2 February 2004 Ruediger Niehl
TEI header added; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check
2 December 2004 Peter Stroebel
Morpheus spell check performed


page 65, image: s0137

Liber I. De recondito imaginum figuratarum usu, repertoribus, ac fontibus variis.

Caput I. De usu ac potestate significandi imaginum figuratarum.

DE arte Iconomystica, atque occulta signorum imaginumque virtute acturi, earum usus ac significandi ratio inspicienda est; ne in re obscura, nec satis explicata hactenus, cum umbris vanisque luctemur rerum imaginibus, dum in imagine veritatem sectamur.[Note: Signis et imaginibus pro voce et scripto uti possumus]

Quod articulato vox sono, ac scriptura literis praestat, hoc ipsis saepe rerum creatarum imaginibus exhibitis possumus, alteri videlicet mentis nostrae cogitata depromere. Neque enim aliter, aut loqui mutus, aut intelligere surdus poterit, quam cum certis quibusdam signis, aut ille mentem suam explicet, aut hic alterius per cipiat. Ita philosophus ille, ut Rudolp. Agric. de invent. l. 1. c. 24. quid vita esset? interrogatus: in gyrum se agens mox abscondit, eiusque brevitatem sine verbis explicavit. Idem flore, bulla, vel fumo ostenso, aut vase testaceo vitreove confracto indicaverit. [Note: (1) Vitae brevitas.] Hinc non illepide Diogenes, ut Laert. lib.6. Platonem confutaturus, postquam ille hominem definiisset, esse animal bipes implume: gallum avem deplumatum [Note: (2) Erroris confutatio] academiae frequenti immisit: neque verbis opus, intelligebant


page 66, image: s0138

omnes, explosam hic esse a muto Philosopho Platonicam hominis descriptionem. [Note: Absentibus per signa etiam loquimur]

Hac arte non modo praesentibus' verum et absentibus expeditius sensa animi communicare, quam literis possumus: Ita enim, excitatis per noctem ignibus, per diem fumo, [Note: (1) Hostilis adventus.] longe remotis, hostis olim adventum, aut certe aliud ex instituti ratione, significabant. Hac toti retro posteritati per erecta Trophaeorum arcuum que insignia, per hostilia in atriis defixa spolia, [Note: (2) Victoria.] per maiorum suorum simulacra, et imagines Romani loquebantur. [Note: (3) Nobilitas.]

Hac arte ipsa etiam bruta, suas nobiscum affectiones communicant, canis latrans iram, [Note: (4) Ira.] gallus [Note: (5) Tempus.] canens tempora indicat, denique ipsa inanima suam nobis aperiunt naturam, rerum praesentium statum, futurarum eventa pandunt. Serenitatem, aut pluviam ex astris in caelo, ex nubibus in aere, ex terrae vaporibus discimus. Verbo quidquid est rerum creatarum; nec modo, sed et increatus ipse Deus hac nobiscum lingua loquitur: per scalam caelestem [Note: (6) Generatio divina.] Iacobo, per rubum ardentem Moysi, per columnas illas portentosas [Note: (7) Deus hemo.] Israelitis, per Virgam florentem [Note: (8) Partus: super naturam.] Aaroni, per columbam [Note: (9) Puritas et innocentia.] et linguas igneas Apostolis [Note: (10) Caelestis eloquensia] per cometas [Note: (11) Bellum.] in tetris bella, per Iridem [Note: (12) Pax. Signa efficacius influunt, et haerent firmius animo, quam verba.] de caelo pacem nuntiat.

Nec vero, quia communis haec adeo significandi est ratio, iccirco vilescit. Siquidem longe certius perfectiusque, quam aut scriptae literae, aut vox audita, animos subit. nam

Segnius irritant animos demissa per aures;
Quam qua sunt oculis subiecta fidelibus.

ut Horat.
Verba saepe mentiuntur, res ipsa dum loquitur nunquam; nisi tum forte, cum intellecta non fuerit. Verba facile effluunt, tum praesertim, cum minus expensa aut perspecta, ad perfectam de rebus formandam imaginem minus sufficiunt: res vero ipsae, cum vel aliquam cum rebus significatis prae seferant similitudinem,


page 67, image: s0139

vel certe sensibili magis specie, atque adformandam veri imaginem faciliori, sensum feriant, memoriae promptius firmiusque in sident. Unde fit, ut ars illa memorandi, quam Cicero, quamque alii post illum, profitentur, certarum signis imaginum nitatur. Ita enim ille lib. 2. partit. Imagines notae sunt. quibus quae discenda sunt notamus, ut locis pro cera, simulacris pro literis utamur: Pro literis inquam usurpantur imagines: nam ut non inepte Psellus in 6. Physic. Imagines rerum ipsarum sunt cuiusque sermones, ac verba hominum singulorum. Neque aliis omnino literis Aegyptiorum antiquissimi, quam imag inibus usi sunt: nam, ut testatur Diodorus Siculus lib. 3. histor. Apud eos ars literaria non compositione syllabarum, sed descriptarum imaginum significatum [(transcriber); sic: significatu] , et translatione per excitationem memoriae insculpta, subiectam orationem exprimit, et absolvit. Quod pluribus infra exemplis docebimus. Verba tamen ac literae, illud etiam, quod in oratione ac rerum cognitione praecipuum est, minus possident: nimirum impellunt segnios animos, caque, qua imagines vi ab persuasione, non commovent. Quod post Ciceronem Quintilianus lib. 6. cap. 5. Orator institut. huius rei peritus arbiter censet, atque, exemplo a Caesaris nece perito, his verbis demonstrat. Populum Rom. egit in furorem praetexta Caii Caesaris prolata in forum cruenta: [Note: (1) Caedes humana.] Sciebatur interfectum eum, corpus denique ipsum impositum lecto erat: vestis tamen illa sanguine madens ita repraesentavit imaginem sceleris, ut non occisus esse Caesar, sed tum maxime occidi videretur. Unde et olim in iudiciis usitatum, eodem teste; producere ipsos qui periclitentur squalidos atque deformes, et liberos eorum atque parentes. Et ab accusatoribus ostendi cruentum gladium et lecta e vulneribus ossa, et vestes sanguine perfusas videmus, et vulnera resolvi, ac verberata corpora nudari, quarum rerum ingens plerumque vis est, velut in rem praesentem animos hominum ducentium.

Accedit quod litterae in oculos, vox in aures incidit, non palpatur, non sapitur. Flos exempli causa,


page 68, image: s0140

inter signa et symbola, et visu, et palpatione, et odoratu perstringi poterit. Litterae et voces, inter homines notae usitataeque signis etiam ipsae inter se animantes, volucris volucri, quadrupes quadrupedi, piscis, cetera mutus, pisci loquitur. Et hae mihi animalium linguae videntur, de quibus nonnulli in priscis Philosophis, quasque se intelligere Apollonius Thyanaeus gloriabatur. Unde et Plinius lib. 29. c. 4. de Philosopho Democrito refert, eum ex serpente medica quaedam monstra conficere, ut possint avium sermones intelligi. Denique literae vocesque limitata admodum significandi facultate pollent; rebus atque imaginibus vis significativa prorsus fecunda, atque ad plurimos sensus idonea: ut aureus mihi nummus [Note: (2) Unum plura.] videatur, qui virtute plures argenteos contineat.

Nihil addo, hoc solum ex te quaero; an intelligas, quanam arte divinae litterae tanta oblectatione sapientes erudiant, tamque varios, admirabiles, profundosque sensus obiciant? tanta vi animos prudentum penetrent, in flectantque? Dicam hic paucis, si ignores, latius forte separato opere expositurus; ab ipsa erudiendi ratione, quae figuris symbolisque; passim instructa est, tam praegnantes sensus, copiosamque sapientiam propinari, quam tot virorum commentationes, tot libri, atque de unis bibliis bibliothecae integrae nondum exhauriant. Ut proinde dignissima haec mihi Iconologia videatur, quam propius inspiciamus.

CAPUT II. Quotuplex sit Imaginum species.

DUplex potissimum imaginum species hoc loco expendenda est; altera corporum, altera animorum dicitur. Utriusque Plinius meminit, cum ex imaginum neglectu bonas Romae artes intercidisse, his verbis memorat. Artes desidia perdidit; et quoniam animorum imagines non sunt, negligunt etiam


page 69, image: s0141

corporum. Aliter apud maiores: in atriis hae erant, quae spectarentur, non signa externorum artificum, nec aera aut marmora: expressi cera vultus singulis disponebantur armariis; ut essent imagines, quae comitarentur gentilia funera, semperque defuncto aliquo totus aderat familiae eius, qui umquam fuerat, populus. Aliae foris et circa limina, animorum ingentium imagines erant, affixis hostium spoliis, quae nec emptori refringere liceret, triumphabantque etiam Dominis mutatis ipsae domus: et erat haec stimulatio ingens, exprobrantibus tectis quotidie, imbellem dominum intrare in alienum triumphum. l. 35. c. 2.

Ubi minimae obscurum est, quas ille corporum, quas animorum appellet imagines. nam ea quae ad figuram corporis cognoscendam ducunt, corporum merito dicuntur: quae vero ad contemplandas animi affectiones intuentem convertunt, animorum habentur: illae rerum similitudine pictoris sculptorisve ingenio expressa nos docent: hae quia animorum lineamenta coloresque sub penicillum non cadunt, alia nos quadam intelligibili rerum similitudine, aut coniunctione, in alterius rei considerationem abducunt, tanto maiori voluptatis sensu et cognitionis subtilitate, quanto rarius dulciusque est, animos moresque hominum, et occulta multorum consilia, quam corporum speciem. et velut rerum praestantissimarum corticem atque involucra contemplari.

Ut non absque ratione Momus, apud Poetas divinorum operum acerbus censor, postquam hominis fabricam a Prometheo absolutam eiusque indolem inspexisset; fenestram in pectore desideraverit. [Note: (1) Arcanorum revelatio.] quo non minus animi affectionumque occultarum, quam corporeae imaginis considerator esse posset. Nos ubi in signis cognitarum nobis rerum, velut in speculo quandam animi repraesentati speciem invenerimus, quo non hominum modo, verum et Dei ingenium consiliaque intueamur, quid necesse fuerit ad inutile supervacaneumque Momi votum


page 70, image: s0142

confugere? utamur potius arte a Deo naturaque nobis subministrata, neque tam inanibus votis circumferamur. Ceterum hanc imaginum diversitatem, aliunde etiam ex re nota intelligimus. Sicut enim omnis sermo, aut proprius, aut translatus est; ita et imago quaelibet propria rerum opus pictorum est, translata Poetarum. Sic rusticum expressurus laboriosum, si hominem pala aut sarculo vertentem agrum adumbraveris, non Poetae, sed pictoris officium egeris. Si bovem asinumque sub onere desudantem [Note: (1) Laboriosus.] expresseris, neque aliud, quam expressum penicillo, oculisque subiectum bovem asinum que intelligas, adhuc pictor manes: ubi vero laboriosum hominem per animantes hasce adumbraveris, iam Poetae munus es assecutus. Priores igitur corporum et rerum imagines in hac poesi imprimis damnamus, quod artis Rhetoricae nihil ad persuasionem adferant. Figuratas, sive translatas solas, atque omnes expendimus: siquidem aliquid a se diversum per metaphoram, allegoriam, aut denique ex natura, aut instituto signum animis spectantium offerunt, apte ad persuasionem, quod absque solertia ingenioque concipientis haud sane fieri poterit.

CAPUT. III. Quot modis imago figurata animorum, sive translata repraesentare possit?

NOn una, quamvis unius saepe rei, est repraesentandi [Note: Imago figurata, vel significat ex instituo, vel ex natura, vel ex utroque simul] ratio: siquidem praeter illam repraesentandi rationem, qu a pleraeque res, corporeae praesertim, per propriam sese speciem in sensus animumque ingerunt, (quam in hac atte non expendimus) una eademque res ad alterius diversae a le rei significationem, vel a natura ipsa, vel ex hominum institutione, vel denique utraque simul facultatem obtinet. Quae licet obviis hoc tempore exemplis constent:


page 71, image: s0143

ut si per gallum, [Note: (1) Vigilantia.] vigilantiam, per hederam vinum vendibile, significemus: quod ille ex natura, haec ex instituto habet; tamen ut antiquissimo usu probentur, ab Aegyptiis petemus, de quibus Diodorus Siculus l. 3. hist, testis est. Reges eorum caput Leonis, vel Tauri, vel Draconis principatus insigne in capite gestasse: [Note: (2) Principatus signum.] et paulo post: Figuras animalium in tabulis pictas ductores eorum in bello tulisse, unde cognitum servatumque sub quo quisque ordine militaret. ecce institutum. Et alibi. Accipiter [Note: (3) Celeritas.] illis cuncta, quae celeriter fiunt, significat, quod avis haec omnes fere alias velocitate superet. Crocrodilus [Note: (4) Malitia.] omnis malitiae index est. Ecce naturam, eiusque etiam significandi ex vi similitudinis rationem, quae hoc loco cum re significata omnino requiritur. Pergit. Oculus [Note: (5) Iustus Iudex, custos.] iustitiae servator, et custos corporis Inter extrema corporis membra, dextra expassis digitis, [Note: (6) Victus suppeditatio.] victus suppeditationem; sinistra contracta, [Note: (7) Parsimonia.] conservationem facultatum et custodiam denotat. Ecce institutum, sed in natura coniuncta fundatum. Nam oculus manusque, ex sua natura, ad variam significationem apta est, simulque indefinita; siquidem oculus perinde ad lasciviam et voluptatem, quam aequitatem et vigilantiam indicandam, adhibetur, manus plana ad opus, opemque ferendam, ad fidem, integritatem et liberalitatem: contracta vero ad eorum opposita vulgari usurpatione, ac praesertim tenacitatem significandam idonea erat; quin et Zeno manu aperta [Note: (8) Oratio.] sermonem oratorium, constricta [Note: (9) Argumentatio. Eadem res et ex instituto et ex natura significare potest.] dialecticum intelligebat, ut iccirco ad utrumque, vel unum pro altero designandum, usu simul ac institutione hominum opus sit, quamvis ubi haec naturae convenientia reperitur, signa ex instituto esse non censeantur. Ceterum, eadem res, diversarum rerum intuitu, modo ex instituto significare, modo ex natura aliud diversum poterit. Ut hedera [Note: (10) Amor coniugali] ex instituto vendibile vinum, ex natura amorem coniugalem, quia arbori velut arcto innexa vinculo adhaerescit.


page 72, image: s0144

Et Leonis caput [Note: (1) Dignitas Princip. magnanimitatis.] quod Diodorus, supra, Principum olim insigne fuisse asserit, ex instituto quidem Principis dignitatem; natura vero sua magnanimitatem regibus dignam indicabat. Unde facile animadvertis naturam rerum, virtute propria, sive cum rebus significatis convenientia, repraesentandi vim habere: alia vero ex instituto significantia humano ingenio ac libertate hanc primum vim esse consecuta. Imaginum tamen non immerito supra nomen a Plinio sortiri, quod plerum que in aliqua naturae convenientia, peritioribus saltem perspecta, fundentur: Ut in hedera apparet, quae magnam, uti passim constat, cum vite similitudinem habet: quod, non nisi fulcris subnixa, assurgat, tum deinde (quod peritioribus non incognitum) refrigerandi vim habeat, atque idcirco olim capita compotantium coronare solita, [Note: (2) Bibacitas.] fuerit. Porro cum mystica haec significandi facultas ad res toto genere diversas sese extendat: in tres illa potissimum species a Theologis distinguitur. Vel enim politicos hominum mores officiaque civilia explicat: et hic sensus vocatur tropologicus. Vel exponit res divina fide apprehendendas, et dicitur allegoricus. [Note: Mystica figurata Imaginis significatio vel tropologica vel allegorica, vel anagogica est.] Vel denique ad illa, quae supra nos sunt, ac sola spe prensa mus, atque ad Ecclesiam triumphantem vitamque caelestem pertinent, et anagogicus appellatur. Adeoque tres hi sensus mystici, virtutibus tribus, ut vocant, Theologicis respondent. Ita Sol in caelo. [Note: (3) Gloria caelestis. scientia rerum divinarum. pulchritudo.] anagogice gloriam caelestem repraesentat. Matt. 5. 43. Fulgebunt sicut sol in regno Patris: allegorice intelligentiam rerum divinarum, et fidem in Christum: Sap. 5. 6. Ergo sol iustitiae non luxit nobis, et Sol intelligentiae non ortus est nobis? Tropologice pulchritudinem ac raritatem morum et indolis. Ita Cantic. 6. Sponsa dicitur, Pulchra ut Luna, electa ut Sol.


page 73, image: s0145

CAPUT IV. Quot modis res aliqua figurate repraesentari possit?

FIgurata expressio, varia est: accipiamus enim, exempli gratia, Mortem, quae a pictore non nisi cadavere [Note: Mors variis imaginibus figuratis, ut Symbolis, emblematis, aenigmatis [(transcriber); sic: aegnimatis] , et hieroglyptis repraesentata.] exhibito, aut telis vulneribusque inflictis, aut laqueis tormentisve adhibitis repraesentatur: Hanc, Poeta, ficta I. persona, ut osseo simulacro spiculum manu praeferente, aut falcigero alatoque sene adumbrabit II. Aliqua re simili; ut clepsydra. quae effluxit, aut cursoribus in stadii meta subsistentibus, aut nave in portum sese inferenti, aut herbis frondibusque sub hiemis ortum pallescentibus exprimet, verbo, omnibus illis quae in comparationem, tam ex rebus naturalibus, quam arte factis adduci queunt. III. Historiis, aut quae instar historiarum sunt, ut receptis ex antiquitate fabulis, apologis, ac parabolis exponet. Ut si per Lucretiam ferro iugulatam, mortem pro castitatis defensione subeundam indicet. Si Deum Terminum, nec Iovi quidem, ut Romani fabulantur, cedentem praefigat; unde indicet mortem nulli cedere. Si Leoni mortuo insultantes addat lepores, ad imbellium iactationem, hoste iacente exprimendam. In orco divitem sepultum exhibeat, ad infelicem avarorum mortem exponendam: aut in Cymbam Charontis animas adigat, rescindat [(transcriber); sic: resciudat] Parcarum fila, IV. Ex signis, sive ritibus caerimoniisque vulgo usurpatis. Ita Caementarius lateres aliquos Imperatori in solio sedenti afferat pro sepulcro: ut ipso creationis die Constantinopoli quondam usitatum ad mortis memoriam. Sic praeficas, faces, pyram, urnam in morte exhibeas. Ex gentium, ordinum, dignitatum, officiorumque diversorum insignibus, ut si rosam deciduam pro regno Britannico occumbente, scissam Aquilam pro diviso imperio proponas. Quo signa omnia ex instituto spectant. V. Ex signis, aut naturae vim superantibus; ut eclipsis


page 74, image: s0146

Solis patiente Christo, eius mortem; uti stella nova, ortum figurabat: aut naturalibus, ut filiorum turbatione ac lacrymis parentum mors colligi poterit. Ita rem per causas, aut effecta, antecedentia, aut consequentia, aliave rerum adiuncta exprimes; ut per cruentos gladios, aliorum vulnera et caedes, per divisionem bonorum heredis prioris obitum. Uti enim ab illis argumentum duci potest ad mortem alterius oratione aut scripto inferendam: ita nihil obstat, quo minus earundem rerum imago penicillo adumbra ri possit; ut spectator ad alterius rei non expressae cognitionem ducatur. VI. Ex notis veterum, aut paucorum tantum hominum consensione, ad aliquid significandum assumptis; ut perinde non nisi inter peritiores constet de iis. Huc spectant recondita magis variarum artium propria insignia, aut notae iis usitatae. quales in Arithmetica, Musica, Astrologia et aliis reperies. Ita litera C. apud Latinos, apud Graecos,
[Gap desc: Greek word]
reis fatalis erat, et binarius numerus mortalem corporis animaeque coniunctionem; septenarius vitae tempus in morte completum designat. Ut Petrus Bongus de numeris. Huc varia hieroglyphica Aegyptiorum, allegoriae, paroemiae rariores, ac multa Pythagorae symbola, nonnulla etiam apophtegmata revocantur, quae similitudinem cum rebus significandis, aut aliam connexionem exiguam afferunt, nisi quam ex arbitratu sapientum acceperunt: aut certe si quam habent, illam a vulgi oculis remotam obtinent. Sic Nycticorax Aegyptus, apud Horum, mortem significat; quod cornicum pullos repente noctu, perinde, ut mors quandoque homines occupet, quod a vulgi cognitione dissitum est: aut etiam minorem, quam pro symbolo adfert similitudinem: nam et cattus, et lupus, aliaque animantia interitum aliis adferentia, ita mortem significabunt. Neque existimes has, uti causas, ad mortem explicandam idoneas fore; cum ex se ad multos effectus sint indifferentes, quae indifferentia rerum emblemati nequaquam competit, nisi illa ex lemmate, aut adiunctis aliis restringatur. Si enim


page 75, image: s0147

murem, aut etiam adolescentem libros devorantem expresseris, si alium herbam lotum gustantem: quis intelligit per illa te hominem doctum, per hunc voluptatibus deditum adumbrare? nisi inter doctiores fuerit, qui allegorici illius dicti memor sit, quod, de studioso homine, dicitur; libros talem devorare, et huius paroemiae, lotum gustasse, de illo, qui a voluptatibus semel perceptis difficulter avellitur. Ita sa melanuro pisce vescentem proponas: quis sciet te illo Pythagorae Symbolo (quo cavetur, ne quia illa gustent, quibus nigra est cauda) exprimere hominem malorum se consortio oblectantem, nisi antiquitatis, et legum Pythagoricarum peritus? Vides opinor, quanta quamque insigni imaginum varietate res eadem nobis adumbretur. Et in his quidem modis, secundus potissimum symbolis, tertius etiam emblematis, reliqui fere hieroglyptis, aut aenigmatis serviunt. Verum de his infra disserendum est.

CAPUT V. An, et qua ratione brutae animantes, per figuratas imagines, cognoscant et erudiantur.

SOlaene creaturae rationales figuratis imaginibus, ad rerum perceptionem, utantur, merito ambigit, qui brutarum animantium vitam, vitaeque ac sentiendi rationes inspexerit. Voce quidem pleraeque non carent, verum ea, quae inter homines est, sensum omnem sermone explicandi facultate destituuntur, quicquid Apollonius fabuletur. At negare omnem illis signorum, aut imaginum usum, quo invicem suas sibi affectiones communicent [(transcriber); sic: commuuicent] , aut ante ignorata percipiant, non possumus. Nam et ad nidi sese invitant fabricam, et pullorum educationem ordine ac vice peragunt, et horum famem ex hiatu frequente agnoscunt, ad volatum exemplo provocant, ad pastum educunt. Gruibus mutuo et profectio, et illius ordo,


page 76, image: s0148

et excubiarum vices indicuntur. Cervorum alii in flumine superando praeeunt; alii deinde ordine, vel sequuntur, vel idem agmen substrati aliorum cervicibus ducunt. Apes ac formicae quam admiranda non agunt; temporum, locorum, rerumque occurrentium diversitate mutata? Aquilam quis non miratur, tam in pullorum ad Solem examine discretam? in aetatis innovatione providam? quis non Falconem stupescit, et nunquam visam ardeam, et dolos inimicae volucri nunquam exploratos superantem? His certe, neque instructor monitorque adsistit: neque ipsa natura, ad omnem casum provida, prospexit; sed certarum imaginum signorumque, quibus sesuasque actiones dirigerent, capacem sensum ingeneravit. Nec vero in rem tantum praesentem intendunt mutato, pro rerum occurrentium varietate, sensu; sed et suis e signis de futuris eventibus curam suscipiunt. Siquidem ita

Ovidius lib. de Ponto

Qui semel est laesus fallaci piscis ab hamo,
Omnibus unca cibis aera subesse putat.

Cautus enim metuit foveam lupus, accipiterque
Suspectos laqueos, et opertum milvius hamum.
Denique sic pecudes, et muta animalia terris
Attollunt animos, caelumque ac sidera servant,
Corporasque ad Lunae nascentis cornua lustrant,
Venturaque vident hyemes, reditura serena.

Unde illa animantibus notitia? quae lingua, quis interpres exponit;nisi ipsa natura per obiectas rerum imagines ad boni malive latentis notitiam ducentes? unde illa tam subita inter aves domesticas sub Henrico VI. Imperatore ut Sigibertu s in Chro. mutatio, ut gallinae, pavones, anseresque passim, relictis cum natali sede dominis, ad silvas transirent? quod quidem graviori olim, prodigio conspectum anno salutis 458. cum animalia mansueta in solitudinem sese abderent, atque in locum silvestres ferae villas domosque subirent. Vienna iccirco ad solemnes preces, Episcopo


page 77, image: s0149

Claudiano Mamerco, conversa. Nimirum quae tum passim caelo terraque visebantur portenta, ea suis etiam sedibus bruta spectaculi novitate territa dimoverunt.

Accedit, quod animalia occulta ex signis, certiori non raro cognitione, quam homines, eruant, eaque etiam penetrent, quae in paribus, aut iisdem etiam rebus humanam notitiam subterfugiunt. Pecora armentaque a scammonea, et aconito, nunquam licet conspectis exploratisque herbis, velut noxiis abstinent, quas homo, nisi magistro aut experientia doctus, non agnoscit. Mustela contra bufones serpentesque rutae se usu munit, [Note: (1) Cautela adversus hostem.] Ciconia Eryngii praesidium adversus vespertilionum noxas amplectitur. e diverso formicae origanum, oves apium, ocymum caprae [Note: (2) Aversio appetitus.] aversantur. Canes numquam a se visos canicidas agnoscunt, fugiuntque. Illa rursum notitia unde, nisi ex argumentis signorum agnitorum, ducta hauritur? Iam quod animalia; aut sua experientia, aut aliorum instructione erudiantur, quo nisi ad imagines obiectas referes? De canibus quam admiranda in historiis accepimus? quanta eorum solertia, fidelitas vigilantia! de Andronico Imperatore Nicetas memorat, Cane, ad sui corporis custodiam, et vigilantissimo fortissimoque usum fuisse [Note: (3) Custodia fida.] De cive Colophonio Aelianus refert, ad relictos heri in via per oblivionem loculos canem haesisse triduum integrum custodem, nec ante cessisse, quam ab hero submissi loculos repererint: Verum eum in oculis suorum iam fame confectum, una cum deposito animam reddidisse

De his audire Plinium iuverit. lib. 8. cap 40. Fidelissimi ante omnia homini canes atque equi. Et pugnasse adversus latrones, canem pro Domino accepimus, confectumque plagis a corpore non recessisse, volucres et feras abigentem! [Note: (4) Fidelitas.] Ab alio in Epiro agnitum in conventu percussorem domini, laniatu et latratu coactum fateri scelus. Garamantum Regem canes ducenti ab exilio reduxere, praeliantes contra resistentes. Propter bella Colophonii, itemque Castabalenses cohortes canum habuere:


page 78, image: s0150

eae prima dimicabant in acie, numquam detrectantes: haec erant fidissima auxilia, nec stipendiorum indiga. Canes defendere Cimbros caesis dominis eorum plaustris impositi. Canis, Iasone Lycio interfecto, cibum capere noluit, inediaque consumptus est. [Note: (1.) Amer in Dominum.] Is vero cui nomen Hyrcani reddidit Duris, accenso regis Lysimachi rogo, iniecit se flammae, similiterque Hieronis Regis.

Denique cum meminisset insignem canis Romani in Dominum fidem, quem ad carcerem, ad scalas Gemonias, ad Tiberim denique mortuum ululans, cibumque sibi obiectum domino porrigens, secutus fuerit: subiungit.
Soli Dominum novere, et ignotum quoque si repente veniat, intelligunt soli nomina sua, soli vocem domesticam agnoscunt, soli itinera, quamvis longa, meminere, sed in venatu solertia et sagacitas praecipua est.[Note: (2.) Sagacitas. Memoria.]

Mira sunt quae de iisdem; tum ex recenti memoria, tum veterum scriptis congessit in epistola ad Belgas. 44. Cent. 1. Lipsius litterarum ac Canum rarus amator. Bruxellis fuisse se puero memorat ex grandioribus Britannicis canem, qui ad macellum cum pecunia destinatus, ceu famulus, in corbe vimineo ex collo suspenso carnes domum referebat; quem si alii in via canes raptim appeterent, corbe posito strenuum defensorem agebat; ubi numero, et vi se victum cerneret, in partem ipse praedae, partitis carnibus, advolabat. Deinde Lovaniensis eiusdem aetatis canis meminit, qui literas cursim Bruxellas deferret ac referret, quovis baiulo tutior. ex Plutarcho vero alterum Mimi partes varie industrieque agentem autoris spectantis fide recenset, qui inter ceterae epoto quasi veneno moriens, opportune deinde reviviscentis imaginem exhiberet, nec multo post

Nicetae Choniatis verbis narrat: Capta Thessalonica a Balduino Flandriae comite; caedes ibi utrimque variae et multae; sed canes Thessalonicenses nullum omnino cadaver Graecum tangere, quasi amicis popularibusque parcentes; [Note: (3) Defensio amici contra hostes.] at contra Latines nostrosque vorare tanta rabie, ut etiam sepulchris conditos eruerent, et lancinarent.

Simile et magis recens

Sabellicus. Decal. 3. l. 19.


page 79, image: s0151

narrat. Tenebant Rhodii equites, acres illi tutores Christiani nominis, oppidum in or a Cariae, ex adversum Coae insulae, opere et praesidio munitum: quod S. Petri vocabant, Christianis si qui servitutem Turcicam fugere possent, auderentque, certissimum refugium et asylum: canum ea in re mir a sagacitate. Nam habebant oppidani quinquaginta robustos admodum canes, quos laudabili more, custodiae causa, et contra in sidias noctu extra muros excubare iubebant: ii, si qui Christiani generis accederent, comirer adire et blandiri, et gannitu quodam ac velut plausu ad oppidum diducere, si qui autem barbarorum, statim intonare, invadere, lacerare.

Dicite vos, unde iis sensus dignoscendi?

Sextum Empiricum apud ipsum eodem loco audire iuvat, de cane sic lepide disserentem.

Electionem habet, nam capis quae sibi commoda sunt, fugit noxia; edulia per sequitur, flagello intentato omittit, sed et artem habet commodorum compar atricem, venatoriam. [Note: (1) Ars venatoria.] Nec vero virtutis est expers, nam cum iustitia sit unicuique suum tribuens, canis familiares et bene meritos adulatur [Note: (2) Adulator.] custodit, tuetur: invadit externos aut iniuriam inferentes. Videmus et prudentem, ut etiam testatus est Homerus, qui Ulyssem suis omnibus ignotum a solo Argo [Note: (3) Perspicacia.] agnitum facit. Secundum Chrysippum etiam illius tam celebratae Dialecticae particeps est, ait enim, illum tertii notitiam per alia non probata consequi. Ut cum ad trivium venerit. [Note: (4) Ratiocinatio.] et iam duas vias indagaverit, per quas fer a non ruit, tertiam ne odor ans quidem aut dubitans init, et magno per eam saltu fertur, velut ratiocinans; aut hac, aut isthac, aut illac transiit fera: neque autem hac, neque isthac: ergo illac. Sed et medicus est, ac si festuca sit impacta, eam extrahit dentium ministerio, si ulcus alicubi (quoniam ea sordentiae aegre, facile autem munda sanantur) leniter tabem inde fluentem abstergit. [Note: (5) Medicus.] Sed et Hippocratis praeceptum observat, et quoniam pedis medicina est quies eius, hunc laesum sursum attollit, et quantum potest servat a motu. Cum vero pravi humores aggravant, gramine vescitur, eiusque ope


page 80, image: s0152

quidquid noxium erat, expellit. [Note: (1) Medicinae sumptio.] Itaque non mirum, si Philosophi aliqui se huius animalis nomine voluerint commendari.

Haec Sextus, quae licet festivo lepore extollat, facile tamen ex his evincitur quantum, rudes ceteroquin canes, ex signis ex perimenti cognitionisque hauriant. De equis nihil commemoro. Multa de illis Plinius recenset lib. 8. cap. 42. nec pauca Lipsius Cent. 3. ad Belg. ep. 56. Alexandri Bucephalus domini tantum sui patiens, ac flexis etiam obsequens genibus, passim in historiis celebris, [Note: (2) Obsequium laudabile.] neque ignoti Sybaritarum equi: illi enim inter pacis otia ad tibias saltum que edocti [Note: (3) Ars saltandi noxiae] belli tempore in acie a Crotoniatis tibia canentibus facile ad saltum provocati sunt, adeoque turbatis ordinibus excussisque Dominis, paratam hosti obtulere victoriam.

De Elephantis prorsus stupenda auctores diversi adferunt. Plinius l. 8. cap. 3. sermonem patrium eo quo nati sunt loco tenere asserit, ac fuisse tradit qui graecarum literarum intelligens scriptor, haec eius linguae verbis exaraverit. [Note: (4) Docilitas.] Ipse ego haec scripsi et spolia Celtica dicavi. Strabo in regno Malabar communem esse vulgi sensum docet, has belluas inter se communicare barritu sensa animi: unde

Oppianus colloqui censet, his verbis latine redditis.

Fama est inter sese sermocinari Elephantes,
Distinctasque susurrare atque emittere voces.

Plinius l. 8. c. 2. de Elephantis haec refert.

Germanici Caesaris munere gladiatorio quosdam inconditos motus edidere saltantium modo. Vulgare erat per auras arma iacere, non auferentibus ventis, atque inter se gladiatorios comgressus edere, aut lasciviente pernicitate colludere: postea et per funes incessere [Note: (5) Ars rara] lecticis etiam, ferentes quaterni singulos, puerperas imitantes: plenisque hominum tricliniis accubitu, iere per lectos, ita libratis vestigiis ne quis potantium attingeretur.

Saltitare eos ac choreas ducere, etiam Plutarchus: natare, iaculari, armis uti, Strabo: ad omnem vero nutum gestumque dociles,


page 81, image: s0153

ingeniculare, adorare Reges, [Note: (1) Obsequium rarum.] Aristot. lib. 9. hist. an cap. 46. tradidit Indorum Regi quatuor et viginti adsistere praetorianae cohortis loco, qui per vices stationes atque excubias obeant, Aelianus lib. 13. cap. 22. recenset. Lipsius ex Acosta de rebus Indicis Elephanti Indici meminit ex urbe Cochin, quem magister ad fabrum cum aeneo vase reficiendi gratia destinabar: paruit ille, et fabro reparandum offert, qui cum infideliter refecisset, redux Elephas obiurgatur a magistro de re male curata; remittit ad fabrum, qui rursum mala fide obturat. Elephas, ut certior rei bene expeditae esset, ad flumen properat atque illic impleto vase, cum aqua defluente, fraudem adverteret, ad fabrum plenus irarum revertitur, atque adversum horrendo barritu infremuit, ut vicini ad novae rei tumultum passim confluerent, [Note: (2) Iniuria memoriae.] faberque molli voce delinitam belluam, vase ex arte probe reparato, dimitteret; quae cum ad flumen periculi rursum faciendi gratia divertisset, inde, reintegra, domum laeta rediit.

Thales Milesius, ut Aelian. lib. 7. c. 37. mulum, indocile ceteroquin animal, verbis verberibusque frustra saepe increpitum, cum sese onustum sale identidem in aquas transeundas submitteret, ubi onus allevari senserat, ita demum signis em endavit; lana mulum spongiisque onerabat, [Note: (3) Correctio rei difficilis.] quas, cum ex more in aquas iterum dimisisset, immenso pondere praegravari sensit, atque iccirco, ne eandem sarcinae molestiam pateretur, contra lapsum deinde tibias firmabat. Sed exemplis hac in re innumeris abstineo, nam satis opinor declaratum, signis rerum plurimarum cognitis, alia in sensus nos incurrentia percipere, actiones suas ex iis moderari, artiumque capacem ha bere naturam, non nisi per imagines obiectas instructam.

Verum cum brutae animantes ea perfectione, qua homines ratione praediti, nequaquam rem penetrent, neque imaginis significandi vim naturamque et cum re significata congruentiam reflexa cogitatione expendant,


page 82, image: s0154

praecipua voluptate quae symbolica huiusmodi cognitione exsistit, frustrantur. materialis enim prorsus eorum cognitio, iudiciumque est; neque aliam delectationem, quam ex convenientia obiecti cum sensibus percipiunt. Deinde licet bruta certis signis vitanda sibi et agenda discant, et cum ante cognitis rerum praesentium comparationem instituant; ea tamen ad sensum reconditum et mysticum, ut vocant, transferre, atque ad mores vitamque communem instituendam nequeunt: subtiliora enim haec sunt, quam ut debili iudicio penetrent. Sed illa ex requisitis infra ad symbolicam sapientiam plenius hauries. Nunc satis erit exempla nos quaedam delibasse, quae hominibus ad diversa symbola figuratasque imagines serviant. Est enim haec Zoologia fecunda figurarum mater, ideoque de hac infra lib. 7 fusius et ordine disseremus.

CAPUT VI. An homines naturali intellectus virtute, Deum, Agelos, Animamque, ac res spirituales per imagines possint intelligere?

