque arma hosti deferebat. Vide Plutar. locis diversis et Alexand l. 6. c. 22. ac Tiraquel. ibid. Anubis Aegyptius canem: Capaneus Regis Ligurum Cygni filius olorem habuit, quo paterni nominis virtutisque sese observatorem declaravit. Theseus.
bovem, Seleucus taurum; Idomeneus Cretens. Rex gallum gallinaceum; Lucius Papyrius Cursor Pegasum: testatus re ac nomine se expeditum futurum. Lycurgus gruem, Pompeius ensiferum leonem, Augustus et Pyrrhus Rex et et Parthenopaeus sphingem; quod occulta debeant esse ducum consilia. Argum centoculum Turnus quidem usurpavit; verum ab Aenea hic Argus delusus est. Caesar modo sphaeram mundi, cum Archimede, quod totum se orbem moderaturum speraret, aut capricornum, felix nascentium sidus, aut Gorgonis iconem, velut hostium terror, amavit.
Et seminis sua olim in re bellica virtus eiusque professio, Isis Aegyptiorum domina lunam amavit, ut Osiris, vir eius solem; semiramis Persarum Regina solita columbam praeferre: illius tamen Reginae imago, quam Polyaenus. lib. 8. Stratag. Rhodogunem appellat, sparso capillitio, a Persis memoria insigni culta est; quod aliquando, ut illa erat incompto, dum lavaret, capite, nuntium accepisset, quarundam nationum a fide deficientium, simulque iuraverit, non ante capillos revincturam, quam perfidiae ultionem a defectoribus exegisset, dictumque, nulla cunctatione, facto aequasse, ac post victoriam primum collegisse crines. constat tamen Persarum Reges aquila etiam aurea delectatos, tum aprugno capite, per os apertum, sagitta confixo, quo, barbarum hostem non aliter tractandum, ostendebant. Est et inter antiquos celebris Phrygiae Regum, ut Curtius, (alias suem praeferentium) nodus Gordius, quem a Gordio agricola traxere; ille enim cum praeter spem ad Regnum ab aratro vocaretur, pro familiae schemate aratrum retinuit, ad generis humilitatem simulque virtutis suae profitendam, ex funibus vero nodum composuit indissolubilem; quem velut aenigma, regno posteris in praemium ex fatis destinato, solvendum proposuit Alexander magnus, ubi supervenit, nodumque atque oraculum exponi audiret, exerto protinus gladio, dissectoque vinculo, fata dissoluto nodo simul et aenigmate implevit. Neque illud negligendum, quod de Lacone viso forti Plutarchus. Apoph. l. 7. Innomin. meminit:
cum in clypeo, pro insigni, muscam, eamque non maiorem vera, quibusdam vero irridentibus, velut hominem latendi cum muscis studiosum; respondit, tam prope conveniam hostem, ut hanc etiam in scuto muscam observare liceat. Et sane, reprehendi eodem iure Lacedaemonii poterant, qui primam sui nominis literam, uti et Messenii M. in scutis adumbraverant: tum quod faciem facile spectantium effugerent, tum quod nominis sui nimii veneratores haberentur. Caelius l. 18. c. 1. ant. lect. Ubi illius etiam Demosthenis clypei in mentem venit, cui aureis inscripserat literis, )AGAQ\H T/UXH, verum fortuna, aut certe audacia in praelio destitutus, post tergum, non sine doctorum hominum nota, deseruit; sed et illi prompta erata culpa purgatio, cum diceret: Vir fugiens iterum pugnabit. Plut. in vita.
Leonis inter Principum insignia, insignis est gloria. David illo iam olim celebris habetur, sua eum virtute meritus ut Rabbi Abraham in Cabala histor. qui et ursi et leonis victor esset. Alemanno etiam Herculi undecimo Germanorum Regi, et Boiorum auctori imago leonis spectata est, ut proinde gentilitius mos Boiorum Principibus fuerit, Leon es alere. Ita a Fergusio, ut Hector Boethius l. 1. primo Scotorum in Albione Regi electus Leo sanguineus, aurea facie; qui pro ferae ingenio cauda tergum verberaret, ut solet, cum sese ad audax facinus exstimulat. Rarum est, quod de Margarita Flandriae comite Villanus refert. l. 8. c. 57. Haec post Ferdinandi patris obitum, sub tutela Ioannis Davenes, spectatae prudentiae clerici, relicta, ex illo Ioannem filium suscepit: ut eluendae maculae gratia, is abdicato clericatu, matrimonio sibi Margaritam iunxerit, atque alterum filium Guidonem Matri ipse moriens reliquerit. Filii iam adulti de Principatus successione contendebant, ac re ad Philippum Pulchrum Gallorum Regem delata, cum is sententiam matris exposceret, aperte haec professa est: Guidoni comitatum deberi, Ioanne, propter illegitimos natales, praeterito. qua voce offensus Ioannes. Tam, inquit, opulenti scorti me filium esse ignorabam. Tum illa, licet comitatu
Hannoniae spoliare te nequeam, iubeo tamen, ut pro hac linguae petulantia leo niger hereditario iure debitus, unguibus ac lingua imposterum mutiletur. [Note: (1) Lingua petulans plexa.] Quam sententiam et censuram Galliarum Rex probavit. Maiori gloria, Magnus Sphortia leonem nactus est, quam hic retinuit. ut Iovius in vita Sphortiae Venerat in Italiam Robertus Boicae familiae Germanus, quem cum Sphortia, Florentinis copiis obvius, magnopere in rebus alioquin arctis confirmasset, spectato in armis vexillisque insigni Attendulae gentis pomo cydonio; leonem, inquit, mereris, pomi eius latorem, ne quis imbelli illud manu attrecter, [Note: (2) Fortitudo Boiorum.] confectis deinde tabulis, Leonem erecta cervice, altero pede nixum, laevo cydonium sustinentem, contulit, atque in Boicae familiae patrocinium recepit. Bartolus De verbis iuris. ubi de insignibus tractat, a Carolo IV. Imperatore Leonem sibi rubrum, duabus caudis ornatum gloriatur, honoris gratia concessum. Ut mihi iam non iniuria (siquid veritatis sub est,) Gallus ille in bello Anglico cum Ianuensi pro insignibus decertasse videatur; quod hunc bovis effigiem scuto gerentem cerneret, suaeque hanc tantum imaginem genti vendicaret. Verum tamen, cum ad duellum provocasset Ianuensem, magnoque iam apparatu instructus adesset, rogabat Ianuensis, ut Poggius in facet. pro qua re certamen institutum esset? pro capite bovis excepit alter, quod male tibi ex nostra familia vendicas Frustra, ut video, ait Ianuensis, convenimus ad duellum, meum enim non bovis, sed vaccae caput est. Ita soluto, cum risu, certamine, utrimque discessum est.
Hae similesque clypeorum imagines ab omni retro antiquitate passim in veterum monumentis exstant, animadvertitque iam olim Homerus, dum Achillis clipeum Vulcani opera ita construit; ut imaginem quandam orbis elementorumque distinctam in illo exhiberet, ut Clement, Alexand. l. 5. strom ac si viro forti totius universi machinam, velut minorem subiceret. Germanis olim quoque cetera arma negligebantur, non lorica erat, non galea; ut Tacitus de moribus German. scuta tantum diversis iisque lectissimis inumbrata
coloribus, nec sine ferarum insignibus bello usitatis, in pretio erant. Tantae vero ignominiae plerisque est creditum, scutum in bello reliquisse; ut patriae virtutisque desertor quisquis esset, simul crederetur. Unde Lacaena mater, ut Plut. in apoph filio ad bellum abituro clypeum porrigens, aut cum hoc. inquit, redi; aut in hoc. nam caesi ex acie in scuto deferebantur, maluit igitur mortuum, quam ignavum, et patriae fortitudinis immemorem recipere. Nec cerre parum inglorium videri debuit, viros fortes ea propalam virtutis heroicae professione usos, de quibus illud Claudiani in bello Gerico iactari posset:
Invecti, clypeoque animosi teste leones.
usque adeo degeneri timore percelli; ut cum armis animos proiciant, fugaque ignaviam aperiant, quam specioso tantum mendacique clypeo obtegebant. Quamquam diffidendum non sit, excitare has imagines et ferentium sui recordatione pectora, et occurrentium vultus hostium terrore percellere; ut non immerito Agamemnon, Terrorem in clypeo exhibiturus, ut Pausan. l. 5. alio, quam Leonis, vultu usus non fuerit, et scite de Perseo finxerint Poetae, Gorgonei illum capitis, ex scuto, obiectu in rigidos silices spectantes commutasse. Quod non satis attendit Lysander, cum oraculo monitus esset, ut exitialem sibi Draconis conspectum Iubter fugeret, [Note: (1) Terror iniectus.] priusquam a milite Draconis in clypeo imaginem praeferente, caesus occumberet. De his infra pluribus, ubi de insignibus militum tractabitur.
UT militiae, ita et dom. inter pacis negotia, familiares multis notae illae symbolicae in vestibus, sigillis, atque annulis inprimis, fuere. Imo de veteribus Britannis ut Solinus c. 35. memoratur, ipsis corporibus animalium figuras inarare solitos, succo mordaci coloribusque per cicatrices lineamentorum fusis, ut cum aetate
pigmenta accrescerent. Quod Indis hodie dum usurpatum, non modo expressis graminum succis, verum et insertis, ad ornatum gemmis unionibusque, tanquam vermiculati operis cure superbi. Sed et nativae quibusdam eiusmodi in corporibus imagines et quasi ab occulto quodam genio futurorum praesago, adumbratae fuere. Siquidem Seleuci ut Alex l. 2. c. 19. usurpata in annulo anchorae species, eius posteris nativo emblemate in femore delineata stetit. Originem usurpati symboli Appianus Alex. In Syrac. exponit. Matrem, ait, Seleuci in somnis admonitam, ut repertum primo annulum filio daret, futurum ut ubi ille forte fortuna excidisset, illic regnum auspicaretur! Illa deinde ferreum invenit annulum anchora insignitum, qui a Seleuco circa Euphratem amissus, regni auspicium fuit. Iustinus addit l. 15. et Clem Alex Paedag. c. 11. Matrem fuisse Laudicen, quae ab Apolline per somnum acceptam se habitamque ut sponsam, filio praegnantem senserit; evigilantem vero somnumque ancipiti cogitatione revolventem, pro facti veritate cognoscenda, reperisse in lecto annulum, hoc spei fiduciaeque symbolo insignem, quae deinde filio, cum Magno Alexandro ad bellum ituro, illum, obtulerit, felicitatis obventurae pignus. certe et ipse Alexander ut Plut. et Curitius in Alex. Draconis, aut serpentis imagine, vel ut symbolo divinae originis delectatus est: quod matri Ammon Iupiter hac specie per noctem concipienti ferretur occurrisse: ut a matre accepit ipse, aut credi voluit.
Thebarum conditores eorumque nepotes tanquam bellicosa progenies, natalem in corpore tulere lanceae effigiem, quod et cuidam Spartanorum familiae tributum est ut Alex. l. 2. c. 19. Plin. l. 7. c. 11. Ferunt et in brachio Dacorum notam originis quarto quoque partu regenerari, et Augustus, corpore maculoso, in modum et ordinem caelestis ursae notas habuisse dicitur? ut sicut illa commune sidus est in mari fluctuantium, suoque exortu tempestatem dissipat, ita fatis destinantibus Augustus aliquando mundo futurus tranquillitatis autor, compositis bellorum procellis, videretur. Cincinnati, Romanae gentis nomina, cincinnos pro symbolo generosae stirpis circumtulisse feruntur, post quam auctorem huius cognomenti natura
cum cin cinnis enixa esset. De figuris vero animalium, vestibus virorum principum intertextis, Athenaeus ac Polybius meminere, dum Antiochi aulam magnificumque apparatum depingunt. Siquidem multis illic purpurea fuisse paludamenta auro memorant, animantiumque variis ima gimbus picturata,hodie ad equorum stragula et parietum velamenta, hic etiam emblematum ornatus accessit.
De annulis symbolicis nonnulla adicio: in his omnium prope literis celebratus est Pyrrhi Epilotarum Regis annulus, ut Plin l. 37 c. 1 qui in gemma Achate naturae artificio supra humanum elaborata ingenium, distinctis Apollinem Musasque, novenas lineamentis exhibebat, qua se specie non armorum magis, quam Musarum cultorem profitebatur. Polycratis quoque Samii Tyranni annulum, quem in mare demersum inter viscera piscis reperit, gemma Sardoniche illustrem fuisse constat: in quo, Clemente Alexand. l 3. paedag. teste, imago Lyrae velut concordiae symbolum, reperta est, diuque, Romae in concordiae delubro asservatus fuit. Ferunt et Ismenium choraulem multis fulgentibusque gemmis delectatum, cumque Smaragdum in Cypiro, cui Amymone, una ex quinquaginta Danai filiabus, insculpta esset, pretio certo empturus, duos e senis denariis aureos recepisset, indoluit, questusque est tam vili pretio gemae dignitatem imminui. Plin. supra. Battus Cyrenaeorum parens, ut Cael. l. 6. c. 12. in annulo silphium herbam expressam tulit, quam postquam Cyrenaen condidisset, cives illi gratitudinis et honoris ergo, tanquam herbarum inter olera praestantissimam detulere. Quod tanti aestimatum, ut Comicus proverbii loco iactarit, Ne Batti quidem silphio adduci se in eam, quam rogabatur, sententiam factumque posse. Arius Rex Lacedaemoniorum ut Ioseph. l. 12 c. 5. ad Oniam Pontificem Iudaeorum scribens, Aquilae signo Draconem unguibus complexae usus, aliorum sese victorem symbolice testatus est. Aliis vigilantiae signum in annuli gemma placuit. Ita Amphitruo, apud Plautum solem exorientem quadrigis vectum habuit. Tale et sigillum Locrorum, quos vocant Hesperios, cui stella Hesperus insculpta erat, ut Strabo l. 9. Et forte idem Canis ille Galbae Imperatoris, ex prota navis prospectans,
designabat. Dio lib. 51. Multi etiam secretae taciturnitatis consiliique occultandi, se, aliosque commonitos per expressas annulo imagines voluere. Ita Mecaenati placuit rana, ut volunt, seriphia; ut Plin. l. 9. c. 63. muta illa, et arcanae fidei symbolum quae olim Romanos, ob collationem pecuniarum imperatam non raro terruit. Augusto vero, cui a secretis aderat, fidem spopondit. Ita et Augusto ipsi Sphinx initio placuit, ut Suet. in Aug. quod occulta magnorum consilia esse debere, propalam non diffiteretur, qua cum amici, eo absente, ab edicta quoque in vulgus uterentur, non infacero deinde accipientium lepore iactatum fuit, aenigmata hanc sphingem adferre. Eadem ex causa Harpocrates silentii apud Aegyptios numen, multorum annulis circumferri etiam apud Romanos coepit, ut Alexand. l. 2. c. 19. licet Gabinio et Pisone Coss. Aegyptiorum Numina, ob perniciosos colendi ritus, Capitolio romaque exclusa fuerint.
Alii vel Philosophos, quorum sapientiam, vel Principes, quorum vitam aemularentur, velut simulacrum vitae, virtutisque, quam mente concepissent, oculis exhibebant, ut Alex. et M. Tullius de finibus. sic multis imago Epicuri grata erat, bonique ominis nominisque existimatum est, hanc in annulis aliisque utensilibus praeferre. Sic Stoici Zenonem, Peripatetici Aristotelem exhibebant. Ita et Augustus post Sphingem abdicatam, ideam Alexandri, Principes urbis, Augusti, Commodus Imperator bellicosae Amazonis propositam habuit. Ita et integra Macrianorum familia, ut Alex. supra viri iuxta feminaeque, Alexandri Magni iconem in annulis complexae sunt. Aliis visum est, facto aliquo abs se generose designato, tum ad similia sese audenda provocare, tum posteris sui etiam memoriam relinquere; vel certe, maiorum virtutis recordatione animum succendere. Ita Sylla Iugurtham, sibi a Boccho traditum, in sigillatorii annuli effigie subici voluit. Lucullus superatum a se Ptolomeum Regem in annulo triumphari. Ita et Magnus Alexander Darii a se devicti imagine per subiectam Asiam usus fertur. Ita denique Africanus figuram patris. Lentulus avi efformavit. Possuntque, ad prioris etiam ordinis revocari Galbae, et Syllae annuli, quorum illen
gemma victoriam, cum trophaeo, praetulit: hic triplici fuisse illustris trophaeo memoratur, ut Suet. de Galba. qualis imago annulo Pompeii etiam a Dione lib. 42. tribuitur.
