Image 001
GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS ITInerum Liber unus, quo haec continentur: Iter Romanum primum. Iter Neapolitanum. Iter Romanum secundum. Iter Patavinum. Iter Chemnicense. Iter Argentoratense. ITEM, Locorum veteres et recentes appellationes. Index rerum memorabilium, quae in appellationibus locorum poni non potuerunt. BASILEAE, PER IOANnem Oporinum.
Image 003
GEORGIUS FABRICIUS CHEMNICENSIS Philippo et Antonio Vverteris, fratribus optt. S. D. NONUS iam agitur annus, cum ego sum in Italiam cum Vuolfgango fratre vestro profectus. Quamvis enim ille, ut scitis, re familiari impeditus, studia doctrinae, in quibus erat, deponere aliquandiu coactus fuerit: noluit tamen unquam leviora illis, aut minus liberalia, quamvis necessaria, anteferre. Nam ut primum sese ex curis et molestiis, quas paterna illi mors paene puero attulerat, expedire potuit, consilium cepit, et prudens et salutare, de iis studiis continuandis et excolendis, sine quibus gloriam et splendorem, quem a maioribus praestantissimis atque clarissimis viris aceperat, minime se tueri posse existimabat. Etenim cum ea de re mecum ageret, ut ad communicanda in literis consilia iter Italicum una susciperem, dicere eum memini, se in re domestica negotiorum quidem nullum sentire onus, aut molestiam: sed in otio tamen saepius requirere maiorem et magis sinceram delectationem. Quae sane vox indicio mihi erat, et laborem illum amare, et eiusmodi desiderare otium, quo etiam negotium
Page 4, Image 004
iucundius efficeretur: tale autem in variarum rerum cognitione et tractatione bonarum literarum positum esse, rectissime iudicabat. Quanto vero opere doctos amaverit atque coluerit, quo animi impetu, industria, studio in literis vigilaverit, quam magno et excelso animo omne voluptatis genus contempserit: vos esse testes potuistis, ab eo tempore quo nobiscum est Argentorati versatus. nam in studiis nemo nostrum ardentior, nemo in laboribus tolerantior, in exercitationibus nemo constantior eo fuit, quodque Plato scribit in quodam de Republica sermone, : ea profecto in re fratris vestri fortitudinem singularem, et incredibile studium admirati semper sunt omnes qui eius familiaritate usi, tantam in eo cupiditatem et assiduitatem perspexerunt. Cum autem non modo literarum scientiam, sed et hominum atque morum ad eas quas colebat disciplinas, utilem esse cognitionem animadverteret, quarto post anno quam Patavium venerat, primum Insubriam et Liguriam cum aliis peragravit, mox reliquae Italiae maximam partem mecum perlustrare instituit: in primisque curavit illud, ut ad iter sibi talem praeterea adiungeret comitem, qui iisdem rebus delectaretur, et cognoscendi ardore non dissimili flagraret. Facile
Page 5, Image 005
id autem impetravit a Vuolfgango Meurero, quem et Lipsiae ut virum doctum et excellentem coluerat, et tum ut hominem sibi notum ac familiarem vehementer diligebat. Mihi vero inter eundum auctor fuit, ut profectionem literis diligenter comsignarem. quod etsi mihi laboriosum et arduum videbatur, in tanta praesertim barbarie, quae omnia fere locorum veterum nomina mutavit: tamem rem tentare ausus fui. Et quoniam M. Catonem, aut Iul. Hyginum, qui de urbibus Italicis, multis libris plenissime scripserunt, quod eorum opera intercidissent, non liceret consulere: alios auctores, eosque satis probatos, secutus, quam simplicissime potui, rationem itinerum atque profectionis initae exposui. Quam expositionem ad vos, Philippe et Antoni, mitto universam: primum, ut in fratrem, quasi fere alterum intuentes, quemadmodum coepistis, exempla praeclara sequamini: et hoc quasi Gratiarum vinculum, quo coniunctissimis voluntatibus, et amore plane fraterno consociati estis, nullo unquam tempore dissolui, aut violari sinatis: deinde, ut iis aliquando locis inspectis, ipsi vos faciatis iudicium de hoc scripto, quod tum vobis spero futurum magis acceptum atque iucundum. Non solum autem, ut dixi, vestri fratris hortatu, libenter: sed vetustiorum etiam scriptorum exemplis excitatus, hunc laborem audacter suscepi.