PUlcherrima illa in caelo lumina, totusque orbis Dei quandam eiusque imprimis sapientiae ac potentiae imaginem subiciunt, teste Sapiente.

Sapient. 13. 5. A magnitudine enim speciei et creaturae, cognoscibiliter poterit creator horum videri.

Nec minus rerum caelestium et aeternarum cognitio ab iisdem haurietur, nisi Paulus deceptus est, qui his etiam imaginibus ethnicos ad Dei cognitionem duci asseruit.

Quod, inquit, notum est Dei, manifestum est illis: Deus enim illis manifestavit, invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque eius virtus et divinitas; ita ut sint inexcusabiles.

Nec defuere qui huc animo penetrarent;


page 83, image: s0155

de quibus prolixe

Clemens Alexandrinus, lib. 5. Stromatum atque in ceteris his verbis utitur. Patrem ergo et universorum effectorem natur aliter, et circa doctrinam omnia ex omnibus apprehendunt: inanima quidem, quae natur alem quandam habent consensionem et convenientiam cum animali, ex animatis autem alia quaedam immortalia, etc.

Quae alia omnino cognitio, non est, quam quae per rerum creatarum imagines figuratas habetur. Videmus enim nunc per speculum in aenigmate teste Apostolo, quod etiam Platonem non latuit, de quo eodem loco Clemens.

Merito ergo Plato quoque assuefacit optima ingenia, ut veniant ad disciplinam, quam prius diximus esse maximam, et ut videant bona, et illa ascendant ascensione.

Hanc artem a creaturis ad Deum mente ascendendi tradidit, egregio inter Christianos opusculo, Robertus Bellarminus, ad quem remitto huius disciplinae avidum. Sed tamen, an symbolica haec disciplina dicenda sit, aut illius, de qua hic agimus, cognitionis naturam assequatur, nondum liquet. Nam etiamsi nulla re clarius hac in vita, Dei nobis caelestiumque rerum natura explicetur, quam cum ex creatis ipso praesertim homine ad tanti numinis similitudinem condito, ad Dei considerationem transimus; manet nihilominus et obscuritas huius cognitionis tanta, tamque immensa rerum comparatarum distantia, ut in similitudine similitudo pene nulla, in aenigmate evoluto nulla propemodum claritas appareat. Unde [Note: Imagines tamen corporea imperfecte Deum et res incorporeas repraesentant.] delectatione illa gustuque destituitur, qui ex rerum comparatarum inspecta convenientia exsistit: quem in hac imaginum poesi singularem statuimus. Accedit quod illa parium inter se collatio institui, nisi obscure, non possit: si alterum extremum neque genere, neque specie aliqua rerum, cum ipso communium, innotuerit, uti Deus humana scientia non attingitur; cum ad illius cognitionem per effecta tantum, velut ad causam inspiciendam, aequivocam quidem ac eminentem, penetremus. Quare D. Gregorius Nazianzenus orat. 34. Lib.I. postquam a creaturis ad earum


page 84, image: s0156

auctorem mentem extollendam docuisset, addit. Nimis profecto hebes et stolidus est, quisquis huc usque sponte sua progredietur, naturaliumque demonstrationum vestigiis insistit, atque adeo hoc sibi persuadet, ne hoc quidem Deum esse, quod vel imagine quadam animi concepimus, vel informavimus. Egregia hac in re dissertatio hominis Ethnici Maximi Tyrii. Dissert. I. de Deo ex mente Platonis. qui postquam divinum intellectum cum oculo humano, celerrime inter sensus reliquos obiectum attingente: cum Sole deinde momento radios per orbem dissipante, composuisset: denique non multo post, ceu nihil dixisset, subiecit.

Quod si dum hic es, naturam Dei vis discere: quis id praestabit satis? scimus quidem pulchrum esse Deum, et pulchrorum omnium pulcherrimum: non tamen corpus pulchrum; sed id unde prato sua pulchritudo est, denique quidquid in fluvio, aut in mari, quidquid in caelo caelestibusque Diis pulchrum vocamus, id omne pulchrum, tamquam ex perpetuo limpidissimoque fonte, unde dimanat. Si haec sufficiunt, Deum vidisti, si nondum: qua tandem imagine commode exprimi poterit? Cave enim vel mag nitudinem, vel colorem, vel figuram, aut simile quid, quod in materiam cadit, cogites. Verum id, quod amator faceret, qui si pulchrum aliquod corpus esset, cuius aspectum multae variaeque vestes eriperent, primum eas detraheret, ut plene intueri posset! Idem tu nunc fac, quippe si amictum hinc, et quidquid oculos moratur, cogitatione detrahas: in eo quod restabit, id ipsum iam videbis, quod quaeris, si vero imbecillior es, quam ut rerum omnium parentem artificemque lustrare possis: sufficiat in praesenti, quod opera eius videas.

An potuit quicquam luculentius a Christiano etiam Theologo hanc in rem pronuntiari? Neque enim ex rerum creatarum imaginibus, tam, quid Deus sit, quam, quid non sit, investigamus. qua cognitione perfectiorem aliquam in hac symbolica sapientia, requirimus.

Quocirca ad illa solum Dei opera, quae miserationis, iustitiae, ceterarumque divinarum affectionum argumenta sunt, in rebus creatis, et sensibus hominum


page 85, image: s0157

expositis, haec scientia sese extendere videtur. Imo cum neque de Angelorum, neque de animorum nostrorum natura quicquam explorati, ex symbolica hac imaginum disciplina, haberi possit, (quae enim res corporea sit incorporeae similis?) imperfectam etiam eiusmodi cognitionem, neque illius delectationis participem, quae a Poesi expectatur, censemus. Nec immerito: siquidem Angelorum animaeque nostrae tam obscura nobis per administros sensus suppeditatur cognitio: ut infideles non paucos eorum natura ingeniumque prorsus latuerit, neque immortale quicquam in hac rerum universitate [(transcriber); sic: nniversitate] agnoverint. Ipsi Angeli, ut se nostrae cognitioni utcunque ingerant, schemate honesti se iuvenis induunt. Tales illi qui Abrahamo et Sodomitis sese obtulerunt, quique Tobiam deduxit incolumem. Talem et Deus ipse olim artificibus Hebraeorum fabris praescripsit effigiem alis exornatam. Animae vero nostrae quam umquam speciem hausimus? quod expressum aliud simulacrum vidimus, praeter ipsum quod vegetat, regitque corpus nostrum! Unde consequens est, nihil in comparationem symbolice, aut etiam aenigmatice adduci posse, quo iudicemus recte nobis eorum naturam adumbratam, quin potius, sane omnia expendentibus, occurret, longe a veritate rei spiritualis abesse hanc rei corporeae imaginem, qua existimatione omnem symbolicae, poeseos gratiam subvertemus.

Quare, si quam de natura rerum spiritualium scientiam assequimur; illa, velab effectis illarum, vel [Note: Praevia fidei cognitione, de rebus incorporeis perfectius quam per imagines erudiri non possumus.] certius etiam ex sacris literis, et fide divina habetur. Qua cognitione praehabita, rerum incorporearum affectiones, proprietates atque effecta, nulla via ac ratione promptius evidentiusque, quam symbolica hac arte nobis exponuntur, Unde in Sacra Scriptura tam frequens symbolorum usus, ut a sensibus remota, cum per se nequeant, per rem aliquam corpoream sibi utcunque similem, perque sensus nostros animum cognitionemque subeant, quod pluribus infra


page 86, image: s0158

exemplis intelliges, cum usitata sacrarum literarum symbola exponam.

CAPUT VII. An Deus et Angeli hominibus per symbola rerum spiritualium naturam aperire possint?

LIcet per naturales rerum imagines homini nihil perfecte de Deo, Angelis atque anima nostra innotescat: manet tamen etiamnum indefinitum, Utrum symbolice illa a Deo atque Angelis nobis aliquando explicentur. Rara quidem Angelorum hominibus [(transcriber); sic: homibus] loquentium, rara etiam divini ad nos sermonis, nisi per Prophetas enuntiati, exempla suppetunt. Paucis primi orbis Patribus ea obvenisse divinae familiaritatis gratia fertur, dum humana denique in figura Deus, hominis ore ac voce, nobiscum loqueretur. Tamen, cum diversa indies divino beneficio agnoscamus, quae humani magistri perspicaciam subterfugiunt, quae Dei Angelorumque, quae praesentium futurarumque rerum speciem aliquam animis nostris subiciant, videntur, non aliunde, quam ex imaginibus a Deo obiectis haberi.

Moysi Dominum sese in flamma rubi incombusti exhibuisse legimus, simulque illa voce intonuisse.

Ego sum Deus patris tui. Expavit ille, inquit, Marulus. li. 6. cap. 16. nec iam aspicere flammam audebat, ad quam ausus fuerat accedere.

Sub aliis quoque creaturarum formis latens Creator Moysi apparebat, et (ut testatur Scriptura)

loquebatur ad eum facie ad faciem, sicuti solet loqui homo ad amicum suum.

An non hoc est Deum agnoscere? Verum audiamus Moysis postulatum.

Ostende mihi faciem tuam, ut sciam te.

Cui Dominus:

Non videbit me homo, et vivet:

unde in sola eum similitudine intuitus est. Ezechiel Propheta in maiestate rara thronoque regio sublimem inter


page 87, image: s0159

sidera Deum contemplatus est, additque,

haec visio similit udinis gloriae Domini.
Numquid hac igitur similitudine assecutus est ille,
quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt
? Apocalypticus ille speculator, in Pathmico exilio, caelum reperit. Vidit sedentem in throno. [Note: (1) Deus.] voces audivit, sensit tonitrua, lampades [Note: (2) Sancti.] conspexit, et quatuor animalia. [Note: (3) Evangelistae.] Deum laudantia: vidit civitatem Ierusalem tamquam sponsam ornatam viro suo, cuius muri ex lapide pretioso, ipsa aurum mundum: lucerna eius Agnus est. Vidit fluvium aquae vivae procedentem de sede. [Note: (4) Gratia Dei. Gaudium caeleste.] Dei et Agni: [Note: (5) Christus redemptor.] lignum vitae foliis fructibusque ornatum [Note: (6) Immortalitas beatae.] etc. An non haec omnia symbolica, et praeclarae quaedam rerum divinarum imagines? ubi Deus in Rege, Sancti in lampadibus, Evangelistae in animalibus, in Agno Christus, in gemmis, auro, fontibus et arboribus pulchritudo et amoenitas caeli exhibetur? Equidem has imagines non usque adeo imperfectas fuisse arbitror, ut ab hac disciplina reici debeant, cum divino penicillo coloribusque [Note: Imagines rerum corpor. a Deo tanta luse proponi possunt: ut vim symbolice instruendi habeant in rebus incorporeis.] adumbratae fuerint, simulque humana intelligendi vis elevata Dei virtute supra naturae potestatem sit; ut imaginis cum re significata convenientiam videre potuerit, ac singulari ex hac cognitione voluptate perfrui. Quamquam fatendum sit, hisce figuris, non tam rerum naturas, quam effecta et proprietates videri expositas, quae etiam supra docuimus per creatarum rerum imagines humanae cogitationi subici.

CAPUT VIII. An Deus et Angeli per obiectas rerum imagines symbolice de praesentibus ac futuris homines erudiant?

DE praesentibus Deum homines erudire, per obiecta imagium symbola, sat multis evidentibusque


page 88, image: s0160

exemplis constat. ut, per columbam, Christo, baptizato imminentem, [Note: (1) Puritate et gratiam baptismus confert.] de puritate Christi ac Spiritus Sancti praesentia admonuit, per virgam in serpentem versam Moysi [Note: (2) Potestas miraculorum.] per florentem Aaroni [Note: (3) Potestas sacerdotalis] potestatis concessae signum dedit, neque hic quicquam in arte symbolica difficultatis occurrit, cum facilis comparatio. inter imagines remque significatam instituatur. De symbolis, rem tantum futuram, nec aliter, quam sola exspectatione, atque in sui imagine praesentem, adumbrantibus, maior sese difficultas obicit.

Figuratis illis rerum futurarum imaginibus Sacra Scriptura prorsus abundat, illis praesertim, quae ad Christum ipsiusque cum vivendi, tum moriendi rationes pertinent; sed his ut notioribus, abstineo, et profanis historiis ad exemplorum varietatem utor.

In ore Stefichori Poetae, si Plinio lib. 10. c. 29. credimus, Luscinia [Note: (4) Poeta.] cecinit, vates de vate. Idem Tisiae Hesiodi filio, etiamnum infanti, evenisse memorant. Pindarum; ut Pausan in Boeot. aetate iuvenem, Thespias proficiscentem ac calore meridiano fessum, somnus arctior complexus erat, cum apes sese admoverunt, collectumque e floribus mellis succum eius ori adleverunt [Note: (5) Eloquentia suavis.] non obscurum nobis suavissimi deinde Poetae argumentum. Cum Aristion. ut Aelian. l 10. et 12. de varia histor. sacrificio Musis et Nymphis in Hymetto monte litaret, Perictione, ut obeundae simul rei divinae operam daret. Platonem puerum in proximis myrtetis ex ulnis deposuerat: nec mora, apes circumglomerati, ac denique cumulato agmine eius ori insidere coepere. futurum eloquentiae sapientiaeque augurium. Horatius (verene, an ficte?) de se memorat:

Me fabulosae Vulture in Apullo
Altricis extra limen Apuliae,
Ludo fatigatumque somno,
Fronde nova puerum palumbes
Texere -- ut premerer sacra
Lauroque, collataque myrto, [Note: (6) Poeta doctus, sed venereus.]
Non sine DIs animosus infans.


page 89, image: s0161

En futuri Poetae indicium, ex lauro Apollini sacra, Amorum scriptoris, ex myrto Veneri consecrata, Formicae ut Valer. Max. lib. 1. cap. 6. quae in os Phrygiae Regis Midae dormientis tritici grana congesserant, [Note: (1) Divitiarum omen.] opes illi in regno obventuras luculento satis praesagio ostenderunt. Mediolani in domo Severi Romani consulis, eodem tempore, quo filius ei Antonius Geta, ut Spartianus in Geta. ex iulia nasceretur, agnus purpureo vellere natus, ac gallina purpureum ovum peperit, [Note: (2) Regiae dignitatis omen.] sed dum illud alter fratrum Basianus de manibus ad terram allisisset, [Note: (3) Parricidium.] iulia parens, exclamavit, maledicte parricida fratrem tuum occcidisti, neque falsam fuisse vatem eventus docuit. Et ne haec tantum vana Ethnicorum ludibria existimes: Ex Christianorum historiis innumera in hanc rem exempla suppeditantur. Unum, alterumve delibo. ioannes Antonius Campanus Aretinus Episcopus, ut Michael Fernus in eius vita, suae aetatis disertissimus, a sterili matre, per oblatas comestasque lauri baccas [Note: (4) Fecunditas [(transcriber); sic: Feunditas] sterilis.] fecunda, conceptus, progenitusque sub lauro est, cuius usque adeo desiderio etiamnum infans tenebatur; ut irremissos ceteroquin gemitus et lacrymas ad lauri tantum intuitum componeret. Matrem cum infante a partu in cubiculum ductam longo agmine consecutae sunt apes, nec triduo hine integro, nisi admoto denique igne, dimoveri poterant. disiectae flammis ad natalem pueri laurum se recepere, quam purissimo melle delibutam, non nisi cum morte deseruere. [Note: (5) Eloquentia suavis et triumpham] testatae viri maximi ingenii suavitatem ac triumphantem in aliorum animis eloquentiam, denique alieno in solo, frustrato conatu succumbentem. Cum eius morte, et lauretum exaruit [Note: (6) Mors viri fortis.] et domestici canes inedia se confecere; et aves libros [Note: (7) Mors docti.] eius bibliothecae laceravere. Ita unius hominis fortunam caelestes genii obiectis imaginibus adumbrarunt.

De communi multorum calamitate multas uno ordine imagines

Victor. lib. 2. de persecuti. Vandal. subicit, quibus Hunnerici Vandalorum Regis adversus


page 90, image: s0162

Christianos persecutionem adumbrat.

Videns quidam, ait, Ecclesiam Fausti solito in ornatu fulgentem, subito animadvertit fulgorem omnem exstingui, tenebrisque succedentibus ingratum naribus nasci foetorem, et expelli ab Aethiopibus [Note: (1) Improbi Dei hostes.] for as beatorum turbam. Vidit eandem Ecclesiam presbyter quidam refertam multitudine innumer abilium populorum, et post paululum impleri porcorum [Note: (2) Immundi.] multitudine atque caprarum [Note: (3) Libidinosi.] Vidit alius aream triticeam ventilationi praeparatam granis nondum a paleis separatis; dumque acervi miratur magnitudinem, subito coortus turbo, maximo impetu paleas dispergit granis remanentibus [Note: (4) Improbi et leves ab Ecclesia tempore tentationis cedunt, boni perstant.] supervenit paulo post procera statura quidam splendido conspicuus vultu habituque nitido, grana examinans et plerisque levibus et similagini ineptis abiectis, ex massa maxima reliquum faciens acervum exiguum. [Note: (5) Paucitas electorum.] stabat quidam sublimius in monte, qui Zipensis dicitur, et dextra levaque sublatis clamabat; migrate, migrate. Vidit alius, caelo fulminante, ex nubibus sulphuris ingentes lapides deici, qui delapsi ardentes in domos passim irruerent atque homines repertos exurerent. [Note: (6) Ira Dei plectentis homines.] Vidit et Paulus Episcopus arborem usque ad caelos ramis florentibus extensam, quibus Africam totam videbatur operire. Et cum omnes arboris magnitudinem et formam admirarentur, prodiit aliunde asinus violentus qui supinus ad radicem eius cervicem defricans, impulsu suo deiecit in terram [Note: (7) Ruina magnorum per ocium] Sed et Quintilianus venerabilis Episcopus visus sibi est insistere altissimo cuidam monti, ex quo gregem ovium frequentissimum per spexit, collocatas autem in medio gregis ollas duas bullientes. Interea gregem aliqui pererrabant, ovesque mactatas ollis illis iniciebant, donec grex totus absumeretur. [Note: (8) Poena ignis divini.]

Huc usque Victor. En quot Ecclesiae et Christi fidelium schemata, quae etiam intelligat mediocriter hac in arte versatus. Qui enim Aethiopes? porci? caprae? lapides? asinus? Vandali. Quae tenebrae? nubes? ollae bullien tes? persecutio. Quis fulgor? grana? arbor? oves? Christiani.

Quam multae, quamque admirabiles illae sunt rerum


page 91, image: s0163

futurarum imagines, quas Iulius Obsequens, Prodig. 31. anno ab orbe condita 537. Hannibalis in Italiam adventum et cladem Rom. ad Perusium praenuntiasse memorat. Spei templum fulmine percussum. [Note: (1) Spes deiecta] Hasta seipsam quassare visa. [Note: (2) Bellum] Corvus in iunonis pulvinari acquievit. [Note: (3) Caedes a Deo multis imminens.] Pluit lapidibus. [Note: (4) Vastitas agrorum] Maris littora ignibus ardere visa. Hastae in militum manibus inflammatae. [Note: (5) Bellum a transmae rinis inferendum.] Solis orbis imminui visus, ac cum luna depugnare, [Note: (6) Bellum exitiale.] faces caelo ardentes excidere. [Note: (7) Maior ab inferiore superatas] Caelum dividi, clypeusque in eo visus [Note: (8) Deus autor belli et cladis.] Martis simulacrum hastam vibrare, ac sudare compertum. Gallus in gallinam et contra gallina in gallum, nova metamorphosi, transit. [Note: (9) Dei praesidium.] Quot hic symbola imminentis exitialisque belli non vides? Idem Hannibal, ut Alexand ab Alexand. lib. 2. cap. 31. cum Saguntum obsideret, cives de infelici exitu per infantem a nativitate in uterum maternum se recipientem admoniti sunt.

Neque ea solum quae naturae leges ordinemque excedere videntur, ita sensus animosque [(transcriber); sic: amimosque] feriunt; sed illa etiam saepe, quae casus magis, quam peculiaris Dei manus offerre creditur. Ita Tyrii Didonis auspiciis urbem capturi, postquam caput reperissent [(transcriber); sic: reperiissent] bovis [Note: (11) Servitus.] inde, velut servitutis omine deterriti, laborem alio transtulerunt, ubi caput equinum infodientes offendissent, [Note: (12) Bellicosi. Principatus] tamquam bellicosae urbis argumentum. [Note: (10) Ex imbelli fortis, et contra.] Et Romani, capite humano [Note: (13) Bellicosi. Principatus.] in Capitolii molitione reperto, non vane augurati sunt, caput sese orbis Romam attollere. Ex quibus opinor animadvertis, nos a Superis per obiectas imagines non raro etiam de futuris erudiri.

Sed an eiusmodi illa propositio sit, qua nobis sufficienter ad hanc scientiam symbolicam innotescat consilium proponentium, nondum apertum est. Cuius rei investigandae gratia, observanda nobis ista diversitas imprimis erit, qua Deus, Mentesque illae a materia segregatae (quas vel bonos, vel malos esse Daemones credimus) eiusmodi nobis imagines rerum, modo vigilantibus, modo somno immersis


page 92, image: s0164

subiciunt: modo signis naturalibus, modo natura diversis, modo veris, modo fictis rerum simulacris erudiunt. Unde sit, ut auguria, omina, prodigia, ostenta, ac somnia nobis examinanda videantur, atque illa, ex frequenti veterum experientia observata significandi vis ac ratio, exploranda erit, quo omnium Imaginum cum varietatem, tum virtutem penetremus. Porro fusius illa disseram exemplis; quia multae in his Imagines, pro hieroglyptis et aenigmatis, suppeditantur.

CAPUT IX. De auspiciis et auguriis diversis: et an illa figuratas de futuris contineant imagines?

DE Auspiciis acturus Alexandri lib. 1. genial dier. cap. 13. verbis uti libet.

Receptum est inquit auspiciorum quinque genera observari ab augurandi peritis; primum ex caelo, secundum ex avibus tertium ex tripudiis, quartum ex quadrupedibus, ultimum ex diris. Ex caelo sit augurium, ut si laevum intonuisset, [Note: (1) Prosper eventus.] quod prosperi eventus putarunt esse, idem, si fulgur a sinistra in dexteram emicuisset: tametsi Graeci dextera ex parte veniens augurium auspicatius putent. Ex his tamen dira habentur fulmina, quae per Septemtrionem in occasum vergunt: [Note: (2) Infelix eventus.] quae vero ex ortu ducunt origine, et in eandem partem caeli circumactu redeunt, [Note: (3) Felicitatis summae eventus.] summam protendunt felicitatem: quale ostentum Syllae dictatori oblatum memorant, aut cum fulmen e caelo decidit rursusque in sublimi crebris ignibus micat; quod fortunatum fuisse nemo dubitavit. [Note: (4) Felicitatis summae eventus.] Ipsum tamen fulmen, quacumque exparte venit, comitia impedit: [Note: (5) Consultatio infausta.] Iove enim tonante, nihil cum populo agi posse liquet. Si tamen in comitiis vitium oblatum creandis magistratibus, atque ideo obnuntiari oportere: si autem grandinet? simul et fulminet, calamitatem praesignari volunt: [Note: (6) Calamitas futura.] Romani


page 93, image: s0165

diurna Iovi, [Note: (1) Laetitiae signum.] nocturna [Note: (2) Tristitiae omen.] Summano. (Quasi summo Manium.) quem Plutonem dicunt, tradiderunt: fuitque memoriae proditum, ea fulmina quae solus Iupiter excutit, laeta esse. Graeci ut vim tonitrus, et speciem fulminantis caeli averterent pateris vina effundebant. [Note: (3) Numem placare iratum.] Thraces dum fulminat et tonat, in caelum sagittas intendunt, rati Tonantem hostem esse Dei, quem ipsi colerent. [Note: (4) Numini repugnare.] Nonnulli impares tonitrus boni ominis esse, [Note: (5) Bonum omen,] et felicia portendere volunt; pares [Note: (6) Malum omen.] autem diros eventus et calamitates, alii matutinos: ventum: imbrem vero Meridianos praedicere. Serena tamen tempestate tonuisse, hominesque aut aedes sacras de caelo tactas esse, tristis eventus fuisse et auspicii mali [Note: (7) Infelix eventus.] saepe notatum est: contra vero Homerus Iovem sereno intonuisse, post effusas preces, felix omen et ratum auspicium fecit. l. Ody s. 26. et 21. M. Crasso castra, quae post Euphratem metatus fuerat, bis fulmine, icta triste prodigium et infandas caedes attulere. [Note: (8) Caedes militum.]

Ex avibus vero Augures quasdam oscines, quasdam praepetes notarunt. Oscines cantu, praepetes volatu augurium facere et praedicere. Semper enim cantus oscinis cum sinister est, secundissimus fuit, Ex praepetibus autem Aquila, Vulture, et Buteone, Sanquali et Immusylo laetantur. Aquila si ex dextra parte venit felix omen facit, praecipue si stridentibus alis evolet. [Note: (9) Felix omen.] Vultures quoque Romulo, (ut Stat. l. 3. Thebaid. Non venit auguriis melior quam vultur.) in condenda urbe, praesens auspicium fecere. [Note: (10) Felix omen.] Sed tamen Vultures Aquilarum foetus implumes occidisse, nidosque evertisse, ipsosque a pastu et pedibus rostro abegisse, [Note: (11) Iactura vitae et regni.] Tarquinio Superbo vitae et regni amissionem, quae mox secuta sunt, portenderunt. Aquilam Tarquinio Prisco pileum detraxisse in sublimi, deinde capiti reposuisse, [Note: (12) Regni deferendi signum.] regnum ominatum ferunt, sicut Aristander aquilae augurio victorem Alexandrum praedivinavit. Rursus correptum iaculum e manu satellitum abstulisse, et in profundum deiecisse, [Note: (13) Regni amittendi signum.] velut prodigiosum ostentum, Dionysio exilium, et regnum sibi abrogari funestasque calamitates praemonstravit.


page 94, image: s0166

Saepe Vulturem in aedem Iovis aut Deorum volasse [Note: (1) Prodigium.] prodigii loco receptum est. Ideo velut portentum malique auspicii procuratum fuit. Si tamen vultures corvi et aquilae in unum coirent, [Note: (2) Caedes.] caedem haud dubiam, et si grues volantes a recto flecterent cursu [Note: (3) Tempestas.] et retrocederent, infandam nautis tempestatem protendebat. Ciconiam [Note: (4) Concordia.] dicunt in auguriis non dubiam facere concordiae significationem. Proxima est accipitrum natura: praecipuum vero genus quod Circum (a circulati volatu sic dictum) appedant, [Note: (5) Felix nuptiarum omen.] altero pede claudum, quod fortunatum nuptiis et pecuariae rei opinati sunt Contra milvus [Note: (6) Malum omen.] diri malique ominis semperque infortunia praemonstrare ereditus Triorchem vero (antiquitas Buteonem dixit) cui principatum dedere augures, et Falconem [Note: (7) Felix eventus.] felicis eventus, futurique maximi boni spem habere, augurio expertissimo compertum est.

Picus vero martius, et Luscinia efficaci auspicio habentur, prosperaque semper et felicia decre verunt. Inter quae ardeolae, quas Leucos vocant, cum ad Austr um volant, vel Septemtrionem, [Note: (8) Felix eventus.] magna semper portendere voluerunt, solui enim pericula et metus exinaniri eorum aspectu [Note: (9) Pericula discussa.] multorum opinio fuit. Luscinia quae in ore Stesichori infantis cecinit, talem illum futurum designavit, quantus postea fuit. Contra hirundines infausti ominis esse et ancipitem afferre fortunam multi prodiderunt. Nam Cyro Regi, dum contra Scytas bellum parat, hirundinum visio [Note: (10) Bellum et expeditio infelix.] infaustam fecit expeditionem. Eaedem quoque Pyrrhi tabernaculo, et navi Antonii insidentes suscepti belli infelicitaten, et funestas clades protenderunt. Columba si comit at a est [Note: (11) Prosper eventus, ut Virg. l. 6. Aen.] prosperos successus auguratur: ceteris autem nullius auspicii credita est: sicut Cygnus [Note: (12) Navigatio felix.] nautis, et his qui freto agi volunt prosperos cur sus denuntiat: reliquis vero inauspicatus, Praeposteros autem vespertinos gallorum cantus, optimi eventus multi notavere. Themistocli pridie quam in Xerxem duceret, auditus gallorum cantus [Note: (13) Victoria.] victoriae mox futurae praenuntium fecit, idque ideo, quod victis nequaquam canit, victor vero obstrepit, et murmurat. Contra vero gallinarum; [Note: (14) Malum imminens.] nam diri aliquid


page 95, image: s0167

imminere, aut futurum incommodum illarum cantus designavit.

Inter reliqua vero in auspicatissima fertur incendiaria [Note: (15) Malum imminens.] et piacularis. (Ita vocant quae carbonem ex aris abstulerit, una voce Spinturnix, ut notat Tiraquellus) propter quam urbs saepe lustrata fuit. Corvus quoque inter aves inauspicatae est garrulitatis: [Note: (1) Garrulitas infelix.] pessimam vero corvorum significationem maxime cum glutiunt vocem velut strangulati, Plinius notavit. Si vero ab ortu clara voce occinuerint, praesentem felicitatem: contra vero ab occasu exitium apportant. Corvos tamen pullos devorasse, reliquiasque in nidum detulisse. [Note: (2) Seditio exitialis.] dissidium inter Syllam et Marium, quo plurimo sanguine pugnatum est, designavit. Corvos quoque aurum corro sisse, [Note: (3) Clades fortunarum.] velut dirum malique portenti procuratum fuit. Eodem quoque aves in volantes obstrepentesque [Note: (4) Mors funesta] Alexandro Babyloniam ingresso, et Ciceroni imminens periculum extremasque aerumnas praemonstrarunt: A dextra tamen corvus, et a sinistra cornix vel picus. [Note: (5) Spes boni.] spem non ambiguam, et ratum auspicium fecere. Maxime veo abominatus est Bubo, tristis et dira avis, voce funesta et gemitu, qui formidolosas dirasque necessitates et magnas moles instare portendit. [Note: (6) Pestilentia [(tanscriber); sic: Pestlentia] , et lues gravis] Tacens non semper malus fuit; quippe Bubonis aspectus Agrippae captivo Iudaeorum regnum portendisse fertur. Noctua quoque non semper infortunia facit: namque volans [Note: (7) Victorus] insignem de hoste victoriam quandoque apportavit. Apud Athenienses enim noctuae volatus victoriae semper fuit auspicium. Si tamen sereno canit, tempestatem; [Note: (8) Tempestas imminens.] tempestate vero si occinuerit, [Note: (9) Serenum imminens.] serenum nuntiare fertur. Eadem vero in hasta Regis Pyrrhi insidens [Note: (10) Mors imminens belli.] contra Argos euntis fatum illi, et discrimen extremum praedixit. Apes quoque suo examine dira ostenta saepe et triste auspicium facere, sicut ante pugnam Pharsalicam in ara insidentes, [Note: (11) Bellum in felix, clades gravis.] et in avibus conspectae. [Note: (12) Bellum infelix, clades gravis.] dum per aequora ferrentur, Dioni et Pompeio Magno cladem perniciosam et calamitosos casus praenotarunt, et cum in castris Bruti examen conspiceretur, mutari castra Aruspices iusserunt, nequid diri portenderent. Nonnumquam felici eventu, sicut cum


page 96, image: s0168

in castris Drusi uvae dependenti insedere, [Note: (1) Bellum felix.] quo tempore ad Arbalonem prosperrime pugnatum fuit. Ipsas vero apicem arboris insedisse [Note: (2) Oppugnatio.] oppugnationis futurae, et teterrimi belli afferre signa multi adnotarunt. Quae vero apes in ora infantis Platonis advolarunt, haud dubiam spem eius magnitudinis attulerunt. Aliter vesparum examen: [Note: (3) Calamitas, hostilitas.] nam calamitosum auspicium facere probatum est. Aves autem omnium generum circum volasse [Note: (4) Regni et coronae omen.] felicitatem magnae fortunae diademaque regium mox futurum Gordio ostenderunt. Ferunt in Alexandriae descriptione, cum ob gypsi inopiam moenia farina frumenti designarentur, aves omnis generis illam depascentes [Note: (5) Annonae suppeditandae] omen fecisse horreum vicinis gentibus quandoque suturam.

Ex tripudiis vero esse auguria veteres fabulati sunt. Ut si pulli non addixissent: (obiectis eibis non pasti.) Vel si vitulus e sacrificantium manibus proripuisset, aut hostia profugisset, vel percussa mugitum dedisset, vel si inter sacrificandum aliquid triste oculis aut auribus occurrisset, seu in extis caput iocineris defuisset, quae omnia foedi eventus esse nemo dubitavit. [Note: (6) Infelix eventus.] flaminio sacrificanti vitulus qui multos cruore inscripsit. [Note: (7) Terror ex caede.] omen magni terroris fecit. Vel cum pulli e cavea addicerent et pascerentur, ita quod tripudium facerent solistimum, (cum avide pascentibus, cibi exciderunt) quae fecundissima traduntur auspicia, nam pascentes aves videre, felicitatem pertendere multi censuerunt.

Lydi, Persae, Iberi et Thraces non ex avibus, sed maxima auguria ex vino observarunt. Nam vinum effundere [(transcriber); sic: effuneere] , aut vestes vino inquinare [Note: (8.) Fortuna bona.] felicis haud dubie fortunae signa esse augurati sunt. Germani ex hinnitu et fremitu equorum monitus futurorum praedici putant, [Note: (9) Futurae praedicere.] quos nullo opere contactos candidi coloris plurimos educebant. In Cappadocia ex myrrhinis virgis in Scythia ex saliginis humi constratis [Note: (10) Futurae praedicere.] alii ex vibrata salitione oculi, quod augurium palmicum (Forte a
[Gap desc: Greek word]
vibrando) in Lycia ex piscibus, quos Ichthyomantes vocant: at que Enaries Androgyni ex tiliae fronde vaticinantur:


page 97, image: s0169

Nasamones vero ex somniis ad sepulcra defunctorum. [Note: (1) Futura praevidere.]

Ex quadrupedibus autem fuere, quae pedestria dicuntur auguria: ut quae a lupo, serpente, equo, vulpe, ceterisque reptilibus fiunt. Lupum si ad dextram commearit pleno ore, magna et prosperae rei augurium facere, et nullum praestantius esse opinantur [Note: (2) Felix eventus.] contra lupos in Capitolio visos [Note: (3) Prodigiosum.] prodigii loco est habitum, cuius causa lustratum Capitolium quando que vidimus. Iuvenca si anicula, aut mula si gemellos pepererit, [Note: (4) Pestis imminens] ostentum dirum pestemque denuntiat. Sicut leonis aspectus famosus fuit et inglorius, itineraque infesta facere est ereditus. [Note: (5) Iter infestum.] namque hostium pugnam sape portenderunt [Note: (6) Hostilis pugna.] Caprae vero salutaris, hae enim Carano, eximiae felicitatis, duces fuere.

Asinum leonem occidisse [Note: (7) Fortis ab imbelli oppressio.] omen magni terroris fecisse necemque Alexandro portendisse, literis mandatum est. Serpentem per impluvium decidisse, aut iter commeantium interrupisse illae sum, vel foetam Vulpem obviam habuisse, aut canem alienas aedes introiisse [Note: (8) Casus advorsi calamitas.] formidolosos casus et insignem calamitatem facere, periti adnotarunt. Mures cum candidi sunt laetum auspicium faciunt, [Note: (9) Bonum omen.] licet eorum occentu dirimi auspicia dicantur: namque occentus soricis auditus: Fabio maximo dictaturam, et C. Flaminio magisterium equitum deponendi casum dedit. Si quid mures arroserint, tristia semper et dira portenderunt. [Note: (10) Malum omen.] Carboni imperatori corrosis fasciis quibus in calceatu utebatur exitium praedixerunt, aurumque et clypeos corrosisse, Marsicum portendit bellum: [Note: (11) Exitium. bellum.] Lepus quoque in via occurrens infortunatum iter praesagit et ominosum, idem vulpes foeta et canis praegnans. Mustela quoque sicut picus a sinistra veniens infausti ominis est. Ferunt arietem insolito colore natum, miram felicitatem praenotasse.

Ex diris sunt offensiones pedum, voces exauditae, res oblatae oculis. etc. limen offendisse, laciniam adhaesisse, obscenum ostentum esse, vulgo receptum est C. Flaminius quo tempore ad Thrasimenum oppressus interiit, cum in equum consiliisset, equo prolapsus retente corruit, [Note: (12) Infelix eventus.] diro et


page 98, image: s0170

foedo eventu. Neroni Caesari Alexandriam profecturo lacinia adhaesit. D. vero Augustus laevum sibi calceum praepostere indutum animadvertit, qua die seditione militari prope afflictus est. [Note: (1) Seditio militaris.] Et Pompeio Magno pullum amiculum, qua die ad Pharsalicam profligatus est, diras vastitates praemonstravit [Note: (2) Clades.] Fertur Adrianus Caesar ex Mauri occursu futuram mortem imaginatus [Note: (3) Mors imminens.] Non sic Octavio Augusto: namque asinus, cui Niconti nomen, et Asinarius, cui Eutyche, obviam facti omen certae victoriae attulere, [Note: (4)Victoriae omen ex nomine.] Nicon enim vincens, Eutyches felix latine dicitur.