Suum quoque nonnulli [(transcriber); sic: nunnulli] nomen occultis notis symbolisque exararunt, ut eius ubique memores nequaquam degenerarent. Qua ratione M. Tullius. ut Plut. in vita, post expressa praenomina, ciceris grana cognomenti loco supposuit. Florem vero usurpavit L. Aquillius Florus. C. Malleolus malleum, Accoleius vero Lariscolus obscuriori aliquando schemate Phaethontis sorores in larices mutatas adhibuit, ut Fulv. Ursinus de fam. Rom. p. 11. Ant. Aug. 4. dial. Observatumque a me fuit in legatis Suecicis, hoc tempore Osnabrugi degentibus. Ioannem Adlerum Salvium nigram aquilam, quam Germani Adler dicimus, Scheringum a Rosenhan, Gallum rosae surculo innitentem, denique Ioannem Oxenstirn eius legationis Principem caput bovinum insignium loco accipere, omnibus ad cognomenti significatum repertis. Paulo aliter Q. Metellus Pius, ad nomen in flexo accommodatoque symbolo, Ciconiam delegit, nisi forte a singulari pietatis cultu magis hoc nomen obtinuit, quam imagine repraesentavit.
Denique gentiles non raro Deos suis affectionibus opportunos annulorum imaginibus exhibuere. Ita Clearchus Graecorum, qui Cyro militabant, Princeps, ut Pausan. in Lacon. in annulo Caryatides Nymphas, in vico Laconiae Caryis dicto, cum Diana saltantes repraesentabat, usitato illic festo diei ritu. Ita Venus armata, quoniam multum illa in armis valet, Caesari in annulo familiaris erat. Dio Cassius lib. 43. Nero vero, ut erat ad literaria musicaque in Tragoediis Comoediisque certamina propensus, ita Apollinis effigie Marsyam tibi a superantis excoriantisque delectatus est. Sed et Proserpinae raptum, a Sporo Adolescente Eunucho, infamis coniugii tesseram, non est aversatus. Laudant veteres quoque ut Platius Iun in Graec. epigram. illam annuli gemmam, quae mirifico artificio Phaethontis currum equosque, ipsiusque simul cum flagrante mundo casum expresserat. Visus etiam non inscite amethysto
gemma expressus Bachus [Note: (1) Vini usus moderatus.] quod illa cum nomine suo minime ebriam, sive ab ebrietate alienam, se esse significet: vini tamen colore et imagine insignis, vini usum moderatum eleganti schemate suadeat.
Notis etiam Hierogliphicis annuli inarati olim sunt, Ita Caricleae gemma annularis, apud Heliodorum lib. 7. p. 392. signata legitur in lapide pantarpe nuncupato. Ita fere et annuli magici notati fuere, quos sub certo Zodiaci signo et ceterorum aspectu siderum figuris quibusdam designabant, coque harum latorem perpetuo felicem, victoriosum, mulieribus, virisque Principibus amabilem fore, inaniter iactabant, atque hodiedum intellexi, eiusmodi bonae fortunae, ut vocant, annulos, urbe quadam Imperiali, cuius famae parco, clam magna pecunia parari, felicesque eorum possessores, verum diabolica illusione, et arte censeri.
Tales olim Apollonii Thyanaei, ut Philostr. in vita lib. 3. c. 13. magi celeberrimi memoratur fuisse, quos ab Iarcha Gymnosophistarum Principe, septem errantium siderum notis insignes accepisse fertur: quibus ad omne votum suum fortunamque, variatis quotidie vicibus, atque ad secretorum explorationem feliciter usus dicitur. Apud Arabes eorum hodiedum annulorum frequens usus, quos Talismanos patria lingua nuncupant, quibusque sibi fortunam ipsam miseri despondere falso existimant. Sed et Alexander Trallianus, medicus non ignobilis, hac opinione delusus, arbitratur contra dolorem colicum, ab annulo digitis inserto remedium esse, si in illo imago Herculis supine iacentis leonemque strangulantis exhiberetur. Verum nos emblematicis hisce figuris vim solam significandae, non procurandae valetudinis inesse credimus. Atque iccirco, quod ad superstitiosas magicasque artes eiusmodi olim annulos adhiberent, Pythagoras suis praecepto cavisse videtur: arctum annulum non esse gestandum; neque Deorum insculpendas imagines ut Clem. Alexand. lib. 5. Stromat. Et Plinius lib, 11. c, 7. magnopere indignatur aliis, nullus, inquit, Deorum est respectus; aliis pudendus, externis famulantur sacris, et digitis Deos gestant Idem tamen Trallianus annulum, ex aere confectum
Cyprio, adversus calculum valere existimat: cui licet ratio aliqua suffragaretur, illud tamen probare nequeo; quod ille de Herculis, quodque Empiricus de piscis imagine in annulo tradit, cui graece inscriptum:
[Gap desc: Greek words]
, contra dolores morborum medicinam esse, ut Marc. Emp. c. 16.
Cuiusmodi et ille mihi Gygis annulus ut Plato lib. 2. de Rep. nisi fabulose tantum fabrefactus sit, videtur: quem repertum ipse in sepulchro subterraneo digitisque insertum, ubi gemmam in manum convertisset, Invisibilis apparuit, quo ille praesidio ad Reginae Lydorum thalamum, ipsamque etiam Regni possessionem devenisse fertur, Ubi illius etiam memoria animum subit, quod de Carolo Magno Petrarcha retulit lib. 1. Epist. 3. (licet fabulae magis, quam historiae titulo referat) auditumque a se Aquisgrani, repertumque inter historias asserit, laudatissimae ceteroquin memoriae virum, annuli magicis utique figuris atque incantamentis muniti, quam femina quaedam amoris conciliandi gratia circumtulit, veneficio usque adeo a mente per amorem seductum, ut vivae; ac demum etiam mortuae pertinaciter adhaeserit. Dum Antistes Coloniensis eximiae vir sanctitatis, amatorio denique annulo sub lingua mulieris reperto subtractoque omnem Caesaris affectum improvisa metamorphosi a femina in se converterit, ut iccirco is re animadversa, abdicandi a se, atque ab aliis avertendi fascini causa, annulum in vicinae paludis voragine demerserit. Cum verso in paludosa loca affectu Carolus tantopere haec ambite atque illa sede capi coepit; ut non modo Aquisgranensem urbem ceteris praeferre locis, sed etiam paludem illam aedificiis importunam, tamen mutis palatioque ingenti sepire, atque extollere coeperit; nequando loci gratissimi oblectamentis praesens frui non posset. Verum haec fabula hac aetate Aquis ignorata, neque veterum illic literis consignata, immerito tanti viri existimationem convellit. Eiusmodi tamen annulis nihil ad vim similem imaginis figura conferret, cuiuscumque tandem illa Dei fuerit. Usitatum tamen fere, ut Dei illius cuius patrocinium implorant, aut affectus aemulantur, in annulo
imaginem habeant. sic Eucrates, apud Lucianum in Philpseud. annulum tulit, cuius beneficio res occultas cognosceret, Apollinis Pythii tanquam fatidici Numinis imagine insignem. Et ut refert Muretus in orat. Cicer. Catilinarias, vir literarum amans. Viglius Zuichemus Iurisconsultus Palladis effigie literas suas obsignabat. Erasmus etiam Roterodamensis Termino Deo cum inscriptione arrogantiae plenissima in literis signandis usus est: Nulli cedo. [Note: (1) Arrogantia.] Quos licet ab incantationibus liberos fuisse existimem, nihil tamen Christianum eiusmodi symbola redolent. Mitius laudabiliusque in hac materia versati sunt, qui fictam Amoris personam leoni moderando, habenisque regendo imposuerunt, [Note: (2) Amor omnia vincit.] ut significarent fortissima quaeque ab Amore etiam subiugari.
Recte Clemens Alexandrinus lib 3. Paedag c. 11. Christianos de figurandis annulorum symbolis instruxit: cum aut columbam, aut lyram, ad mansuetudinis aut concordiae recordationem; aut piscem, aut navem, aut anchoram, aut piscatorem, in memoriam Apostolorum usurpare iussit. Idola vero atque amicarum simulacra, bellique instrumenta, arma, aut ebrietatis pocula abesse voluit. Ita Romanus Pontifex exemplo praevius, altero ab inauguratione die annulum sibi proprium sumit, imagine D, Petri piscantis insignem: atque iccirco annulus piscatoris vocatur, sub cuius figura Pontificia diplomata atque indulta consignantur. Mortuo tamen Pontifice hic annulus quasi officio satis functus, diffringitur. Ubi et illud, coronidis loco de Moscoviae Principibus adiungam, quod in rebus Moscoviticis habet Baro Sigismundus lib. 1. de rebus Moscov. Olim illic reges tribus circulis, in triangulo inclusis, pro sigilli imagine usos; primo haec epigraphe circumaddita: Deus noster Trinitas, quae fuit ante saecula, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, non tamen tres Dii, sed unus Deus in substantia. In ultimo circulo titulus Magni Ducis Moscoviae erat, in quo se Regem ac Dominum totius Russiae nuncupabat. In medio titulus Regis erat ad quem scribebatur addita inscriptione: fratri nostro.
AD numorum studiosos venio, ut illorum scrinia abacosque magis inspiciam, quam exhauriam. Equidem non omnes illos avaritiae condemno, qui inter numorum studia oculos curiose oblectant, siquidem inscriptis potius imaginibus, quam aeris pretio animum affigant. Sunt enim in his saepe reperta Doctorum hominum symbola, ne aere, argentoque ac auro, in rerum pretiis facile primo, tanquam bruto surdoque, tantum uterentur; sed huic, velut internuntio, animi sui cogitata, ad optimorum ingeniorum pastum fructumque insererent. Et certe nulla re frequentius, has animorum ideas subicere aliorum oculis poterant, quam aere, quod passim in negotiationem omnem usumque hominum incurreret. Quamquam antiquissimis Homeri temporibus nondum harum imaginum in aere cognitio: cum vel mutationibus rerum commercia agebantur, ut Plin. lib. 33. c. 3. et Alex. lib 4. c. 5. vel rudi aeris ferrique massa ex pondere aestimati negotiatio absolvebatur. Bobus pecudibusque etiam transactum, atque ipsis coriis, aliquando etiam certa imagine aut inscriptione, signatis: Primi Lydi aureum argenteumque numum reperisse dicuntur. Aeginetae vero ante reliquos Phidone inventore signasse. Apud Persas Darius, ut Strabo lib. 8. ex auro primum monetam formasse narratur, familiare fortasse ipsi signo equi hinnientis, quod, ut apud Iustinum est, illius beneficio, hinnitu arte procurato (ubi certatim in campos omen electionis capturi, convenissent) Rex ipse designatus fuerit, erantque Darici olim numi celebres, quia ex purgatissimo auro conflati. In Latio Saturnus aereum reperisse numum creditur, signasse tamen Ianum primo, Macrobius l. I. c. 7. notavit, qui cum a Saturno navi illuc advecto ruris colendi peritiam accepisset: in altera quidem numi parte effigiem hominis bicipitem, utrumque opinor, se, illumque
Regem, designaturus; in altera navem exhibuit Saturni hospitam. Romani primum scortea ex corio pecunia usi, quod Numa Pompilius congiarium populo scorteis assibus numerasse fertur. Deinde Servius Tullius Rex nota pecudum aes signasse proditur, unde pecunia dicta sit. Quare in numis etiam vetustissimis Bovis, Pecudis, aut Suis signum impressum est, quamquam ab aere gravi, sive ad libram appendendo, in transactionibus desitum non fuerit: donec post Attilium Regulum Iani moneta argentea cum usitata eius imagine expressa est, ut Festus in voce Sextantarii. ac denique exhaustis Punico bello Romanis bigis quadrigisque insculpti numi, non iam pondere; sed figura aestimari coeperunt. Livius Drusus, ut Plinius et Alexand. supra, in tribunatu, tertiam aeris partem argento miscuisse, et signo Victoriae numum inscripsisse fertur.
In triente et quadrante rates Romani incusere. Apud Athenienses numi Cistophori ab insigni, ut apparet, cistam ferentis, ut Rhodig. lib. 2. c. 10. ant lect. sicut modo coronati a corona dicuntur. Philippei item bovis imagine notati, a Theseo, ut ferunt reperti, quo homines ab armis ad agrorum [(transcriber); sic: argrorum] culturam avocaret. [Note: (1) Agricultura.] Unde natum adagium in oratorem pecunia corruptum. Bovem habet in lingua. Alexandrei quoque ut Alex. supra ex auro cudebantur, in quibus mulae cum curru videbantur effictae. Postea Noctua cum Minervae facie Athenis cudi coepta: Unde memorant servum Gilippi Ephoris detulisse: multas sub tectis cubare noctuas, quod sciret Dominum suum Gilippum Lysandri pecunias depeculatum, easque sub tectum condidisse. Persicus vero numus sagittarium incusum habuit, ad quem allusit Rex Spartanorum Agesilaus, cum ex felici contra Persas expeditione revocatus a Senatu est ut plut in vita et apoph. Agesilai. Interrogatus enim ab amico; cur tam importune rediret? respondit, an miratis, me triginta millium sagittariorum impetum sustinere non potuisse? Tot enim corrupti aliquot Senatores a Tissapherne Persa numis aureis, sagittarii figura impressis, fuerant, qui auctoritate sua alios ad revocandi consilium impulerant.
Inter Germanos celebres numi, qui, aut serram, aut bigam proferebant, rusticae fere rei instrumenta; quod labore potius, quam bellicis armis rem opesque ali crederent. ut Tac. de moribus Germ. Dardani duobus inter se Gallis in pugnam commissis usi, bella in aere figurabant diverso consilio. Rhegyni, ut Alex. l. 4, c. 15. leporem et currum, Cephalenes equum, Argivi murem, Locri, et Ozolae Hesperum stellam effinxere: Peloponnesiorum ut Erasmus. Chil. 2. Ent. 4. c. 87. numisma Testudinis figuram habuit Unde in proverbium illic versum: Et virtus testudinibus, et sapientia cedit. [Note: (1) Pecuniae vis.] Quo simile adagium spectat, de Tenedia securi omnia perfringente: siquidem Tenedii numos securis imagine insignitos usurparint. ut Alex. supra. Corinthiaci, qui Poli dicebantur, pegasi in aere imagine delectati sunt, Aspendiis Palaestrae placuerunt. Chii, qui magnopere pro Homero sibi vendicando laborant, monetam habuerunt, quae, ab effigie, Homerus dicta fuit. Ita Mitylenaei Sapphus imaginem ambierunt. Gergithii Phrygiae minoris populi Sibyllae in aere simulacrum, velut apud se natae, adumbrarunt. Non paucis Deorum effigies, ac nomina, in numis, placuere, in quibus Cyziceni, altera parte Cybelem, altera leonem expressere Troeceniis Neptuni amantibus, familiaris in aere tridens fuit. Tarentini Neptuni filium Taran Delphino vectum exhibuere.
Romanorum quoque numi apud Goltium pleraque Numina veterum continent. Sed invaluit deinde mos ille, [Note: Apud Romam coepit hodierna Numos signandi ratio, cum auteris effigie et symbolo.] in aere Caesarum effigies una facie numorum proponendi, cum aliquo fere ab adversa parte symbolo, quamquam et illi saepe aliquo schemate ornati fuerint, non sine figurata rerum latentium significatione: quorum apud eundem auctorem plura numismata reperies. Ceterum illa, quae praecipue inter symbola eminerent, hoc loco praetereunda non duxi, ubi per totius retro antiquitatis vestigia ad absolutam symbologiae cognitionem enitimur. Verum ad eruendam ex imaginibus auctoris mentem, aliquando coniectura opus erit.
Q Fabius maximus una numi facie Apollinem cum lyra: altera cornu copiae cum fulmine, decussatim
inter coronam ex lauro, quercu, et spinis compositam, superne tamen apertam proposuit, ut si diceret. [Note: (1) Res publica [Abbr.: Res p.] arte et marte defenduntur.] arte, et marte: vel, humanitate, et severitate (tanquam lyra et fulmine) Res publicas opulentas, (tanquam cornu copiae) contineri. ut cum victoria cives ubertate potiantur, velut corona. In qua laurus triumphum; quernae frondes, cives servatos, spicae annonae affluentiam denotant.
L. Licinius Crassus Venationis studium professus est imagine Dianae, in cuius capite semiluna. Ex adverso latere aper traiectus haerebat cum venatico. [Note: (2) Venatio]
M. Perpenna, ut significaret felicissimum orbis imperium esse in pace et abundantia rerum. Cornu copiae et caduceum orbi adiunxit. [Note: (3) Pax ubertati iuncta.]
Sext. Allius Aquilam fulmini insistentem exhibens: ostendit, Romanum imperium bellis maxime niti, acin altum extolli.
Augustus Caesar Aquila super quernam coronam, inter duas lauros, usus est, quod erat, profiteri se imperio victoriisque ad civium defensionem usurum [Note: (4) Defensio civium]
C. Antonius Nepos, fortem adpugnandum adversus hostes animum declaraturus; armis Herculis, clava, arcu, et pharetra; [Note: (5) Fortis.] tanquam eminus cominusque paratus, in aere gloriatus est.