Page 6, Image 006
Poetam novistis Lucilium Iter scripsisse Roma Capuam usque, inde in Siciliam: novistis etiam Iulii Caesaris poema, quod Iter inscribitur, a Suetonio commemorari, ex urbe in Hispaniam citeriorem. Item Ulpii Traiani Dacica itinera a seipso, quorum apud priscianum mentio: et Alexandri Severi, ab Acolio, qui ei a memoria erat, esse mandata literis: nec non per varias orbis terrarum partes scitis extare profectionem Antonini. Brundusinum Horatii poetae e Roma excursum, et Ouidii in Miletum navigationem, breviter videtis in ipsorum epistolis exposita. Firmianus Hodoeporicon de Africa Nicomediam usque, hexametris edidit versibus. et simile vero est, a pluribus olim fuisse eiusmodi conscripta volumina, praesertim cum Graecorum philosophi navigationes Oceani tentaverint: et itinera valde longinqua, ad extremas terrarum oras, sint ingressi: quorum ceteris in rebus utilem et spectatam diligentiam, ne hac quidem fuisse in parte desideratam arbitror. Facite autem optimi Fratres, ut cum morum disciplina, et cultu literarum, et studiorum elegantia, hanc simul partem, quantum satis videbitur, periclitationis et experientiae coniungatis, quae multas et magnas commoditates adfert, cum ad prudentiam et ad humanitatem, tum ad vitam bene et feliciter instituendam: idque vos mirabiliter cupere, et earum
Page 7, Image 007
rerum fructum, et utilitates aliquas iam tenere, tum mihi videre visus sum, cum ultimum iter, quod hoc in libro describitur, vobiscum ego et Blasius frater meus, ante triemnium comfecimus. Sed esse prolixior hoc tempore non debeo, neque etiam laude vel adhortatione uti volo. quid enim laudem eos; quos commendat naturalis quaedam virtus et bonitas? aut quid multis horter, per se incitatos, ac sponte sua currentes? Illud tamen nom dubitabo vobis recipere, et confirmare, fore ut aliquando vestris honestissimis ac pulcherrimis laboribus, sitis plurimum gavisuri: quae ut gubernet atque provehat ad salutem et patriae et vestram Deus, ex animo precor, votisque omnibus vehementer exopto. Nicolao GERBELIO, seni optimo, et viro doctissimo, et amico nostro integerrimo, salutem opto. Valete. E ludo illustri Misenae Hermundurorum, XIX. Cal. Sept. Anno a nato Christo, M. D. XL VII. MATTHIAS MARCUS Dabercusius.
Page 8, Image 008
ADAMUS SIBERUS. Ausoniae cultas quae sunt visenda per oras, Oppida, rura, arces, flumina, stagna, lacus: Moenia seu Patavi, Troiani Antenoris urbem, Seu Romam, Roma Parthenopenque petas: Sive iter Hetruscum carpas, reptesue per Alpes, Explicat haec, lector, pagina docta tibi. Pagina quae certans Venusinis aemula chartis, Cur longinqua docet sint adeunda loca: Non caelum ut mutes, ceu grus, quae Strymon a pennis Quod fuerat tranat, quod fueratque redit: Sed studia et mores hominum, solertis Ulyssis Exemplo, variis perspeculere locis. Unde usus rerum venit, et prudentia maior, Queis sine quid tandem, vivere, laudis habet? Hanc tibi fabricius Latio dat ab orbe reversus, Fabricius patriae gloria rara suae. Quam si mente legis, qua scripsit et edidit ille, Crede mihi, fructu non pereunte leges.