Haec ex Alexandro hactenus non ordine sed interruptim, fuse tamen allata, ut exempla oculis in hac augurandi ominandique consuetudine subicerentur: neque examinaturis symbolorum hac in re vim usumque, copia deficeret. Namque haec omnia (quae quidem apte penicillo adumbrari possunt) non minus servite emblemati poterunt, quam fabulae aut exempla morum a veteribus petita. Quocirca illi, qui ad absolutam huius artis cognitionem aspirat, ignoranda non erunt In his enim rebus, ab antiquorum usu et existimatione pendentium, non tam ipsam rerum naturam, quam illorum de rebus opinionem expendimus. Ut aspicis e. g. fulmen a laeva hominis parte in dextram emicare, in proposito emblemate, ex quo recte intelliges symbolographum proponere tibi hominem voluisse, qui opus coeptum felici eventu [(transcriber); sic: eventn] absoluturus sit. Non quod tu existimes id revera fulmen ita incidens ex natura sua, aut aliqua rei similitudine, significare; sed quod videas exemplum tibi veteris superstitionis exhiberi, quae illud antiquis persuaserit significari: quod tantundem est, ac si ex instituto haec illi significatio conveniret: ideoque huc etiam has imagines rerum futurarum revocandas censeo,

Ceterum quod in rebus, usque adeo incertis, plerumque tamen eventus opinioni responderit, augurumque vaticinia probaverit exitus, non illi quidem ex consideratione imaginum, sivererum cum futuro eventu convenientia, sed ex disciplina fere sua, quam


page 99, image: s0171

genius aliquis moderabatur, per illorum signorum abiectionem intellexere. Quid enim simile cum suo eventu picus ille martius habuit, de quo hic Alex. l. 5. c. 13. meminit, disertius etiam Plinius scribit l. 10. c. 8. In capite Praetoris Urbani L. Tuberonis in foro iura pro tribunali reddentis, sedit ita placide Martius Picus, ut manu prehenderetur. Respondere vates exitium imperio portendi, si dimitteretur, at si exanimaretur, Praetori. Et ille protinus concerpsit. [Note: (1) amor patriae excellens.] nec multo post implevit prodigium Tale et illud de Aelio Praetore apud Valer. Maximum, lib. 5. c. 6. cui ius dicenti ubi picus incidisset, responsumque, illo dimisso, perituram Rempub. occiso, interituram cum ipso familiam; avem perdidit [Note: (2) amor patriae excellens.] Ita Frontinus l. 4. Strat. cap. 5. inquit ipse, cum 14. Caelis (sic enim nominat, alii etiam Laelios appellant) occubuit exercitu nostro vincente. Unde forte et illud

Horatii. lib. 3. Od. 27.

Teque nec laevus vetat ire Picus.
Nec vaga cornix

Deinde si ex sola rerum significantium, et significatarum similitudine Augures defuturis sententiam dixissent, nihil in augurandi scientia abditi atque admiratione digni latuisset, ut omnino latuit. Apud Hetruscos ex puero Tage illam de terra ad vomeris altius adacti ictum prosiliente, fluxisse disciplinam memorant, a Romulo deinde mirifico studio excultam et certis observatam ritibus. Sedebat enim Augur, inquit Alexander, velato capite, et caeli regiones notabat lituo [Note: (3) Augurari de futuris.] (seu baculo innodi et adunco, quas ad se pertinere volebat, et dextras quidem, ut addit Livius, 1. Dec. lib. 1. ad Meridiem, sinistras ad Septemtrionem partes determinabat, neque temere, ac passim ea observatione augurabantur: nam in augurum disciplina hac traditur teste Alex. l. 5. cap. 13. et 19. primum, nulla auspicia sive boni, sive mali praenuntia, ad illum, qui illa observare negavit, pertinere. Quare hoc tempore ridendi illi sunt, qui superstitiosa observatione, nunc corvorum crocitatu, picatumque garritu,


page 100, image: s0172

nunc leporis alteriusve animantis occursu de futuris praesagiunt, cum fortuitos hosce casus nec veteres quidem, nisi ritu solemni augurarentur, notandos duxerint, nisi forte ob ingratum stridorem picas aversentur, et inauspicatum putent leporem occurrentem non cepisse, ac fortunam interpretentur, ab occurrente lupo dilaceratum non esse. Quamquam diffitendum non sit, ad emblematis usum, infaustumque e.g. omen exprimendum obiectu leporis, vulgi existimationem, licet vanam, sufficere.

Sunt tamen nonnulla, quae ipsa in obis aut aversari, aut amplecti, tacito quodam sensu, natura videtur, nullo licet rationis momento; sed quodam tantum velut pondere inclinata. Sic hannibal rebus in Italia inclinatis domum revocatus ut Livius de bello punico. 2. ubi in conspectum Africae venisset, gubernatorem sciscitatus. Ecquae terrae ora oculis occurreret? cum audisset. Sepulchrum esse, [Note: (1) Mortis omen.] vocem aversatus vela inflecti iussit, ac Leptim cursum detorsit. Simili perturbatus omine, Cn Pompeius in acie Pharsalica victus, atque in Cyprum deflectens, substitit. Siquidem in Papho urbe maritima contemplatus ex navi illustriorem domum, cum eius nomen postulasset, intellexit KAKOBASIL/EA dici, [Note: (2) Malum omen ex nomine.] quae vox spem eius, quantulacunque restabat, comminuit, gemitumque intimo doloris sensu expressit. ut Valer. Max. l. q. cap. 5. Philippus Macedonum Imperator suos ad pugnam contra T. Quint. Flaminium animaturus, ut Plutar. in Flam, imprudens sepulcrum conscendit, [Note: (3) Caedes imminens.] unde exercitum despiceret. verum omnibus infausto omine territis, praelium in sequentem lucem distulit, qua tamen victus, fugaque vix elapsus, turpem a Flaminio pacem accipere est coactus. Ut aquilae conspectus plerumque felix exercitibus, sic corvorum infelix fuit. De aquilis res multis historiis celebrata. Ita Germanico Casari ut Tacit. l. 2. animal. contra Cheruscos pugnaturo, cum octo aquilae ad proximas silvas provolassent [Note: (4) Victoriae signum] Caesar augurio laetus ad suos exclamabat. irent, sequerentur Romanas aves,


page 101, image: s0173

propria legionum numina. De binis aquilis in Cassii castris Appianus refert. l. 4. de bello civili. ipsas aliquamdiu signiferorum aquilas quae argenteae erant, insedisse, [Note: (1) Victoriae spes.] publiceque subministrata alimenta captasse, verum pridie ante pugnam malo se omine subduxisse. [Note: (2) Victoria spes irrita.] Cum Philippeis. ut Sabel. l. 8. Ennea. 6. in campis, M. Antonii, et M. Brutiacies explicatae, nutum pugnandi operirentur, duae inter se aquilae visae sunt concurrere, alis sese invicem, rostrisque magno clangore infestantes, [Note: (3) Civiles pugnae.] quod spectaculum cum utramque tenuisset aciem in eventum intentam, denique Brutianae pa rti aquila, visa cedere fugarique, Antonium, cum suis, ad spem certam victoriae erexit. Illa tempestate cum trium viri Romani, ut Zonaras, pro summa rerum obtinenda soliciti agerent, neque Augustus Antioniusque adhuc dissideret, sed cum Lepido Bononiae castra illi sociarent, evenit ut aquilam tentorio Augusti insidentem duo corvi leva dextraque hostiliter appeterent, in totius exercitus hoc spectaculo suspensi oculis, eo demum eventu, ut corvorum uterque occumberet, triumpharet aquila. [Note: (4) Victoria de duobus hostium Ducibus.] Visum hoc omnibus spectare ad duces in iisdem praesentes castris, nec falso: nam Lepidum paulo post Antoniumque a se Augustus divulsos bello superavit, illumque ad extremam exilii, hunc mortis necessitatem compulit. Longum esset illorum exempla Regum adducere, qui auspice aquila regni dignitatem ad se transferendam intellexere. Huius enim interventu Romulus Remo, ut Cic. l. 1. de Divina. in primis R. om. Imperii auspiciis praelatus dicitur. Haec gemina nati olim Alexandri domum insidere visa gemini praesaga Imperii fuit. [Note: (5) Imperii oblata spes.] Haec cum septem pullis inusitato exemplo reperta, a C. Mario totiens ad illum rei summam in Rep, Romana deferendam praesignavit, licet Plutarchus id factum fabulis accenseat. Cum Octavio Augusto, ut Xiphil. in vita. lu sit pene aquila, cum ereptum de manibus cibum mox eidem reposuerit, quamquam gravius, ut Vopis. in Aurelia, et ostento similius est, quod Aurelianum in fasciis puerum


page 102, image: s0174

de cunis ad aram transtulerit; et Marciano consopito, alis per caput expansis umbram fecerit. [Note: (1) Imperii omina.] quod Basilio Macedoni etiam evenisse Zonaras memorat.

Corvorum infesta plerumque acies, De his Nicetas scribit ante Scytharum cum Italis conflictum ingentem eorum vim cornices invasisse, lacerasse, fugasse, nec [Note: (2) Hostium adventus et victoria.] multo post Romanos a Scytharum exercitu superatos. Ita pridie, quam Veneti cladem foedissimam ad Sapientiam Insulam acciperent, ut Sabel. decad. 2. lib. 3 corvorum vis ingens supra classem tam cruenta inter se pugna congressa est; ut plumae cruorque in Venetas etiam triremes deflueret. [Note: (3) Clades et caedes navales.] Mirum est, quod haud procul Leodio in Gallo-belgica spectatum est, ut Fulgos. lib. 1 c. 4. et Aeneas Syl. c. 53. Euro, priusquam Leodienses, controversia de Episcopatu orta cruentissimo praelio cum ioanne Burgundionum Duce infeliciter pugnarunt. Siquidem corvi codem loci, ubi praeliatum est, falconem nido, effractis ovis, depulerant, qui postridie iniuriam ulturus, cum magno falconum numero adversus corvos, numero haud impari coactos, adfuit. verum ea falconum vis, et audacia fuit, ea corvorum pertinacia; ut illi quidem vincerent, hi nihil cederent, et ante conciderent exanimati omnes, quam pugna ac statione avellerentur. [Note: (4) Pugna internecina.] iuvat his memorabilem avium pugnam ex ioviano Pontano. lib. 2. de Ferd. I. Rege Neapolit. sub finem. accensere; Anni huius, inquit, exitu (erat is Christi 1461.) in campis qui Beneventum Apiciumque interiacent foedum certamen inter corvos milviosque exortum est, sive ostentum illud fuerit prognosticumque futurae ad Troiam pugnae, seu naturalis contentio, quod multitudine locustarum, iis in campis, eo autumno prognatarum, quibus alites ipsi vescantur, pugnatum sit, ob pastus cupiditatem, Primo igitur e certamine (nam bis pugnatum est) quod milvii acrioribus magisque falcatis armati essent unguibus, alisque uterentur patentioribus, maioresque captarent auras, corvi cum discessissent inferiores:


page 103, image: s0175

paucis post diebus, tamquam imploratis aliunde auxiliis, rediere densiori agmine generis sui volucrum. Quod idem factitatum a milviis. Coepta igitur acri in aere pugna corvi sensim, quasi inito consilio arteque hac usi, intra vineta subsidere, stantesque, aut super vitibus iam de frondibus, aut super editioribus ramis, truncove eminentioribus rostra subrigebant, ingruentesque alis atque unguibus milvios suffodiebant rostris, quasi pugionibus. Itaque cernere erat cadentes passim atque exenteratos milvios, singulorumque ad casum conclamare corvos, crocitatuque significare victoriam, et tamquam cohortari aciem cantu, atque excire pugnantes. Quo pugnae genere cum certatum esset diutius, plenis tandem cadentium milviorum campis; ipsi, tamquam in insidias delatos se intelligentes, pugnam deseruere, c onfessi volatu fugam. atque alitis hostis super stragem volitantis victoriam. Hic vero elatus victoria corvus, atque in caedem versus, in stratos humi milvios saevire: iramque ad rabiem exercere: conficere rostro semineces, atque e mortuorum, aut capitibus cerebrum eruere, aut hausta e visceribus intestina trahere unguibus: [Note: (1) Pugna in qua fortio res magisque instructi armis succumbunt.] Subicit denique haec a plurimis mortalium spectata, necque quemquam fuisse qui non certamen exercituum auguraretur, partisque alterius calamitatem, ut non multo post factum, cum Ferdinandus Rex ioannem Andegavensem et Nicolaum Picininum ad Troiam Apuliae magno praelio superavit.

Plura eiusmodi cum in historicis, tum quotidiana hominum vita reperies, non in aquilis modo corvisque, sed omnis volucrum animantium ac creatarum rerum genere, quae quandam de futuris [(transcriber); sic: futnris] opinionem etiam nolentibus subiciant. Themistocli, inquit Plutarchus, in Themist. pridie quam in Xerxem exercitum duceret, auditus gallorum cantus victoriae praenuntium fecit. Et galli gallinacei totis noctibus canendo [Note: (2) Victoriae.] Boeotis nobilem illam Leutricam adversus Lacedaemonios victoriam praesagivere, ait Plinius, lib. 10. cap. 11. ita coniecta interpretatione,


page 104, image: s0176

quoniam victa ales illa non caneret. Memoria dignum est, quod de Attilla Hunnorum Rege Aquileiam obfidente Sigonius recenset. Hic desperata urbis expugnatione, iam castra moturus, in diem proximum profect ionem indixerat, cum forte conspexit ciconiam pullos suos e moenium turri ad agrum vicinum inusitato more transferentem [Note: (1) Urbis expugnatio.] ratus, id quod erat, volucrem, natura duce, infortunio sese imminenti subducere, suos iussit coepto insistere arctiusque etiam urgere, nec fefellit eventus. Cives enim extrema frumentariae rei inopia coacti cedere, postquam armatas pro murorum sta tionibus instar vigilum statuas locassent, aversa urbis parte elapsi, per mate in Grudum Insulam sese recepere. Attila cum deinde luce media volucres armatorum insidere capitibus cerneret, fraude animadversa signum occupandae urbis suis dedit, illamque ubi ciconia insederat moenium partem cum turri facili impetu subruit, viaque ad urbem late patefacta est. Addo alterum Ciconiarum portentum, quod Matthiae Corv ino Hungariae Regi Vienna Budam descendente sese obiecit. ut Bonfini. lib. 8. Dec. 4 In turris fastigio nidum ciconia fixerat, hanc sua deturbari possessione a quatuor aliis conspexit ciconiis, quae deinde inter se cummissae pro hac sede acerrime decertabant. [Note: (2) Regum diversorum pro eodem regno concertatio.] tum ille futuram in hac imagine praesentiens rem, inquit, Pannoniam brevi turbatam videbimus. Mortem tamen Principis simul alii ominati sunt, ac deinde Reges quatuor de regni possessione dimicaturos; uti deinde ev entu constitit. Rex intra annum extinctus illud quoque in morte habuit memorandum, quod corvi (qui Corvinae domus insignia referunt) eo tempore Budae nulli conspecti suerint, Albam vero, ubi Regum monumenta sunt, tanta confluxerint multitudine, ut regis mortem nemo non conscius praesagiret. Sub eiusdem mortem Leones omnes, qui Budae asservabantur, interiere.

Uti quae dam ex avibus non incerta captantur auspicia de rerum futurarum eventu, ita etiam ex animantibus


page 105, image: s0177

reliquis. Apud Aegyptios olim ante omnia ex Api bove, et in Memphi quoque de vacca coniecturam futurorum captabant, cum oblatam escam modo accipere, illas modo aversari; [Note: (1) De futuris captare omen.] vel fortunati, vel infelicis eventus, pro certa rerum circumstantia, censerent. Germanico Caesari Alexand lib. 6. cap. 2. funestum et visum est, et fuit, oblatam escam Apim recusasse. Verum haec superstitionis plena. Tantum in illa quae communi existimatione ominosa censentur, modo inquirimus. Rectius Philistini 1. Reg. c. 6. ex boum arcam trahentium, via sponte capta intellexerunt, ab atca domini male detenta, in suos ingentem mortalitatis pestem derivari. Minus etiam vanae coniectationis habuit, ut Sabel. l. 7. Ennead. quod Romanis cum Samnitibus et Gallis ad Clusium pugnantibus evenit, cum lupus (Romuli quondam nutritor) cervam [Note: (2) Fortis timidum perseques.] inter medias utrimque acies persecutus, hanc quidem in Gallorum tela compulit, ille per medium serecepit Romanorum agmen incolumen, velut cum suis superfuturus. Spartanorum caprae, ut Pausanias in Boeoticis. quas in exercitu ducebant, ut Diis litarent ante praelia, devoratae a lupis fuerunt [(transcriber); sic: fuernnt] . [Note: (3) Hostes religionis Deo sacros opprimentes.] non obscuro indicio futura cladis. Laurentio Mediceo, inter alia prodigia, quae praecesserunt obitum, Leo. ut Iovius in Leone X. lib. I. nobilissimus, qui tum in cavea Florentiae erat, aliorum saevitia laceratus, [Note: (4) mors viri fortis.] male fuit ominatus. Pistorii, in Tuscia, sub horam diei tertiam, multis spectantibus, asinus excelsum tribunal conscendit, atque inde rugitum usque adeo compositum edidit, [Note: (5) Rudis doctos instruens, ac de futuris praemonens] ut populum accurrentem alloqui, et quaedam velle significare videretur, quae res, ut inquit Sigonius, lib. 7. imper. occid. novam animis religionem iniecit defuturis. Nec caruit opinione, infortunati [(transcriber); sic: insortunati] Gallis ad Novariam belli, ut Iovius lib. II. histor. cum relictis Gallorum castris passim canes ad Helvetos, Maximiliani Sphortiae defensores, transirent, caudarumque blandimento atque aurium submissione iis officiose adularentur. [Note: (6) Fortuna belli translata] certe iacobus Mottinus Dux Uriensis, accepto omine, ausus est


page 106, image: s0178

Maximiliano contra [(transcriber); sic: conta] Gallos victoriam polliceri, quod a maioribus gentis esset observatum, in auspiciis praeliorum, eorum haud dubie victoriam esse, ad quos hostium canes, velut ad dominos feliciores, pervenissent. Felis, domi familiariter atque inter delicias enutrita, Stephani Cardani iam morituri praesensit fata; siquidem in pedes ante lectum erecta, [Note: (1) Mors imminens] misero clamore edito, sese conclavi proripuit, neque deinde usquam comparuit. Cuius simile in domo Lanionis observatum Hieronymus Cardanus de rerum varietat. lib. 4. cap. 75. meminit: Cum ex vepre in hastam Ladislai Ducis Ungari, ut Bonfi. l. 3. dec. 2. candida mustela insiliisset, per hastam in ducis gremium delapsa, [Note: (2) Victoria.] Geysa fratri, contra Salomonem Ungarorum Regem, certam victoriam pollicitus est. Augustus, ut Xiphil. in Augusto. cum prope Siciliam adversus Pompeianos infeliciter pugnasset, perquam moleste hanc tulit ignominiam, [Note: (3) Victoria omen.] dum piscis denique ultro e mari prosiliens ad eius se pedes abiecisset. Remora, ut Plin. lib. 32. cap. 1. quae M. Antonii navem praetoriam Actiaco bello tenuit, quaeque Caii Caesaris properantis in mari immotam defixit, stupendo spectaculo ad clavum denique haerere comperta, limaci non dissimilis, [Note: (4) Infelix eventus.] infelicium eventuum semper fuit.

Neque inanima hoc loco praetereunda sunt. Nuceriae in luco iunonis, ut Plin. lib. 16. c. 32. praeputata ramis, quibus arae incumbebat, ulmus, sponte sua restituta protinus floruit. [Note: (5) Reflorescens Resp.] a quo deinde tempore populi Romani maiestas Cimbricis cladibus vastata, resurrexit. Idem factum et in Philippis, salice procidua et detruncata, et Stagiris in Musaeo, populo alba. Duae Myrti Romae ante aedem Quirini positae, ut Plin. l. 15. c. 29. quarum una patricia, altera plebeia dicta fuit. Et patricia quidem multis annis uberior laetiorque plebeia squalente fuit, dum adhuc plebs Romae patricios observaret. Verum plebeia denique arbor, flavescente patricia. [Note: (6) Deficiens Reip. [Abbr.: Rei publicae] status.] succreverit altius profusiusque [(transcriber); sic: profusinsque] quando et Marsico bello sensim Patrum auctoritas Romae eviluit. Plus admirationis etiam habet


page 107, image: s0179

Oleaster in foro Megarensi, de quo idem auctor Plinius, l. 16. c. 39. quod appensa quorundam arma, neglectaque sensim cortice sit complexus, adeoque, excisus, denique ocreas galeasque profundere compertus sit, [Note: (1) Urbi ab armis excidium imminens] male ominato Megarensium exitu, siquidem praemoniti oraculo fuerant, non ante perituram urbem, quam arbor arma peperisset: quod cum nunquam futurum crederent, iam praeter opinionem inauspicato adverterunt Porro praematurae ficus, ut Athen. li. 3. c. 3. uvaeque Philippo Macedonum Regi felicitatem: et iuliano Imp. ut Sozomen. l. 5 c. 1. vindemiae circa Pleiadum occasum repetitae regni adversus Constantium incrementum, visae sunt portendere.

Accedunt et humanae actiones casusque ac perpessiones saepe futurarum rerum indices. Nam praeter illas quas in Diris Alexander supra censuit, etiam diversae occurrunt Unde et David contra Goliathum pugnaturus bonis auspiciis Sauli videbatur, licet viribus armisque longe impar; cum se ursum Leonemve suis manibus confecisse [Note: (2) Imbellis fortem opprimens.] exposuisset, et Magnus ille Alexander, ut Plut. in Alexand. etiamnum adolescens, ubi intractabilem omnibus equum freno ipse arteque in conspectu omnium moderaretur, [Note: (3) Magni Imperatoris signum.] Philippus futurorum praesagus: aliud, exclamat, fili tibi regnum quae rendum est, solanon capit Macedonia. Caio iulio Caesari ut Sueton. equus fuit ungulis in digitorum morem fissis, qui, uti ille Bucephalus Alexandri, nullum alium sessorem, praeter unum patiebatur Caesarem [Note: (4) Magni Imperatoris signum.] fuit per Aruspices praenuntiatum orbis imperium penes huius equi possessorem futurum. Maximino Seniori vitis, quam sua manu plantaverat, cum intra annum adulta, purpureas insigni magnitudine uvas dedisset, [Note: (5) Regni et purpurae omen.] regnum ipsi non obscure praefiguravit. Infantes recens nati. ut Caelius. lib. 15. ca 22. pileolo quodam naturali caput obreguntur, quod subinde obstetrices ereptum advocatis vendunt superstitiosis, qui ab eo sibi felices caussarum eventus spondent. Antonius igitur Diadumenius, cum pileoli loco pertenue diadema capite ferret, non modo nomen


page 108, image: s0180

inde, verum et imperium auspicato tulit. Octavius, ut Plut. de Rom. fortuna. cum Antonio vario saepe ludorum genere concertabat numquam non supetior, committebant et altilia, suo quisque nomine, nunc gallinaceos, nunc coturnices: [Note: (1) Pugna.] verum ubique; cedente Antonio, ut hic amice moneretur, caveret ipsius genium suae fortunae infestum. Proculus ut Fulgosus lib. 1. ca. 4. miles cum latrunculorum lusu victor decies inter collusores Imperator exstitisset, [Note: (2) Regni et victoriae omen.] fuit qui per iocum dignum imperio, iniecta etiam purpura, proclamaret: nec ille segnis, vocibus salutantium acceptis, serio hanc personam induere, ac sustinere coepit. Mali ominis fuit. ut Sigon. lib. 3. Regni Ital. Constantinum Copronymum dum sacro baptismate ablueretur, suis lavacrum perfundere sordibus: nam subiecit Patriarcha futurorum praesagus, hunc aliquando sacra omnia polluturum: uti deinde, eventu ipso, constitit. Nec dissimile omen exitusque Wenceslai Imperat. ut Dubrau. l. 23. et Regis Bohemorum, qui baptismalem aquam lotio perfudit, aramque ipsam alvi fecibus. Lysimachus adolescens leoni ab Alexandro M. obiectus, cum manum involutam amiculo in hiantis ferae fauces ingessisset, linguamque forte adeptus tanta vi convulsisset, ut obluctantem licet belluam praecipitem ageret, exanimemque in terra destitueret [Note: (3) Regnum fortitudini debitum.] non modo haec illi audacia ad salutem; verum ad intimam quoque Regis familiaritatem, ac denique Regnum post ipsum consequendum profuit. Minus vero bene res similis Hannoni Poeno vertit. Primus enim Leonem contrectare, ac mansuefacere ausus, [Note: (4) Tyrannus.] capitis a Carthaginiensibus damnatus fuit; quod Tyrannidis hoc omen existimarent.

Haec pleraque eiusmodi sunt, ut licet communes naturae vires fortunamque manifesto argumento non superent, plerorumque tamen animos ad latentem aliquam significandi vim, futurique eventus velue imaginem deflectant, ut quae singulari Divum providentia, ad nos erudiendos dirigendosque, saepe etiam emendandos dirigantur. siquidem et obventura nobis bona


page 109, image: s0181

in his imaginibus praevidere, ad Dei curam benevolentiamque erga nos grate agnoscendam, proderit: et mala imminentia praesentire, ad Dei iram mitigandam inflectendamque advertet. Quid enim illa Vesuviana in regno Neapolitano incendia [Note: (1) Bella omina.] superioribus annis spectara? quid visus anno huius seculi octavo decimo Cometes [Note: (2) Bella omina.] per Germaniam? quid terrae motus insolitis ad Rhenum Mosellaeque confinia quassationibus, nisi quaedam divinae indignationis praesagia, regnorum, fideique subversionem, et tot, quot modo vel spectamus, vel patimur, calamitates denuntiantia! atque utinam haec minus neglecta fuissent, atque ad animos penetrassent emendationis cupidos! verum quia multi ad haec sensa mentemque incogitanter frigideque adhibent, ac velut remere occurrentes naturae partus, motusque speculantur; sapientiae primum, ac deinde paenitudinis sensum fructumque amittunt.

Illud tamen non omisero, determinatam omnino significandi facultatem has imagines plerumque non habere, nam et cometes, et incendium, aliis Dei plagis Europae intentatis deservire poterat; ut proinde se habere videantur, quemadmodum suis nondum lemmatis determinata symbola, quandoque etiam, ubi inusitatum nihil continent, nihil etiam portendere sapientibus creduntur Ita Alexander Magnus, contempta eclipsi lunari, militumque trepidatione correcta, feliciter adversus Darium pugnavit. Et Pericles bello Peloponnesiaco cum deficiente sole Gubernatorem classis stupentem haerentemque anxie cerneret, ut Plutar. in Pericle iniecto in eius oculos pallio, [Note: (3) Metus. correctio.] quaerit, ecquid mali patiatur, aut videat? nihil, inquit ille. Tantum est, excepit Pericles, quod in sole formidas: nisi quod iste maiori pallio obveletur. L. Lucullus adversus Tigranem pugnaturus, et CL. millibus armatorum vix 12. millia obiecturus pridie nonas Octobris, quo Scipionis copiae deletae erant: monitus nefastum hunc diem Romanis esse, respondit, ergo pugnandum fortiter, ut nefastis eximatur: dixit, fecitque. Appio tamen Claudio. ut Cicero


page 110, image: s0182

l. 2. de natur. Deorum. contempta auspicia obfuisse credita: nam navali cum Poenis apud Siciliam praelio caesus est, postquam pullos, malo auspicio cibum recusantes, in mare praecipites egisset. [Note: (1) Contemptus augurii et vaticinii.] cum dicto, siquidem esse nolint, bibant. iulius Caesar e navi in Africae littus escensurus, cum pedem malo, ut putabant, omine offendisset, vertit interpretationem. terramque amplexus: Teneo te, inquit, Africa. [Note: (2) Dubium omen, et metus correctio.] Ita in iis eventibus quos aut natura determinavit, aut casus non insolitus obtulit, nihil certi elucet. Manent igitur casus tantum insolentiores, quorum tamen multi, ut dixi, vagam multiplicemque significationem admittunt, quidam tamen certam patiuntur, ut in Copronymo, Diadumeno, aliisque liquet; alii vero dubiam ancipitemque nam apes super castra glomeratae M. Bruto infaustae fuere, quae Druso deinde contra Germanos pugnanti felices. [Note: (3) Dubium omen.] Et idem bubo. ut Ioseph. l. 18. c 8. Agrippae Herodis nepoti captivo Romae sub Tiberio caput insidens, [Note: (4) Infortunium imminens.] regnumque Iudaeorum, ex Germani auguris interpretatione praesignans, denique eidem libero Regique iterum oblatus mortis augurium fecit.

His concludam, si tamen unum alterumque mihi exploratum adiecero. Anno circiter huius seculi vigesimo, duo Hispani milites Daleno oppido terrae iuliacensis egressi sub vesperam equites ad vicinum locum contendebant, cum alteri annuli gemma e digito palaque dissilit, alteri nares sanguine distillant. Malum, inquiunt ad comites, infortunium nos hodie moratur, nec fefellit opinio, ad rustici villam delati, inter somnum noctu perfidiose ab illo opprimuntur, ac vicina in silva tumulo rudique cespite obtecti, brevi a canibus eruti, et scelus, et auctorem prodidere. Sed illud luculentius etiam rei futurae est symbolum, quod de honore imminenti Carolo Rossetti legato Pontificio Coloniae, me praesente oblatum est. Versabatur ille apud Patres Carmelitas Anno 1643. cum exercitus sese apum ad porticum eius conclavi vicinam effudit, adhaesitque, inusitato id praesertim loci (ac temporis exemplo; [Note: (5) Honoris deferendi omen.] quod neque anni tempestas


page 111, image: s0183

satis ferret, neque lapides opportunae sedes essent, neque vicini flores aut quicquam illecebrarum appareret. accessit tam pertinax ad sedem occupatam adhaesio, ut tinnulo nequiquam aere turbarentur. Nemo erat qui non Rossetto bene ominaretur, intellectumque haud multo post Roma fuit, eodem tempore illic de purpura Carolo conferenda actum, eandemque octiduo interlapso decretam ab Urbano Pontifice, cui gentilitiae apes tribuebantur. Et horum quidem exemplorum utrumque eiusmodi est, ut nec illud in bonam; nec hoc in adversam partem detorqueri facile potuerit. Uti quondam Pompeius inflexit, cum Romae Victoriae simulacrum fulmine tactum alas amisisset [Note: (1) Victoria perpetua] non paucis ad casum attonitis. Bono, inquit, animo Cives, Victoria alas perdidit, ne deinde a Romanis avolare possit. iam satis, opinor, de iis, quae intra naturae limites continentur, solum ratione loci, temporis, personarum, aut alterius adiuncti nova atque insolita viderentur; proindeque Superum directione ad rem aliquam nobis tacite insinuandam, ac symbolice repraesentandam usurpari creduntur.

CAPUT X. De admirandis naturae effectibus. Et, an sub his imagines figuratae proponantur?

CUm Deus non tantum usitatis naturaeque convenientibus effectis ad mundum vel ornandum, vel erudiendum utatur. sed multa eiusmodi sint, quae vim, legesque causarum naturalium transiliant, prodigia a nonnullis, ab aliis portenta nuncupantur, ut quae Dei nobis voluntatem aut indignationem prodant, aut bonum aliquod, malumve impendens portendant: horum etiam significandi [(transcriber); sic: siguificandi] facultas, in hac imaginum disciplina, nobis praetereunda non?est, sed aliqua tum exemplorum appositione, tum eorundem examine, perpendenda.

Antequam vero de prodigiis, admiranda quaedam


page 112, image: s0184

naturae prius examinabimus, ut quae vulgo prodigii loco censentur, ut sunt ignes fatui in locis humentibus, cometae in aere, eclipses in caelo: haec enim si quid adumbrent, superioribus accensenda erunt. Neque illa, quae vi magnetica mirifice perpetrantur, aut rariori quorundam tenentur experientia, huc spectant, ut si homo ex ovo gallinaceo, naturali calore foto, pullum excludat: quod factum non raro ab aestuantibus, praesertim febrili incendio, constat. Et Livia Tiberium, postea Imperatorem, paritura, ut iam praegnans experiretur, marem an feminam editura esset: ovum Gallinae subductum, manibus constanter fovit, dum Gallum insigniter cristatum excluderet (1) unde et Filium se et Imperatorem genituram ominata est, in quo certe facto prodigiosum non est, quod Gallum, sed quod iam tum cristatum excluserit. Et Aegyptiis usitatum est, Radzivillius in sua peregrinat. integros pullorum exercitus in calidis simul fornacibus, nullius gallinae incubantis adminiculo, excludere. et quaedam aves calentibus arenis ova subiciunt, sole partum ad maturitatem educante.

De illis ambigi foetibus iure potest, qui turbata parentum per insolentes imaginum species, phantasia, dissimiles progenitoribus nascuntur. Hinc certe Quintilianus Matronam quae enixa Aethiopem fuerat, a suspicione consuetudinis cum Aethiope, aut alia adulterii poena divinitus inflicta defendit; quod Aethiopis hominis imaginem in thalamo haberet. Et Martinus IV Pontifex ut, Lycosthenes in libro de prodig. cum ex illustri consanguineaque Ursinorum familia puerum mater, in speciem ursi villosum, profudisset, omnes Ursorum per domum effigies, quae in gentis illius insignibus spectabantur, aboleri iussit, quod feminam hisce imaginibus occupatam concepisse existimaret. Si quidem ut monuit Plinius, lib. 7. cap. 12. haustae imagines sub ipso conceptu haerent, et cogitatio etiam animum subito transvolans effingere simili tudinem, aut miscere existimatur. quod non modo in hominibus potenti imaginationis vi praeditis,


page 113, image: s0185

verum et in brutis valere existimatur, ut vel oves iacobi Patriarchae nos doceant. [Note: (1) Exempla movent, ut multis exemplis traditur.] Hinc Avicenna lib. 6. de animal refert. Gallinam dum ovis incubaret, mil vi aspectu territam, pullos milvino capite exclusisse. Et l. de hominis procreatione. Fernelius scribit, Pavonem dum ovis incubat, albis contectum linteis, albos, non varii coloris pullos edere. Unde Oppianus lib de venatione. pullos columbarum varie coloribus depingendos asserit, si varia iisdem stragula obiciantur, et Rhodiginus lib. 1. cap. 20. columbarum amatores dicit picturas in columbariis pulcherrimas eisdem consuesse obicere, ut femellae earum intuitu similes procreent. Quare et hoc potius ex vi imaginaria incubantis gallinae provenire existimem, quod ferunt ex ovis diverso imbutis colore concolores foetus prodituros. Siquidem magis illud admirandum occurrit, quod Michael Medina. l. de rectain Deum fide adstruit; gallinam, non pullum, sed serpentem producturam, si dum ovis incubat, serpens cancellis inclusus eius oculis constanter obiciatur. Prorsus rarum est quod verbis Laurentii Beierling. In Theatro vitae human. adiicio. Philippus Meurs Protonotarius Apostolicus in aede S. Petri Canonicus vir tam senex, ut tria viderit secula, saepe, et infinitis narravit se habuisse sororem toto reliquo corpore perfectam, quae nullum habebat caput, sed loco capitis collo superpositam concham testaceam ad similitudinem mitellae, constantem duabus valvis, quae aperiebantur et claudebantur, per quas cibum cochleari ministratum sumebat: quam dicebat ita natam esse, ex eo, quod mater eius tempore gestationis uteri, musculos marinos, quos in foro viderat venales nimis intense desiderasset, ac potiri iis non potuisset. Illud monstrum dicebat pervenisse ad annum undecimum aetatis, et mortuum ideo esse, quod semel ex iracundia cochlear quo cibus ministrabatur nimis fortiter praemordisset, unde contingebat illas valuas testaceas frangi, quibus fractis ipsum moriebatur. Eius imaginem habebat pluries in suo cubiculo depictam, quam


page 114, image: s0186

totus mundus vidit. Historia ista est Lovanii nemini non nota. Ronssaeus restatur. l. de primordiis hominis cap. 10. Goudae in Hollandia mulierem quandam videntem greges gallinarum Indicarum, sic consternatam fuisse, ut deinde foetum pepererit facie multicolorem, nec gallo Indico dissimilem. Nec mirum, cum in graves sapientesque ceteroquin viros tantum imaginatio valuerit, ut nonnemo Lovanii in Collegio Adriani, immanem sibi nasum esse crederet, qui ad terram usque propenderet. ut Maiolus in dieb. canic. Alius Thomas Rotarius vitreum sese existimarer, neque aliter vehi pateretur, quam stramini illigatum. ut Caspar Ens in Pausilyp. lib. I. Adde morbos sola imaginandi vi et contractos, et curatos. Lucianus l. PER\I )ORX/HSEA scribit repraesentantem in scena Aiacem furiosum maniam contraxisse, et Seneca, in declamat. Bibium gallum imitatione stulti stultitiam contraxisse.