M. Tullius Cicero, se ad aliorum periclitantium opem natum esse designans; Castore et Polluce equitibus, pendentibus super capita sideribus, utebatur, [Note: (6) Perfugium.]
M. Iunius Pera eosdem pedites, testis ovorum (ex quibus prodiisse finguntur) pro pileis instructos, stellis quoque abditis habuit; [Note: (7) Amor fratrum.] quod, opinor fraternum amorem inter similes, iisdemque parentibus natos, exprimere voluit: quo se ad fratrem amandum excitaret.
Cn. Domit. Calvinus religione inprimis Rem publicam [Abbr.: Rem p.] servari professus, aspergillum, lituum, aliaque sacrificantium instrumenta adhibuit [Note: (8) Religionis amor.] Dissimilis Calvino superioris aetatis qui a religione eversa Res publicas auspicatus est.
C. Asinius Pollio Semilunam cum sideribus septentrionis; ex opposita vero parte solem capite radiato expressit, vagum quidem, sed non inelegans symbolum, modo aliqua inscriptione definitum esset. An enim se cum collega
suo Calvino tanquam solem lunamque in consulatu. Magistratum vero praecipuum per septentriones proposuerit, an [Note: (9) Auxilium mutuum.] mutuum auxilium, vel noctem diemque pro Reip. [Abbr.: Rei publicae] cura et labore impendendum sibi duxerit; an diversum aliquid mente complexus sit? incertum.
M. Antonius Imperator exercitus, aram salutis erexit, quam se populo futurum vane augurabatur. [Note: (1) Salus.] Talis autem ara, vel Apollini, vel Aesculapio sacra (serpentis simulacro insignis) erat, quod ab his salus hominibus proveniret.
L Flavius Saevinus Ubertatem cum pace coniunctam hoc typo exposuit, caduceus inter duo cornua copiae medius, laureo serto includebatur, tanquam victoriae fructus, aut si malis, centrum [Note: (2) Pax cum ubertate.]
Q. Fab. Maximus Servilianus cum victoria pacem coniungendam asserens, vel certe virum fortem pacis amantem orbi praeficiendum existimans, caduceum et palmam decussatim super orbem iunxit. [Note: (3) Victor pacificus.]
Caesar Augustus sub Capricorno, felici, ut ominantur, Imperatorum sidere natus. Huic sideri orbem cum gubernaculo et cornu copiae addidit: [Note: (4) Felix gubernator.] ut si divis volentibus ad or bis imperium, opesque possidendas natus esset.
P. Sempronius Tuditanus duabus manibus caduceum complectentibus usus, pacis vel concordiae argumento delectatus est. [Note: (5) Concordia.]
M. Iunius Pera, hic in biga Cererem serpentibus tractam; inde caput ipsius spicis coronatum exhibuit. agriculturae, ut apparet, studio delectatus [Note: (6) Agricultura.]
C. Aurelio Cottae Pegasus Africae typus arrisit, cum in suo consulatu anno urbis conditae 554. Hannibale et Amilcare superato, Romani Africae rursum Domini essent.
C. Caecilius Metellus agriculturae amans, Cererem; hinc faces gestantem, inde capite spicis ornatam exhibuit; primae sementis et naturae messis speciem. [Note: (7) Sementis et messis.]
M. Terentius Varro Murena Venationis studio hinc Dianam in aere, inde cervum canibus exagitatum tulit.
T. Statilius Taurus querna, id est civica corona, usus inter duas lauros, victoriae symbolis: cum inscriptione, ob cives servatos. [Note: (8) Cives defensi.]
P. Aemilius Lepidus Clementiae caput proposuit in clypeo:
velut hac virtute contra hostes etiam pugnaturus, suosque defensurus.
Augustus Caesar et Pontifex Clypeum ex decussatis hastis suspensum tulit, inter lituum et capedunculam, sive parvum haustrum, sacrorum instrumenta, armorum iuxta ac Religionis studium pro Reip. [Abbr.: Rei publicae] defensione professus [Note: (1) Religio armis defensa.]
Iulius Caesar Dictaturam auspicatus. Clementiae, sibique, commune templum in aere proposuit: ut civium animos illius opinione virtutis teneret.
Q. Pedius Nepos hinc Concordiae, inde coronae oleaginae baccatae imaginem excidit, cum inscriptione. Salus generis humani. [Note: (2) Salus in pace.] Recte. Nam: Nulla salus bello. etc.
Augustus quoque, ubi pacem cum Antonio iniisset, hinc Concordiam, inde duas manus caduceum amplexas dedit. [Note: (3) Concordia.]
Q. Caecilius Metellus hinc Elephante, inde Ciconia, numum insignivit; at se prudentia vel for titudine ac pietate defensurum patriam significaret. [Note: (4) Fortis ac pius.]
C. Norbanus Flaccus fasces inter spicas et caduceum erexit: delectatus consulari imperio pace et ubertate ornato.
Cn. Octavius Nepos fulmen in laurea tulit corona, forte quod Victoriam cum vi et celeritate voluit esse coniunctam. [Note: (5) Celeritate et vi vincitur.] Vel, quod Iovis fulmine, seu ope in bello, laureas victoribus parari crederet magis, quam armis viribusque humanis.
Q. Servilius Vacia Isauricus fulmen in querna corona proposuit, ut se pro civium defensione belli fulmina amare significaret. [Note: (6) Bellum defensivum.]
Cn. Cornelius Lentulus hinc genium populi Romani, inde remum cum orbe, et hastam cum lauris decussatis habuit: ut ostenderet populum Rom. bello victoriisque toti imperare orbi [Note: (7) Orbis subactus.]
Augustus Caesar Pontifex Maximus Germaniam in numo dedit, nudam viri formam murali corona cinctam, dextra nucem pineam, sinistra cornu copiae sustinentem, [Note: (8) Germani candidi et fertiles.] quod synceram, et velut nudam, fecundamque hominibus (ut nux pinea multos includens fructus) fertilem quoque copiosamque amaret. In alio numo pineam ut Germaniae typum usurpavit.
D. Iunius Silenus Gryphem Apollini sacrum ad ardentem aram proponebat; ut rerum sacrarum custodiam profiteretur. Sunt enim Gryphes imago diligentis custodiae: auriti, ut facile sentiant: alati, ut sint celeres, membris leoninis, ut fortes: rostro adunco, quo mordicus sibi commissa teneant. [Note: (1) Custo des boni.]
Cn. Papirius Carbo Herculis caput in aete habuit cum clava, et populea in vertice corona, qua revinctus adiisse Inferos dicitur, alba ante populo in nigram versa [Note: (2) Mori gloriose:] professus, opinor, se non inglorium mori decrevisse.
Potitus Valerius Messala ad clavam cum Hercule malum adiecit Hesperidum, [Note: (3) Virtutis praemium.] ut doceret fortitudinis praemium, aut opes, aut honores esse.
P. Mutius Scaevola Herculis leonem opprimentis imagine usus [Note: (4) Fortis.] ostendit virum fortem Heroicis favinoribus agnoscendum.
C. Iulius Caesar Hispanorum victor, effigiem Hispaniae, mulieris specie exhibuit, illique trophaeum cum scuto, et laurea corona adiecit. [Note: (5) Victrix.]
M. Valerius Messala Virtutis et Honoris capita; illud galea armatum, hoc nudum usurpavit: nam Virtuti honos iunctus esse solet. [Note: (6) Virtuti honor iunctus.]
L. Iulius Libo Iani caput bifrons aeri incidit: ut in bello ac pace prudentiam, (quae praeterita simul expendit ac futura) profiteretur. [Note: (7) Prudentia.]
M. Popilio Laenae, Iuno sospita, iuxta serpentem, cum iaculo ad iactum directo, et protenso clypeo placuit, ut si Deorum favore, et suo labore armisque salutem speraret. [Note: (8) Salus in armis.]
C. Fabius Pictor Iove in bigis utebatur, ac si a Iove in utraque fortuna se regi profiteretur. Ita Q. Ogulnius Gallus Iove in quadriga usus, quod tempus anni suaeque aetatis quadripartitum Iovi committeret [Note: (9) Resignatio.]
Cn. Cornelius Blasio Iovem habuit a Pallade coronatum, cui ex altera parte Roma addita, quod hanc Rem publicam [Abbr.: Rem p.] potentia, sed quam Sapientia et artes cum liberales, tum bellicae ornarent, maxime florere crederet. [Note: (10) Sapientia rectrix]
L. Cornelius Dolabella Libertate in quadriga usus: quod Romanae Reip. [Abbr.: Rei publicae] ordines: plebem, equites, Senatum ac
Magistratum libertate maxima, ab omni servitio externo remata, frui existimaret.
C. Iulius Caesar lituum, urceum, et securim pontificatus insignia amavit. [Note: (1) Religionis amor.]
M. Aemilius Lepidus haustrum parvum, cultrumque victimarium adiecit, ut divino sese obsequio delectari ostenderet.
M. Aquilius Nepos Dianam in bigis, quae semilunam in fronte gerit, tribus stellis praeviis exhibuit, venationis nocturnae amorem professus. [Note: (2) Venationis studium,]
L. Posthumius Albinus lunam inter septentriones posuit, forte quod illuc lunam Romanae nobilitatis insigne transferri cuperet, orbe victoriis occupato. [Note: (3) Nobilitas Rom.]
M. Aemil. Lepidus Martem galea armatum, nudum cetera, nisi quod baculum dextra, sinistra flagellum praeferret, in aere tulitc, [Note: (4) Princeps belli custodiendus.] quod in bello maxime capiti provisum esse deceat: reliquum corpus vulnera timere non debeat, nec vacare ab armis manus.
Cn. Pompeius mercurium in quadriga possidebat, quem victoria advolans coronat, quo arte non minus, quam marte victoriam obtineri docuit. [Note: (5) Ars Mortem adiuvat.]
M. Fulvio Flacco Neptuni caput cum tridente et Delphino placuit; ut maris non minus, quam terrae Dominum esse Romam ostenderet. Ita Caii Duillii Neptunus in quadriga victoriam mari obtentam designabat [Note: (6) Dominium maris.]
C. Trebonius Asper ovem ad aras immolandam, cum subiecto cultro statuit: quo schemate vel religionis pietatisque in se curam: vel forte etiam suam, pro Diis vitam offerendi promptitudinem adumbravit. [Note: (7) Resignatio.]
M. Aemilius Lepidus Pullorum tripudium in auguriis cum tripode fatidico, cui serpens im penderet, inter lituum et haustorium habuit, quod iudicaret nil Diis inconsultis aggrediendum. [Note: (8) Auspicandum cum Diis.]
M. Aemilius Scaurus Pegasum supra semilunam; id est animum Pegasi instar, caelis sese inferentem, supra mutabilem orbis fortunam exhibuit. [Note: (9) Animus excelsus.]
Q. Fusius Calenus pileo libertatis, securi et pugione usu, ut doceret, opinor, libertatem armis propugnandam. [Note: (10) Libertas in armis.]
C. Attilius Regulus Romam quadrigis elephantorum insidentem proposuit: ut ostenderer, Africam, elephantorum fertilem. [Note: (11) Dominium Africae.] Romae moderantis iugum tolerare debere.
Claud. Drusus Germanicus ut Germanorum se victorem gloriaretur: Rhenum viri, in alga super urceum decum bentis, specie, tanquam suum exhibuit [Note: (1) Dominium Germaniae.]
L. Caecilius Metellus tanquam, parta armis pace, triumphali specie fruiturus: Romam clypeis subiectis insidentem tulit, quam Victoria coronaret. [Note: (2) Roma bellis victrix.]
L. Iulius Libo rostro seu prora navis usus: fuitque non paucis deinde familiare, aut partem hane navis, aut totam pro Re publica [Abbr.: Re p.] Romana usurpare, quod illa hanc in multis symbolice referat. [Note: (3) Romana [Abbr.: Rom.] Res publica [Abbr.: Res p.] ]
Q. Caecilius Metellus Sacerdos iugum boum, ex more, in aratro, pro designandis novae Coloniae pomeriis agit, ut gratissimum sibi hunc in officio laborem ostenderet, quo Romanorum plures Colonias duceret, [Note: (4) Coloniae Rom.]
C Mamilius Turrinus Sellae curuli lauri ramum fascibus Rom. hinc apposuit: quo testatur se curulem Magistratum victoriosum habuisse. [Note: (5) Magistrae tu utens.]
L. Antonius Poetus sellam curulem stella insignem gessit, quae urceum inter duas laureas coronas sustineret: quod erat, caelo adeptos honores, tum divinis sacrificiis (urceus enim erat sacrificale instrumentum) victoriam attribuere. [Note: (6) Victoriae de caelo est.]
P. Vatinius Nepos Sellam curulem lauro coronatam, inter caduceum et oleae ramum collocavit. Magistratu suo post Victoriam ab hoste, ad pacem quietam usurus. [Note: (7) Pacis amor.] Par fere M. Lucii Drusi in aere symbolum, qui sellam curulem cum pulvillo inter cornu copiae et laurum collocaret. Et C. Flaminei Nepotis, qui ad sellam et cornu copiae ac caduceum, bilancem, tanquam aequitatis observans, adiecerat: Et Rutilii Lupi, qui inter spicas sellam deposuerat.
L. Calphurnius Piso [Note: (8) Tranquillitas.] sella Iovis, curuli simili, cum fulmine imposito utebatur: ac si diceret: Non semper ferire Iovem, et bella aliquando quiescere.
C. Norbanus Flaccus sellae curuli galeam imposuerat, pari, ut reor, sententia.
C. Caninius Gallus sellam inter gutturnium et lituum [Note: (9) Honorae superis.] sacrum, sub duobus astris exhibebat, ut ostenderet, honorem omnem a Divis esse, ab iisque defendi.
C. Norbanus Flaccus fasces quoque inter spicam et caduceum tulit: ut optimum esse imperium pacis, et ubertatis tempore declararet. [Note: (1) Ubertas]
A Gabinius Nepos Tauri caput serto ornatum tulit: an forte, quod in Tauro caelesti natus, sideribus suam in bello victoriam imputaret? [Note: (2) Deo gratos sacrificare.] an quod velut armenti rector in consulatu, ac victor adversariorum triumpharet.
L. Manlius Torquatus Torquem cum Romae galeatae facie in numo tulit, [Note: (3) Victoria gloriari] illum se hosti in bello ademisse gloriatus, fortitudinis et honoris argumentum.
Augustus Caesar Tiaram Parthicam cum arcu et sagitta tulit, [Note: (4) Dominium in Parochos.] monumenta Parthorum Romanis subiectorum. ut qui in horum manibus arma reliquerint.
T. Sempronius Longus tripodem laureatum, inter lituum et securim sacrificantium proposuit, Deo omnem Rom. fortunam victoriamque tribuens. [Note: (5) Deo successum tribuere.]
C. Servilio Gemino Navis sub laurea corona placuit, ut Romam victricem symbolice proponeret. [Note: (6) Roma victrix.]
C. Attilius Calatinus tripode usus supra urcecolum stante, ad dextram spica, superne duo lauri ramusculi eminebant. Quod erat Diis nixos Rom. nec copia rerum, nec sorte ac victoriis destitui. [Note: (7) Deo niti]
M. Cocceius Nerva in tripode astrum, duasque lauros complexus, forte quod sapientem hominem et caelo dignum proxi numque, et in terris, tam sui, quam hostium victorem esse crederet [Note: (8) Sapiens se et hostes vincit.] Tripus enim sapientiae non minus quam religionis et veritatis symbolum est, quod olim reperta, sapientissimo destinata fuerit, Atque inter gentiles nondum tripodis mysterium enodatum fuit, licet illi perfectissimum numerorum triadem in illo intellexerint siquidem cum trinitate ita unitatem complectitur, ut Dei unius trinique symbolum non inelegans reperiatur [Note: (9) SS. Trinitas.] Unde merito olim ad Apollinem rediit huius mysterii non ignarum. Par fere M. Acilii Glabrionis tripus, inter duo sidera gutturnium sustinens, tanquam pietatem caelo dignam crederet.
Sex Appulei Nepotis tripus fuit cum fulmine inter haustorium, aspergillum, lituum, et patellam, ut si fulmina et offensiones Deorum sola religione hominum componerentur [Note: (10) Religio Deum placat.]
M. Aemilius Lepidus proposuit tripodem inter fasces,
cum serpente et pullis inter lituum et haustorium, ut si religione et prudentia Res publica [Abbr.: Res p.] niti censeret, [Note: (1) Religione Res publica [Abbr.: Res p.] nititur.]
Tropaeum victoriae signum multi statuere. Iulius Caesar de Gallis, uti et de Hispanis victor erectum fere in trunco annis vestito. M. Fulvius Nobilior de Aerolis triumphans, inter anchoram et clavum, [Note: (2) Victoria navalis.] navale tropaeum statuit, simile Domitius Aenobarbus in prora sustulit. S. Sulpitius pro tropaeo vexillum inter remum et anchoram erexit, ut maritima se victoria superiores ostenderent; clavumque, id est, maris imperium; anchoramque, id est, possessionem hosti eripuisse L. Cornell. Sulla ut Diis magis, quam armis Victoriam adscriberet, inter sacrorum instrumenta erexit tropaeum.
