07/2006 Reinhard Gruhl markup
text typed (without italics) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check
09/2011 Reinhard Gruhl markup
spell check partially performed


image: s001

CHRISTOPHORI CALDENBACHII SYLVAE TUBINGENSES. Accessit SILVULA REGIOMONTANA. Item Heroicorum quaedam, cum paucis Adoptivis. TUBINGAE, Typis et Impensis IOHAN-HENRICI REISII ANNO M. DC. LXVII.



image: s002

VIRO GENEROSO AC NOBILISSIMO, DN. CHRISTOPHORO a MANTEUFFEL, SERENISSIMI WIRTEMBERGIAE PRINCIPIS IN SECRETIORI REGIMINIS CONSILIO PROPRAESIDI, Domino ac Patrono iugiter colendo.

INcultos Musae strepitus, subitosque calores,
Quos dedit ad nutum quemlibet hora sequax;
Seu plausum peterent cathedrae, seu funera lessum,
Seu dicenda forent omnia laeta toro;
Quicquid et innumero fudit Polyhymnia vultu,
Dum facilis Tubio margine plectra movet:
Accipe, Tecciaci, VIR, gloria prima Senatus,
Nec tenues alacri carmine temne Deas;
Dumque libras ingens CHARITINI pondera caeli,
Ne sit adire tibi Maenala nostra pudor.
Digna quidem noster vix spondet Consule cantus:
Si tamen annueris, Consule digna dabis.



page 3, image: s003

CHRISTOPHORI CALDENBACHII, Silvarum Tubingensium LIBER I.

Doctoreis Honoribus THEOLOGORUM longe Eminentium, etc. CHRISTOPHORI ZELLERI, IOSEPHI DEMMELERI, BALTHASARIS RAITHI, IOH. ADAMI OSIANDRI.

ET iam Castaliis, NECCARE, fontibus,
Iam manas Clariis aemule rivulis.
Te circum faciles Aonidum modi
Blando murmure perstrepunt.
Quae festis, age, nunc carmina fundimus
MYSTARUM titulis, quos, propius SACRAE
Admotos TRIADI, laurea nobilis
Vulgi segregat ordine?
Illos Christiadum tollere celsius


page 4, image: s004

Mandat signa, comas circumiens, HONOR,
Iuratos Stygiis antra recessibus
Sancta voce lacessere.
Sectarum petulans extimuit cohors.
Plausu subsiliunt astra Sionio;
Valvis, astra, suis usque lubentius
Iustorum patula agmini.
Macti sie placidi viribus aetheris
Decertate bonam militiam, VIRI!
Vestro TROIA vigens, HECTORES o pii,
Stet longum sacra robore.

II. M. IOH. MICHAELI IOSIAE, De auctoritate Scripturae Canonica Disputanti.

VErbi fideles paginae sacrosancti
Cur regulae virtute polleant rectae,
Viamque non erroneam parent caelo;
Praesente WAGNERI sub incliti scuto,
Haud imbecillis mystici palaestrita
Circi, sacrorum dum nitente lorica
Oraculorum cinctus, expedis: dudum
Iam ROMA, iam plicatiles STAPLETONI
Tibi strophae nutant; vel ictibus certis,
Cordate IOSIA, solum reses lambunt.
Partem triumphi dignus obtines victor
Decentiorem, quo decentius pugnas.



page 5, image: s005

III. FRANCISCO WILHELMO SPRINGAUFF, A Pontificiorum sacris ad fidem Orthodoxam accedenti; Cum de Iustificatione hominis coram DEO Revocatoriam sollennem haberet.

INcestae BABYLONIS illigari
Philtris nescie, dum pudica verso
Immigras pede castra, quae supernae
Propugnant SOLYMES avita iura,
Et, iungi meritis gravem dolosis,
Ipso vindice te potente veri,
Passi salvificum DEI cruorem;
Bellis ulterioribus Latini
Asseclas Iovis evocare certus:
Noli, stulta velut marita LOTHI,
Flexo, salve semel, WILHELME, vultu,
Quam dirae manet ultor ignis irae,
Dignari SODOMAE superba tecta,
Et pompas, et opes, et infularum
Claras tegminibus sacris cohortes,
Et quicquid celebrat, colitve mundus.
Quae te sospitet, una SECOR, una est.



page 6, image: s006

IV. ELIAE ZEUTTERO, DE Spiritibus disputanti.

SPirituum tibi scita placent, ZEUTTERE,
Pieriae medio discutienda foro.
Altius ingrederis, terris subvectus, et undis, coronae
Et super igniferas, lucida regna, domos.
Te quoque corporeae dirimis, purissime, moli,
Et propior Domino sisteris ipse DEO.
Cura sit, ut recto procedas, DAEDALE, cursu,
Vitet et Icarias ardua penna vices.

V. HENRICO GRAVIO. I. U. Doctore sollenniter creato.

CLarum Pierio tempora germine,
Dum festis GRAVIUM mactat honoribus,
Astraeam sociis undique plausibus
Cingunt siderii chori.
Felix o niveo nomine curia,
Felices cathedrae, qua vegetus VIRI
Sese promet honos, et lepor, et sacri
Peitho robore consilii [orig: consilî].
Te prudens Labeo, Scaevola te catus
Dignetur socium. te Cato, te parem
Arpinas adamet. te Themis intimis
Plaudat vate sacrariis.
Nostrae laetificis si quid ovatibus [sic]


page 7, image: s007

Debent laureolae NECCARIDES novae:
Omnes unanimi carmine, Sic bene!
Sic feliciter! adfremunt.

VI. Epicedion Matronae Nobilissimae, DOROTHEAE ELISABETHAE MEGENZERIAE, ad Maritum, Dn. Wolffgangum Dietericum Megenzerum, de Veldorff et Hohenfurst/ etc.

DIrempta fati dum MARITA legibus,
VIR AMPLE, solo deserit te nunc lare,
Toroque solo: lacrimas tanto tibi
Do proniores, quanto acerbius parem
Plagam tuli. Sed, qui mederi vulneri,
Infert quod ipse, solus et vult, et potest;
Non ambigenda sospitator pharmaca
Parat benignus: cuius utilem manum
Vis nulla transcendit mali. Felix eo
Confisus! haud confusus hic recesserit.

VII. GEORGIO CAROLO LIGSALTZ, ab Ascholdingen/ Revocatoriam edenti.

CUr Petri claveis [reg: claves], triferumque caeli
Arbitrum linquis, sociate sacris


page 8, image: s008

SAXONUM, et cultus ITALOS perosae,
CAROLE, turbae?
Ianitor Sanctus tibi pandit ipse
SPIRITUS postes, reseratque caeli
Tecta dux, nullis hominum recludi
Digna lacertis.
Hoc vigil persta duce, quem sequaris.
Porta sit tanti licet arcta regni:
Ampla susceptos manet aeviternum
Mansio coetus.

VIII. GOTHOFREDO GRETZIO, de Amicitia disputanti.

NOmen Amicitiae defensum, spondet amorem:
Hinc veniet, iusto tempore partus, honor.

IX. Eidem, An Lutherani habeant veram et legitimam Scripturam, publice disquirenti.

PUngit nempe diu virtus heroa LUTHERI
Romanas acies, Pontificumque gregem;
Divini quos peius habent oracula verbi,
Tam sancto luci reddita teste suae.
Tu contra celebres extollis, CAROLE, nisus,
Et pia magnanimi Vindicis orsa probas.


page 9, image: s009

Macte vigens animis! Praesens tibi militat aether,
Pollicitus studiis praemia digna tuis.

X. IOH. ULRICO PREGIZERO, SS. Th. Lic. et P.P. Contionem B. PARENTIS funebrem typis committenti.

QUin cessant ergo maesti suspiria cordis,
Et tot acerbo funere questus?
Sat luctu, lacrimisque datum; micat ille quieti
Civeis [reg: Cives] inter honorus Olympi,
Elogiis terrae felix. Haec carmine docto
Temporibus transscribere seris,
Haec nostris iterare iuvat. Nunc vivida virtus,
Nunc Pyliis vigor inclitus annis,
Nunc honor, et strepero meritorum rumor ovatu
Usque magis se tollat in auras.
Non calami cessent, non linguae verba disertae,
Claros testatura labores,
Et laudis studium, caeloque evecta sereno,
Illustris praeconia famae.
Quem vultu non nosse datur; cui posthuma sero
Iam lacrimarum munera fundo,
Ingenio dudum, tituloque superstite novi
Magnum, PREGIZERE, PARENTEM.
Tu sanctis operis, ego versu perpete tantum,
Si possim, pius assero nomen.



page 10, image: s010

XI. M. ELISAEO GERLACHIO, de SS. Cena disputanti.

AMbrosii lites epuli fanaticus error
Auget, et haeretici plurima glossa chori.
Quaeque dapes adhibent divinae symbola pacis,
Dissidiis dudum non habuere modum.
Haec dirimat solus, mensae qui praesidet, Hospes:
Hoc sine non alius Dipnosophista sapit.

XII. Eidem, An ad veritatem SS. Scripturae necessaria sit Authentica versio, disputanti.

VErsio Scripturae licet haud authentica Sacrae
Suppetat, ambiguis indubitata locis:
Scripturam bene posse tamen subsistere veram,
GERLACHIUS pugnat, satque superque probat.
Dogmate qui vero divini gaudeo verbi,
Praemia non dubito vera manere Virum.

XIII. VALENTINO THILONI Votivum, pro vitando pestis periculo, quo laborare erum, Tubingae inaudieram.

VIx perterricrepo Marte superstitem,
THILONEM rabies pestiferae luis


page 11, image: s011

Urget dira domo, pellit et excitae
Nidis instar hirundinis.
Spissa iam soboles, iam famulae nece,
Funestant tetricum sandapilis larem,
Quem nusquam celebri sivit ANACTORIS
Tutum margine figere.
Nullis, Phoebe, iugis Aonidum malo,
Non prostat Libycis herba recessibus?
Quin arcu cadet heu! tristis Apollinis,
Docti cultor Apollinis.
Peitho, Musa, Deae numine triplici,
Iactato faciles auxilium date.
Vel clivis latitet Phocaicis, minax
Dum desaeviat impetus.
Frustra. non aliis est latebris opus,
Si quis praesidio delitet aetheris;
Cui pennae placido NUMINIS optima
Dant umbracula tegmine.
THILONEM Raphael sospitat Angelus,
Inter saeva gravis monstra periculi,
Qua profert, dubiis et laribus pedem
Secura retulit fide.
Id spondet pietas; id celebris VIRI
Virtus, et Latii flumina nectaris,
Quis [orig: Queis] maior potuit propitios sibi
ORPHEUS reddere caelites.


page 12, image: s012

XIV. IOHANNI MOLLERO, de Natura Terrae disputanti.

QUam bene! Dum terras agitas, MOLLERE, disertus,
Et lentae genium, qua vegetamur, humi:
Te consanguineis infers generosior astris,
Stirpi degeneris dissociande soli.

XV. GEORGIO CAROLO LIGSALTZ, ab Ascholdingen/ de Universitate meriti Christi disputanti.

QUem furor fudit Solymaeus olim,
Entheus CHRISTI CRUOR universas
Abluit mundi maculas, et aegri
Vulnera sanat.
Cur petam putreis [reg: putres] Operum lacunas?
Aut sacro quemquam amoveam lavacro?
Tu parem cunctis meriti tueris,
CAROLE, fructum.
Inclita felix opera! Salutem,
Cuius immenso bona didis orbi,
Quis neget, grato tibi profutura
Cedere parte?



page 13, image: s013

XVI. SIBYLLAE AGNETI DE GRUENTHAL, etc. Epicedion.

LUctisonas mundi valles pertaesa, SIBYLLA
Elysiae sedis vera vireta petit;
NOn, quae futilium finxerunt somnia vatum,
Sed, pascit superas qua sacer AGNUS oves.
Ver ibi perpetuum felicem purpurat annum,
Aspera dum ipso nos vere moratur hiems.
Heu quam dissimiles, caeli, viridaria, colles,
Et mundi valles flebilis, orbis habet!

XVII. TOBIAE WAGNERO, SS. Theol. D. et P. P. Ecclesiae Tubing Praeposito, Academiaeque Cancellario, contiones Casuales evulganti.

NOn iuvat, Eslingam pariter, coetusque Tubingae
Hactenus eloquiis erudiisse sacris.
Te fruitur praecone simul Germanica tellus,
MAGNE VIR, et patrii qua viget oris honos.
Suggestum tibi Saxo struit; tibi pulpita Cimbri,
Arctoaeque locant dissita regna plagae.
Longa salutiferas hausit Livonia voces,
Et Thule, externo qua colit orbe DEUM.
Entheus exiguo nescit se claudere tractu
Ardor, et immenso pabula fine petit.
Nec tibi materiae tritus decurritur orbis,


page 14, image: s014

Aut lucem festis textibus usque novas:
Mira sed in varios exsurgit Concio CASUS,
Et rerum dubias excutit aequa vices.
Iamque truces Satanae laquei; iam sidera signis
Horrida; iam patrio pax reparata solo;
Vel tibi sceptra novae dant argumenta loquelae,
Sectave, vel scholico meta tenenda gregi;
Et civi lex scripta suo, tumbaeque, novique
Hospitium tecti qui subiere, lares.
Commendat studium novitas, et taedia longe
Lectoris, capitum copia rara fugat.
Foenora cum sacri tam sint opulenta talenti:
Quid dicam excultis te meruisse scholis?
Improba continuo tibi praela volumine fervent,
Crebraque chalcographi charta fatigat opus.
Te Rhetor doctore valet; tibi proficit Histor;
Et Logici crescunt lemmata docta fori.
Astrologus, quod discat, habet. debere fatentur
Ter triplices omni se tibi parte Deae.
Quid restat, nisi vota? Diu sic divite penna
Mundum; sic patriam sed simul ore iuves.


page 15, image: s015

XVIII. THOMAE LANSII memoriae ac honori, sub Exordium Orationis funebris inserta, modisque Musicis decantata, ODE Rhythmica.

TUque pulcher, tristiorem
Lacrimarum funde rorem,
Amnium flos, NECCARE.
Ede, sic Apollo maestus,
Sic precatur; ede questus
Luctuoso carmine.
LANSIUS, praeclara Vatum
Fax, et ingens Optimatum
Doctiorum portio,
Occubat, nec dulce mundi
Lumen aspicit rotundi,
Mortis ictus spiculo.
Quem perennis fama late
Inclita celebritate
Orbis oris distulit,
Eius arcti claudi ossa
Heu! sepulcri dura fossa,
Atque vivis eximit.
Quis verendis cultiore
Lege manibus decorae
Iusta solvet naeniae [reg: neniae]?
Heu VIR altae porro mentis,


page 16, image: s016

Patriae columna gentis,
Liquit aevum nobile!
Ange, SUADA, temet ange;
Tu, THEMISTA sacra, plange:
Vestra cessat gloria.
Tum sed atra nocte cinge,
Maeror insolens, Tubingae
Universae moenia.
Docta nunc tenentur ora;
Suasa migrant rectiora;
Penna languet ubere.
TECCICI lux omnis arvi
Fugit, implicata parvi
Fornicis caligine.
At modestus esto planctus,
Dum senex quiete sanctus
Gaudet optatissima.
Quippe laus in cuncta durat,
Quae nec ulla fata curat,
LANSIANA saecula.

XIX. IOSEPHO DEMMELERO, SS. Th. D. Socero, tertium Sponso.

TErtia vota SOCER venerandus contrahit. illi
Dat Nirtinga, sacro quod perit igne, decus.
Vota secunda meis Eslinga propinqua medelis
Mox etiam festo claudere fine parat.


page 17, image: s017

Primus ut intersit votis utrimque novellis,
Qui fovet haec, auspex, apprecor, ipse DEUS.

XX. NICOLAO KLEIN, de Masora disputanti.

AOnios inter coetus caput alt us effert
Cleinius, et caeli proximus axe volat.
Non humiles illum tricae, non trita cathedris
Carmina, sed Sophiae pondera summa tenent.
Hebraeos audax apices, Solymaeaque legis
Symbola, et arcanas ventilat ore notas.
Quis neget? exurgens in tanta cacumina rerum,
Maximus e vulgo deside victor ovat.

XXI. IOH. LUDOVICO NEUFFERO, de Sulpure disputanti

ENtheus ingenii tibi Sulpura ventilat ardor:
Materiem ingenio convenienter habes.

XXII. IOH. GEORGIO ANGELIN, de Omnipotentia et Omnipraesentia DEI disputanti.

OMnia cernentem vultum, dextramque valentem
Omnia, dum docta sedulus arte putas:


page 18, image: s018

Omnia posse simul, superantem dura, Laborem,
Et nusquam merito defici honore, puta.

XXIII. IOH. NICOLAO SCHEURER, de DEO disputanti.

QUem mundi celebrat machina triplicis;
Quaevis herba refert; et Plato quaerere
Interdicit iners, sed minus invenit
Quaerens usque Simonides:
Tanta luce tibi qua patuit DEUS?
Non talpae ratio caecior in modum,
Verbi sed cupido lucidulam DEUS
Praefert ipse tibi facem.

XXIV. IOH. ADAMO DAPPIO, Secretario Ordinum Wirtemb. Provincialium, Epicedion

TErrigenum sontes linquens super orbe catervas,
Dappius, Astraeae lucida castra petit.
Altius atque infert se se, qua cingit amicis
Obsequiis AGNUM turba stolata suum.
Et, quae nunc, inquit, mihi se secreta revelant,
Hic ubi non dubio lumine cerno DEUM?


page 19, image: s019

XXV. IOH. LUDOVICO NEUFFERO, cum Philosophiae Mag. crearetur.

IMpiger quisquis rigidi laborem
Pertulit Martis, rediitque victor
Praelio, tandem socii capessit
Serta triumphi.
Quod parat dulcis tibi Musa sertum,
Te refert dudum meruisse primos
Inter; hoc felix age, IANE, primos
Inter habeto.

XXVI. WILHELMO WEBER, de Communicatione Proprii disputanti.

INgenuo Sophiae percurris pectine telas:
Illa sed ingenui gaudet amore proci.
Penelopaea tuam nescit versutia telam:
Penelopaea tamen te beat inde fides.

XXVII. IOH. DAVIDI FLATTICH, de Meteoris Aquis [orig: Aqueis] disput.

QUos seris ingenio magnum perinane, liquores
Ingenii spondent fertilioris opes.



page 20, image: s020

XXVIII. IOH. GEORGIO AURNHAMMER, I. L. Poligrammateo Nordling. Sponso.

HAec una caeli nempe superfuit
Faventioris gratia, nobilem
Spartam, et decus nacto Themistae,
Idalios cumulare plausus.
Quam dulce sidus virginei chori
NORDLINGA novit, conspicuam domo,
Formaque, moribusque, gratam
Ducis, io! NEONYMPHE, praedam.
Tuis, recentem, dotibus excita,
Tubinga votis, prosequitur torum:
Quem vita, proles, pax, amorque
Usque novo beet almus auctu.

XXIX. M. IOH. WENDELINO ANGELIN, Pastori ao Sponso.

ANgelus aeternae pacis dum nuntia fausta
Facundo in sacras flumine mittis oves:
Nostra quid, omnigenae nisi dulcia munera pacis,
Importent thalamis intima vota tuis?



page 21, image: s021

XXX. ULRICO HENRICO STIEBER, U. I. Doctori.

FElix avitis nuper honoribus,
Altique longum nomine sanguinis,
Nunc et decus, STIEBERE, partum
Orbe seris, titulique famam.
Ut Spira gestit lumine laureae!
Ut sidus optant te Nemetes novum,
Tantaeque gratia lacessis
Imperii CAMERAM corollae!
Explere grandeis [reg: grandes] nunc numeros iuvat.
Hoc volve sollers. Fallimur omine,
Aut maior uno pullulascit
Fonte tibi series honorum.

XXXI. IOH. CONRADO ROSLERO, Phil. Baccalaureo.

A Paphiis dicende rosis, nunc lauriger esto:
Sera tibi spondet denique serta Venus.

XXXII. WILHELMO BALTHASARI MULLERO, Philos. Magistro.

TAndem docta suo gaudet molitura brabeo,
Ingenii dulces qua subiguntur opes.
Nec fallit niveus longa vertigine pollen,


page 22, image: s022

Grata parans avido mox alimenta gregi.
Et parcas plausu, Molitor, dum tanta resurgunt
Emolumenta aliis, emolumenta tibi?

XXXIII. IOH. STEPHANO BOLEN, contra Georgium Seiserum, S. I. disputanti.

HActenus ingenue credentum in castra recepti,
Cingere vult Stephani pulchra corona caput.
Quanta sed est, gemino quae nunc spectanda decore,
Assertae fidei munia clara manet!

XXXIV. GOTHOFREDO SCHAEFERO, de Doctoreis in Iure honoribus.

COepta tueri nomen amabile,
SCHAEFERE; polles nam facili pedo
Legum: tuamque fidus HALAM,
Et patrios moderare civeis [reg: cives].
Tibi regendus plurimus imminet
Consultor: aequi divide pascua
Catus, laborantisque iusti
Tabificis remedere morbis.
At ductibus nos interea tuis
Fructum precamur velleris aurei:
Sitque alina, quam sectare, praeda
Maior Iasoniis triumphis.



page 23, image: s023

XXXV. FRIDERICO HAUBERO, de Fortitudine disputanti.

DUm te Scipiadae, Deciique in fata ruentes,
Quicquid et intrepido pectore fortis adit,
Aut patitur, doctae exercet discrimine pugnae,
Et tanti Martem commatis ore moves:
Quas non ingenii debes expromere vires!
Sed nec magnanimum spreta corolla manet.

XXXVI. LUDOVICO ULRICO ETTER, de Summo Bono disput.

ET Summum sermone Bonum, vitaque tueris
Est virtutis opus nempe id utrumque tuae.

XXXVII. SIGISMUNDO SCHLEICHERO, Laurea Iuris condecorato.

LUcido tandem decus orbe Virtus
Exserit, partum tacito recessu
Saepe; nec dias solitum ante ferri
Tempus in auras.
Digna quos turbae tribuit merenti
Hora, maturi veniunt honores.
Laetus hanc inter, caput adde, pulchra
Nobile lauru.
Quicquid et luci peperere dudum


page 24, image: s024

Abditi nisus, medioque dudum
Sol die dignum putat, hinc paternae
Splendeat ULMAE.

XXXVIII. IOH. PHILIPPO BURCKIO, Phil Magistro.

INvictam pridem virtuti pectus in arcem
Burckius, et Sophiae claustra superba parat.
Sensit Honor, claustrique iugum, caput, arduus ambit,
Et nitidae sertis emicuere comae.
Ne pateant hosti tantae munimina laudis,
Tuvigila; totum hoc, Burcki animose, tuum est.

XXXIX. IOH. BERNHARDO LEONI, Doctori Iuris.

CUius mille rates portubus accubant,
Fetae lativagis undique mercibus,
Insignem vide sis laureolam, tuus
Quam vivax retulit, LEO,
HAMBURGA, instabilis gloria Mercuri.
Hanc, nullo dubii litore Nerei
Venalem, Tubio cardine nobiles
Plexerunt capiti Deae.
Noli, propitio si Tagus influat
Omnis diluvio, ponere muneri
Transmisso pretium. quod bene nisibus


page 25, image: s025

Mercatur labor improbis,
Tam dulci merito solus ovans lucro;
Si gaudet facili Musa Prometheo,
Nec laevo dominans igne Diespiter
Curas destituit graveis [reg: graves].
Ergo laurigerum suspicias caput.
Cuius dum pariter foenora sentient
Cives ampla tui, fertilibus fave,
Ut sueras, quoque literis.

XL. IOH. PETRO HUBERO, de Amicitia disputanti.

IAm dudum ligat arctior,
Spes prolixa PATRIS, flos iuvenum nitens,
Nos, Hubere, tibi fides:
Arcanoque trahis pectora vinculo,
Dum caro Pyladae suum
Astringis comitem doctus, et enthea
Menteis [reg: Mentes] foedera copulant.
Hoc poscit Genitor dignus, et ingeni
Vis ignita tui, Schola
Quam plaudit toties agmine fervido.
Sic iungat facileis [reg: faciles] amor
Coetus usque tibi; sic vigeas diu,
Et circum cata tempora.
Quod prensas, Clarium mox vireat decus.



page 26, image: s026

XLI. IOH. ZELLERO, Mag.

UNdique te stimuli validis hortatibus urgent,
Seu fratres lubuit [reg: libuit] cernere, sive PATR em;
PATREM, delicium Charitinae dignius aulae,
Eusebiesque negans interiisse decus.
Altera Pieriis beat en te meta corollis:
Macte, novo dum te tertia flore beet.

XLII. In Orat. fun. IOH. ULRICI PREGIZERI, a Tobia Wagnero scriptam.

ET orbis ergo noscat inde praesignem
Candore morum, et temporum, PREGIZERUM,
Ecclesiae quondam inclitum Caput nostrae,
Claraeque Cancellarium Scholae dignum,
WAGNERIANAE, per serena ventorum,
Caelique lucidas domos, citis raptum
Suadae quadrigis, qua novum micat sidus,
Interque praecones sacri pios aequi,
Nec respuendi caelitum choro iuris,
Stellata luce nobili iuvat templa.
Sic igneis olim tetendit aeterna
Ad astra Thesbites rotis, inaccessa
Secutus Enochum via; patrem, patrem,
Currusque, et aurigam Israelidum gentis,
Clamante supparem nacto locum vate:
Ut enitentem denuo polum scandit,


page 27, image: s027

Flammantis axe vectus eloqui Noster;
Qua mente dudum, et nominis perennante
Fama, tenacem fixerat sibi sedem.
Beate Nestor, gloriae satur pridem,
Vitaeque longioris, additum puro
Nunc aetheri lumen: reducta dum terris,
Tubae novissimae sonore, praegressae
Menti reduniantur ossa; supremum,
Nos inter, hoc felicitatis augmentum
Habe, quod Automedon sacras tui laudes
Encomii condignus inferat caelo.

XLIII. CASPARO SCHELLING, de Communicatione Proprii disput.

CUi placet egregii communio certa laboris,
Huic proprium iungit se speciosus honor.

XLIV. IOH. GRAFTIO, P. P. de Honoribus Theologiae Supremis Gratulatorium.

DEsiderati denique verticem
Tenes honoris, IANE, faventibus
Diis, et Tubingae cultioris
Unanimi cupiente coetu.
Huc Luna multum pervigil; huc labor
Tendebat omnis scilicet, et feri
Nisus, Borussiaeque noti,


page 28, image: s028

Quaque tuos aluisse Phoebus
Perrexit igneis. Prima caloribus
Pridem decoris favit ANACTORIS,
Qua noster in culmum recentem
Ivit amor, Superumque nutu
Tot nota mundo nomina liquimus.
Quid DACHIUM nunc, germen Opitii,
Pullum Sabini; quid, nepotem
Tulligenam, memorem THILONEM,
Decus Thaliae praecipuum meae,
Ducemque, dulceis [reg: dulces] quo numeros sequi
Ausus STOBAEI, stemma nostris
Pierium merui capillis?
Expuncta vestris nomina perpetim
Sint nostra clivis, Aonides; VIROS
Ni mortis expertes fideli
Mente colo, meritaeque censu,
Dum spiro, laudis. Transeo ceteros;
Quorum sub isto gliscit amabilis
Favilla corde, post futuri
Flumine non abolenda saecli.
Hinc Sole flammae sub vario tuae
Crevere; donec te placido NICER
Strinxit sinu, nostramque fatis
Debueras aperire GOSEN.
Miremur orbem Numinis abditum,
Amica gyrat quo sibi pectora:
Nostraeque si quid est acerrae,


page 29, image: s029

Supplicibus geminemus aris.
Tu sed tua nunc laetus adorea,
Et plaude sancto pondere praemiis,
DEO remutaturus omne
Elogium veteris Stagirae.
Tibi cathedris, et tibi caelicus
Augescat ardor Numine pulpitis
Pronoque, plenoque; et supernas
Portitor imple animosus arceis [reg: arces].

XLV. M. HUGONI MORLOTTO, de Christo disputanti.

ET verbis, et mente capi qui respuit, illum
Eloquio, et digna prendere mente cupis.
Sed bene; cum mentem ipsa tibi Sapientia Patris.
Quam loquere, et Verbum diluat ora tibi.

XLVI. ERICO MAURITIO, de Gradu Doctorali, et Professione Publ, Gratulatorium.

OCelle Themidos, MAURITI, Scholae sidus
Nostrae novum, corusca literaturae
Lectissimae Pharos: dato lubens ergo
Succede portu, naufragi minis multum
Iactate ponti; sive tot peregrinos
Narrare soles, qua scientiae robur


page 30, image: s030

Firmum parasti; seu, quod arduum Iuris
Enavigasti pelagus impiger, malim:
Succede portu, strenuasque mansura
Posthac molestias quiete focilla.
Viden, beata quae tibi sacerdoti
Pandit novello templa, mitis Astraeae
Favor; quibus sacer Senatus admotum
Te gestit aris; omnis ut tuo circum,
IUSTINIANI militans fide, pendet
Ab ore pubes. Ne sit ANTECESSORUM,
Quos et superstites vides, et exstinctos
Olim colis, dignum minus tibi nomen,
Quorum ferare gressibus. DEI pronus
Verere nutum, patriumque non aeger
Dedisce STORAM, qua trucis furor lentus
Tam difficulter usque, et ira Gradivi,
Desaevit. En pacata fertilis NICRI
Vireta, quis [orig: queis] gaudens fruare nobiscum,
Gratus benigno Numini, terendaeque
Sollers arenae! Ceteram pie Divis
Committe sortem. Quis scit, an recens isto
In vere crineis [reg: crines] ambiat tibi sertum?