Non omitto quod in Thesau, recreat. Gallicus scriptor memorat, Nicolaum Marchionem Ferrariensem domi suae Morionem aluisse Gonellum hominem ex facetiis carissimum; verum hunc, quod Marchionem immedicabili vexatum febri doleret, persuasum, insigni terrore sanguinem morbumque Principis mutari posse, praecipitem illum de ponte in subiectas aquas egisse; securumque quam primum, ut omni noxae subduceret. Neque res successu caruit. Marchio tamen, ex suorum consilio, temerarium hominis facinus exilio multavit, sed non multo post revocatum, simili aliquo terrore ludum facere decrevit. Igitur carceribus inclusum, ac velut morti damnandum, iubet testamentum condere, atque ea, quae sic moriturum decet, expedire: demum solemni accursu, eductum vinculis publice tamquam gladio plectendum sub lictoris imperio sistit, valedicunt amici, orat, flectit, collum denudat; lictor denique pro gladio, situlam aqua plenam, in cervicem effundit. Iamque omnes illud Caesareum Gonello acclamaturi erant, fraudem fecit, et passus est. Verum is prostratus


page 115, image: s0187

in terram, eodem vestigio animam reliquit, tanto Marchionis dolore, ut hic reliquam eius vitam totam imple verit. Nimirum imaginatio mali subiti, illius morbum correxerat, huius vitam ex torserat. Magis etiam stupenda illorum phantasia, qui se mortuos esse persuasum habuere, usque adeo pertinaciter, ut remedium vix admitterent, quorum unus Gallus Villae-regalis incola Bertrandus nomine ratus mortuum se esse, velut publico funere omnium risu efferebatur, sed acubus per viam acerbe punctus, doloris impatiens, ulturum se perditos egregie, nisi iam mortuus esset, comminabatur. De aliis apud Maiolum, in dieb. canicul. hoc errore laborantibus reperies. Ex quibus infero, multa ab imaginandi facultate monstrorum prodigiorumque in homine similia patrari, quae tamen naturae limites non excedunt, ut proinde signa quaedam divina, singulariter, aut ad praeteritorum poenam scelerum, aut ad futurorum eventuum significationem adhibita, censeri non debeant. Nonnulla ex illis tamen, velut historica, emblemati serviunt.

Alia in venies, quorum vim nec Physici satis penetrant: naturae, ut videntur, miracula, ut, quod Struthio camelus non incubando, sed intuendo fixo oculorum obtutu excludat ova, [Note: (1) Oculorum vis magna.] quod Torpedo, remota licet, piscatoris tamen manum spasmo torporeque defigat, [Note: (2) Otio mens obstupescit.] quod pellis lupina, ovillis sociata, has atterat consumatque [Note: (3) Hostium societas diu turna non est frauda lenti et simplicis societas] quodque tympanum ex lupi pelle tensum verberatumque alterum ex ovilla cute diffringat, [Note: (4) Hostium societas diuturna non est frauda lenti et simplicis societas.] quod Tarantula, araneorum in Apulia species, laesis lethale virus infundat, illud vero ad harmonicos musicorum numeros saltusque curetur, [Note: (5) Medicina iucunda] quod Carbunculus ad veneni praesentiam sudet, [Note: (6) Prodita hostis praesentia.] quod Bufo Mustelam invitam frustraque, nisi ruta muniatur, obluctantem trahat, virusque affricet, [Note: (7) Hostis parvus non contemnendus.] quod per iniuriam occisi cada ver ad praesentiam occisorum stillet sanguine, quod denique fulmen illaeso dolio vinum consumat, [Note: (8) Occulte nocere.] innoxia vagina,


page 116, image: s0188

gladium; loculis integris, nummos [Note: (1) Neglecto imbecilli, fortiorem opprimere.] quod frequens sit coniugi, aut parenti, filiove nares liqui sanguine, ubi absens peregre coniux, natus, parensve infelici casu graviter affligitur, quae licet eiusmodi sint, ut diffi cilem ex natura rerum causam ostendant; tamen inter prodigia non habentur, tantumque in symbolis rerum naturalium locum obtinent.

Occurrunt hic nonnullae ex Plinio aliisque auctoribus historiae, an dicam fabulae, de quibus, huicne ordini accensendae sint? merito ambigatur. Narrat. Pli. l. 4 c. 13. et Mela l. 3. c. 3. circa Pontum in Scythicis Insulis Fanesiorum gentem nudis artubus auribusque reperiri adeo prodigiose magnis, ut totum corpus vestium loco contegant, Maximus Transilvanus. Ramus tom. 1. tradit, intra Molucas, in Gilon Insula, homines in una aure tamquam molli culcitra. calidoque lecto procumbere, altera velut lodice ac stragula sese cooperire. [Note: (2) Stupidi] Ita de oculis, reliquisque humani corporis partibus, non minori auctoritate nixae fabulae circumferuntur.

Blemmyis inquit Plin lib. 5. ca. 8. traduntur capita abesse, ore et oculis pectori affixis. [Note: (3) Synceri.] alibi lib. 6 ca 30. ferunt ab Orientis parte intima, gentes esse sine naribus, [Note: (4) Parum sagaces, simplices.] alias sine linguis, pars etiam ore concreto [Note: (5) Indocti, rudes.] et naribus carens uno tantum foramine spirat, potumque calamis avenae trahit, quibusdam pro sermone nutus motusque membrorum est. Quidam et Pygmaeorum gente prodiderunt ante paludes ex quibus Nilus oriretur. Syrbotae octonum cubitorum esse dicuntur. Apud Sambros quadrupedes omnes sine auribus, [Note: (6) Inoboedientes] etiam elephanti. Ptoemphanae canem pro Rege habent, motu eius imperia augurantes [Note: (7) Impudentia.] ad Occidentem versus Nigrae, quorum Rex unum oculum habeat in fronte. [Note: (8) Regis prudentis effigies.] Cynamolgi caninis capitibus.
[Note: (9) Adulator vel obtrectator] Plura de similibus Plin. lib. 7. cap. 2. Strabo l. 1. et 7. et Gellius lib. 9. c. 4. ubi et Monoscelos atque Sciopodas unius cruris pedisque ingentis homines memorat, qui resupini, umbra pedum adversus solis aestum se protegant, [Note: (10) Pigri et cardi effigies.] rursum alios, sine cervice, oculos in humeris ferentes. [Note: (11) Provide laborantes, vel futuris prospicienter.] Denique et Astomorum gentem sine ore,


page 117, image: s0189

halitu tantum et odore per nares attracto viventem. Hisce licet alicubi suffragentur auctores alii: tamen haec aetas, tote iam orbe per Europaeos explorato, parum in plerisque veritatis agnoscit, adeoque siquid eiusmodi monstrorum occurrat, prodigiose significantibus accensenda erunt.

In elementis etiam non pauca se naturae offerunt miracula. Montes alios terra subito haustos, alios subnatos, insulas alibi fluctibus mersas, alibi rursum emersas. ex

Pli. l. 2. per diversa capita accepimus. Iuxta Harpasa oppidum Asiae cautes stat horrenda uno digito mobilis, cap. 96. eadem si toto corpore impellatur resistens. [Note: (1) Impetus et vis inanis.] In Taurorum paeninsula in Civitate Parasino terra est, qua sanantur omnia vulnera. [Note: (2) Medicina vilis, sed efficax.] At circa Asson Troiadis lapis nascitur, quo consumuntur omnia corpora; Sarcophagus vocatur. [Note: (3) Mors dura.] Duo sunt montes iuxta flumen Indum, alteri natura est ut ferrum omne teneat, alteri ut respuat. Itaque si sint clavi in calceamento, vestigia avelli in altero non posse, in altero sisti. [Note: (4) Peccatum Diabolus amat, De' aversatur.]

In aquis praeter aestus marinos, multa in fontibus obstupenda et lacubus.

Plin lib. 2. cap. 103.

Nihil in Diabolus Asphaltite Iudaeae lacu, qui bitumen gignit, mergi potest, nec in Armeniae maioris Arethusa. [Note: (5) Baptismus nulli ad interitum est.] In Salentino iuxta oppidum Manduriam lacus ad margines plenus, neque exhaustis aquis minuitur, neque infusis augetur. [Note: (6) Christi Passio, et S. Synaxis in. exhausta.] in Ciconum flumine et in Piceno lacu Velino lignum deiectum lapideo cortice obducitur et c. [Note: (7) Baccho et Venere cor ad bonum induratur.] In rubro Marioleae virentesque fructus nascuntur. [Note: (8) Passio Christi dul ces parit fructus, vel mortificatio utilis. X.] In Dodone Iovis fons cum sit gelidus, et immersas faces extinguat; si extinctae admoveantur accendit. [Note: (9) Passio Christi (vel mortificatio et tribulatio) libidinis flammas extinguit: amoris Dei accendit.] Idem meridie semper deficit, qua de causa
[Gap desc: Greek words]
vocatur: mox increscens ad medium noctis exuberat, [Note: (10) Virtus et meritum secundis in rebus deficit, adversis proficit.] ab eo rursus sensim deficit. In Illyriis supra fontem frigidum expansae vestes accenduntur, Iovis Hammonis fons interdiu frigidus, noctibus fervet.

In Falisco omnis aqua potata candidos boves facit. In


page 118, image: s0190

Boeotia, amnis Melas oves nigras. [Note: (1) Bona aut mala inventae institutio, vel S. Symaxis animam gratia mundat: mundi et voluptatis gustus vitiis denigrat.] Cephisus ex eodem lacu profluens, albas: rursus nigras Penius, [Note: (2) Bona aut mala inventae institutio, vel S. Symaxis animamgra tia mundat: mundi et voluptatis gustus vitiis denigrat.] rufasque iuxta Ilium Xanthus. In Ponto fluvius Astaces irrigat campos, in quibus pastae, nigro lacte equae gentem alunt. [Note: (3) Haeresis suos lactat improbe.] Lyncestis aqua, quae vocatur Acidula, vini modo temulentos facit, [Note: (4) Vanitas mundi inebriat.] Item in Paphlagonia, et in agro Caeleno. In Andro Insula templo Liberi patris, fontem Nonis Ianuarii semper vini sapore fluere. [Note: (5) Religio et pietas amantibus dulcis.] Mutianus ter Consul, credit: Diotecnosia vocatur. Iuxta Nonacrim Arcadiae Styx, nec odore differens, nec colore, epota illico enecat. [Note: (6) Peccatum Haeresis.] Item in Beroso Taurorum colle tres fontes, sine remedio, sine dolore, mortiferi. [Note: (7) Haeresi: Athaeorum.] In Carrinensi Hispaniae agro duo fontes, iuxta fluunt: alter omnia respuens, alter absorbens, etc.

[Note: (8) Virgo et meretrix.]
Neque haec prorsus fabulosa videri debent, cum et aliis veterum historiis eadem aut paria, tum etiam recenti hodie dum memoria confirm entur. Scotusae fons, ut Antigonus in mir. et Plin. l. 32. c. 2. non hominum modo, sed et pecorum sanat vulnera, [Note: (9) Paenitentia etiam imp obissimis medetur.] lignumque etiam fissum et confractum, si inicias, coalescit. [Note: (10) Paenitentia concordiam reducit.] In Hispania haud procul urbe Burgensi fons ad pagum Boetium effluit, Marian. l. 1. hist. qui fluxum sanguinis patientibus, sine mora, medetur: uti alter in Boetica iuxta Antiquetam calculis. Ita etiam Anno 1646. fons novus in finibus Ducatus Brunsvicensis natus divisimque inscriptus nominibus B. Virginis ac S. ioannis, morborum medicina fuit, ingenti hominum affluxu celebris. Mirum quod de Bonicca insula Cardanus. de subtilita. l. de elementis. ex Petro Martyre Angerio refert, hanc ab Hispaniola orbis novi ncC. passibus dissitam, fontem c montis vertice profundere, qui senes aetati vegetae restituat. [Note: (11) Paenitentiae Sac.] iam tamen contractos canos rugasque non immuter. Cyzici fontem amorem Veneris tollere, Boeotiae lacum accendere [Note: (12) Gratia Dei extinguit Venerem, caro accendis.] Isidorus. l. 13. c. 13. scribit. Athenaeus. l. 8. p. 331. in Clitore fluvio pisces vocales esse memorat. [Note: (13) Apostoli, gratia Dei, diserti.] Fontem esse apud Indos, unde aurum primo in fictilibus hauriatur et concrescat, deinde ferrum auro pretiosius Cresias in Indicis recenset.


page 119, image: s0191

Fons Insulae Saxosae, inquit Strabo, lib. 16. haud procul a Laodiceae littore, primo haurientibus salsam, deinde suavem aquam praebet. [Note: (1) Conversio ad Deum, Doctrinarum studia.] Mela tradit in Fortunatis Insulis duos esse fontes, ex quorum altero qui gustet, risu in mortem solvatur, [Note: (2) Voluptas.] ex altero tamen remedium bibere. [Note: (3) Lacrima paenitentis.] Addit his Plinius. l. 30. c. 2. alio loco non pauca admiratione digna. Inter quae memorat.

In Boeotia iuxta flumen Orchomenon duos esse fontes, quorum alter memoriam, alter oblivionem adfert. [Note: (4) Gratitudo meminit acceptorum, obliviscitur datorum, vel, memoria futurorum cum praesentium oblivione iungitur. Meditatio mortis etc XIII.] In Sicilia apud oppidum Iusgum rivum fluere, ex quo bibentium subt iliores sensus fieri, [Note: (5) Amor Dei. Et meditatio rerum divin.] Varro tradat, at in Cea Insula fontem esse quo hebetes fiant. [Note: (6) Amor mundi.] Zamae in Africa, quo canorae voces, [Note: (7) Sobrietas.] vinum taedio venire his, qui ex Clitorio lacu biberint. [Note: (8) Ebrietas.] Lycos in Indiae terris fontem esse cuius aqua lucernae ardeant, [Note: (9) Lacrimae poenitentis ardent.] etc.
Plura, qui volet de fontibus, Plinium consulat, et Caussinum. Parab. hist. l. 1. in symbolis, qui ex diversis exempla congessit expositione ad mores idonee addita.

De ignium miraculis apud eundem Plinium offendes difficilia non minus creditu, quam intellectu. In ipsis hos aquis reperiri asserit.

In Comagenes, inquit, Plin. l. 2. c. 104. urbe Samosata stagnum est emittens limum (maltam vocant) flagrantem, [Note: (10) Venue est ignis in aqua.] cum quid attigit solidi adhaeret, praeterea tactus sequitur fugientes. Sic defendere muros, oppugnante Lucullo, flagra batque miles armis suis. Aquis etiam accenditur; terra tantum restingui docuere experimenta. Similis est natura Naphthae Parthiae, est profluens, etc. In Nymphaeo ca. 105. exit e petra flamma, quae pluviis accenditur; [Note: (11) D. Petrus amans et flens] exit et ad aquas Scantias, viret aeterna, hunc fontem igneum contexens fraxinus. [Note: (12) D. P. Mors cum vita et gloria coniuncta. XIV.] Reperitur apud auctores subiectis Ariciae arvis, si carbo deciderit, ardere terram, [Note: (13) Venus. libido.] Trasymenum lacum arsisse totum.

[Note: (14) Venus. libido]

Sunt et alia quae ex aere admiranda occurrunt.

Vigilans. inquit, l. 2. c. 4. Plin. de fulmine, ictus, conniventibus oculis, dormiens, patentibus reperitur. [Note: (15) Mors oculos pravis aperit.] Nullum


page 120, image: s0192

animal nisi exanimatum fulmine accenditur. [Note: (1) Infernus in peccato tantum mortuos urit.] Laur; fruticem non icit, [Note: (2) Deus pro bis, in poena parcit.] nec umquam quinque altius pedibus descendit in terram: cap. 55. Ideo pavidi altiores specus tutissimos putant: aut tabernacula e pellibus belluarum, quos vitulos marinos appellant: quoniam hoc solum animal ex marinis non percutiat; [Note: (3) Deus humilibus et sponte afflictis parcit.] sicut nec e volucribus aquilam, quae ob hoc armiger huius teli fingitur. [Note: (4) Deus viris caelestibus parcit.] In Italia inter Tarracinam et aedem Feroniae curres bellicis temporibus fieri desiere nulla non earum fulmine diruta [Note: (5) Nulla arx contra Deum tuta.] Praeter haec, inferiore caelo relatum in monumenta est, cap. 56. lacte et sanguine pluisse [Note: (6) Poena et prooemium a Deo.] M. Acilio, C. Portio Coss. Et saepe alias carne, sicut L. Volumnio Serv. Sulpitio Coss. [Note: (7) Alimenta a Deo.] exque ea non perputruisse, quod non diripuissent aves. Item ferro in Lucanis antequam M. Crassus a Parthis interemptus est, omnesque cum eo Luca ni milites. [Note: (8) Bellum a Deo.] L. autem Paulo et C. Marcello Coss. lana pluit circa Castellum Carissanum, [Note: (9) Dii laneos pedes habent, sed ferreas. manus.] iuxta quod post annum T. Annius Milo occisus est. Eodem caussam dicente, [Note: (10) Omnis structura a Deo est] lateribus coctis pluisse, in eius anni acta relatum est.

Saxum cap. 58 e caelo vehis magnitudine [Note: (11) Immobile fatum.] ad Aegos Thraciae flumen lapsum, praevidit praedixitque Anaxagoras. Verum, ut cetera omnia propriis naturae viribus patrata existimem (nisi quae fabulosa admisceantur) tamen et carnibus, et ferro, tantoque pluisse lapide, vim ingeniumque naturae transcendere mihi videtur. Et certe multa his iisdem Plinii locis prodigiosa cum natura libus confusa reperies. Illa tamen quae superius retulimus eiusmodi censemus esse, quibus inter naturalia symbola locus debeatur, adeoque nec ad rerum praeteritarum, nec ad futurarum significationem usurpanda, nisi forte aliquam cum futuris, per fidem exploratis, cognitionem habeant, quamquam et sic aliter, quam prodigiosa repraesentent, cum haec ex Superum destinatione illam de futuris significationem tamquam propriae exhibitaeque secuturorum a Deo imagines, obtineant. Quare ad illa nunc transeamus: de singularibus enim naturae,


page 121, image: s0193

quae fecundissima imaginum fig. mater est, sine sigulari infra libro pluribus disseremus.

CAPUT. XI. De prodigiis variis, ac Monstris, et num figuratis imaginibus serviant?

PRodigia, sive portenta imagines quaedam sunt rerum creatarum, ordinem naturae superantium, singulariter a Deo ordinatae ad rerum praesentium, aut praeteritarum, plerumque tamen ad futuratum cognitionem. Cum enim Deus, ob tot leges, et praeceptiones recte vivendi, a se, maioribusque [(tanscriber); sic: maioribnsque] nobis traditas, non loquatur cuique nostrum (ut olim in veteri testamento per se Moysi, in recenti per Christum) tamen non desinit frequentibus nos, per obiectas portentorum [(transcriber); sic: portentornm] imagines, exemplis, vel ad bona impellere, vel a malo revocare, tum deinde ad divinae potentiae sapientiaeque considerationem mentes extollere, ne inter tot malorum illecebras insidiasque virtutis divinique Numinis memoriam abiciamus. Solatur nonnumquam [(transcriber); sic: nonnnnquam] inter aerumnas, spemque animis inter tristia meliorum subicit, minatur in prosperis, ne abducti secundarum rerum impetu, ad brevia syrtesque abripiantur, de praeteritis commonefacit, ut expiemus; de futuris, ut caveamus. Quod ut exemplorum appositione innotescat, illa, tum ex veterum gentilium historiis, tum ex fidelium scriptis eruemus, apud Aelian. lib. 12. de var. hist. Magnae plerumque argumenta exspectationis fuere a feris enutritum esse. [Note: (1) Magnitudo et dignitas futura.]

Ita Semiramidem fortissimam mulierem ab avibus [Note: (2) Celeritas.] Cyrum Persarum Regem a Cane; [Note: (3) Solertia] Telephum Aganae et Herculis filium ab equa [Note: (4) Fortitudo.] Alexandrum Alopes Priamique filium ab ursa [Note: (5) Rapacitas.] seu vulpe [Note: (6) Dolus.] Romulum Remumque a Lupa [Note: (7) Pugnandi Rapiendique vis.] educatum ferunt. Aegisthum tamen a capra [Note: (8) Libido.] nutritum fuisse, indicium


page 122, image: s0194

aliquod infamis libidinis(cuius illa Symbolum est) videri poterit. Virtutis quoque sanctitatisque eximiae argumentum fuit in Helia vate a corvis pasto [Note: (1) Temperantia in cibo. Sanctitas vitae.] tum in D. Paulo Eremicola Hieronymus in brev. Rom. quotidie a Corvo panis dimensum capiente, cuius etiam portio duplicata ab hoc baiulo fuit, [Note: (2) Dei erga suos providentia.] postquam D. Antonium hospitio suscepit. Quin et D. Aegidius Abbas, ut Surius in vita. interiori solitudinis recessu abditus, cervam habuit familiarem suo illum lacte quot diebus pascentem, atque huius vicissim beneficio adversus canes Venatorum defensam [Note: (3) Beneficium mutuum.] Augustae Caesarum familiae auspicatum fuit, quod Liviae recens Augusto nuptae evenit ut Suetonius et Plin. l. 15. c. ult. Aquila in gremium eius gallinam candidam in ore lauri ramum gerentem dimisit. Hanc illa cum sedula cura nutrisset, magnus ex ea candidorum pullorum numerus provenit, plantatus etiam lauri furculus ingens sensim lauretum dedit [Note: (4) Victoriosa et triumphatrix familia.] ex qua silva deinde triumphaturi decerptam frondem manu praeferebant, quae sub triumphi finem rursum plantata germinabat. Illud vero observatum fuit, exsicatum eiusmodi ramusculum praesagium illius fuisse morituri, qui eum in triumpho gestasset. Ceterum anno postremo Neronis (qui ex Augusti Caesarum familia ultimus fuit) et gallinarum candidarum stirps tota intercidit, et lauretum prorsus exaruit, omen Caesareae stirpis cum Nerone interiturae. Accesserunt et his prodigia alia, ambae fores Mausolaei, quod Caesarum sepulcra complectebatur, sponte patuerunt, [Note: (5) Mors magni Principis imminens.] in curia risus ingens at sine auctoribus, in theatro fletus; at sine hominibus, auditus est, velut plaudente curia, quod legum oppressorem; flente theatro, quod optimum mimum musicumque amissurum esset. Mors iulii, Caesarum primi, multis magnisque prodigiis denunctiata est. Pridie Idus Mart. avis Regaliolus, ut Suetonius et Sabel. l. 9. c. 7. cum laureo ramusculo Pompoianae se Curiae inferens, a consequenti diversarum volucrum exercitu occupatus discerptusque petiit,


page 123, image: s0195

[Note: (1) Mors vel caedes regia.] Caesaris, postridie ab aliis interimendi, symbolum. Equi quos initio belli in Rubiconis traiectu consecravit, vagique, et sine custode velut emeriti pascebantur, [Note: (2) Libertas a servitio.] et sub tempus, quo ipse iam dictator interfectus [(transcriber); sic: inteifectus] est, tamquam herilis cladis praescii, pabulo abstinere, atque ubertim flere comperti sunt. [Note: (3) Commiserationis vis ingens.] Eo die, quo fatalem purpuram induit, priusquam publicum subiret, ut Valer. Max. l. I. c. 6. mactato opimo bove cor inter exta non reperit, (Plinius l. 11. c. 37. bis sacrificanti evenisse scribit) responsumque a Spurina Aruspice accepit, pertinere ad signum ad vitam et consilium, [Note: (4)Vitae aut consilii expers.] quod utraque haec corde continentur.

Caligulae exitium, ut Sueton. in Caligula. ipsum Iovis simulacrum praesignasse fertur, effusissimo cachinno, Olympiae, ubi opifices ad illud solvendum Romamque transferendum circum sisterent, [Note: (5) Deus ridet in malorum exitio.] qui terrore in fugam coniecti obfiam habuerunt Cassium quendam, oraculo monitum, ut taurum iovi immolaret: [Note: (6) Tyrannum occidero.] quod oraculum imprevit, cum ferro Caligulam transfodisset. Agrippinae Claudii uxoris fatum praesensit Ubiorum Colonia, eius auspiciis ac nomine surrecta; ut Fulgos. l. 1. c. 24. cum magnis ipsa praesente, in urbe agrisque hiatibus terra fatiscens, tamquam magnum caput posceret, flammas etiam spargeret, nullis aquis, sed tantum pannis saxisque (instrumentis funerum ac sepulcrorum) opprimendas. [Note: (7) Malorum interitus.] Agrippina deinde anno insequenti mortua rogum sepulcrumque subit. Idem Romae Tito morituro prodigium praelusit. Ciceronis exilium Minervae statua Romae ab ipso Cicerone ex plebiscito erecta, praesignavit; ut Iulius obsequens prodig. 127. cum nocte, quam exilium consecutum est, deiecta turbine, capite manibusque diminuta sit, velut ipsius non modo eloquentiae, sed et cladis imago. [Note: (8) Claudes eloquentiae oppressae] Eiusdem mortem ut Plutar. in Cicer. et Val. Max. lib. 1. cap. 4. corvus illi in villa Caietana denuntiavit, qui in conspectu ipsius horologii ferrum loco motum excussit, tamquam horis deinde non usuro.


page 124, image: s0196

[Note: (1) Semel moriendum.] ac protinus ad ipsum contendit, togaeque laciniam mordicus convulsit; ut si migrandum esse admonuisset, [Note: (2) Semel moriendum.] neque defuere mox sicarii a Triumviris submissi, qui animam ferro extorserunt, capite ad Antonium delato, in cuius linguam Fulvia Antonii uxor inclementer, [Note: (3) Eloquentia vindicata] velut corvus dilanians, grassata memoratur.

Quod Sempronio Graccho obvenit, nescio, an portentis accenseri debeat, amor certe debet. ut Polydo. Virgil. prodig. l. 3. Angues duo in lecto reperti interceptique, de quibus cum Aruspices consulti indicassent, si marem dimisisset, uxori brevi esse moriendum; sin feminam, ipsi. Sempronius ut suam in Corneliam uxorem affectum extremo discrimine proderet, feminam e serpentibus dimisit incolumem, [Note: (4) Amor coniugalis] uxoremque, mox ipse defunctus, servavit. Recentius est, quod idem auctor Polydorus. l. 13. de Henrico II. Anglorum Rege memorat. Paulo ante eius mortem, pisces omnes e fecundo Normanniae lacu tanto impetu strepituque in terram exiliisse; [Note: (5) Morte aliquando migrandum.] [Note: (6) Pugna infelix.] ut multi hominum acciti miraculoque attoniti, nullum in lacu piscem superstitem reperirent. nimirum elementum sibi naturale, vitamque cum Rege linquendam tacite fatebantur. Neque minus portentum illud, quod, iacobo Scotiae Rege contra Henricum octavum Anglae Regem pugnaturo, ut Iovius l. 11. histor. refert evenit: cum mures ea nocte, quae praelium antecessit, galeae lorum fibulamque arroserunt, [Note: (7) Ex humili genere magnus.] (uti arrosis olim clypeis argenteis Lanuvii portenderunt bellum Marsicum) Plin. lib. 8. cap. 57. tum quod velaturae interioris taberna culi sub auroram rore sanguineo conspersa fuerint, quae indicia securae mox cladis non inania erant.

Melioris ominis Nicippo fuit, ut Aelia. lib. 1. hist. quod ovis Leonem pareret, in ipsius pratis humili adhuc domino regnum portendens: quodque vitis alba P. Annio Tacito imperaturo rubris racemis pullularet; [Note: (8) Impeperii ome] vin um item album purpureum colorem indueret. Illud novum magis, nec minus admirandum;


page 125, image: s0197

quod v. Idus ianuar. in Villa Cosmi Medicei. Sabel. in supple. lib. 22. prodigiosa omnis generis florum ubertas cunctis in stirpibus exstiterit. cum vicina praedia solita sterilitate adhuc horrescerent. [Note: (1) Dignitatis magna spes] eo tempore, quo Alexandro Mediceo Florentinorum Duce sublato, ad Cosmum ex inopinato devolveretur imperium. Cui non prorsus absimile, quod Cardano teste sub Valente Imperat. in Palatio scopas effloruisse [Note: (2) Ex humili magnus.] compertum sit, res, quae humilium dein de personarum exaltationem, velut symbolum, praecessit.

Nec minus portentum futurorum erat, quod C. iulio Caesari adversus Pompeianos in Hispania militanti oblatum est: siquidem repertam loco castrorum palmam, velut omen victoriae asservari iussit, ut Xiphili ex Dione. ex qua transplantata soboles paucissim is diebus usque adeo succrevit, ut matrem vinceret, obtegeretque; [Note: (3) Maior proavis.] tum deinde frequentibus columbis sedem nidumque inusitato more praeberet: quo spectaculo motus Caesar non alium quam sui sanguinis Augustum ex sorore nepotem successoremque voluit, tamquam se etiam futurum maiorem belli victoriis, ac pace illustriorem, quae existimatio non fefellit: Ferunt deinde in Augusto apud Sueton. futuri aliquando potentissimi illud omen hominis fuisse, quod, ut primum loqui didicerat, ranis in suburbano obstreperis imperarit [Note: (4) Potestas rara.] silentium, quae sub haec numquam coaxarint. Rem quoque admirandam Constantino urbem Romae aemulam meditanti evenisse memorat. Sigo. lib. 4. Imp. Occid. In Bithynia urbem auspicaturus erat, iam fabris operisque in hanc rem conductis, qui ubi terminos circum scriberent, adfuerunt aquilae, quae raptos fabrorum funiculos trans fretum Byzantium degerrent, [Note: (5) Dei voluntas in arduis exploranda et sequenda.] Quocirca, velut Numine abductus, eo sequitur, locumque contemplatus, operas illuc studiumque transtulit: urbe dein nomine ipsius Constantinopoli dicta.

Diversa Xerxis ex prodigio fortuna fuit, Is ut

Aeli.


page 126, image: s0198

lib. 13. hist.

effosso vetusto Beli monumento vitream urna m reperit, ubi iacebat in oleo mortuus, urna non omnino plena: adscriptumque iuxta in columna, male habiturum quisquis apertor sepulcri fuisset, neque urnam implevisset. Igitur delato Rex oleo quam primum urnam implere conatus est, sed irrito labore [Note: (1) Mors et infernus inexplebilis.] quicquid enim affunderet, incrementum non dabat, ut proinde frustratus spe sua plenus dolore monumentum clauserit, brevi sibi aperiendum. Siquidem quinquaginta Myriadum exercitu adversus Graecos temere ducto consumptoque, reversus, a proprio filio interemptus, concidit. Fugam quoque tanti exercitus militaris equa leporem pariens [Note: (2) Pavor, timiditas.] adumbravit: nam ut fugax animal, inquit Valerius. lib 1. ca. 6. pavido regressu regnum suum repetere est coactus. Eodem tempore Sardis. ut Herod. l. 7. mula mulum hermaphroditum peperit, et Leones, inusitato exemplo, ceteris omnibus intactis, exercitus Camelos lacerarunt [Note: (3) Nobilium contra rusticos victoria.] ut intelligerer Xerxes, naturam rerum evertendam hoc in bello, fortioresque, et hactenus intactos, succubituros. Dicitur etiam puro medioque die sol in caelo innubi disparuisse, [Note: (4) Superbi et potentes victi.] quod ille in adversam Graecorum fortunam mala interpretatione vertit, cum Solem illi, Persae Lunam venerarentur. Accessit, quod Graecis victoriam portendebat, Platanum Laodiceae in oleam conversam [Note: (5) Ex bello pax nata.] esse ut Pli. l. 17. cap. 25. Tot tantisque portentis gravissimae Persarum cladi praelusum est.

Illud tamen raritate miraculi prodigia omnia superare videtur: quod ante civile per Italiam bellum, L. Marc. et S. iulio Coss. in agro Mutinensi Plutarchus in Sylla, ac Plinius. lib. 2 et 3. factum recensent. Duo illic montes inter se visi concurrere, magno crepitu assultantes, recedentesque, flamma fumoque inter eos, plena luce, in caelum assurgente, [Note: (6) Fortium et magnorum conflictus.] spectantr ex via Aemilia, magna Romanorum equitum viatorumque multitudine, villae in vicinia elisae, animalia vero multa exanimata concidere. Quid, quod C. Volumnio et Ser. Sulpitio Coss. ut Val. Max l. 1. c. 6.


page 127, image: s0199

in urbe Roma, inter primos bellorum civilium motus, carnium , n modum nimbi, dissipatarum partibus pluerit, volucribus ad harum rapinam affluentibus? [Note: (1) Civilis clades.] quod ante bellum triumvirale, ut Plutarchus in Antonio, et Othone. in quo Octavius Antonium oppressit; huius statuae largo Romae sudore manaverint. Quod bello inter Othonem et Vitellium flagrante, in Tiberina Insula, iulii Caesaris statua, caelo tranquillo, ab occidente in orientem sit conversa. [Note: (2) Mutatio imperii.] Quod denique Philippo, Othone, et Friderico in Germania pro Imperio faede contendentibus sol in tres partes divisus apparuit, demum vix uno rursum orbe coiturus: velut ad Fridericum postremo imperium deferens?[Note: (3) Seditio trium pro eodem regno certantium.] An non hoc est inanimatas rerum creaturas nostros dolores laboresque praesentiscere, ac de futuris curam subiicere incogitantibus?

Monstra hoc loco negligenda prorsus non videntur, cum et illa, a futurarum aut praeteritarum rerum demonstratione, hominibus a Deo facta dicantur. Est vero monstrum illud, quod notabilem quandam a natura deformitatem habet toti animatarum rerum speciei extraneam. Quare a portentis differt; tum quod illa necessario deformitatem non adferant: tum quod in rebus etiam inanimatis reperiantur. Non tamen existimem monstra semper a Deo symbolice ad rerum significationem aliquam nobis proponi. cum, ut supra monui, turbata nonnumquam imaginandi vis facultatem formatricem a scopo aberrare faciat, Deo per eiusmodi effectus totius speciei pulchritudinem magis oculis aestimationique hominum subiciente; quod, ut Philosophus ait contraria iuxta se posita magis elucescant. Verum et saepe, vel ad terrorem, vel ad instructionem nostram, de rebus absentibus, monstra esse adhibita, nemo negaverit historiarum non prorsus imperitus.

Hippocentauros antiquitas celebrat, sed fide anxia: cum non nulli inter figmenta et imagines poeticas eos collocent; alii ut naturae conceptum proponant.


page 128, image: s0200

Chrysantes horum idea apud Xenophontem, lib. 4. Cynopaed. se delectari, his verbis ostendit.

Quo fit, inquit, ut maxime ex omnibus animalibus adamem Hippocentauros, [Note: (1) Prudentia in rebus agendis cum velocitate exequendi, sive consilium et vires.] si fuerunt: qui tum hominis uterentur, ante rem consultandi prudentia, et manuum artificio; tum haberent equi et velocitatem et vires.

Plutarchus tamen in convivio Sapient. allatum, ait, infantem a Pastore ex equa ortum, cuius caput collum, manus hominum essent, et cetera equi. Quod prodigium Diocles iudicavit symbolum seditionum [Note: (2) Seditiosa respub.] tamquam si unus populus in diversa consilia, velut naturas et indolem, abiturus esset. AE lianus quoque de Onocentaura hanc historiam recitat. lib. 10. cap. 9. var. hist. quae superiori parte faciem referret humanam, mammis turgida, manibusque instructa, sed parte inferiori Asino similis colore subcinericio. Quae in actione tergo insidens solis manibus ad apprehendendum vescendumque, [Note: (3) Idem pluribus aptum.] in cursu pedibus iuxta, manibusque uteretur: captivitatem adeo impatienter sustinens, ut servitutis odio, inedia sibi mortem concisceret. [Note: (4) Servitutis odium.] Porro dari Onocentauros ex Isaia. cap. 34. V 14 colligitur, dum, inquit,

occurrent daemonia Onocentauris.