Page 9, Image 009
ITER ROMANUM PRIMUM, AD ANTOnium Carchesium. TROIANI egressos nos primum Antenoris urbe,Pa tavium urbs. Excipit Adriaci regnatrix inclita ponti, Urbs Venetum, fecunda viris, veneranda senatuVenetiae urbs. Purpureo, et magnae virtutibus aemula Romae. Haec quamvis ipso fundata sit aequoris aestu, Tot tamen excelsas aedes, tot regia tecta Una habet, Europae quot nostris nulla sub annis. Pro portis illi est Nereus, pro moenibus aequor, Quadrupedumque loco celeres subiere carinae. Hic loca, non bene nota prius, vecti omnia circum, Templa, forum, turrim, campos, navale, tabernas, Cernentes, strepitumque urbis, populosque frequentes, Artificumque manus variorum, hominumque labores: Unam collectum mundum miramur in urbem. Inde sumus clugias velo remisque profecti, In quas Fossa vetus mutavit Clodia nomen.Fossa Clodia opp. Primus erat superare labor, quod Rheticus amnisBrundulum ostium. Ostium, et alter adhuc Patavinis auget ab agris, Quodque Philistinae gaudet cognomine fossae:Philistinae fossa. Hinc urgemus equos per siccas littore harenas, Perque vias planas traiectibus interruptas,Padus fl. Qua se populifer pleno cum flumine miscetGorum, Volane, ostia. Eridanus pelago. hic inter Gorum atque Volanen
Page 10, Image 010
Pene sibi fregit Meurerus crura, cadente Lapsus equo, ferro nimium et calcaribus usus. Nec fuit alterius melior fortuna diei, Inter Caprasias, eversaque moenia Spinae,Caprasiae. Spineticum oftium. Antequam ad uluosae stagnatia culta Ravennae Venimus: hic fessos paulum reparavimus artus,Ravenna urbs. Contemplati humiles muros, et templa deorum Ardua, et insignes antiquo marmore postes. Augustae in primis monumenta superba puellae, Cui mores Placidae, mater dat nomina Gallae, Atque tuum Dantes quoque Florentine sepulchrum. Plurima praeterea Gothico quae marmora bello Transtulit Ausonia rex Theodoricus ab urbe. Hinc se digressis ostendit Ceruia nobisCeruia op. Parua, sed insolito Musis dignissima facto. Audacis iuvenis vim passa invita puella, Dedecus est confessa suum, testataque divos Praefecto coram, et multum conquesta, rogavit, Quo precio dignus, qui talia facta patraret? Virtutem miratus, ait: Si filius esset Hic meus, ipse darem feriendum colla securi. Illa oculos demissa: Fuit sed filius, inquit, Hic tuus. indigno motus sermone puellae Ipse pater, natum ad poenam pro laude vocavit. Hoc mihi dum quidam factum narraret eunti, Intera fossas salsas, et Sapidis undam,Sipis fl. Et prope candentes Cesenae sulphure montesCesenae portus. Tradicimus portum, sed non intravimus urbem. Nec gustare fuit Lenaei munera tempus, Quae tulit in modicas Mecoenas optima mensas,
Page 11, Image 011
Isto propagata loco melioribus annis. Hinc ventum ad parui flumen Rubiconis, et urbemRubicon fl. Herculeam: prope quam scelerato Iulius ausu,Ariminum opp. Cum peteret patriam, violans mandata Senatus, Torserat in patrios hostilia pila penates. Pons hic ab Augusto constructus Caesare, et arcus Cui titulum victi, nomenque dedere Liburni. Postea Crustumioque cito, placidaque Quadenna,Crustumium, Quadenna, sluvii. Non cursu segni superata, et montibus altis, Multum nitentes Urbini ascendimus arcem.Urbinum urbs. Hoc Fridericus opus Phoebo Musisque dicavit: Et docuit, forti quid sit sapienteque dignum Principe. quam mores mutarunt tempora priscos? Nam quod pro virtute sua Fridericus agebat, Nemo agit: in luxu nunc tempus perditur, et res. Haec via recta qui dem quamvis non esset ituris, Fama tamen clari commovit principis, atque Librorum veterum multa et preciosa supellex. Inter Isaure tuas ripas, interque Metaure,Isaurus, Metaurus, fluvii. Ad mare deinde vias coeptas deflectimus; et nos Accipit antiquo celebratum vate Pisaurum:Pisaurum oppidum. Vel quod ab appenso Gallorum dicitur auro: Vel tenet a fluvio, velut oppida plurima, nomen: Hinc amne, ac firmis munitum moenibus illinc. Principis huic Mariae Francisci proxima villa est, Causa animi, quam dilecto Leonora marito, Ex bellis posuit redeunti, dulce laborum Post grave Martis opus, post aspera bella levamen. Tunc aliud placuit Vvertero, ne quid inausum Linqueret, ignoto vitam committere ponto.