XLVII. IOH. GEORGIO KEIRLEBER, de Theoria Planetarum disput.

ERrabunda vagum nunc astra, planumque Planetae
Ne faciant, planam veri age carpe viam.



page 31, image: s031

XLVIII. IOH. ULRICO MEURER, de Concursu divino disp.

QUalis ad immensi concurrat moenia mundi,
Inque suum praesens influat auctor opus;
Nec culpis hominum sese tamen ingerat ullis;
Ingenii pulchro pegmate, Iane, doces.
Hincce sed ut vertas hostem, de more Laconum,
Fortior ipse, reor, tu tibi murus eris.

XLIX. MAGNO LEHRIO, idem argumentum Disputatione publica ventilanti.

QUas posuit, tandem fabricator deserit aedes,
Servandasque suo forte relinquit hero.
Non sic, qui mundi statuit systema, Creator;
Cui stabilis certo foedere rector adest.
Praesentis Lerius pandens metamque, modumque;
Numine demonstrat se propiore frui.

L. IOH. ADAMO OTTINGERO, de Veritate disputanti.

DEI pedissequam, DEO parem, mundo
Semper molestam, temporis citi prolem,
Seram licet; nostraeque pabulum mentis,
Dum Veritatem nobili peris igne:
Venustiorem Tyndari peris nata,


page 32, image: s032

Tyrintiique, Iane, robur invicti
Longe supergressam. Quid euge non duri
Feres laboris, non molestiae tristis,
Dulci beatam dum tenere complexu,
Et osculis haerere dulcibus, detur?
Puteo sed alto, scita ni Sophum fallunt,
Noris latentem. Macte perpes augustis
Amoribus. Non hos Plato, sacros uni,
Non Socrates, Amasiae tumens damnet.
Dignum reciprocae caloribus flammae,
Ut hostis exspectet frequens, agon multus;
Adversus omnem hostilitatis incursum,
Si cesseris uni, reperta defendet.

LI. PHILIPPO MELCHIORI GRAETER, de Creatione disputanti.

CUm Deus ex nihilo produxit cuncta Creator,
Prima micat verbo lux speciosa DEI.
Gesta Creatoris cum sedulus ore retractas,
Irradiet mentem lux, DEUS ipse, tuam.

LII. IOH. PETRO HUBERO, Ph. Mag.

ARduis longum Clario probate
Nisibus Phoebo, cape digna tandem,
PETRE, victrici, cape, quae merebas,
Praemia fronti.


page 33, image: s033

Noster applaudit viden' universis
Ut tibi turmis Helicon? ut Ister
Ipse gratandi studio Nicrinis
Adstrepit undis?
Ni choro frustra accinimus, paternos
Gaudii fructu solidi, precabor,
Ista complexus beet, o HUBERE,
Ubere Laurus.

LIII. IOH. MAURITIO HEROLD, de Aqua disputanti.

NAturam decurrit aquae scrutator Heroldus
Impiger: ecquis, Ei, dixerit, haeret aqua?

LIV. GEORGIO LUDOVICO CONCIO, de Intellectione humana disp.

PAr aliis, vix se digne mens noverit: ut nec,
Cuncta videns, oculus se videt ipse tuus.
Conscius arcani tamen omnis, Concius istum
Notitiae prompto discutit ore modum.



page 34, image: s034

CHRISTOPHORI CALDENBACHII SYLVARUM TUBINGENSIUM LIBER SECUNDUS.

I. IEREMIAE ZELLERO, De Voluntate DEI disputanti.

AEQuor immensum tibi parva currit
Cymba, tentanti facileis [reg: faciles] latere
Numinis sensus, superisque sanctos
Prorsus, et imis.
Velle cui posse est; voluisse rectum
Cuius est semper tamen, atque verum;
Cuius aeterno bonitas in omneis [reg: omnes]
Fonte redundat.
Corripit? culpae stimulant benignum.
Vela sed clausos dare per recessus
Abstine; ni qua Cynosura verbi
Lucida fulget.
Si tamen iuges humilem phaselum
Haurient undae, pius obsecunda.
Nam tibi linter pietatis ipso
Gurgite sidet.



page 35, image: s035

II. SIMONI DACHIO, ACAD. REGIOM. P. P. De villa, et titulo Professoris Honorarii Gratulatorium.

NI saevus obstat, Calliope, dolor,
Ingens medullis qui furit intimis,
Hauritque vitam: pone longos
Ad modicum lacrimosa questus,
Vocemque mutet candidior chelys,
Atrata linquens schemata. Planctibus
Heu! mista diris, ipse laeto
Excipiet tamen orsa vultu
VATES, honori gloria BREGELAE,
Totis Deorum muneribus potens.
O plectra, gaudentum beatis
Caelituum socianda mensis!
Haec vestra, DACHI, tempora perpete
Compsere lauru. Servat ANACTORIS
Alto perennatura Pindo
Carmina, Pieriosque cantus;
Quos auspicatis Albis et Albula
Vexere dudum plausibus, et polo
Debuccinandos extulerunt
Celsius, insolito strepentis
Famae susurro. Cur celebri velit
Par ire, novit MEMELA, Mantuae;
Cunis sui felix alumni.


page 36, image: s036

Ducite, TANGIADES, triumphum,
Nymphae, nec Hebri post, neque Mincii
Quicquam fluentis dulcibus invidae.
Et ipse vult Opitiana
Bobera iam minor esse laude.
Hoc Vate MONTIS culmina REGII
Plausere; BRENNI quem domus inclita
Miti suis dextra sacravit
Elogiis, placidoque cultu.
Gaudes renato, PRUSSIA DUM MARO
Nunc alter, AUGUSTO, et nova Tityrus
In arva cultor tendis, almo
PRINCIPIS exhilarate vultu;
Simul verendis usque Academiae
Nomen remistum nobile PATRIBUS.
Te cara fausto pone tendit
Agmine progenies, ubivis
Structura colleis [reg: colles] tecum Heliconios,
Dum grata docti barbita iungitis,
Domesticique delinitus
Voce chori stupet ipse Phoebus.
En annuentum pignora siderum,
Serique sortem temporis, et lare,
Et fama, honoribusque longis,
Et sobole, fidibusque laeti!
Iamque et Gradivus SAMBIACIS pater
It exul oris, et nivei procul
Fulgore currus alta vestros


page 37, image: s037

Pax, requiesque revisit agros.
Sic te recentis gaudia Tusculi
Mactent beatum, Nestoris in modum,
Moramque, ut ista dulce nostras
Nuntia perveniunt ad aures.
Ergo cathedris fessa loquacibus,
Tandem quietis corpora portibus
Abdis, satur laudum, atque densae
Plausibili fremitu catervae.
Quae nostra curae corda remordeant,
Si nosse, DACHI, nunc etiam cupis:
Heu! sorte tranquilla miselli
Excidimus, thalamique fructum,
Et se fugaci MARGARIS extulit
Aevo; novella vix face MARGARIS
Denupta vati; quam iugalis
Officio decorastis hymni.
Si quid relictae debeo PRUSSIDI,
Scrutare Divos; nam potes: et pio
Piare noxam quaere cantu,
Aut TUBIAE genium CAMOENAE
Mecum canoro pectine mitiga.
Vestra moveri se prece Numina
Sinent: et optatus vicissim
Hinc poterit remeare rumor.


page 38, image: s038

III. MELCHIORI AICHELINO, Ph. Mag.

AOniis saturate cibis, nil glandibus optas
Debere, ut similent nomina, Chaoniis.
Quin lauro tibi serta paras, cui, maxima quondam,
Invideat pulchrum querna corolla decus.

IV. IOH. HENRICO SCHLOTTERBECK, de Creatione disputanti.

FActa videns, reperit valde bona cuncta Creator:
Haec, precor, ut coeptum vox tibi claudat opus.

V. IOH. ULRICO PREGIZERO, creato, sub Rectoratu Patris, Baccalaureo, inter complures primo.

PHoenicem PATRIS indubium te cernimus: at non
Quem cineres tepidi forte dedere rogi.
Aemulus in vivi superas decora alta Parentis,
Spirantemque animis, ingenioque refers.
Iamque et laurigerum ductor sic provehis agmen,
Aonium Genitor ceu praeit ipse gregem.
Hoc addant Superi: longum tu plausibus aequis
Hinc superesse queas Patris, ut ipse Scholae.



page 39, image: s039

VI. EIDEM, nuper Pacis, nunc Belli laudibus diserto.

BEllonae laurum Ulricus, frondemque Minervae,
Hanc amat, utramvis aestimat, ore potens.
Gradivo sua, Palladiis encomia baccis
Dat sua: nunc baccam, et laurea serta gerit.

VII. IOH. IACOBO DAEMONI, U. I. Doctori, simulque Sponso.

PHoebo creatum se Plato credidit;
Phoebo Seleucus, Numinis anulo
Testante congressum. Superbum
Stemmatis hinc sibi sumpsit ortum
Dux, sceptro, et haeres nomine Caesaris.
Sacro feruntur Scipio Daemone
Ingens, Alexanderque, nati,
Nomina perpetuanda terris.
Natum bono te Daemone, cur neges,
Felix tiara, IANE, refulgida,
Toroque felix? Temne sortis
Socraticae Genium, Lareisque [reg: Laresque],
Et sancta priscae nomina Prussidos,
Aut quicquid antro Littavus abdito
Suspexit olim, patrioque
Samogitae coluere lacte;
Unde alma frugum munera, et uberis
Largi fluorem barbara caecitas


page 40, image: s040

Sperabat, aediumque septa
Oleniis opulenta gazis.
Tamen paterni pondera nominis,
Ductu secundi collige Praestitis,
Nutuque caeli, cuius aequis
Auspiciis, celebrem beato,
Quod Roma numquam vidit, ovatui
Una triumphum consocias die,
Lauroque Pallados, Deaeque
Idaliae redimite Myrto.
Neutra petitis arbore fructibus
Frustrande posthac, gaudia duplica;
Et prole se vobis iugalis
Daemonica locupletet aether.

VIII. IOH. GEORGIO WANGNERO [perhaps: WAGNERO], de Virtute Morali disput.

ORe quidem, pulchrum est, magnae virtutis honorem
Asserere: at quanto pulchrius est opere!
Qui spondes utrumque, decus tibi sume diserti,
Morataque simul nobilitate probi.

IX. IOH. ADAMO OETTINGERO, Philos. Mag.

SAt Musis, Sophiaeque datum. post altera Christo
Te mystam, dextro Numine, cura paret.


page 41, image: s041

Tanto maior abhinc restat tibi gloria, quanto
Altior est aether aequore, et orbe DEUS.

X. IOH. MARCO SCHONHAAR, de Imagine DEI disput.

QUae facies Plasten in Adamo pinxerit ipsum,
Ista docet thesibus scripta tabella novis.
Et docet, ut fatear, tanto speciosius illud,
Quod simul hinc animi lucet imago tui.

XI. GEORGIO LUDOVICO CAROLO, de Conscientia disput.

QUi penitos animi sollers scrutare recessus,
Fac tua in aprico lausque decusque micent.

XII. IOH. ADAMO FROMMANN, U. I. D. et P. P. Sponso.

HActenus augustae Themidos, Frommanne, sacerdos,
Nunc etiam Paphiae rite operare Deae;
Inter et innumeras, quibus affluis undique, leges,
Una tibi teneri praestat Amoris: Ama.
Idaliis cedunt placitis edicta severi
Caesaris, et pueri nutibus omne forum.
Te circum blandique sales, dulcesque lepores,
Et volat omnigenis gratia mixta iocis.


page 42, image: s042

Apta scenae habitum, veteremque exute rigorem,
Tabitae facilis molle subito iugum.
Accipe iura lubens, aliis qui reddere sveras,
Et Dominae addicta mente fatere reum.
Nostra simul legum nodos, et solvere cestum
Virginis, aequo te Numine vota iubent.

XII [sic]. Eidem.

SEu pietas, seu laetitiae sors alma decentis,
Seu fingunt nomen commoda grata tuum:
Undique nobilium surgit tibi copia laudum;
Undique tot bona fas longa vovere tibi.

XIII. SAMUELI HAFENREFFERO, Med. D. et P. P. Epicedion.

SIc et Machaon denique propriis
Defecit herbis; nec Podalirium
Ars docta fratrem iuvit. Omnes
Pacificae manet umbra tumbae.
O qua fluentis germina vividis
Perenne vernant, et sua gentibus
Comans abundat arbor, aevi
Tabifici medicina praesens!
Hic se iuventam noster in alteram
Instaurat AESON porro, superstitem


page 43, image: s043

Liquisse felix orbe famam,
Dum tenero viret herba cultu.

XIV. Sub Act. Orat. de Monomachia Davidis, Carmen Amoebaeum, seu Dialogus Matrum et Virginum Hebraearum, dictus a IOH. IACOBO GLASER, et ERICO WEISMANN.

M. PErstrepant sistris igitur sonorae
Tinnulis aurae; subeant Olympo
Fervidi plausus, et acuta rauco
Tympana pulsu.
V. Infremat festo tuba longa cantu;
Martii stridant litui. celebris
Excitet pagos, et honora late
Oppida clangor.
M. Dum viros acri iuvat ore cantus:
Nostra, matronae, sociemus aera;
Nostra vernantes imitentur apta
Voce puellae.
V. Obviae regi, puero Davidi
Obviae, dulceis [reg: dulces] agimus choreas,
Inter et nuptas canimus remistae
Laeta puellae.
M. Laeta victori resonate regi,


page 44, image: s044

Laeta Iessidae puero, virile
Robur egresso, tumidi decora
Strage gigantis.
V. Dicimus grata puerum puellae
Voce victorem: domini triumphum
Regis applausu citharae canoro
Dicite, matres.
M. Vertit in dulcem pavor omnis hymnum.
Cessit absistens acie Philistes,
Regis et nostri, patuere dira
Castra, rapinis.
V. Transit in laudes pueri virorum
Fama praesignis, Goliaeque saevi
Turgidos fastus tener ursit acri
Robore pastor.
M. Clade caesorum rubuere campi;
Cuncta quis [orig: queis] Gittam, validamque versus
Ascalon, squalet via, grata praebens
Pabula brutis.
V. Laude Davidis fremit altus aether,
Qui viri stravit sola fessa trunco;
Bestiae pastum capiunt, et escam,
Unde volucres.
M. Heu DEI turmis cumulata probra,
Et trucis linguae furias, profano
Turpe Dagoni sacra posthabentis
Numina Iovae!
V. O decus celsum pueri, verendo


page 45, image: s045

Numini labem, maculamque tantam,
Stridulo tortae procul amoventis
Verbere fundae!
M. Disce non niti clypeis, et hasta,
Vane bellator, rigidove ferro;
Si lapis quondam fluvialis atro
Praevalet ensi.
V. Disce non niti validis lacertis,
Insolens miles, cubitisve septem;
Si puer fixit Siculi tropaeum
Nobile fratris.
M. Nabliis certet chelys alma doctis,
Dum novam regi modulamur oden,
Qui, gravi telo metuendus, hostes
Mille peremit.
V. Cymbalis certent calami decentes.
Mille Saul fudit generosus hostes:
Hostium David sua dena fortis
Milia fudit.
M. Haec manus summi valuit Tonantis,
Qui, levi solus potior Baale,
Bella per totum moderatur aequus
Arbiter orbem.
V. Numen hoc omni celebremus aevo,
Quo diu porro, placideque, perstet,
Hostium maior studiis, Hebraea
Vindice proles.


page 46, image: s046

XV. IMMANUELI GLOCK, disputanti.

AES vacuum non es sonitu, quem pulpita plaudunt
Saepius. Applausus hinc cape porro tuos.

XVI. IOH. TOBIAE FISCHLIN, de Scibili Universali disputanti.

NOtitiam rerum navus qui tendis in omnem,
Nobilitas studiis te simul ipse tuis.

XVII. Eidem.

PIsciculos alios mutos proverbia dictant:
Quis mage te posthac, euge, disertus erit?

XVIII. IOH. NICOLAO SCHEURER, disputanti.

QUid tua per seros non spondent horrea menses,
Quae tibi ver primum divite fruge beat!

XIX. IOH. CONRADO ROSLERO, Mag.

NUminis hinc, Phoebi inde, nites, lauroque, rosisque:
Laurum fama; cupit vita referre rosas.



page 47, image: s047

XX. In obitum IOH. IACOBI HEINLINI, Abbatis Bebenhusani, Theologi, et Mathematici insignis.

QUa parte caeli fulgidus igneum
HEINLINUS effert, Uranie, iubar
Posthac, et inter it serenos
Lux radio meliore coetus?
Non hoc Arati dogmata promptior
Quisquam, vel artem Sicanii senis,
Non calluit reperta Cimbri,
Et numeros facileis [reg: faciles] Tychonis.
Quid scripta prisci Socratis, aut loquar
Cultum Stagirae? quid sophos entheum,
Mundoque maius, ora pandens
Numinis, aetheriique normam,
Et sensa iussus? Iactet amabile
Afflicta pignus Calva, nec infulam,
Vittasque PRAESULIS futuro
Non celebret Bebenhusa saeclo.
Sed et Camenae non sileant Nicri,
Scholaeque limen, qua Tubiam catus
Flexit iuventam doctor, et per
Sidereas via luxit arceis [reg: arces].
Eheu! decentis munere consili,
Frustra, verendum reppetit [reg: repetit] ABBATEM
Sueva tellus, et sacratus


page 48, image: s048

CERVIGERAE Moderator aulae.
Quamquam quid astris addere lampadem
Paras recentem, Diva? Vel essedo
Phoebi comes iungatur uno,
Temporibus dedit ipse SOLEM
Qui nuper almis; est merito minus,
ex quo superbis diruta moenibus,
Sortemque mystici profana
Flet BABYLON, tumulumque regni.
Hinc nempe portas caeligenae sibi
Late reclusas iam SOLYMAE videt,
Phoebumque supra, pone SOLEM
IUSTITIAE comes ire gaudet.

XXI. GEORGIO FRIDERICO HAUFF, de Virtute Morali disputanti.

UT mores virtute queas, prius imbuis ora,
Et praeformat opus lingua diserta suum.
Si tua te gemino probitas ornaverit ausu,
Amplius in tot non viget orbe decus.

XXII. IOH. CASPARI SCHWILGIO, de Manna disputanti.

DUm Tubiam pascit Theticum tibi Manna iuventam,
Re fere par, superas Legiferum ore Ducem.



page 49, image: s049

XXIII. IOH. BURCKARDO ERAD, de Corruptione linguarum disput.

Innumeram rerum seriem, pulchro ordine iunctam,
Antiquum peperit, Numine fante, chaos.
Quae tenebrae linguam, prisci nunc luminis orbam;
Quod chaos obruerit, Iane diserte, doces.

XXIV. IOH. CHRISTOPHORO GROS, de Principiis actionum humanarum disputanti.

PRincipiis exile tuis nil Musa minatur:
Grande, nisi fallor, vult tibi meta decus.

XXV. IOH. BUTNERO, Med. Cand. pro Gradu publice disput.

TOt palmis, Butnere, ferox; tot laete triumphis,
Ultima non trepidis ausibus arma cape.
Quantillae periere morae, dum plaudere detur,
Et tibi festa sonent carmina: Victor ave!

XXVI. IOH. ULRICO ZELLERO, Ph. Mag.

IN sociis qui primus ovas Phoebeide lauro,
Macte! triumphalem mox Themis alma dabit.



page 50, image: s050

XXVII. RUDOLPHO GRAVIO, I. U. D.

NOn ultra tanti est, veterum stupuisse quadrigas,
Tegmine quas tenui condere musca potest;
Ex quo Nobilium, GRAVII; quaternio Fratrum,
Doctorum mitra dulce nitente latent
Quem numerum dum tu, Rudolphe refulgide, claudis:
O longum cunctos Numinis umbra tegat!

XXVIII. CHRISTOPHORO WOLFLIN, P. P. cum crearetur Theol. Doctor.

PRodigae doctis iterum Tubingae
Laureis, primum retulisse munus
Gaudeas, WOLFLINE, DEIQUE Doctor
Entheus audi.
Te lupi longum stygii pavescant;
Nec sequi mites vereantur agni.
Absit incassum minitantis ater
Nominis horror.
Tu pedo, tu voce potens, in omnem
Excubes partem. Tibi sed Supremus
Excubet Pastor, gregis atque curam
Exigat unam.



page 51, image: s051

XXIX. IOH. CASPARI SCHWILGIO, Phil. Mag.

CUrriculi prope meta tui est; hanc influe laetus,
Debitaque eximius praemia victor habe.

XXX. GEORGIO ULRICO RUMELINO I.U.D. Sponso.

QUam nova nupta domum ingreditur, tibi, Sponse coronent
Foenora multa fori, pignora multa tori.

XXXI. M. COLOMANNO SIMONI, Sponso.

ET thalami sociam, sponsataque pectora Christo,
Adspicis en fidei credita, Sponse, tuae.
Commissi pretium gemini ne vile putaris:
Undique quod curas te geminare iubet.

XXXII. IOH. NEGELIN, Baccal.

HActenus ingenio, studiis, et nomine florens,
Carpe dehinc fructum floris honore tui.



page 52, image: s052

XXXIII. IOH. CONRADO BROTBEQUIO, Med. D. et P. P. Post exhibitos in Palaestra Oratoria IV. humani corporis Situs.

DIversos celebrare Situs, assumere corpus
Humanum quod forte solet, VIR sistere Parcas,
Praecipites rupisse colum, non laeve, diebus,
Me duce, praeteritis Academica pulpita nosti.
Quae tibi pro celebri iactem nunc praemia nisu,
Quove, loquar, steterit conatus munere noster?
Conspirat male grata cohors, affligere tristi
Praeconem languore suum; seu gratia laudis
Nulla fuit: seu deerat adhuc, quod adorea vellet:
Et celeres morbo deposcit vindice poenas.
Vivo, nec in cubitum facilis, nec stare, nec aegrum
Aptus humo proferre pedem, aut insidere sellae.
Tanta adeo nostris grassatur in ossibus alti
Vis inopina mali Num, fare sed, actio cessit
Rite minus? potuitve oneri succumbere Peitho?
Aut alia Clariae minus applausere catervae?
Quamquam o Poeoniis [reg: Paeoniis] potius succurrere sucis
Appropera: velque unus, opem te ferre parato,
Si renuant omnes, veniat mihi mitior hostis.
Stem, sedeam, recubemve, aut rectis gressibus utar.



page 53, image: s053

XXXIV. IOH. MITHOBIO, miscella Medica defendenti.

MIthobii gaudens studiis, Haud, inquit Apollo,
Sic fuerit vitae fabula muta tuae.

XXXV. ULRICO PFENNING, Illustres controversias publico examini subicienti.

NUnc tenui tractas Phoebea negotia nummo:
Plena tibi tandem lucra talenta dabunt.

XXXVI. IOH. CHRISTOPHORO PRASCHEL, de Ira disputanti.

FAcundos rabidam fasces dum stringis in iram,
Cuncta tui dudum flagrat amore Charis.

XXXVII. IOH. CHRISTOPHORO HOENBUCH, et Mariae Margarethae Raithiae, Sponsis.

ALevat sponda caput, atque tumbam
Dulcis emutat thalamo MARIA,
Nunc tibi gratum socianda nexu,
Sponse, iugali.
Arte, quis [orig: queis], Phoebi potior, volentem
Manium claustro revocas, ocellis


page 54, image: s054

Sospitem praesta diu, et igne contra
Suave tepentem.
Nolit, Orpheo repetita ritu,
Dividi caro lateri: sed expers
Tabe, sed felix sobole, Sibyllae
Compleat aevum.

XXXVIII. In obitum FRIDERICI KIES, Superintendentis Canstadiensis.

PAstorem lacrimantur oves: sed caelica gaudent
Nunc AGNI socio prata perenne novo.

XXXIX. IOH. IACOBO KIES, de Malo Morali disputanti.

MOralis censura mali te comprobat ipsum
Ingenio, lingua, moribus esse bonum.

XL. CHRISTOPHORO MITTERNACHT, Philos. Mag.

EXeras caelo caput, et pudica
Nocte digresso, latebrisque vulgi,
Splendeant longum radiante Phoebi
Tempora lauro.
Hic dies plausum petit, et nitorem
Frontis innubem. Viden, ut sequaces


page 55, image: s055

Adfremant turbae, premat atque vultum
Degener ordo?
Pelle maturo nebulas opacae
Mentis annisu, maculasque pelle,
Quisquis adspiras Heliconis alto
Vertice sisti.

XLI. IOH. GEORGIO SCHUMACHERO, de DEO disput.

NOsse DEUM non absque DEO te posse memento:
Notitiam hinc omnem duxeris ergo tuam.

XLII. IOH. LEONHARDO BECCELERO, Phil. M.

QUas tibi thesauro dudum non paupere condis,
Palladias nunc est promere tempus opes.

XLIII. Magisterii Philosophici Honoribus IOH. ERHARDI WAGNERI.

ET tibi nostrae fremuere Musae;
Et tibi plausus strepitum decori
Noster exsolvit recinente longum
Vertice Pindus.
Scande Phoebeos, animose, currus,
Et decus festi duplica triumphi,
Arctius posthac patrii premens vestigia callis.


page 56, image: s056

Altera tum iam redimite lauru,
Tertiam quaeras, Medica futurus,
Quod sacra pridem GENITOR verendus
Audit in arte.

XLIV. IOH. CHRISTOPHORO PRASCHEL, de Angelis disput.

NOn humilis levet ingenii se remige penna,
Angelicos optat qui bene nosse choros.
Quantillum sed nosse licet! nisi, IANE, quod ultra est,
Angelicis similes cum datur esse choris.

XLV. IOH. CHRISTOPHORO BAUMANN. de Cabbala disp.

NIl vanae Babylonis amat, Baumanne, sub auras
Ad normam ingenii Cabbala ducta tui.

XLVI. GEORGIO BALTHASARI RAITH, de Uno, Vero, et Bono disput.

UNus amor Phoebi, Musarum vera voluptas,
Te, Charitisque bonae nunc trahit omne decus.
Quid mirum, si, certa legens exempla Parentis,


page 57, image: s057

Huius ad exemplum (sic pie IOVA iuva!)
Unus amor Phoebi, Musarum vera voluptas
Post, Charitisque bonae sis, maneasque decus?

XLVII. Eidem inter, Competitores Magisterii Philosophici, primo.

FLorentem PATRIS enthei
Auge Pieriae flore rosae domum,
Proles haud Patre degener.
Illum cura sacrae sedula vineae, et
Messis multa fidelium
Rerum sidereo iactitet Arbitro,
Primis mixtum operariis:
Nec plaudant Cathedrae non Academicae
Fecundum ubere perpete.
Te mactet strophiis usque recentibus
Propensae studium Deae;
Mundi tergeminis dum viridariis
Maturus, vice nobili,
Patri, conspicuum, par, caput efferas.

XLVIII. IOH. FRIDERICO BIHLER, de reip. constitutione, eiusdemque conservatione disputanti.

COnstituunt, servantque tibi tua dogmata cives:
Destituant doctum praemia nulla caput.


page 58, image: s058

XLIX. In obitum IOACHIMI GRICKLERI.

CUra vale mundi: salvete levamina caeli!
Invidet haec, illam qui mihi cumque vovet.
Id sentis, Gricklere, levans te pondere terrae,
Invidia dignum qua nihil esse vides.



page 59, image: s059

CHRISTOPHORI CALDENBACHII SYLVARUM TUBINGENSIUM LIBER TERTIUS.

I. WOLFGANG-ADAMO LAUTERBACH, IC. etc. Mortem Coniugis desideratissimae, dolenti.

ABsiste flendo, lux Themidos, tuae
Decus Tubingae; et nomina, quae geris,
Praesta. Sereno maesta rursum
Perplue denique corda nimbo,
Qualem Sionis fonticuli vehunt,
Fidensque curas dilue. Non, tuas
Si Nilus omnis, aut Araxes
Amne genas lavet, acre sistas,
Quod Parca, ferrum, dirigit, et feras
Colos retardes. Millecupli tibi
Iuris secantur: ultimum quis
Arte secet, dirimatve casum?
Omneis [reg: Omnes] avari nempe manet, manet
Sinus sepulcri, fossaque primulae


page 60, image: s060

Parentis. Illa sed nepotes
Gaudet ibi reperire LANSI:
Prolemque secum praeproperam, procul
Mundi procella, iungere limpidis
Vitae fluentis. Quin recludis
Docta lubens, velut ante pronae
Sueras iuventae, flumina Bartoli,
Legumque fontes: nominis et memor
Magni, resistis, puriori
Dum properent tibi fata rivo?

II. IOH. MATTHAEO BAUR; de Gradibus Honorum disputanti.

DIversos qui, Iane, Gradus expendis Honorum
Doctus, honorificum nonne merere Gradum?

III. IOH. BURCKARDO ERAD, de Precibus disput.

QUae tibi, de precibus facundo, fausta precamur,
Sint rata cuncta polo; sint rata cuncta solo.

IV. ABRAHAMO PLATONI I. U. Doctorando.

QUalem quadrigae copula Siculae
Sublime natum vexit Aristonis,


page 61, image: s061

Vittata cum fessum beatis
Littoribus posuisset alnus,
Et ipse loris flectere candidos
Vellet tyrannus cornipedes simul
Mensaeque, et admoturus aulae,
Cecropiae documenta Suadae:
Talem PLATONEM nunc vehit alterum
Te, sacra digne Legibus inclitis
Brabea prensantem, decusque
Purpureae, SCHOLA Nostra, mitrae.
Sic o verendae, sic Themidi iuvat
Dicasse cultum! sic rata Caesarum
Oracla, sic consulta dia
Nosse Patrum, populique iussus!
Iamque et ter amplis REGNUS honoribus
Digresso ATHENIS surgere SUEVICIS,
Hymettioque pronus ori
Morigeram dare gestit aurem.
Hinc multus ergo te prece Socrates
Devota, alumnum nuper amabilem,
Nec una vox, urgens salutem
Vindelicae, comitatur, orae.
Te servet Aequum, candida te Fides,
Utrimque clarum nominibus! Tibi
Parens, ABRAMO, recti, et aequi,
IOVA, tibi faveat PLATONI!


page 62, image: s062

V. IOH. IACOBO BAUR, de Supposito disput.

SEdulus ingenii curas quia cultor agellum,
Larga tibi iusto tempore messis erit!