Maior, pro libertate obtinenda vis, aliis marinis inesse monstris fertur. Siquidem Olaus Magnus in histor. septentr. lib. 21 prooem. cap. I. refert pisces marinos reperiri humana ex parte forma, qui si capti non statim reddantur libertati, procellas moveant, [Note: (5) Libertas a captivis extorta] similiumque mox piscium lamenta et eiulatus toto aequore cum horrore cieri, ut nautae ac piscatores in periculum veniant,

Ita Tritones, Sirenes, Nereidesque marinae vatiorum historiis celebrantur. Ludovicus Vives l. 2. de vera fide Christ. aetate sua apud Batavos, marinum, ait, hominem visum a pluribus, et supra duos annos ibi detentum, mutum fuisse, [Note: (6) Mutus.] et cum iam incepisset fati, peste tactum fuisse, ideoque in mare reiectum, gaudentem se mergi, Pausanias in Boeoticis lib. 9. qui se Tritones vidisse memorat: hanc, inquit, prae se ferunt figuram; Capitis coma persimilis est palustri


page 129, image: s0201

apio reliquum corpus spuma inhorrescit minuta, sed eadem, qua lima est, duritia. Branchias infra aures habent, nares hominis, rictum oris latiorem et pantherae dentes, oculi glauci mihi visi sunt: manus, digiti, ungues, quali sunt formae superiores conchyliorum testae. Pinnulae sub ventre et pectore pro pedibus. Qui his tubas, velut Neptuni tubicinibus praebent, significare mihi videntur, mutos loqui [Note: (1) Mutis loqui] Alex ab Alexandro. refert ex Theodoro Gaza lib. 8. Gen. dier. c. 8. huic in Peloponeso spectatam in litore Nereidem fuisse decora facie, vultu humano, sed corpore squamis tecto, quae in frequenti turba, maesta crebrisque suspiriis fatigata, etiam lacrymas fuderit. [Note: (2) Peregrinum solum triste habitanti.] quibus ipse motus levarit humique reptantem iuverit, dum aquis rursum laeta mergeretur. [Note: (3) Quies domi grata.] Amare illas, homines, et quandoque ad feminarum et puerorum raptum sese in litus effundere, idem nobis autor et testis est. Quod recentiori nobis historia [(transcriber); sic: stistoria] an. 1614. Capitaneus Ioannes Smidt, apud Stengelium, de monstris 6.2. §. 8. testatur. Sub auroram sibi in nova Anglia apparuisse in litore memorat humano vultu piscem, cui eximia esset forma. Oculi, nares, genae, os, collum et totus vultus virginem prae se ferebant venustissimam. capillis cyaneo per humeros colore defluentibus. Hoc monstrum cum primo aspectu navigantes terruisset, territum quoque recessit. Sed mox velut correcto terrore ad navem alteram appulit, omnique in hanc nisu evadere ad homines conatum est, sed hinc sudibus contisque repulsum, aliam atque aliam obtinentibus universis conscendere tentavit; sed merito in tam impari amore reiectum. [Note: (4) Amor si inter pares.]

Illis humana quidem fuit ex parte forma, rationalis tamen anima defuisse iure creditur. Sed alia hominum monstra reperta apud iados memorantur, quibus illa non defuerit, de quibus Plin.l.7.cap.2.Aelian. l.4. hist. animal. c. 49. Vincentius Belluac. l. 31. Speculi hist. c. II. Apud quem Ioan Plancarpius Minorita ab Innoc. Papa in Orientem missus circa An. 12 45 refert, in quadam illic terra repertas feminas humana specie


page 130, image: s0202

absoluta; sed earum viros seorsim ultra flumen canino fuisse capite, qui venientibus Tartaris in aspera iam, hieme sese aquis immersos [Note: (1) Ira suos auctores primum laedit] mox in arenam volutando proicerent, quod, rursum madefacti, aliquoties iteraverint, donec gelu haec solido constringerentur. Tum crusta hac tamquam chalybe, obarmatis, in tela sese hostium innoxie, coniecerunt, et qua dentibus, qua unguibus, quibus utrisque mirifice valent, hostes dilacerarunt. Aelianus ait l.10 c.25. Cynocephalos hos ultra Gasin Aegypti reperiri, et l.4 c 46. inquit iustitiae observantes esse, et nemini hominum molestos celerrimosque ex ferarum venatione vivere. Illic hirsuto memorat esse corpore; hic etiam pellibus, quod credibile est, vestitos. D. Augustinus eorundem quoque meminit l. 16. de Civit c.8. Solinus in Polyb. Cynomolgos c. 43. nominat. Et c. 65. quosdam etiam equinis capitibus repertos asserit. Vox illis canina magis et equina, quam hominum. qua tamen, ut se invicem, ita alios humana voce loquentes intelligunt, Haec quamquam nonnulli cum Nierembergio l. 5. hist. c. 15. fabulis deputent, multorum tamen auctoritate firmantur. Certe mutus Cynocephalus in sede iudex haereticorum Controversiarum iudicem scripturam mutam adumbrat; [Note: (2) Iudex haereticorum Scriptura aequus quidem, sed mutus.] Dentibus unguibusque intentatis minax, pugnatorem heterodoxum ferocem. [Note: (3) Haeretici adversus Catholicos saevi et feroces.] Sunt enim haeretici sine vero et proprio capite, et belluino potius, quam humano. [Note: (4) Sine humano Ecclesiae capite haeretici sunt.]

Inter monstrosos homines Pygmaeos quoque et Gigantes reperiri magno historicorum consensu et experientia constat, quamvis nonnulli dubitent, a? Pygmaeorum integrae nationes quae cum gruibus certent, [Note: (5) Bellum imparium.] ut Plin. l. 4. c. II. et l 7.c.2. Olaus l. 2. c. II. Solinus in Polyph. c. 15. aliisque tradidere. imparium tamen inter homines bellum nobis hac imagine proponitur, et insperata Victoria, quando Pigmaeos in Goraniam usque Traciae urbem pulsos ferunt, ut Solinus haber, et Olaus de Grunlandia l. c. refert. illic in collis cum gruibus esse decertandum. Non minus mirum, quod Odericus lib. I de rebus Ind. ait Pygmaeos illic trium palmarum


page 131, image: s0203

a se deprehensos, qui barbati infantes anno 5. aetatis iam gignerent. Photius vero in Bibliotheca lib. In. dicor. ex Cresia Pygmaeos reperiri istic. qui sesquicubiti altitudinem non excedant, comaque ac viri etiam barba longissima, infra genua demissa, vestiantur [(transcriber); sic: vestiautur] . [Note: (1) Animus corpore maior] naribus tamen simos deformesque, qui sagittarii sint peritissimi, atque insignes iustitiae cultores, sub legibus et Rege Indorum vivant, corvis milvisque et aquilis venentur. [Note: (2) Prudentia, agilitas.] Quorum tria millia Rex in suo habebat comitatu. Reliqua etiam animalia, cum proportione ibidem minora reperiri; ut iumenta istic boum equorumque nostris arietibus maiora non sint, Non illepidum quod Nicephorus l. 12. c. 37. hac in materia recenset, de binis istic visis hominibus perquam disparibus, altero Syro, qui longitudinem cubitorum quinque et palmae unius assecutus erat, et Aegyptio altero adeo brevi, ut perdici, quam homini esset similior, cui tamen corporis exilitas nihil ademisset de prudentia homine digna, vox a Musis non abhorrerer, sermo spiraret generositatem. Uterque paene quintum et vigesimum aetatis est annum assecutus. Ad longius aevum, huic defuisse, illi obfuisse corpus visum est. Nempe mediocrium optima duratio est.

Illud magis etiam ridiculum, quod in nuptiis Ducis Bavariae Nanus in mensam illatus sit, qui inclusus artocreae, hac fracta, erumpens cum armis et gladio, ac more gladiatorum saliens [Note: (3) Miles inopinus.] omnibus risum et admirationem excitarit. De quo aliisque vide P. Casparis Schotti Physicam curios. l. 3 c.7. Maiolum, Nierenbergium et Aldrovandum Solimanno anno 1541. capto Pesto in Hungaria voluptati fuit militem praegrandem Noricum Pumilioni cuipiam suo, qui ad genua non pertingeret, obicere trucidandum, si in commentario suo Surio credimus [Note: (4) Virtus vi pressa] Nimirum virtus quandoque vi opprimitur. Pugnaces tamen Pygmaeos Tyri defensores nobis Scriptura S. exhibet Ezech c. 27. v. 11. ut intelligas naturae vim in parvis eminere maxime. Davidis laus minor futura erat, nisi ipse statura pusillus ingentem sustulisset Gigantem. I. Reg. 17. Magnitudo Gigantum


page 132, image: s0204

terrorem incussit visitatoribus terrae promissae, cum dicerent.

Vidimus monstra quaedam filiorum Enac de genere gigantum, quibus comparati quasi locustae videbamur.

Num, 13. Hi olim frequentes, praesertim ante diluvium, quaedam etiam loca eorundem feraciora, utpote Sicilia, ubi diversorum proximis seculis reperta sepulchra. Melchior Nugnez in literis Indicis scribit; in regia urbe Pequin regni Chinensis portarum custodes gigantes esse pedum quindecim. [Note: (1) Moles cum virtute iuva] Sed magis stupend um quod Fulgosus refert l. I. c. 6. oculatus testis, sub Carolo 7. Gallorum Rege, iuxta Valentiam in Provincia Narbonensi Gigantis ossa in sepulcro reperta, cuius dimensio triginta implesset pedes, ut veterum fabulae in multis reperiant partibus fidem. In plerisque moles virtute maior. Divus tamen Christophorus utramque pulchro exemplo coniunxit.

De Androgynis ac barbatis feminis, contraque viris imberbibus, tamquam exemplo frequenti notis, hic commemorare non lubet, quamquam imagini serviant, quae aut feminae cum barba robur, aut viro imberbi abiectos femineosque animos tribuit. [Note: (2) Barba vires fortesque decet.] De caudatis hominibus Plinius l. 7. c. 2. et Pausanias in Attic. l. I. Talis olim Anglia plures dedin ob contempti Augustini Monachi Apostolici poenam, infame igitur signum est degenerantium.

Ceterum et hisce in partibus eiusmodi hominum monstra fuere conspecta. Lycosthenes refert annos 1554 infantem natum absque capite, oculorum effigie in pectore expressa. Et Aldrovandus de monst. c. 3. memorat Bononiae anno 1431. mulierem quandam in viculo Tortolione nuncupato enixam esse masculum omnibus membris absolutum, et mox femellam sine capite, [Note: (3) Iudicii expers.] quae parvo circa collum orificio spiritum alimentumque hauriret. Plures vero utriusque sexus bicipites nati reperiuntur. Non abs re fuerit ex Cardano l. 14. de variet. c. 77. eius rei exemplum audire.

An. inquit 154 4. mense Ian nata est puella [Note: (4) Concupiscentia duplex in homine] biceps, reliqua autem omnia unum corpus referebant. Chirurgus tamen gulam interiorem ac cum ea ventriculum invenit geminatum,


page 133, image: s0205

sed tamen infundo coibant: ibi Pylorus unus. attamen ex eo intestina gemina exoriebantur, ut uterque ordo duplicatus [(transcriber); sic: dupcicatus] esset illorum, praeterquam in recto: nam in illo rursus in unum coibant pulmones gemini, cor paulo altius, quam in aliis esse so let, Ypsilon literam Graecam praeferens, bifidum scilicet, sed tamen in una sede. Iecur crassum valde oblongum, Spina dorsi duplicata, distabatque una ab altera dig iti magnitudine, una quaeque suo inserviens capiti, et usque ad crus, quod sibi in directo erat, ferebatur. Renes duplicati, uterus et vesica minime. Duas tentavit natura creare proles, in ipso exortu principalium membrorum collisa et constricta sunt omnia, praeter caput.

Quae figura quaedam est concupiscentiae in homine duplicis, irascibilis et concupiscibilis, apte in femina, utraque in parte imbecilli, per caput geminum, adumbrata.

Nec minus Lycosthenem inter varia haec recensentem audire iuverit. Anno 1538. ait:

Natus est quidam, et ad per fectam viri statur am excrevit, capite et humeris tantum geminis; ita ut caput alterum ante, alterum retro esset, mira inter se similitudine, barbis etiam et oculis se referebant mutuo. Idem erat cibi appetitus, fames eadem, vox simillima: i dem uxoris, quam habebat, et excernendi utrisque capitibus erat desiderium. [Note: (1) Concordes.]

Magis illud etiam admirandum, quod sub Henrico III. Imp.

An. 1044. portentum visum est in una, vel potius duabus mulieri bus. Duo erant capita, et quatuor brachia, cetera gemina usque ad umbi licum, inferius singula omnia, Comedat, ridebat, loquebatur una: flebat, esuriebat, tacebat altera. [Note: (2) Discordes.] Ore gemino manducabat, sed uno meatu per ventrem eiciebat. Una defuncta, supervixit altera pene triennio mortu am portans, donec et pondere molis, et nidore cadaveris deficeret. Ira Anno 1118. monstrum quoddam Namurci natum est, biceps videlicet infantulus, tam sexu duplex, quam ceteris; simplex autem compage corporis.[Note: (3) Coniuges]
Addit his Cornelius Gemma lib. I. Cosmoc. c. 6. Vidisse pattem suum Lovanii anno 1536.
Gemellos ita commissos, ut capite distincti, brachiis manibusque; quatuor, ventre et sterno pectoris copularentur. Inventum illo praesente per anatomen cor commune, cerebrum suum cuique


page 134, image: s0206

secretum. [Note: (1) Consulum par consentientium.] Neque vulgaris quaestio: an pro uno homine, an pro duobus foret genus hoc monstri philosophis appellandum? Orta est contentio varia, aliis sedem T=HS )ENTELEXE/IAS in corde, aliis in cerebro collocantibus Mihi quidem (salvo semper meliori iudicio) formae humanae dignitas ex rationis domicilio potius aestimanda censebitur. quamquam in corde sit fons caloris vitalis, ac facultatum animalium, et naturalium praecipuus nidus. Hoc enim ad vitam et tota m animalis compositionem potius, quam ad differentiam spectat.

Verum ex actionum conformitate, aut discrepantia hoc potissimum cognoscendum esse sentio; cum nihil vetet eandem animam duo informare ac regere posse corporis unius capita. Quare virum illum bicipitem sibi in omni actione consentientem; ut voluntate una, sic et anima praeditum fuisse existimem: secus alteram feminam sibi dissentientem ac parte etiam praemorientem altera. Quocirca et in symbolo concordium ille, haec discordium in figura servire poterit. In infante utriusque sexus, par coniugum thoro continenti sociatorum licebit exprimere Gemelli illi Lovanienses par Consulum ean dem urbem uno corde iunctisque consiliis et operis regentem scite repraesentabunt.

Rarius vero magisque portentosum ex

Iacobo Rufo Lycosthenes exemplum hominis proponi anno ait 1516. in Germania visus est iustae aetatis, qui aliud caput ex umbilico exereret, quod pro more alterius quoque cibum caperet.

[Note: (2) Ventris curae deditus.] Eiusdem Pareus meminit, additque membris ceteris fuisse optime constitutum, ac peregrinando magnam a curiosis stipem collegisse. praeclara hominis ad ventris curam abiecti imago.

Philostratus etiam refert in vita Apollonii lib. 3. c. 4. eo tempore, quo hic Syracusas venit, mulierem non ignobilem tricipitem puellum edidisse, cuius corpus reliquum recte compactum constitutumque fuerit. [Note: (3) SS. Trinetatis imago] ut Trismegistus in hoc puero Aegyptiacus, sive etiam imago quaedam divinae Triadis expressa utcunqueve videatur. Tristius est quod Aldrovandas de Monstris narrat in regione Novarensi, seu ut alii Pedemontana


page 135, image: s0207

anno 1587. natum esse ex vetula muliere Satyrum heptacephalon, sive monstrum septem capitum humanorum: quorum unum tamen in medio monoculum, et hircinis esset auribus, cruribus tamen ac pedibus esset bubalis, reliquo corpore hominis, septem brachiis, ut et capitibus, uni thoraci affixis. Additque Bononiae anno 1625. apud Tebaldinum impressam de simili monstro fuisse historiam, quod ex muliere Foroiuliensi, Perdonone dicta, natum sit. [Note: (1) Peccata capitalia.] In quo mihi idea quaedam septem peccatorum capitalium, quae inferiorem hominem bruto similem reddunt, exhiberi videtur. Luxuria vero, cum maxime excaecet hominem, et hircum suo faetore redoleat, iure uno oculo et hircinis auribus pingitur. [Note: (2) Luxuri]

Intnr bruta animalia et porcos, et vitulos, et agnos bicipites [(transcriber); sic: bicpites] censet

Lycosthenes. Cerae inquit anno mundi 760. porcus biceps, Sinuesse 3768 agnus, Saturae 38 41 vitulus

talis natus est. Illud rarius, quod anno Christi 1269. Calissae inita octavum diem natalis Christi, vitulum cum duobus capitibus caninis, et septem pedibus vitulinis natum referat; ita ut caput unum in cauda, alerum in fronte obversa sibi invicem spectarentur, ambigeresque quo esset incessurum. [Note: (3) Respub. suis capitibus dissidens.] Ab illius mortui corpore canes et volucres abhorruere. Est reip. [Abbr.: rei publicae] inter se pugnantis, dissidentibus supremis capitibus forma, quam iure omnes aversantur. Ceterum porcus biceps, [Note: (4) coniuges ob lu xuriam divisi.] coniuges ob luxuriam dissidentes: vitulus biceps, [Note: (5) Iuventus discors.] discordes iuvenes: agnus [Note: (6) Religiosi dissidentes] vero religiosos dissentientes exprimet.

Sed et homines belluinis capitibus progenerati. ut Aldrovandus in hist. Monstr. anno 1565 refert in Hungaria mulierem enixam esse puellum capite elephantino, reliquo corpore persectum, [Note: (7) Sagax.] et Romae uxorem Cornelii Gallicani infantem, canino capite, [Note: (8) Vigil.] qui Deum Aegyptiorum Anubin repraesentaret, et Perusii anno Christi 1626. puer hirta fronte faciem bubonis [Note: (9) Melancholicus] aemulabatur. Ad fontem Aquae bellae, cum mulier Catharina Sarbucata febribus vexata ad has pellendas ranam vivam alligasset palmae manus, dum exspiraret,


page 136, image: s0208

sique ad viri congressum venisset, prolem ranae capite deformem enixa est, [Note: (1) Garrulus] anno Christi 1517. In quibus elephantinum caput sagacem, caninum vigilem, bubonis melancholicum, ranae garrulum poterit designare. Contra variae bestiae a Lycosthene. Aldrovando aliisque humano capite natae feruntur. Lycosth. ait in ceteris quod anno 1109. in parochia Laegiensi porca enixa sit porcellam capite humano, [Note: (2) Impurus.] anno 1290. mulier humano capite leonem [Note: (3) Crudelis.] peperit. Sic Cardanus lib. 14. de var. rer. c. 64. meminit pattus ex muliere, qui humana forma superiore fuerit, et infra canis, [Note: (4) Impudens.] qui ad Pontificem expiationis causa delatus sit. et Cornelius Gemma l. I. Cosmocrit. refert natum sua aetate cum accipitris capite canem esse. [Note: (5) Rapa] Quae aenigmatis loco natura finxisse potest videri, ut tamquam Sphinx quaedam in his imaginibus suos hominibus mores erroresque proponeret. Multi enim qui humano spectantur vultu toto corpore vel porci sunt impuritate, vel canes impudentia, vel leones feritate, vel rapacitate canes accipitresque aequant.

Porro universim producere, qui vel abundant, vel deficiunt, vel transformantur quibusdam turpiter membris longum sit. Multa apud Lycosthenem, Aldrovandum, Pareum, P. Stengelium, ac postremo apud P. Casp. Schottum in Physica illius curiosa l. 5. reperies, quo to remitto. Illud quod ex Stengelio l. 5. c. 7. recenset de homine sine manibus brachiisque, horum tamen officia pedibus magna promptitudine exequente, et ego praesens Coloniae ubiorum An. 1628. spectavi. hic rotundo corpore ab humero ad femora usque trunci vestiti speciem praeseferens, in mensam agili sese librabat saltu, moxque tergo nixus, excussis calceis, utroque pede, tamquam expeditis ad opera artesque diversas manibus utebatur. Instrumentum in musica organicum sibi appositum scite pulsare doctus, digitis pedum prompte habiliterque discurrentibus. Acu deinde filisque et panno oblato, non minus expedite sartoris munus obibat, seu fila angusto acus foramine traicienda essent, seu consuendus pannus. Ita et perite


page 137, image: s0209

calamo literas offormabat, et chartis pictis ludebat, miscens, ex more dispertien sque: dedebat bibebatque, partiens cibos, potumque in vitrum ex lagena transfundens. Ira homo iste in pedibus, brachia simul manusque possidere videbatur, icon pacifici, et parvo apparatu, de suo tantum, viventis. [Note: (1) Pacificus et parvo contentus.] Nam talis neque bellis, neque rapinis idoneus; sibi aliisque sedens potissimum utilis esse solis pedibus videbatur.

Quod monstrosis quandoque partubus humana Deus castigare scelera, et horrifica figurarum imagine a vitiis abducere conatus sit, non paucis exemplis est compertum. Novimus quae in Germania vestium novitas luxusque et insolentia iam a pluribus seculis dominetur, et superbiae luxuriae que deserviat. Ira scissis quandoque et lare pendulis, perque brachia et femora protuberantibus, vestimentis locus fuit. quo tempore in Marchia Regiomonte anno 1555. ut Lycosthenes ex Fincelio refert, monstrosus equus natus est, in quo laxa propendensque ad inferiores fere pedum talos cutis thoracis, et caligarum latis longisque scissuris hiantium, vicem supplebat. [Note: (2) Vestium luxus et insolentia.] Haud multo ante in Belgio anno 1543. ipso conversionis S. Pauli die, ex honestis nobilibusque parentibus natus est infans, teter admodum et horribilis aspectu, flammeis et radiantibus oculis, ore naribusque bovinis, quae in cornu oblongo prominerent. Dorsum illi canis pilis hispidum; cauda sursum reflexa, nec modica, manus pedesque cygninis plantis, at unguibus obarmatis similes: Diversae per totum corpus ferarum exstabant facies: Simiarum in pectore duae, hinc et hinc iuxta mamillas: tetra duo et minacia canum surgebant ad utrumque cubitum in brachiis totidemque in gennum patellis capita: felium in ventre bini iuxta umbilicum oculi. [Note: (3) Sceleratus homo] Hic partus in lucem, multorum terrore editus, quatuor horis superfuit, ac tandem moriens exclamavit: Vigilate, Dominus Deus vester adven? at. Ita Lycosthenes ex Peucero, Munstero, Bruschio. magis etiam terrificum monstrum eodem saeculo an. 1577. in Ungaria prope Budam repertum est, superiore illud corpore


page 138, image: s0210

referebat hominem; sed asininae illi aures; pedibus et reliqua ad umbilicum parte bovinum erat et alatum, a cubitis brachia emergebant quatuor, quibus arreptos lapides, cum multorum accolarum caede, in obvios quosque spargebat, ut defendendi gratia multitudine armatorum hominum illud prosecuti sint; at non sine magna suorum clade straverint. [Note: (1) Perversus homo.] ut Aldrovandus de Monstr. Gravius illud, quod de alio circa ripam Nili Monstro scribit, hoc tribus capitibus, aquiliae, draconis, et vulpis horrendum erat, cetero corpore velut humano, sed squamosa serpentis cute obrecto, brachio manuque hominis ab uno latere, ab altero aquilino pede prominente. Erant et mammae humanae, sed Leonina cauda, sexus amphibius. Praeter hominis pedes, tertius quoque leoninus, et anserinus quartus erat. Homines animantesque Ceteros devorabat. [Note: (2) Concupiscentia triplicis regnum.] Ita denique Baionae in aquitania, meliori tamen omine, puer natus est omnibus recte membris constitutus, sed ubique oculatus. Ut centoculus in hoc Argus: non [Note: (3) Attentus et circumspectus in omni opere.] fabula, sed veritas fuerit, qui priusquam post dies quindecim exspiraret, clara voce locutus est. Tales sunt imagines quas Deus hominibus depingit, operante, aut certe oboediente natura, ut in his videamus, quam pulchrum sit illam tueri formam, quam Deus ad similitudinem suam, utcunque in corpore humano, magis tamen in anima delineavit. Quam enim difforme, in prima figura, ita ridicule scissa cute spectare equum: tam indecens, ita insolenter superbire in veste hominem, quam triste tot ferarum in uno homine facies membraque contemplari; tam miserum ad brutalem diversa inter scelera vitam degenerare, quam turpe inferiorem hominem animalem alatum esse, et superiorem ubique obsequentem, ad proximum persequendum atque opprimendum secum trahere, tam indignum rationalem animam irrationali appetentiae obsequi, contraque virtutes praecipuas pugnare, Iam si, ut in tertia figura est, bestiales impetus tamquam capita ducesque rerum agendarum sint, quid umquam recte honesteque transigetur? Solus Argus puer nos prudenter ubique iubet esse oculatos, circumspectos,


page 139, image: s0211

et vigiles, cum tot hostes cuiusvis operi nostro insidiantur.

Concludo haec ex Schotti Phys. Curis l.5.c. 29. §.I.ubi sic habet. Prima itaque finalis monstrorum causa est, ut sint signa Dei, volentis incautos mortalium animos monere, aut sanare: sicut enim per somnia, per prophetarum oracula, per varia prodigia, ita et per monstra atque monstrosa praemonere solet non probos modo et cultui suo addictos, sed improbos quoque neque singulos tantum homines, sed integras etiam nationes et gentes Sunt qui nullum monstrum sine praesagitione natum existiment, et c. Ex eorum mente infans ille ore gemino, quatuor oculis, dentibus binis, barba et duabus brevissimis auriculis natus an. Dom. 308. apud Daphnen Antiochiae suburbium Constantii Imper. temporibus [Note: (1) Ecclesia et resp. dissidens.] temp. in statum deformem verri significavit; propterea, quod saeculum succedens obscae nissimis moribus fuerit deturpatum, et Imperator Constantius fraudulentis Arianorum imposturis illa queatus, a veta pietate recesserit, Mauritii Imp. aetate an. 578 puer alius in Thracia natus sine brachiis, et ab umbilico dein ceps in piscem desinens. [Note: (2) Ecclesiae mutilae et degener] Canis insuper capite Leonino [Note: (3) Custos Eccl. mutatus.] et Foetus quadrupes [Note: (4) Brutalis homo] infelicem Mahometis adventum praemonstravit, quippe qui audaci illecebra et vanissimis commentis hominum mentes decipiens, terra marique dominari coepit, quod monstra illa partim terrestria, partim aquatilia significasse autumant.

Foetus humanus canino capite in lucem editus anno 914. mores Christianorum illius aetatis praedixit, [Note: (5) Christiani se lacerantes.] qui mutuis morsibus se lacerantes, suere tandem a reliquiis impiarum haeresum Anthromorphitarum et Manichaeorum defaedati. Monstrum bicorpor ex homine et cane integratum, Albaniae in Epiro natu an. 1233. civitatem illam caninis morsibus et clandestinis proditionibus divexandam ostendit. [Note: (6) Res??? disco?] aliud triceps apud Samnites anne. 12 55. tres Imp. Rom. competitores. Puer biceps et quadrimanus an. 1293. Bizantii natus, Imperii Bizantini


page 140, image: s0212

ruinam ac perniciem. [Note: (1) Resp. eversa.] Puellus quadrimanus [Note: (2) Ecclesiae schisma] et quadrupes [(transcriber); sic: quedrupes] natus circa an 1387. Schisma Benedicti 13. qui antea Petrus Luna nominabatur, portendisse dicitur. Monstrum illud horrendum, quod an 1496. in Tiberi repertum fuisse scripsimus, corpore humano squamoso, capite asinino, manu dextera humana, sinistra ad instar pedis elephantini, pede dextero aquilino, sinistro bubulo, ventre femineo, pectore mammis turgente, cum capite ad podicem barbato, alioque draconem aemulante, [Note: (3) Haeresis in se varia et divisa.] hoc inquam monstrum tam varium, aut varias haereses tempora illa secutas, aut perditos temporis illius mores denuntiavit. Alterum anno 1312. Ravennae natum capite cornuto, pede rapacis avis, genu oculato, alis loco brachiorum instructum, et sexu utroque deforme [(transriber); sic: desorme] , [Note: (4) Bellum in ter Pontis. et Reges, Christ.] excepit bellum funestum inter Iulium 2. Pontif. cum universa pene Italia, et Ludovicum 12. Gall, Regem. De hoc cum Surius in histor. anni 1512. verba fecisset: addit.

Interpretationem quidam eiusmodi esse voluerunt Superbiam,levitatem, virtutum inopiam. Sodomiticam labem, amorem rerum labentium, Dei oblivionem, inexplebilem avaritiam gallico flagello castigatum iti. [Note: (5) Bello castigata scelera.] Quod et factum est. Eodem enim anno Galliarum Rex Ludovicus rupto cum Pontifice et Maximiliano foedere Ravennam obsedit, et tandem deditione receptam urbem, contra fidem datam diripuit, et magna clade affecit.

Mitum est quod Boethius lib. II. infert in Northumbria visum ante bellum Constantini Scotorum Regis cum Athelstano Anglorum rege susceptum. Homo sexu virili unoque ventre gemino pectore et capite brachiisque quaternis natus, tanta dissensione voluntatum actionumque inter se pugnabat, ut quod alter vellet, nollet continuo alter, nec adduci quidem possent, ut, licet ventre communi essent, cibum tamen una caperent; aut una dormirent, verum cum alter cibum somnumve caperet, recusabat alter ieiunans vigilansve, neque raro contumeliosis sese invicem verbis, pugnis etiam unguibusque certatim lacerabant, denique nec simul mortui, verum uno consumpto, alter sensim


page 141, image: s0213

foetore demortui cadaveris extinctus est. [Note: (1) Seditio fratrum vel principum cognatorum. Item corporis et animae dissidium.] Nimirum haec erat, unius Insulae Regem foede dissentientium non aliena effigies. Horrendum longumque relatu esset, quod monstrosis partibus nata per Germaniam Haeresis figurata sit. Uno a Friburgo Saxonum lapide, in pago ditionis Cellensis, Lycosthenes de prodigiis. eo tempore quo Lutherus clausto omnia ac pudore rupto ad illicitos passim thalamos, novamque carnis libertatem consecratos Deo homines provocabat, vitulus cucullatus [Note: (2) Lutheri imago, et apostatarum monachorum.] in lucem prodiit, germana Lutheri sectariorumque incontinentis lasciviae idea, cuius monstri ipse Lutherus et inspector, et arbiter fuit: opinor non ignarus, hanc de se fabulam a superis dari. quamquam aliis, ut omnium perditorum mos est, vitia sua affingeret. Rarius est, quod in ducatu Mechelburgensi, iam haeresi infecto, loco Muisal, haud procul a butzum oppido evenit. Pulpitum in templo igneum erat vivo impositum lapide, verum antiquitate et teredine adesum, in cuius scapo excrevit humana manus omnibus suis partibus absoluta, inaversa tamen manus parte facies hominis erat, oculis, naso, ore et barba praedita: neque vita deerat, siquidem visa in dies, non sine conatu ac sudore, moveri saepius, quod monstrum ad annum Christi 1594. Iansonius. Tom.9.l.2. Merc. gal. refert, existimatque per manum opera, per facie in oculosque humanos, fidem designari [Note: (3) Bona opera fidei iungenda] ut si Deus admonitos voluisset, opera ad fidem illis novae fidei buccinatoribus adiungenda esse: quod illa sine operibus mortua censeatur. Verum, quam demum interpretationem habet monstrum illud Hispanicum, anno huius seculi 2.8. Ambigenitae [(transcriber); sic: Ambigeuitae] spectatum? Mercur. Gallob. ann. 1629 quod nec homo, nec brutum, nec volucris, nec quadrupes erat, sed omnia inusitato prorsus spectaculo coniungebat. Avis credebatur, adeoque deiecta ex alto in terram est glandibus: 27. pedum longitudinem contineri est visas caput bovinum, et vox mugitusque bovem referebat: oculus in fronte humanus: aurium vice dependebant hinc atque illinc alae: cornuta


page 142, image: s0214

in vertice eminebat vitta. tuber a tergo testudineum in pectore lorica: gemini pro cauda enses spectabantur. [Note: (1) Bellum laboriosum, quod brevi novos et inexspectatos eventus habeat.] Hoc Aenigmate Hispani de obventuris bello calamitatibus, de regnorum divulsione, forte et de admissis sceleribus commoneri poterant, neque enim quicquam in tam infelici horrendoque monstro amandum sperandumque obiciebatur. Concludam haec de monstris postquam admonuero, quaedam ex his generatim tantum malum aliquod bonumve (uti in prodigiis etiam assolet) praefigurare. Ita si Herodoto. lib. 8. fides habeatur apud Pedanenses qui Halicarnassum accolunt, quoties mali quippiam Amphyensibus immineret, tunc Antistiti illi sacrorum Minervae grandis subito barba enascebatur. Polydor. Virgil lib.13.hist. Angl. [Note: (2) Inexspectatum malum.] In his opinor, exemplis Dei erga nos elucescit cura, quos tam novis rerum figuris sapienter instruit, ut vanus omnino sit, qui haec neget ad nos erigendos corrigendosque a Deo adhiberi.

Non tamen contendam omnia tantum figurata esse, cum multis quoque exemplis conster, in scelerum quoque poenam prodigia monstraque a Deo immissa esse Monstrosi illi ex Anglorum gente homines, qui truncatam velut equi caudam nati in lucem adferunt [Note: (3) Ludibrium.] maiorum suorum crimen luunt, ut qui D. Thomae Cantuariensi in Strodo ad Meduciam flumen vico, scelerate illuserunt praeputata equi, quo vehebatur, cauda. Mitis hodie dum in hac Coloniensium Dioecesi Hackenbrogensis Dominii rustici, quotannis post Pascha, Maii fere tempore, plectuntur, ob innocentis cuiusdam, ut ferunt, supplicium, gallinis, si reus non esset perniciem imprecantis, poena consecuta est, atque etiamnum viget, ac'nisi ante efferantur, aut nescio quibus latebris condantur, dicto tempore intereunt. [Note: (4) Mors innocentis] De prodigioso viri ex femore partu alibi, cum de fabularum origine disseremus.

Ita quae cum natura rerum pugnant ostenta plerumque infausta, hominum regnorumque inter se collisiones praesignant. Sic anno 15 45. turbis bellisque


page 143, image: s0215

in Germania natis, praelusit tali Deus spectaculo, in Silesia potissimum conspecto. Duxit ab oriente instructam Ursus acrern, cui ab occasu, cum armata otiam manus occurrit Leo Inter exercitum utrumque lucidissima emicuit stella. Mox inter se congressi dimicarunt acriter, ut distillare ex sauciatis sanguis, et exanima corpora decidere viderentur. Inter praeliandum sese Aquila super copias Leonis dealta rupe alarum remigio libravit Dirempto quasi certamine, Leo inter suas fulsit cohortes nullum Ursi vestigium, sed prostrata iacuerunt cadavera, qua alter constiterat exercitus, quibus canitie venerandi adstiterant senes. Finito praelio reduxit exercitum ad occasum Leo. Quo aliquo usque progresso, quidam albo et ornato vectus equo, ad pugnae locum a copiis rediit, atque in eum equum iuvenem cataphractum ibi stantem collocavit, et versus ortum procedentem comitatus cum ceteris speciebus evanuit. [Note: (1) Bella Germania] Sic paucis ante annis, videlicet 1332. non procul Oeniponte mirae visae sunt imagines. Hinc Camelus prodibat, quem flamma minax in orbem cingeret: inde Lupus non tantum flammeo accinctus orbe, verum ignes quoque ore flammivomo egerens. Sequebatur hunc Leo, cui vir cataphractus, in montium stans aditu, blande demulcebat iubas, rursum, ut videbatur adblandienti. Quae, siquis vel gentibus familiaria, vel etiam familiis Europae praecipuis usitata pro insignibus, cum illarum aetatum rebus gestis comparet, haud difficulter proposita caelitus aenigmata enodabit.[Note: (2) Bella septentrionis]

Magis illud involutum est, quod apud Schottum lib. 6. mirab. c. I. una cum ante memoratis ex Ioannis Ionstoni classe 3. Thaumatographia producitur, propter imaginum, quam involuit varietatem. An. 1534. die 3. iulii in oppido Germ. Schleswich a meridie caelo sereno conspecti in aere Leones ex locis diversis ad conflictum concurrentes. Cataphractus [(transcriber); sic: Catapractus] his assistebat hastam quatiens. iacuit haud procul ab equite humanum caput, sine trunco, imperatorio


page 144, image: s0216

ornatum diademate. Modico post intervallo Apra caput aculeatum visum, et duo Dracones ignem vomentes. Unicae deinde et amplissimae urbis effulsit imago ad lacum positae, classeque et terrestribus obsessae copiis Crux super hanc sanguinei coloris conversi paulatim in atrum. prodit item alius equus igneo flagrans colore, imperatorium in capite diadema gestans, quem insecutus sine sessore equus est. Postea in ampla planitie duae ardentes enituerunt arces, alto vicinae monti, post quem grandis Aquila dimidium sui corporis exerens. Aliquot ibidem Aquilarum pulli candido nitidi colore apparuere; item Leonis supini caput insigniti corona. Gallus gallinaceus rostro feriens fodiensque caput tantisper, donec a trunco corporis delaberetur solutum, et evanescerer, corpore diu conspicuo. Adstiterunt et alii Leones et iuxta Apri caput Monoceros, paulatim in Draconem conversus, alia que plurima inusitatae figurae, et magnitudinis animalia. Arsit in celsa rupe arx duobus cincta exercitibus, et visa est integra regio frequentibus oppidis, arcibus, et vicis referta. Sed mox totus tractus in quo haec steterant igne correptus conflagravit, et ruinas vastae terrae stagnum amplissimum obruit, exstantibus tantum turribus in loco, in quo antea magna illa urbs apparuerat. Ad ripam lacus grandis camelus bibenti similis constitit. [Note: (1) Turbatio Europae ab haereticis et Turris.] Haec ille. Quae tanto apparatu scena eo tempore a Superis instructa est, quando adhuc bella cum Turcis vigebant, instabant cum haereticis Germania. Urbs illa super quam Crux, romana iure habeatur Ecclesia, ab utroque hoste violata, Arces cum regione et oppidis, quae igne correptae haereseos, in imperio periere et submersae sunt, praeter veteres Ecclesiarum turres nihil ostentant. Quemadmodum Leones Draconesque et Apri, ex Germania et septemtrione, ad hanc cladem concurrerint minime obscurum est. Monoceros in Draconem versus, Ecclesiasticus principatus deficiens censeri potest. Imperatorium caput sine corpore


page 145, image: s0217

viderunt, qui deficientem a Carolo exercitum perfidum et haeresi iam corruptum cum Mauritio Duce conspexere: Leonem coronatum truncavit Gallus; quando cum Metis, tres Episcopatus sustulit. Camelus ad lacum innundantem bibit, quando Turca tot terras haeresi primum mersas tenuit, adhuc ceteris nondum siti extincta imminens. Cetera Lectoris iudicio in caelestibus his picturis evolvenda relinquam.