Page 12, Image 012
Tres tamen audversus dum soles detinet Burus, Et negat Adriaci Neptunus tuta profundi,Argilla fl. Rursus equo vectis transmissa Argilla, propinquasFanum Fortunae opp. Despicit hic valles, urbs et memorabile FanumMetaurus fluvius. Fortunae, Hasdrubalisque notatus clade Metaurus, Qui vagus ambiguis curuans se flexibus errat. Non procul hinc sectae dicuntur viscera rupis, Nomina Pertusae nunc nacta recentia petrae.Petra pertusa. Iam superatus erat rapidi pons ligneus amnis, Mox atro densos effundens Iuppiter imbres Aethere, labentum de montibus auxit aquarum Cursustuix ope sum Misae servatus in undisMisa fl. Vectoris, quia me torta vortigine caecum, Iam vortex celeri raptabat in aequora cursu. Laetius intrata est Senonum de nomine dictaSenogallia oppidum. Gallia, quam iuxta non magno Nebia portu. Altera lux etiam caelo non orta sereno, Atque infausta fuit Vvertero, qui prope ripam Aesidis, in fossam fortuna lapsus iniqua est.Aesis fl. Sed tandem Anconam delatis, longa malorumAncona urbs. Oblita est series: namque aspera ferre recusans, Segnis inersque domi sedeat stertatque necesse est. Non secus ac vastum iactatus nauta per altum, Cum subiit potu, non amplius ille pericli est, Ventorumque memor: sic nos in gaudia curas Soluimus, a superis deinceps meliora precati. Visus ibi portus Traiani, visa locorum Ornamenta alia, et quae Paulus tertius addit Claustra mari magno, ac validis munimina portis. Visa etiam piscis cuiusdam costa marini,
Page 13, Image 013
Qui vivus turres aequarat, et alta domorum Tecta (fide maius) Cimmerae in vertice montis.Cimmera promont. Utque Syracusiis urbs haec fundata colonis, Sacrilegi imperium regis fugientibus, annis Sic quoque post longis crevit Musionis ad amnem,Musio fl. Loretum opp. Silva loco notum tribuit cui Laurea nomen, Christiparae ostentans templum sublime puellae, Dives opum variarum, et multis nobile donis, Advena quae sacro veniens in poste reliquit.Aelia Ricina opp. Ricina unius post Aelia cognita noctisPotentia fl. Hospitio, ac vario sinuosa Potentia flexuSanseverinum opp. Praeterita, et positum prope collem Sanseverinum: Urbs nova post Gothicum longe aedificata furorem, Quales non paucae sunt in regionibus istis. Deinde vetus retnens, ingressa Matilica, nomen:Matilica op pidum Senti na, Faberiana, oppida. Quaeque in Sentinae fertur fundata ruinis Faberiana, urbes inter non ultima paruas, Apta viis, ampo fecunda, frequensque domorum. Turris in urbe fuit media, par illius, unde Troiam omnem poter as, et Dorica castra videre: Ante annos aliquot violentam passa ruinam. Huic etiam ad liquidum sua propria dona Chientum,Chientus fl. Charta papyrifero certans pulcherrima Nilo. Postera purpureos aperit Tithonia vultus, Mortales miseros revocans ad munera vitae, Cum per difficilem reptavimus Appenninum,Appenninus mons. Linquentes tetricis subiectum montibus Asim,Asis fl. Et leni Tibrim manantem flumine, donecTibris fl. Lumine cum lunae Perusinam accessimus urbem:Perusia urbs. Urbem infelicem, quae dum se vindicat armis,
Page 14, Image 014
Seruiique iugum vult declinare, quod ante Iuris et arbitrii restabat, perdidit omne: Viribus ah nimium, rebosque animosa secundis. Hic mihi carChesi peperit res mira stuporem. Nam cum visendi studio, atque labore diurno, Danda essent piacidae iam languida membra quieti, Nocte fere media nos exigit aedibus hospes, Non alivo nostri vitio, culpa' ve: sed uxor Imperiosa domum, famulosque virumque premebat. Cum iam turrigeram mens esset linquere terram, Augsti portas retinentem Caesaris altas, Pieridumque bonam longo iam tempore alumnam:Thrasymenus