VI. IOH. ANTONIO WINTHER, Th. D. et P. P. Sponso.

WInthero sociam ver iungit amabile lecti:
Vernet hic omnigena prosperitate torus.

VII. [gap: Greek word] Votiva, Ad ABRAHAMUM CALOVIUM, SS. Th. D. et P. P. etc. Filiam WILHELMO LYSERO, ICto ac P. P. elocantem, Tubinga Wittenbergam missa.

FIlium invenit, generum bonum qui
Invenit: prudens Sapientis olim
Vox erat, multo memoranda risu
Nomina nacti.
Filio plaudas igitur reperto,
Grande, LYSERO, decus o CALOVI
Saeculi; princeps radiantis orbe
Fama Lycei.
Heu graves nati cineres ABRAMI,
Una quem mersit tibi lux sepulcro,


page 63, image: s063

Tertiae NUPTAE comitem; nigro lux
Tetra lapillo.
Nunc iubar caelo nitidum reducit
Phoebus, arridens thalamo pudentis
Filiae, gestuque novo priora
Damna rependit.
Plaudimus tecum; Tubiaeque festis
Assonant Divae numeris. Nicrinos
Fautor exaudit procul aequus, ALBIS
Ipse, precatus:
Duret annosam pius in nepotum
Spem SOCER; plaudant GENERUM cathedrae: et
Cursibus laetis UTRIUSQUE eant encomia caelo.

VIII. ANNAE SUSANNAE RUMELINAE, pie defunctae.

INvalidam dudum terris, evexit Olympo
Incolumem, cuncti, mors, panacea mali.
Ad sua quin plausu Soteria mittimus aequo,
Nec morbus, neque mors quicquam ubi iuris habet?



page 64, image: s064

IX. IOH. REINHARDO ZIEGLERO, de Independentia disput.

A Meritis dependet honor. cumulare memento
Ista, et abundantem crescet hic in cumulum.

X. GISEBERTO NAGELIO, U. I. Doct.

IAm dudum reducem patria visere
Gestit BREMA, gravem mercibus ingeni,
Et mentis solido foenore, NAGELI,
Pulchri tegmine pilei,
Et clara Themidos fulgide purpura.
Suspensi propera PATRIS in oscula,
Nec clavum patriae defugias rei,
Dudum, latior emicet
Cui clavus, merite. O stellula Westphali
Orbis, nata recens, ius age reddere,
Non clavos vigila figere temporum,
Praetor splendide Saxonum.
Qua te cumque rei apponere publicae
Dignum fata volent: te decor, et pium,
Et fas, et probitas enthea, desidis
Vulgi coetibus eximent.



page 65, image: s065

XI. GEORGIO FRIDERICO BEUERLINO, de Statu reip. mixto disp.

IMperii miscens formas, Beurlinus, acute
Secernit dubiis lucida, falsa probis.

XII. NICOLAO HANNEKENIO, Med. D.

HActenus in Medicas Hannkenius excubat artes,
Hippocrati assiduus nocte dieque suo.
Nunc alacer parti lucem divulgat honoris,
Et plaudens auram verberat ala levem.
Post fugiant ipsum toto sic agmine morbi,
Consuevit gallos ut fugitare leo.

XIII. IOH. GEORGIO SEEFRID, U. I. D.

SYndico gaudes, NEROLINGA, votis
Compari? Nomen memora Tubingae,
Quae tibi tantos titulos merentem
Reddit alumnum.
Haec simul votis sequitur remissum:
Patriae constet vigor hoc Patrono!
Fama Patroni patriae vigescat
Usque saulte!



page 66, image: s066

XIV. MARGARETAE HERBRANDINAE, coniugio RUMELINAE, funeri.

GEmmantis subiens patriae pia Margaris oram;
Nunc, ait, o merito, ferree munde, vale!

XV. NICOLAO HARRES, de Cautione rati disput.

SUnt rata, quae tua cura cavet, sunt grata Themistae:
Spe probat haec positam non titubante fidem.
Fallat ut ignavum levis exspectatio vulgus:
Haud unquam vigiles acre fefellit opus.
Et mora quantilla est, ut re tua nomina signes,
Victor et e populo laeta brabea feras!

XVI. IOH. ADAMO KURRER, post habitam de Pignore Tacito Disputationem, U. I. D. Sponso.

PIgnore de Tacito postquam facunda probavit
Pignora iudicii Diva Themista tui:
Pignore non tacito meritum tibi pensat amorem,
Et myrti Paphiae, purpureaeque mitrae.



page 67, image: s067

XVII. Ad Eundem.

De nomine VERONICAE, Sponsae.
DUlce tibi VERONICA movens certamen amoris,
Frustra nomen habet: tu PHERONICUS eris.

XVIII. De eadem Sponsa.

CAllimacho celebrata suo, celebrata Catullo,
Stellata radians emicat arce Coma.
Non vacat huc oculos Sponso transmittere, vultu
Sidereo totum dum Veronica tenet.
Quin Berenicaeos [reg: Bereniceos] iactent, ait, astra capillos;
Linquo Comam Superis: hae placuere genae.

XIX. NICEPHORA.

SPonse, rogo nuper, tibi num Nicephorus? Iste,
Non habet haec, inquit, Bibliotheca librum.
Altera sed forulis praesto est Nicephora nostris,
Editio cuiquam trita nec ante viro.
Nempe dehinc uno me gavisura legente,
Et penitus soli pervolvenda mihi.
Quid si post aliquot lunas, Nicephorus anne,
Sponse, sit hic aliquis nomine, forte roget?



page 68, image: s068

XX. IOH. LIMNAEO, ICto, Epicedion.

QUo iura gentium, ducisque naturae,
Et quae perenni, gentium triumphatrix,
Descripsit aere Roma, nemo pernovit
Exactiusve, vel disertius scripsit,
Qua doctiores literae vigent mundo;
In iura mortis nunc et ipse concessit,
Lux temporum, decusque saeculi clarum,
LIMNAEUS; et leti trucis subit limen.
Sed fama, mensque flebili supervivit
Busto VIRI; noscenda grandibus chartis,
Quas grata dudum Musa nescio fati
Transscripsit aevo. Flere quid soporatas
Iuvat favillas, dum, novum poli sidus.
Magister aequi, iurgiis procul nostris,
Et litibus fori perenne clamosi,
Refulget illic, vultibusque defixus
In Sole iustitiae suis, ovans haeret?
Haec munerum mantissa iuris asserti,
Et haec honorum, sola quippe restabat,
Votisque, plausibusque maximis maior.

XXI. LUDOVICO HEZERO, Recreationes Elegiacas edenti.

HEzerus venator ovat, cui cuspis acumen,
Gratia rete, canes carmina, fama ferae.



page 69, image: s069

XXII. IOH. IACOBO FUNCK, de Chylificatione disput.

ESto, quis ingenii scintillas dixerit illas;
Fulgidus hinc subito quando micabit honor.

XXIII. TOBIAE WAGNERO, Theologo Celeberrimo, Inquisitionem in Oracula Sibyllarum evulganti.

QUid recti, fictique tegat cortina Sibyllae,
Seu Cumaea magis, sive Erythraea valet;
Inscriptasque notas foliis, et didita mundo
Carmina, WAGNERI pendit acuta bilanx.
Quae tibi, Roma, Viri Binive, Decemve, vel utra
Curavere, sacris arbiter unus adest.

XXIV. IOH. MELCHIORI WEINHEIMER, de Spiritibus disput.

COrporibus digne seclusas Pendere mentes,
Quod facis, hoc demum est nobile mentis opus.
Iamque tui studium firmas hinc, inde pavorem,
Spiritibusque bonis, spiritibusque malis.



page 70, image: s070

XXV. IOH. ULRICO PREGIZERO, inter XXIV. Philos. Magistros Primo.

HOs etiam plausus, atque haec cape praemia frontis,
Pregizere, lubens quae tibi Musa parat.
Primula sed primo fulsit tibi vertice Bacca:
Primus habes tanti serta secunda chori.
Prima tibi, (sic nostra ferunt nam vota, precesque)
Quae superant, veniant praemia, primus honor.

XXVI. IOH. KLEIN, U. I. Doctori.

IUngere Palladiis, Kleini, pars magna triumphis:
Nil tibi quod minuat praemia, nomen habet.
Plaude novos titulos, et pilea fulgida plaude;
Hinc merito magnis associande Viris.
Magnus honor! quo te si gesseris usque minorem,
Hoc uno fiet nomine maior honor.

XXVII. CHRISTOPHORO DAURER, U. I. D.

PUlchras in arteis [reg: artes], oraque plurima,
DAURERE, velox, nunc Themidos sacris
Verende cultibus: nec ambit
Praemia, nec fugit, aequa Virtus,
Contenta secum. Non tamen hanc sequi


page 71, image: s071

Detrectat unquam, taeniolis Honor
Micans tenellis. cinge digno
Caesariem, speciose, serto;
Quod flore miti fructibus inclitis
Praeludit. Hoc seu nobilis allegat
HAMBURGA; seu, quae distat, ora;
Multa, diuque, beet voluptas.

XXVIII. IOH. LUDOVICO MOGLINGO.

QUem Medicos inter, celsae deluce cathedrae
Facundum nuper lenta Podagra dedit;
In solidam spondes alter Podalirium artem,
Pignore, Apollinea, quam capis ecce! mitra.
Quod si vera loquor, te coemeteria plangent;
Te plaudent loculi. Sors velit ipsa loqui.

XXIX. M. GEORGIO SCHONBERG, Theol. Licentiato.

SEu montem specto, seu quod decus additur isti,
Unum quo titulo nomen utroque coit:
Hinc oculis, animoque places; hinc tendis Olympo
Arduus. Haec praestat scilicet artis honor.



page 72, image: s072

XXX. ANNAE MAGDALENAE, natu BAYERIAE, nuptu WIBELINAE, tumulo.

ET haec in auras vanuit leveis umbra,
Haec tela rupta, fractus hydriae pulvis,
WIBELIAE vocabulo latens nuper,
Suamque puncto quolibet minans cladem.
CAduca rudera vermibus parant escam,
Templum celebre nuper hospitis Sancti.
Quem vultibus metitur illa nuc rectis,
Cum Patre Maximo, parique cum Nato,
Ceu pullus aquilae verus, igneo gaudens
Phoebi nitore; et omne post famis votum
Explet beatae, copia boni crescens.
Ne livor huc transcendat, ulla seu mundi
Tabes, perenni structa cavit augustae
Adamante porta patriae. Sed aeternum
Quo non penetrant illa, vota pertingant
Iam nostra, pristinosque, quae nova blandum
Desiderent, preces, in urbe convictus.

XXXI. IOH. ULRICO PREGIZERO, de antiqua Populi Rom. magnitudine peroranti.

NOn humili iuvat ire gradu, non lambere terram,
De meliore cui pectora ficta luto.


page 73, image: s073

Pregizere, probas; quem dudum laetior ipsas
Caelituum sedes scandere Musa videt.
Nunc etiam tua Roma tibi par tendit Olympo,
Et cum Sole parem carpit in astra viam.
Ambos promerito Superi dignantur honore:
Scilicet illam tu, te simul illa vehit.

XXXII. IOH. HERMANNO MELBACH, de Statu Nobilitatis disput.

MAturis tandem titulis fulsura, locoque,
Nobilitas animo praepes, et ore micat.

XXXIII. SUSANNAE MARGARETHAE FUCHSIAE, Virginis lectissimae, Sponsae, tumulo.

NOn usitato tacta Cupidine,
Susanna Sponsum Margaris ingemit
Dudum Supernum: quid iugales
Proficient super orbe taedae?
En laeta scandit sarcophagi torum,
Iungenda CHRISTO. Pronuba mors sacras
Praeit choreas: ipsa festos
Miscet ovans Libitina plausus.
Lessum thalasso praefica succinit;
Vittisque mutat flammea candidis.


page 74, image: s074

Ornat refulgens annularem
Circulus, et diadema frontem.
Non cessat ullum nunc merito decus.
Sed cessat ardor lividus optime.
O nupta felix, quam perennis
Dos alio beat orbe regni!

XXXIV. CAROLO BARDILI, Med. D. Sponso.

CArolo nubit pia Christiana:
Nuptias auctor DEUS ipse firmet.
Nesciunt molli veneranda Cypro
Nomina Sponsi.
Fortis adstringas tibi, Nupte, Nympham.
Haec sibi grata pietate Nuptum:
Pronubo blandae sed utrumque sortis
Gratia caelo.

XXXV. IOH. LUDOVICO MOGLINGO, Med. D. Sponso.

DUm certa multis studet arte salutifer esse,
Dicimus: o Sponsum sospitet ipsa Salus!



page 75, image: s075

XXXVI. SALOMONI BRAUNIO, Med. D.

BRAUNI, tolle caput, nobileque entheae
Tegmen sume mitrae. Non tibi degener
Maiorum titulo sanguis, et arduos
Innisus animi impares.
Quem IENAE, et celebris pulpita LIPSIAE
Clararunt patrio calle Machaonis
Sollertem, TUBII nunc fremitus chori
Mystam plaudit Apollinis.
Iam te CHILONIUM pharmaca patrium
Poscit, lativago iam Boreas sinu.
Omnes Hippocratem magnificis suum
Iactant vocibus HOLSATI.

XXXVII. Tumulo Comitis Illustriss. NICOLAI SERINII, etc.

BEllonae fulmem rapidum, SERINIUS Heros,
Qui toties rigidos fuderat ense Getas,
Dum novus horrificum tendit Meleager in pari,
Corpora praecipiti dat lanianda ferae.
Parce, Diana, dolis. Olim Cythereis Adonin,
Christias hic Martem gens dolet ipsa suum.



page 76, image: s076

XXXVIII. ANANIAE WEBERO, Th. D. et Pastori Bresl. ad D. Elisab. Epicedion.

INclytam mutans cathedram feretro,
Dogma WEBERUS repetit supremum:
Disce, mortalis, moneo, beati
Funeris artem.
Disce, quem Moyses cinerem minatur:
Disce, quam vitam reparavit AGNUS;
Spiritus qua nunc mihi sospitali
Plaudit Olympo.
BRESLA sollertem dolet orba Mystam;
Cui parem quando minitantur arae?
Ipse ferali rigat amne dulcem
ODERA tumbam.
Slesidos terrae radians ocelle,
Urbium princeps, preme, BRESLA, fletum.
Gloriae telam solidae sacer pertexuit Auctor.

XXXIX. M. IMMANUELI GLOCK, Sponso.

E mundo Solem, roseum ver demit ab anno,
Coniugium terris demere quisquis amat.
Rideat hoc vobis blando ver sidere; multo
Lumine Sol vobis splendeat iste, precor.



page 77, image: s077

XL. M. IOH. BAURIO, cum BARBARA ZELLERIANA Sponso.

BAURIO consors thalami reperta,
Infulam cari exhilarat PARENTIS,
Et viri curas fugat, auspicati
BARBARA nuptus.
Iamque iucundam sobolem Marito,
Ipse dum CHRISTO, meditatur: et spem
Nulla Parcarum, Venerumque, fixam
AEthere, firmat.

XLI. FRIDERICO SPIESS, Epiced.

SPIESSIUS in vita et leto non abicit hastam:
Strenuus hinc caelo parta tropaea levat.

XLII. WOLFGANG-ADAMO LAUTERBACH, IC. et Antecessori Celebratissimo, Secundum Sponso.

PRodigus tandem tumulo SUSANNAE,
Gaudiis cedit dolor: et fecundae
Inclitus taedae nova festa LAUTER-BACHIUS optat.
Seriis noster comitatur illum
Plausibus Pindus, geminatque vota:
Hoc toro prisci revirescat omne
Uber amoris;


page 78, image: s078

Hac prior surgat face gratiarum
Splendor, et vultus MARIAE decentes!
Quid poli maius Genero precetur
LANSIUS arce?

XLIII. IOH. ANDREAE SCHOLLIO, Sponso.

CUi plures animas adducis pronubus, idem
Sospitet huncce tibi pronubus, oro torum.

XLIV. IOH: WOLFGANGO HAINOLDO, de Iansenismo sollenniter peroranti.

DAmnat Iaseni Latialis dogmata Praesul,
Romanum quodam fallere posse PAPAM.
Huncce Pericleo Hainoldus sed fulminat ore:
Et Patris Ausonii fulmina bruta probat.

XLV. IOH. WOLFGANGO SCHOLL, Archigrammateo Uracensi, Epiced.

NAtus humo, subiturus humum, caelestia quaere.
Vix meruit caeli gaudia fixus humo.
Qualis eo glebae cognomine SCHOLLIUS ivit;
Unica perruptor cui via CHRISTUS erat.



page 79, image: s079

XLVI. IOH. GEBHARDO, Phil. Mag.

QUae debes aliis, lauri quacumque, Gebharde,
Hinc te munificum commoda parte probent.

XLVII. IOH. CHRISTIANO IEHRINGIO, Med. Doct.

FEbrium spissas age nunc cohortes
Pelle, IEHRINGI, facilis Machaon,
Quas Adae prompsit gula, non dolosi
Flamma Promethei.
Annuit lauro viridante Phoebus.
Quem tamen nolis? Aderit vocatus
Ipse, qui morbos animae fugavit,
Alter Adamus.

XLVIII. Ad AMICUM, cui Sol dicebar in censura Carminum.

ME Solem vis esse tibi. Sed frigora nostra,
Et latices, tituli pondera tanta negant.
Quin Lunam fateor, nomenque ignobilis astri,
Lumine discupiat quod radiare tuo.



page 80, image: s080

XLIX. IOH. CONRADO ROSLERO, Sponso.

TU caelo plantare rosas, tu lilia perge:
Totus at in thalamum sic Paradisus eat.

L. HERMANNO SCHWEDERO, cum absens U. I. Doctor crearetur.

SCHWEDERE, Aonia nobilis infula,
Astraeaeque fragrans dulcibus osculis:
Non seri meritis eripiunt dies
Mercedem, aut loca dissita.
Olim parta, procul nunc cape praemia.
Hinc lingua, et calamis omne fluat tuis
Fas, aequumque. reos tu recrees ope:
Te PRINCEPS stipe gratiae.

LI. DAVIDI HASSAEO, creato item per absentiam U. I. Doct.

NOn aere, non auro coemptus, aut turpi
Evictus ambitu, sed impigro partus
Tibi tiaras integit caput nisu,
HASSAEE; cuius consciae, Tubingensem
Placare Themidem de novis tibi Musae


page 81, image: s081

Volunt brabeis. Ista si ferus carpat
Livor, quiesce. Nesciis refutari
Dicam Camenis, qui tuae mitrae, scribet.

LII. IOH. WOLFG. HAINOLDO, Sponso.

CUrarum blandam requiem, portumque laborum,
Hainolde, aureola luce, marite, subi.
Non Scyllam metuas ultra, caecamve Charybdin,
Sistat et hortisonis tota Malea malis.

LIII. M. IOH. GEORGIO WANGNERO [perhaps: WAGNERO], cum Euphrosyne Kramerina, Sponso.

NE thalami quicquam dubites de foedere laeti,
Ipsam, Sponse, tibi deligis Euphrosynen.

LIV. IOH. ERHARDO WAGNERO, Med. D.

SElectioris munere gaudii
Macta penateis [reg: penates], enthee, patrios,
WAGNERE, qua stirps multa digni
Iam radiat titulis honoris.
Novas Athenis insere noctuas;
Caeloque (quid tum?) sidereo facem,


page 82, image: s082

Quod ipse Sol orant coruscus,
Lux, GENITOR, radiata terris.
Tot feta docto pignora lumine,
Teque, efferentem serta Machaonis,
Miratus, Heroum, quis ausit,
Quis, rogo, noxae, iterare, nati?

LV. IOH. DAVIDI SEUFFERHELD, Med. Doct

MErge necem, morbosque truces: atque esto, quod audis,
HEROS, Poeonia [reg: Paeonia] doctor in arte potens.

LVI. IOH. MELCHIORI HORNUNGO, Med, Doct.

HOrnungum Medico diademate cingit Apollo:
Cingat eum facili perpes in arte Salus.

LVII. [correction of the transcriber; in the print LVIII.] M. IOH. ANDREAE SPRENGERO, de Verbo Incarnato disput.

INfantis subiens formam, tibi dicere, Verbum
Sumis, et, humano qui latet ore, DEUM.
Atqui nulla queunt istud comprendere Verbum
Verba, nec ulla satis mens memorare potest.
Scilicet exilem supra, mysteria, sensum
Asseris, alata concipienda fide.



page 83, image: s083

CHRISTOPHORI CALDENBACHII SILVULA REGIOMONTANA.

I. DANIELI SOMMERFELD, Avunculo, De Maiestate Principum disputanti.

SPectande primi munere pulpiti,
Cognate sanguis, vah, Dea vindice
Te quanta gestit! quae sacrarum
Pensiculas capita alta rerum!
Non frontis horres festa ligamina?
Non ter verendae fulgura purpurae?
Non sceptra, non ebur tremiscis
Sessile, terrificosque vultus?
Te Pallas almo robore provehit,
Iunonianis non male censibus
Ferocientem, et certioris
Conspicuum face disciplinae.
Thesea callem stamina dirigunt:
Interque sospes devia lemmatum
Erroneorum, fortis instas
Gnosiacae monitis puellae.


page 84, image: s084

Calente pulchris infremuit sacer
Circus precatu nisibus: et, throno
Quam tollis alto, et ense, Diva,
Sidonio rutilans amictu,
Procul serenis vultibus annuit;
Festina, vulgo deside segregem,
Sese ambientum purpuratae
Inseruisse virum coronae.

II. LEONHARDO LOLHEWEL, Epicedion.

FUneribus passim mors hactenus obvia densis,
Credo, nota satis iam, vel amica tibi est.
Haec, trucibus diversa modis, eadem indole semper,
Cum differre queat, tollere tela nequit.
O miserum, et crasso Boeotum sidere natum,
Qui nescit per tot funera velle mori!

III. ALBINO CRUSIO, Philos. Mag.

SUblimi cathedra conspicuum caput,
Muscae tergeminis auctus honoribus,
Dum vulgo CRUSIUS semovet, et polo
Intendit propior gradum:
Iam dudum aureolum cingere verticem,
Florum nexilium stemmate lucido


page 85, image: s085

Omnis Prussiacae gens Zephyritidos,
Festo munere, gestiit.
Sed lauro potior, Phoebus idonea
Innectit placidis tempora frondibus.
Absolvit meritas officii vices
Tanti Phocaicum decus.
Nec, capti peregrini omine germinis,
Flores indigenae cedere non amant;
Quos Virtus facili poplite Delphico
Submittit diademati.
Quaqua pacificum figere post larem,
Aut, ALBINE, pedem ferre procul velis:
Parnassi repetunt undique te sacra
Colles fronde domesticum.

IV. ANDREAE SCHONFLISSIO, Pastori Vilnae Augustanae Confess. Postillam Polonicam edenti.

ENthea mortales inter proludere frustra
Nominibus vix fata putabo;
Te, Venerande SENEX, simul inclita luce Thorunna
Imbuit, et spiramine Solis:
Ilico clarisonas praesaga capessere voces,
Et titulis excellere iussit.
Non mihi magnanimum nunc prima vocabula robur
Expromant, et nobile pondus.


page 86, image: s086

Quamquam, sive tuo pia te Constantia caelo,
Sive solo probat ardua Virtus:
Undique te merito compellat Musa Virilem,
ANDRE Aeque in dicta superbis.
Augusto tamen inprimis speciosa lepore
CALLIRHOES agnomina pollent.
Haec simul ipse latex repeti Permessius audit,
Diffundi melioribus undis,
Festivoque magis Phocaica plaudere saltu
Rura, et ovantes creditur agros.
Unde age pulchra tuae venerunt Nomina genti?
His etenim quoque Prussia gaudet.
Gaudet iis passim simul et Germanica tellus:
His regio dein plurima gaudet;
Qua resides campos strepitu celer increpat amnis.
Et vicum cognomine signat.
Praecipue clarum novies errantibus undis
Sic Fontem vocat Attica terra.
Fallor? an his lepida depingit imagine Vestros
Et titulos, doctumque laborem?
Scilicet in totidem, et supra, Meletemata bullis,
Si quem vis exponere textum.
Tum tua Sarma icis sic formas ora loquelis,
Ut priscae laudantur Athenae.
Sed potius Solymaea pari cognomino tecum
CALLIRHOE desiderat esse:
Et merito. Non ulla tibi sua dignius optet
Exaequare vocamina limpha.


page 87, image: s087

Namque Sionaeis, et te manare videmus
Per Christi viridaria rivis.
Quam nitido sacrum crystallum Flumine volvis!
Quam vitro lucentior exis!
Non ea sit species argenti, non electri,
Non totis si limpida gemmis
Vena ruat. tu purios is [sic], tu dulcior undis,
Nil limi turbantibus undis.
Cur Aganippaeos credatur Pegasus amnes
Elicuisse ferocior ictu?
Te sanctum reserare caput sacer ipse fluentis
Spiritus, et vis caelica donat.
Qualibus aetherei exundant oracula verbi,
Depromenda capacibus urnis
Hinc procul omne lutum nigrantis flebile sectae,
E stygio Phlegethonte refusum.
Nec tua Vilnenses suggestus flumina tantum
Percellunt trepidante susurro.
Qua se Vandalicae Pandunt commercia linguae,
Delectas hinc murmure grato.
Ipse salutiferis late torrentibus orbis
Sicca virum pius irrigat ora.
Non tanto mediis olim Iordanides undae
Restagnant [correction of the transcriber; in the print Restangnant] in messibus alveo;
Non, septemgeminus quamquam tot in ostia Nilus
Dives abit latitantibus arvis.
Quid iactent Hesebonis aquae, quid limpha Damasci
Porro, quid aethere laeta Bethesda?


page 88, image: s088

Ipsa tibi medicas ultro cognominis undas
CALLIRHOE Graecanica celet.
Tu reficis, tu corda rigas, tu fonte mederis
Almo peccatoribus aegris.
Iamque fluant auro rutilo Pactolus, et Hermus,
Hesperiqeque metallifer amnis,
Dum caeli manes opibus, pretiumque caducum
Dictis immortalibus aeques.

V. IOACHIMO LOEBELIO, in aede sacra, quam ipse Aedilis struxerat, sepulto, Epitaphium.

SAt patriae clarus meritis Loebelius urbi,
Hoc, leti exuvias, ossa tegit tumulo.
Illius, unanimi quae cives ore celebrant,
Acta quid exiguus iactet honora lapis?
Haec tamen ista velint inprimis dicere saxa,
Ipsius heic operis se coiisse DEO.
Quis dubitet, pulchra caelorum sede receptum,
Curavit Domino qui sua tecta poli?



page 89, image: s089

VI. CHRISTOPHORO SPERBERO, Archipresbytero Fridlandiae, MARGARETAM FRENCKIAM, e Monte Regio ducenti, Epithalamium.

SAlve, decoris aucupiis ovans,
Salve, sacerdos. Haud etenim caput
Frustra recondis inter astra,
Nominibus speciose tantis.
Ipsi, videmus, displicet haud polo
Captura felix. Quin agere auspicem
Gestit, ducemque. Ipsius uno
Pulchra venit tibi praeda nutu.
Hoc dante, nostri celsa supervolas
Alate Montis, nec tibi degener
Proles ferarum, aut sanguis excors
Alituum, fugitiva perdix,
Raucusve turtur composuit sitim.
Te rarus, ingens, entheus UNIO,
Cubagva cui non vidit ullum
Ipsa parem, rutilusve Ganges,
Claro beavit littore Bregelae.
Hoc aucupantis nunc equidem supra
Morem; pii sed vota iuxta
Consilii, meritosque nisus.


page 90, image: s090

Illum volentem portubus avehis
Dum, Digne, nostris, et celebri locas
PACIS SOLO; quid, quam secundis
Alitibus, mage comprecemur?

VII. CYGNO LEUNCULO, lepido, niveo, desideratissimo, Rota forte currentis essedi, dum obambulantem pro more comitatur Herum, obtrito, Pro mitigando huius luctu scriptum Epicedion.

CYGNE, ferocisoni decus o insigne catelli,
Delicium Domini, delicium que domus;
Pelle nives, animoque nives imitate Gelonas,
Altorem placida dum colis usque fide;
Magnanimis spectate iocis, spectate sequelis,
Perpes in omnigenos, histrio culte, choros:
Quae tam foeda necant artus heu! fata tenellos,
Et Stygio mergunt gaudia cuncta lacu?
Hoc meruit quondam praedo, meruere latrones
Supplicium, et fodicans hospitis ense latus.
Quae tua nam Grandes absolvunt funera culpae,
Et dedunt tragicae membra venusta rotae?
Forsan Amazoniis lacerare furoribus [correction of the transcriber; in the print fuioribus] insons,
Atque agit in diras altera Phaedra patrem?


page 91, image: s091

CYGNUS et Hippolytus sed quo discrimine distant?
Non nocuit Theseus ore, noverca dolis.
Heu vigiles solito cesserunt limine voces,
Nec stipat facili lege satelles herum [reg: erum].
Deficit immerita tot amorum copia caede;
Et fugiunt Veneres, et decus omne fugit.
Suppete, Diva, modos; crudeleis [reg: crudeles] suppete questus,
Dum catuli poscit tristia iusta cinis.
Quo nunc blanda cadis requies? quo scita voluptas?
Dic age, tot quonam vota morare loco?
En tibi nostra fluunt maestis ploratibus ora,
Et querimur Divos ad tua busta graves.
Quae tibi noxa rotae diffregit mollia crura,
Debeat aeternis nomina saeva probris.
Hac minus Isthmiacae pinus, hac ara Canopi
Vapulet, et crudis Thrax metuendus equis.
Haec taurum supra Siculum, lectosque Procustae,
Scironisque flagret barbara saxa notis.
Tu sed molle cuba tenuis sub pondere cippi.
Hinc age sublato turba profana pede.
Non te monstrifico terrebit, CYGNE, latratu
Cerberus, aut dirae, Numina tetra, canes.
Protinus aetherii cedent tibi sede molossi,
Aut CYGNI faculis ingrediere comes.