Superior tamen imago, quae ursum et leonem superveniente componat Aquila, videtur atrox illud bellum, inter Ioannem Basilium ferocissimum simul et victoriis elatissimum Ducem Moschorum, tum deinde magnum Livoniae Magistrum imparem quidem tauto hosti, sed cum Polonicae sese Aqulae submitteret, defensum proponere nisi mavis Albertum intelligere Brandeburgicum ursi instar omnia late in Germania vastantem, cuius demum furorem Saxonicus Leo obiectus pressit. et Aquila interveniens Caesarea, a Gallo confoederatisque abstractum, utcunque compescuit, donec a Brunswicensi victus succumberet, totaque illius vis evanesceret. Camelus et Lupus Leoni occurrentes, haberi possunt Turcae et Transilvani Ungariae incumbentes, quibus Ferdinandus Rex occurrit, Caesaris Caroli ope fretus. Ut ut sit, in his Superi emblematibus imminentes Germaniae calamitates non vana coniectura adumbrarunt.

Sic et magnorum faris Principum non raro Deus figuratis imaginibus, aut alio quodam signo praeludit. ioannis Saxoniae Ducis et Electoris mortem haec symbola indicarunt. Arbor marcida atque eversa primo eminebat; deinde expeditus eques, qui truncatam ramis arborem prae se ferret: tum magna et atra crux in nube densa: tandem ex ea horribile fulmen ingenti sonitu excussum est. [Note: (1) Mors Principis] Ita Schottus I. cit. Apud quem et Nierembergius lib. I. de mirac. natur. in Europa c. 53 ait, quod in quodam Monasterio Galliae S, Mauritii dicto, tot in quodam stagno sint pisces. quot in claustro Monachi, quorum aliquo


page 146, image: s0218

aegrotante, supernatet et piscis quispiam infirmus, qui illi morituro praemoriatur [Note: (1) Mors religiosorum.] Est hoc Monasterium ad flumen Rhodanum in finibus Sequanorum resque plurium testium, etiam oculatorum, fide constat.

Absolvam hoc caput huius aetatis clarissima imagine, qua Deus instruere illustris familiae hominem, ac de fatis imminentibus erudire voluit. Utar fere auctoris P. Georgii Stengelii de ovis Paschal. Embl. 7. verbis Novi ego familiariter, inquit, in Alsatia nobilissimi nominis et familiae hominem, qui se, quietis gratia, a meridie in torum reciperet, iubebat in mensa statui crystallinum calicem vino rubro punicantem; ut a somno siccior illico se posset haustu praesenti refrigerate. Hic mos illi erat quotidianus, aliquando igitur integis sensibus, et valetudine prorsus vegeta accubuit; ubi, nescio quae, hominem subiit cogitatio de aeternitate, quae eum non sivit obdormiscere, cum hac cogitatione dum luctatur, atque ante oculos positum vitreum scyphum animo nolente identidem contemplatur, scyphus repente, nullo attingente, velut ictus, sonat, et sponte sua medius dissilit, vinumque in mensam effundit, [Note: (2) Vita fragilis] territus inexspectato spectaculo dominus, tintinnabulo, quod pone stabat, dat signum. Adsunt famuli, quaerunt quid velit; quibus trepida voce, rem uti evenerat, recenset, additque ita vitam suam quemadmodum vitrum rumpendam, animamque vini instar effundendam, solantur illi, tristem cogitationem abicere iubent, vitium in vitro fuisse, quo ex oculis submoto, aliud vino plenum substituunt. Verum ille eadem cogitatione defixus, ratusque bono se genio de imminenti morte admoneri, alterum hoc vitrum claro sonitu rumpi, vinumque in mensam evomere conspicit. Maior ergo quam prius hominem invadit consternatio, vocat famulos, vocat uxorem, mandatque, ut actutum Bruntruto advocent, animae suae medicum: nam de corpore actum esse, non secus ac de vitro iam altero prodigiose utique fracto. Uxor ubi


page 147, image: s0219

frustra delirantis tristitiae vanitatem esse monuisset, denique appromisit se Patrem Societatis consuetum advocari curaturam Interim tertium, ante exploratum scyphum, ne quod vestigium laesionis esset, reponi iubet, Inanem tamen viri imaginationem arbitrata, Confessarii curam omittit, dominus vero peccatis per digitos, memoriae causa, digerendis intentus, tertium denique (quis digitum Dei non agnoscat?) vitrum dissilire vidit. Moxque per Superos actestari vocatam coniugem, et servos, ut confessarium quantocyus accersant, modicum sibi temporis superesse quo saluti suae prospiciat. Nondum persuasit domesticis: ita mundus omnia facilius credit, quam sua pericula. Sic dies in vesperum extracta. Crepusculum dici, fuit et crepusculum vitae: nam ad primam faciem mirifice coepit pallere, segnius et vena micabat, ac vires in momenta singula deficiebant. Ergo tum demum uxor equos mittit expeditos et quanta posset contentione iubet famulum celerare, O quam occulta sunt Dei iudicia! Itinere, alioquin non admodum longo, neque erroribus exposito, in media, quae interiacet, silvula tota nocte vagatur, dum interea media iam nocte herus funus fuit. O non fortuna tantum, sed et vita mortalium vitrea. Discant ex hac imagine cautius suae saluti consulere, qui eadem se natos sorte non ignorant, ut aliquando moriantur.

CAPUT XII. De somniis, et, an homines per ea, tamquam figuratas imagines, instructi fuerint.

AD somnia progredimur, ut, cum recepta veterum recentiumque opinione, alia ex his vana, alia rerum latentium significativa reperiantur, exploremus, an non symbolicis aenigmaticisque figuris


page 148, image: s0220

nos somnia erudiant. Quibusdam somniis per obiectas nobis imagines vera repraesentari persuasum antiquis fuit. Romani oblata de rebus publicis somnia, fidem rerum abditarum facere, ac minime vana esse credebant, ut Rosinus l.2.c 2. quocirca solemni victimarum expiatione praevia, lotoque vivo in amne corpore; aut Onirocritae, seu interpreti somniorum, illa; aut certe Diis penatibus enarrabant, ac postridie publice civibus vulganda prae coni offerebant. Captabantur vero etiam somnia, cum se non offerrent in delubris templorum, iuxta illud

Virgilii lib. 8. Aeneid.

-- Huc dona Sacerdos
Contulit, et caesarum ovium sub nocte silenti
Pellibus incubuit stratis, somnosque petivit.[Note: (1) Cognitio futurorum captata.]

Ut proinde sacrificio praevio victimarum pellibus incubantes somnia exspectasse videantur. Antiquissima porro haec divinandi de futuris ratio, neque auctoritatem graviorem habet, neque laudem approbationemque maiorem, quam quae a iosepho Patriarcha petitur, de quo Trogus Pompeius apud

Iustinum l. 37. Deportatus in Aegyptum Ioseph, cum magnificas ibi artes solerti ingenio percepisset, brevi ipsi Regi percharus fuit, nam et prodigiorum sagacissimus erat, et somniorum primus intelligentiam condidit.

quamquam C. Plinius l. 7. c. 57. Deucalionis filio Amphyctioni, Pausanias in Atticis Amphiarao vati, Tatianus Martyr Telmessensibus Lydiae populis primam somniorum interpretationem tribuant. Verum tamen non omnibus credendum somniis antiqui censuere. Hinc de divinatione

Cicero inquit,

Cum animus languore corporis, nec membris uti, nec sensibus potest, incidit in visa varia, et incerta ex reliquiis inhaerentibus earum rerum, quas vigilans gesserit.

Virgilius lib. 6. Aeneid. ut vera somnia a vanis distinguat, ita canit:

Sunt geminae somni portae, quarum altera fertur
Cornea, qua veris facilis datur exitus umbris:
Altera candenti perfecta nitens elephanto;
Hac falsa ad superos mittunt insomnia Manes.

Nimirum per corneam portam immitti fingebant in


page 149, image: s0221

animum vera somnia, quod pellucida cornuum natura sit, inquit Macrobius in som nio Scipionis lib. 1. c. 3. et visorum simulacra exprimat; per eburneam vero portam vana subire dicebant, quod ebur solidum ac minime sit pervium imaginibus.

Verum haec Poetarum de somniis somnia, nos in iis veritatem, siqua latere potest, scrutamur. Quocirca distinguenda cum eodem Macrobio erunt somniorum genera, in )/ONEIRON, (/ORAMA, XRHMATISM\ON, )EN/UPNION, *F/ANTASMA: quorum duo postrema nihil divini continent, siquidem )EN/UPNION a vigilantium curis noctu recurrentibus oritur, iuxta illud

Claudian in praefat. ad Honor.

Omnia quae sensu volvuntur vota diurno,
Pectore sopito, reddit amica quies.

*F/ANTASMA ab humorum qualitate provenit, cuius generis est Ephialtes [Note: (1) Torporis imago] homini velut gravissimo cum onere incumbens, tum deinde insomnia, quibus noctambulones, non aliter sopiti, quam vigiles circumaguntur, ridiculis saepe exemplis quale Ruraemundae, dum illic pro studiis agerem, ancilla ad forum dabat: quae intempesta nocte, tabernam mercesque venales explicabat, ac per extremos aedium parietes tenuibus exstantium lignorum adminiculis nixa, summas aedes, quod vigilans nequiisset, (ad quem, nescio, laborem) conscendebat. Sed has imaginum in somno species hoc loco reicimus. Ad illa, quae divinationem continent, properamus. In his (/ORAMA rem, prout contingit, nude simpliciterque per imagines proprias obicit. Ita Petitius Navarchus, ut Alexand. l. 3-e. 26. in Aegaeo navigans in somnis vidit Cn. Pompeium a Caesare profligatum, obsoleta amictum veste orantem ut se exspectaret. Et Q. Catulus ut Xiphilin. in Augusto, vidit iovem in somno adolescenti Octavio insignia Romani deferre impetii, XRHMATISM\ON oraculum est dormientibus oblatum, sive voce viva. sive notis. Ita Aedesio Cappadoci Philosopho,


page 150, image: s0222

ut Eunapius in eius vita, ancipiti cura de vitae instituto fluctuanti, oraculum versibus editum, et, ne memoria deflueret, levae etiam manui inscriptum,

Parcarum in genibus, fatalia pensa trahentum,
Sors tibi stat vitae, si degere in urbibus, inque
Caetibus est animus, fama super aethera vives, etc.

Reliquum est ultimum genus somniorum )/ONEIROS dictum, quod non per species rerum proprias, sed aliis in formis ac per imagines rerum figuratas, veritatem proponit, atque hoc solum est de quo praesenti tractatione inquirimus. Cum nos Superi pictis non erudiant in tabula imaginibus, quibus, velut in symbolis aenigmatibusque, abditarum rerum sensus communicent, habent tamen vim quandam artemque pictoriam, qua vivaciori longe colore lineamentisque expressioribus animo figuratas hasce imagines subiciant, quando videlicet in phantasia, sive animo etiam humano, velut in tabella, rerum figurate significantium species clarissimas exprimunt, ceteris interea sensibus, somno obligatis. Ita evenisse celeberrimo iuveni iosepho Patriarchae pluribus exemplis tenemus, sidera illa caelestia sibi vidit inclinata [Note: (1) Superiores inferiorem venerantur.] et manipulos fraternos suum devenerari. [Note: (2) Multi pares sui similem colunt.] Ita pingues Pharao spicas bovesque, [Note: (3) Anno nae copia.] ac deinde macilentos [Note: (4) Annonae caritas.] conspexit. Ita in carcere pincerna regius, mustum sese in Pharaonis exprimere calicem, [Note: (5) Regius favor.] alter pistor aves sese pascere somniavit, [Note: (6) Supplicium et poenam ortis.] Ita denique Nabuchodonosor statuam illam, quadruplici metallo conflatam, atque ex lapide deciduo imminutam, [Note: (7) Caelestis potentia mundanam conterit.] per somnium intuitus est. Sed tam explorata hoc loco non prosequor. Ex reliquis omnium pene seculorum historiis nonnulla exhibeo cum symbolica, tum aenigmatica.

Ante omnia tamen observandum, non eam semper aut significandi vim figuratis eiusmodi somniis, certitudinemque veritatis subesse: tum quod a naturalibus persaepe causis ortae, casu magis, quam intentione regantur: tum a Daemone, mendaciorum fabro, non raro ad fraudem componantur: tum denique


page 151, image: s0223

quod perito ac gnaro interprete destituantur.

Fuerunt tamen olim atque etiamnum sunt, qui ex figuris quibuslibet pene somniorum, superstitiosa interpretatione, abditam veritatem de re futura conantur elicere, horum decreta ne omnino ignoremus,

Versibus quaedam ex Hadriano iunio Medico deprompta subicio, magisque symbolographis digna expono.

Celare noli somnium quando liquidum est.
Pigre moveri, semitam duram facit:
Actus secundat somnies si currere.
Calcare prunas, noxiam signat gravem. [Note: (1) Scelus admittere.]
Botros edere notat madores imbrium.
Ficus edere, cavilla scurrarum notat.[Note: (2) Obtrectatores pati.]
Si somnians ridebit, angor te premet:
Sed si fleas, repleberis tunc gaudiis.
Succendi ad iras, hoc acerbum est somnium.
Petrae insidens stabili, bonam spem concipe. [Note: (3) Spem concipere ac fiduciae niti.]
Fluvius inundans [Note: (4) Hostilis incursus.] hostilem incursum notat.
Aequor serenum mare, faustum est somnium.
Aequor natare turbidum [Note: (5) Angi animo. ] angores notat.
Aurum tenere somnians, [Note: (6) Voto frustrari.] voto excides.
Clavos tenens [Note: (7) Periculum ab hoste] ab hoste periculum cave.
Iactura certa est, passer evolans manu: [Note: (8) Spes frustrata.]
Tenens colum nam, [Note: (9) Fiducia in Deum] numinis speres opem,
Votum obtinebis, si manu accipitrem premas. [Note: (10) Voti compos. V.]
Accipiter evolans malum adfert Principi. [Note: (11) Infortunium Principis.]
Claves tenere, [Note: (12) Concordia, Pax foedus.] stabile foedus indicat.
Remoram notant flagella torta vitium.[Note: (13) Impedimentum.]
Se eluere totum, [Note: (14) Curas deponere.] exterminat curas graves.
Latos pedes habere, [Note: (15) Infelix iter.] portendit malum.
Viam ingredi nolito, [Note: (16) Infelix iter.] succiso pede.
Inglorius eris te ustulatum somnians. [Note: (17) Inglorius.]
Curis eris liber necem si somnies.
Volare successum rei laetum notat.[Note: (18) Successus felix.].
Praesagiunt pugnas hostiles, basia.


page 152, image: s0224

Est ominosa res atros videre equos [Note: (1) Nuntius mali.]
Albos equos videre, [Note: (2) Nuntius boni.] faustus nuntius.
Signant periculum ab haste vesparum agmina.
Videre lumen, [Note: (3) Honor, gloria, fama. VI.] res loco in claro notat.
Pelagus quietum cernere, [Note: (4) Pax, qui es.] est omen bonum.
Fremitus maris [Note: (5) Bellum. inquies.] negotii turbas notat.
Magnam fove spem regia indutus stola, [Note: (6) Spes magna.]
Disrupta vestis [Note: (7) Cura amota.] curarum fascem eximit.
Praecisa zona, [Note: (8) Festinatio.] celeriter expedit viam.
Damna in negotiis coma abrasa indicat. [Note: (9) Damnum leve.]
Discrimen ingens crinium casus notat. [Note: (10) Periculum ingens.]
Tentus manis ensis auguratur praelium.
Confringere enses, [Note: (11) Hostium strages.] hostium stragiis nota est.
Tonitrua somni nuntiorum dicta sunt.
Qui se sexem videt, [Note: (12) Dignitas, auctoritas. VII.] manet eum dignitas.

Addunt alii speculum per somnum intueri, [Note: (13) Vita longa] aut in aqua contemplari [Note: (14) Vita longa] faciem, inter mortuos cernere fratres aut sorores, [Note: (15) Vita longa] vitam denotare longam. Capillitio privari caput, [Note: (16) Mors propinquorum.] aut somniare nuptias. [Note: (17) Mors propinquorum.] mortem indicare propinquorum Idemque extractum dentem aut amissum signare oculum. [Note: (18) Mors propinquorum.] Leporem vidisse mortem portendere. [Note: (19) Mors] Ferrum tractare, longam vitam. [Note: (20) Longa vita.] Apes captare, lucrum, [Note: (21) Lucrum. VIII.] uri et boves arare. [Note: (22) Lucrum. VIII.] Aves intrare domum, [Note: (23) Iactura.] iacturam. Muscas videre, [Note: (24) Iniuria] iniuriam. Serpentes interimere, [Note: (25) Victoria.] victoriam. Oleo perfundi. [Note: (26) Felicitas, Somnia aliis alias] felicitatem. Fornaces ardentes, peregrinationem; domorum incendia, infamiam. Manus mundare, molestiam. Agnos pascere, dolorem; vela cernere, malum praefigurare.

Haec tamen facile ridebunt ei, qui naturales somniorum causas expenderint, quae vel incorporeae sunt, atque ex curis, cogitatis affectionibusque amoris aut odii praeteritis pendent, aut certe corporeae, vel extrinsecae nobis; ut cibus potusque est, is comprimis qui caput petit, atramque bilem generat, vel intrinsecae, ut sunt humores corporis. Ita sanguinei iocos, am oena loca, sanguinem, purpuram, volatusque


page 153, image: s0225

somniant. Pituosi aquas, imbres: natant, mergunturque Bile flava exundantes, ignes, pugnas, victorias somniant. Melancholici, atra bile pressi, lutum, carceres, funera, timoresque fingunt. Unde ex his certa de futuris coniectari velle, omnino frivolum. Sunt tamen in superioribus multa quae symbolica sunt, non quidem vi somni, verum rei ipsius natura. Ita muscae contumeliosos, serpentes hostem designant, dens aut oculus amicum, lepus timidum exhibet. Verum haec in somno occurentia, nihil certitudinis adferunt, ut expertus ille est, qui postquam per oblat um somnium visus sibi esset in aquilam transformari, [Note: (1) Victoria.] interpretem de certaminis Olympici eventu sciscitaturus adiit, qui subito; vicisti, inquit, ista enim ave nulla volat celerius: alter consultus. Tu vero, inquit, te victum non intelligis? aquila enim aves ceteras insectans ipsa postrema est. Ita alter visus per somnum quadriga vehi, [Note: (2) Triumphus.] cum Olympia cursor a diturus esset, coniectorem adrit, qui resp pondit victorem fore; hoc enim celeritatem et vim equorum designare: alius omnia secus interpretatus. Vincaris, inquit, necesse est, an enim non intelligis ante te quatuor cucurisse? De Pompeio accepimus somnio motum esse ut decretorio fatalique sibi praelio cum Caesare decerneret. Sedente enim sibi in theatro plausum a toro dari populo [Note: (3) Mundus fallax.] imaginatione noct urna finxerat, quod male ad spem eventumque victoriae deflectebat, et Darius ante postremum cum Alexandro conflictum per somnum viderat exercitum Macedonum flagrantem [Note: (4) Fortis ardensque miles.] et Alexandrum Persica indutum veste Babylonem templumque subire, ac mox evanescere. [Note: (5) Mundi vanitas.] cum ille per flammas Macedonum exitium, per vestem Persicam Alexandrum suae potestatis factum intelligens, periclitari fortunam ausus, interiit, Alexandri militibus ardore pugnandi gloriaque succensis, Alexandro triumphantis specie in luxu Persico Babylonem subeunte. iulius Caesar ut Plutarchus in Caesare, pridie quam interiit, noctu sibi visus est supra nubes volare,


page 154, image: s0226

ac iovi manum iungere, [Note: (1) Ambitio multos praecipitat.] et Cambyses frater Smerdis ex solio existimans se vertice caelum attingere, morti, non honoribus speratis prael usere, suo propediem Iovi eiusque caelo inserendi. Ita Xerxen. ut Herod. l. 7. exercitum in Graeciam du centem fefellit somnium, in quo se olea coronari viderat, cuius ramis orbis universus obumbraretur, [Note: (2) Pax bello praeferenda.] qua cum illi ad imperium stabiliendum pax suaderetur, ipse ratus victoriam triumphumque de hoste portendi, malo consilio bellum adiit.

Ex quibus somniorum vanit atem facile coargues. Quod tamen non impedit, quo minus inter symbola, aut aenigmata eiusmodi per somnum obiectae imagines censeri debeant, solum evincitur, peritum iis interpretem defuisse. Neque enim illa a iosepho exposita somnia eiusmodi sunt, ut vanam aliorum interpretum coniectationem non admittant, habentque illud ipsum symbola, atque aenigmata non pauca, ut plurium, ac subinde oppositarum sent entiarum expositionem patiantur, quae quo in loco in symbolica hac disciplina habenda sint, alibi videbimus. Illud monemus interea curiosum somniorum hominem, certa ab illis de complexione, valetudine, morbisque hominum argumenta non raro a mediis peti. Unde Galenus l. 1. epidem. com. 3. ex insomniis humores in corpore redundantes peccantesque facile cognosci asserit. Et

Rbases in 3. c. ad Alma. 204. Siquis, inquit, se volara somniarit, et invadere sicut accipiter; et capere, sicciatis monstrabitur recessus, atque humorum levitas atque subtilitas. Si quis se quasi ab aliquo aggravari somniat, repletione laborare ostenditur. Et paulo post: qui autem in somnis videt, quod quasi incedat per hortos bonum habentes odorem, aequalitas humorum significatur, et a putredine quod sint remoti. Per loca vero angusta, si quis se ambulare conspicit, instrumenta anhelitus gravem pati aegritudinem demonstrantur, quae ipsi tantam aeris quantitatem attrahere vetant, quanta ei est necessaria.

Sunt igitur somnia symbola quaedam Physica carum affectionum,


page 155, image: s0227

quae in somniante reperiuntur, ac plerumque veluti effectus suum principium causasque designant. Cetera fere ut diximus incerta, quae ex naturalibus iis somniis eruuntur, tamen frustra non adduximus, siquidem iis symbolographus ex vulgi sententia, licet superstitiosa et erronea, non secus quam reliquis antiquorum fabulis, aut etiam figuris hieroglyphicis ad animi sui sententiam, in aenigmate prae sertim exponendam, uti poterit.

Hactenus de somniis ex ipsa fere natura subnascentibus; nunc de iis agendum, quae a causis extrinsecis oriuntur: quarum duplices occurrunt, aliae necessariae, liberae aliae. Necessaria causa nonnumquam est aer circumfusus, qui suas cum homine affectiones communicat; tum caelestium astrorum in haec inferiora vis atque influxus: nam ut illorum praesertim virtute, alia in hoc mundo corpora in lapides et metalla, alia in plantas herbasque molliores transformantur; ita negari eius omnino vis in microcosmo nomine non poterit Quod enim idem, integra licet valetudine, modo tristia adversaque somniet, qui paulo ante laetis faustisqueimaginibus oblectabatur, cur immerito sideribus mutatoque caele affingas? Verum cum sidera ex intentione non agant, sed caeco more has phantasiae imagines moderentur, nihilo plus quam somnia ex affectione animi, corporisque provenientia significabunt. De somniis igitur a causa libera procreatis, id est Deo vel angelo', in nostram imaginandi facultatem virtute sua influente, restat inquirendum. Et vero in his formandis certum est, temere casuque non influere, verum ubi eiusmodi in animis figuras adumbrant, has inanes ac significationes vacuas non esse, ac licet ipse cacodaemon per subiectas phantasiae imagines non raro illudat, alienasque a vero species inculcet; idoneas tamen submittit ad ea, quot vult repraesentanda, ut proinde non ipsae rerum figurae; sed res exhibitae falsae ac deceptoriae sint. Ita Xerxem fortasse olea coronabat, ut victoriae cogitationem ac spem subiceret; ubi Rex


page 156, image: s0228

non male imaginem interpretatus, ex daemonis etiam intentione fuit; in re tamen deceptus, pro victoria ignominiam turpiter victi incurrit. Sed et novitiis quibusdam somniatoribus ex Anabaptistarum fece, quos enthusiastas vocant, ita Daemon non rato imposuit, quorum deliria hic piget ex recentibus historiis repetere, una urbs Westphalorum Monasterium, una Holandorum Ambstelrodamum plura ante saeculum eiusmodi somnia, quam ex caminis fumos vidit. Ceterum, ut dixi symbolorum aut aenigmatum vicem obtinent; cum etiamsi de rebus falsis, vere tamen repraesentent, et imaginum figuratam naturam non amittant. Quocirca exemplis nunc denique sine discrimine assumptis, nec de auctore magnopere solliciti, rem propositam illustrabimus. Etenim a Deo quandoque sanctisque Angelis nos per imagines in somno erudiri, nemo dubitat, et Deus ipse Ioelis capite 2. postquam promisisset suum se spiritum supet omnem carnem effusurum, addit: Senes vestri somnia somniabunt (tamquam periti sapientesque eorum interpretes) et iuvenes visiones videbunt, sine aenigmate fortasse, ut facilius, rudes ceteroquin animi, comprehendant.

Variae omnino sunt imagines somniantium, totidem videlicet, quot vigilantium, esse possunt, nam quibus hi symbolice aenigmaticeque erudiri solent; possunt et illi: quare non tantum politica, historica, fabulosa, physica; verum et hieroglyphica et grammaticalia arithmeticaque obici, exemplis competimus. Ita Alexander Mag, cum Tyrum urbem mensibus septem terra [(transcriber); sic: trrra] marique ingentibus copiis operibusque circumsedisset, noctu illi per somnum Satyrus oblatus est, qui officiose alluderet, hunc Alexander diu hac illacque subterfugientem consectatus, denique obtinuisse est visus [Note: (1) Occupatio urbis Tyri.] Consultus interpres expenso nomine, Satyrus inquit,
[Gap desc: Greek word]
est (quod Tua Tyrus, latino nobis sermone redditur) Fontis etiamnum, ait Plutarchus in Alexand. memoria est, ubi spectatus in somno Satyrus. I dem Rex eodem


page 157, image: s0229

loci temporisque Herculem sibi e moenibus Tyriorum manus offerentem invitantemque viderat, [Note: (1) Ex fortitudine victoria.] non obscuro schemate urbis intercipiendae. Non dissimile superiori est, quod Constanti Heraclii Imperatoris filio evenisse memorat Cedrenus in vita Constantis, ubi cum Abulanaro hostium duce classe decertaturus esset. Etenim per somnium se Thessalonicae versari credidit, [Note: (2) Spes victoriae delusa.] quod cum ipse ad victoriam referret, consultus interpres post consideratam vocem, haec inquit designat: Q\ES )/ALLW N/IKHN alteri cede victoriam. Vera locutum eventus docuit. Multi parentes de fututa suarum prolium sorte edocti sunt.

Astyages, ut Herod. l. 1. ex ventre filiae suae vitem per somnum assurgere vidit, quae totam Asiam obumbraret [Note: (3) Imperator nasciturus. Natalis felix.] Ita Mauritii Imperatoris parens, ut Euagrius l. 5. cap. 21. tempore conceptionis de cubili suo vitem amplissimam maturis uvis fecundam pullulare conspexit, [Note: (4) Imperator nasciturus. Natalis felix.] felici uterque eventu; cum ex illa Cyrus Rex Persarum Medorumque summus exstiterit; ex hac celeberrimus orientis Imperator. Infelicius spectaculum Hecubae Troianorum Reginae fuit, quae praegnans facem, ut Sabel. l. 1. cap. 1. sibi parere visa fuit, unde Europa Asiaque flammas arsura conciperet: [Note: (5) Natalis orbi infelix] nec mult o post in lucem profudit Paridem, infelicem Helenae raptorem et patriae eversorem. [Note: (6) Natalit bellicosi Tyranni] Mater Attilae Hunnorum Regis, ut Bonfin. l. 3. dec. 1. per somnum Martem vidit filio suo deferre gladium, quem ille postea in totius Europae excidium vertit. Socrates in somniis Platonis discipuli eximiam sapientiam praevidit, ut Pausan. in atticis, nam pridie quam a patre adolescens in ipsius disciplinam traderetur, candidum cygnum pet quietem suum in sinum advolare, dulcique aerem concentu implere admiratus est. [Note: (7) Sapientia Philosophorum.] quod somnium, ut puerum conspexit, non ignarus futurorum exposuit.

Recentius, neque admirandum minus, ut Saxo Gram. l. 1. quod Hadingo Danorum Regi per somnum obvenisse memorant. Defunctae coniugis species quiescenti obiecta, ita cecinit:


page 158, image: s0230

Bellua nata tibi est, rabiem domitura ferarum,
Quaeque truci rapidos atteret ore lupos. [Note: (1) Bellicosus.]

Et post pauca subiunxit:

Fac caveas ex te nocuus tibi prodiit ales,
Felle ferex bubo voce canorus olor. [Note: (*) Exprimatur in imagine bubo olorino collo] [Note: (2) Perfidia.]

Consulti Onirocritae, per belluam filium, per avem filiam designarunt, et illum quidem hostibus, hanc patri metuendam. Nec fefellit vaticinium, siquidem filia, Ulvilda nomine, privato cuidam Huthormo denupta, maritum in patentis caedem concitavit, praefata se Reginam, quam Regis filiam haberi malle, verum is in ipso facinore ab Hadingi stipatoribus occupatus male interiit. Demosthenes Oratorum Graeciae princeps, ut Plut in Demost. infelicem exitum sibi per quietem imminere prae sensit, eo tempore, quo Athenis per Antipatrum Regem occupatis, ipse supplex Calauriae in Neptuni delubro lateret. Visus enim est sibi in Tragoedia exhibenda adversus Archiam certare; sed apparatu et sumtuum inopia coactum denique cedere [Note: (3) Victum succumbere.] neque multo post Archias Dux Antipatri adfuit, ac suadere Demostheni contendit, se ut ad Antipatrum sequatur. Verum Demosthenes ad somnium alludens; nec histrio, inquit, me movisti, nec movebis promissor. mox extracto clam ex calamo ad stomachum veneno exspiravit.

Philemon Comicus ut Aelian in l. de provid. morti iam centenarius propinquus erat, cum in somnis novem e domo Virgines excedere videt: [Note: (4) Mors docti.] nec multo post Comoediae scribendae intentus, ultimum actum vitae egit, Musas abeuntes secutus. Socrates moriendum sibi existimavit, postquam in somnis hunc versum Homericum excepisset,

Laert. in vita.

Ad Phthiam venies simul ac lux tertia surget. [Note: (5) Mors sapientiae.]

Tertia sibi post luce moriendum putavit: nam licet amici suaderent, ut Phthiam, quae erat Achillis patria, confugeret: ipse tamen *FQ/IHM )AP\O TO=U *FQINEQAS


page 159, image: s0231

deduxit, ac tertio post die, hausta in carcere cicuta interiit.

Ericus 3. Danorum Rex, ut Saxo lib. 14. ex freto Sclesvicensi Selandiam petiturus, cum navem subiisset, Navarchum audivit somnium exponentem, quo credidisset equo se insolenti inter montium iuga vectari, abripique, ac denique inter opaca vallium relictum, [Note: (1) Nau fragium imminens.] noctuarum unguibus laniari: quod Rex de navi, velut ligneo quodam equo, cuius praecipiti impetu ad interitum rapiendus esset, interpretatus, hominem deseruit, atque in aliam transgressus navem, pereunte dein altera, servatus est. Tragicomicum est, quod Petrarcha accidisse Patavii, ad vetus D. iustinae templum, memorat. Somnia verat non nemo a marmoreo sese leone morderi ictu letali: quod dum eo loco transiret, sociisque cum risu nocturnum ludibrium exponeret, ecce, inquit, leonem (erat is in templi vestibulo lapideus) cuius morsum noctu horrui, simulque inserta in oris hiatum manu: experiundum, ait, num dentes figat; cum tactus in recessu marmoris scorpio vulnus letale dexterae inflixit [Note: (2) Inopinatum malum.] Quis iam mortem non metuat, si haec etiam locis securissimis occurrat?

Cornelius Gesnerus, ut Iosias Simlerus in eius vita, cum in somnis a serpente morderi visus esset, [Note: (3) Pestis mortifera] pestilentia se interiturum, paucis ante luem mortemque mensibus, non vane est auguratus. Polycarpus. D. ioannis Apostoli discipulus, ut Fulgosus l. 1. c. 5. cum per quietem pulvinar nocturnum cui incumbebat flammas concepisse videret, [Note: (4) Mors in rege.] flammis sibi pro Christo moriendum praedixit. Olavus Rex Norvegiae sanctissimus, ut Crantzius l 4. Metr. c. 8. a Canuto Danorum Rege ad necem quaesitus, suis in Castris non imparatus, hoc per somnum spectaculo fruebatur. Scalam de terra ad caelum usque penetrare videbat, seque per illam in altum conniti, ac denique ad ipsas caeli ianuas pertingere, quas cum sibi recludendas sperat, [Note: (5) Mors ad vitam aditus.] supervenit qui somnum visionemque discussit,


page 160, image: s0232

Utinam Rex, inquit, tantisper moratus esses, dum exspectatum mihi locum penetrare licuisset; sed enim Canuto ad hanc rem opus erat, qui brevi post adfuit, victorque Olavum in acie trucidavit. Ridiculum pene est somnium, quod filia Polycratis Samiorum Tyranni, mortalium in vita felicissimi spectavit, ut Herodo l. 1. haec per quietem vidit parentem in aera sublimem elevari, quem deinde [(transcriber); sic: deiude] iupiter lavabat. Sol de caelo inungebat. [Note: (1) Morsin patibulo.] Quis non felicissimum tam fortunato homini illud Deorum obsequium existimaret? territa tamen spectaculo filia, iam abiturientem ad Oretem Cambysis Praefectum detinere conata est. Sed hic ultimum vitae fortunatae actum clausurus infeliciter, abiit, atque in crucem sublatus, iove pluente, et Sole irradiante perfusus est.

Obscurius, magisque etiam aenigmaticum illud est, quod Cimoni Atheniensi, ut Plut in eius vita, contra Persas expeditionem molienti obiectum schemaest. Canis irata ipsum allatrate est visa, et vocem deinde ex humana, et canino latratu confusam edere.

Vade mihique meis catulisque [Note: (2) Hosti per mortem conciliamur.] futurus amicus.