lacus. Tum multum incerti, lacus an Thrasymenus, et albiSanguinei campi. Ossibus, ac dicti campi de Sanguine, an Umbris Montibus impositum cursu propiore petendum Assisium: potior tandem sententia sedit,Assisium op. Templum augustum, ingens, atque inclita tecta videre Divi, tot meruit qui paupertatis honores: Cui sine crine caput, nodosaque cingula restis, Calceus ex ligno, et signatum vulnere corpus.Hispellum opp. Prona valle iacens Hispellum ignobile, non est Passus adire dies, et clausis moenia portis.Fulg inia opp. Fulginia in patulis post hoc qua sternitur aruis,Tinia fl. Quaque fluit Tiniae rivus, Tiberina fluenta Qui subit exiguus, cum largo venimus imbri. Visaque maxima vallis, oliviferaeque Mutuscae,Mutuscae oppidum. Quas Trevias vulgi male coepit dicere sermo. Nec Clitumne tuum non est memorabile nomen,Clitumnus fluvius. Propter aquas cuius laetissima gramina, et eruum, Detondent patulo candentes ore iuvenci,
Page 15, Image 015
Que prope Bacchi hederas, myrutumque et Daphnidis um bram Serta tibi Musae nectebant docte Properti, Cynthiaque Aoniis decima addita diva deabus. Huic bona verba loco dicentes, inde subimus Spoletum: et faciles nacti per tempus amicos,Spoletum oppidum. Magnifici primum suspeximus ardua templi, Atque ubi culta fuit veteri Concordia fano, Theodorice tibi tum structa palatia: quae post Diruta, non passus Narses inculta iacere. Vespere laeticia, et dulci superante Lyaeo, Duximus in seram risus et gaudia noctem.Interamne opp. Mane petita fuit, negat hoc quae carmine dici, Quaeque sita inter aquas, et rosea rura Velini, In qua fingebat se Clodius urbe fuisse, Sacra incestarat cum puluinaria divae. Hic quater irrigui stipant foenilia campi, Unius agricolam ditantes messibus anni. Imposita excelso non magna urbs utraque colli, Narniaque Ocriculumque, gradu properata citato:Natnia, Ocriculum, oppida. Sed trepidos cursus iter impedieb at iniquum. Namque in equis mora nulla fuit: neque Cyllarus isset Sic, vel Achillis equus, vel praepete Pegasus ala. Flaminiae inde viae magnam inter rudera partemVia Flaminia. Transgressos, perque innumeras nos Roma ruinasRoma urbs. Suprema lassos Octobris luce recepit. Carminis haec nostri finis fuit, atque viarum. Cal. Novemb. Romae, M. D. XLII.
Page 16, Image 016
ITER NEAPOLITA NUM, ad Casp. Naevium. PAruum iter ingredior, sed non et gloria parua Scribentis, si quis describat singula Naevi, Quae maiora fide, atque oculis vix credita nostris, Per dominam Imperii passim cognovimus urbem: Ac foret Ausoniae contexenda ilias Urbi, Insignes si quis vellet memorare ruinas. Nam sive aspicias memorabilis Amphit heatri Structuram, templi seu tecta foresque rotundi, Pacis et eversae molem, artificesque columnas, Seu ducteas tot aquas, tot regia strata viarum, In primis thermas, luxus monumenta: tot arcus, Pyramides, statuas, obeliscos, signa, colossos, Ingenia artificum testantia, facta virorum: Non licet ista brevi percurrere singula versu. Quod si etiam lustres suspensos aere colles, Sub terris aliam invenias (mirabile) Romam. Haec nobis aliquot vix mensibus explorata, Visum est inde alias, aliasque exquirere terras. Tempus erat, varios quo fundit terra colores, Graminibus campus vestitur, frondibus arbor,Ferentina porta. Cum nos a priscis de nomine dicta Ferenti Porta, fere lentos dimisit ab urbe Latina: Mox obiectum oculis opus admirabile nostris Ductus aquae, fuerat cui quondam Tempula nomen,Aqua Tepula. Vicinosque rigans amnis Cybeleius agros, Almo, intra Romae qui iungi moenia TibriAlmo fl. Collis Auentini sub plano, atque aede Dianae Dicitur: at veterum pugnat sententia discors.