L. Iulius Caesar Venerem in bigis a duobus Cupidinibus, maiore et minore per aera vectam exhibuit: ut si amore caelesti terrenus minor esset, inferiorque, [Note: (3) Amor terrenus minor caelesti esse debet.] et primo quidem se Deorum, deinde hominum amore dignum evectumque cuperet.
M. Vincius Nepos. Vexillum, aquilam, aratrum ac decempedam coniunxit: quia artem bellicam ita exercendam putavit, ut rustica coniungi posset [Note: (4) Agricultura bello non tollenda]
M. Antonio Nepoti Urceolus et Gallinaceus, auguratus insignia, placuere; Deorum arbitrio suam fortunam moderaturus. [Note: (5) Auspicandum a Deo]
C. Sosius Nepos, ut ad pacem bellumque paratus videretur; aquilam cum fulmine et caduceo figuravit. [Note: (6) Ad pacem et bellum promptus.]
M. Vipsanius Agrippa, ut Aegypto devicta gloriaretur. Crocodilum palmae alligavit [Note: (7) Victa Aegyptus.]
L. Cornelius Sulla, forte de nuptiis deliberans, Cupidinem cum palma proposuit [Note: (8) Cupite victor.]
L. Calphurnius Piso in equite non multum commeatus et onerum requirens, equitem nudum exhibuit; [Note: (9) Miles circumspectus.] sed tamen facem dedit, ut vim animi ardentem urgeret.
C. Claudius Marcell. Dianam multimammam seu polymorphin amavit, cum tridente utriusque manibus iuncto [Note: (10) Venationu. rex.] ut se Venationis omnis piscatusque amantem ostenderet.
M. Calphurnius Bibulus, cum Delphinum laureatum supra tridentem collocat; declarat celeritatem maritimae expeditionis victoriam attulisse [Note: (11) Celeritas bello victrix.]
C. Marius Nepos contra, dum Neptunum in Delphino
anchorae implexo exhibet, [Note: (1) Festinatio circumspecta.] ostendit cauta mora victoriam partam esse. Cum vero supra Scorpionem Neptunum in biga ponit, per Mare Africam scorpionibus abundantem a Romanis devictam signat.
Coronae etiam in Rom. nummis frequentes. Q Lutatius Cerco querna corona quae civium servatoribus dabatur, navim ornavit. [Note: (2) Civium servator.] Aul. Posthumus Albinus, tamquam felix annonae procurator, [Note: (3) Ubertas annonae.] corona spicea usus est.
Q. Fabius Maximus ex lauru, quercu, et spicis, quod bello ac pace cives tuitus esset, contexuit.
M. Corn. Cethegus in corona oleagina iuvenem caprae insidentem, cum oleae ramo tanquam pacis fertilitatisque argumentum habuit [Note: (4) Pax abundat.]
M. Antonius in corona hederacea palmam exhibuit, an quod victoriam ex unione Aegyptiorum, ac forte unus Cleopatrae amore ac favore polliceretur? an quod ab unitis dissentientium Rom. Viribus de orbe toto victoriam speraret. [Note: (5) Concordiain bello vincit.]
Verum haec de numis, eorumque imaginibus ex Huberto Goltaio delecta, suisque explicationibus strictim exdiversis, ut Ricciardo, Pierio, aliisque illustrata ad praesens institutum suffecerint. Cum aliae figurae ab illo exhibitae, vel symbolicae non sint, vel similes aut affines iis quas modo tradidimus, vel alibi tradendae occurrant.
IN vestitu habituque olim Veterum figurarum usus, et symbolica aetatis ordinisque ac virtutis factorumque professio erat. Illa Heroum apud Graecos Latinosque celebrata saecula, plerosque istarum ferarum pellibus indutos spectarunt, quarum ipsi, vel naturam aemularentur: vel artes viresque maiori industria virtuteque superassent. Quis enim nescit fortissimum illum virorum Herculem pelle leonis amictum, non alio fortitudinis symbolo magis delectatum? Agamemnon eodem quoque habitu apud Homerum celebris: [Note: (6) Fortitudo.]
[Gap desc: Greek section]
-- Humeros circumiecit pelle inde Leonis Ardentis magni, crurum tenus. --
Ita et Virgilius Aeneam vestit. 8. Aeneid.
Ducunt exsortem Aeneae, quem fulva Leonis
Pellis obit, totum praefulgens unguibus aureis.
Et Statius 9. Thebaid. suum illum bellatorem velocitatis symbolo exornat. [Note: (2) Velocitas.]
-- Quem discolor ambit
Tigris, et auratis adverberat unguibus armos.
Evandrum Virgilius. 8. Aen. Panthera induit, ferociae celeritatisque nota [Note: (3) Ferociae.]
Demissa ab laeva Pantherae terga retorquens.
Ornyto vero bovis corium. 11. Aen. tribuit pugnacis animi laborisque argumentum.
Cui pellis latos humeros, erepta iuvenco
Pugnatori, operit --
Sed et feminis sua olim in bellis virtutis ex habitu insignia: Ita Camillam Virgilius tigridis [Note: (4) Celeritas.] ornat exuviis, et Heroidem aliam.
Succinctam pharetra et maculose tegmine Lyncis. [Note: (5) Varius.]
Manavitque hinc usus vocabulorum metaphoricus, quo Leonis, Apri, Tigridis nomine, virum fortem, ferocem, expeditum insignirent. Unde et Adrastus oraculo iussus filiarum alteram Leoni, alteram Apro desponsare: illam, Polynici Thebano Heroi, apri exuviis induto; hanc Tydeo, leonis pelle ornato, tradidit.
Neque aliunde fluxit ille Diis etiam modo attributus tantummodo ferarum habitus, modo forma tota in bestiarum speciem commutata, quod cum certam Deorum imaginem nullam haberent, illarum animantium figura proponerent, quarum symbolicas affectiones Deorum naturae repraesentandae utcumque idoneas crederent. Neque enim tam insani umquam prudentiores mortalium fuere, ut ipsas vere brutas animantes pro Diis haberent; verum in his tanquam in figura quadam Numen venerabantur, quae tamen res simplicioribus ingeniis foedam errandi, brutaque colendi occasionem dedit, Etne Poetarum in cerebro haec tantum nata de
Heroum amictu putemus. Cornelius Tacitus Germanicum Caesarem ferina contectum humeros pelle, castra adiisse memorat. Ita quoque Polynicem et Tydeum vestitos supra memini. Ita signiferi olim in Traiani columna propositi, Lipsio teste ac iudice. De milit. Roman. Mauri leonum, pardorum et ursorum tergoribus, alii serpentum et piscium coriis velantur. Scythiae pars magna vulpium ac murium pellibus operta. Sed Gelonis Scythisque hic ferarum habitus non placuit, [Note: (1) Truces.] ut Alexand lib 5 c 18. Herod. lib. 4. Plin lib 7. cap. 2. qui ut trucis ingenii graviora argumenta relinquerent, hostis perempti sese pelle induebant; quo se habitu maxime illustres censebant, uti olim Germani iuvenes nuptiis indigni censebantur; nisi, velut arrham fortitudinis, apud sponsam devicti hostis caput deponerent. [Note: (2) Fortis.] Verum adeo truculentas virtutis attestationes merito aversamur. Rectius illi figuratis iconibus vestes ornant, qui sine omni vitio virtutis studium professionemque amplectuntur. Ita Deus ipse electum populum Moyse interprete. nu 15 instruxit Faciant, inquit, sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in iis vittas Hyacinthinas, quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini: nec sequantur cogitationes suas, et ocubos per res varias fornicantes. Cui limbo, ut S Hieronymus In cap. 23 Matt. asserit, nonnulli sentes spinasque innexuerunt; ut legis, assiduo punctionis sensu, admonerentur.
Neque in profanis literis infrequens ad symbolica argumenta coloris usus, placuitque anrte alios maximis quibusque viris color in veste albus, tanquam innocentis candidaeque vitae restis, [Note: (3) Innocens.] ut iccirco ipsos Deos ut Plato lib 5. de Repub Deorumque filios, inter sidera relatos, candido donarent amictu, unde illud Horatii. lib. 5. od. 2
Nube candentes humeros amictus Augur Apollo.
Et de suo Daphnide, id est, Caesare Virgilius. Ecloga 5.
Candidus insuetum miratur lumen olympi.
Quaestores Romani ut Appian lib. 5. Aediles, Praetores, Consules albis usi sunt vestibus. Iudicibus quoque Romanis, uti et Atheniensibus, ut Plutar. niveus habitus arrisit Unde hausta Martialis apprecatio est.
Vivat et urbanis albus in officiis.
Hinc et olim, uti hodie dum sacrorum Antistites niveis gaudent coloribus. Nam ut Tullius de legibus lib. 2. observavit: color albus maxime decorus Deo. Et Heroum candida vestis fuit, ut de Amphiarao Statius.
Ipse habitu niveus, nivei dant colla iugales,
Concolor est albis, et cassis, et infula cristis.
Usitatus etiam fuit honorem dignitatemque in Romana [Abbr.: Rom.] Re publica [Abbr.: Re p.] ambientibus, qui ab habitu, Candidati dicebantur, et hoc, velut symbolo, testimonium integritatis, qua officium munusque impleturi essent, profitebantur. Servos libertate donatos veste alba, annuloque insignes fuisse Tertullianus memorat. Et Vestalibus candida, atque ad talos dimissa vestis, pudicitiae quaedam crat imago. Qui color, ut fausta quaeque et bene ominata adferre; sic contra color ater, infausta virtutibusque adversa adumbrare est creditus.
Unde illud a Poeta decantatum;
Hic niger est, hunc tu Romane caveto.
Et Porphyrion ad Horatium ad Ib. 2. ep. 2. dum varium hominem exhibet. Ater, inquit, et albus; malus, et bonus est. Quocirca et nigrae aves, ut cornices, corvi, bubones inter male auspicatas habentur, [Note: (1) In auspicatus.] secus quam candidae columbae, cygnique. [Note: (2) Felix.]
Unde carmen Ovidianum:
Nigraque funestum condidit omen avis.
Fuit quoque inter absolutionis olim in reis notas candidus lapillus; inter damnationis ater calculus, ut
Ovidius observavit. lib. 15. Metam fab. 1.Mos erat antiquis niveis atrisque lapillis.
His damnare reos, illis absolvere culpae.
Ita etiam niger habitus mortem ac funera, albus victoriam ac laeta quaeque nuntiabat. quate currus triumphantium, vestes, equi, asseclae, ut Dempsterus ad Solin. l. 4. c. 7. victimae ipsae Diis offerendae nivei coloris erant; secus ubi vel lugebant mortuos; vel ipsi apparebant rei: vel Diis inferis victimas consecrabant Uti enim infausti omnia ominis, sic nigro apparatu agebantur. Denique in festis Deorum solemnitatibus niveis tota Roma vestibus ornabatur; uti et ludis amphitheatralibus, aut scenicis,
nullo inter Patricios plebeiosque discrimine. De illo Horatius. lib. 2. Sat. 2.
Cum plebs, et minor ordo, maximusque,
sancto cum Duce candidus [(transcriber); sic: candigus] sederet.
Post album color purpureus ad magni animi virtutisque significationem in vestitu adhibitus, sive ut vivo hoc colote sanguineoque, nobili sese ortos sanguine profiterentur; sive illum pro patriae sese defensione profusuros testarentur; sive illi, qui cum imperio erant, fuso etiam sanguine, [Note: (1) Generosus vitae contemptor.] Iustitiae sese praescripta executuros pollicerentur. Certe professio fundendi intrepide sanguinis pro Ecclesiae iure defendendo causa fuit Romanis Patribus assumendae purpurae, quam illis Innocentius IV Pontifex, cum a Friderico II. Imperatore Rom. periculum impenderet, Lugduni primum induit.
Fuit vero inprimis praetexta habitus adolescentum, purpura, ut videtur, praetextus, cetera niveus Alex. Genial. dier. l. 5. c. 18. quamquam Alexander aliquando purpureum fuisse dicat, quem iccirco patritiis adolescentibus olim attribuerunt [(transcriber); sic: attibuerunt] , [Note: (2) Pudor ingenuus.] lib. 1 Saturn. cap. 6 ex Macrobii sententia, ut ingenui pudoris expurpura meminissent, unde Papyrius adolescens ingenua tacendi loquendique ornatus modestia. [Note: (3) Fides secreti.] Praetextati nomen memoriamque virtutis ad posteros transmisit. Feruntque insigni laude adolescentiae hanc primum vestem, Regibus propriam, isti aetati attributam; cum Tarquini Demarati Rom. Regis filius, quatuordecim annos natus, Sabinum hostem in praelio sua manu confecisset, atque iccirco virili supra aetatem habitu a parente ornatus incederet; praetexta, ac bulla, a Principibus viris, ad pueros, eo facto, translata, Alexand. l. 5. cap. 18. Erat autem bulla aurea, velut cordis expressa specie, atque ante pectus suspensa, [Note: (4) Nobilitas.] nobilitatis quoque insigne, et candoris aliquod simplicitatisque in pueris laudatae argumentum, [Note: (5) Simplicitas.] ut qui sine fuco propalam cor gestant, quod adultiores occultiori consilio recondunt, quamquam et Macrobius, supra, iccirco factum existimet; ut cor intuentes, ita se demum homines cogitarent, si corde praestarent. [Note: (6) Generositas.] Bullam tamen, exacta olim pueritia, post annum septimum decimum plerumque ad aras, diis Laribus, solemni festo suspendebant togam
sumpturi, quemadmodum puellae Argivae Veneri, tanquam fecundi coniugii auspicium, iam viro maturae dedicabant. [Note: (1) Coniugium auspicatum.] D. Germanorum adolescentia paulum diversa
Tacitus, de Mor. GermIn ipse, inquit, concilio, vel Principum aliquis, vel Pater, vel Propinquus, scuto frameaque iuvenem ornat: haec apud illos toga, hic primus iuventae honos.
Togam vero Romae ut Alexander supra. festis praesertim Bachanalibus sumere magnifico apparatu, adolescentibus religio erat, qua liberioris vitae oblata facultas signabatur: ut non immerito
Statius.lib 5. syl. 2.Quem non corrumpit pubes effrena, novaeque
Libertas properata Togae? [Note: (2) Libertas]
Hanc tamen et purpura praetextam, Alexander, in nobili adolescentia, asserit. Atque inquit, hic primus iuventae et bonae indolis habitus est honos, omenque futura virtutis, et magni nominis aestimabatur. [Note: (3) Iuventus laudata.] Laxior etiam nobilium toga, quam tenuiorum fuit, Fertur Augustus Caesar liberis Senatorum, ut idem meminit, in quibus esset virtutis specimen, quo frequentius senatui assuescerent, sumpta virili toga laticlavum protinus dedisse. Erat vero laticlavus vestis purpura, aut cocco tincta, senatorio ordini propria; quae a signis purpureis, clavorum specie per vestem sparsis, nomen habuit. [Note: (4) Senator] quamquam crescente luxu, auro formati sint, Ulpianus l. cum aurum 19. §. simili, ff. de auro argento et legatis. quoque insitas his vestibus picturas censeat, ita de alio habitu, in Caligula, Suetonius: pictis enim illum, gemmatisque pennulis publicum subiisse memorat. Nimirum vestes suas de se, vel tacente, loqui cupiebat. Tunica vero palmata, solius consulis in pace ornamentum, [Note: (5) Consul.] purpureum diphabum, aut etiam triumphantium indumentum erat, palmae tamis, tanquam victoriae pacisque symbolis, ex textili auro, [Note: (6) Triumphator.] ut Festus putat, efformatum. Cinctus porro Gabinus, et ipse ex purpura, toga erat consularis; qua: cum bellum indiceret, induebatur, ut una lacinia in tergum reducta suspenderetur, [Note: (7) Ad bellum vel pacem paratus.] tanquam hominis ad pacem pugnamve parati quem manasse habitum a Gabiis Servius lib. 7. AEneid. refert. Quod sacris occupati, cum hostem adesse accepissent; ita ut erant togati occurrerint, ac memorabili
victoria oppresserint. Hi colores, quos dixi, albus purpureusque pace belloque fausti ominis, atque interpretationis semper fuere infelicis vero auspicii habitum, quod de Crasso. Val. Max. lib. I. cap. 6. adversus Parthos ituro refert: ei pullum traditum esse plaudamentum, [Note: (1) Bellum auspicatum.] cum in praelium exeuntibus album et purpureum dam soleat.