Hoc tamen aenigmatum evolutor Astaphilus Possidoniates ad mortem Cimonis interpretatione convertit: Siquidem canis, inquit, homini, quem allatrat, inimica est, inimico autem tuo nihil carius esse poterit, quam mors tua. Morieris igitur, sic enim Medo hosti, eiusque subditis, gratus et amicus eris, nec vanus augur fuit: nam Cimon haud multo post in obsidione Citii periit. Ptolomaeum Ceraunii, Aegyptium Regem, ut Plut. de tarda Dei vindicta, amici per quietem a Seleuco Asiae Rege in iudicium trahi videbant, lupis et vulturibus iudicantibus, carnesque partientibus [Note: (3) Mors publica in campis.] nec multo post a Galatis interfectus inter cetera cadavera vulturibus ac lupis praeda fuit. Nimirum Superi magnorum nobis casuum fortunam non raro in vita explicant, non inanibus rerum futurarum ideis; sed nimium praesentium securis, adeoque imperitis, de ventura sorte, coniectoribus: et quamquam malorum


page 161, image: s0233

plerumque; saepe tamen et bonorum imminentium commonefaciunt. Pompeius Columna a Prospero patruo ad Caesarem Maximilianum 1. in Belgium mittendus, amicis licet vehementer improbantibus, nocturno viso est confirmatus, ut Iovius in eius vita. Nam vidit per quietem sese in palaestram deduci, atque illic fesso, victorique pampineam coronam, cum iulianae uvae racemis, imponi a Virgine gigantea, [Note: (1) Ho nores raros consequi.] certaminis iudice, Nec aberravit imago, cum Caesari deinde gratissimus, et Romanae sedi commendatus, dignus Ecclesiae visus fuerit, qui purpureum Cardinalium galerum ferret. Rollo Dacus; ut Polydorus lib. 5. histor. qui Normannos ex Anglia in Galliam transtulit, se elephantiasi correptum somniabat, ac peragrato Gallici littoris oceano, fonte illic cuiusdam montis purgatum, cuius deinde verticem incolumis attigerit, ad pedem montis varias aves flumine lotas nidulari [Note: (2) Ethnicus Princeps cum suis baptizatus.] conspexit. Elephantiasin non nemo onirocrita vanam Deorum superstitionem, qua etiamnum tenebatur, est interpretatus, quam deinde baptismatis fonte elueret. Aves flumine lotae, erant Normanni ab oceano illuc sedem translaturi. Antigonus Rex ut Plutarchus in Demetrio, cum per somnum visus sibi esset, auream sementem latissimo campo dividere, ac supervenire postea Mithridatem Ariobarzanis filium, qui subnatam demeteret segetem, [Note: (3) Alienas opes occupare.] hunc caedi destinabat; sed Demetrius Antigoni filius aequalis sociusque Mithridatis, quamvis parenti fidem silentiumque iurasset, tamen Mithridatem, hasta in terram inversa, his verbis exaratis, monuit. Fuge Mithridates. Subduxit ille se in Capadociam, unde armis deinde Antigonum agressus, regnum in ponto celeberrimum auspicatus est. Huius felicitas alieno somnio constitit. Marci Antonini Philosophi proprio ut Dion Nicaeus, hic enim priusquam Imperator designatus esset, humeros se eburneos manusque in somno habere credidit, dignus qui postea eburnea Imperatorum sella aut statua donatetur. [Note: (4) Honores novos mereri.]


page 162, image: s0234

Quamquam remota haec mihi nimium imago videatur, quaeque vix interpretem alium praeter vatem admittat, cuiusmodi et illa est, quam per soporem habuit, ut Cicero in lib. de divinit. 3 qui ex lecti cubicularis fascia pendulum ovum conspexerat: de quo rogatus coniector; monuit thesaurum eodem loci, sub lecti sponda abditum, quem et reperit, ovi specie latentem, felix somniator, auro inter argentum ceu vitello inter albumen reperto. [Note: (1) Thesaurus.] qui cum deinde coniectori gratitudinis ergo argenteos aliquot nummos submitteret, aurum repertum dissimulans. Nihilne, inquit ille, de vitello? Quae quidem similitudo quamquam remota adeoque aenigmatica sit; est tamen perquam idonea. Rarior tamen illa, ac toto diversa genere, quae Hippocrati Coo Medico per fictas personas visio obiecta est, hic, Abderitis postulantibus, Democrito insania, ut putabant, laboranti, remedium allaturus, viam parabat: cum Aesculapium serpentibus, pyxidibusque medicis vallatum adesse conspicit, quem pro subsidio compellatum, respondere credidit: Nihil in praesens illo opus esse, hanc tantum comitem Deam acciperet, conversus mulierem augusta statura radiantibus micantem oculis intuetur, quae *ALHQEIAN se diceret, praevia ad Democritum comes. alia deinde se obtulit, *D/OXAN vocabant, quae audaciori vultu Abderitarum se esse sociam asserebat. [Note: (2) Morbus simulatus.] Unde intellexit Hippocrates. in Epistola ad Philipaemen. rebus se medicis sen Aesculapii ope apud Democritum non egere, in cuius rei testimonium veritatem acceperit a Deo comitem, cum opinio morbi tantum Abderitas teneat. Ita Hippocrates [(transcriber); sic: Hippcrates] ipse exponit. Verum cur non intelligamus Abderitas, Democriti disciplinae parum capaces, male arbitratos insanire Philosophum; [Note: (3) Sapientia pro stultitia habita.] cum sola opinione sapientiae ipsi ducti, Democritus contra veritate instructus fuerit?

Nimirum vix aliquam imaginem licet a Geniis immaterialibus in animo nostro adumbratam, ita determinatae finitaeque significationis reperies, quam


page 163, image: s0235

inscriptione omni dempta ad plura designanda non inflectas, de quo alibi disertius. Hic suffecerit aliquot cum symbola, tum aenigmata sublimiori pleraque ingenio, nec mortali penicillo depicta considerasse. quibus tantum memorat Suetonius in vita, studii fideique adhibuisse Caesarem Augustum, ut ex nocturno visu quotannis, neglecta imperatoria dignitate, a populo stipem mendicaret, cavamque manum assem porrigentibus tendere, [Note: (1) Superstitio.] Sed tam superstitiosas harum imaginum exploratores non requiro, nec aliter somnio, quam depicto in tabula aenigmati, sensum fidemque applicandam moneo, in quo uti saepe inventorem solum eius significandi vis non latet; ita in obiectis etiam per somnum imaginibus veritas plerumque Superis explorata tantum est, dum, suo denique eventu, res occultae apud homines lucem accipiant, atque aenigmati imitatione a nobis effingendo, serviant. Quamquam nec illa plerumque obscuritate Deus homini obiciat somnia, ut ignorari eorum vim sensumque velit: cum ad eruditionem virtutisque persuasionem illa fere adhibeat; ut iccirco etiam Ioelis c. 2. 28. postquam dixisset super omnem se carnem spiritum suum effusurum, illud velut singulare favoris sui in illos argumentum adiecerit:

Senes vestri somnia somniabunt, et iuvenes visiones videbunt.

Quocirca illa quae ad sapientiam pietatemque te aliosque ducunt somnia, a Deo esse intelliges; quae ad vanitatem a malignis geniis subici, non dubitabis, uti et illa quibus prodigiose somniantibus illuditur. Ita Genucio Cippo Romano post spectatam taurorum pugnam vi somnii enata de fronte cornua asserunt [Note: (2) Cogitationis venereae turpitudo] quamquam Val. Max. lib. 5 c 6. id porta egredienti evenisse dicat, responsumque oraculo Regem fore; si in urbem revertisset Verum exilio se damnasse, et cum effigie [(transcriber); sic: effiigie] aerea memoriam sui in porta reliquisse.


page 164, image: s0236

CAPUT. XIII. De ritibus ac ceremoniis sacris figurate significantibus.

LAtius sese haec disciplina extendit, ac inter quotidianos hominum usus praeclare versatur, monet, erudit. Sacrae profanaeque actiones nostrae, in religiosa civilique vita symbolis Divum hominumque institutis, aut reguntur, aut regunt. Expende ritus in sacris omnium gentium usurpatos; et non temere adhibitos; sed prudenti iudicio ex symbolographia petitos, mysteriorumque plenos reperies. longum esset per Aegyptiorum, Graecorum, Romanorumque sacra vagari, et symbolicam in illis rituum vim expendere. Mihi hic satis fuerit, ex veteri Hebraeorum, rum recenti Christianorum consuetudine nonnulla exempli tantum gratia attigisse, in re, ut opinor, clarissima. Et primo quidem non absque ratione in veteri lege excluditur a sacrificio homo, licet de semine Aaron, qui maculam haberet, qui caecus, qui claudus, qui parvo, grandi vel torto naso esset, qui fracto pede vel manu, qui gibbosus, qui lippus; qui albuginem ferret in oculo, qui iugem scabiem, qui impetiginem in corpore, Nam ut

S Gregorius. 1 part pastor. c. ult. symbolice exponit. Caecus est qui in tenebris praesentis vitae pressus, quo gressum operis porrigat, nescit: [Note: (1) Ignorans ethnicus] claudus, qui videt quidem; [Note: (2) Malus Christianus qui ex cognitis nom operatur.] sed per infirmitatem mentis quae videt, perfecte implere non valet. Naso est parvo [Note: (3) Discretio exigua.] cui parva est discretio, nasus grandis et tortus est discretionis subtilitas immoderata, quae dum, plusquam decet, excreverit, actionis suae rectitudinem ipsa confundit Est fracto pede, qui bonorum operum exsors vacat.
Sanctus vero Cyrillus, Gibbosus, lib. 2. de adorat, inquit, est, quem terrena sollicitudo deprimit, ne umquam superna respiciat, [Note: (5) Terrena sapiens.] lippus est, [Note: (6) In virtute deficiens.] cuius sensum et [Note: (4) Discretio immoderata.]


page 165, image: s0237

mentem natura exacuit; sed conversationis praevitas confundit: albuginem habet, qui candorem iustitiae, vel sapientiae sibi tribuens, a luce supernae cognitionis se per arrogantiam ex cludit. lugem habet scabiem, cui carnis petulantia dominatur: [Note: (1) Venus, libido.] impetiginem, cui avaritia: herniosus est, qui in abditis, id est, in mente pondus turpitudinis gestat.

In quam sententiam alibi etiam Cyrillus. lib. 12. de orat. et Theodoretus. quaest. 30. disserunt.

Sed haec mystica Theologia Hebraeorum in habitu, ac caeremoniis sacrorum longe etiam clarius eminuit.

Vestimenta Sacerdotis, [Note: (2) Virtutes.] ait et D. Gregor. 1. part. pastor. loc. cit. quid aliud, quam recta opera virtutum debemus accipere, propheta attestante, qui ait, Sacerdotes tui induantur iustitiam?

Ex huius aliorumque Ecclesiae Doctorum sententia de vestium Sacerdotalium mysterio constat Tunicam longam candidamque [Note: (3) Innocentia vitae.] vitae purae integritatisque commonefecisse. deinde pallium superhumerale, ut vocant, mirabili opere intertextum, [Note: (4)Virtutum opera] docebat, praeter integritatem variis etiam virtutum operibus Sacerdotem exornandum. Tunica vero hyacinthina caerulei coloris ad talos defluens [Note: (5) Vita caelestis et sancta.] heroicam et caelestium geniorum aemulam vitam designabat, tintinnabula septuaginta duo quae inter malogranata in extrema tunicae fimbria dependebant, [Note: (6) Exempla illustria vitae.] illustria vitae exempla sacrorum Antistitum repraesentant, ut non minus verbo, quam opere omnium in se oculos animumque imitandi cupidum convertant.

Accedit epomis seu pallium superhumerale alterum, ex auro, hyacintho, et purpura coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymitario, variorum quasi elementorum speciem referens. [Note: (7) Onus honoris Sacerdotalis.] ut intelligeret Sacerdos suis, velut Atlantis, humeris orbem reclinari, ut pro sceleribus illius abolendis, pro nece ssitate levanda, pro obtinendis beneficiis Deo ipse litet. Additur rationale ex eadem materia ante pectus, in quo duodecim lapides pretiosi nomina 12. tribuum Israel complectens, singula lapidibus singulis.


page 166, image: s0238

quatuor in eo ordines lapidum, ternas singuli continentes gemmas. Inscriptum Urim et Tummim, latine Doctrina et veritas: [Note: (1) Virtutes cardinales et Theologicae in sacerdote.] quo Pontifex indutus oracula Deo consulto audiebat. Rationale hoc tropologice quatuor gemmatum ordinibus totidem proponit Cardinalium virtutum ordines, in quibus Prudentia velut Dux Principatum obtineat, ut S. Hieronymus ap Fabiol. existimat, tres lapides in ordinibus singulis totidem, ut Beda putat, virtutes sunt Theologicae; quod sine his morales suam apud Deum amittant gratiam Allegorice per Sacerdotem Christus, per gemmas [Note: (2) Apostoli duodecim.] duodecim Apostoli, Tertulliano volente, designantur: in Christo enim, et Apostolis Doctrina, et veritas. Denique capiti tiara adhibebatur byssina cui lamina aurea ad frontem sacerdotis, promissa affigebatur, cum inscriptione Sanctum Domino. [Note: (3) Sensus Sacerdotum Deo consecrandi.] quibus Pontifex tropologice admonebatur, omnes sensus (quorum praecipue caput sedes est) Deo consecrandos. lamina vero iuxta Bedam et Originem cognitio ac professio fidei Crucisque Christi designabatur. de quibus enucleatius fusiusque disserentem lege Cornelium a Lapide, in Exodum c. 28. et Leviticum, ubi rituum Symbologiam late persequitur. in sacris commentariis. mihi inre praesenti satis est breviter digitum intendisse

Aliud vestium sacrorum exemplum symbolicum ex Romana Ecclesia toto orbe cognita subiungam. In hac usurpatur Epomis seu amictus superhumeralis, Tunica linea, quam Albam seu Poderim vocant, Zona sive Cingulum, Manipulus, Stola, Casula seu Planeta. Et Diaconis usitata vestis Dalmatica. cui addunt Episcopi Tunicellam, calceorum genus Sandalia, Chirothecas. Mitram, et Baculum pastoralem seu pedum, singula Mysteriorum plena. Amictus, veteri ephod. [Note: (4) Bona opera Sacerdotum.] sive epomidi, respondens, labores bonorum operum, ut Beda lib. 3. de Tabernac. inquit, designat, quae Sacerdos coram Deo velut humeris deferat, munitus his etiam velut armis salutis; uti oratio inter vestiendum consueta docet. Alba ad talos


page 167, image: s0239

proiecta,[Note: (1) Continentia sacerdotum.] continentiam, ad finem vitae in Sacerdote necessariam, explicat, ut idem Beda. vel, ut Sacerdotis habet oratio, emundationem a crimine, Cingulum, [Note: (2) Mortificatio carnis sacerdotum.] quo Alba constringitur, ne per terram diffluat, astrictionem lascivientis carnis, ne adversus continentiam peccet, Stola, [Note: (3) Fortitudo sacerdotum vel immortalitas Sanctorum.] ut Hugo de S. Victore, in speculo Eccl. c. 6. fortitudinem in prosperis et adversis, pura, per virtutem Crucis, in cuius signum pectori saepe decussatim adhibetur. Ceterum oratio Ecclesiastica, immortalitatis stolam appellat, quae per crucem nobis a Christo reddita est.

Manipulus in sinistra suspensus, [Note: (4) Vincula Christi. Vincula carnis et aerumna.] uti Christi vincula allegorice, ita tropologice huius vitae, in qua tamquam captivi attinemur, dolores et aerumnas repraesentat. ut Rabanus Maurus, lib. 1. de institut. cleric. qui olim mappulam, qua oculos naresque detergerent, usurpatam refert. Casula superior ornatiorque habitus, [Note: (5) Iugum Christi.] iugum Christi in caritate ferendum designat, Dalmatica, [Note: (6) Gloriatio in cruce.] in figuram Crucis disposita, monet eum, qui induitur, gloriari debete cum Apostolo in Cruce Domini. Sandalia [Note: (7) Praedicatio Evangelii.] in pedibus Episcoporum, illud Pauli ad Ephesios denotant, ut calceati sint pedes in praeparationem Evangelii pacis. Chirothecae, [Note: (8) Innovatio mentis in Episcopis.] velut operimentum haedinarum pellium, in quibus iacob benedictionem a patre obtinuit, novum hominem Episcopum iubent induere. Tunicella [Note: (9) Ornatus Virtutum in Episcopo.] vestis nuptialis argumentum est. Pallium ex lana candida contextum, quod quatuor circum insignitur crucibus, et tribus acubus configitur, [Note: (10) Disciplina Episcoporum.] disciplinam, iuxta Durandum, in rationali lib. 2. c. 17. signat, qua et seipsos et subditos, serio clementerquiuc, prout res exigit, moderari ac constringere tenentur: lana enim asperitatem, candor benignitatem insinuat. Mitra bicornis scientiam Pontificis illustriorem, [Note: (11) Scientia S scriptura in Episcopo.] atque ex utriusque Testamenti sacris literis instructam esse iubet: ut sic potens exhortari in sana doctrina suos, et adversarios arguere. Baculus pastoralis [Note: (12) Potestas Episcopalis.] indicat potestatem a Christo traditam, qui Apostolos cum baculo ad praedicandum


page 168, image: s0240

misit, uti Moysen olim Deus cum virga ad Pharaonem de quibus Durandum consule.

Rara illa est caeremonia, quam in pallio Archiepiscopali cum conficiendo, tum submittendo Romanus usurpat Pontifex. In D. Agnetis festo ac templo, dum Agnus Dei in sacrificio imploratur, duo agni candidi arae imponuntur, qui deinde a Basilicae D. Petri subdiaconis, pascuis adhibentur, harum lana, velut consecrata, lanae palliis conficiendis destinatae admiscetur. Confecta denique pallia in principum Apostolorum aedem, ac sepulcrum certis precibus expiantur, quae postremo Archiepiscopis per legatos submittuntur, ea festinationis imperata lege, ne, uno in loco ultra noctem haereant. Quibus sane argumentis symbolicis innocentia, [Note: (1) Innocentia Episcorum.] atque ovium suarum cura Principibus Ecclesiasticis inculcatur. Longum esset ea persequi, scribendo symbola quae Ecclesia in ritibus abdidit, uti enim in iis etiam vestibus patientis Christi, in albo habitu delusi, in purpureo coronati, memoriam recolit; ita in caeremoniis plerisque hoc agit, ut eius recordationem animis nostris subiciat. ipsa adeo religiosorum hominum capita, aut capillum in coronae speciem detonsum, aut quadrangularem pileum, ad spineae coronae Crucisque repraesentationem praeferunt; ipse habitus vel in candore animi puritudinem: vel in nigredine poenitudinem, aut a mundi gaudiis discessionem: vel in asperitate vitae duritiam, aliasque virtutum religiosarum imagines exhibet.

Sacrificiorum olim varios, tam apud Iudaeos, quam gentes ritus symbolicae significationis gratia instituros legimus. ita Num. 28. praeceptum est: quotidie offeres holocaustum iuge, puta agnum mane et agnum vespere, qui tota nocte in altari cremetur, cum decima parte ephi similae, quae conspersa sit oleo quartae partis hin; et simul libabis vini quartam partem hin, tam mane, quam vespere.[Note: (2) Sacrificium iuge] Per quam oblationem Deus iuge sacrificium altaris N. T. quod orbe toto, a mane usque ad vesperam, et


page 169, image: s0241

ab hac ad matutinum rursum tempus offertur, verus scilicet Dei agnus qui tollit peccata mundi. Quantam vero puritatem honestatemque in Sacerdotibus suis Deus requirat ex

Lev 21. facile patet. v. 17 Homo, inquit, de semine tuo (Aaron) per familias, qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo, nec accedet ad ministerium eius, si caecus fuerit, si claudus, si parvo, vel grandi, vel torto naso, si fracto pede, si manu, si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si iugem scabiem etc.[Note: (1) Sacerdos sine macusa.] Ita praecipitur Lev. 22 v. 22. Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens: tam de bobus, quam de ovibus immaculatum offeret etc. Si caecum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem etc. si contritis, vel tusis, vel sectis, ablatisque testiculis est, non offeretis Domino.[Note: (2) Hostiae sine macula.]

Apud gentiles variae offerebantur victimae ritibus etiam diversis ut Ravisius in Theatro. l. 1. cap. 12 etc. Nec solos fructus, aut pecudes; sed etiam homines Diis immolabant Ita Athenienses propter interfectum Androgeum, Regis Cretae filium, bello victi, quotannis septem mares, totidemque filias Iovi sacrificandas in Cretam mittere cogebantur.[Note: (3) Crudelis pietas.] Sic et Dianae Tauricae humanas mactabant victimas. Et Phoenices in bello ac pestilentia amicissimos Saturno homines. [Note: (4) Hostiae pretiosa.] Phaselitae populi salso Diis pisculos immolabant, Cares offerebant vilissimam canis victimam, [Note: (5) Hostiae viles.] Unde de oblatione vili dictum: carica victima. Mortuos olim honorabant vivi tonsis capillis, tumuloque impositis, tum rebus simul carioribus defuncto in eandem pyram congestis, [Note: (6) Amor ad mortem.] quibus, si in bello occubissent, etiam captivos addebant. Apud Lyndum oppidum Rhodiorum sacrificium, in honorem Herculis, probris et convitiis peragebatur.[Note: (7) Religo impia.] Unde Herculi Lyndio sacrificare, est devovere ac convitiari. Salii Sacerdotes Marti Deo suo salientes sacra peragebant. Curetes in honorem Cybeles quassabant cymbala ac tympana.[Note: (8) Servitus Dei laeta.] Apud Babylonios festum Saceas nomine quinque agi diebus solitum, quibus


page 170, image: s0242

servi Dominis imperabant.[Note: (1) Servitus animae.] Haec inter plura alin Ravisius.

Aegyptiis solenne est festum transigere in honorem Serapidis, sive Solis diem, quem vocant diem laetitiae. [Note: (2) Nat alis Christi.] quod lux gratissima, et tenebrae omnibus ingratae sint ut Plut in Iside et Osir. Contra Aethiopes Strabo memorat l. 17. n. 88. solem aversari orientem, atque; eo emergente, in paludihus sese abdere, ut eius ardorem devitent.[Note: (3)Iudaei et gentes.] Indignum est, quod Angylas patrare asserit Solinus in Polyh pag. 97. dum hos solos inferos, a quibus videlicet sibi metuunt, sacrificiis ait colere.[Note: (4) Venefici, Impii.] Mexicani ex captivis aliquos solent deligere, quos per mensem circitet omni honore, velut Deos extollunt, ac venerantur; omniaque pro voto ad delicias illorum suppeditant, sed ita laute enutritos habitosque denique mactant, et solemnibus in epulis devorant [Note: (5) Voluptas brevis.] ut ex novi Orbis historia constat. Nec dissimilia Strabo lib. 2. n. 50. De Albanis refert: hos olim in sacris, velut furore quodam percitos, bacchantem maxime hominem catena vinctum, lauteque per annum educatum, [Note: (6) Gula noxia.] denique cum ceteris victimis unguento delibutum, sacrificasse. Consultius Persas praecipuo festo Diis sacrificasse memorat Agathias lib. 2 quo serpentes, et venenata quaeque animalia conficiebant, rati, bonis Diis hac se ratione bene litare: malis vero subducere instrumenta nocendi [Note: (7) Cupiditates oppressae.] Nec abs re factum; quod coniuges, dum Iunoni nuptialem mactarent victimam, fel illi auferrent, ut submotis odiis et asperitate amor et concordia hos conciliaret.[Note: (8) Amor et pax confugalis.]

Minus habet laudis Sinitarum apud Indos sacrificium, qui, ut Maffeius lib. 6. hist. cum aliquas Diis suis mactarunt victimas, extremas auriculas unguesque altilium praeputant, illudque his in disco offerunt, cetera ipsi inter tripudia laeti devorant.[Note: (9) Parce Deo offerre.] Sed Persiarum Sacrificium, quod Strabo lib. 15. recenset parcius etiam Diis admetitur: nam carnes hostiarum sibi servant, animam Deo offerunt.[Note: (10) Deo of ferre animam.] Paulo honestius Athenienses, ut Plutarchus tom. 2. opusc. Novembri


page 171, image: s0243

mense, cum iam mustum deferbuisset, apertis doliis, amicisque ac servis accersitis, primum libabane Iovi poculum, ac deinde inter se partiti haustus, precabantur, hanc vini libationem omnibus salutatem. Quae festa ipsis Pithoegia fuere appellata [Note: (1) Primitia Deo debit.a ] Hoc nom illepidum est, quod de Tirynthiis Athenaeus lib. 6. Deipnos. refert. Ad res serias hos fuisse nimia ridendi profusione pene inhabiles, ideoque consulto oraculo Delphico iussi sunt, pro remedio mali, Neptuno bovem sine risu mactare: quod si fecissent, liberos deinde fore; secus, ubi nec hoc quidem pietatis opus sine risu absolverint. Ergo mandatum, ut procul omnes pueri ridiculi facesserent. Evenit tamen, ut quispiam adolescens immisceret sese, cumque prohiberetur: num, inquit, timetis ne evertam vobis pelvim? talis autem, pro excipiendo cruore, nulla in bove super flumen mactando adhibebatur. Unde excusso risu hoc dictum a Tirynthiis exceptum est.[Note: (2) Consuetudo pro natura est.] Tanta vis est malae consuetudinis.

CAPUT XIV. De ritibus actionibusque profanis, etiam figurantibus.

NOn minus in vita civili profanque, quam in Ecclesiastica et sacra, humanae actiones et instituta, symbolicae disciplinae elegantia, exornantur, celeberrimae quaeque solemnesque pompae, hoc velut oculorum animorumque pastu ad amorem admirationemque condiuntur. Quid certaminum illorum olympicorum athletas tanta contentione atque aemulatione vincendi inflammavit, praeter illa virtutis honorisque insignia, quae victoribus, symbolicis prorsus actionibus, impendebantur? Manibus ut Pausan in Plut. 2 quaest. conu. 5. suorum civium multis spassuum milibus ferebantur, velut terra terrenisque, egregia virtute, excelsiores, neglecto portarum aitu, stratis eos urbis muris in civitatem curru transportabant:


page 172, image: s0244

quod illam, sine muris, urbem sat tutam existimarent, quae tantis viris defenderetur. Palmae in manu [Note: (1) Fortitudo.] coronae in capite, nota victorum ornamenta, et argumenta fortitudinis. Magni olim principes symbolicis in primis argumentis, in nova honoris delatione oblectati sunt. Persarum Reges, antequam imperium adirent, sacris initiabantur ut Alex. lib. 1. c. 28. ut a religionis cura iustum tranquillumque regimen auspicandum scirent. Cyri deinde habitum induebant, ut virtutis simul aemulatione succenderentur, caritas vero, terebynthum, et lactis potum gustabant, ut frugalis vitae admonerentur. Reges Aegyptii animalium symbolis a vulgo secreti, in capite imaginem [Note: (2) Principatus in signia.] Leonis, Tauri, Draconis sive etiam ignis arborisve tulere, prout quisque virtutem sibi gratissimam ante reliquas in principatu vellet profiteri. Germanis olim familiare pronuntiatos reges scutis excipere. [Note: (3) Bellica virtus honorata.] atque in altum extollere, quod bellica imprimis virtute eximios caeloque dignos cupiant. Non omittam, quod de Clearcho Heracliensium Tyranno Alexander supra memorat: eum, felicitate nimia insolentem, auream sibi aquilam, tamquam Iovis filio, praeferri voluisse, [Note: (4) Generis nobilitas.] ac praeter coronam purpuramque, egregio cultu cothurnos, tragicorum Regum more, pro insigni circuntulisse, velut eo ornatu argumenta sui generis demonstrarer. Sed rectius ego laudabiliusque Bohemos, multis a coepto generis Principatu seculis, calceos e ligno in solemni inaugurationis pompa novello Principi praetulisse reperio.[Note: (5) Genus humile [(transcriber); sic: humlle] illustratu] quae historia quoniam alia etiam involuit symbola ex Sylvio, in histor. Bohem. paulo altius repetenda est.

Libussa Croci ducis secundi Bohemorum filia a patris morte regnum aequo satis imperie administrabat. Verum ubi Bohemos feminae principatum aversari cerneret, eo maxime quod in iudicio pauperem a nobili homine oppressum vindicasset; consilium ipsa dedit, ut equum, quo vehi solebat stratum in libero campo solverent, et apud quemcunque cursu subsisteret, illum se pro marito, ipsos pro Rege habituros, id se (erat enim fatidica) certo scire,


page 173, image: s0245

Regem futurum Deorum numine, qui super ferrea mensa comederet. Parent illi, equus decem millia passuum libere percurrit, tandem ad Bielum flumen coram Primislao rustico constitit. Bohemi eum ducem salutant. Primislaus solutis bobus (quos in aerem sublatos abiisse e conspectu fabulantur) et stimulo humi defixo inversoque vomere cibum sumpsit. Et stimulus quidem mox fronduit et tres coryli ramos emisit, quorum duo statim aruerunt, tertius in arborem proceram excrevit, vates interpret abatur tres eum filios suscepturum, quorum duo immatura morte essent perituri, tertium nobilem editurum sobolem, quod si agrum totum ante vocationem aravisset, stirpem eius perpetuo fuisse regnaturam. Dum vero in vomere cibos capientem vident, ferream hanc esse mensam intelligunt, hoc facto magnopere confirmati Equum inde conscendit calceis indutus ligneis e quercu. quos in arce Vissegradensi servari et posteris ostendivoluit, ut recordati rusticum generis autorem fuisse, ab omni insolentia sibi temperarent. Servati diu calcei, et multis seculis in pompa coronationis a Sacerdotibus Vissegra densibus regibus praelati. Ducta inde Libussa in matrimonium, Pragam urbem muro cinxit, leges condidit, uxoris sapientia clarus. Qua mortua solus imperio potitus, a Valasca Virgine gravia bella sustinuit. Illius villae incolae, in qua haec gesta narrantur, liberi sunt, nec tributum aliud, quam modium nucum quotannis Regi pendunt.

Haec auctoris pene verbis, illius certe fide recensui. Quae me res ad aliam non absimilem historiam advertit, qua praetet eundem Sylvium. c. 10. Europa Sabellius, li. 3. Enn. 10. Carinthios sibi ducem memorabili ritu consecrare memorat.

Est patens vallis ad Virum oppidum, durant in vasta planicie vestigia urbis adhuc visenda, nomen loci abolevit vetustas, nec procul hinc est marmoreus lapis et patentibus pratis erectus: hunc, cum dux creandus est, rusticus haereditario iure occupat; ad dextram bovem habens foetam nigri coloris; ad levam equa illi sistitur strigosa, macieque insigni [Note: (1) Res rustica a Principe promovenda.] frequens circa populus, agrestiumque turba ingens. Dux inde futurus ex adverso movet, purpuratorum multitudine


page 174, image: s0246

septus: praecedunt Principatus signa, omnesque in toto comitatu egregie culti, praeter futurum ducem. Is agresti habit u pileoque tectus, calceos et pastoralem baculum gerens, [Note: (1) Princeps suorum pastor esse debet.] pastorem agit magis, quam principem. Hunc venientem intuitus, qui lapidem obtinet, Illyrica voce, (Sunt enim Carinthiani Illyrii genere.) Quis est hic, exclamat, qui tam superbe incedit? respondet circumfusa multitudo principem regionis adventare. Tum ille. Iustusne Iudex? salutem patriae quaerens? liberae conditionis? dignusne honore est? Christianae fidei cultor? auctor? Reclamatur. Est quidem, et erit. Rursus idem. Quaero, quo me iure hac a sede dimovebit. Ait Comes goritiae ducalis aulae Magister. Sexaginta denariis hic abs te locus aemitur: iumenta haec tua erunt ad bovem et equam manum intendens) vestimenta, quae Dux exuet, habebis, eris tu cum tota domo liber. Quibus dictis, rusticus malam percutit.[Note: (2) A rusticis Principum libertas oritur.] iubetque simul aequum iudicem esse, praemioque inde abducto loco cedit. Tum lapidem Dux occupat, nudum gladium vibrans.[Note: (3) Princeps defensor suerum et Iustitiae vindex.] populum affatur, pollicetur se aequum iudicem futurum: ferunt et aquam agresti pileo delatam petare in futurae sobrietatis argumentum: [Note: (4) Princeps sobrius.] inde operari sacris in sacello D. Mariae vicino. Quibus per actis humili veste deposita, paludamentum induit, splendideque convivatur cum proceribus: postremo in apertum egressus pro tribunali sedens ius dicit populo. Fama est an. salutis DCCXC. imperante Carolo Magno, ducem gentis, Ingonem nomine, ingens con vivium provincialibus praeparasse, et agrestibus quidem ad con spectum suum intromissis in vasis aureis atque argenteis, nobilibus vero ac magistratibus procul ab oculis collocatis fictilibus ministrari iussisse[Note: (5) Vita ru. stica innocentior anica est.] Interrogatum cur ita faceret: respondisse: non tam mundos esse, qui urbes et alia palatia, quam qui agros et humiles casas colerent. Rusticis, qui Christi Evangelium accepissent, candidas et nitidas esse animas baptismatis unda purificatas: nobilibus ac potentibus, qui spurcitias idolorum sequerentur, sordidas ac nigerrimas. Se ergo pro animarum qualitate instruxisse convivium Castigati et re nobiles, brevi tempore sub Vergilio et Annone Iuvanensibus


page 175, image: s0247

Episcopis Christi fidem accepere Hinc honos Investiendi Principis rusticis datus.

En historiam symbolicis factis plenam, eoque sua raritate admirandam. Hic solemnes variarum Electionum ritus adducere longum ac pene supervacaneum; quot uno in Romano Imperatore designando coronandoque occurrunt symbola? Coronam tantum si cogites, haec in Germania olim dabatur argentea, [Note: (1) Claritas a virtute in Principe.] mundiciei claritatisque symbolum, ut qui virtute ac honore ceteros excellere debeat. Mediolani in Italia ferrea, [Note: (2) Fortitudo Principis.] fortitudinis in rebelles hostesque convertendae argumentum. Romae denique a summo Pontifice aurea; [Note: (3) Religio et Iustitia principis.] ut intelligat Imperator reliquis Regibus ac principibus in religione et aequitate tantum debere excellere, quantum metallis omnibus excellentius aurum est, ut Ant. Ricciardus. Comment. Symbol. titulo Coronat. observavit. Neque symbolicae hae tantum actiones in ornandis Principibus viris usitatae atque obviae reperiuntur: verum in omnem sese vitam, moresque politicos transfundunt. Vulgata sunt illa luctus symbola, quae ad principum amicorumque mortem adhibentur.

His aliquando ad suorum Procerum insignem terrorem Domitianus Imperator usus fertur. Viros ille senatorii et equestris ordinis tota urbe praecipuos ad convivium accierat. ut Xiphilinus in Domitiano. aedes caena culum que atrato vestierat panno; adeoque nec laquearia, nec pavimentum nigro tristique habitu vacare voluerat. Huc noctu, sine comitatu induci quemque, vicinumque columnae, sepulchri ritu erectae collocari fecit; lychnucho, velut in monumentis dubiam parcamque lucem affundente; ad quem, ne quid abesset horrori, suum singuli nomen legebant, ut si ad fatalem orci coenam, cum vita absolvendam, convenissent. Subinde adolescentes Maurorum specie ingressi, horribili saltu convivas circumeunt, ac postremo illorum ante pedes consistunt, cetera deinde ad mortuorum exsequias praeludia consecuta, quemlibet de vita magis, quam epulis


page 176, image: s0248

habuere solicitum, [Note: (1) Memoria novissimorum peccatores contines.] Funebris orator ipse Domitianus aderat. Sed qui denique, ubi omnia terrore complesset, Rhadamanthaeum hoc iudicium comico exitu ridiculaque ludificatione absolvit. En, ut ad solam rituum imaginem animus haeret, occupaturque. Certe omnis natio maximum his semper pondus inesse sensit, quamvis alii aliis ritibus caperentur, prout ingenio atque affectionibus diversis praediti sunt.

Aegyptiis olim tanta suorum erat Regum observantia, (ut Alexander l. 3. cap. 7.) et morientium desiderium, ut capita luto deturparent, ac nudatis pectoribus duos et septuaginta dies, insigni luctu, abstinentia a vino, omnique animantium esu, suum dolorem testarentur, non verbis, sed efficacioribus longe argumentis, signorum. Id quod Indis quibusdam in suorum nativitate familiare, qui secus omnia in morte disponunt, pluribus laetitiae symbolis instructi, ut tot laboribus huius vitae defuncto applaudant [(transcriber); sic: applandant] . Quorum institutum placuisse videtur Patavino iurisconsulto Ludovico Cortusio ut Drexlius in Prodromo aeternitatis c. 1. §. 15. qui anno Christi 1418. vita abiturus, lam entationes ac lacrimas suis ultima voluntate interdixit, voluitque adesse ad funus auloedos, citharoedos, et omnis generis musicos, qui candidarum clerum ultra citraque funus comitarentur, laetisque concinentium vocibus exequiale carmen plauderent. Innuptis vero puellis duodecim, prasina aut viridi amictis cyclade, feretum imponi iussit, sua etiam voce musiam aucturis, singulis honestum officii praemium ex aere constitutum. Ita Patavii ad templum S. Sophiae delatus est, centum funalibus collucentibus, toto stipante clero religiosisque omnibus, iis, qui nigro essent habitu exclusis, ne quod luctus, in communi gaudio, signum occurreret.[Note: (2) Mors ad vitam meliorem aditus.] Alii vitam nostram Tragoediam esse putant, hic de ca lusit comoediam. Ubi et illius in mentem venit, quod, ex Dione Goltzius ac Rosin lib. 3. cap. 18. scribit de Romanorum apotheosi, qua demortuos fere Caesares Caelo


page 177, image: s0249

Diisque accensebant. Post funus enim sumptuose accuratum, cerea Imperatoris imago in palatii vestibulo super lectum eburneum proposita, ad cuius laevam Senatus, pullo in habitu ad dexteram in albis (is enim tunc erat habitus mulierum lugentium) matronae illustres per dies omnino septem frequentes assidebant, medicis quotidie velut ad spirantem invisentibus, morbumque sensim aggravescere denuntiantibus [(transcriber); sic: dennnciantibus] . Tandem, velut vita functum equestris et senatoria iuventus, per viam sacram, in vetus forum deferebant: ubi solitus imperium magistratus [(transcriber); sic: magistratns] deponere. Hic purpureo impositus strato, iuxta egregiae formae puer, qui muscas velut a dormiente pavonis cauda excuteret,[Note: (1) More huius vitae curis et molestiis absolvit.] hic, post flebiles puerorum muliebresque naenias, ad campum Martium processio illustri longoque prorsus ordine est instituta, anteferebantur omnes veterum Romanorum, qui a Romulo usque insigni memoria claruissent statuae. Deinde provinciarum Nationumque Romanis subiectarum aenea simulacra: denique Romana urbs suis ordinibus distributa, poesta quae ad parentandum comparata, certaturi equites, pedit esque armati, postremo altare ferebatur inauratum, ornatum ebore et lapillis Indicis. His praemissis, Imperator, qui in locum successerat defuncti, Caesaris laudes pro rostris auspicabatur, magna frequentique cum lugentium, tum dicta probantium acclamatione. Mox inter equitum manus, senatorumque ordines funus, sive imago Caesaris, in campum Martium delata est, acin tabernaculo rogum intus complexo, supraque Phari turris specie assurgente, est collocata, imperatorio curru in fastigio addito. Inde certatim ab omnibus aromata suffimentaque omnis generis circum affusa: et imperator exosculata cum propinquis imagine, inter Magistratus et senatores ceteros, velut pro theatro, assidebat, dum funebres ludi a militibus, currusque personatorum Principum, iuxta suis cursibus absolverentur, quibus iam peractis ab Imperatore primum, atque a ceteris deinde ignes in rogum congesti, simul


page 178, image: s0250

aquila e fastigio soluta in caelum dimittebatur[Note: (1) Animae bonae morientium ad caelum transeunt.] velut Principis animam ad superos delatura. Vides, opinor, quantum schematicis symbolicisque rebus tribuerint Romani.