De antecedente Epicedio.

Hac ecce velut Nenia Cycno tuo dulcissimo, delicatissimo, moniti parentamus. Fusa illa potius, quam cusa. Bihorium est forte, ut nosti, grande funus dum intimas. Ignoscas ergo, Domine, si leporum hic minus,


page 92, image: s092

quam aut in Melioris Psittaco Papinius, aut in Adamantii sui tumulo Scaliger, felicissima ubertate exprompsit. In augmentum lege sis quaeso festivissimam Oden Tscherningii, sub finem Veris Teutonicorum Poematum, lepidissimo Catello scriptam. V.

VIII. ADAMO GEORGII [orig: GEORGî], Pastora novo.

QUae frustra geris hactenus,
Nunc praesente geras omine nomina.
En, cui sacra subis modo
Cultor rura novus, frugifero tibi
Aether ipse faces, tibi
Fetas ipse nives, et pluvias parat!
Quae spargis, pia semina
Verbi, condit ager morigero solo.
Tendunt propitiis sacra
Flatus aetheriii murmura passibus.
Vanescit cito cordium [reg: cordum]
Omnis rure bono secior indoles,
Et lappae, et lolium leve, et
Stipatum vitiis mille melampyron.
In spem laetificae sata
Messis, non renuunt aspera turbinum,
Et tristeis [reg: tristes] Boreae minas;
Dum lentis inimici invigilas dolis.
Hoc iam nunc age, et impigris
Excussus properet luminibus sopor.
Felix cui superae domus
Debebunt placitis horrea frugibus!



page 93, image: s093

IX. GEORGIO CARAENIKE, Phil. M.

Fecundiori pondere pertinax
Plerumque serum pensat Honor decus.
Non ille praepes occupari,
Non pretio, precibusve laevis
Ambita gaudet tollere nomina.
Maturus altum tendere, segnibus
Deliberato sponte nidis
Consilio generosus exit.
Illum decoro sidera vertice
Tranare tuto, et Solis inhospitas
Praetervehi domos, supinis
Multiloqui speculamur arvis.
Quod si severo non bene mobileis [reg: mobiles]
Librare pennas aethere gestiat;
Iam tum ruinae, iam figura
Icarii metuenda lapsus:
Aut celsa Divum iam Phaetontio
Late flagrabunt igne palatia.
Me, tarda quamvis, dum fideli
Mactet adorea laeta fructu.
Qualem, Georgi, dignior invenis.
Dux ecce iam nunc Palladiis ovas
Tandem triumphis, quos Sorores
Prussiaco statuere Pindo.
Te Fama sollers, ordine principem
Tanto, superbis provehit essedis.


page 94, image: s094

Primae tuam Phoebi corollae
Discupiunt decorare frontem.
Gaude corollis. His speciosius
Ipsis Olympi culminibus iubar,
Et lumen affulsere signa
Gnosiaci radiosa serti.

X. HENRICO BUSSENIO, Phil. M.

ET te laurigeris Sapientia coetibus infert,
Busseni, Charitum pulle, Clarique decus.
Sic bene! Bregelides properant tibi plaudere Nymphae,
Et tua floridulo pulpita vere iuvant.
Emicat ingenuis Virtus augusta tiaris,
Auratoque animi fulgurat orbe nitor.
Ipsa tibi pandit sinuosa volumina Pallas,
Promereque Aoniis docta dat ora choris,
Grata canit meritis encomia THILO brabeutes,
Et nitidum mulcent oscula laeta caput.
Qua graderis, micuere faces, ovat agmine vulgus,
Compitaque altivolis perstrepuere sonis.
Felicem titulo! Nostros tibi sidera plausus,
Et patrio geminant vertice vota Deae



page 95, image: s095

XI. In regicidium Anglicanum CAROLI I.

ANglorum praelustre Caput simul Angla securis
Regali infandum sanguine tincta ferit;
Ilico barbaricis crevere Britannica monstris
Aequora, et hoc cupiunt frustra abolere nefas.
Pallidus omnigeno disparuit aethere Phoebus,
Invisamque nigrans Albion horror habet.
Antiquum timuere chaos undaeque, polique,
Longius et ripis terrae abiere suis.
Ipse fugit toto divisos orbe Britannos
Mundus, et hanc partem cedere parte iubet.
Haec tantum praesecta putat qui colla securi,
Fallitur: hoc ictu iusque, fidesque cadunt.

XII. AD ROTGERUM PARAMONTANUM, decumbentem, pst transmissum pro Carminum libello munus aureum.

IAm nimium fuerat tenui pro carmine carmen:
Sed quantum est, auro reddere vile melos!
Accumulas teneram larga pietate Camenam,
Et vires superant munera Vestra meas.


page 96, image: s096

Ecce sonos iterum vacuos, non fulva metalla!
Ecce lyrae strepitum, non sacra dona Tagi!
Sic te Phoebus amet, meritis ut cedere dulce est:
Sicque tibi, mihi qui carmine, prosit ope.

XIII. Eidem Soterium.

ET vero memor eram, Nobilissime Domine, aeris, quo obstrictum me tibi habuisti. Mirum tamen quantum ad maturanda haec, quae debebam, Soteria me accenderunt hesterni sub vesperam monitus. Vidi coram levata toro, quasi indignante hactenus tuam aegritudinem, membra. Affulsit lux quaedam vi talior his oculis e conspectu tuo: et ex ore venerando, tot Maeandris eruditissimae facundiae flexanimo, quasi redivivus tecum, rursus pependi. Gratulabar ergo mihi de tam laeta votorum, quibus me sponte damnaveram, exsolutione. Et quamquam literas ad V. CL. quem nosti, tot impulsus causis, dare promiseram dilato, tamen illustri hoc scribendi officio, tibi ante, e gravissimo morbo sospiti, votivam hanc Prosphonesin admodulari aequum duxi,

TOllit io! sospes lento caput ecce grabato
MONTANUS, nostrae duxque, decusque lyrae;
Tollit, et exstinctae redeunt in corpora vires,
Nec tulimus superis irrita vota Diis.
Paullatim fugere genis, fugere lacertis
Pallor, et invisi semina dira mali.
Pristina floridulas investit purpura malas,
Ingenuoque suum promicat igne decus.
Iamque redux fato, gratanteis [reg: gratantes] audit amicos,
Et laeto placidum solvimus ore melos.


page 97, image: s097

Exsultant Helicone Deae, doctoque recessu
Aspirant facileis [reg: faciles] in nova metra sonos.
Estis io! Superi, nec nullo pondere pulsant
Maerentum innocuae limina vestra preces.
Estis io! Iam tura focis sollennia vestris,
Iam nova devincto munera corde damus.
Vivit ovans animis, vester Iunctissimus ille,
Sospite quo demum vivere dulce mihi est.
Vivit Apollinei lux fulgentissima regni,
Inclita Bregelidum gloria, noster honos.
Cumque pari dudum non sic exarserit ira,
Nec dederit Prussis tot Libitina neces:
Huic demum parcit capiti, sacrataque Divis
Membra timet socio praecipitare rogo.
Iam nova Balthiacis reparantur carmina ripis,
Assuetaeque movent nostra fluenta fides.
MONTANI redeunt terris vultusque, salesque
Canticaque; et Peitho mille diserta modis.
Novit, Anactoreo sua quo nunc agmina Pindo
Diribitore palam rursus Apollo citet.
Vive, Heros facunde, diu, fugiantque sorores
Lanificae Vestras deproperare colos.
Vive: recomposita vireant tibi tempora lauro;
Nec renuas nostrae vocis honore coli.

De cetero, ut cum Aurorae modo renatae radiis sereniori iridem vultu Hygieia tibi constanter arrideat, animitus voveo.



page 98, image: s098

XIV. CHRISTOPHORO TINCTORIO, Med. D. et. P. P. viduo.

MAgni pharmaca vulneris
In cassum querula polliceor chely,
Si vester solitam Deus
Aufert ipse fidem. Cessit, Apolline
Nequiquam medico, tori
Pars optata tui, Poeonio [reg: Paeonio] diu
Nostris inclite Montibus,
TINCTORI, titulo; cessit, et, aurei
Cassas munere luminis,
Visit calle domos irremeabili,
Nimirum dominae necis
Ferratas tabulas, atque, adamantibus,
Neuter, scripta meris habet
Phoebus legitimo fata sub ordine.
Nostrum est, in rigidas cutem
Obdurare vices. Obsequitur bene,
Quem vult dira necessitas.
Tum desiderii non modicum tui
Lenimen superest, pii
Proles alma tori; quarta tibi fere
Quem iam firmat Olympias.
Defunctae melior sors alibi: bonum
Heic [reg: Hic] nomen. Bene sic datur
Vitae sollicitam claudere fabulam.



page 99, image: s099

XV. DE LAUDE AMORIS, Epithalamion.

DUlce concordant numeri sonori:
Dulcius nexu sociae fideli
Coniugum mentes, et amica sacro
Foedere corda.
Dissonum causis Amor unit orbem.
Hoc dies nocti, liquidaeque flammis
Arbitro lymphae coeunt, et ipsis
Sidera terris.
Hic statis annum vicibus, solique
Uber aeternat redeunte fructu.
Adstruunt illi, genus omne, brutae
Saecula gentes.
Tot quod in mortes superamus ipsi,
Huius est. Vindex age nonne mundi
Tantus, et noster, meriti reposcit
Munera cultus?

XVI. GEORGIO HUCK, Musico, et Cantori Palaeopolitano, paullo post nuptias, una cum Marita, peste exstincto.

QUae sed fata minus te tempestiva tulissent,
Choro, thorque nuper inclitum novo?


page 100, image: s100

Altera iam praelis exsudant musta Falernis,
Inque orba vix Ceres recessit horrea:
Ex quo nostra suos instaurant templa canores,
Reducique gestit dis Borussus Orpheo.
Quamquam fila manu cantatis hactenus odis
Aptare potius, quam ferire visus es.
Ecce iterum tristi maerent araeque, Scholaeque,
Et ipse Bregela uvidus silentio.
Maerent, qua tumulis sociantur Oreades altis,
Clarusque tollit Regium Mons verticem.
Eheu praecipiti vestigia mutua cursu
Premitis, Borussi, ad inferos, Amphiones!
ALBERT usque, pareisque sequax MALACANDER in hymnos,
Et utroque STOR Aeus prior loculo, et loco.
Tuque adeo celebreis [reg: celebres] vix dum redivivus in auras,
Canore PHOENIX, surgis, atque iterum cadis.
Quae vestri viduum posthac integret honorem
Aetas, repullulante fetu, nominis?
Quo nunc, Phoebe, tuis age successore Borussis
Antiqua carminum caves encomia?
Quisve adeo resonis Divorum laudibus ipsa
Diviniore tanget astra spiritu?
Quod si floridulas annorum invadere vireis [reg: vires],
Nec ipsa timuit trux Deum commercia;
At busto thalamum atroci violare recentem
Horrere Parcam, id vero erat iustissimum.


page 101, image: s101

Cynthia iam solida lustrabat imagine terras,
Fratrem coactis aemulata cornibus:
Cum laetus clamatur Hymen, taedaeque iugales
Heu! pertinaceis [reg: pertinaces] usque distinguunt rogos.
Iamque soporiferos vix Luna recolligit igneis:
Et ecce diram coniugum catastrophen!
Ecce torus gemino se dividit ipse feretro,
Urgentque capulo bina maestos Corcula.
Visimus e thalamo tumulos, et vota coercent
Se lacrimis, plaususque dulces planctibus.
Fallor? an ipse trucem lessum sub voce thalassi
Vestris dolose cecinit Hymen nuptiis?
Et, cum legitimi sacro vos foedere lecti
Sopiret, est somnum auspicatus ferreum?
Aut Venerem simulata suam, Libitina, nefandum!
Emortualeis [reg: Emortuales] duxit, haud festos, choros?
DULCIA, non gravibus requiescite, PECTORA, glebis,
Pulchroque circum tymba vernet cespite!
Multa dies vestri sortem memorabit amoris,
Urnaeque longam, post brevem torum, fidem.
Dicetur maneis alius comitasse maritae
ORPHEUS ad ipsa regna nunc Proserpinae.
Exspirasse sui nova LAODAMIA mariti
Dicetur umbram amplexa, seris posteris.
Tu nunc Angelicas inter sociate catervas,
Raucum beatis os refocilla modis.
Nos sed inexpleto campanae murmure terrent,
Novamque semper quae trahunt seriem, neces.


page 102, image: s102

Ast, quia deficiunt, folito iam funera cuntu
Qui profequantur, Summe rerum, o, Arbiter,
Nunc tandem meritum placidus compesce furorem,
Truceisque [reg: Trucesque] VASTATORIS iras ANGELI.

XVII. CHRISTIANO ROSTEUSCHER, in Gymn. Gedan. P. P. post adeptam U. I. Lauream.

ET nostra, gentis Palladiae, cluunt
Non absque certis proelia praemiis;
Et nostra, ROSTEUSCHERE, cultu
Laurus ovat, titulique dulces.
Marti ferocem viribus, et fide,
Quod usque pergit, se, sine, Patria
Probet, celebrandumque late
Quadrifido vehat orbe nomen.
Novere pulchri saecula roboris,
Novere laudeis dudum, et adoream
Constantiae. ni fata restant,
Vincis io! CASIMIRE, vincis.
Te sed novellum dux adyto THEMIS
Admittit imo, pulvere nobilem
Lytam suo; te luculentae
Conspicuum studiis arenae,


page 103, image: s103

Ferri triumphis annuit inclitis.
Pugnae decorum vidit ANACTORIS
Doctae laborem; vidit hostis
Exuvias ruditatis; amplum
Vidit tropaei multiplicis decus.
Et iam corolla plausibilem, tuo
Reddit GEDANO, et auget almi
Splendidius Proceres Lycei.
Secanda Regum lis superos habet.
Quae cumque versent nobilis aleam
Nunc astra DANTISCI: repertis
Plaudere te licet hinc brabeis.

XVIII. IOHANNI WEICHMANN, Musico, et Cantori Palaeopol. epicedion.

SAlve vicissim, portubus advena
Iam laete salvis, ter, quater o mihi
Salve supremum! Quam per orbis
Navifragi tumidas procellas
Precare nobis, ultima proloquens,
Sperare iacta, vix etiam, rate
Fas est salutem. Tu beatis
Marginibus, placidisque longum
Succedis oris. Te patriae quies,
Te dulce sudum, et verna recentibus


page 104, image: s104

Lux mulcet auris. Nos Maleam,
Et Siculi prope monstra saxi,
Immitigatis aequora fluctibus
Sulcamus usque, et tristia turbinum,
Trucesque Cauros, et sonorae
Saevitiem trepidamus irae.
O blanda dulcis littora patriae;
Qua pax, et almi copia gaudii,
Suavesque sensuum illecebrae, et
Millecuplo speciosa vultu
Ridet voluptas! Hic Superum novis
Odea iam nunc vocibus imbuit
Noster, nec indisertus ornat
Angelicos MALACANDER hymnos.
Desideratis interea silent
Nostri profundum carminibus chori,
Tantique frustra porro ductum,
Et numeros repetunt magistri.

XIX. Sollennibus Academicis, per Ferias Natalitias, ab aegrotante Poes. Prof. vix inchoatum, eiusque iussa a me absolutum.

PAx DEUS rerum, DEUS astra terris
Sancto soedere copulans,
Transiit nostros homo nunc in artus,
Uber virginis appetens,


page 105, image: s105

Ut mala sontem lue purget orbem,
Fraternis et amoribus
Cuncta componat, rabiemque belli
Mutet dulcibus osculis.
Nos tamen saevo levis ira Marte
Collidit, gladiis truces
Invicem, et stricti feritate ferri.
Fumant oppida; finibus
Incolae migrant patriis; rapinae,
Stupris, caedibus omnia
Exponit vindex tragicis Enyo.
Quis plebis miserae cruces,
Et fleat digne gemitus Achivum
Tantos, flagraque tristia?
Heu sacram noctis placidae quietem.
Quâ Bethlae chorus aliger
Sparsit insueto resides nitore
Campos, et iubare entheo;
Qua polo fidis ovium magistris
Venerunt bona nuntia
Editi NYMPHA pueri, strepente
Laetis aethere canticis;
Daedalus late sua quando fovit
Terrarum globus otia,
Caesaris magni studiis, et aequo
Fatorum simul ordine!
Quis scit, ultores modo quam propinquo
Prussi margine Bregelae


page 106, image: s106

Fulgurant enses, et amica tanti
Diris gaudia planctibus
Desinunt festi? Vigilant in acrem
Vindictam superi, graves
Dum polo dudum subiere culpae,
Nec constat vitiis modus.
Qui minas pridem super axe tantas
Accendit, rutila face
Ignis exterrens populos, et orbem,
Ausorum sibi conscium,
Crinium lento furit usque tractu,
Et vireis [reg: vires] acuit suas.
Haec putet caecis Epicurus arce
Caeli casibus obvia.
Nos lues vix dum truculenta tristi
Liquit tabe superstites.
Iamque regnorum labefacta miro
Sidunt turbine culmina;
Iam fames, et iam series malorum,
Orci missa sacrariis,
In dies maior sequitur, minacem
Ni flectat DEUS impetum.
Huc o ad cunas pueri recentis
Curvum sternere poplitem
Ilico mens sit pavidis: et altum
Inclamare silentia
Sancta, vagitusve iuvet tenellos,
Quis [orig: Queis] se mitiget Optimus


page 107, image: s107

Maximus sonti populo, nec irae
Aeternet rabiem Parens.
Unus hic summi manibus Parentis
Dexter fulmina pupulus
Excutit, robur furialis unus
Inferni tumidum domat.
Unus et mentes trepidas, et aevum
Tranquillat, rigidum feri
Nisibus ferri, fremituque Martis.
Huic stratis bene cordibus
Lectuli molles niteant. hic atris
Fassos sordibus abluat,
Et facem sancti studii, tenebris
Accendat mediis latens.
Inter hic Euros, rigidamque brumam
Castis urat amoribus
Corda, nec sanctae neget, ipse nudus,
Thoracem patientiae.
Forte mitescent clypei recusi,
Almi pondere vomeris,
Et nova Ianum reducem quiete
Caelum, sic precor! annuit.


page 108, image: s108

XX. IOHANNI PETRO TITO, Gymnasii Dantisc, P. P. Sponso, sub itinere scriptum.

SAlve, Borei gemmula climatis,
Throni coruscum Sarmatici decus,
Salve GEDANUM: tuque, salve
Nunc iterum, decus o GEDANI
Clarum Lycei, et gemma, TITI, recens.
Ut nostra vestris esseda portubus
Iam laeta succedunt, et altas
Rursus ovans resaluto turreis:
Ex quo secundus nuntia duplicat
Rumor, celebremque eloquio sacro
Pressas MOCHINGERI cathedram,
Non sine muneribus ter amplae
Faustis diones! Ergo Heliconidas
Pindo Borusso in plectra procul Deas
Desiderata posco, et atrum
Denique plausibili thalasso
Emuto lessum. Scilicet asperis
Heu! nostra fatis barbita fletui
Dudum sat indulsere: maesta
Tandem alius comit ora Phoebus.
Te prima festis tollit ovatibus
Ecce, et beatum Melpomene sonat,
Dum sortis in nostrae serenum
Segnior adstipulatur aether.


page 109, image: s109

Eant susurris, eia, age, nunc, decus,
Pimplea, nostrum, nobilioribus,
Gratumque per Cirrhae vireta
Castalides modulentur undae.
Felix, honorae quem gemino levant
Divae triumpho; quem Venus inclitis,
Pallasque mactat dux brabeis,
Aoniae meritum theatro
Dudum palaestrae! Te simul entheis,
Ferax virorum Mercurialium,
SLESIS paterna induxit auris,
SLESIDOS et radians ocellus,
Fovit Ducali LIGNICIUM sinu,
OPITIANI pectinis ilico
Delegit heredem, atque sacri
Pierius dedit alta princeps
Optare clivi. Seu patriae modos
Doctor Thaliae pandis, et auream
Tibi lyram Germanus aptat:
Seu vario placiture cantu
Apollinareis ipse citas fides:
BOLESLA vatem non doleat suum
Leto sibi raptum; nec alter
Teutoniae neget esse fatis
NASo superstes. Nunc celebri procul,
Nec indecoro VARNIADUM ROSAE
Plaudant alumno: nunc SABINI
Noster ovet rediisse pullum,


page 110, image: s110

Auctum bilingui, BREGELA, pectine,
Quem blandus almo margine nutriit.
Nunc fructibus quondam educatae
VISTULA gestiat ipse plantae,
Nec dulce curis indoleat suis,
Qua SUADA poscit romula praesidem,
DANTISCUM. Id ergo laeta, iunctim
Idalias tibi prona doteis
Parat Cythere, cuius amabiles
Poeta flammas, et tenerum diu
Cantas iugum. Non ipse cessat
Cyprigenae puer ales arcu:
Quaeque alma laudas hactenus oscula,
Ludosque, et arteis [reg: artes], et facileis [reg: faciles] iocos,
Omnes in una fronte, in una
Messe tibi modo pandit omnes.
Quam larga donis Virgo tibi torum
Intrat! Superbos non ego CONSULUM
Fasceis Avorum, non virentis
Extulerim pretium iuventae.
Me mixta lacti purpura, me pudor,
Morumque laudeis pellicit in suas
Suavis venustas; me modesti
Cum domina pietate cultus.
Quae IANE, dicas, sit Iove dignior?
Litemve censori ambiguam magis
Olim det Idaeo? Pudica
Quare, age sis, cape regna felix,


page 111, image: s111

ANNAeque perpes plaude leporibus.
Hoc auctor Hymen, hoc Charites piae,
Et ille, quo sumus ligati,
Hoc niveus tibi candor optat.

XXI. ALBERTO LINEMANNO, Math. P. P. Epicedion.

MAximas ingens, LINEMANNUs, eheu!
Funerum strages cumulat coronis.
Quem modum iusto lacrimosa pones
Diva dolori?
Inclitum pridem celebres requirunt
Sede MYSLENTAM tacita cathedrae.
Docta BECKHERI gravitas avitis
Cessit Athenis.
Quis tot insigneis gemuisse digno
Insuper luctu cineres Virorum
Ausit, infesti tragicis repostos
Cladibus anni?
MONTIS AUGUSTI patuere tandem
Nobiles culpae; patuere PHOEBI
Sontis, involvunt sua quos stupendis
Fata ruinis.
Ergo Phoebeus male nutat aether,
Quem sui passim fugiunt Atlantes;
Quando nec spissum relevatur ullo
Hercule damnum.


page 112, image: s112

Ille sed laetus meat inter astra,
Astra tot dudum sibi nota curis,
Et iubar terris socium beato
Fundit Olympo.
Pristinas heic [reg: hic] iam mage doctus arteis [reg: artes],
Iungit haud unquam dubitata porro
Scita TYCHONI, dubitanda numquam
Iungit ARATO.
Tum super terrae coeunte longe,
Nuper inprimis agitata, ridet
Perpetim felix, eat, anne stet? certamina
puncto.

XXII. In Sylvas Poematum BALTHASARIS vom Grunendenwald.

EVulsas hinc inde sui de vertice Pindi
Plantas, et viduo germina rapta iugo;
Quaeque Helicon, et Parnassus, quae Grynia quondam
Foverat, aetherio flebat Apollo Iovi:
Quae mihi, quae rigidi, dixit, vis invida fati
Dulcia sacrata pignora vertit humo?
Nempe etiam Delon, Pataram, Delphosque Claromque
Smintheosque diu est, desero quando thronos;
Et Tenedon, notasque, meo de Numine sedes,
Qua vetus omnigeno squaluit ora situ.
Quo mea tot mecum cedet gens pulsa ruinis,
Et reddent alios culta vireta lares?


page 113, image: s113

Audierat facunda Pater suspiria Phoebi,
Et querulos miti leniit ore sonos:
Desertas ne plange domos; tibi sacra, deinceps
Ampla sub Arctoo cardine SYLVA VIRET.

XXIII. PLAUSUS MELICI, Cum Serenissimus Princeps, ac Dominus, DN. CAROLUS AEMILIUS, Marchio Brandenburgicus, Electoratus Haeres etc. feliciter hanc in lucem editus esset.

1.

ADeste plausus, et pia iubila,
Fremantque festis sidera vocibus.
Nunc tympanisque, buccinisque
Flexanimos iterare cantus,
Nunc grata fas est dicere carmina.
Laetis beati denique nuntiis,
Desideratum possidemus,
Sorte minus renuente, Pignus.
Salve, faventis Depositum poli,
Praedulcis INFANS, inclite PUSIO,
Salve. Tuis amoeniori
Gestit io! renitere vultu
Natura CUNIS undique. iam nives,
Iam stricta cessant frigora iam novos


page 114, image: s114

Silvaeque, et agri, iam renato
Cana tibi meditantur anno
Deserta cultus. Ut tibi blandulum
Pinnae superbis urbibus emicant!
Ut flumen altas omne plaudit
Alveolo uberiore ripas!
Nos ergo curat, curat io! DEUS,
Nec vota caelo misimus irrita.
Sperate, cives, nunc metalli,
Sic iubeo, melioris aevum.

2.

WJe sehnlich kömmstu noch zur guten Stund' erhalten/
Du freudenreiches Kind! Seit itzt dem edlen Stamm
Sein erstes Reis hinweg der Parcen Unmut nam:
Fleht und dich klein und gross/ die Jugend sampt den Alten.
So weit der grosse Rhein der Tange kleiner Flut
Mit fernem Schos entweicht/ gieng unsrer Seufftzer Glut
Und Klagen Wolcken=an; in Lieder nun verkehret/
Seit/ O gewündschter Trost/ Du endlich uns gewehret/


page 115, image: s115

Und angeblicket hast. Fang' an/ so wie du thust/
Den ob wol zarten Glantz der Aeuglein anzustecken/
Und gib ein newes Licht den Ländern aller Ecken/
Du andrer Morgenstern / Du unser Ruhm und Lust.

3.

[gap: Polish words]


page 116, image: s116

[gap: Polish words]

4.

SO thut zum offtern [perhaps: öfftern] GOTT noch überschwencklich mehr/
Als je wir bitten jhn. Des grossen Hauses Segen/
Darumb so brünstig wir dem Himmel angelegen/
Ist nun für Augen da / und zeuget fort / wie sehr
An Seulen es vermehrt. Der Länder süsses Hoffen/
Der Leute Wundsch und Wonn' / hat endlich zugetroffen/
Und kommt gesegnet an. Er kömmt/ das werthe Pfand
Der Sternen/ unser Licht/ macht einen Stillestand
So vieler Sorg' und Furcht; Er kömmt an einem Tage/
Der ehmaln an die Welt den grossen Vater bracht;
Auff daß/ weil doppelt uns die Freuden zubedacht/
Auch doppelt unser Preiß dem Himmel vor sich trage.



page 117, image: s117

5.

[gap: Greek words]

6 [correction of the transcriber; in the print 7].

WJe sonst der Rosen Pracht und Lilien/ jhre Zier
Mit erstem Ursprung zeigt; und wie in vollem Lentzen
Die Kayser=Kronen bald mit erstem Wachsthumb glentzen:
So brichstu/ edle Kron' und Blum der Zeiten / für/
Und lachst die Eltern au. Die zarte Glut der Wangen/
Der Stirnen Licht und Schein/der Purpurrothe Mund/
So milder Strahlen voll/ macht deine Sippschafft kund/


page 118, image: s118

Und rufft mit solcher Zier und ungewohntem Prangen
Des Hauses Hoheit aus. O viel gewündschte Zeit/
Wann jtzt der tapffre Muth der Himmlisch=hohen Sinnen
Ducrh Witz und Tugend sich mit Fürstlichem Beginnen/
Der grossen Vorfahrt gleich / sol zeigen weit und breit?

7.

[gap: Hebrew words]

8.

WEr spricht die Freuden aus / die über dir entstehen


page 119, image: s119

Du auserwehlter Printz? Der Fürsten Zier und Licht
Selbst/ Friderich Wilhelm/ fast den grossen Anmut nicht;
Wündscht seinen Ländern Glück/ so weit sie irgend gehen.
Der Hertzoginnen Preiß/ die Edle Muter [sic] schleust
Dich ihren Armen ein: und/ weil in mildem Hertzen
Die süsse Glut schlägt auff/ vergist Sie aller Schmertzen/
So deine Zeit erhiesch. Ihr geht zur Hand/ und leist
Der Charitinnen Zahl geziemten Dienst und Pflichten;
Schlägt theure Teppicht' auff; streut Blumen auff die Streu/
Den Purpur/ der dich hegt. Dann tritt Minerva bey/
Fängt deiner Zeiten Gut und Glück an zu berichten:

9.

COeli coruscas immerito faces
Suetis salutas, PARVULE, lacrimis,
qui tanta nascendo per orbem
Gaudia, laetitiamque fundis.


page 120, image: s120

Fallor; salubreis an caput inclitum
Ridens in auras exseris? Aspice,
Gratentur ut tibi novellum
Cuncta diem! tibi laetiori
Blandus Cytheron vertice subsilit;
Argutiori Pegaseae tibi
Manant fluore lymphae, et omnis
Pegasidum tibi sacra dulceis [reg: dulces]
Agit choreas turba. redux humum
Astraea visit. grata tibi Ceres,
Annum coronatura, largum
Usque magis meditatur uber.
Et bella iamiam tetrica finiunt;
Ni foeda longum crimina quae fugent.
Felix o aevi ter beati
Iam spatium numerare coepta.
Macta verendos grandibus osculis,
Macta PARENIEIS. ingenio genus,
Virtute post erectus annos
Anteveni, meritisque vota.