Manavit hic usus ad scuta, balteosque deinde militares, neque tantum symbolicae significationis, verum etiam distinctionis gratia usurpati coepit. De scutis
Alex. l. 6. Gen. dier. c 22. sic scribit.Graeci frequenter russatis, Carthaginenses albis, nonnumquam clypeis diversa insignia ferentibus, utebantur: Corinthii rubris. Alba vero ferre scuta Romanis erat ignominiae loco: na m fortes utebantur pictis Poenis ex auro sculptis imaginibus. Germani Scuta lectis simis coloribus distinxere. Graeci quoque diversa insignia et Numina addidere, quippe Graecorum clypeis Neptunus inerat, Troianorum Minerva, ulysses Delphinis insigne in scuto praetulit, Agamemnon formidinem capite Leonino cum epigrammate, Niciae Scutum auro fulgebat et purpuras, Lacadaemonii(quod in praelio fugiens reliquisse malo omine ac nomine dicitur)
[Gap desc: Greek word]
, Messenii
[Gap desc: Greek word]
literas descripsere. Alcibiades cupidinem cum sagittis, Neocorus Aliarchus Draconem, Demosthenes in scuto aureis literis Bonam fortunam inscripsitGalatae animalium formas aeneas scuto effinxere: sicut Lacedaemonius quispiam in ingenti scuto muscam effictam habuit.
(afferens ut Plut in Lac. hosti se, donec illam videret appropinquaturum) Haec Alex.
Et in vestibus discrimen in colore servatum est unde Scipio Africanus, ut Alexand, l. 5. c. 18. purpureo usus sago, cum Iubam eodem habitu utentem vidit, album ipse habitum induit. Spartani tamen rubro iccirco delectari feruntur, ut minori horrore profluentem per vestes sanguinem intuerentur. Germanae hodie militiae viri complures utrumque colorem in vestibus (nonnulli etiam in balteis) coniungunt, Thorace albo braccisque rubentibus, an forte quod causam se quisque bonam, magnumque ad praelia animum, ac sanguinis prodigum afferre iudicet? Sed denique ab earum rerum aut incuriosis,
aut imperitis, neglecta symbolicae imaginis gratia distinguendas magis nationes, aut exercitus militares, quam similitudine virtutum animandos, ea colorum diversitas adhibetur, nigro tamen fere colore excluso, quasi funereum aliquid praesagiente. Quamquam egregii bellatoris Demetrii Polyorceris ut Plut. in Demet. chlamys subnigro colore spectata fuerit; sed tamen in quo caelum, aureis luceret sideribus, ac duodenis ab ipso exornatum signis, velut ab Atlante circumferretur, orbisque sese victorem fore, hoc schemate testaretur.
Fuerunt praeterea, qui illo bicolori Germanorum similive habitu iam olim sunt usi: ut de Alexandro Severo Imper. Frontinus meminit, qui albo se, croceoque in Principatu habitu ornaverit; ut illo lunae, hoc solis colorem referente, pari sese in subditos, uti haec sidera in orbem, beneficio affluxurum polliceretur. [Note: (1) Beneficus.] quos etiam ad militum scuta colores, affectionemque non dissimilem ad animos transferri volebant. Trabea etiam Regibus Consilibusque Romanis usitata, albo purpureoque colore variata erat: alia trabea auguralis purpura et cocco confusa fuit, solis tantum Diis iniecta purpurata trabea unicolor; quod hi minime ingenio varii mutabilesque [Note: (2) Constans.] censerentur.
Assyriorum ut Alex supra, quoque tunica partim purpurea, 7 partim alba. Ita et in persarum Regum cultu, ut Strabo l 15. triplicis anaxyridis usus, et tunicae, cuius suffultura candida, pars exterior colore infecta, tanti quidem pretii cultu, ut duodecim talentorum milia quandoque aequaret. In quo Curtius l. 3. meminit adumbratos accipitres, velut rostris inter se concurrentes [Note: (3) Bellicosus.] quibus expeditum generosumque ad bella animum profiterentur sub solis, Persarum Numinis, auspiciis: cuius haec avis symbolum habebatur. Feminis Romae vetitum, ne versicolori veste uterentur, lege Oppia. quod levitatis aliquod in hoc sexu sit argumentum. [Note: (4) Levis.] Eratque suis illic matronis habitus, meretricibus suus; nubentibus etiam Virginibusque proprius: primae flammeo velatae, testabantur verecundiam coniugalem. [Note: (5) Pudica,] aliae sine flammeo velut pudoris oblite, [Note: (6) Impudens.] pullo brevique cum
habitu, tanquam luctuosam vitam agerent. Unde Amorum doctor,
lib. 3. de arteEste procul vittae tenues, insigne pudoris,
Quaeque tegis medios instita longa pedes.
Nuptae pura sine recta dabatur toga, tironibus quoque militi bus usurpata. Cyclas, Palla, et Crocoton honestarum Virginum ac matronarum cultus erat. In ipsis adeo calceis, quod mireris, variae olim species et figurae emblematicae albos, hederaceos, aliosque reperias. Demetrius Antigoni eo progressus vanitatis est, ut aureis sese calceis indueret. Diocletianus et Heliogabalus ut Lampridius in vita, gemmas in calceamentis circumtulere; et hic figuris quidem exaratas, ut risum non paucis moveret, arbitrantibus, vanas esse has artificum imagines, quae suis lineamentis oculos spectantium effugerent. Nobilium Romae mos, ut Alex. l. 5. c. 10. in nigris calceamentis lunulas [Note: (1) Nobilis.] ex fibulis eburneis adornatas ferre, ut antiquitatem generis retro ab Arcadibus ductam (qui se proselenos, sive ante lunam ortos dicebant) publico hoc signo, a Numa instituto, profiterentur. Unde
Iuven. Satyra 7.--- Et nobilis, et generosus
Appositam nigrae lunam subtexit alutae.
Apud Aegyptios innuptae puellae nudipedes incedebant, [Note: (2) Innuptae.] ut evagandi licentia cohiberetur, cum nudo pede extra septa prodire nefas haberetur. Servis inter Romanos nullus calceorum usus, ut ab ingenuis hac nota, uti et nudi capitis signo, distinguerentur. Quamquam graviori mihi servitutis nota Syracusani famulos signasse videntur, [Note: (3) Servilis homo.] cum equi characterem indelebili stigmate inusserint: uti Samii captivis Atheniensibus figuram noctuae; [Note: (4) Captivus.] Athenienses contra Samios navis symbolo inusto deformaverint, apud quos inscriptiones etiam literarum in frontibus servorum usurpatae. Ad quas alludit
Aristophanes in Comicis:Populus, inquit,
Samiorum valde literatus est.
Arabum, Tyriorum, Romanorumque matronis iniectum velamen, seu flammeum (quod sic dictum a Flaminis uxore volunt, cui soli inconcessum divortium) [Note: (5) Verecundae mulieres.] continentiae iugalis signum, ac velut hortamentum
erat.
Tertullianus vocatArmaturam pudoris, verecundiae vallum, sexus feminei murum, qui nec suos emittat oculos, nec amittat alienos.Et paulo post.Iudicabunt nos Arabiae feminae Ethnicae, quae non caput, sed faciem quoque it a totam tegunt, ut uno oculo liberato contentae sint, dimidiam frui lucem, quam totam faciem prostituere: mavult enim femina videre, quam videri.
Res inter Germanos insolens Aquisgrani tamen imperiali in urbe, et Caroli Magni sede, prope ad Arabum imitationem usitata mulieribus; siquidem, praeter nasum oculosque vix aliam vultus partem sub velo eminentem observes. diversae ab illis ingenio, quae probroso spectaculo non modo caput, [Note: (1) Inverecundia.] sed nuda etiam ubera prostituunt.
REperies in usu pretioque apud homines quam multa, quibus si gratiam symbolicae significationis auferas, nihil admodum relinques, propter quod amari usurparique possint. Eius generis apud omnes [(transcriber); sic: omens] nationes usitata videmus; quibus personarum aut dignitas, aut offi cium potissimum emineat. quid enim in calceis Romanorum lunae? quid in digitis annuli? quid sceptra in Regum manibus? coronae in capite? aureae in collo catenulae? pendentes ex auribus gemmae, et plura eiusmodi; nisi aut nobilitatis aut ordinis aut officii argumenta? verum non hominibus [(transcriber); sic: homiuibus] modo; sed et rebus ceteris, significationis tantum gratia, signa adhibentur. Illud enim quod bobus cornupetis foenum ex cornibus [Note: (2) Furiosus.] suspenditur, ut Plutar. in quaest Rom. quem, praeter significandi institutum, habebit usum? siquidem ex pastu insolentem ferocemque bestiam cavendam admonet. Haec cum arbitratu hominum, et sumantur primum, et non raro deponantur symbola; coronarum tamen, sceptri, annuli, inauriumque fere pervulgatus constansque
apud omnes usus exstitit. quamquam nonnulla denique vim instituti primum symboli amiserint, dum a vulgo ditiore usurpata, solius, ut quondam fuere, nobilitatis desierunt esse indicia. nam aurum in auricula gestare. [Note: (1) Nobilis.] ut in Platone notavit Apuleius, Caelio teste l. 3. aut lect c. 29. nobilitatis olim insigne fuit: uti etiam elenchos binis ternisve unionibus inserere auribus, si Alexandro, l.3.c.19. credimus. De annulis vero Romanae tantum nobilitati primo concessis, nemo antiquitatis gnarus ambigat. A Regibus quidem Persarum ib.c.29. donari annulo; [Note: (2) Regum [(transcriber); sic: Rgum] familiares] erat ad intimam illorum familiaritatem gratiamque ceu vinculo quodam, obligari. At superba divitum insolentia ac temeritas, ut nobilitaris opinionem occuparet, haec omni paene aetate symbola violavit. Summis tantum dignitatibus parcitum, et sceptris coronisque suus fere honor mansit, de quibus potissimum in praesenti disseram, ob fecundam variamque symbolicae significationis virtutem.
Tarquinio Prisco, post Hetruscos superatos pacatosque praeter coronam auream, purpuram ac sellam eburneam, sceptrum placuit eburneum, aquilam in apice sustinens; translata acceptaque ab Hetruscis velut imperii summi insignia. Dionys. Hal.l.3.De regali sceptro,inquit Alexander, l.I.c. 28.illud memoriae proditum est, externorum regum sceptra, in summo ciconiam, in imo hippopotamum habere effictum: quo argumento regem iustitiae obsequi oportere, [Note: (3) Rex insons sit.] atque feritatem, et indomitas libidines, ne ira desaeviat, emollire significabant; quod ciconia summae pietatis, hippopotamus violentis simum animal foret. Lydiae vero reges sceptri loco securim habuisse feruntur; sicut Labadreus Iupiter in Caria, pro sceptro et fulmine, securim ferebat. Romanis vero regibus lituus cuspide incurva; qui et virga auguralis erat sceptri loco est habitus. nemre securi, [Note: (4) Rex severus.] severitatem in sontes bene moderanti necessariam: lituo vero consilium opemque; in rebus anxiis a Divis imprimis postulandam monebant, nec temere quicquam aut inauspicato tentandum.
Babylonii tanto studio sceptra sunt prosecuti, ut sine his prodire nefas ducerent, tanquam regni in sceptro fortunam circumferrent, adiecerant in summo mala, lilia, rosas, aquilasve, argumentis utique symbolicis. Haec
vero, quae graeci
[Gap desc: Greek word]
dixere, hastas latinis olim compellatas, ex Trogo Iustinus l. 43 hist meminit; Et Caelius l. 12. c. 16. quoque annotavit hastis militaribus veteres reges sceptrorum loco usos. Ita Bohemiae Regum insigne hasta fuit, Cranzius l.s. cap. 7. postquam Wratislaus Bohemiae Dux Henrico IV Imperatori, contra Rudolphum Sueviae Ducem, armis feliciter adstitisset, hastamque Rudolphe cum victoria extorsisset. fuit vero hastae eximius olim honos. unde Festus de verborum significatione, hastae inquit, subiciebantur ea, quae publice venundabant, [Note: (1) Venale.] quia signum praecipuum est hasta, et Romani fortes viros saepe hasta donarunt. [Note: (2) Fortis.] Accedit quod ut Gregor. Tholosanus, Synt. Iuris l.6 c. 14. observavit, veteres olim hastas pro Diis coluerint, ob cuius religionis memoriam deinde non raro Decoru statuis hastae adiciebantur, quas tamen ille brevis instar scipionis fuisse censet, quo sedentes etiam niterentur: qualem et Poetae in solio Iovem depingunt, ut
Ovidius:Celsior ipse loco sceptroque innixus eburno.
Cultus vero hastis exhibitus, illo quoque
Virgilianoversu indicari videtur,
--- Nunc, o nunquam frustrata vocatus
Hasta meos.
Sed et hasta, velut sceptro tradito, [Note: (3) Regni traditio.] regnum translatum accepimus a untramo Rege, ut Ammian in hist. in nepotem regni videlicet donati symbolo. quamquam illam ego hastam potius militarem, quam scipionem fuisse senserim. Populus tamen Romanus siquem optime de se meritu regiis honoribus ornatum vellet, ei scipionem eburneum [(transcriber); sic: eburnneum] , togamque pictam ac tunicam palmatam, cum sella eburnea deferebat. Corn.Tac l.4.annal. Apud Moscovitas insigne muneris publici baculum quoque legimus esse, [Note: (4) Honoris officium.] uti hodie dum in hac Agrippinatum Colonia baculus Consulibus a ministro praefertur, qui Romanorum fascium securiumque loco est. Baculus etiam, quem pedum vocamus, inter personas Ecclesiasticas pastoralis dignitatis est argumentum [Note: (5) Pastoralis honor.] Unde in concilio Constantinopolitano legimus Marinum Romani Pontificis vicarium Photio ad synodum ingredienti, baculoque solemni innixo, mandasse, ut pedum deponeret.
Quia, inquit,
baculus est signum dignitatis pastoralis, quod hic habere nulla tenus debet; quia lupus est, non pastor.In Conc Constant actione 7.
Apud Medos et Persas insigne dignitatis regiae virga dicitur, quae si osculanda praeberetur, signum erat regii favoris. [Note: (1) Favor regius.] uti Hestheri Reginae, Hest. 5. et 8. Iudaeis de fortuna vitaque periclitantibus, apud Regem Persarum Assuerum evenisse, traditur. Ita veteres quoque aut in foederibus ineundis, aut fide promissionis firmanda, per virgam regiam, aut sceptrum iurare solitos accepimus. [Note: (2) Fides promissi.] Quod de Achille iniuriam repulsuro Homerus memorat. Unde, ut Rhodiginus li. 4. c. 29. notavit, sceptrum datur Agamemnoni late imperanti, et Achilli iniuriam cum potestate repellenti, denique et Telemacho concionanti; ut quod in animos occupavit dominium exponeretur. [Note: (3) Potestas, Dominium.] Sceptrum vero aureum Apollini Iliados primo tributum, eodem auctore, designat aurum Soli tribui. [Note: (4) Sol aurum producit.] uti Lunae argentum. Ceterum, et sceptrum olim apud Aegyptios symbolice pro Deo, aut vigilante, Rege, usurpatum legimus, in cuius vertice oculus apertus eminerer. [Note: (5) Deus Rex vigilans.] Quod si manus armata gladio, sceptro imposita fuerit, legitima iustitiae administratio significabitur.