Ridicula prorsus caeremonia est, qua Moschi Tartarorum Legatum ad se venientem excipiunt, ut Sigismundus ab Herberst. in Moschovia, equini lactis potum afferunt, unde si quid ex legati avide bibentis labris, in equum aut terram defluat, orator Moschus lingua exerta lambit [Note: (2) Abiecta servitus.] servitutem suam hoc argumento professus. Regibus Persarum, ut Plutarchus in Alexand. ex Nilo et Istro allatus haustus, Susis, inter thesauros, velut pignus imperii, quo se dominos utriusque fluminis testarentur, conditus est. Ita fere Sultanus Aegyptiorum, ut Iovius lib. 33. hist. priusquam imperium capiat, ad Euphratem equum potatum ducit, [Note: (3) Imperium maris.] quo se facto illius dominium possidere fatetur, Et quoniam aquarum meminimus, rarissimae apud Venetos consuetudinis meminisse etiam oportet, qua solemni velut inauguratione quotannis Oceani imperium capessunt. Hanc historiam Kirchmannus de annulo cap. 19. ipse, ut inquit, spectator, ex Sabellio Decad. 1. lib. 7. tamen originis cognoscendae gratia, recitat. Ego paucis expedio. Dux Venetorum Ascensionis Dominicae festo, inter Urbis Proceres Legatos nobilitatemque insigni ordine pompaque stipantem ad maris Adriatici praecipuum portum egreditur, ubi instructa classe ceteri, ipse navi quinqueremi inaurata (Bucentaurum vocant) excipitur, atque in altum inter varias applaudentium voces provectus, denique subsistit, ac verbis conceptis solemnique caeremonia, post invocatos superos, detractum manu annulum oceano offert immergitque, illum sibi aeternum foedere desponsans. [Note: (4) Imperi. um et capta possessio maris.] Quo ritu absoluto urinatores certatim sese mari immergunt, spoliumque velut non indigenti Oceano subtrahunt. Origo huius consuetudinis ab Alexandro Pontifice eius nominis III. fluxit. Ille enim Fridericum Aenobarbum Imperatorem Romae


page 179, image: s0251

pertimescens, ignoto sese habitu servilis personae, Roma Venetias contulerat, ubi incognitus in monasterio publicae caritatis sordida culinae ministeria obibat, dum proditus Ziano Venetorum id temporis Duci, non modo amicum, sed et defensorem reperit. Pace enim cum Imperatore nequiquam a Ziano tentata, cum Fridericus 75. navium classem ad Venetias occupandas destinasset, Zianus Deo armisque iuxta fisus, obviamque profusus, non modo victoriam, verum et ipsum hostium Ducem Ottonem Imperatoris filium intercepit. Quocirca reduci Ziano postquam gratulatus victoriam Pontifex esset, aeternum illi ac successoribus maris Adriatici imperium precatus, simul annulum his verbis aureum obtulit:

Accipe, Ziane, ac me auctore, ipsum mare hoc tibi pignore obnoxium reddito, quod tu tuique successores quotannis stato die observabitis, ut posteritas intelligat, mare vobis vestroque imperio, ut uxorem viro, subiectum esse.

Finio postquam illud de Florentinis Italiae populis adiecero, hi quod a Carolo magno Francorum Rege in urbem libertatem que restituti essent, Guilhelmo Scotorum Regis fratre suffragante, ad alendam beneficii memoriam lilium Francicum, sed rubenti colore pro insignibus accepere, leonem vero, ad honorem Scotorum quotannis ludis solemnibus coronare, ac publico alere plures leones sumptu consuevere, oraculo persuasi, liberos fore, dum hunc morem tenuerint. Ita Hector Boetius lib. 10. Indi cum ex navigatione et mercimoniis maritimis potissimum vivant, aurea gaudent anchora, qua proinde instar caducei in legationibus utuntur [Note: (1) Auri vis magna] ut Philostratus habet in vita Apoll l. 3. c. 3. Iidem se in doliis ventos pluviasque habere, eodem teste, autumant?[Note: (2) Vini vis.] Finnis hac in re pene similes; qui, ut Olaus mag. l. 3. c. 15. refert, negotiatoribus ex portu soluturis venales offerre vemros[Note: (3) Favor humanus] in trinodi loco solent, ea praeceptione addita, ut si placidos ventos desiderent, primum nodum solvant, si vehementiores alterum, si vehementissimos denique ultimum. Rectius illi, qui Deum ventorum invocabant


page 180, image: s0252

olim, quam qui sic sibi eosdem conciliarent. De Africanis Plin. l. 38. c. 2. ait: nemo destinat aliquid nisi praefatus Africum [Note: (1) Favor divinus.] ita apud Christianos a Spiritus S. invocatione plerique opus solent auspicari. Gymnosophistis idem ait lib. 7, c. 2. in more apud Indos positum esse, ut orientem mane solem immobilibus oculis secuti, per diem totum ad occasum usque contemplentur, in ferventibus arenis alternis nixi pedibus [Note: (2) Praesen. tia Dei.] iis similes, qui tam sacra, quam profana opera, velut in Dei praesentis intuitu, peragunt.

Celebrantur Gallorum Soldurii, Regis observationi usque adeo devoti, ut nemo illorum pro Rege mortem expavesceret, nemo sequi morientem tergiversaretur. [Note: (3) Amor fidesque, anima debita.] Tales ait Nicol. Damascen. l. 116. Adiatomum Regem habuisse sexcentos, quos Galli Solidurios vocabant. Magna erga Regem fides amorque. Romae olim sub Tiberio capitale fuit imaginem Augusti Caesaris non observasse, [Note: (4) Cultus divinae imaginis.] aut servum, aut eius simulacrum flagellasse, vestimenta mutasse: annulo vel nummo impressam Tiberii effigiem latrinae, aut lupanari intulisse.[Note: (5) Castitas.] Unde Paulus Praerotius, cum in convivio ebrius matulam apprehendisset, Maro accusavit hominem, quod imaginem Caesaris obscoenis admovisset, periissetque, nisi servus repente subduxisset a digito annulum, ut Sueton. in Tiber. c. 58. Meles Rex Sardiorum primus, eam habuit filio Leoni reverentiam, ut illum per muros urbis recens natum circumferret spectandum omnibus: compertumque est muros illa parte fuisse inexpugnabiles, tantumque penetrasse illo Persas loco, qui Leonis praesentia lustratus non fuerat, [Note: (6) Infantis Christi potentia.] ut Herod. l. 1. observavit. Parthorum Reges tantum sui aestimatione elatos fuisse Possidon. l. 5. refert, ut si quem amicorum ad coenem invitarint, huic humi posito sublimi in loco recumbentes ipsi, cibos velut cani sub mensam proicerent. [Note: (7) Daemonis imperium.] Cui affine est, quod Cyriorum Regum coniuges, rhedam conscensurae, per mulierum Syriarum dorsum enitantur [Note: (8) Servitus turpis.] ut habet Athen. l. 6.


page 181, image: s0253

Non minus illud insanum quod Persarum fictitius Rex, in festo, ut aiunt, saccarum, munus suscipit. Hic e vili captiv orum sorte elevatus repente collocatur in throno, omnique potestate basilice epulandi scortandique pro voto donatur; [Note: (1) Felicitas improborum exitu infelix.] sed ludo hoc finito, beatus ille Rex affigitur cruci, dignoque mactatur supplicio. Rectius Persarum veri Reges, ut Plutarch. in Atax. oxygalam, sive acidi lactis vulgarem potionem hauriebant, qua significarent, Regibus amara iuxta et dulcia acceptanda esse, [Note: (2) Amarae duicibus mixta.] Sic apud Arianos Persarum finitimos, nobiliores sponsi ad sponsalia a Rege tum primum admittuntur, quando ex capite hostili allato linguam, una cum Rege, minutatim sectam farinaque commixtam, ederint, ut Strabo lib. 11. num. 10. notavit [Note: (3) Laboris fructus.] Mulieribus Argivis honor prae viris quotannis festo die est habitus, quo (UBRISIK\A celebrabant, et mulieres tamquam viri chlamydatae, viri contra tamquam mulieres in pallis incedebant, [Note: (4) Mulier virilis, et vir mu. liebris.] quod cum Telesilla Duce, viris succumbentibus, adversus Cleomenem Lacedaemoniorum Regem, urbem defendissent, ut Plutarch. in Arigivis.

Minus consilii habuisse visa est, mulier prophetissa apud Boeotos oraculum sciscitantes: cum enim respondisset: rebus usuros prosperis, si impie agerent, dignam responso mercedem tulit, quando ab ipsius vatis caede impietatem exorsi, illam in rogum coniecerunt, mento cremandam, sive mala fide oraculum edidisset; quod rogus pro poena futurus esset: sive bona; quod iuxta oraculum egissent, [Note: (5) Consilium malum consultori pessimum.] Ita Strabo l. 8. Ita indignus rationali homine cultus est, quo Olaus Mag. l. 3. cap. 2. memorat septemtrionales quosdam pro Numine toto die adorare, sive avis, sive serpens, aut piscis brutumve fuerit, quod primo diluculo visum fuit.[Note: (6) Religio stulta] Digniore cultu veteres Romani eandem Venerem, tamquam nuptiarum et funerum praesidem (sub Libitinae nomine sepulchris praefectam) coluerunt: quod eadem nobis vitae prima dies sit ac mortis[Note: (7) Vita eum morte iun] Plut. in Rom. Et certe


page 182, image: s0254

mortis ad bene vivendum prodest meminisse. Unde et Aegyptii iuxta Herod. l. 2 inter pocula sceletum circumferebant, sive ossei hominis, sine carne effigiem, quo et Manerotis alumni Isidis praematura morte sublati, et sui quondam exitus evita meminissent.[Note: (1) Mortis memoria.]

Rarum hoc, quod apud Tauros Nicol. Damascenus in Tauris fieri memorat: ubi tanto mortuos affectu plangunt, ut Rex etiam amicum mortuum aut parte, aut tota aure abscissa lugeat, tamquam, carissimam sui partem amissam esse, testatus [Note: (2) Mors amici deplerata.] Mitior observantia Panoeborum erga defunctos Reges est, quando ut idem Damas. in Panoebis. defuncti Regis caput amput arum inaurant, atque inter sacra collocant quod Christiani Sanctorum reliquiis honorifice tribuunt. [Note: (3) Mors. honorat a.] Magis novum, quod Pythagoraei vivis adhuc, sed a philosophia deficientibus, cenotaphia, tamquam mortuis sapientiae instruerent, ut significarent mortem animae corporis letho anteferendam esse [Note: (4) Mors anima.] ut Orig. lib. 1. in Celsum. Multa omni o in hoc genere symbolicarum actionum occurrent, div ersarum gentium historias evolventi. Sic Romanae antiquitates his plenae sunt, ut in prima parte Palaestrae Orat. videre licet, ubi in solis ritibus sponsalitiis non pauca symbolis significatis plena reperies.

CAPUT XV. In usu vitaque hominum familiari figuratas imagines singulari quadam vi efficaciaque adhibitas reperiri.

NOn tantum ad rituum usum, sed quotidianam etiam vivendi agendique consuetudinem elegantissimo condimento hic symbolorum usus deducitur. Mirum quantum in hoc eloquentiae iapones collocent Exemplo id tradam aulicorum Bungi Regis, qui S. P. FRANCISCUM XAVERIUM instructo apparatu rerum verborumque iussit excipere,


page 183, image: s0255

hac fere ratione, salutabant, ut Horatius Turselinus in eius vita libro 4. capite 11. In primo aulae aditu, puer rarae indolis, et primo aetatis vigore plenus: fortunatum, air, eius in Regiam adventum Regi perinde carum iucundumque fore: ut tempestivus imber sit, per aestatem segeti sitienti [Note: (1) Gratum beneficium.] Aulam deinde interiorem subeunti aulicorum Procerum filii occurrebant, qui cum gentis more ter eum inflexo ad terram capite devenerati essent; unus haec verba addidit. Felix tuus adventus, Sacerdos sancte, adeo gratus Regi erit, ut infantis dulcissimi risus, matri ubera praebenti. Tertia in aulae parte Regis frater cum nobilitate praecipua, obviam factus, negavit diem ullum Regiae illuxisse laetiorem, Regemque tanti viti adventu beatiorem se iudicare, quam si tribus et triginta Sinarum thesauris auctus esset. En ut sermonis ornatum in his velut symbologiae gemmis collocent.

Verum, ut varietatem huius in communi vita usus intelligas: observandum. Solo illa nonnumquam sermone velut adductam similitudinem usurpari symbola, ut in propositis exemplis vides: nonnumquam solis tantum factis exhiberi: uti ille Philosophus, qui rogatus, quid vita esset, sese in gyrum vertit, ac subito e conspectu subduxit. Nonnumquam ad facta coniungi verba, tamquam lemma, aut expositio ad figuram propositam; eiusmodi exempla aliquot reperies inter dicta facta Comparatorum in Argutiis nostris politicis. Hoc genere usus est legatus Carthaginensium ad Tauromenitas missus, qui Timoleontem Corinthium hostem receperant; ut Plutar. in Timoleonte. dum post multas minas planam manum exhibuit, qua deinde inversa, [Note: (2) Eversio rerum.] paria, inquit, haec urbs exspecter, nisi nos audierit. Tum Andromachus oppidi dynasta simili gestu respondit, et abire quantocyus iussit, nisi suae haec navi evenire cupiant. Qua fere ratione Themistoclem per Nicoclem parentem revocatum a Reip. [Abbr.: Rei publicae] . administratione Plutarchus in Themistocle, etiam memorat. Hic enim, dum ad maris littus obambularent,


page 184, image: s0256

vetres neglectasque illic triremes filio ostendit, [Note: (1) Rector populi senex negligitur.] monuitque pari sorte observari a populo Rectores ac Duces suos, quos, cum amplius ex iis fructum non sperent, abiciant.

Ita salubri admonitione vanitatem puellae extraneae Parisiensis Orator correxit, ut P. Adrian. Poirters in larva mundi, et enim dum ab urbe remotior, forte ad populum dixisset: Puella hospitis urbem repetentem orabat, sibi ne gravaretur redux Parisiis speculum aliquod deferre, quod cum se facturum recepisset: fidem deinde ita praestitit, ut formosae adolescentis vita functae calvariam deportaret, [Note: (2) mago vanitatis] ac loco speculi stupenti horrentique deponeret, ac moneret, fuisse hanc talem, qualis ipsa nunc esset: fore illam talem. qualis haec modo esset. Admisit, adeoque usa est feliciter, ut abdicata brevi post vanitate, Deo se totam consecrav erit. Huic non absimilis illa Iacobini ingeniosa amici correctio, qui ut mortis illum commonefaceret, acceptos ab eo Gallinarum pullos, velut domum asportandos, ad sepulchrum detulit, [Note: (3) Domus certa.] monuitque deinde, rationem facti postulatus, aliam se eius domum certiorem nullam agnoscere.

Spectare huc etiam illa novitii Eremicolae historia videtur, qui gravis animi coeptae iam vitae taedio fluctuantis, ut Poirters libro eod. dum audit, videtque prae cellae foribus aviculae dulciter concinentis modulos, o aurea exclamat libertatis possessio! quantum vel in brutis volucribus gaudii iucunditatisque habet, quanto haec laetior feliciorque avis est, quam quae vinculis cancellisque attinetur, captiva sine libertate, sine voce, sine laetia! utinam illa hodie felicitate potiter, quae me hoc squalore ac carcere exemptum pristinae amoenitati restituerer! Dum illa secum commentatur, advertit ex imporoviso delapsum caelo milvium modulantem aviculam rapaci ungue comprehendere, ac discerpere trepidantem, laeto plausu in funestam stridulamque naeniam converso, [Note: (4) Libertas multis exitio.] tum vero attonitus animo, ac mutata cum sensu voce; Ergo tam amoenam liberamque vitam hic subito


page 185, image: s0257

exitus opprimit? poteras fortasse ab hoc insidiatore tutam intra cortem vitam agere, quae in ista tua libertate periisti Irane in te ego mea falsus opinione sum, qua felicem te volucrem, male consultus augur praedicabam? quid si par me, captivitate solutum, casus excipiat? Enimvero praestiterit arctius vivere de salute securum, quam incertum adeo vitae salutisque licentius evagari. Dixit; atque hoc volucris schemate eruditus, intra claustra se continuit.

Sciebat Gilimer Vandalorum Rex, quanta esset symbologiae vis ad inflectendos hominum animos. Quocirca a Belisario Carthagine eiectus, ut Procop. lib. 4. Vandalor. ac praelio victus, cum in praerupto monte Papuano iuxta Hipponem a Phara Belisarii Duce, arctissima obsidione pressus, extrema formidaret; non dissimulavit; sed misso ad Pharam legato, citharam, pro leniendis maeroribus; spongiam, pro tergendis lacrymis; panem, quem se post amissam Cartaginem spectasse nedabat, submisse ad famis solatium petiit, [Note: (1) Extrema calamitatis imago.] quae res hosti ipsi commiserationem incussit, iis, quae perebantur, submissis Regi, in triumphum brevi Romanorum abituro: Constantinopolim ad Iustinianum ductus, identidem reperebat: Vanitas vanitatum et omnia vanitas.

Est vero insignis etiam hisce in symbolis irridendi vis, quod in Narsete Imperatoris Duce clarissimo manifestum, ut Sigonius de imper. occid. cui dum Sophia Imperatrix peroffensa, uti erat Eunuchus, per ludibrium denuntiasset: inclusuram se illum Gynaeceo, et ad fusum columque amandaturam, [Note: (2) Muliebris [(transcriber); sic: Muliliebris] abiectio] quod erat, forti certeroquin Duci, muliebrem exprobrare ignaviam, tanta hanc rem indignatione Narses excepit; ut responderet, talem se illi viroque Imperatori telam exorsurum, quam uterque non retexat: simulque Alboinum Longobardorum Regem in Italiam provocavit, qui deinde pacato invitoque iam Narsere, Italiae tamen possessionem occupavit, unde tanto molimine Gothi depulsi fuerant. Lanea, ut


page 186, image: s0258

Aelian l. 12. var. histor. apud Cretenses corona,[Note: (1) Mollities] qua velut molles ac feminei notabantur, loco supplicii adulteris fuit.

Tamberlanes Scytharum IMperator crudelissimus, ut terrorem urbibus obsessis incuterer, ut Cuspinianus; primo die nivea tentorii vela [Note: (2) Clementia.] in conspectu hostium expandebat, quibus se clementem dedititiis fore pollicebatur, altero die, sanguinea explicabat, [Note: (3) Caedes.] quibus pertinaciam cruore suo expiaturos urbis incolas minitaretur: tertia demum luce, atri coloris velis utebatur, [Note: (4) Excidium fatale] quibus excidum et perniciem ultimam omnibus intentaret. Dissimili symbolo in re pene usus simili Tarquinius superbus fertur, ut Iulius Frontinus Stratag. lib. 1. Ad hunc enim cum filius post devictos Gabios, Legatum destinasset a Rege postulatum. quid Gabiorum Principibus agendum? Nihil respondit, verum is ut in horto forte obambulabat, summa papaverum capita, virga quam manibus renebat demessuit [Note: (5) Decollatio Principum.] Nuntius sine responso ad filium reversus, ea quae patrem agentem vidisset, retulit, quae illi argumento erant, rectius se nihil ex patris sententia facturum, quam si procerum capita demeteret.

Miri cam haec etiam symbola vim habent ad exponendos corrigendosque aliorum errores: ut Parochum pinguioris beneficii appetentem homo non inelegantis ingenii correxit; dum ex illo, velut pro consilio postularet. Numquid paupere, quam haberet, uxore relicta, ditiorem liceret ducere? cui dum Parochus subito redderet, Minime id licitum. Cur tu ergo, alter subicit [(transcriber); sic: suiicit] , pauperem Ecclesiam deseris, ut Archidia conatum habeas? Ita correctus presbyter tenui beneficio acquievit. Hac etiam subtili arguendi ratione in corrigendo Davide adultero usus est Propheta Nathan 2. Reg. c. 12. Enimvero hanc parabolam comminiscitur. Divitem esse hominem armento gregibusque abundantem, qui tamen in convivium epulasque peregrino instruendas, propriis ovibus praeteritis, unam solamque pauperis homuncionis oviculam, quam


page 187, image: s0259

sua in domo, sub mensa atque in sinu etiam aluisset, per vim subductam mactatamque hospiti apposuisset, cuius hominis duritiem inclem entiamque, cum Rex mognopere detestaretur, ac morte dignum proclamaret, adiceretque, fore ut in quadruplum refundere damnum cogeretur. Tum emblematico velut schemate illustrato, subiecit Nathan, hunc tam inhumanum hominem esse Regem ipsum, qui toto dives regno, totque uxoribus stipatus, unam illam Uriae addictam Bethsabeam cum vita immerito eripuerit. Qua ratione usque adeo Regem convicit, ut praeter ruborem, sceleris plenam [(transcriber); sic: pleuam] agnitionem confessionemque extorserit.

Dissimile quidem, verum ad correctionem aliorum, aut certe confusionem valuit, quod Burchardus Montmorentius illustris Galliae miles usurpavit. Hic sub Philippo I. Rege Dux ipse aliorum, et Philippi. assecla, forte aulam ingressus, monili aureo figuris emblematicis insigni subibat, cervina illud capita ea lege componebant, ut maior ex medio canis ante Ducis pectus dependeret [Note: (1) Fidelis inter desertores, vel, Fortis inter timidos] Mirabantur simul et spectabant non pauci novum habitum; Rex etiam illius causam originemque est sciscitatus. Cui Montmorentius, proximi in illo praelii effigiem memoriamque circumferri, ubi tamquam cervi profugerint passim omnes, se velut ad custodiam Regis persistente, Regi illa viri virtus (arrogantia aliis visa esset) adeo placuit, cum ingenio, ut ne facti inventique recordatio intercideret, militari hoc insigni ordinem instituerit.

Non imprudens, quamvis a Morione profectum facinus, quod Mederus in acroam. refert. Fridericus Saxoniae Princeps cum fratribus, de hereditate dividenda covenerat. Singuli certam sibi Saxoniae partem vendicabant. Aberat haud procul Nicolaus Morio consultantibus, atque etiam, ut sibi liceret inter consiliarios suo adesse suffragio postulat, ubi concessum, parem sibi cum Principibus togam esse cupit, et hoc animi gratia indultum. Illa obtenta graphice


page 188, image: s0260

in conspectu ceterorum incedit, et qui placet? interrogat. Plaudunt, et magnifice illo habitu ornatum asserunt. Subinde egressus, totam forfice vestem a capite ad calcem multis partibus dissecat, atque hac specie in consessum Principum se regerens: ut modo placet? scis´citatur. Indignante Friderico, ac verberibus insolentiam hanc castigandam asserente. Digniora, inquit, mi Princeps, verberibus agis, qui Saxoniam tam foede laceram, quam integram habere mavis.[Note: (1) Regnorum divisio dignitatem tollit.] Quis hanc a stulto sapientiam exspectet? Quamquam et olitor quandoque opportuna locutus est. Alii Fridericum hac imagine a morione instructum asserunt, cum in Principum protestantium concilio de schismate suo, contra Imperatorem et orthodoxos stabiliendo consultaret. [Note: (2) Religio divisa ipsius exitium est.] Utrobique locum habuit. Huc etiam referri poterit lepida Hircani II. Iosephi iudaeorum Principis filii illusio. Hic ut Ioseph lib. 14. c. 4. antiq. refert, a Patre Alexandriam ad Ptolomae. Epiphan. missus [(transcriber); sic: mislus] , ut de filio recens nato gratularetur, Sed (ut erat vile illis Iudaeorum nomen) adhibitus mensae, reliquis convivis ludibrio fuit, ossa ad orbem illius congerentibus, Tryphon morio expositurus impleturusque fabulam ad Ptolomaeum versus. Hircanus ait, in mensa agit, quod Pater ipsius in tota Syria: nihil praeter ossa relinquunt, nudant omnia. [Note: (3) Avarus et avidus Princeps.] Ptolomaeus subridens Unde, inquit, Hircane tanta ossium congeries? Tum ille argute, idem symbolum in adversarios retorquens, respondit: Ego, ut homo carnes tantum comedi, illi, ut canes etiam ossa absumserunt. In diversa causa, inter viros Principes, in Gallia evenit, Lobetius de peccat. l. 3. emb. 2. ut D. Ludovicus litem symbolice decideret, non minori significandi virtute. Nam ubi Flandriae Comes cum Matre coram Rege lite disceptaret, Rex ea sententia causam absolvit, ut iuberet Comitem leoni, quem in suis praeferebat insignibus, sine unguibus deinde et lingua proponere, quod erat condemnare illum delicti adversus Matrem, quam voce et opere male offendisset. [Note: (4) Arma laedent sub trahenda]


page 189, image: s0261

Marius Regulus Dux Rom. triumphaturus, non inscite suam de honoris et vitae mortalis vanitate exposuit in imagine (Physica simul et ethica) sententiam ut Barri. in anno Sancto part. 4. Siquidem ex cera fingi collocarique inter faces collucentes simulacrum voluit, quod inter hunc ignem illuxit ac sensim una consumptum est. [Note: (1) Honoris et vitae huius vanitas.] D. Antonius ad corrigendum Venatoris errorem, qui lusu otioque Monachorum offensus substiterat, monuit, ut quem ferebat arcum intenderet, laxaretque. [Note: (2) Otium laudabile.] Sed cum saepius deinde iussisset intendere, venator tergiversatus, ita destrui arcum respondit. Tum Antonius, si quandoque arcum feriari cupias, cur id nobis deneges? Nec parum ad suadendum ponderis, hae figurae adferunt. Germanus Princeps, ut nec voluptatem quidem sine dolore atque offensione conscientiae delibari posse ostenderet, ut Zenthner in verme conscientia, patinam calidissimo plenam melle urso proposuit, cum avidissime fera involaret, sensit aduri fauces, identidem tamen repetens, gustato semel melle quamvis laesa, avocari non poterat. [Note: (3) Voluptas placer, etiamsi laedat.] Ita prudens histrio, ut exponeret, quibus curarum aculeis opum avari pungerentur, Ratisbonae coram Matthia Imperatore, in theatro omni auri argentique apparatu instructissimo, urnam, velut ad sortes, offerens, spectatores advocat: qui confertim advolant, sed admissi singuli manus ex urna cum rubore ac dolore retrahunt. in latentem inibi echinum impingentes; at fraude [Note: (4) Sors multos fallit.] dissimulata, ut plures in illam traherent.

Religiosus Abbas, ut vetulas a Monasterio lotrices amoveret, ut P. Engelgrave in Luc. Evangel. ne quam perversae carnis cupiditati opportunitatem faceret; cum rationibus aegre suaderet. obtinuit exemplo. Salsas in caena carnes suis apposuit, haustu parce subministrato. Noctu igitur, absoluta psalmodia, cum non pauci sitis vehementia ad hauriendam turbidam adigerentur, sciscitatur deinde Abbas quae causa tam absurdae appetentiae? Sitis, inquiebant improba [Note: (5) Cupiditas indigna suades] Tum ille hac usus imagine docuit cupiditatibus


page 190, image: s0262

omnem etiam occasionem, quantum licet, subducendam, caeca homines appetitione ferri, nisi caveatur opportunitatibus. Persuasit et obtinuit. Concludam Caroli IV. Imperatoris sententia symbolica, qui cum Neapolin ingrederetur, populique istius libertate iam diu offensus esset, ubi solutum prae urbis protis equum loco insignium offendisset, ex positorque monuisset, libertatis Neapolitanae imaginem esse. Freno, inquit, egere videtur, adiiciam. [Note: (1) Servitus imposita.] Nec fefellit: nam arcem urbi imposuit: quam iccirco quod urbi imperaret, atque in officio contineret, frenum dixere. Plura historiarum studiosus reperiet, quae ut energiam singularem, ita gratiam quoque non vulgarem obtinent.

CAPUT. XVI. Voces sermonemque humanum imagines nonnumquam aenigmaticas continere.

INtellexisti, opinor, mentis sententiam vatie per imagines explicari, rerumque significatarum naturam symbolis exhiberi. Nunc reliquum videtur, ut ostendam ipsa etiam verba sermonemque vocalem hominum eiusmodi schematibus adumbrari posse: Nam ut verba vocesque signa rerum sunt, ita vicariam aliquando res praestant operam et signa fiunt verborum ad rem diversam significandam adhibendorum Sic dum animaturus ad mortem alterum es, pingatur sus, tinea, mus, et mors. [Note: (2) Contemptus mortis.] quod erit coniunctim explicatum, Sustineamus mortem, Siquis mustelam petierit. mus ei in tela mittatur, et aenigmatice satisfeceris. Si te morari in Corsica amico significatum volueris, cor illi cum sica depingas. Si corallium promiseris, cor illi pictum exhibe et allium. Quae symbolorum ratio etiam in ambiguae significationis verbis locum habet, ut interroganti, quae prima


page 191, image: s0263

sit ad caelum via? fides depingatur, aut etiam submittatur, et responsum erit. Illi cui taurum aenigmatice pollicitus es, sidus caeleste adumbratum mitte.

Obscuriore haec erunt in retrogradis quoque, ut si merum a te promissum exspectanti, murem exhibeas. Si Atlantis a te descriptionem postulanti, tu saltantem proponas, aut ipse saltes. Atlas enim retrogrado ordine salta legitur: vel si Romae a te imaginem exigenti, tu Amoris offeras, quod Roma inversa lectione amor sit. Ita seps fugiens spes erit a te aversa. Multo etiam obscuriores erunt anagrammatismi, aut actione aut penicillo per rem significatam expressi, Ita pro Roma tibi Maro, pro remo mures dabuntur, annus nanus erit, navus vanus etc.

Sed et litera quandoque detracta et per humeros aut signum aliud suppleta, eiusmodi aenigmata conficientur, ut cum Dapes exprimere volueris; quingentas (quem numerum D. conficit) apes pingas, aut contra adiecta litera. Sic pro C. apris unum proponas Caprum, pro Loculis L. oculos, per Claves intelligas C. L. aves, per uvas missas vasa quinque postules, Similis fere in hoc carmine ad amicum imago proponi poterat.

Mitto tibi navem prora puppique carentem.

Nam N. et M. literas auferendas indicabat, ut intelligeres ave sibi dici, et nuntiari ab amico salutem. Ita non inepte luserit, qui magnum hominem ad alterum pro agno destinans scripserit, ad eius simplicitatem simulque ad vocem agnus exprimendam: Mitto tibi agnum si caput abstuleris. Ita et picas petenti dabis spicas, verum capite truncatas. Haec ludendi ratio logogriphica pene est: ac per illud praecipue a scriptis verbisque tantum propositis logogriphis differt. quod aut actione aliqua, aut imagine proponatur, exemplo rarior gratiorque.

Placent vero illae ante ceteras imagines, quae illius, quam suadent sententiae contrarium prima sui fronte exhibere videntur. Ita filius parentem consulat; quae


page 192, image: s0264

sibi maxime inter aliorum consortia peregre observanda iudicet? pro literis? in imagine, hinc vites, inde pocula adumbrata, [Note: (1) Sobrietas.] accipiat, existimabit hic primo intuitu sibi vinum ac pocula inter socios indulgeri, verum sententia rei pictae haec erit; vites pocula, ubi lusus ab ambigua vocabuli vites usurpatione deducitur.

Memorari hoc loco illud iure potest, quod in aula Pontificis Clementis VII. Bononiensis ut Silvester in symbol. heroic. l. 4. ex paulo Iovio. equeis symbolum amabat. is, ut erat poeseos non ignarus in achate gemma, ex redimiculo pilei suspensa, imaginem festi Pentecostes ferebat. Pietatem id consilii dedisse homini Poetae videri poterat, ut linguas de caelo igneas exspectaret, caneretque.

Est Deus in nobis agitante calescimus illo.

At causam facti a Pontifice rogatus, div ersa prorsus explicatione usus, quam ducebat ex voce Pentecoste, quae Italis poenitere significat. Nam hoc se uti. coepisse symbolo, respondit. ex quo, magnis frustra impensis, ad nobilis nu bilisque virginis nuptias aspirasset. Quae res adeo inopinata Pontifici viro alias gravissimo accidit, ut obortus illum risus a coena nondum finita abegerit.

Hannibal Carus vir eruditus rustico praediviti ad nobilitatem aspiranti, sibique ac posteris insigne aliquod familiae poscenti, haec tria convenire existimavit, grana frumenti, seu legetem, vitem, et unam pyrum, quae iuncta nominibus Italice redduntur: Gran vitupero, id est, vituperium grande, ut sane erat, hominem stivae assuetum prensare nobilitatem. Fertur Isabella Castellae Regina Ferdinandi Regis uxor forte, in via, quam sibi viroque male auspicatam credebat, herbam malvam conspexisse, simulque admonuisse Regem: num audiret, quid germen illum malva [Note: (2)Infelix [(transcriber); sic: Infe.ix] iter.] inclamaret? idem namque est, quod male vadit, five cedit res, ille absterritus omine iter coeptum abrupit, quo sensu etiam Didacus a Gusman rebus male cedentibus, malva usus est. Alius ???ico quaerenti, cur amicitiae obnuntiasset?


page 193, image: s0265

pro responso misit unionem gemmam et pronubum annulum, sed fractum. [Note: (1) Fides violata] Cumque unio Italis perla, annulus nuptialis fede designat. Sensus erat: perla sede rotta. id est, per fidem a te ruptam, factum ut te desererem.

Ita lusum aenigmatico symbolo in aula Hispani Regis, ubi nobilis procus Virginem e regio gynaeceo moniturus, ut ne alteri rivali assentiretur, Avem Anadino in redimiculo sustulit; ut si diceret, Anna dic nolo. In quo genere idem Silvester loc. cit. Italici proci exemplum memorat, quod tantum prope insaniae, quantum ingenii complectitur. Virginis nomen erat Margarita. Igitur gemmam ei cognominem galero affixit, apposita ex corio solea cum litera. T. interposita, unde haec Italice facta est sententia: Margarita Te sola di cor amo Te (scilicet) solam ex corde amo. nam solea ex corio, sola di coramo Italice dicitur. Tum rivalis amatoris, retenta gemma et litera T, soleam auream fecit: simul adiiciens symbolo honestiori gratiam, simul alterius significatione vincens; cum sensus fieret Margarita Te sol' adoro, id est Te solam adoro. Vicit hic quidem ingenio, sed ab alio se virtute superari passus est. Verum eiusmodi symbola vix ut probem inter viros resque graves adducor; cum plus felicitatis in reperiendo, quam sapientis doctrinae, solidaeque eruditionis contineant, ne tamen suis exemplis ignorarentur, adiicienda censui.

Plus compendii et emolumenti ab illis esse signis poterit, qualia olim Aegyptiis placuere, quibus res ipsas significabant. sic hodie dum quoque per a et w Deum, principium et finem rerum omnium, per *T crucem salutis signum, per *Y Pythagorae, bivium huius vitae, per M. D. mille quingenta exprimimus Sic in calendariis Astronomi per Taurum, per Geminos, per Saturnum, per Iovem, per Martem, per Venerem, per arietem, per cancrum, per Leonem, etc. magno. ad expositionem mentis, compendio proponunt. Et


page 194, image: s0266

his quidem similibusque inter se signis nationes omnes, quantavis diversitate linguarum praeditae, communicate scripto animi sui sensa haud difficulter, rudi saltem, ut sic loquar, Minerva, possent, si de iis per interpretes mutuos semel foret constiturum.

Finis Libri Primi.


page 195, image: s0267