XXIV. VALENTINO THILONI, Rhet. Celeb. Topologiam Oratoriam evulganti.

RUrsum disertis artibus triumphatrix
Infert suo propinquius caput caelo
PEITHO BORUSSA; rursus Atticis discunt
Manare puriora fontibus mella;


page 121, image: s121

Fandique normas aptat artifex THILO.
Quis [orig: Queis] te, potens ORATOR, inclitis laudum
Praeconiis, adoreave mactabit
Gens sera posterum, subinde praeclaris
Scholas iuvantem fetibus disertorum:
Seu prima pallidos in ausa tirones
Animas Sophistae, fertilesque dicendi
Praeis modos; seu certus intimos Artis
Ductor recessus pandis, et Periclaei
Condicis aequa lege, regna suggesti;
Seu prisca Sermonum fidelis exempla
Vigore methodi solvis; aut suis tandem,
Quicquid doces, facundus erotundare
Aggredere numeris, Regiasque, et augusto
Honore Principum inclitas, vago didis
PANEGYRES, quacumque panditur, mundo!
Nunc quando primis additur recens pignus
Sollertis ingeni, quibusque, disquiris,
Surgat scatebris flumen entheum linguae,
Quod tam patentibus deinde restagnet
Campis: novas iam comsit in virens sertum
Minerva frondes, et sacro coronatrix
Tibi comas decore lucidas ambit.
Quod dum reclini colimus hinc et hinc vultu,
Omnes ovantibus precamur id votis,
Praeesse REGINAE, simulque prodesse
Posse ELOQUENTIAE novum IMPERATOREM
Diu docendo te, diuque dicendo.


page 122, image: s122

XXV. M. CHRISTOPHORO SCHULTZ, et Annae Martiniae Sponsis.

MEnte comes, quamvis non corpore, debita vestris
Votapie taedis, Corcula bina, fero.
Haec calido dudum perrumpunt aethera nisu,
Ante DEI vestra prona salute thronum.
Nulla queat facilem discordia vellere lectum:
Amplecti mensam nausea nulla queat.
Floreat officium successu, firma vigore
Membra suo, censu crinia, prole domus.
Crescat ovans annis aetas, annique favore
Sortis, et hic usu perpetuante favor.
Plura tamen vestro thalamo si poscitis; ipsa
Si dare plura queunt sidera, plura precor.

XXVI. ROTGERO zum Bergen / Virginitatis Anagrammata.

Parvi tamen, quamvis aliquanto serius, etiam in hoc, (quid enim denegarem tibi, Domine?) ut cui praesto esse tuis nuper Critica in palaestra conflictibus cogebar, officinam nunc quoque scribendorum Anagrammatum, iussu tuo ingrederer. Non diffiteor, Minerva huc paulo invita processi, nisi quod leniri asperitatem laboris ipsa iucunditate obsequii animadverti. Nam, ut dicam, quod res est, fastidii haud parum ista vel legentem, vel meditantem, fere incessit; sive ea ingenii mei indoles est; sive, quod nec veteris aevi, nec nostri, Poetis famam hinc venisse video. Et


page 123, image: s123

subibat ilico, isthuc cum accingerer, quid ille in Aprosito, Liberi patris insula, Fabricius noster, ad portam aulae Poeticae, vidisse in Pransu Parato se commemorat. Vicit tamen, ut dixi, lubido officii: et, quod mireris, etiam tarditatem prolixitate pensavi. Nam; qui unam, aut alteram forte metathesin vocis proposita debebam tibi, in quinquagesimam usque hunc ecce! Proteae mutavi formam; et ipsum tamen adhuc alias, aliasque insuper metamorphoses pollicitantem. Si vacat, excute quaeso mecum haec nugarum plaustra.

REs haud digna viris tangi celebranda videtur,
Virginitas, niti qua mihi cura gravis.
Haec vini, Cererisque fugit succumbere gratis
Usibus, et signat clara tropaea Viri.
Ars vafra nescit eam viginti fallere technis;
Nec visit stygii limina nigra Dei.
Instar inoccidui iungi caelo expetit astri.
Non vigilat morem huc in gruis, actis? ita est.
Haec iugis sese tenet intra gaudia sortis,
Perpes et in risu divite tempus agit.
Qui colit hanc, Agni sit vir, sit Virgo pudici,
Cui comes astringi vi meliore velit.
Seu stagni veniat, seu mitis nomine rivi:
Nullius haec faculis aruit ignis aqua.
Haec fraudem fraudes suit insessoris in Argi;
Spemque igni alterius astrui amoris habet.
Attamen ingrati vis haec superanda decoris,
Ingruit unde minor denique fructus, ais?
Haud nego; si Virgo Virque huic sat non erit igni.
Instar enim rigidi segnibus illa iugi est.


page 124, image: s124

Et fuerant nati Spartae mollescere Virgis
Olim, non grati femineo sinui.
Sed vinces, ignita uris si spicula carnis,
Sollicitas arti iungis et usque preces.
Sin minus. ipse torum sinit, ast DEus, haud sine virga;
I gnati risu verbera dura leva.
Quod si culta rudis tingis, seris, obruis, arvi,
I tingas lecti vir genialis agrum.
Euge satin rigui spondes tibi foenora campi?
Si rigat hunc, uni foenora redde DEO.
Iuris erit, gnati spe blanda fallere carnem:
Est igni iratus nam Deus illicito.
Cur angis mentem, Triviae dum ritui obedis,
Uris et ignita lampade corpus iners?
Signa Puella vitri gerit: olim frangere vitrum
Hoc licet. I; signaque, resque, ruit.
Quo tauri perit, atque ferae, qo passeris ignis?
Nonne ratis iungi foederibus cupiunt?
Tu quoque naturae hoc ringi merito ordine vitas,
Et mage aves stringi Virgine, sicut avi.
Utque licet, stimulos irati corporis ungis;
Unguenti dulcis, sat, puto, Virgini erit.
Excoquet ardorem thalamus, vitra ceu coquit ignis:
Necgravis uxor erit, dum iuga mitis init.
Quin tibi vitis erit nirgraconspectior umbra.
Felix vita, umbris vita beata nigris!
Aut viti, aut granis velut oblectabere Poenis,
Haud tigris, haud vani causa timoris adest.


page 125, image: s125

Rivis ergo sinas tangi tam dulcibus agrum:
Gratius et Veneris nunc quoque foedus ini.

Num Penthea tot in frusta discerptum a Maenadibus existimas, ut a me sacrosanctam Virginitatem? aut, quod in Aristarcho Didimus Hermannovillanus noster iocatur, saxorum iactu occupatu magis Deucaliona credes? Tota autem munerum spleneticorum hecatombe Democrito factam, si ineptiarum hoc tandem centone aliquis se fronticaperonum meorum oblectaverit, et, quod de obscuritate carminis, haud [gap: Greek word] obiectet mihi, invenisse se demum, vel mensore Syracusio laetior glorietur. Nimirum et nuper adeo Nereidum illa Borussicarum nomina, usurpata forte mihi, Psecas, Spioque, et illa decantatissima Crocale mea, sive melleam tu dixeris, sive succineam, aut, quod nomen vult, croceam, inscripta chartis, puellaeque febricitanti, amuleti instar, non laevo Apolline, porrecta et adhibitae a non nemine ferebantur. In quem vindictam quidem mihi acerbiorem vix suppetere ullam opiner, quam si Lynceo isti idem de Coniugio, vel, palmae spes ut sit amplior ei, de Matrimonio, quod de Virginitate ego, tentandum proponam. Et audeat, si vir est, palma stante in medio. Neque enim, quod apud Aristophanem Dicaeopolis, [gap: Greek words] . Sed, ne bile commotum me putes, in necessariis hominem habeo: et ex affectu singulari celebrandi poematia nostra dictum id reor. Quantum enim hoc, vel nomina singula meis ex libellis pro oraculis habere, aut alexipharmacis! Et Homeri sortes, ac Virgilii, nosti. V [abbr.: Vale].



page 126, image: s126

XXVII. Honori Natalitio VALENTINI THILONIS, Oratoris Regiomontani, cum Lauream simul corollam e morbo sospiti, creati nuper ab eodem, Octo Philos. Magistri offerremus.

PUlcher Hydaspei lapidis face nexus, aut Iberi
Luxu metalli, nunc, Thalia, cesset;
Maeonis Assyrio quem pectine duxerit puella,
Serumque mollem liciis, et ostro.
Hunc aliunde sacro Sors inclita destinat recenti;
Stringerque pectus sanctiore nodo.
Te iuvet Aoniis decerpere, Diva, iam viretis
Apollinaris ramuli corollam;
Quam, nostrae lux prima Scholae, deco unicum Loquelae,
THILO recentem crinibus recingat.
Quid prodest, hilarem genialibus implicasse vinclis,
Qui vester ante totus, atque nostrer?
Haec potius circum Peneia texta dent capillos,
Micentque perpetim virente cultu.
Nempe virent iterum, medico simul annuente Phoebo,
Virent reducta membra valle leti:
Et sospes resalutat humum modo, torva quem sepulcri
Ibat remotum Parca nuper antro.
Iamque suus rediit cathedris honor, et choro Minervae,
Spondetque, datque dux honora serta.
Iam Regum festaresonat Schola laude, Principumque,
Augetque cultas SUADA dulcis arteis [reg: artes].


page 127, image: s127

Iam numero graviore PATRUM sacer ordo librat aequum,
Rigentque lege strictiore fasces.
O longo aetatis sic sidera flore Te coronent,
Auguste RHETOR, pulle Gratiarum,
Deliciumque Ducum! longis ita Vestra, nec caducis
Felicitas honoribus coruscet!
Difficilisque fuget sic fulmina turbulenta fati
Haec, quae comam tibi revincit, Arbor;
Pacificoque diu munimine, quicquid est acerbi
Livoris, aut mali insuper, triumphes!

XXVIII. VINCENTIO FABRICIO, inclitae Reip, Gedanensis Syndico, Cum, ad Sereniss. Elect. Brand. eiusdem Reip. nomine verba facturus, Regiomontum inviseret.

DUm triste nostros in iugulos rotat
Bellona ferrum, iamque acie rei
Omnes in ipsa stamus, ictu
Desuper accelerante caelo:
Pacata dudum quaerimus anxii,
Calente votis aethere, tempora.
Non cura Principem quieti,
Non Proceres onerosa tradit.
Grassans Polono limite, corripit
Trux flamma Prussos undique cardines,


page 128, image: s128

Telisque, telorumque cuncti
Turbine diriguere campi.
Et vestra iam nunc res agitur, puto,
Cives Gedani nobilis; et pavor
Vestras in oras serpit, aestu
Vistuleae glomeratus undae.
Quamquam pavori qui pateant, fides
Quos sancta dudum, quos sacra moenium
Consepta, et agger altus, et vis,
Consilii bene clausit acris?
Pars huius ingens, FABRICIUS Duci
Dum vestra nostro iussa renuntiat
Orator, et cauti coitis
Finitimae studio salutis:
Momenta vestri non monitus ego
Perconter, audax, aut calami procul
Arguta linquens, ad tubarum
Classica deveniam, sat aequus
Haud mente suasor. me fremitus tenet,
Et festa laeti gaudia Bregelae;
Me plausus, et celebriorum
Dulcis Anactoridum voluptas,
Assumpta tanti vultibus Hospitis,
Quem dulce quondam Belgicus Amstela
Fides retentantem cnaoras
Obstupuit, sociamque Leidam
Duxit stuporis. Non alio magis
Plausere Montes Hospite Regii;


page 129, image: s129

Divos faventes cuius omni
Caelitus expetiere coepto.
Felix, ourbis floscule patriae,
Nec non Senatus nobilecor tui,
Si, FABRICI, debere vestris
Se quoque Pax velit alma suasis!

XXIX. IOHANNI COPENIO, Philos. Mag.

IMmerito decus hoc aufers: Noncrescere debet
Laurea, donatur quae tibi, nobilitas.
Vox erat hydrigerae (vix dixero cuius) Erinnys,
Quae de Tartarei venerat aede Iovis;
Livor forte fuit. pulchram videt illa coronam,
Qua tibi, Copeni, cingit Apollo caput.
Dumque videt, sertum trux invidet, atque loquelam
Ad te praedicto rumpit acerba modo.
Quin potius (regerit Phoebi venerabile Numen,
Invertensstygiae livida verba Deae)
Nobilitas, tibi quae donatur, laurea debet
Crescere: Non aufers hoc decus immerito.
Dixit, et Aonidum turba plaudente Sororum,
Vinxit Apollineas fronde virente comas.
Invide, quid lives, Livor? Nihil efficis; ILLas,
Nonne VIDes, Ulres VIrUs habere tVUM?



page 130, image: s130

XXX. STFPHANO GORLOVIO, Linguarum Orient. P. P. Viduo.

ANnorum tenui curriculo, volens,
Iunctam, Diis sociam redde volentibus,
hebraeos apices pandere, GORLOVI,
Sollers Bregelidum choro;
Tot linguae locuples insuper in modos.
Punctum est, unde petit non numerabileis
Saeclorum cumulos, et patula vagam
Astrorum serie domum.
Huc omnes trahimur: sed ducis arduum
CHRISTI quotquot iter non fugimus sequi.
Ditis vasta manent atria ceteros,
Flammis dira perennibus.
Maestorum reputa schemata temporum.
Quid laeti superest, vivere cur velis?
Felix, quem patrio margine siderum
Mors velocior explicat.

XXXI. IOHANNI Michel / Med. D. et CATHARINAE WOLDERIANAE, Sponsis.

Utcumque telis, et fide Musica,
Et praestet herbis, Aonidum pater,
Apollo: cultores levare
Vulneribus minor est Amoris.
Langues amoenis, Sponse, furoribus,
Apollinari splendide Laurea


page 131, image: s131

Frustra: nec ars Phoebi iuvabit,
Nec mea carmina languentem.
disquire sucos, et myrothecia,
Fusumque totis aequor alembicis:
Langues, opemque languor almam
Poeoniae luperat medelae.
Non si Galeno docta Machaonis
Consulta iungas, aut Podalirii,
Celsive normas: e medullis
Flexanimes abiere morbi.
Una in salutem suppetit intimam
WOLDERIANI gemmula Nominis;
Obnoxium fovebit una
Idaliis CATHARILLA curis.
Haec Aesculapi, haec blanda Melampodis
Vicem facessit. nec medicam procul
Arcessat in rem virulenta
Pharmaca, Pergameasve dotes.
En, bina vultu sidera dulcibus
Ut sospitalem sola vibrent opem
Telis! ut en vocet querentem
Ambrosiae panacea frontis!
Submitte lauros hactenus inclitas,
Ineruditae Cypridos et parum
Myrti triumphent. Nomen hic iam
Dissimula, titulosque grandeis,
Et scita Phoebi, tiro Cupidinis.
Omnes ad unum nunc redeunt caput,


page 132, image: s132

Quas volvis, artes. Heic [reg: Hic] novellae
Sis cape nunc documenta Musae,
Alterque Coas irroget artifex
Praescriptiones. Nostra sed, impigro
Foris, iubent dehinc beatam
Esse domi tibi vota curam.

XXXII. AD ROTGERUM zum Bergen/ Cum strenae loco argenteum pro aureo mihi nummum donasset.

NOster honos, pro more, Novi sollennibus Anni
Dum PARAMONTANUS munera amica legit,
Hesperii fulgor passim circumvolat auri,
Atque micans pretium creber Amicus habet,
Ad nostros ut forte ferax iit ordo penates,
Inclusasque tumens pagina prompsit opes:
Argentum interea donum sit caelibis, inquit:
Uxorem ducas, aurea dona dabo.
Sidera, perpetuis orbi dominantia flammis,
Tuque nitens rutilo desuper igne, Venus:
Euge, secuturi quid portant denique menses?
Dicite: quo tandem stant mea fata loco?
Setius innupti limen subit ecce metallum:
Nupta simul praesto est, aurea dona feram.
Ergo Cupidineos frustra cantavimus ignes,


page 133, image: s133

Et regni toties vim, Cytherea, tui?
Quicquid id est, num Sponsa venit, nescire fatemur:
Si veniat, fuerit aurea iure mihi.

XXXIII. IOHANNI SANDIO, Secretario Electorali, secundum Sponso.

SANDI, Pieridum dulce decus, tibi
Dudum nobilibus BEEGELA canticis
Exsultat, Latiam sive moves lyram,
Seu vernacula barbita:
Cur nostram thalamis sollicitas chelyn,
Quos festa repetis laetior oscine?
Tam doctis merito semovet auribus
Cantus illa gregarios.
PINDUM, digne, cita voce domesticum,
Et fontis dominas Pegasei Deas.
Faustis ipse torum condecoret modis
Turbae dux Clarius sacrae.
Si quid rauca tamen, si quid oloribus
Vox gratum teneris obstrepit anseris:
Felicem ferimus carmine SANDIUM;
Isthac coniuge SANDIUM;
Quae pellat vidui frigora lectuli
Sollers, inque novas pectora flammulas
Responsura animet, quas nisi flebiles
Non vincant faculis rogi.
Et iam verna calent undique praeviis,


page 134, image: s134

Quoquo aptes oculos, tempora amoribus;
Seu caelo videas alituum genus,
Seu terrae gravidae sinum.
Fas sit, Sponse, sequi. Respice blandulae
Dotes, chare Diis, respice comparis;
Annos, atque genas, et genus, et suo
Quaevis ordine munera.
Quid non, vel refugum, fortius alliget?
VOBIS ipse suas, qui praeit, imputat
Aether almus opes, et sobolem, et dies,
Hoc plectro vade, plusculos.

XXXIV. MELCHIORI PFORTNER, Epitaphium.

QUem sua Germano designat nomine Porta,
Pfortnerus iacet hic. Siste viator iter.
Quondam etiam tumulo rediit vox commoda functi.
Quid noster tumulo forte loquatur, habe.
Arcta mihi via, dicit, erat, qua, denique fausto
Arcta itidem patuit tramite porta poli.
Tu, ne vasta domus stygiae tibi porta patescat,
Mundi amplam tragico calle caveto viam.



page 135, image: s135

XXXV. CHRISTOPHORO TINCTORIO, Med. D. et P. P. Archiatro Electorali, secundum Sponso.

DIri Cometae filia concolor,
Caelestis irae torva pedissequa,
Lues acerba, quae Borussos
Heu! miserum populare fineis:
Hac luce saltem vim cohibe feram,
Dum lux medentum, PRINCIPIS addita,
TINCTORIUS, tutela vitae,
Idalios iterarit igneis.
Illum remisti carminibus sales,
Salusque dis, et nescia funerum
Lecto reducant coniugali
Gaudia. sat Superum severis
Datum flagellis. Hunc Veneres piae, et
Dulcis venustet voce Erato torum,
Auctorque Hymen. facessat istis,
Phoebe fave! Libitina sacris.
Sic Tauricanos inter, et abditos
Late Gelonos millecupla tibi
Saevire strage det repostis
Rex Superum celebrandus aris.



page 136, image: s136

XXXVI. AD SIGISMUNDUM PICHLERUM, Mor. P. P. p. t. Decanum, Cum literae, quae Tubinga venerant, Vocatoriae tardius exhiberentur.

DUdum nempe Borussicae,
Dux, PICHLERE, Sophum, nos Amaryllides
Fastu defugiunt novo,
Vel nectunt rigidas implacidae moras,
Fatis cuncta moventibus.
Iam nunc altera nos, altera, sic, viden'?
Ambit nupturiens, procul
Semoti spatiis excita cardinis,
Vultu DORILA nobili,
Omnem blanditiis exsuperans chorum,
Et magni face nominis.
Notus me, fateor, saucium habet decor,
Atque igneis alo mutuos.
Cautes insolitus non capiat nitor.
Cur tanti, rogo, vulneris
Damnas immerito carcere nuntios,
Nec promptos pateris loqui?
Excepit celebris quos ave non mala
Laeto Bregela margine,
Emensos vario Sole procul vias,


page 137, image: s137

Terrarumque volumina.
Orent heu! misera compede liberi,
Causam, luce refulgida,
Nec clausi tenebris deliteant, minus
Tanti supplicii, rei.
Quo quaeso reditus ore parent suos?
Quae nostro nota pectori
Deformis sedeat? Nam superos habet,
Hoc dicent, superos habet
Vatum cura, scio, nec stygios timent
Aeternum queruli lacus.
O blanda irrigui flumina Neccari!
O dulcis vade DORILAE,
Illustreis habitans qua posuit domos,
Tot circum viridariis,
Tot culti radians deliciis soli!
quae vultu simul entheo
Me formosa beet; sidereos simul
Amplexus merear, Diis
Ipsis, quid dubitem? protinus inserar.
quin ergo faciles iuvas
congressus, et agis, sic rogo, Pronubum?
Non fas sane, homo separet,
Quod certo superi foedere copulant.


page 138, image: s138

CHRISTOPHORI CALDENBACHII HEROICORUM LIBER.

I. HELICON BORUSSIACUS, Seu Gratulatio AD DANIELEM BECKERUM, Med. Lic. et P. P. Regium, et Electoralem Archiatrum, Cum, ipso Rectore Magnifico, honorumque Doctoralium participe, prima Superiorum Facultatum in Acad. Regiom. Promotio institueretur.

ANtiquum suspende dehinc, MONS REGIE, nomen,
Et novus emineas HELICON, dum lauriger altas
Firmat Apollo tibi sedes, et Bregela toto
Permeslo fluit, inque alias cirrhaea corollas
Numina Pierios animant de vertice coetus.
Hactenus Othocaro laris incunabula prisci,
Et titulum debes: potuitque Bohemia genti
Externae posuisse domos, et regia mundo
Coepta celebrari memori; ne sola Quirini
Moenia, Cracoviique lares, et patria Nini,
Et tot Amyntiadae monumenta, tot oppida Brenni,
Seleucique suos referant per saecula reges,


page 139, image: s139

Atque ortus iactent tumidos. Hinc altera cunas
Extulit aura tuas orbi, poterasque recentem
In lucem rediisse cani, cum MARCHIO primos
Thymbraeo statuit cultus, interque Lycea
Coepisti laudata coli; nec abesse Polonus
Sarmatico dedit axe suas Regnator Athenas.
Tertia nunc numeras elementa, novique recurrunt
Natales, ubi Palladios GUILIELMUS honores
Instaurat, meritasque Fides, et dia Themista,
Hippocratesque refert, BECKERO vindice, lauros.
#########Heu potuit tantis acri Bellona flagello
Impediisse bonum spatiis, et propria diro
Cecropiae fremitu nocuerunt arma Minervae!
Ipsa Claro devota cohors Parnassia gratis
Culmina moliri doluit, frontique sacerdos
Peneium expetiit decus, Astraeaeque minister,
Et Coo sacra turba Deo. Vetat ille labores,
Cui premitur despectus honos. absolvimur ausis,
Praemia cum desunt. caruissent milite campi,
Nec Medos Argiva phalanx properasset in hostes,
Inclita si duram latuisset adorea frontem,
Nec plausus adsint studiis. conscendere muros,
Et Libycas intrare rates, irrumpere castra,
Nutantemque tuo tutari, Scipio, iussu
Indigenam, cessent Tiberini pectora Martis,
Ni Capitolinum quercus, aurumque coronet
Agrippam, Deciumque patrem. Quid Olympia luctae
Commemoret, si nescirent sua serta Milones,


page 140, image: s140

Herculeaeque cadant oleae? quem Pythia saltum
Mirentur; quos Elis equos, aut circus habenas
Ausonius? quis curriculo se comprobet Isthmi,
Aut liquida Nemeae sudet mirmillo palaestra,
Deliancosque rotet discos, et Delphica verset
Proelia: si veteres ignorent Thesea palmae,
Et pini vilescat apex, apioque vetentur
Tempora, nec tetrico riderent pulvere lauri?
Scilicet et muros Argi victoribus altos
Deiecere; viaque redux excepta corona
Nobiliore fuit. Non claris Roma triumphis
Neglexit stimulare duces; phialaque theatrum
Accendit Marathon. aurum tribuere Plataeae,
Actiacique vigor gladii. non marmora grande
Heroum siluere decus; non aera, nec arae,
Templaque; dequivesuo dixit Chilone sepulcrum:
Et totae Latiis urbes viguere brabeis.
Quin peregre meruit virtus insigne; nec hosti
Decessere suae statuae. non Coclite solum,
Splenduit, et positis Mavortia Roma Camillis:
Cessit et Annibali locus hic, et imagine Poena
Claruit Hesperiis invisum robur in oris.
Ipse deum tulit invicto molimine plausum
Alcmena satus, exactos cum mille labores
Muneribus colerent amplis, peplumque feroci
Porrigeret Pallas, validum thoraca Gradivus,
Et clavam; Neptunus equos, Tegeaticus ense,
Arcum Latoides; et mystica sacra profano
Panderet alma Ceres; ut quo se Gloria iure


page 141, image: s141

Vindicet, ex ipsis fas esset noscere Divis.
At capiat Daphnaea feris gladiator arenis
Texta, nec his vigeat Phoebus? Pimplamque triumphet
Sithonius? nec lucta cati firmetur honesti,
Muneribus spoliata suis? Ut commoda vincunt,
Sic titulos decet Ardalidum. feliciter ense,
Non calamo careat; signisque minacibus orbis,
Non Cadmi tacitis. Hinc non minus amplatropaea,
Quam gladiis, fulsere libris. Philopoemena Graii
Si statuis coluere suis; nec iniqua Camillus
Aera tulit, Paulique truces: et Zeno frequenti
doctior emicuit vultu; linguaque Berosus
Mopsonias traxit caveas; aurique perennis
Ore Leontinus nituit. non Romula texit
Pyramis Orbilium. tulit hic simulacra verendus
Pythagoras, sapiensque Solon, miseraeque Sionis
Buccina Iosephus, Non te Colophonia signa,
Grandis Homere; nec artifici sua Mantua vatem
Occulit effigie; bustisque superstes in aere
Ascra fuit. non ipse torum Nasonis honore
Sarmata privavit, mitemque ferocia vultum
Induit, et dulces coluit post funera cantus.
#########Poscit adhuc laudem Studium: nec poscere frustra,
Tu facis, augusto Brennorum crete, GEORGI,
Sanguine, Caesarea Septemvir splendide virga,
Marchiaci Dux ample soli. Te culmina nostri
Auspice consurgunt Heliconis, et inclita iactant
Pondera Castalides, aliamque sub axe Bootes


page 142, image: s142

Arctoo stupet Aoniam. Tibi Prussicus arctos
Hactenus expandit fasces, et praemia librat
Cynthius, ornatoque tument subsellia coetu.
Tu raucos inter lituos, et tristia belli
Murmura, Pegasei curas fulcimina regni
Mitis, et extorres alibi meliore tueris
Sede Deas. nec magnificos impendere sumptus
Abnuis, ut veteres illustrent pulpita pompae,
Et doctum splendescat opus, cathedramque tiarae
Irradient, et dignalibros, gemmasque, sacroque
Reddita complexu maiestas oscula cingat,
Gratuitaeque serantur opes. Si crebra Cimonis
Tecta per egrinum fovere; laremque Latini
Craecia Luculli prytanei nobilis instar
Cepit; et augustum potuit concedere Medo
Phythius hospitium: tu profuga Numina passim
Colligis, et facili donas cultuque, domoque.
si Nabathaea piis importat largior aris
Tura Philippiades; et cinnama tota Neroni
Poppeae fumant feretro, quae decolor anno
India, vel dites Arabum depromere saltus
Sufficiant: nostris adoles sua tura duabus,
Et meliore sacris adytis incedis acerra.
Ehibitis varium populi meruere favorem
Romulidae ludis proceres; primaeque Catoni
Debentur circis oleae. mox Sylla madentes
Intulit athletas caveae; vastoque Metellus
Infremuit barro. nec rhinocerote theatrum


page 143, image: s143

Pompeius variare fugit; Tyriasque biremes
Naumachia Caesar committit; et histrio densus
Augusti crepuit studio. tibi clarior actum
Sistit scena, nec immanes damnosa profundunt
Amphitheatra globos: ipsum tua munera Pindum,
Et docto solide exsultantes pulvere turbas
Pelliciunt, stipatque decens pia iura voluptas
Scilicet et regum facilis clementia fovit
Addictas Musis operas. in sera canentur
Saecula Niliacae Ptolemaeo rege Camenae,
Et Magni pensata Rhodo, cathedrisque talenta
Cecropiis. vivit pretioso Daphnide Scaurus,
Quadrigisque suum vectans Dionysius albis
Philosophum. non ulla tuos, Auguste, Poetas
Obtundet veniens aetas, transscriptaque seris
Nomina temporibus. Quis claros edere structis
Ausit Atheneis Dominos? quod Apostata multa
Labe luit, Constantini, Carolique perenni
Lucrantur titulo. Non te Casimiria saeclo
Non canit, Hed weigis, Pragaeque, sed amplior olim,
Fama. suos celebrat Fridericos Albis, et alma
Lipsia; dumque ruet liquidis in rura Maeandris
Spumeus, assiduasque interluet Odera pinos,
Inclita praelustris IOACHIMI bulliet orsa,
Et plenis vehet elogiis. His ingere nomen
Et titulos, Dux magne, tuos, aevique sequentis
Grata perennanti spera praeconia laude.
Quin tuus hic, cui tanta novis nunc nomina surgumt