Coronarum, olim, ut materia et usus, sic et varia significatio fuit. Corona laurea [Note: (6) Victoria] victoriam bello partam designabat in milite, in erudito, absolutum Poetam, Apollinea lauru coronari solitum. [Note: (7) Poeta.] Corona, ex evulsis herbis, graminea, obsessos per coronatum liberatos ab hoste indicabat, [Note: (8) Obsidio soluta.] unde obsidionalis dicta. Querna, quae ex ligno primum, deinde et foliis quercus contexta erat, [Note: (9) Liberatus civis.] civem Romanum a mortis discrimine ereptum indicabat. Turrita, quae muralis dicebatur, ex auro confecta, [Note: (10) Moenia occupata.] illi deferebatur, qui primus hostium moenia conscendisset. Rostrata sive navalis, [Note: (11) Classis expugnata.] ex auro quoque, hostium classem primo subeunti dabatur. Ita qui vallum hostile ante omnes penetraret vallari seu castrensi corona [Note: (12) Vallum obtentum.] ex auro ornabatur, qui demum aliquam contra [(transcriber); sic: contea] hostes victoriam obtinuisset, ovali, ex myrto, [Note: (13) Victoriae.] cingebatur. Corona ex myrto et rosis Veneri sacra est, qua usus fertur ad conciliandam Venerem Herostratus, [Note: (14) Mollis.] cum illam ex Cypro in Naucratem transferrer. Corona ex loro olim Autinoo;
cuius memoria in vita Adriani Imperatoris est) adhibita, [Note: (1) Aeternitas.] illius iam mortui aeternitatem, indicabat. Corona Hellotis ex myrto, viginti olim cubitorum, publicam hilaritatem designabat. [Note: (2) Plausus] Corona Cylissa ex fici frondibus et floribus rosarum, ex laboribus curisque dulces pro venisse tructus arguit, na et rosa inter spinas assurgit, et sicus culta dulces parit fructus [Note: (3) Fructus laboris.] Corona Philina ex hedera et narcissis composita; [Note: (4) Abstinentia.] abstinentiam contra scelera et torporem optimum esse remedium signat. nam hedera adversatur ebrietati, narcissus torpori et somnolentiae. Corona ex pampinis et vitium foliis statuae Iunonis donari solita. [Note: (5) Abundantia.] abundantiae temperataeque aurae est argumentum. Corona Elychrysia, quam ex herba elichryso, loto persimili, contexebant, [Note: (6) Gloria caelestis.] gloriae futurae symbolum existimatur; ut ex Farra, Ricciard. in voce Corona Comment. symb. observat. Et servi olim venales, captivaque bello mancipia perforatis auribus, ad forum coronati producebantur, ut Solinus l. 10 c. 21. velut alienae victoriae testes, unde sub corona venire dicebantur [Note: (7) Mancipium.] Corona plumea, pennis tribus, vel puniceis, vel nigris ad longitudinem fere cubitalem erectis hastati Romani ornabantur. [Note: (8) Miles.] ut maiores et terribiles magis hosti occurrerent. Lanea corona, ut Solin.l 4 c.9. in magicis et Deorum penatium sacris usurpata fuit, [Note: (9) Muliebris.] infamia contraxit quoque ex eo, quod mulieres magis quam viros deceret. Radiata vero ex auro Diis olim [Note: (10) Devis Rex.] ac denique etiam Imperatoribus inter Deos recensitis, adhibita; quod, ut sol inter sidera, ita illi inter homines eminerent, radii vero duodec. numerabantur, a mensium, quos sol decurrit numero.
Haec ad Christianos denique ab Ethnicis consuetudo, in Christo sanctisque honorandis [Note: (11) Sanctus.] defluxit. Nec immerito: nam et Iosephus adolescens, suo illo in somnio, parentem, soli, matrem lunae, fratres astris comparatos vidit. Ita et Rex Cyrus ut Plut.in Atax. Persica voce, Sol et Sampson Hebraica dicitur: Et Aesopus Nectenabo Aegyptum Regem, ut in vita Aesopi est, soli comparasse magna gratia memoratur. Coepit tamen radiata corona etiam a superbis Imperatoribus divinit atis quadam opinione inflatis usurpari, in quibus Caligula primus reperitur, cuius in ambitu stellae tres ac semicirculus lunaris
visebatur, [Note: (1) Superbia ingens] ut si totum iam capite orbem humo vanissimus suscepisset cum Atlante ferendum.
Alii ex Imperatoribus hunc deinde sunt imitati: aliis laurus prae auro gemmisque in coronis placuit, quod hanc Deorum voluntate Augustus de caelo acceptam tulisset [(transcriber); sic: tullisset] ut Plin l. 15. c. 36. et supra in prodigiis tradidimus. Accedit, quod laurus fulmine non tangatur, [Note: (2) Tutus a fulmi ne.] adeoque umbram latentibus tutam in tempestate, boni omnis arbor praebeat, unde Caesar Tiberius caelo tonante lauro caput vinciebat: quo d perpetuo virore non marcescat: [Note: (3) Honor perpetuus.] quod ignigena sit, ut cuius rami ex attritu scintillas iaciant, Veteres adhaec existimabant, ut Fulg. Myth. l. I. lauru ad caput dormientis adhibita, vera illum somnia visurum: [Note: (4) Vates.] vatibus certe et Deorum Sacerdotibus frequenter usurpata suit. Musis quoque et Apollini tamquam aeternitate dignis, aut futurorum praesciis dedicata est. [Note: (5) Doctus,]
Ceterum diadema, seu regalis corona summae dignitatis symbolum, [Note: (6) Dominium.] varium omnino pro nationum ingenio, affectioneque repertum fuit, quamvis apud omnes capiti tamqua principi hominis parti adhibitum videatur. Tigranes Armeniae Rex, ut Alex. l. I. c 28. frequenti id temporis consuetudine, candidam tulisse fasciam memoratur, quam ad Pompeii pedes [Note: (7) Dominium abdicare.] velut dominationi cedens, abiecisse legitur. Et Alexander Magnus diadema, quod fascia erat candida, detraxisse sibi, ac Lysimacho vulnus obligasse fertur, [Note: (8) Regni omen.] omine regni ad illum haud multo post deventuri. Persarum tamen, Medorumque regibus cidaris, [Note: (9) Rex Persar.] quadrati pretiosique operis diadema, aut tiara etiam placuit, hodie, atque olim quoque sacris adhibita, nam et Reges, priusquam adirent regna, sacris initiari oportebat. Ita cidaris usurpata etiam a sacrorum principe legitur. [Note: (10) Sacerdos summus.] Quamquam sint, ut Paschal. de coronis l 19. c. 3. qui utrumque diadema confundant, sed Alexander distinguit l. cit. ac cidarim caerulea ornatam fascia, tiaram redimiculis per maxillas defluentibus instructam asserit. Sed et Persicis regibus ex myrtha et labyzoy odorata compositum diadema placuit. Alexander Magn, cornibus Amonis Iovis, [Note: (11) Divinitas.] id est, radiato dia demare usus est, quo se Iovis filium testaretur. unde et Diis, et priscis etiam Regibus cum Moyse cornutis, usurpatum hoc maiestatis potentiaeque symbolum est.
Aegyptii Reges animantium effigies, ut aspidis, draconis, tauri, leonis, vel ignem, aut arborem, symbolica idea propositam in capite suae dignitatis aut virtutis regiae argumentum praeferebant. Illud vero recentius longe rariusque est, quod de Petro Arragon. Rege VII. Marineus in hist hispan l. 10. refert, Innocentium eius nominis Pontificem III. Romae illum corona panis azymi inaugurasse, ut incorruptae synceraeque fidei in Rom. Sedem commonefaceret: [Note: (1) Fides. synceritas.] Porto hoc tempore Regum coronae passim ex auro circulum superne apertum conficiunt, [Note: (2) Regnum aeternum.] ac aeterni quandam hac specie memoriam suggerunt regni, quod pro scopae metaque haec terrena habere regna debent. Imperiale tamen diadema, superne binis veluti semilunatibus cornibus decussatim clauditur. [Note: (3) Potestas a Deo, et sub Deo.] an quia lunae instar suum a sole, Deo scilicet haurire lumen desiderat, clusum vero superiore aliam humanam potentiam a se excludit? an quia Christiana potestas Cruci Salvatoris subiecta est, quam decussata luna conficit? Et Pontificia quidem iara prorsus clausa, triplicique circum insignis corona eminet, [Note: (4) Potestas suprema.] quod ternario numero cen perfectissimo, supremam in terris dignitatem ostendat. Ducibus olim coronae; nunc galeri, seu pelliti ac variegati donantur pilei, potestatis libertatisque a Regibus proximae testimonia.
Athletarum veterum praemia atque insignia fortitudinis coronae etiam habeantur, quae quidem Olympiotricis ex oleastro, sive olea silvestri texebantur: nam olea [Note: (5) Victoriae fortitudo.] ut symbolum victoriae sic et fortitudinis erat; quod succo inuncta membra mirifice corroboraret, ut Carol. Pasch. de coron. l. 6. Fuit eadem olea tum mortuis coronandis, [Note: (6) Mors gloriosa.] tum Philosophis mundi contemptoribus adhibita, quod utrique, tamquam luctatores strenui de vitae calamitatibus triumphare viderentur. In ludis Pythreis ad exemplum Olympiacorum, in Apollinis honorem institutis, lauro vel palma victores ornabantur: quamvis principio etiam esculo sint usi. In nemeaeis ad Herculis de leone triumphantis memoriam institutis, corona ex apio usitata fuit, quod apio equi pascerentur; quorum beneficio potissimum vincerent Isthmici certatores Neptuno dicati, pinu caput vinciebantur; quod illa huic Deo sacra arbor haberetur. Ceterum palma in ludis omnibus
usurpata legitur, ab iis praesertim, qui in Olumpicis, aut Pythiis essent quinquertiones aut Pentathli, id est, quinque certaminum generibus, saltu, pugillatu, disco, iaculo, luctaque vicissent. [Note: (1) Victoria plena.]
Et in conviviis frequens apud veteres coronarum usus, quae ex herbis, floribus, foliisque rosarum praecipue struebantur; [Note: (2) Convivium.] aut temperandi ex vino caloris, aut voluptatis conciliandae gratia, quamquam, ad Cypriae voluptatis usum, dissolutae coronae fluxerint. [Note: (3) Voluptas.] Ad amicas quoque non infrequens amantibus coronas submittere. [Note: (4) Amor.] Unde molliores illae habitae, quam ut Heroes decuerint. Potentium tamen limina, clientium ornata coronis, [Note: (5) Proceres] spectabantur: neque adeo rusticae plebeculae coronae deerant, quas ex agresti salicum vimine construebant. Infame illud Alexandri certamen fuit, quod, corona potatori fortissimo proposita, ut Plut. in Alex. inter epulas ac pocula institutum fuit, in quo plerique copia vini obruti succubuere, ipseque etiam victor Promachus morte victus est. [Note: (6) Ebriorum certamen.] Ebrio servo ad iniuriam propulsandam corona proderat: [Note: (7) Tutela.] cum velut brevi libertati inauguratus censeretur, Pauperibus, contra, fas non erat, coronas induere. In luctus, vel assumptae non sunt, vel laceratae. [Note: (8) Luctus.] Nec coronae navigantibus usitatae; nisi forte navis, boni ominis gratia, coronaretur. Et iudices, cum de hominis capite cognoscerent, detrahebant capite coronam, [Note: (9) Iudicium capitale.] uti Pollux lib. 8. de Regibus tradit Atheniensium, In communi tamen laetitia universa saepe rum apud hos, tum apud Romanos, civitas est coronata. [Note: (10) Laetitia publica.] Ita Athenae in festis Panathenaeis, uti et morte Arati, coronas induerunt. Cum Teridati Nero diadema imponeret, ut Xiphil. in Neron. et Severo. Romani in vestibus albis laureatique processere, ut quemadmodum Severo, aliisque occurrerint, taceam.
Numinibus Diisque veterum suae etiam texebantur coronae. ita flumina coronabantur arundine. [Note: (11) Flumina.] Autumnus pomis, Bochus racemis, Saturnus ficis, quod illas reperisse crederetur, Charites rosis, Venus myrto, Minerva olea [Note: (12) Dii.] etc. ita ut Dii quilibet rebus sibi propriis ornarentur. Sacerdotes quoque et sacrificuli cum
lucis, aris, victimis, crateribus; reliquisque instrumentis sacrificiorum coronabantur. [Note: (1) Sacerdotes.] Quin solis saepe in coronis honor divinus continebatur, [Note: (2) Honor divinus.] sic Ephesina Dia na, sic Lares, sic Manes defunctorum culti, placatique. Ex foliis vero, coronisque sacrificantium plerumque intellectum, quem Deorum venerarentur. Pinus tamen non raro usurpata. [Note: (3) Castitas] tanquam symbolum castitatis sacerdotalis. Unde illam
Ovidius puram dicit lib. I. Fast.Nomen idem ramo, qui caesus ab arbore pura,
Casta Sacerdotum tempora fronde tegit.
Cui illam pudicitiae defensae coronam adiiciam, qua Asinus Romae ornabatur,
Lampsaceni(verba Lactantii l. 1. c. 21. sunt)
asellum Priapo, quasi in ultionem mactare consueverunt. Cum enim hic Deus Vestae dormienti vim inferre conaretur, asinus intempestivo clamore eam excitavit. hinc libido insidiatoris detecta. Apud Romanos eundem asellum Vestalibus sacris in honorem pudicitiae servatae panibus coronant
, [Note: (4) Pudicitia servata.] Mihi tamen magis illa panum corona pauperi rem laetam denuntianti apud Aristophanem impensa placet, siquidem plus ingenuae [(transcriber); sic: iugenuae] liberalitatis habet, [Note: (5) Liberalitas.] quam illa asino tributa. Quamquam illius hic etiam meminisse iuvat, quod Avenione in Gallia factum Anno 1647. recenti memoria fidis ad nos Coloniam literis perscriptum est. siquidem illic Iurisperiti tota urbe magno numero collecti asinum pompa apparatuque prorsus selenni in Bachanalibus Doctorem pronuntiarunt. [Note: (6) Doctor rudis.] Ferebatur is, tota urbe curru eleganti, sex aliis asinis vectoribus. Volumen ingens oculis in pulpito obiectum, ad quod ipse grandibus conspiciliis instructus obtutum verterat, hinc Aristoteles, inde Plato Philosophico insignes schemate aderant, illustris iuxta comitatus, praeter pedestrem bis mille equitum. denique loco eminenti conspectus asinus, in aliquot virorum Principum totiusque urbis primorum conspectu, Doctoralibus insignibus exornatas est, Musicis iuxta scitissime applaudentibus. Satyricus hic symbolicusque apparatus quatuor facile scutorum milia assumpsit, quae rectius coronandis pauperibus ad panes contulissent. Certis olim virtutibus scientiisque certae destinabantur coronae: Ita temperantes, olea, [Note: (7) Temperans.] ut
tranquilli et moderati instar olei, coronabantur. [Note: (1) Tranquillus.] Sapientes auro, [Note: (2) Sapiens.] velut metallorum praestantissimo, decorabantur. Doctis fere laurus et hedera, ipsis etiam Musis usurpata [Note: (3) Doctus.] familiaris erat. Vitiis quandoque etiam coronae tributae. Ita legibus Charondae constitutum apud Athenienses, ut qui calumniae, aut doli convicti essent, ut Diod. Sicul. lib. 12. per urbem myrica coronati ducerentur. [Note: (4) Infamis] unde infamis haec atque infelix herba existimata est. Nam et Strabo lib. 15. meminit, Sacerdotes Persarum, cum diras alicui imprecarentur. fasciculum myricae tenuisse manibus.
Coronariae tamen herbae, floresque plerique boni nominis. Viola symbolum Virginitatis et sua vis eloquii. [Note: (5) Virginitas.] Est enim flos primus veris, et colore perquam gratus. Corona rosacea potentiam et imperium designat, Est enim regina florum rosa: unde Anglicorum regum insignibus delecta [Note: (6) Maiestas regum.] Voluptatis tamen eadem symbolum est, et pulchritudinis: nam Veneri sacra dicitur, quae niveis purpureisque mixtim rosis coronatur: [Note: (7) Voluptas. Pulchritudo.] et has quidem tinxisse Adonidis extincti sanguis, aut, ut alii, Veneris ad spinas laesae, fertur, uti et lacrimis; propter Adonidem fusis, Venus excitasse de terra florem Anemonem fingitur. Gratiis etiam Musisque coronandis rosa usurpata est. [Note: (8) Gratia.] Romanus Pontifex hoc symbolo delectatus: solemni consecratione. Dominica, quam ante pascha Laetare nuncupant, auream benedicit rosam, quam velut benevolentiae singularis argumentum [Note: (9) Benevolentia.] magnis deinde Principibus dono mittit. Rosae omnibus gratae, Scarabaeo tantum odore lethales sunt. [Note: (10) Virtus invidiae exposita.] Ita et virtus invidos affligit, vitiorum tantum sordibus cum scarabaeo assuetos. Lilium flos regius Iunonis Herculem pascentis lacte in caelum partim (unde via lactea) partim in terras defluente, tinctus fingitur: estque, vel puritatis vel castitatis. [Note: (11) Castitas.] vel pulchritudinis quaedam similitudo, unde mos amantium, ut amicas suas liliis coronarent.
Narcissus coronamentum Cereris, Proserpinae et Furiarum pulchritudinis quidem symbolum ob gratum colorem, [Note: (12) Pulchritudo.] quae causa, cur ex adolescente natus fingatur ob ingratum tamen odorem [Note: (13) Terror.] torporis et somnolentiae
signum; ut iccirco Diis etiam infernalibus tribuatur. Hyacinthus quoque flos elegans, de puero verso, ut fingunt, natus, [Note: (1) Hilaris.] hilaritatis index est. Musis et Apollini texta ex hoc corona. quod notis velut literis adolescat. Amarantus aeternae et caelestis coronae symbolum, [Note: (2) Aeternus vigor.] ut qui numquam marcessit, quique madefactus aquis hiberno tempore reviviscit; hinc coronae ex ipso in templo Deorum honori suspensae leguntur. Amaracus laetitiae nuptialis argumentum, [Note: (3) Nuptialis laetitia.] a Virgilio mollis dictus Hymenaeus illo coronari solitu, sponsae tamen ex asparago verbenisque non raro coronabantur, ut dulcia iuxta et asper a sibi perferenda scirent. [Note: (4) Coniugibus omnia communia,] Baccaris flos suaveolens Vatum coronis serviebat, quibus a malis linguis tuti credebantur. Ita Virgilius Ecloga. 7.