Page 17, Image 017
Vidimus inde Lamum declivi in colle vetustum,Lamum opp. A'Marii villa modo dictum (ut fama) Marinum. Hinc Antemanatum deserti tempore fines,Antemna opp. Atque infesta fero silva est peragrata latrone. Mox Auguste tuis habitata parentibus arua, Hospitium prima tribuerunt nocte Velitrae:Velitrae op. Sed tantum hospitium. nec enim locus ille quieti Aptus erat, propter turbtis, strepitumque sequentum. Mane graves pluvia Nymphaeum liquimus amnem,Nymphaeas fl. Et Sermonetae nova moenia: quam prius urbem Ereptam dominis, natae donavit avaraeSermoneta oppidum. Sextus Alexander, quam sponsam fecerat idem, Atque nurum, sacro praefectus pastor ovili. Per grave montis iter post prandia deinde profectis,Pontini cam pi. Visa est Pontinos despectans Setia campos, Non intrata tamen: quia tectum proxima villaSetia opp. Hospitiumque dedit, Setini et munera Bacchi Sponte propinavit. nondum lux altera caelo Orta erat, e duro cum strato membra levantes, Scabrosas cautes superamus, et aspera montis Saxa, ad Privernum, pharetratae laude CamillaePrivernum oppidum. Nobile, Amazoniis quae par virtute puellis, In mortem patriae pro libertate ruebat. Tum transmittentes Anaseni fluminis undam,Amasenus fluvius. Nunc monachis habitatum. aspeximus inde forum Appi,Forum Appii, opp. Deque tribus quae sunt olim loca dicta tabernis, Circaeasque domos, altique cacumina montis.Circaeus mons. Hic ubi non hominum Titanis subdola formas, Cantibus et virga mutavit, ut inquit Homerus: Sed caelestem animum fraude, incautoque veneno,
Page 18, Image 018
Transtulit ad levium miracula turpia rerum; Atque voluptatum da mnosa perdidit esca. Id factum docuit nos praesens. altera namque Circe erat in nostro comitatu, Graeca puella, Quae postquam hispanis Italisque ruentibus in se Certatim, blanda porrexit pocula dextra, Non secus ac capti sensu sebria turba fureb at: Nec pudet oblitosque sui, immemoresque decori, Turpiter imperiis dominae parer superhae. Haec dum indignantes animis, tacitique tuemur, Interea angustas per valles turbidus Oufens,Oufens fl. Fossa palustris. Qu in mare quaerit iter, tum proxima Fossa palustris Praeterita est, viridique olim Feronia luco,Feroniae lucus. Tollentesque caput candentes Anxuris arces:Tatracina op pidum. Nunc mons et tellus, quondam maris insula Tusci. Hae contra fluctus ingentis fragmine montis Munitae, tumidas contemnunt aequoris iras, Nereaque undisono tundentem saxa fragore. Hic quondam moles hominum collapsa theatri, Viginti infando delevit milia casu. Tum comites, dubia falsos regione viarum, Cernere non potui, quam Fundos venimus, omnes.Fundi opp. Urbs parua in plano, positu pulcherrima, campo, Collibus hinc, atque inde lacu, simul aequore cincta,Fundanus lacus. Citria cui florent hortis, et littore myrti, Hesperidum decus, et beneolentia culta Diones. Haec dedit hospitibusque locum, fessisque quietem. Pressa tamen Fundis cum vina apponeret hospes In coena, ad stomachum minime facientia nostrum, Caecuba non paruo clamore poposcimus illum.