page 144, image: s144

Aufpiciis, Mons regali de culmine dictus,
Antiquae nobis repetens proverbia Romae,
Te Marium sibi porro suum celebrabit et urbi
Tertius auctor eris; postquam ponente, secundum,
Pieriae sedis fundamina prima, Camillum
Gratus in Alberto coluit; primusque Quirini
Conditor exaequat famam: fastisque loquetur
Perpetuis illustre decus, nec iniqua sileri
Dotibus obtentos Clariis patiertur honores.
#########Quid memores vanis ardent conatib0 annos
Terrarum domini? cur vastum sceptra per orbem
Prodere Pella ruit, non uno laeta? ferisque
Molibus astra petit Memphis, quas filia stupris
perficiat, Rhodopeque suis ingloria cenis
Tentet, et aeterno pateant insana pudore
Monstra, situque diem pascant? cur moenia fingit
Annus? agitque vias fastus? figitque colossos?
Pomposaeque calent thermae? nec porticus una
Sufficit? et dubius labyrinthum vellicat error?
Quid varii surgunt tumida testudine postes?
Aut ingens struitur fanum, vivique Deorum
Invehimur soliis? cur mundus luditur ipse?
Totque dolos stupet Euphrates? et Iberica Calpe
Immensae assurgit Thetidi? cur aere pendent
Audaces horti? ruptoque vehuntur Oronte
Ecbatanis undae? nec fossa simplice repit
Isthmus, et elusos toties exsibilat ausus?
Scilicet omne rapit senium, caecosve labores


page 145, image: s145

Error habet, nec digna trahunt encomia curae.
At meritis mactare chorum titulisque, datisque,
Aonium, placidosque bonis optasse penates
Artibus, ut firmo constet munimine mundus:
Hoc celsos decorat reges, Hermique recoctas
Vincit opes, Lachesinque domat; nec trita sepulcri
Fama triumphatos emancipat aggere manes.
#########At tu, cui deco ris tamti nova symbola surgumt,
Regie Mons, Helicon iam noster, plaude, datisque
Utere post felix titulis. Boeotia prisco
Colle iacet, nec vena ruit Permessidos undae
Amplius, et veteri siluerunt Numina cantu.
Ipsa Medusaei fontis, nota cana caballi,
Aruit ora, nec antiquo plus commodat ictu
Bellerophon: queriturque sitim, nec torrida largo
Guttura placari, potator Hyantius, imbre;
Destituitque liquor vates. eademque Cythaeron
Fata gemit. silet Ascra; suumque perhorruit orbem
Incola Thespiacus. nescit Phocaea priores
Cirrha Deas. inhonora dolet fastigia Pindus,
Pimplaque, Libethrusque; nec almos cantat amores
Pieriis Erato clivis. inamoena bicollis
Culmina Parnassi squalent, solitaeque choreae
Castalii liquido cessarunt margine rivi.
Quin Patarae, Delique tacent oracula, nullas
Servatura vices; Delphosque reliquit Apollo,
Et Claron, et Tenedon, nec culto praeside claret
Smynthia, Grynaeumve nemus, delubraque Thymbrae,


page 146, image: s146

Neglectusque suo custos Soracte recessit.
Quas agitant humana rotas! Et nobile Graiis
Musaeum cecidit; nec Stoa, nec acre Lyceum,
Aut saltus, Academe, tui, serumque Lacydis
Gymnasium, Cynicique lares, antiqua tuentur
Nomina. conticuit Miletus, Eretria, Memphis,
Et Babylon, Tarsusque, Rhodosque, nec Itala Sire
Ulterius tenet Aeolidas. Tibi prisca resedit
Barbaries, et plena foro, templisque, scholisque,
Gratia devictas pergit proscribere sordes.
Cesset abhinc iactare sui Dictaeus alumni
Ludicra, Cylleneque sui; Dodona loquaces
Celet aves, Erycemque Venus. non Ismara camtus,
Aut Rhodope, memoretveteres, et nomina centum
Taurus, Atlasque polum. non tantis Pelion ausis,
Ossaque, totque ducum gestis et strage celebres
Thermopylae tumeant. amplae sua Gargaramesses
Despiciant, et Hymettus apes, uvas que Falernus,
Hyblathymum, Libanus cedros, et Taygeta apros.
Non venas Pangaea suas, aurique metalla
Vermius, aut Poenis exposta fluenta Pyrene
Concelebret. si Dinocratis pareret ad artem
Velificatus Athos, tibi cederet, altaque posses
Culmina prolatos inter sustollere colles.
#########Tuque Machaoniis opifex illustrior herbis,
Cui Pietas, et honora Themis, non cognita Prussis
Ante, triumphalis sociat sollennia lauri,
Suspice, Phoebe, Virum, quo praeside prima locamtur


page 147, image: s147

Fundamenta novi decoris, nec munera differ,
Quis [orig: Queis] sua conspicui solentur pondera fasces.
Prima ferat teneram capiti donaria frondem,
Et nitidus fulgescat apex post inclita tantis
Purpura principiis venturo clareat aevo,
Aeternisque micent BECKERI nomina fastis.

II HELIADES BALTHICAE, Seu Carmen lugubre, In funere Serenissimi ac Potentissimi Principis et Domini, DN. GEORGII WILHELMI, MARCHIONIS Brandenburgici, S. R. I. Archicamerarii, et Electoris etc. Regiomonti Borussorum honorificentissime ducto.

HEroi studium luctus, et cura doloris,
Summa petit non una tuos GVILIELME GEORGI,
Hactenus edixit cineres, et vulnera leti,
Tristitiae facies. Ut, Phoebi lumine dempto,
Confestim nox atra subit, densique perhorret
Terrarum moles tenebris: indiximus urbi,


page 148, image: s148

Pectoribusque tuo squalentes undique vultus,
Maeroremque obitu. tecum ferale cadaver
Exstitimus. tibitempla suum posuere decorem;
Tectatibi, populusque suum. tetinnula flerunt
Aera; tibi maestum cein it per compita vulgi
Melpomene. te docta chelys, citharaeque lyraeque,
Et grandes siluere tubae. tibi tristis amatum
Intravit sponsus thalamum. te vilior aula,
Et furvus doluit paries, pullataque turba,
Et mixtae sordes trabeis. Nunc omnis in altum
Erumpit vis maestitiae, vicosque, virosque,
Supremi complent gemitus, et lugubris horror;
Dum marmorfatale subis, et amabile condit
Prussia depositum; dum summa Bregelis eheu!
Te mactat Libitina fide, clarique facessit
Funeris officium. cedunt tibi corda sepulcris
Quotquothabes intenta tuo; totisque genarum
Fluminibus perfunditamor, quos solvit, honores
Sic, ubi Threiciis coeunt Aquilonibusimbres,
Diluvium metuente solo, prius omne serenum
Aethere diripitur, piceaque reconditus umbra
Sol fugit; ambiguo terrentur murmure campi,
Diffusique micant flammis brevioribus ignes,
Et guttis ludunt Zephyri: tum cuncta procellis
Exuitur nubes, et vasti fulminis irae,
Fulguraque, et rabidi pugnis ingentibus Euri
Exanimant urbesque vagas, agrosque silentes,
Editur immensi moles glomerata per auras


page 149, image: s149

Fluminis, et longo succrescunt aequore fossae.
Iamque Ceres, et Flora suis Neptunia late
Iura dolent regnis; sociantur Oreades imo
Naiadum: metuatque novam super orbe ruinam
Deucalion, aliaque velit se tollere cymba.
#########Fallor? an Eridani ripas liquere sorores
Populeae, oblitaeque suum Phaetonta, sub Arcto
Se nostris sociant lacrimis, et munera maesta
PRINCIPIS accumulant tumulo? Non sola cadente
Deplorat plebs orba Ducem. quodcumque tumeur,
Illustres parat exsequias, et iusta dolendo
Perficit. it Procerum funebri percita planctu
Concio, letiferum Parcae conquesta furorem,
Praecisamque fidem Domini. quos ante, paternos
Inclitus extremo veneratus munere manes,
Haec tantum nollet FRIDERICUS munera, tanti
Sola manens medicina mali, fulcrumque doloris.
Pone trahunt maesti indigno vestigia gressu
Imperio, sceptrique cohors appulsa Poloni
Cardine, districtuque Gothum Cimbrumque vetustis
Sedibus; et creber cognati sanguinis hospes:
Exstinctis querula dicturi voce supremum
Nostri DELICIIS MUNDI Salveque, Valeque.
Inde prehendentum dictisque manuque levatus,
Femineus tendit nimbus, Dominaeque potentes
Marchiados, Nemetumque plagae; generique, virique,
Et patris elanguent gemitu. glomeratur iniqua
Sindone tecta genas, maestisque verenda querelis,


page 150, image: s150

Tota Gynaecei praelustris turba, feramque,
Qua tegitur, longo stringentes syrmate terram,
Praeveniunt Spattae iussus, et sponte celebrant
Principis omnigeno crudelia funera luctu.
Omnes anticipat funesto teter amictu,
Pulvere desudans scholico, verique minister
Ordo DEI, lessumque praeit, quem praefica dirum
Non magis Ausonias efflevit prisca per urbes;
Aut Argiva suo devincat naenia questu.
Nec patrii desunt fulcimina clara Lycei
Tristibus inferiis gemitu: raptumque queruntur
Muneribus facilem Musae, vultuque benignum.
Fundit Anactoreo se nubes maxima Pindo,
Et Clariae grex almus aquae, damnumque vigoris
Sentit Hyantaei, contestaturque dolendo.
Quis memoret lamenta sacri, luctumque Senatus,
Eloquio verbisque potens; altumque dolorem
Tristis Areopagi? quis fixum pectore vulnus,
Exsequias missi quovis de climate, coetus,
Ducere Prussiacas, et gnavi solvere tantum
Officium populi? Talem redimita coronis,
Et, niveas olim vestes insignis, Aratum
Deflevit Sicyon; tales in funere priscus
Timoleon habuit Syracusas. iste favillam
Aemilii mactavit honor, clarique Metelli.
Non alium flammis Augusti Dardana cultum
Roma tulit, magnique ornavit no minis umbram.
Nempe obitus Natura iubet lugere Potentum,


page 151, image: s151

Et studio potiore queri. Nilotica regna,
Et Graii veteres, tanto molimine regum
Non frustra planxere neces, cum foedior ora
Spargeret illuvies, nudataque pectora crebri
Impeterent ictus, et culpae lautior omnis
Cenaforet. Sceptro viduato, Persa nefastos,
Igne quoque exstincto, vidit sibi currere Soles.
Quis Lacedaemonii referat sollemnia busti,
Et solitos populis ad regum funera luctus?
Scilicet omne fuit decori tum dedecus; omne
Triste pium: tonsique viri, tonsique caballi,
Deiectique lares, violata sacraria saxis,
Expositi partus, eversae sedibus arae,
Dirutaque e celsis sunt propugnacula muris.
#########Sed Dominum devota parum est, cum pectora plangunt.
Iam terras quoque maeror habet, caelumque, ferasque,
Et saevi Martis galeas, rigidasque bipennes.
Hic cultus monumenta sui, quo vita vigebat,
Continuat tumulo. veniunt ad busta feroces
Inclita cornipedes, mediique per agmina, solvunt
Exsequias. at non. quales Germania nuper
Vidit in hostiles Domino contendere turmas,
Aut rapidum quondam doctus sinuarat in orbem;
Immites animis, auroque, iubisque nitentes:
Sed freno faciles, et pullis corpora tecti
Induviis: certoque volunt mansuescere luctu.
Hi longae trabeata vehunt insignia gentis,


page 152, image: s152

Et servos atavis populos. erecta decenti
Sceptra micant auro, lgryphesque, trucesque leones,
Et variae formis aquilae, rutilaeque coronae
Verticibus, mixtique suo super aere colores.
Partem fama sibi Brenni, sibi Prussia partem,
Iuliacumque vetus tribuit. sua Clivia iustis
Signa dat, et Montes queruli. Pomerania luctum
Hic loquitur funesta suum, placidusque dolendo
Vandalus, et pigro circumflua Rugia Baltheo:
Nec maestam se Crosna silet. Stant agmina belli,
Elato defixa Duci: pars gressibus haeret
Sandapilae. quae quisque sibi circumdedit arma
Bellipotens, depressit humi, velut orba, Magistro
Contumulanda suo. terras hastilia, tela,
Signa, petunt; atrox quasi detestantia caelum,
Crudelesque Deos, et nescia Numina flecti.
Ipse praeest feretro, virga, cinctuque Gabino
Splendidus, et patriam simulans inducere pubem.
Instructam credas aciem, ni tristia passim
Argumenta micent, socii facunda doloris.
Haec Graios ad busta Duces deduxit imago;
Haec Latios. sic exanimum sua purpura corpus,
Sic toga condecuit; sic tegmina parta triumphis,
Tarpeique Iovis tunicae; sic arma, secures,
Praemiaque, et partas hostili sanguine praedas,
Et gesti, veterum quae mos sanxisset, honoris
Symbola, feralis vidit sibi praevia lectus.
Sic et conspicuas maiorum stemmate ceras,


page 153, image: s153

Et clarae simulacra domus, vultusque propinquos
Exhibuit Libitina: suique in funere Drusi
Appiacos longe proavos, ipsumque Quirinum,
Et reges Albae veteris, Phrygiique parentes,
Proximus Augusto, Caesar produxit Iuli.
Hoc habitu sua Ductorem plebs bellica tristi
Extulit officio, vertitque nitentia signa;
Nec phaleris insignis equus, nec tegmine miles
Fulsit, et incultis decessit splendor ab armis.
#########Ipse sui noster fastigia verticis odit
Mons hic, quem colimus, totumque a sedibus imis
Se movet, et patulo quaerit subsidere clivo,
Dum terrae praelustre Caput, culmenque Borussum
Sternitur, et fatis angustae cogitur urnae.
Languet, et insolitas admittit Regia sordes
Arx, vetus Othocari nomen, dum concidit uni
Omne decus decori: seque ipsam sustinet aegre,
Dum patriae late munimina certa salutis
Debilitata ruunt, et languor membra supremus
Occupat. augustum laquearia celsa metalllum,
Et camerae exsecrantur ebur. sine mole columnae,
Et sine luce, labant. totum penetrale profundum
Horret, et assiduos fugerunt atria cultus:
Dum vigor in feretro patriae, cum PRINCIPE noster
Exportatur honos, unisque in viribus, omnes
Torpemus; nitidosque evastat Parca penates.
Qua fertur, plorant plateae, murique, domusque,
Etfora, cum portis. lacrimantur strata viarum,


page 154, image: s154

Et pontes tabent gemitu. quae tota triumphis
Nuper, et aetherio resonabant compita plausu,
Nunc luctu riguere suo; nunc undique diris
Lamentis reboant, atque horrisono ululatu.
Quemque super vehitur, maestis percellitur ipse
Vocibus, ingeminatque DUCEM, iungitque querelas
Udus, et in proprias liquescit Bregela lymphas.
Sacra sed antiquis delubra dicata Cathedris,
Cnipaviaeque foci virides, et docta Tonantis
Limina, postrema Dominum clausura quiete,
Inprimis funesta rigent, atque undique maestum
Illacrymant, vix iam sibi suffectura dolendo!
Dumque sua sibi sorte favent, non nescia gramdis
Depositi: tamen atra pavent, obscuraque tantis
Questubus, aeternis inscribunt tempora fastis,
Quae Patriae dant iusta Patri. tenet undique terras
Conscius interea plangor, sociumque dolorem
Fama per innumeras late circumvehit urbes.
In lacrimas, Dux celse, tuas it flumine largo
Vistula, Danubiusque potemps. tibi turbat amoenas
Rhenus et Albis aquas. te Sequana longus,
Te Tamesis, Vahalisque dolent. te Nicer ademptum,
Te Viadrus, Brennique tuis illapsus Havela
Moenibus, et Veterum qui Mausolea tuorum
Aspicit, irriguo Suevus deplangit amore.
#########Hic tamen, hic merito lugentes flumina campos
Uberiora rigant, omnemque Borussicus angor
Exsuperat, qua tanta suis latet urna tenbris:


page 155, image: s155

Et veterum monumenta Ducum, priscosque dolores,
Albertumque domos tacitas, nova causa recludit,
Et nova maestitiae facies. hac tangitur urus
Terribilis, dirusque bison; hac bubalus atrox,
Et rapidus mitescit aper: nec murmure tristi
Indeploratos patitur concedere manes
Urfus, et Arctoae si quid trux porro Dianae est.
Hanc volucrum vernis querimonia blanda fatetur
Arboribus. non ulla tibi Philomela mariti
Furta, nec ulla tibi ploratur, Bistonis ales,
Impietas. nostrae ploratis funera terrae,
Et mortis commune malum. quem nupera brumae,
Alcyone, tibi questa fuere silentia, Ceyx
PRINCEPS noster erat. Quo nostros ipse dolores
Hactenus exaequet vultu, pius haesitat aether:
Et modo continuis gelidus tepet imbribus annus,
In maestas quasi pronus aquas: modo frigore mumdum
Asperat immodico, frigus letale GEORGI
Assimulans. Huic nostra suis electra fluentis
Explicat uberiora Thetis, pinguesque liquores,
Et testes fati lacrimas, roresque beatos,
Balthica munifici pellunt ad littora Cauri,
Et gravior fortes ditat captura Sudavos.
#########Cur certant, elementa rei, causasque latentes
Corporis, et primos ortus, perquirere tanto
Naturae mystae studio; rerumque peritos
Lis diuturna tenet: pinine, cedrine, feraeve


page 156, image: s156

Lynces, aut Meleagris avis, vel grandia cete,
Aut radii, Sol celse, tui, terraeve profunda,
Aut spumans alto Oceanus rem trudatin auras:
Succinaque immensum late vectanda per orbem
Fundat Iber, vanusve Ligur, tumidusve procellis
Adria, Syriacive sinus, aut turifer Indus?
Funra Sambiacos dum Brandenburgica luctus
Undique congeminamt: etiam sua munera confert
Balthis, et Heliadum fas est agnoscere luctum,
Et mites tumulo lacrimas, liquidosque dolores;
Nec tantae pietatis opus siluisse iuvabit;
Seu flendo prodesse volunt; seu, munere gratae,
Succineam claro intendumt pro marmore tumbam.

III. DAPHNE, Ad V. Cl. SIMONEM DACHIUM, Prof. Poes. P. cum Phil. Magister crearetur.

TUque mihi, redimite nova cata tempora lauro,
Clare Dachi, memorandus ades. te concino, Daphnen
Dum cano, dilaudantque meae tua praemia fromdes.
Si meritum tandem vacuis insigne capillis
Nectis, et Aonio celebras de colle triumphos,
Herculeo grandes aditu, tua suspice dona,
Phoebeosque sagax mecum venerare furores.
Quem fugit antiquo volucer Peneidos igne


page 157, image: s157

Delius, et tardos damnans in cortice gressus?
Quaeque suo latuit sub cortice fabula quondam,
Iam fatuam demulcet anum; iam Thestylis addit
Lenimenta colis, Nisaeque lacessit amores,
Et sapuit vulgo. Nimis heu! patuere cothurni
Cecropii, Latiique sales, et mystica vatum
Sacra. quis Icarios ausus, aut funera Thisbes,
Narcissique facem nescit? quin ipsa Deorum
Prostituit secreta dies, et Martia furta,
Vulcanique probrum, qualique Proserpina raptu
Cesserit, Hermetisque dolos, et mille Tonantis
Vela Panomphaei, nulli noscenda profano.
Hinc sua Maeoniam lacerant opprobria gentem:
Et carpunt, quod non capiunt: audetq: Poetas
Urbe fugare Plato. Qua post oracula Sphinge
Stabunt Ardalidum? sternetque reciproca Davos
Poena rudes? aut Isiacis aenigmata signis
Nostra ruant iterum, solique patescere possint
Oedipodi; ne dente Theon bona tecta maligno
Rodat, et Aeaeos exerceat unio porcos.
Quid rigidi, ieiune, putas, ubi Cynthius ardet,
Et cepit sua forma Deum? quasi Protea nolit
Fabula, nec priscus Phoebeia corda Cupido
Verset adhuc, eademque iuvet mutatio Nympham.
Sic et Apollineis stratum Pythona sagittis,
Cyclopumque neces capis? aut Amphrysia fata?
Tyndaridaeque vicem duram? Latet abdita rerum
Cognitio, per opaca patens sacraria Pindi:


page 158, image: s158

Castaliisque sapit furiis, oestroque decenti
Tunditur Ascraeum pectus, nec migrat honesti
Calle vollens. non haec Tityi, quae dicitur, ales,
Non Venerisflammae, Circaeaque fascina; non hic
Cerberus, Harpyiaeque truces et Gorgonis horror,
Sisyphiusve lapis; non Scylla, nec ore Chimaera
Triplice: quemque negas, circumfers corde Gigante.
Nympha nitens, seu te viridis per Thessala Tempe
Peneus genuit, seu semina prima per oras
Parrhasii Ladonis habes; nam prisca recenti
Corpora mutatam facie, non una celebrat
Patria, non uno tellus fert Daedala partu,
Et generis variat seriem: seu Delphica ridet
Iuno tibi, mollisve Paphos; seu prodiga rivis
Ida placet, bifidove decens Parnasus honore,
Aut gelidae colles Ponti, vel partubus olim
Corsica torva tuis, aut caelo ductus Olympus,
Lauretumve vetus; seu nasci germine porro
Silvestri gaudes, aut te topiaria doctis
Nixibus oblectat; baccasve recondere Faunis
Discupis, aut pleno baccalia surgere fetu;
Sive tuos ipsis etiam caelestibus ortus,
Et vitam debere voves, primasque fugaci
Affinxit placata Deum miseratio frondes;
Ut vatum perhibent linguae, commentaque cana:
Aut aptum satui ramum; quod verior orbi
Historiae dat nosse fides, Drusilla fluenti
Excepit gremio; quem sedula fulminis ales,


page 159, image: s159

Gallinae rostro niveae portante, remisit,
Et nova coeperunt Augustae nomina lauri:

Nympha nites, nostri calor et fax intima Phoebi,
Quam clarus te poscit Hymen! quam celsa petumtur
Foedera! te cupiunt Delphi, Delosque, Clarosque,
Et Tenedos, Pataraeque thronus; tibi culta per orbe
Tela, lyraeque decus, medicaeque potentia curae,
Et sacra fatidicae flectuntur carmina sortis,
Obsequiumque dicant, et haberi mitius ardent.
Quae iactet tibi Nympha procos? Non Hectore plaudat

Andromache, non magnanimo Briseis Achille,
Lydaque Clavigeri pensis, aut Ilia Marte:
Te quoque pugnaces pharetrae, certique vibrator
Dat celebrem mundo iaculi. Non hospite pulchro

Oebalis intumeat: quid Apolline pulchrius? Undas
Intravit toties Sestae Leander amore:
Non minor est Phoebea fides. Si mille recenset
Schaenis amatores, Pisaeaque mille, piosque
Penelope mentita dolos: tibi Pythius omnem
Exaequat numerum. nec Baccho Gnosida porro
Invideas, Ledamque Iovi, Semelenque, madentique
Elusam Danaen auro, Tyriamque iuvenco
Portatam celeri, falsamque Lycaonis ursam.
Namque et magna tibi submittunt Numina fasces,
Dilectaeque gemit Phoebus, Paphioque verenda


page 160, image: s160

Condit sceptra iugo, nec displicuisse laborat.
Dura tamen facilem fugis, indignataque vili
Maiestate doles, et displicuisse laboras.

Quavario patulum Vertumno luditis orbe,
Cesset vis, Superi. non hic, quae Terea mergit
Alite; quae Cyanen undis, Actaeone cervum,
Inachiaque bovem variat, raucosque senili
Latratus Hecubae submittit, ahena potestas
Regnet, et ad rigidae praepostera vota puellae,
Blanda lacessentis pereat praestantia formae.
Nempe Deum redamare, facesque reponere flamis
Convenit, et tantum nutu compescere vulnus.
Fallor, et augusti species eliditur oris.
Incipiunt torpere pedes, oculique, manusque,
Et trunco, ramis patulo. riget abdita libris
Virgo, suumque rudi vultu declinat amantem.
Phoebe doles, aliisque tuae cessere sagittis,
Nec medicum medicina iuvat, dominumque futuri
Propria cernentem fallunt praesagia veri.
Ergo vel exanimi sedeant incendia ligno;
Quosque puella negat, carpantur ab arbore fructus.
Hac citharas incinge tuas, hac cinge pharetras;
Hoc repetat cortina decus, templique coruscet
Postibus, et vatum splendescant fronte coronae,
Divinosque ferant pastus, et debita sorti
Pabula. non aliud commendet Pythia minus,
Esculeamque vetet Delphis excellere frondem.
Non alio Latii decorentur teste triumphi,


page 161, image: s161

Et tenuem stupeant Capitolia celsa nitorem.
Ista suo texant capiti, manibusque serenent
Ornamenta duces, virgisque; patrisque Quirini
Dona sinu ponant, et sancto mittere Roma
Decernant tripodi. medioshaec edomet hostes
Arrha, seramque notet Iano, nec classica flentur.
Talibus alma procul niteat victoria signis,
Mercuriosque decor concinnet, et omina chartis,
Rostrisque, iaculisque micent. haec limina custos
Pontificum, procerumque colat; plebemque coronet,
Cum tibi, Latonaeque sacro spectacula ritu
Sylla dabit, rutiloque nitens cadet hostia cornu.
Quemque Daphne timuit, maneant tamen integra Phoebo,
Integra Phoebeae Daphneia texta catervae.
Non alios decuit germen venerabile Divos;
Cumque suam myrtus Venerem, sua populus ornet
Alciden, hederae Bromium, Ditemque cupressi,
Esculus alta Iovem, Panem Cybeleia pinus,
Pacalesque sua placeant in Pallade rami:
Virgineae placuisse velint in Apolline lauri,
Inter et accipitrem tibi, Lesboasque myricas,
Iuniperosque humiles, et purpureos hyacinthos,
Cumque lupo, dulcique cycno, pigrisque cicadis,
Et sueta Satyris oleastri fronde, dicari.
Hoc meruit flammatus amor, cognataque tecum
Vis, geniusque rei. Sparso tibi Daedalus igne
Mundus inardescit, ceditque tepentibus humor


page 162, image: s162

Collibus, et miti flavescunt arva calore:
Illa suo pariter Vulcano turget, et aestum
Abdit corporibus, trituque resuscitat ignem.
Tu fera Paeoniis emendas ulcera sucis,
Et morbos virtute domas: hac indole claret
Ista, luemque malam vel solo pellit odore,
Hippocratemque probat. tibi nulla novaculacrinem
Tondet, et imberbi devincis Nestora flore:
Sic rabidi secura Noti, brumaeque rigentis,
Illa perennanti foliorum vernat amictu,
Et cultu viget assiduo. tibi noxius ima
Disicitur tellure vapor: suffimina lustris
Praebet et illa piis, et pingues halat in auras.
Vera tibi sollers infrendet carmina Phoebas,
Et faustas moderaris aves, extisque futura
Pandis, et ostentis das astra horrescere mundo:
Haec etiam ventura crepat, doctumque potenti
Robore praesagis inducit Morphea somnis.

Nympha nitens, modo planta virens, stirps inclita flore,
Et tenero germen baccarum nobile fetu,
Acceptam laetare vicem, qua pulchrior ulla
Non fuit. hac minor est diffingens arbore Myrrham,
Et Loton, sociamque tuis in amoribus olim
Leucothoen, Atynque Phrygem. tibi Romula cedit
Lancea, cumque sua mutatus Baucide coniux.
Flore suo tibi cedit apro funestus Adonis,
Aiacisque cruor, gratumque rubens Hyacinthus,


page 163, image: s163

Et nimis heu facilis sibi Liriopeia proles.
Nulla tuas arbusta pari propagine laudes
Assimillare velint. tibi nil pomaria iactent
Hesperidum; nihil Alcinoi componere silvae
Ausint; quosque dedit lasciva Semiramis, horti.
Nulla roseta tibi tumeant, violaria nulla.
Assyriae spissi segetes taceantur amomi;
Cinnama Panchaei sileant, et bdellia Bactri;
Sacchara dissimulent Indi; sua tura Sabaeus
Condat; Achaemeniis vilescat Medica Susis,
Nec pretiosa Tyro memoretur nardus, Abraeve
Gentibus Ausonium stimulantia balsama Martem.
Cur vino platanos Hortensius irrigat? auro
Cur platanum cingit Xerxes? istamque celebras
Arcadico, Menelae, solo? cur Roma requirit
Luculli cerasos? et populus alba Pelasgis
Oetei crescit studio, famamque propagat
Principii? Te prona colit Dodonia quercus,
Et vitex antiqua Sami: te canus olivae
Cecropiae veneratur honos; te Delia palma,
Elei meritum currus, apiumque, palaestrae
Illex Isthmiacae; te Bacchica serta, rosaeque
Paestanae; te myrtus ovans, et Persea Magni
Nomen Alexandri, te gramina prisca verentur,
Ut fuerint cunctis olim potiora coronis.

Quae nos cumque truces studiis eludere Parcas,
Et busto superesse facit, te gloria surgit,
Te socia prensatur apex, et nomina mundo


page 164, image: s164

Consecrat. ipsa vires aevo, stabilique rendies
Schemate, nec laeti Cauris arcentur honores.
Hic laudum vigor est, et edacis adorea fati
Nescia, qua tanto sacrum tibi foenore cultum
Reddis, et aeternae firmas praeconia famae.
Nulla tuis infesta fero truduntur Olympo
Fulmina germinibus, tutusque Tiberius ista
Fronde latet tecum plus quam Phlegraea fugantur
Tela, suoque ferox gradiens Acheronte domamus
Invidiae monstrum, fetamque furoribus Hydram.
Tu tot honora ducum specioso tempora lambis
Officio, frontesque catas innectis, et imbre
Potam Castalio gentem; sceptrisque, librisque
Iungeris: et gemino fulcis munimine mundum.
Tu stimulo circos animas, axesque citatos
Provehis, et media fervet tibi cursus arena.
Tu rapidos urges saltus, animoque palaestram
Induis. Oebalii tibi findunt aera disci,
Phocaeamque plicas luctam. tibi Tuscus anhelos
Tibicen calamos inflat, nec dextera segne
Pulsat ebur, caniturque cava testudine Paean
Dulcis, Apollineo demum recinendus honori.
Tu dignam campis rabiem, fortesque lacertos
Invehis, et trepidas intorques acrius hastas,
Omnigenumque doces pubem contemnere letum.
Deficio, titulisque; meae succumbere lauri
Cogor, et excelsum tacitus despero vigorem.


page 165, image: s165

Tu melior, facunde Dachi, laudabile nomen
Assereres, altumque decus. tibi pectora Phoebus
Ipse quatit, cunctaeque dicant Helicone Sorores
Obsequium. tu nostra subis delubra sacerdos
Pierius, totaque scholae fluis Hippocrene.
Iamque caput claris etiam praecingere textis.
Quae cecini, tantoque nites insignis honore.
Ergo tuis nil deest titulis, omnisque laborum
Messis adest, totumque suum te clamat Apollo.
Vellet adhuc Erycina suum, meritoque favore
Cantati toties aequare Cupidinis arcum.
Quin cumulas igitur sortem, gestisque beatus
Aoniae Paphiam lauro subtexere myrtum?