--- --- --- Baccare frontem
Cingite, ne vati noceat mala lingua futuro. [Note: (5) Vates securi]
Si cum cypri flore et croco misceatur, in altissimum bibentes somnum agere dicitur, ut Plut. symp. 3. Lotos Apolloni et Musis flos sacer, eruditi sermonis venustatem designat [Note: (6) Sermo expolitus.] Est vero lotos tam egregiarum animi dotum, quam corporeae pulchritudinis, ob singularem formae colorisque purpurei gratiam, imago. [Note: (7) Formosus adolescens.] Unde et Aegyptii, ut solis orientis amoenitatem adumbrarent, insidentem loto adolescentem pingebant. [Note: (8) Sol. oriens.] Estque per se lotos, (ut est aquatica planta) cum ex aquis emergit ad solis ortum, orientis diei symbolum, cumque; rursum conditur [Note: (9) Sol occidens.] occidentis, namque illa cum sole sensim oritur, ac circa meridiem denique maxime se explicat, vesperi semper contrahitur, semper ad solem versa. praeclarum hominis aulici. [Note: (10) Aulicus.] vel etiam religiosi, ex principis sui, aut Dei favore pendentis symbolum. Cui heliotropium inter symbolicos flores calthaque etiam non dissimilis est. [Note: (11) Religiosus.] Crocus voluptatis quoddam argumentum praebet, [Note: (12) Voluptas.] unde nuptialibus instructus lectis fuit, humilitatis sive demissionis quoque imago quaedam est: nam calcatus altior odoratiorque emergit. [Note: (13) Humilis.] Papaver somnolentiae signum est. [Note: (14) Somnolentia.] quam suo frigore inducit, unde et Nox illo, somnusque coronari solitus. Thymus gratiam cuiusque rei naturalem significat.
Insolens illa Musarum corona, ex primis alarum censeri
potest, qua post devictas Acheloi filias alatas, [Note: (1) Victrices Musae.] in signum victoria, coronatae feruntur. Sed et illa rara est, qua Bactriani Indi iaculandi peritissimi redimuntur, sagittis videlicet circa caput inflexis [Note: (2) Pugnaces.] Talis corona e spinis, [Note: (3) Sterilitas.] quae infaustae olim sterilitatis, uti et querna cum glandibus antiquae frugalitatis, et durissimi victus argumentum fuit, quod glandibus veteres pastos ferant: [Note: (4) Frugalitas.] hac igitur corona redimiti olim, Cereri frugum inventrici gratitudinis ergo carmina modulabantur ante messem: ut Virgilius I. Georg. meminit. Et Athenis, in nuptiarum solemnibus, puer novis nuptis spinas hinc cum quercuum fructibus, inde coctos exhibebat in canistro panes, atque intento digito, ut a sterili et infelici adoptatius transisse saeculum mortales ostenderet. Haec de coronis sufficerint, plura qui volet, Caroli Paschalii Coronas doctissimo opere concinnatas adeat.
INsignia illa, quae vel gentem a gente, vel ordinem ab ordine distinxere, varia pro nationum institutis fuere, et pauca admodum ex antiquitate ad nos constanter traducta. Apud Aegyptios nobilitas a grege alis vulturum, vestibulis domorum suffixis distinguebatur, ut Alex. l. 5. c. 24. In atriis Romanae nobilitatis maiorum imagines, hostiumque devictorum spolia, enses, clypei ac vexilla ostendebantur. Attici, ut a ceteris sese Graecis velut nobiliores distinguerent, aureas cicadas innexuere capillorum cincinnis, [Note: (5) Indigena.] hoc argumento probaturi
[Gap desc: Greek word]
five indigenas, sese esse; ut Erasm. in adag. Ex Eustach. Iliad. y quod cicadae illic ubi nascuntur, vivant: alio sane ingenio, quam hodie Germani nostri, qui tum maxime se homines putant, cum peregrino vestium morumque schemate, alibi se magis, quam in patria vixisse declarant. Heracleotae, ut Athen. lib. II. Boeororum populi vinculum, seu nodum, ut vocant,
Herculeum [Note: (1) Nobilis origo.] super aures ostentant. Aliae gentes aliis delectantur symbolis, uti Franci olim in libertatis argumentum promisso capillitio insignes erant, nodis etiam crinium cincinnis implexis, quae etiamnum consuetudo apud liberiorem iuventutem hinc inde alitur.
Officia quoque, actionesque certae suis insignibus noscebantur. Ita Romani pro Coloniarum deductarum symbolo, signa militaria in numis sculpta proponere; vel duos iuvencos cum viro aratrum sustinente, addito quandoque sceptro; vel omnia simul exhibere solebant: tum quod in victos subiectosque signis militaribus [Note: (2) Victores] hoc imperium usurparent: tum quod aratro [Note: (3) Coloniae.] descriptio Coloniarum fieret, sceptrum [Note: (4) Potestas] vero argumentum potestatis usurpatae esset, sic in numo argenteo Caesaris insigne militare cohortis ex vexillo, luna, duabus pateris, et lance constans, cum Aquila insigni legionis, aratro denique et sceptro repertum: hac inscriptione iuncta, T. Sempronius Gracchus, ut Aeneas Vicus in num. Iul Caesaris.
Quamquam haec ad imagines potius numorum, qua hunc locum spectant, nisi tamquam honoraria numismata usurpentur. Ceterum nihil in hoc genere constantius certiusque illis exstitit insignibus, qui ad ordinum equestrium discrimen professionemque certae virtutis assumpta vidimus, Multi ex his Crucem; [Note: (5) Crucis amor.] aliis aliisque coloribus, aut figuris adornatam, ceu militiae suae tesseram, praeferunt, ut Teutonici in Germania S. Mauritii et Lazari apud Sabaudos, Mariae de monte Carmelo apud Gallos, S. Iacobi apud Hispanos. Sed et diversa diversis placuere symbola. Ita apud Gallos, ab illustri Montmorencium gente, ut Petrus Beloyus de ordinibus equestr. Ordo Canis [Note: (6) Fidelis.] et Galli Gallinacei, [Note: (7) Pugnax.] institutus fertur: quod illo, tamquam fidelitatis, hoc ut heroici pugnacisque animi symbolo, delectarentur. Et Sergius olim Imp. Canis symbolo usus fertur. Et Idomeneus clypeum Galli imagine ornasse, a Pausania memoratur. Themistocles quoque, ut pugnacium Graecorum imaginem Athenis proponerer, quotannis spectaculum Gallorum inter se decertantium, Aeliano teste, exhibuit, quod in pecunia Dardanorum etiam expressum apud Pollucem legimus.
Apud Hispanos equestris ordo liliatorum, cui Regii etiam liberi accenseri solebant D. Virginis honori repertus lilium [Note: (1) Castitas] velut puritatis atque innocentiae argumentum sumpserat. Equites Calatravae apud Hispanos, praeter crucem, duas ferebant pro insigni compedes, [Note: (2) Vincula pia.] cum imagine Deiparae, coniunctas tanquam in obsequium Christi eiusque Matris vincti ac dediticii. Equites S. Marci, apud Venetos torquem aureum, cum alato Leone, cui inscriptum: [Note: (3) Obsequi um gloriosum.] Pax tibi Marce, circumferunt. Ordo Equitum Periscelidis, in Anglia, caeruleo ligamento sinistram tibiam, paulum infra genu substringunt, [Note: (4) Concors societas.] aureaque illud, ut concordiae, arctissimaeque societatis vinculum fibula connectunt. Inscriptio vero Gallico adiuncta idiomate, Hony soit, qui maly pense male ei vertat, qui male cogitat. Ita apud Anglos Equites mensae rotundae instituti, a suo insigni nomen accepere, cuius originem ad Arturum Britanniae Regem transferunt, ut qui collectos regni nobiles, ne qua esset de loci praerogativa contentio, rotunda omnes in mensa collegerit, unde hanc aequalitatis simul ac concordiae sodalitatem quotannis certis ritibus, nominibusque etiam orbiculari inscriptis mensae, [Note: (5) Aequalienor.] innovare solitos, accepimus.
Memorabilis est ordo Equitum Balnei, in Gallia olim, atque etiam apud Anglos sub Henrico IV. exsistentium, Hi seligi in Regum Reginarumque inauguratione ac nuptiis solemni ridiculoque simul ritu, solebant ut Guil. Candem. in descrip. Britanniae pridie quam crearentur, cinerea Eremicolarum veste, cucullo, lineo pileo, ocreisque induti [Note: (6 Poenitentes.] sacra devoti adeunt; velut sub Dei signis militiam auspicaturi, inde duobus armigeris ac puero ministrante, cenant, lectum postea adituri, appositum prius in vase balneum [Note: (7) Expiatio] subeunt; ut corporis in posterum [(transcriber); sic: imposterum] animique puritatem sectandam meminerint. Per musicam harmoniam mane de lecto evocantur ad Regi praestandum iuramentum pro defensione Ecclesiae ac regni, subinde ad templum reducti, inter sacra, paenitentium exuti habitu, serica chlamyde, alboque cum plumis galero donantur [Note: (8) Laetitiae signa.] etc. Tres vero coronas in orbe aureo expressas circumferunt. [Note: (9) SS. Trinitas.] iuncta epigraphe: Tria in unum, qua, opinor, se pro Deo, Rege, et grege ad finem vitae coronamque certaturos
profiterentur, nisi haec forte S.S. Trinitatis figura, non inelegans placuerit, ut quae in'orbiculari infinitatis imagine, trium veluti personarum capita aequalibus coronis exornat. In regno etiam Galliae ordo Equitum stellae celebris; quod stellare sodalitium in Regum. S.S. et D. V. honorem a Ioan. Valesio institutum erat. Stella una torque aureo inserta [Note: (1) Deo ducce eundum ad Deum] lemma hoc familiare habuit, Monstrant Regibus astra viam, sed denique in huius ordinis locum, D. Michaelis ordo suffectus, etiamnum viget. auctore Lud. XI. qui Archangelo Cacodaemonem astris deturbatum in icone subicit: cum inscript. Immensi tremor oceani. [Note: (2) Fortis in Deo.] Carolus VI. Rex Gall. Equites novis Systricis insigni ex monili aureo pensili ornavit inscribens: Cominus et eminus, tanquam ad pugnam cominus eminusque cum hoste conferendam paratos assereret. [Note: (3) Bellicosus.] proximum enim hostem facile hoc animal hispida silva arcet, in remotum evibratas de corpore spinas, ceu tela iaculatur. Ludovicus XI Borbonius ut Philip. Comin, l. 2 c. 8. ordinis equitum Cardui B. Virginis inventor, carduos quatuor in liliato torque inserta simul cruce [Note: (4) Spes in crucifixo.] et inscriptione: Esperance) deferebant, ut inter prospera (liliis adumbrata) et adversa (per carduos designata) suam in sola cruce servatoris spem collocatam testarentur Non dissimilis Equitum Cardui, ut Less. Rossensis Episc l 5. et rutae ordo, S. Andreae consecratus in Scotia: qui pro insigni torquem ex aureis carduis ferunt concinnatum [Note: (5) Tutelae inculpatae.] cum lemmate: Nemo me impune lacessit, adiectae S. Andreae decussatae crucis imagine, Nimirum neque Carduos, neque Christi cruce defensos armatosque impune lacessiveris. Alii Scotiae Equites pro carduis rutae surgentis imaginem circumtulisse feruntur, quod nisi fallor, velut praesenti antidoto (ut ruta veneni pestis est) defendere se cupiant, non alios laedere.
Reperti et lusigniani equites in Gallia, ab oppido olim non ignobili originem vocemque trahentes, quibus in monili aureo, litera S. exornato, pensilis gladius [Note: (6) Fidelis defensio.] addita epigraphe: Pour loyaute maintenir, id est, pro servanda fide, gladium videlicet animose feram, silentio (quod per S. designari solitum) praestito, et ad fidem societatis servandam necessario. Similis inter Suecos militaris ordo viguit; cui aureus ex balteo militati gladius. Sed Gallia
harum rerum secunda inventrix. Equit. lunae crescentis figura insignes, apud Andegavos Siculosque etiam habuit. Erat illa argentea, ut Iovianus, in brachio, ut alii ex torque aureo, inscripta sententia, los en croissant, unde natum illud Henrici II. Iovius existimat, donec totum impleat orbem [Note: (1) Profectus.] Hanc tamen imaginem a superatis in oriente Turcis (quibus luna familiaris) traxisse merito nationes illae videntur, ut et illa navium duarum in campo aureo, ex torque semilunulis cochleas in sinu praeferentibus, contexto pensilis, quod insigne navium cochlearum, in numismatis Divi Ludovici Galliarum Regis expressum [Note: (2) Turcae oppimendi.] legitur, ut desiderium lunae Oceanique Turcis subtrahendi ostenderet. quod Europae quietem plenam numquam speraret, donec auferretur luna, ut in psalmis est. In quo conatu utinam hoc tempore principes, cum tanto rege, vitam ponerent; minus certe in Europa turbarum esset.
Instituit Ordinem Equitum Virginis ab Angelo salutatae Amadeus VI. Comes Sabaudiae, qui pro insignitorquem aureum, tanquam collare canis efformatum haberent, ex quo lamellae quatuor pensiles, cum inscript. literarum f.e.r t spectarentur: [Note: (3) Victi captique.] . quibus suam adversus Turcas virtutem testatus, significabat; de hoc plura vide lib. 4. c 9. Fortitudo eius Rhodum tenuit: literis singulis singula verba complexus. Olim Salvius Brabo (quem Brabantiae nomen dedisse nonnulli autumant) ordinem militarem per Belgium Cygni nomine symboloque auspicatus fertur, ut illos syncera fide concordiaque adversus hostes devinciret. Celebrior ille aurei velleris equitatus est, per Philippum bonum Burgundiae Ducem, in solemnibus nuptiarum cum Elizabetha Lusitani Regis filia 1430. anno institutis repertus. Cui aureus torques cum ignitabuli figura, scintillas de silice excutientis [Note: (4) Virtus lacessita.] tribuitur: simul aureum vellus, [Note: (5) Laboris fructus.] non quidem illud Iasonis de Colchide sublatum, verum fortissimi Ducis Israelitarum Gedeonis, sua imagine appenditur, quamquam illud potius Claudius Paradinus suis in symbolis spectasse videtur cum inscripsit: Pretium non vile laboris. Placuit et nonnullis generosorum animalium effigies. Ita in regno Daniae ab Equit. S. Mariae Elephas usurpatus, [Note: (6) Prudentia fortis.] in Hungaria Germaniaque Sigismundo Imperatore moderante.
Draconarii ordinis militia celebris memoratur, quod strati Draconis [Note: (1) Hostis sub actus.] emblemate uteretur. Viguit quoque in Hispania apud Castellanos ordo Equitum columbae, quae ex aureo torque inter radios solares suspensa, [Note: (2) Pax illustris.] pacis mansuetudinisque colendae erat argumentum, Apud Aremoricos in Gallo-Britanniae ducatu, Franciscus eorum Dux hoc nomine primus, spicae, sive aristae, ordinem reperit: quarum figuris, decussatim ex auro implicatis, confectus torques murem Armenium, [Note: (3) Innoces vita abundat.] incontaminatae vitae exemplar sustinuit, iuncta epigraphe: a ma vie, dum vivo, vitabo quidquid inficere animum poterit, uti mus ille sordes corporis vitat, unde aliorum inscriptio clarior: malo mori, quam foedare: praeter hos et alii a Pontificibus equites creati sunt, sed plerique Crucis signo illustres. Neque in Europaeos tantum Principes; sed et Turcas, Indosque hoc militaris honoris auctoramentum usurpatum accepimus [(transcriber); sic: accepimns] . Hinc Ferd. Hispan. Rex, cognomento sanctus, Mahometem Hispalis interceptae adiutorem, Equitem creavit, Castellaeque insignibus cum serpentum duobus capitibus donavit: [Note: (4) Victor hostium.] quasi eorum, novus Hercules victor exstitisset, dum hostem geminum frangeret. Ita et Hugo Taborius Gallus, regni Hierosolymitani eques, Saladino Aegypti Soldano equestre decus expetenti, militare cingulum usitatis ceremoniis largitus est.