Page 19, Image 019
Nam crudos propter pisces, oleumque comestum, Nausea propositas prohibebat tangere mensas. Sed prius Alcidae clavam, fulmenque Tonanti Eripias, quam optata feras mali ab hospitis ira. Hinc via fumosum nos Appia duxit ad Itrum, In quo femineis ceciderunt turpiter armis Galli, Arragoneo cum arsit Campania bello. Appia sed longis via iam corruptior annis, Deteriorque imbri, nimium properantibus obstat. Repentes per iter non absque pavore malignum, A'dextra aeneae nutricis habentia nomenCaieta op. Moenia prspicimus: monumenta antiqua, sinistra. Attigerat medium proles Hyperionis axem, Extructam deinceps cum a forti gente LaconumFormiae op. Intramus, nostris pugnantem versibus, atque Infamem Laestrygoniis cultoribus urbem. Hic ubi saepe fo rum fugiens, strepitusque clientum Tullius, optatos quaerebat ab urbe recessus, Aut inter silvas Academi, interque Lycei Versans, aut aptans grandis Demosthenis arma. Tunc ubi equi saturati essent, Hormumque bibissent,Hormus fl. Scanuli vicus. Dulci cannarum succo viridantia prata, Quae cum Sicaniis certare liquoribus ausint, Minturnasque udas, teneris loca foeta siletisMinturnae oppidum. Transimus, Marii ardentis celebrata latebris. Quas prope ductus aquae, et moles erecta theatri, In cuius pecora et scandentes saxa capellae Gramina nunc carpunt, et lenta arbusta ruinis. Quid vobis igitur (comitum sic turba ferebat) Profuit Ausonidae regna exhaurire, potentem
Page 20, Image 020
Atterere Italiam, tam fluxam quaerere laudem? At non his pectus Bruti, integritasque Catonum, Scipiadumque decus fuit immortale: sed una Virtutis fama, quam nulla intercipit aetas. Talia dicta dabant. taciturnum Lyris ad amnemLyris fl. Ventum erat: hic captus Laurentis amore Maricae Spumea lambit adhuc dilectae littora nymphae. Ne've putes veteris flammam cesssisse furoris, Nunc quoque sulphurea lentus pallescit harena. Hoc traiecto humilem Gauri in radice subimusGanurus mons. Terram, conspicui nil hortum praeter habentem. Nocte satis placidos carpentes pectore somnos, Summo mane in equos attollimur, ante serena Incipit in varios mutari luna colores, Et volitare levi candentes aere flammae. Nondum tacta fuit vicini littoris unda, Horriferi subito funduntur ab aethere nimbi, Cum tonitru: terrentur equi, timidique sodales. Bis quoque tam claris micuerunt ignibus astra, Ut lucem eriperent oculis, rebusque colorem. Vix talem sensit vim flammae, fulminis alis Adflatus, Veneris thalamo amplexuque superbus. Postea harenosum Vulturni legimus amnem,Vulturnus fluvius Vestinis violenter aquis, simul imbribus auctum. Literni madidas vestes siccamus ad ignem:Liternam opp. Urbs quae Scipiadae, cui fecerat Africa nomen, Praebuit exilium, et paruae solacia villae. Hic epulis functi, subito calca ria tardisCume opp. Prochyra insula. Subiciuntur equis: fatorum haud inscia Cume, Interra, inque mari Prochyta, Inarimeque sinistraInarime insula.
Page 21, Image 021
Obscuro caelo vix visae. deinde cavatum Pausilypi in tenebris et iniquo lumine montemPausilypus mons. Egressi, albentis templa ardua MergillinaeMergillina mons. Ad mare conspicimus, cygno fundata sonorot Cuius vox ultra Gangen audita, Tagumque, Dulcibus implevit vastum concentibus orbem. Nec poter ant magnis alia ossibus ossa Maronis Coniungi melius, quam quae sunt tuncta. relicto Hocigitur templo, nymphaeque Patulcidis horto,Patulcishortus. Divorum intemplis turres, et celsa domorumNeapolia urbs. Parthenopes sese ostendunt: hac urbe recepti, Quoe nunc Campanae palmam fert unica terrae, Idem scribendi, qui factus finis eundi est. XI. Cal. April. Neapoli, M. D. XLIII. ITER ROMANUM SECUNdum, ad Leonardum Badehornum. NOn iniucundus circum varia oppida vexit Nos error, Latium et Campani littoris oram Dum spectare iuvat, terrae monumenta beatae. Mollia Parthenopes fugientes otia primum, Ostriferam Megarim, sortitam nomen ab ovo,Megaris insula. Legimus, ut perbibent, Luculli divitis olim Gaudia, et Icario villam solamen in aestu. Extat adbuc rupes intus cava, fonsque perenni Dulcis aqua, statio barbatis commoda mulis, Quos caris posuit Romana potentia mensis. Euplaeae hinc antrum multos servantis echinosEupleaini.