IV. Lessus funebris Augustissimo et Invictissimo FERDINANDO III. Rom. Imperatori, Germaniae, Hungariae Bohemiaeque, Regi, Archiduci Austriae, etc. Pio, iusto, Sapienti, Pacifico, Cum S. Caes. Maiestati Eius gl. m. iusta per Wirtembergiam fierent, Contionem habente funebrem


page 166, image: s166
Ex Prov. XXVIII. vers. 2. TOBIA WAGNERO, SS. Th. D. Universitatis Canc. et Eccclesiae Praeposito.

SCilicet Europae mea Wirtembergia luctum
Nesciat, et magnos cineres, augustaque terris
Funera? Dii prohibete nefas. Evolve dolores,
Neccare maeste, tuos. tibi fletibus auctior almis
Rhenus eat. propior tumulum, non sanctior, Ister
Ingentem riget. aerumnis Tubinga Viennae
Certet, et Austriacos late Tecceia planctus
Arva sonent. iam clara suum Stutgardia tristi
Dissimulat squalore decus. iam Principis horret
Aula situ, pullloque dolens umbratur amictu.
Ipse gravem praefert gemitum, cupidosque verendis
Questubus accemdit populos EBERHARDUS et urnae
Augusta pietate litat. quae Teutonas urgent,
Haec sua damna putat. socium cum Sarmata vulnus
Sentiat, Hesperiaeque plagae; cum turbidus Auster
Comploret Boreae; cum, qua protenditur, orbis
Christiadum, Capiti lacrimas impendat adempto,
Se dignum quoque flere putat. Ducis excita vultu,
Oppida, et excelsis Divum sacraria pinnis
Ferales miscent sonitus. mugitibus aera
Infremuere sacris. Nympharum perculit horror


page 167, image: s167

Devia, Faunorumque domos. inhonora renati
Passim veris opes, cultumque nitentibus arvis
Flora fugit, Bromiique larem; dum grandia maestis,
Principis auspicio, simulantur funera templis,
Et Divos plebs omnis adit. provolvimur aris,
Lugubres inter modulos, udosque precatus,
Vindicis heu! caeli furias, et flagra timentes:
Et vacuos Rectore thronos, ereptaque terris
Pondera, Caesareique, DEO feriente, ruinam
Culminis, et tanto deiecta cacumina rerum
Vertice, conquerimur. nec nostrae nomina culpae
Interea, celsae spectandi luce cathedrae,
Divinique silent admissa piacula mystae.
#########Hos inter, WAGNERE, chorum dum ducis, et ipsis
Foedae criminibus terrae, populique reatu,
Summorum capitum mortes arcessis, Hebraei
Pone le gens ductum Salomonis, et enthea verba:
Iam dudum lacrimans ambit Germania tumbam
CAESARIS, et questu superorum limina pulsat:
Heu pater! heu pastor, quo migras calle, fidelis!
Heu patriae lux una tuae, dux inclite pulchri
Agminis! heu manifesta salus, et sola tuorum
Gloria! Quae nostris mitescere nescia culpis
Sidera, quae frendens Lachesis, quis durior ordo
Fatorum, tenerae rupit tibi stamina vitae?
Siccine Maiestas etiam veneranda feretro


page 168, image: s168

Ponitur, inscendisque tuum, Diis aemule, bustum?
Ut sacrum diadema ruit, sceptrique superbus
Evilescit honos! ut eburna sedilia nutant,
Despicuo collapsa solo, casumque reclines
Immitem subiere throni! Recludite vestros,
Teutona turba, finus, et, quae latuere. pudendas
Eruite in lucem maculas quae noxa, quis atrae,
Dicite, nequitiae cumulus, quae nubila culpae
Romanum tenebris involvunt tristibus orbem?
Unde sacro splendor disparuit inclutus auro,
Caligatque serenus apex, et lucida gemmis
Defluxit facies? en tempora sancta coronis,
Ecce manus sphaera vacuas, rutilique relapsum
Gestamen capuli, protritaque pulvere sceptra!
Quae scelerum vis tanta animos, quae mordet Erinnys
Pectora? Numc subiere polum periuria, fraudes,
Nunc misti levitate doli. violata Deorum
Foedera, calcatumque pium, proscriptaque terris
Relligio, Thulenque procul discedere iussa
Cana fides, sanctique vigor generosus honesti,
Ft pudor, et candor niveus, germanaque veri
Regula, suppliciis patuerunt denique iustis;
Nec frustra, grex orbe, luis. Quae cura, quod acre
Consilium, nostris nunc excubet undique rebus,
Et pacem servet populo? quae proruat hostem
Dextera, conspicuoque iuvet virtutis honorem
Munere, nec sontes patiatur serpere coetus?
Marcent ora, silentque, suum ius dicere cunctis


page 169, image: s169

Sueta, nec ambiguum pandentia nuper asylum
Supplicibus. frons alta riget, caelestis imago
Numinis. immensum nutu ne temperet orbem
Porro, nec innubi componat cuncta sereno,
Nocte latet languens, oculus. sanctissima vultus
Torpet adorati species; hic unde refulsit
Totpopulis optanda salus. praecordia summum
Urget clausa gelu, qua vita, vigorque, perenni,
Et rerum locuples fudit se gratia rivo.
#########Longus inexhausto velut amnis labitur ortu,
Perque domos laetae Cereris, Floraeque superbae,
Et Dryadum saltus undosa volumina trudit:
Ardet inexplicito tristis GERMANIA luctu,
Nec verbis habet aegra modum. dulcissima flentem
Pignora, Teutonicae lugubribus undique matrem
Circumdant natae studiis. non lumina fletu,
Guttura non cessant gemitu. fluit ubere planctu
Rhaetia, deciduaeque perennant Alpibus undae.
Non Bavaris liquido, non culta Silesia, vultu
Temperat. assiduis contusae pectora palmis,
Marchia, Lusatiaeque fides, et Misnia dives,
Saxoniaeque ferox pietas, et pallida Noris,
Irriguos caelo questus, et murmura tollunt
Tristia, dilaniantque comas. Quis mista dolemptes
Inter, et innumero percenseat agmina cultu,
Et gentes ritu varias? Hinc Vangio luctu
Desicit; hinc rauci Nemetes. lamenta Tribocchi
Aemula cum Treviris sociant, Ubiisque remisti


page 170, image: s170

Menapii. faciles explet sine lege querelas
Tencterus, et maesti Chaucorum voce Sicambri.
Parte alia tepido suffundit lumina rore
Barbarus, et placidis indulget Dalmata guttis.
Quem Moravus fletu sequitur, fortesque Carinthi,
Et Slavi, sobole celebres, durique Croatae.
Inclita ferali latitans Brabantia circum
Sindone, Burgundum querulis, Styriumque lacessit
Vocibus, et Savi populos, almaeque colonum
Carniolae. cunctos idem maerorque, dolorque
Macerat, immitesque colos, et pensa sororum
Exprobrant superis. it lento flumine segnis
Danubius, nolletque truci lacrimosa Gelono
Nuntia, Stempoldaeque, vago devolvere cursu,
Euxinumque piis intrare meatibus aequor.
Quamquam nec Ciconem saevum, verposque cruentos
Hamc procul ingenuis mactare liquoribus urnam
Dedecuit, fatique memor communis, acerbis
Inferiis aequum mitescere iudicat hostis.
Inprimis, Getico deformis acinace dudum,
Othrysiisque natans heu! multum caedibus, ora
Hungaris, abreptum fronti diadema, latusque,
Bistoniam contra'rabiem, lunasque minaces,
Nudum conqueritur, propugnatore remoto,
Quem Mahometigenum paveat trux ira, canesque
Threicii. socium cui maesta bohemia vulnus
Congeminat, sacrisque dolens viduata coronis
Tempora, materiem flendi se iudicat unam,


page 171, image: s171

Se luctus reperisse novi. Mihi Martius, inquit,
Heu! furor his olim diris, mihi coepit in arvis;
Quem, longe patrii populatum viscera regni,
Teutonicique diu vastantem culta vigoris,
Una dehinc virtus poterat sopire verendi
Casaris, una vigil pro nostra cura salute.
Dicite, Westphalicae clarissima nomina terrae,
Osnabruga ferax, tuque o Mimigardia, sacro
Clara Monasterii titulo, quot, dicite, messes
Impensae pacis studio, partaeque quieti.
Heu facili Bellona movet fera classica cantu;
Quae vix longa dies cohibet! quae plumea circum
Inicit, heutetrica Mars pondere plumbea ponit
Arma, nimis rutilum potare proterva cruorem.
Albi pater, tandem, tamdem, Nicer, Oene, Visurgis,
Respirare datur. nativis, Isara, Moene,
Odera, sanguineas mutastis denique lymphas.
Cingite, Palladiae, meritissima tempora, frondes,
Cingite, pacales oleae. sua praemia, lauros
Induper atori invicto generosa virentes
Servet Calliope. Tu, magni Caesaris ossa,
Tu caput, Uranie, thallis imbellibus orna,
Pacifero que animam cinctu caelestibus infer.
#########Haec tu, chare, siles, NICER? haec, Charitina, tacetis,
Numina? quin facilem sociali carmine lessum
Pangimus, et meritos exolvit naenia cultus?
Magne Pater patriae, Tarpeii culminis haeres,


page 172, image: s172

Et Romae laus primatuae, Latiique Patrone
Nominis, Hesperii quem late climata mundi
Paverunt Dominum, volucri spectande birostri,
Teutonicoque globo, terror Borealis, et Austri,
Eoaeque domus, Divorum proxime sceptris,
O amor, et, viduis nunc, gentibus una voluptas,
Deliciumque tuis: non te tua Suevia iustis
Indeploratum lacrimis, non supplice cassum
Munere dimittit; quamquam tibi nulla sepulcro
Pyramis, aut Pario moles educta nitore
Surgit. in has spondet partes tibi maximus Ister,
Et Muldae pietas, vel qua mansura favillis
Extabunt monumentatuis, quae splendida Carum
Marmora, famososque queant superare labores.
Nos humiles tibi, summe, damus, Regnator, honores,
Stillantes oculos, latasque ad sidera palmas,
Ductaque de medio suspirialiquida corde.
Heu non ista tuos obitus, non tempora summum
Poscebant infesta diem! non saevior unquam
Pestifero circum strepuit Mars horridus ense.
Qua tua Phoebeos Alemannia respicit ortus,
Per Boreae, madidamque viam spirabilis Austri,
Arma crepant, strepera arma quatit furialis Enyo.
Quo fugis, o veteris Reparator blande metalli,
Etplacidae dux alme togae? Vix pristina lentis
Vulnera Wirtungi studiis, et damna Gradivi
Tristia Tectosages reparant, qua plurimus intra


page 173, image: s173

Saltus Hercynios vicorum squalet hiatus,
Et procul Abnobii prospectant rudera montes:
Iam Numa, iam Salomon noster, iam corripis alter
O praesens Auguste gradum. Quislimina Iani,
Ferratasque domos, quis barbara proelia claudet;
Quis [orig: Queis] ferus Europae passim percellitur orbis,
Et certam populis intentant fata ruinam?
#########Alta sed intereaferet, Augustissime, laudes
Caelo famatuas. alium te postera dicent,
O Amor, o nostrae nova Delectatio gentis,
Saecla Titum. te sera Pium, te longa sonabunt
Tempora Philosophum, memoresque veheris in anmos
Par Antoninis placitis. tibi nomina cedet
Optima Traianus. titulo te compare dici
Clemens Nerva volet. non se iectantior aetas
Alphonsis celebret. dic tu, quot in ora disertum,
Suada potens, dederas. Clariae vos dicite Musae,
Qua face Naturae seriem, penitoque recessus,
Quo studio sedes superum penetrarit, et orbis
Scita Mathematici. sacras Themis ardua leges,
Et iuris tollet studium. Quem iure vocasses
Ad solium potiore, Plato? Si publica felix
Res fuit, ad clavum quoties sapientia sedit:
Haecfuit; heu! tua, Teuto, fuit res publica felix.
Nunc pietas, artesque catae, nunc ardua virtus,
Totque animi dotes tumulo conduntur in uno.
At non vota queunt te nostra reposcere mumdo,
O cor, quo exstincto morimur; o cara Corona,


page 174, image: s174

Qua rapta decus omneperit. nunc reppetis ortus,
Sol, alibi, radiate, tuos. speciosa reluces
Gemma poli fulgore novo. nunc, orbis Ocelle,
Obtutus hauris liquidos, eperpete lucis
Fonte, DEI illustris facie. tibi, lapsa Columna,
Ad casum proni fluimus, dum caelica vivo
Te gaudet fulcro Solyme, pilaque perenni.
Arbor honora, iaces, quam stirps Habspurgica laetis
Extulit auspiciis; haud inclita gentibus umbra
Suppetit, et faciles ultra das aethere ramos.
Nunc paradisiacis accedis planta viretis,
Qua Libani celsas augusto vertice cedros,
Et superas cultu Parnassi perpete lauros.
Nec priscus decedithonos, virgaeque recentes.
Te diadema novum, te, quam non sensibus arctis
Ulla capit ratio, penetratque caduca nitorem,
Purpura clara manet; soliis te sancta coruscis
Maiorum cingit series, grandesque Rudolphi,
Albertique duces, et magnis Carolus ausis,
Matthiaeque decus nitidum, vultuque verendo
Cetera cum numero passim cognomine turba.
Quos inter, nova stella, micas heu! praepete Princeps
Iam fato praegresse Patrem. Mitesce tuorum
Sontibus, o Pater, o culpis, Aeterna potestas,
Rex regum maior soliis: moderare ruinas,
Nec tantam luat exitio Germania cladem.
Succrescat virides felix LEOPOLDUS in annos,


page 175, image: s175

Quo patrii sessore throni, facilesque Monarcha
Exsultent populi. crudum placidissima vulnus
ELEONORA levet, nec laevo foedere Patrum
Teutonico valiturus Atlas succedat Olympo.

V. MYRTUS, SIMONI DACHIO, Poes. P. P. Sponso.

COnveniunt lauro myrti, cantataque Daphne
Emicat insigni Paphio; sociatur amica
Fronte Venus, Pindique pater; crescitque Poetae
Splendor, et emeritos utrimque capessit honores.
Non minor est Erycina fide. si munere pollet
Phoebus, et Aoniis incingit tempora sertis:
Pollet et illa suo, viridique reciproca fronde
Denique constanti dispensat munera turbae,
Etfavet officiis. Primas age vertice dotes
Deme parum, comtisque vie nova, candide Vates,
Serta comis. Aganippaeis Amathusia iam nunc
Praeniteant donis, optataque gaudia carpe,
Et Gnidias miti remoras absolve puella.
Nec steriles ultra cantus, resonamque Dionen,
Bistonio doleas plectro, dum triste cupita
Sorte fugas desiderium, dulcesque beatus
Tendis in amplexus, et fausto sidere, voti
Compos, Acidalias admittis corde medelas


page 176, image: s176

En socio nostrae consurgunt igne Camenae:
Dumque cales aestu Dominae, succendimur oestro
Castalidum, Pimplaeque sacris affundimur undis,
Dum nectar regina suum tibi Cypria promit.
Et, quasi tardatos tibi dedoluisset amores
Aemula Calliope, Daphnaea silentia rumpit,
Lascivamque novo condit mihi carmine myrtum.
#########Est tamen et verbis sua vis, nec robore semper,
Forte licet profusa, carent. hanc nupera LAURUS
Praedixisse tibi potuit, quasi numine Divi
Plena sui; visusque meo tum Pythius ore
Vera loqui. memini quoque te, Peneia dona
Cum caperes, istam nostrae memorasse Thaliae;
Quamquam nullus adhuc ageret tibi corda Cupido.
Firmat utrumque dies, nec vel tibi dexter Apollo
Fata rei, vel docta meo negat antra furori.
Scilicet in casto Deus est sermone, nec auras
Dicta leves vatum feriunt. Oracula Delos
Nescit, et illustres Delphi. silet Africus Ammon,
Et Dodona vetus, Branchusque, et Lesbius Orpheus,
Et sortes Lyciae. Solymae quoque conticet arca,
Fatidicosque diu celarunt Numina vultus:
Necsacer Abramidum porro canit orbe Propheta.
At voces, Chaldaee, tuas, aut fata Sibyllae,
Aemoniasve preces, et dirae carmen Erichthus,
Caelica iussa vetant. ipsi praesagia nobis
Saepe damus, puroque means e pectore verbum


page 177, image: s177

Multa futura docet. Creber de lusit aruspex
Vota, nec Euboicus semper sibi constitit augur.
Pondus habent effata piis, et certius omen,
Quam vel Oiclides tulit, aut Evandria mater,
Thestoridaeq, furor, nec constans corpore Proteus.
Si potuit taedasque tibi, plaususque secundos
Praesagire mihi fido mea carmine LAURUS:
Iam nihil invideo ficis, oleisque, Philippus
Unde sui cepit felicius omina regni,
Cum celeres verno generarent fidere fructus.
Nil flores moror, Ausonium quos Auster in agmem
Lucullo tulit, in palmae documenta; nec odi
Natas arboribus fruges, cum Punicus ora
Cederet Hesperia miles, victumque Quirini
Urbs daret Hannibalem. neque seiam laurea solum
Romanos augusta duces ornasse serenis crineis [reg: crines]!
Iactitet auspiciis, et amabilis omine fati.
#########Quam pulchro meritos ambis diademate
Quam nitido radiant serto! Refer euge, virente
Tempora quis primus velarit, Musa, corona:
Nec careat seris primaevus testibus auctor.
Num Bacchum laus ista manet? Ianumve biformem?
An te, Caucasea quondam convalle Prometheu
Fixe, volunt elementa rei, cum, voce Tonantis,
Pondera ferrati gestares laetius orbis?
Quisquis ab invento celebretur, grande nepotes
Deucalionei decus obtinuere corollis,
Atque usus celebres. Has primum sumere Divi


page 178, image: s178

Mortali coepere manu. dein proximus illis
Suevit honorata redimiri fronde sacerdos,
Et recidens aris vitulus: gentesque, Diique
Germinibus viguere suis. nec Thracibus aptas,
Et Baccho, mediis hederas tulit Attica templis
Relligio, Thebeque vetus. mansere cupressi
Ditis, et Alcidae laurus, oleaeque Minervae;
Roboreoque nitens Druidum stetit hostia ramo.
Hinc sua palmari strophio certamina circus
Extulit, et grandes animos infudit arenae,
Ingeniumque potens. cursu, luctamine, disco,
Et saltu, pinguisque plica se laeta palaestrae
Exseruit virtus, tenuis fervore brabei,
At magni titulo. calidas videre Corinthus,
Et Delphi, Nemeeque virens, et Olympia turmas.
Quid referam Delon, Panathenaeosque magistros,
Et Dionysiacae spectacula gymnica luctae?
Crevit in hippodromis et saevo carcere virtus,
Spe rami viridis; caveam cum missus Arion,
Et stantes sublime Duces iniere, ferisque
Mixta sitiverunt stimulis poppysmata metam.
Transeo victorum seriem, nec prima Coroebi
Praemia, Demaratique pedes, volucrisque Pagondae
Dico rotas, et tot puerum quoque parta tropaea,
Femineique chori, pullisque ferocibus ortas
E stadio palmas. Ipsi victricia sera
Cesserunt patriae, reduci quae moenia palmae
Diruit, ut pinnis intraret hiantibus urbem.


page 179, image: s179

Nec minus hinc viguit campestri servia Marte,
Et bellatrices in signa minantia dextras
Exacuit, turmaeque comas, procerumque triumphos
Cinxit, honora comes; mox et fulsura theatris,
Deliciisque virum patriis. unde omnia tandem
Laeta celebravit populi: dotesque Lyaei,
Et plebem, Cytherea, tuam, Comoque sacratum
Vulgus, et effusos in gaudia mutua coetus
Pinxit, at insonti studio. sic pocula mensis
Roma coronavit: sic mollis Ionia primum;
Et texto conviva suo renitebat, et hospes,
Et famull; petiitque ruber Nabathaeus amicas
Non nisi crinali praecinctus arundine cenas.
Hanc sponso philyra nexit Germanica virgo,
Verbenis fictam Cypriis. huic nupta decentes
Aonis asparagos, huic Graeca sisymbria legit:
Et nitidum texere caput. Sed vatibus aequum
Inprimis tulit officium, cum, iudice Phoebo,
Pierias premeret frontes, blandoque micarent
Vertice Papinii; nec lauru simplice nuper
Petrarcham Solvellet idem. Quibus addite, DACHI,
Incingis merito victricia tempora serto,
Pastores inter celebris, quos Bregela glaucus
De molli toties vidit contendere myrto.
#########At non una rei facies, non una per orbem
Materies fuit. ipsa suis frondentia baccis
Corpora, vivacesque comae, divulsaque libris
Germina primaevas norant incingere frontes,


page 180, image: s180

Et simplex eluxit honor. tum Delphica laurus,
Et vetitae Cereri quercus, spicaeque nitentes;
Isthmia tum pinus, Pisaeaque lusit oliva
Vertice; tum vili donavit gramine sospes
Sicinios, Deciosque suos exercitus, et te
Cincinnate, Fabique reses. sic ipse revinctus
Lasciva crines hedera Lenaeus ab Indis
Venit. Amyntiadae praemissa sequentis imago.
Sic gracili caput Iliades innexit arista
Primus, et Hostilium viridi praecinxit amictu,
Cum Latias acri domuisset Marte Fidenas.
Non aliud cives servati, salvaque donum
Rettulit obsidione cohors; herbaque recenti,
Et rigida tanti placuerunt ilice nisus.
Hoc Capitolini cinctu nituere capilli;
Hoc, Thrasybule, tui. Sed multa Chloride laetus
Exin crevit honor, strophiisque prioribus impar
Servia successit, postquam festiva recentis
Conseruit varios Glycerae sollertia flores,
Aemula Pausiacis tabulis. non hic ego Florae
Regna peragrarim, pictasque Sicanidos Hyblae,
Aetnaeasve domos, Actaeaque dulcis Hymetti
Prata, vel Idaeas cupiam perquirere valles,
Germinibus fetas nitidis; Sicyoniaque arva,
Quo queate Siculis rapienda Proserpina campis
Tendere cum calathis. potuitque et tempore, et arte,
Naturae sarcire tener dispendia luxus,
Quando vel hibernos industria provida flores


page 181, image: s181

Edidit, aut varios ramenta bibentia tinctus
Artificem finxere penum. Subiere metalla,
Quosque prius silvestre bonum, nunc bractea fulva
Prodidit ingentes animos. exordia fecit
Posthumius, rutila victores divitis auri
Sorte beans. hoc post Geticis insigne triumphis
Splenduit. hoc muros, inscensaque rostra probavit
Munus, et hostiles vallos. hoc Varro subactis
Piratis, et Agrippa tulit; nec Graecia quondarn
Dempserat herois stadiis. sic postealudos
Crassus adornavit; tumuitque appendice nata
Posteritas, ubi lemniscos caelare corollis
Claudius Hetruscis docuit, nec lamina pendens
Abfuit ornatu. Quin Solem, sidera, Lunam
Textilibus claro circis imitamine Caesar
Edidit, a caliga dictus: templisque dicavit Sicani
Cinnama conserto rediantia Flavius auro.
Diva Gnidi, Cyprique potens, Erycisque
Hospes, et Idalii nemoris, pulcherrima vultu,
Quam Salamin, et cella Paphos, patriisque Cythera
Pulsa vadis, Amathusque colit, Dea nata Dione,
Ipsa Cupidineae prolis dulcissima mater;
Blanda voluptatum genitrix, risusque, iocique;
Fontis Acidalii praeses; quam iuxta Hymenaeus,
Et Charites, et mobilium volat imber Amorum:
Non equidem pretiosa tuis dat vena corollis
Pondera, nec caros arcessis Hydaspe lapillos,
Aut Arabum spolias campos. tibifrondea myrtus


page 182, image: s182

Apta venit, quam vel Circeio culmine poscas,
Devotum cinctura caput, vel margine casti
Ladonis, celerisve Padi; vel Parthica fundat
Ora tibi, Spartaeve ruens ad moenia fluctum
Eurotes, aut alma Pharos, qua pollet odore
Praecipuo, planumve vetus, quo nunc tua Romae
Fana patent, pacis felicia signa Sabinae,
Lustrantisque sacri; vel magni templa Quirini,
Defensi myrto gemina, plebisque, Patrumque
Indice, nam vetus hic etiam tibi claruit ara,
Unde tuum coepit vulgari Myrtea nomen.
Quis mihi causarum seriem, momentaque pamdet,
Cur isthaec alias supra tibi cesserit arbor?
Iam passer tibi, iam cycni, iam mitia poma,
Et placidae, fetaeque toro cessere palumbes,
Harpocratisque, rosae, sacrum, verbenaque pinguis,
Et phalaris, conchaeque leves; tibi tela, facesque,
Et gracilis paret cestus: dum vina, suemque,
Lactucasque fugis, Phoebeaque germina rutae.
Sed myrtum quoque, Diva, tenes. anflorida plamtae
Forma facit, qua summa viges? an imago nitentis
Debuit esse tori? forsan tibi tempora cinxit
Dulcia, cum Phrygii subiisti iudicis urnam?
An, quod ad omnigeni nascatur littora Ponti,
Unde tuos statuunt ortus; an, mille quod aufert
Damna Machaonia pudibundis matribus arte,
Selectum placuit inter tot germina germen?
Si fuit Herculeae quondam sua gratia palmae;


page 183, image: s183

Si nec Apollineae spernuntur munera lauri,
Et quercus, oleaeque suos cinxere capillos
Palladiae, fortesque apii celebrantur honores:
Cur sua nec nostrae cedant encomia myrto,
Et dulci meritae cumulentur in arbore laudes?
Hac simul Euphrosyne frontem premit: ilico vitam
Vivimus, et sterilis superamus taedia lecti.
Hanc Siculas inter pecudes dum mutua cernit
Vincula, faginea gaudet meruisse sub umbra
Tityrus, Aoniae blando modulamine cannae:
Et socio plaudente choro, gratante per auras
Alituum coetu, nec triste loquentibus undis,
Induit, assidui tersuram nubila caeli.
Hac Phoebo iurata cohors, populusque Gradivi,
Et, levium scrutator opum, durusque colonus
Innumerum solantur onus; Regumque coronis
Altior emergit. sine qua nec rura, nec urbes
Stare queunt. hinc messor agris, aulaeque senator,
Et sua turba foro, sacris sua suppetit aris,
Pieridumque lari. non haec altaria circum
Cecropias ploret scuticas, circisque Laconum
Exulet, aut rigido timeat damnata Platone.
Praemia quin speret numerosa plurima prole.
Cui potior Latii contingat sella theatri,
Nec simplex tu, Sparta, decus, fructumque ministres,
Annuaque Arsacii decernant munera Reges?
Cur sua barbaricus commendet praemia pulvis,
Et tanti sit ramus ovans, quem sanguine circus


page 184, image: s184

Tingat, et hostili Mars educet horridus imbre?
Hanc facili viet ipsa sibi Natura corollam
Pollice, et almus Amor; non vis, non efferus ensis,
Terrificusque cruor. quam circum blanda Voluptas,
Et pretiosa Quies, et Pax, et Gratia concors,
Osculaque, et Risus teneri, Ludique, Iocique,
Auxiliique Fides socii, centumque potentis
Nomina Amicitiae, nec parco Copia cornu
Fusilis, et liquido manantia Gaudia rivo.
#########Plaude novum docto capiti decus, enthee Vates;
Tuque fave, Regina Paphi, myrtoque ligantis
Tempora iam Sponsi, posthac, Iunone secunda,
Coniugis annales foribus suspende coronas.