Turpius hoc decus Christiano homini a Selymo II. communicatum legimus, siquidem is Gentilem Bellinum pingendi egregium artificem ad se Constantinopolim evocatum, ob praestitam feliciter operam, equestri Turcarum ordini usitata solemnitate inseruit [(transcriber); sic: insernit] . Neque orbis novus huiusmodi dignitatis equestris emblematum inscius. Compertus in America, novae modo Hispaniae loco Tecuythorum equitum ordo, magnique illic Sacerdotis inauguratione, his ad illum insignibus transcribuntur candidati: nares ille tigridis osse, et aquilae rostro peracuto terebrat, [Note: (5) Velox et celer.] ut intelligant ex hoc vulnere Fortiter accipiendo, sibi deinde tigridum in bellis ferocia, adversus hostes, aquilarum vero fortitudine, ac celeritate utendum. In regno Peruano non longe dispar equitum ordo auricularium [(transcriber); sic: auricuarium] , qui ex Regiae stirpis Satrapis quos (Iugos vocant)
delectus, imas aurium partes perforatas, bacillis seu annulis aureis onustas, velut obedientiae paratique obsequii symbolum gerit; quod decus ab Europaea etiam nobilitate pridem quaesitum, sensim intercidit. Haec pleraque ex variis auctoribus per Franciscum Mennes Lirannum collecta reperies.
Academiae Italicae, bonarum artium nutrices, hasce etiam imaginum symbolicarum notas, ceu vexilla quaedam in castris Musarum, erexere. Sunt qui nubem e mari sublatam adumbrent, [Note: (1) Studiorum dulcis fructus] cum incripto lemmate: redit agmine dulci, quo profitentur se haustam ex vastissimo studiorum mari labore satis amaro, doctrinam dulci eloquio in aures suorum mentesque refundere. Dicti humoristae; ab humore de nube stillante. Intronati Senis in Etruria Academici, sole exsiccatam evacuatamque medulla cucurbitam, quae aperto hiat latere, atque illic apud rusticam plebem salis conditorium est [Note: (2) Sapientia laetens.] pro symbolo usurpant; iuncta inscriptione meliora latent. Ut si Academiam suam conditorium aliquod Sapientiae esse crederent, quae rudi foris apparatu, hanc, velut grana salis, intus possideret. Furfurarios Academicos Florentiae reperimus, qui in farinaceo cribro inscribunt, [Note: (3) Secernere a malis bona.] florem tritici meliorem secernit, quasi selectiorem ipsi literarum florem arudiori separent. Perusini Insensati nomen promeriti, grues proponunt, lapillos falculis sustinentes, quo, velut navis suburra, contra ventum tempestatesque cursum per aera facilius moderentur, [Note: (4) Onus adiuvans.] iunctum lemma. Vel cum pondere: ut significent laborem pondusque studiorum se minime declinare, quo tutiorem sapientiae et virtutis semitam teneant. Auvinati, qui Firmi in urbe Picena versantur, apes mortuo ex bove promicantes habent: [Note: (5) Posteri meliores.] epigraphe addita est: alieno funere vitam, quo se ab extincta Solutorum academia natos fatentur, eleganti schemate. Intenti Mediolanenses Academici, rotam situlis versatilibus de flumine aquas haurientem praeferunt, [Note: (6) Proximis prodessea bere]. cum inscriptione: Una omnes, hoc videlicet agimus, ut haustam aliis propinemus scientiam. Intrepidi Ferrariae vivunt, et insignium loco praelum ostentant typographicum, [Note: (7) Discere patiendo.] praefixo titulo; Premat dum imprimat, Nempe labore premi non recusant, dum imprimatur sapientia.
Consule de his aliisque insignibus symbolicis Sylvestrum Petrosanctam lib. 9. symb. Heroic.
Sed antiquiora his sunt, quae apud Ammianum, Vegetium, Pieriumque de usitatis veteris militiae insignibus legimus. Siquidem in illa non modo reperire est distinctas symbolorum, verum et colorum imagines, ut proinde illa colorum varietas, hac aetate usurpata, longis retro proavorum usibus deducta fuerit, nec sine virtutis aliquo, aut argumento, aut professione: ut supra quoque de veterum habitu notavimus.
Cuius illud exemplum esse potest, quod de Austriacae domus insignibus memorant. Istius familiae Heroem Principem postquam a caede ac victoria hostium ad suos rediisset, hostili, toto corpore, purpuratum sanguine, candidum cetera habitum, [Note: (1) Fortitudo in bello. Austriaci.] suis demutasse coloribus, illo, per humeros pectusque, loco dempto, quem balteus militaris occuparat: eoque principio manasse usum campi rubri, cum trabe candida.
Hic insignium typus modo Nationes singulas, modo diversorum Militiae Ducum stipendiatios, modo legiones aut ordines distinguebat.
De menapiis Germaniae inferioris populis, sub signis Rom militantibus habetur, clypeum cane luteo in alba parma insignem tulisse, cuius medium pelta occuparet rubra; ita ut canis, sub ipsa pelta supinus, [Note: (2) Vigilantia superatas.] exporrectis pedibus, decumberet, cuius figura apud Pierium lib. 42. c. 31. de scutis exstat. Eosdem censeo Menapes qui apud Maffaeos, Romae in canone militari, reperti, anguem luteum in parma ferebant viridi, sursum caput caudamque sub umbilico clypei argenteo vertentem. [Note: (3) Astuti victa.] Quo vigilantiam et astutiam hostium vincendam sua virtute traderent: nisi malis candidam in se fidem vigilantiamque in primo: in altero insigni, virens vegetumque pectus, et solertem cum angue prudentiam professos esse, quod hae virtutes Germanis invictam olim Romanis armis potentiam, nunc imperium tot saeculorum in Europa peperint [(transcriber); sic: peperetint] .
Marcomannis etiam familiaris, in alba parma, serpens luteus, lunula ad caput eiusdem coloris adpicta, umbilico
clypei aureo. Ex his alii seniores caduceum prasinis implicatum colubris, in simili parma, ferebant, sede pro fulcro supposita, [Note: (1) Pax sinis belli.] ut si pacis se iuxta bellique artibus, per caduceum, insignes profiterentur, armaque ad quietem denique in sede capessendam spectarent, Batavi item et Nervii, ut armorum, sic insignium societate gaudebant; et hi quidem dimidio utebantur caduceo, in campo prasino, limbis rubris cincto; medium orbis luteus occupabat, in quo purpureae angues, rubro coalitae fulcimento, ad osculum in circuli sese speciem inclinabant: illi caduceo integro, in parma rubra (nisi quod anguium pedamentum albesceret) squamosis et caeruleis anguibus implicato gaudebant. Quid vero caduceus signet [(transcriber); sic: siguet] iam dictum, et ex Suida ac Polybio lib. 4. hist. constat, pacem minasque ostentate, exemplo Atheniensium, qui hoc signum praetendere [Reg: praetendêre] , [Note: (2) Pacis simulatione bellum parare.] cum Eumolpo, velut pacem orantes, occurrerent, vere tamen militibus subsequentibus praeferrent, ut si dicerent, insultanti sese hosti arma, amico quietam pacem eodem signo exhibere, sed ad pugnam versi inferiores cessere ac proverbio locum dedere,
[Gap desc: Greek word]
hasta caduceum, scil. profert, ac pacis stimulatione [(transcriber); sic: stmulatione] bellum alit. quales et haec ferunt tempora. Mauris placuere equi duo rutuli in speciem pugnantium [Note: (3) Bellicosus.] alba in parma exhibiti, inter viridis coloris orbem. Placuit et Syracusanis equi nota, quae Atheniensibus, Niciana clade interceptis, ac sub hasta venditis, tanquam servitutis argumentum, inusta mediis in frontibus [Note: (4) Pugnaces ignominiose plexi.] exstitit, illis bellicae virtutis; his ignominiae testimonium. Sed nec cattus quibusdam displicuit, opinor, quod et timidorum murium insectator, et defensor adversus invasores terribilis, licet viribus et corpore impar. [Note: (5) Ferox in fortiores hostis.] Alpinorum hoc symbolum fuisse referunt. qui punicei coloris felem in parma viridi proponerent: margine clypei albo. Felices Seniores et Augustei (peditum certi ordines) eodem animali usi, hi quidem coloris prasini, in alba parma et rubro circulo: illi rubro catto in parma punicea, et sanguineo margine: qui surrectus, compositis ad lusum pedibus, blandiretur; ut per lusum sese etiam hosti insidias moliri ostenderent, nec de vigilantia
quicquam, etiam nocturna, remittere [Note: (1) Vigilantia nocturna.] cuius hoc animal lunaticum et Aegyptiis perquam venerabile, egregium est symbolum. Vesontibus in clypeo clypeus arrisit; siquidem peltas quatuor, situ quandragulari dispositas, inter imagines centrumque ita explicabant; ut hoc duabus caeruleis et totidem albis areolis decussatim exhibitis vacaret. [Note: (2) Patriae defensio.] nempe scuto se ita usuros contra hostem designabant, ut patriam, seque tuerentur, salute, plausu, et honore digni: nam (alutem ac patriae tutelam pelta seu ancile significat, ut Numa interpretatus, cum caelo delapsum esset: et plausum quem dabant in laetitia, aut praelio instante, milites, verberata armis parma: aut honorem, quod clypeo quandoque victores extollerentur; alias etiam in praelio mortui efferrentur. Nullum itaque belli insigne sibi honestius credidere, quam de bello sumptum: ne illud Scipionis ad militem, molliori clypeum figura ornantem, tacite mererentur: Non mirum, quod tanta clypeum ornaveris cura, in quo plus praesidii, quam in gladiis, statuas. Simile emblema peltarum, sive ancilium decussatim locatorum, in Antonini Pii numo Pierius exhibet c. 41, de scutis loco supra cit Braccati, seu Galli Narbonenses, sub militum Praesentiali (qui erat illustrium vitorum titulus) in clypeo subobscure caerulo stellam octo radiis in parte superiori, in medio umbilico habebant orbiculum, a quo descendens ad extremum marginem columella, hinc atque inde duas separabat spicas, quas aviculae totidem suspenso volatu appeterent; [Note: (3) Pugnaces pro religione et patria.] fortasse quod suae gloriae atque immortalitati, patriae vero commodis ac fertilitati propugnandae arma sumerent, seu, brevius: Dei, et patriae causa clypeos ferrent. quae utinam causa omnes armaret milites. Salii (Franci exsistimantur, a quibus lex Salica) sub pari Duce militantes, parmam aureo umbilico notatam tulere, quem ruber circulus, ac dein de latior alius violacei coloris ambiret: in cuius summo rosa erat, a medio lupi hinc atque inde dimidii duo, florem supra positum spectantes, extremo margine sanguineo clausi [Note: (4) Hostes domiti.] an quod lupos vastatores ad regni sese (quod flore indicatum) obsequium, clypeo suo adducturos sperarent? an quod tanquam lupi ad regni defensionem hostes aggressuri essent? Teriungis sub Praesentiali
quoque lepores duo medii placuere, lutei illi coloris in puniceo campo. [Note: (1) Celeritas.] Columeliam in medio rubram, [Note: (2) Fortitudo.] supra quam pila lutea humana insignis facie, qui vero Teriungi incertum, nisi aut Hispani [(transcriber); sic: Hispaui] , aut Brutii fuerint, illi quidem, ob animalis frequentiam hoc nomine in Hadriani numis propositi: hi ob Anaxilae Rhegyni popularis, usum, ut qui olympionica factus, Rhegynorum numis (Brutiorum sunt incolae) leporem currumque impressit, suae velocitatis ac honoris monumentum. Posset hic videri in milite timoris ac imbecillitatis typus, nisi posterior et imbellior pars sublata, celeritatem sine metu proponeret. Et Columella, cum facie hum ana virilis animi fortitudinem denotaret. Unde et Valentinienses, a Valente electi dictique Principe, similes lepores, columnamque amarunt, nisi quod, pro humana, in pila. facie, binas inferne lunulas appositas adhiberent, et lepores colore puniceo, in parma lutea, ad diversa prosilirent. Iovii seu Ioviani, praecipua Diocletiani Imperatoris legio erat, sic a Iove suo (quod nomen Diocletianus, uti Maximinianus Herculis superbe affectabat) nuncupata, hi dignum videlicet tanto nomine clypeum rufi coloris sue ornaverant, quae sedentis habitu, positis humi clunibus, ac surrecto corpore [Note: (3) Defensio.] velut ad defensio. nem, siquis hostis, spectaret, quale signum et romanis militare, atque in quinta legione usitatum fuit, a quo et aciem explicatam, porcinam frontem, dixere: Symbolum aptius, si magis honestum. Unde fortasse nec diuturnum: nam Iovianos seniores, lego, aquilam tulisse purpuream in caerulea parma, circulo per oram gemino rubro et luteo inclusam.
Iuniores ean dem nativi coloris aquilam, lutea in parma rubrum quoque viridemque inter circulum ostentabant; sed redimiculo capiti im posito, velut in apotheosi Imperatorum, caelo libera immittitur, [Note: (4) Immortalitatis cura.] ut si ad Iovis sui honorem atque immortalitatem arma; insigniaque portarent. Herculianos a novo Herc. suo Maximiniano dictos adiicio, quorum seniores aquilam curuleam alis passis, [Note: (5) Pugnare pro gloria.] rubra in parma, proposuere. Iuniores candem volucrem, luteo trunco insidentem, gessere. Victoriae omnes gloriaeque amore. Theodosiani dimidum humani corporis simulacrum
in clypeo adumbrabant, quod porrectis manibus, dextra vinculum, sinistra pileum, [Note: (1) Praemiam aut poena certantium.] velut in poenam contumacibus et prae mium obsequentibus praeberet. Theodosiani secundi, eo, quo dixi, vinculi pileique ostensi habitu, Aethiopem in summo colle constituebant, ad pedes monticuli tauro luteo dispostito in parma hyacinthina, [Note: (2) Honor bello quaesitus.] pari fere sensu: nisi quod in monte, sese ad victoriam et honorem eniti, in tauro generose etiam, pro Deo ac patria, tanquam victima, si opus, occubituros, promitterent. Alias iidem ordines comperti sunt luteum equum in ferruginei coloris parma habuisse, umbilico tamen clypei albo [Note: (3) Fortitudo bellica. XVIII.] martiae virtutis, inter niveam atramque sortem, professione. Theodosiani tertii eodem Aethiope albo circulo, cuius nigrum erat centrum, insistente, usi sunt: circulus semilunae, haec albo cippo in angustum superne desinente parma circum rubra, nitebatur, quae gemino ad marginem caerulei coloris circulo includebatur. an, quod imperii et imperatoris sui fortunam, supra lunae et mortalitatis huius inconstantiam, caelo nixam, ad praemia poenasque dispensandas crederent? Honorianis minus honorae effigies duae erant, proci dimidiati, quorum altera alteram ea parte, qua pugnacissimum hoc animal, obtuebatur, prasini erant coloris albo in clypeo, [Note: (4) Pugnae desideri. um.] nempe ad pugnam hi milites et vultum hostilem hac imagine aspirabant. Honoriani iuniores mutilo serpente, parmam rubram ambiente, utebantur: inter caput sectum corpusque, quadra erat, et ipsa, ut serpens, lutea, in qua tessella purpurea, umbilicus clypei argenteus, margo ultimus post tergum serpentis albos. [Note: (5) Belli alea dubia.] nempe de suo ac hostis capite, inter dubiam belli fortunam, tesseram esse iaciendam putabant In Constantianis hanc seriem claudo. His bellicum symbolum, equus rutilus, in parma caerula viridi orbi (cui quadrupes toto pectore nitebatur) inhaerens; ut si bello, se orbem universum subacturos existimarent: aut sua fortuna deturbari non possent, qui tantis Imperii, sub Constantio, viribus pugnarent. Fuere et sua ceteris legionibus insignia, quam vis a tantis Principibus nomina non ducerent. Ita Tertio decimanos legimus inversum canem caerulei coloris in parma tulisse alba, cuius aureus umbilicus, rubro, ac deinde caeruleo, inclusus
circulo: pari, opinor cum Menapiis, ut figura, sic etiam sensu. Quartodecimani caerulei, sed diluti utcumque, coloris aquilam, parmae candidae insidentem, habebant, super orbem luti densioris caeruleum, intra orbem umbilicus aureus rubro circulo inclusus, videlicet hi etiam de orbe sese triumphaturos sperabant, bonis avibus et candida fortuna provecti. Sexta legio Parthica caduceum integrum, luteo colore, in parma caerulea, quam purpureus circulus ambiret, ostentabat: belli et pacis artibus iuxta prompti fuere, qui asionem (ex noctuarum genere avis [Note: (1) Vigilantia nocturna.] est) prasini coloris caeruleo in clypeo ferrent: quod vigilantiam nocturnam etiam adversus hostes pollicerentur, qui Cornuti iccirco dicti videntur, quod haec avis plumas in capite erigat cornuum in formam. Nihil tamen perinde antiquae militiae inter symbola placere visum, quam serpentis imago, [Note: (2) Vis et virus hostile.] ut qui, insidiis astutiaque, virus viresque adversus hostes in promptu habet Hinc illi, quos dixere Curiatios, Maurialites, Corronacenses, Sagunnenses, Anglevarios, Defensores, Vindices, Falconarios, Arecotos, Excultatores, Brachatos, denique et illos, de quibus ante, Cornutos serpentis icone delectatos accepimus, de quorum insignibus Pierium in angue licebit consulere, mihi satis est praecipua haec ex antiquitate delibasse.