VI. Gratulatorium, DANIELI SOMMERFELD, IC. Affini suo, Cum a Senatu Zyllichiensium vocaretur Syndicus.

INfestos horrenda flagris dum concutit ignes
Tisiphone, totumque ferox ultricibus Orci
Evacuat regnum Furiis; ruit omnis Averno
Eumenidum chorus, inque reas immania dirae


page 185, image: s185

Exonerat tormenta domus circum undique terras;
Te Spartae praeclarus honor, titulique recentis
Fama manet, Vir clare; nec impertita fideli
Hactenus obsequio patriae consulta facessis,
Ut solitus, motoque larem sub cardine ponis.
#########Quae, Superi, nostris impendent lora lacertis!
Quae Nemesis succensa truci mortalibus ira
Sic furit, et dulcem proscribit ab orbe quietem!
Nulla dein priscis memorentur fulmina fati
Temporibus; sileat sua funera tristis Ebraeus,
Et Latium, notasque recondat Graecia clades;
Quaeque fuit raris gens nobilitata ruinis.
Quas unquam penitis toto Styx orbe latebris
Dirior in populos emisit, Erinnyes unam
Heu longum, spissoque premunt examine gentem!
Qualis, ubi faciles occulto fomite flammas
Concipit, et primo grassatur in ulcere cancer;
Mox subita late vicina tyrannide membra
Lambit, et, indomitum dispergens corpore virus,
Lethaea vegetos porrigine conficit artus:
Deficimus, nescitque modum, metamque, citata
Pestis, et effreno devastat vulnere terram.
Quaeque videbatur summi Germania floris
Obtinuisse decus; postquam quaesitavetustam
Gratia barbariem pepulit, Scythicusque refugit
Horror, et insolitos agnorunt saecula cultus:
Communem nunc ipsa rogum sibi portat, et ignem


page 186, image: s186

In proprios animat cineres, ut, siqua futura est,
Posteritas inscripta legat monimenta sepulcro:
Quae poterat florere diu, proh! sponte perire
Maluit, inque suas avide cordata favillas,
Invenit tumulum, quem vix optaverat hostis.
#########Nec peritura fluit lacrimis; exosaque culpam,
Scit mites placare Deos. immane siletur
Vulnus, et, intactam gemitu, Plutonides urnam
Approperat, alacresque nigris abstrudimur umbris.
Hinc rigidum passim vibrat Bellona flagellum
Saevior, immensoque piam lymphata cruore
Mersat humum. Praeit hanc Rabies, et panicus Horror,
Et Feritas, Iraeque, Minaeque, et iniqua gementi
Vis, Fremitusque Tremorque et anhela Ferocia cladis.
Pone premunt callem Lacrimae, Luctusque, Dolorque
Et Macies, et Squalor iners, et pallida vultu
Esuries cum mille aliis, maesto agmine, Diris.
Parte alia quatit accensas Phlegetontide pruna
Trux Libitina faces, et quos furialis Enyo
Praeteriit, rapitimmites Acherontis ad undas
Effera, communique Erebi caligine damnat.
Nec caeli facies nostris est mitior annis,
Quodque suis olim ditabat dotibus, heu! nunc
Aut nimiis immergit aquis, aut pulvere sicco
Exhaurit patulae gremium venerabile Vestae,
Difficilisque fit alma Ceres. Ipse acrius urget
Ignis, et in nostras, saltem non aethere lapsus,


page 187, image: s187

Invehitur sedes, unaque voragine condit
Asperior vilemque penum, victosque Penates.
Ferte, querar; quamvis omnes Helicone petitae
Aonides dignos mihi iam promittere fletus
Abstineant. Plorabo tamen, luctuque disertus,
Alta lacessito pertingam sidera questu.
Vos, quae peretuas habitatis, Naiades, undas;
Quaeque per Arctoi consuestis littora Balthei
Florilegas quondam ad numerum connectere palmas,
Nereides; vosque Albicolae, Viadrique sorores
Caeruleae, vos largifluis humoribus ora
Polluite, et riguos mecum sociate dolores.
Forsan et ipsa piovos in conamine lympha
Destituet, deeritque latex, ubi flere voletis:
Nam vos illa pari tangunt incommoda sorte.
#########Parva tamem sum questus adhuc; graviora supersunt
Damna, nec augmentu nequierunt sumere poenae,
Quas auctae toties stimularunt pondera culpae.
Lene foret, tragicumque minus, si corpora solum,
Aut, quas caeca rotat volucri Fortuna triumpho,
Impeteremur opes; quamvis ea maxima demum
Plaga, quod in socias lanienas imus, et arma
Alternis haerent iugulis, patriaeque natamus
Sanguine, et a proprio meditamur torque rapinam.
Nunc aliud spargit funesta Megaera venenum
Cordibus, et, tunicam fidei lacerare sacratae
Usque ferox, suadet vetitos in pectora fasces.
Hinc primi surgunt gemitus; crescitque doloris


page 188, image: s188

Materies, et milletrahunt cauteria mentes.
Si stat inexcussi torquere volumina caelo
Fulminis, et sontes meritis involvere poenis:
Hic saltem placere, DEUS, leviusque minetur
Supplicibus telum, nec inexorabilis esto.
Te queritor, tristesque tuae, Germania, laudis
Exuvias. Te dives Eos, et torridus Auster,
Te Zephyrus, Boreaeque latens sub frigore mundus
Suspexit, cum prisca tui fulgeret honoris
Fama, nec augustum vitiarant classica nomen.
Te populi flexo coluerunt poplite, et orbis
Delicias, unumque decus dixere, tuoque
Nil dubitare throno pandos submittere fasces.
Nunc priscus defluxit honor, nec adorea parti
Durat adhuc tituli. Quae quondam culta vigebas
Aedibus, et numerosa viris, templisque, forisque:
Profuga nunc passim dominis, et hiantia monstras
Tecta, vel expulso magalia rupta colono.
Curia deseritur senibus, sacrataque legum
Pridem iussa tacent. Altaria nuda dehiscunt,
Et spoliata pius fugit delubra sacerdos.
Ipsa suis etiam, quas hic renovarat, Athenis
Dum cedit propulsa, gemit Tritonia Pallas,
Pegasidesque novas passim coguntur in oras.
#########Has strages dum Teuto subit, fetos que venenis
Gorgoneis iterum colubros, iterumque retorquet
Alecto, cumulatque recenti funere funus:
Te tamen in meritos iterum subvectat honores.


page 189, image: s189

Clare Vir, Eunomiae sidus praelustre, Dicesque
Mystam Zyllichiae poscit; non passa, nocere
Publica damna tuo quicquam Themis alma vigori.
Ecce suos augusta Patrum tibi concio pandit
Annales, urbisque iubet disquirere fastos,
Et crepera assiduae moderari iurgia plebis.
Te querulo tristes circumstant agmine turbae,
Inque suas optant causas, et mitia, lite
Pendula, adornandi rogitant solatia iuris.
Ipsa tuae gestit Suadae resonare leopres
Curia, Nestoreaeque sonis applaudere Peithus.
Nec liquidae tantum gravitate domestica linguae
Corda trahes, Themidosque facem lucebis, et alta
Fatidicum gnarus depromes robur abysso:
Sed peregrina tui tollent quoque limina pondus
Eloquii, cum fida gravis decreta Senatus
Principibus, sociasque feres legatus in oras;
Patriaque extorri tractabis commoda nisu.
#########Sic, equidem tibi, Zyllichium, nova surgit amico
Leucotheoe vultu, vacuasque huc usque recenti
Instaurat domino sedes, aliusque renidet
Roscius, et vigiles addicit civibus ausus.
Te vero, mea Suebusium, quae prima creatum
Fovisti gremio, nunc omnes aegra subisti
Vi Superum casus, et atrocia fulmina fati;
Te doleo, primaeque fleo dispendia sortis.
Non satis est, istis omnem posuisse vigorem
Turbinibus, totiesque gravi nutasse ruina:


page 190, image: s190

Nunc etiam tanti luges incommoda fulcri,
Succisamque fidem studii, quo prisca reduci
Posse videbatur facies, et triste fugari
Excidium, quod adhuc nostro super orbe timemus.
Si meritos dignis adimi pateretur honores
Pallas, et Astraeae nescirent praemia cultus,
Te premerem, cursumue tui nostratibus optem
Sedibus auxilii, discedentemque morari
Niterer, AFFINIS, longoque lacessere voto.
Nunc fugis, et cutlos, nullo remorante, penates
Hactenus enudas, actamque minacibus urbem
Fluctibus, in mediis Austrorum deseris iris.
Illa gemit, mergique timet; velut orba magistro
Navis, ubi saevis turgent Aquilonibus undae,
Seque vehunt caelo, raptantur carbasa flatu;
Iamque tremit malus, dulicantque celeusmata murmur
Flaminis, et laceras intrat Thetis uda carinas.
Tum si forte fugam capitat Palinurus, et alnum
In trucibus desperet aquis: ita linquis anhela
Moenia, nec pronam pergis depellere cladem.
#########Ecce tuos ut difficili mea patria nutu
Fert abitus, profugumque tamem non impedit, ut quem
Debita Pierii decerpere praemia cultus
Cernit, et obstrictae decorari voce Minervae!
Nec tamen hic finis tituli. Te porro levabit,
Quam colis usque, Themis, meritisque decentia pendet
Munera, ne frustra devinxeris indole Divam.
Te proprium primis Clarius sibi fecit ab annis


page 191, image: s191

Phoebus, et undanti coluit Cyllenius ora
Eloquio: Charitesque optant in pectore sedem.
Te gemini vidit perplexa volumina Iuris
Volvere, quae digno studium iam reddit honore,
Diva, diemque tibi, noctemque per ardua legum
Decurrisse theatra: quid inter crimen et aequum
Distet; ut ingenui servis, ut culpa, dolusque
Differat; Augusti placitis, plebs ardua scitis,
Edictis Praetor, responsi pondere prudens
Imperet, et gravibus decretis orbe Senator.
Nec tua iuridici fugerunt pectora Vates,
Quaeque plicat Baldus, quae solvit Bartolus, aut quae
Fundit ab aequidico celebris Cuiacius ore,
Non segnis memoras. Te docta Lycea probarunt
Saepius, et facilem patronum habuere clientes.
Te Suebusiacos inter quoque Slesia pridem
Consedisse Senes, patriaeque salubria dextri
Robore consilii vidit dare commoda genti.
Nunc alio tangis propior fastigia laudum
Tramite; quem felix utinam gradiare, tuisque
Subscribant Superi votis! Erit, unde laborum
Ulterius coeptam videas increscere messem.


page 192, image: s192

VII. Propempticon, REINHOLDO LUBNAU, suo nuper discipulo, exteros adeunti.

ERgo lari migras patrio, dulcesque Borussos
Linquis, et Hesperio propius, Reinholde, cubili,
inde per Eoos iterum sublate recessus,
Perque Noti, Boreaeque plagas incedis, et amplum
Consilio describis iter; quacumque patescat
Notitiae praelustre decus, generosaque surgat
Vis animi, foveatque tuos Sol exterus ignes.
Nec te cara queunt cognatae pectora gentis,
Non Pyladae tenuisse tui. stant carbasa flatu
Prona suo, carumque vocat trabs Vandala pondus.
Et iam caerulea subvectum doride maesti
Pone legunt vultus, aufertque secunda turoum
Vota Thetis, nec fusa pias urgentur ad aures,
Pectoribus suppressa suis. quae strictior ante
Pandit Apollo tibi Romana volumina, Nereus
Nunc, et Vesta patens aperit; quos ante penates
Socratici, nunc astra locant, campique Platonas;
Ettoties clamata tibi subsellia pandus
Sternit Atlas, aliudque ciet natura Lyceum.
Quasque levi pridem variasti pollice chordas,
Threiciosque sonos, compensant murmure venti.
Hic patulis stillata mihi momenta theatris


page 193, image: s193

Asseret Uranie: notosque morabere gyros,
Et tractus mundi varios, axemque, polosque;
Qua dirimat vultus fabricam; qua culmina Titan
Summa premat: quo castra rotet palantia circo
Signifer; et lucem vector Nepheleidos Helles
Exae quet tenebris; Aethonaque semicaper Pan
Flectat, et aestiva mordax uredine Cancer.
Hic et aquae montes, imique barathra profundi,
Immotamque suo molem metabere puncto,
Circuitumque pilae releges; isthmosque videbis,
Et freta, quasque lavat gurges circumfluus, oras,
Praevisas animo. non umbra, gradusve, nec aurae,
Totaque dimensae facies compaginis arcto
Sistetur spatio: scitum tibi lumina robur
Fida dabunt, et prima sagax alimenta remandes.
At quo, chare ruis? Non has tibi Prussia valles,
Non undas, Phoebumque vehit? non mille revolvis
Damna, trucesque viae casus? Pelopisque talenta,
Iacta foris, lucranda domi? tantine Britannos
Est adiisse, solumve Padi? nec docta papyrus
Sufficit, aut Helicon patrius, depascere flammas
Ingenii! Clariamque sitim restinguere lymphis
Bregela Castalius minor est? an suasa Lycurgi,
Spartanique latent animi? damnasque superbum
Sera, peregrinisque gravem convivere Moschum?
Nec te prisca patrum ratio, non Teuto paterni
Ruris amans movet? aut Romani fama Sophistae,
Desidis Italia? Gygeque beatior, agrum
Natalem placida findens Posphidius occa?


page 194, image: s194

Non arvis Sapiens, ortisque per arva doceri
Optat ab arboribus; iungi socialibus ardet
Urbe viris: animamque rudem sapuisse sedendo
Censet Aristocles. error, vis, taedia, fraudes,
Occursant peregre. Iuvenis Cretaeus Athenas,
Sed iugulandus, abit. talem Priameia proles
Thraca petit: visaque Parim Lacedaemone duplex
Noxa fodit, raptusque levis, stuprique nefandi.
Nec raro capimus falsas Anienis arenas,
Dum veras inhiamus opes; alibique fatiscit
Integritas, intacta domi. velut empetron aequor,
Externos referunt; sancitaeve patria calcant:
Cumque vaga diri turba mutantur Ulyssis.
Roma viget, parcusque Lacon, dum Barbarus urbem
Nescit, et antiquo iunguntur more: labascunt,
Sollertes aliis. et aves tamen ire remotos
In populos, aliumque Iovem demittere labris?
#########Non talem patriis Ubios te mittimus oris:
Et vitiosa catus devinces, ardua fortis.
Dum ruit assiduo pellucida machina fluxu,
Qua satus es, passimque sua vertigine mundus
Anteit, indignum censes, angusta potentem
Claustra sequi mundi dominum. Solaethere vastum
Quottidie spatiatur iter; rapidumque sequuntur
Sidera tota ducem. volvuntur nubila caelo:
Strymoniaeque grues, et casta ciconia turmis
Avolat; aligerumque pecus sua liquida tranat
Pro lubitu. Neptunigenae per caerula phocae


page 195, image: s195

Irrequieta meant. liquidus vitiatur acerba
Sorde latex, ubi cessat agi: nec saxa voluta
Muscum corripiunt. sola testudine flecti
Non toleras. Ipsi subierunt hospita Divi
Tecta, piaque bonas hilararunt fronte tabernas:
Evertere truces. Lenaeum fuscipit Indus;
Hippothoonta Ceres, Maiaque Philemona natus
Cum love tectus adit. durumque Lycaona plexit
Iste: nec emeritam Lyciis Latona colonis
Continuit poenam Nec enim pia Numina Tauros,
Geryonasque probant. non te sine vindice, Perseu,
Limine trusit Atlas; aut te, Mareotice, tinxit
Advena. Sed Calabris etiam sua fama volemis
Perstat, et Euxino claret ferus accola Ponto.
#########Nec te iudicium praecox, aut caeca libido
Fert alio. propulsa sedet Carthagine Dido;
Inque vagas actum terras Argiva tyrannis
Bellerophonta fugat. sua monstra laborifer Argis
Alcides domiturus abit. monstrare recentes
Triptolemus rapitur glebas, et sanctus Osiris.
Colchida Phryxeum pellexit Iasona vellus,
Cum sociis. sitiit flagrantis Apitius Afri
Ostrea: victricesque manus inferre Sesostris
Gentibus, et Macedo late volat inclitus orbe:
Quamque Batavus, Iberque petit certantibus iris,
Sollicito petitur crudelis America lucro.
Te rapit alter amor. quod furtim traxit Athenas
Eucliden Megara; clarum quod adire Menippum


page 196, image: s196

Ausoniam fecit Suadam; quod in arva Canopt
Democritum, Samiumque tulit, vatumque cohortes,
Te stimulat; te vectat humo, te disicit undis.
Quaeque vagum primo capiet, non impare ductu
Vidit Agrippinae turrita Colonia Thomam
Nuper, et Alberti titulis assurgere iussit.
Sic praeiit tibi fortis Avus, cui dives Hebraei
Ora soli vultum subiit, totoque natantes
Aegaeo terrae: praeiere Galenus, Ulysses,
Hippocrates, alii; quorum res Aeolus isti
Naturae, Magiam Circe dedit, astra Calypso:
Hunc Coi suspensa adytis anathemata morbos
Edocuere Dei: syriis opobalsama virgis
Ille, tuumque scidit praesens, Iudaea, bitumen,
Chalcanthumque Cypri, pretiosaque viscera Lemni.
Hoc stimulo Salomona adiit, rogitantibus acrem,
Aethiopum Nicaula potens; et littora Nili
Lustrat Aristonides, dum fervent undique portus
Cecropii, doctorque, suis quaesitus Athenis
Formatur peregre, pluesque ferocit in artes.
Hac face prosperabi, vastique theatra rotundi,
Et populum mirare modos. tibi Nerea fortes
Lene citent Euri, nec iniquo nitere caeli,
Qua graderis, Genio. Sed, dum per mille figuras
Divideris, priscos animo circumvehe nexus.

Ad Lect. Benev. Additurus complura Heroicorum eram, partim inedita, partim, quamvis sparsim, edita; nisi excrescere


page 197, image: s197

velle in maius liber videretur. Sed et Adoptivarum copia maior erat in promptu. Interim, dum, quae sequuntur, Adoptiva, grati potius in Viros Clariss. aenimi causa, quam quod tantas mihi arrogem laudes, subiunxi: ne id ulli immodestiae meae imputetur, est, quod enixe rogo.

ADOPTIVORUM LIBELLUS.

I. HONORIBUS IN PHILOSOPHIA SUMMIS Auctoris.

VIs penitus Caldenbachium penetrare Magistrum,
Mente Stagirites, moribus ipse Plato est.
Spinea Zenonis quod Stoa, quod ardua Pici
Commata proponunt, perspicit atque notat.
Seu citharae nervos heroa ad robora tollit,
Musam Papinii prodit et ingenium.
Seu Lyricis animus gestit contendere plectris;
Edit Pindaricae vim sonitumque lyrae.
Seu chordas vario numerosas pollice tangit;
Prodit Threicii Vatis ubique melos.
Iam tua Musa tuum subscripsit nomen Olympo,
Atque tuae famae nomina ad astra tulit.
Hinc lauri sublime decus, titulosque Sophiae,
Virtutisque tuae praemia digna capis.
Christophorus Tinctorius D.



page 198, image: s198

II. IISDEM HONORIBUS.

CALDENBACHIADEN, industria, pene vagientem
Complexa Virtus, Gratiis remistae,
Tot Veneres, tum virgo Modestia, Musice, Poesis
Loquuta Graio, Syrio, Latino,
Oreque Sarmatico, nullis temerata Vita noxis,
Et vel patrimae Virgini probanda,
Denique cunctarum Sapientia praeses una rerum,
Vobisne dignum est atteri labore
Assiduo, qualisque ixiona Sisyphumque adurget?
Clamore rauco iurgiisque frangi,
Vexatumque nimis puerilibus immori tenebris?
Divae tot unum quando tandem alumnum
Asser itis iustae? gratum Themin ista proloquutam
Laudare cunctae, nompe id aequitatem
Velle, gravi posita ut merces requiesque sit labori.
Sententiis mox omnium Dearum
Inventrix legitur digni Sophie et magistra praemi.
Haec liberatum taediis situque
Vindicat alta Virum, celsaque reponit in cathedra,
Stipante pubis inclitae corona,
Atque Patrum magna, mitra caput induit, beato
Insignit auro pollicem, vocatque
Cum nivea famam biga, titulumque credit olli
Virique nomen, publicare pronae,
Fervida qua celeris surgit rotamergiturque Phoebi.
At, clare, nobis hoc honore salve,


page 199, image: s199

O Caldenbachi, sero tibi (nam fatemur omnes)
Sed digna, sed matura conferuntur
Praemia. si verum fas dicere, dico te Magistrum
Renuntiatum nunc, fuisse dudum.

Simon Dachius.

III. Ad Clarissimo Laureae Philosophicae Candidatos, cum in iis esset DN. CHRISTOPHORUS CALDENBACHIUS, Silesius, Poeta eximius.

GEns Heroa Ducum veterem dum scanderet Argon,
Phryxeae repetemps nobile vellus ovis:
Orphea Palladiam secum conscendere puppim,
Et comitem tantae iussit adesse viae.
Pulchrius aurato tu poscis vellere munus,
Cum Sophiae poscis, docta caterva, decus.
Orpheus huic tanto ne forte deeset agoni,
En Caldenbachium iunxit Apollo tibi.

Ioach. Pastorius D.

IV. PROPEMPTICON AUCTORI, Ad Professionem Poes. et Eloq. in academia Tubingensi capessendam, Prussia excedenti.

INsignem pietate virum, probitate probatum,
Doctrina celebrem, sedulitate gravem,


page 200, image: s200

Cum Caldenbachium scirem de iure vocari,
Ex Lation nomen Teutonicoque suum
Composuisse, videbatur mihi Caldior, ac si
Bach esset; sed nunc sentio Teutonicum
Totum. Nam precibus postquam calefacere nostris,
Ut ne hinc discedas, te invalidi fuimus,
Tu Kalten=Baches iam nomen et omem habebis.
Sed Spartam grator; VADE BONIS AVIBUS!

Adprop. amico optimo

Adam Riccius, IC. et Antecestor in Acad. Reg. Primarius.

V. EIUSDEM ARGUMENTI.

[gap: Greek poem]



page 201, image: s201

Vivat Caldenbachius! Crusii in Graecis, Iunii et Lansii in Oratoriis, Lotichii in Poetica, Tubingae mensuram adimpleat, quando Regiomonti non licuit!

ita vovebam merito

STEPH. GORLOVIUS; M.P.P. Hebr. Lingu. Ordin. S. Th. Cultor, h. t. Decan. F. Philosoph. tertium, et Alumn. Elect. Inspect.

VI. ADHUC EIUSDEM ARGUMENTI, Cum duobus sequentibus.

UT dicam TIBI triste VALE, me poscis, AMICE;
Tristius et quid me poscere, quaeso, queas?
Hinc quicquid, tenui vena, TIBI lusimus ante,
Tristi huic officio mens, calamusque negant.


page 202, image: s202

Scilicet obstat amor, quo iuncti vivimus; atque,
Disiungi fatis pectora cara, dolet.
Nec magis, ac gaudet, cordis cui portio dempta est,
Gaudia perculso volvere corde sinit.
Ut curam atque fidem, qua pignora nostra solebas
Formare, haud dicam; (quid TIBI red det amor?)
Nec sperata addam Collegae foedera: cuncta,
Arbitrio, turbant invida fata, suo.
Tot nodis TIBI mens obstricta, an libera possit
Carmina, laetantis pignora ferre animi?
Et tamen obsequium TIBI debeo, CALDENBACHI,
(O desiderii causa dolenda mei!)
Ergo alios carmen poscas: a me nisi votum,
Nil speres: animus cetera cuncta negat.
Sic abitus laetus TIBI sit, sic functio felix:
Ut tristes abiens linquis Anactorides.
Interea, si quando animo se Prussia sistit,
Obtineat spatium, fac, quoque Thilo. VALE.

His speratum haud ita pridem Dn. Collegam, nunc, fatis avocantibus, desideratissimum amicum, comitatur

Valent. Thilo, P. P.

VII.

CRimina, BREGELIDES, quae commeruisse fatebor,
CALDENBA CHIADES nostras ut limquat Athenas,
Palladis ille decus doctae, Phoebique sacerdos,


page 203, image: s203

Cui se Cyrrha sagax, facunda biverticis umbra
Parnassi indulgent, et cultae Phocidos amnes?
Eius carminibus stupuisset cuncta vetustas,
Ingenium quamvis Dircaei nobile cycni,
Metraque commendet Calabri numerosa poetae,
Horrida nec sileat divini bella Maronis.
Quas celebris dudum se non penetravit in oras
Fama Viri? pulchris qua panditur artibus Orbis,
Noscitur. hoc etiam felices vate Borussi
Hac tenus heu! fuimus, nec Bregela barbarus audit.
Cur nostrae nunc illum agitant fastidia terrae?
Prusside cur placita vicenis amplius annis
Nunc abit? an cautus fugit horrida tempora Martis
Sarmatici? nostro sors an minus aequa Lyceo
Invidet, errorum priscas minitata tenebras?
Discessum, mea Musa, Viri lugere memento.
Non solum migrare puta: simul ecce recedunt
Cana fides, et relligio, dignissimaque auro
Saturni virtus, et rara modestia. felix
Acceptura hominem regio, felixque iuventus!
Ille Deos secum cunctos vehit, ille salutem,
Aetherio et niveos affert sub pectore mores.
Nos infelices contra, Superumque favore
Illius orbatos abitu sine fine dolebo.

Desiderii testandi ergo scriptum a Simone Dachio, Poes. P. P.



page 204, image: s204

VIII.

CAros Penates, doctaque pulpita
Num, Caldebachi, ostra relinquere,
Et pulchra Te sprevisse tecta
Dulcis Anactoridos licebit?
Nostris teneris nullus amoribus?
Nec commoveris, Dure! doloribus?
Odisse numquid Te decebit
Tot teneri documenta amoris?
Num fas priora est rumpere foedera?
Transferre sancti vincula pectoris?
Vos testor, o nostra sacratas
Toto Helicone pias sorores!
Formosa quamvis: fas Amaryllidi
Haud est priorem pellere sedibus
Sponsam suis: Quas iure poscit
Nostra prior Galatea amore.
Non Tu doleres candida pectora,
Fidoque amore ad nescia gaudia
Coniuncta disiungi recessu
Praepete per maria et per orbem?
Non sic Orestem Sicanius fugit,
Fratremve Pollux Castora deserit.
Aut mente mutatus relinquet
Thesea Pirithous sodalem.
Iurata Te pubes Heliconia,
Et tota poscens pompa Academica


page 205, image: s205

Nunc deflet; ipsa et Turba Vatum, et
Musica tota cohors euntem.
Gens inde plangens Palladia ilicet,
Totis quam amat Proserpina noctibus,
Et cui favet lux alta Phoebi,
Flammigeris radiis corusca.
Nil hinc feret quam pectora tristia.
Hoc nam peractum est auspicibus Diis.
Haec fata sic terrena volvunt,
Ut rapiant etiam gementes.
Te seu volentem lex ea traxerit,
Seu Te negantem involverit ilico:
Fato iubente omnes sequamur
Ordine, vi superum vocati.
Miles malignus signiferum, tremens,
Est, qui sequetur. Quisque hilaris suos
Manes libens, haud obstrepensque,
Atque suas patiamur horas.
Tu, CALDEBACHI; castra Ducis tui
Miles secutus non piger inclita,
Non transfugae in morem recedens
Agmina nostra perinde amabis.
Subductus huic, quo turbine volvimur,
Tu salvus, hisce o consule casibus!
Votis pium Numen rogabis,
Ne accumulet celerem ruinam!
Nam sic carina et Te facilis vehet,
Tranquilla current aequora puppibus.


page 206, image: s206

Felixque Tu vastas per undas
Aeoliis animis fereris:
Salvumque mitis Te Boreas dabit;
Nec saeva terris tempora conterent.
SEd laetus Illustrem Tubingam,
Neccareasque petes Camenas.

Sic Viro [gap: Greek words] , Amico virtute ac meritis sibi coniunctissimo, [gap: Greek word] applaudit abiturienti

Sigismundus Pichlerus, Moral. et Civil. Phil. P. P.

IX. EPITHALAMIA DUO.

CAldenbachiades Veneris quoque praemia captat,
Inque sinum properat Demleriana Viri.
Illius innumeros tedis ego debeo versus,
Innumeros tedis nam dedit ille meis.
Sed faciles felix habuit tunc Prussia Vates:
Nunc procul hinc Musas Mars inimicus agit.
Vivite felices, producite pignora, Matrem
Quae vultu referant, ingenioque Patrem.
Quam Deus e nostris traxit te, Sponse, periclis,
Non aliter Sodomae Loth properavit agris.


page 207, image: s207

Divus ut has primum Albertus fundavit Athenas,
Huc iussit celebres undique adeste viros.
At nunc ingrati praesentes temnimus illos.
O quam dissimilis Prussia facta sibi est?

SIMON DACHIUS, Poes. P. P. h. t. Acad. Rector.

X.

CUm CALDENBACHIUM valido Dea Cypria nexu
Stringeret, et Paphiis carperet ossa focis:
Laeta triumphato tanti de pectore Sponsi,
Eccuius meus est roboris ignis? ait.
Tela mea, et flammas Clarii penitissima Rivi
Frigore quantovis stinguere lympha nequit.

Ioach. Pastorius, D.

XI. RESPONSIO SIGISMUNDI PICHLERI, p. t. Decani, Cum literas Vocatorias ab Eo postularet Auctor.

GRande nefas, fateor, letoque aut verbere dignum,
Magnifico quae scripta Choro, quae missa Camenis
NECCAREIS volupe, et fidei concredita nostrae.
Surripuisse eadem, Dominoque auferre petenti.
Longe aliud studium Socii, Meliboee, putabis
Insedisse animo, certi qui foedere amoris


page 208, image: s208

Constanti, Dilecte, Tibi, Tibi, candide, iunctus.
Non namque invideo felicia sidera caelo,
Quae dudum es meritus, nunc affulgere sereno;
Sed procul esse velim (lex haec est vera favoris.)
Lurida quaeque Tuam mentem excaecantia philtra,
Exiguis quae visa illis conclusa tabellis.
Neccareis namque alta sedet quae cautibus, ipsum
Tene Amaryllis amet? Quae est haec dementia, Amice?
Nam Galatea prior formosa Amaryllide silvis
Te docuit resonare suis, quo lentus in umbra liac,
Et nostris recubans arvis tua pascua haberes,
Quaeque voles, calamo facili Te ludere iussit.
Num, postquam Te Amaryllis amat, Galatea relinquet?
Aut Tibi dura forent tam sancti vincula amoris?
Induet aut rigidis sic Te Galatea catenis?
Hae, mihi crede, prius Te nostro a vertice pinus,
Nostrique hi fontes, atque haec arbustra vocabant.
Te voluit Galatea suum: Te Tityrus hasce
Pascere, Amice, cupit miseras secum ipse capellas.

FINIS.