Page 22, Image 022
Importune tuas fugimus pirata latebras. Post hanc asparagis plenam Nesida videmus:Nesisins. Pars hace pausilypi quondam, maris insula nunc est. Multus ibi servat furtiva cuniculus antra: Antra Typhoneos quondam spirantia fumos, Et circa Eumenidum nebuloso tristia luco. Mox socii Aeneae dictum de nomine montem, Ventosa Triton qua personat aequora concba, Misenum afferimur: statio prope navibus olimMisenus mons. Romanis fuerat, dum res Augustus habert. Non erat hunc superasse, etiam non lumina circum Quaque tulisse satistiuvat inspectare meatus, Et vacuas ab aquis penitus circumire latebras. Inde aequor stagnans, ampli et vestigia portus, Pennataeque caput transuectunave relicta,Pennata insula. In lato erramus lustrantes littore cuncta. Quid memorem mirae piscinae nomen habentes, Totque pilis fultas intus, saxisque ruinas? Quid've tuo ductos sub terra a flumine rivos Sarne: Neronis opus, maculati sanguine matris? Deinde decem decies cameras tellure repostas, Acsupra impositas varia ratione columnas? Denique quid templi molem, speciem ve rotundi, Quo Neptune tibi votas suspendere vestes Mos fuit, aut pulchrum Phoebo mactare iuvencum? De socio nomen quoe nacta Ithacensis Ulyssis, Proxima Baiarum, nunc alto condita monteBaiaeopp. Arx fuitrantiqui luxus monumenta referre Velle, sinu est illo conchas numerare marinas, Rudera've in multis vix perreptanda diebus.
Page 23, Image 023
Sed licet ipsa loci iacet interiitque voluptas, Non tamen utilitas cessit quoque: Cynthie parce, Nam tua Baiani superant inventa recessus, Estque vapor radice, atque unda potentior herbis, Cumque salute illos colit ipsa Salatia fontes. Verum deceptus ne quisquam errore locorum, Grata salubris aquae sentiret munera tardus, Morborum variae facies, et nomina mille, Astabant foribus pictura aut marmore clarae, Quae nunc invi dia penitus isublata minorum. Multa alia in toto visu dignissima tractu: In primis celso sita Sudatoria monte. In tria divisus specus est eeu brachia: quorum Sulphureos extrema tenent fumantia fontes, Solis inaccessos radiis sub rupe cavata. Ingressu via longa patet, cinis impedit albus, Atque calens mediae gradientes agmine fossae. Ingrediendo cave tollas caput: arduus undam Fumus agit, totoque fluunt de corporerivi, Visceribusque trabens animam vapor aestuat intus. Sin submissus eas, et caute lumina serues, (Nam sine luminibus nulli est intrare potestas) Victor eris, nimium sed non tentare sinistram Diratibi mens sitinecat intus pestifer aer, Profuit et nulli tacitas quaesisse latebras. Ne vero Alcidae mirere bovilia BaulosBauliopp. Herculea via. Lucrinus la cus. Interiisse, viae quoaque sunt sublata superbae Indicia, atque lacus perierunt, fracta Lucrini Claustra, tuique operis Caesar miracula Iuli. Nondum sudor erat membris detersus et ori,
Page 24, Image 024
Quem toto excierat Tritolini montis hiatusTritolinus mons. Corporemauta statim, non hinc procul antra Sibyllae Vatis, et umbrosus graveolentis lucus Auerni.Auerni lavus. Cimmerii prope quem Stygia caligine pressi,Cimmerii populi. Obscuris quondam traxere mapalibus aevum. Quos numquam radiis sol vidit lucidus aureis, Sive ille astriferum se matutinus ad axem, Seurursum in terras se vespertinus agebat: Sed nox incub vit miseris mortalibus atra. Hic dum fixi, oculos ferimus per singula circum: Quid, Vverterus ait, fumantes littore harenae,Marebulliens. Quid ve novi insolitus monstri fert aequoris aestus? Cui nauta: Informem quem cernitis undique montemMoni novus. Fumare, et clauso auditis gemere intus ab igne,Puteolanus. Campus agerque fuit Baccho, Cerere atque Minerua Fertilis, oppidulo, thermis, clarusque theatro. Quintus ab hoc agitur lustris labentibus annus, Quo madidi spirare solent vehementius austri Tempore, turbaturque hoedis pluvialibus aer, Ecce sub occasum metuenda incendia solis Emicuere, volant Aetnaeo murmure flammae, Saxaque cum tonitru magnum per inane rotantur. Terra tremit, roboant crebris mugitibus aurae, Et non vicini tenuere cacumina montes Insequitur cinerum glomeratus ab aethere nimbus, Involuitque globos flammarum, et in aequora mergit. Aenariam, Prochytenque illis ego forte diebus Liqueram, et Aeoliam Liparen iamiamque tenebam, Vix scapha me tanto subduxit inutilis imbri. Nunc levibus tophis oppleri et pumice littus,
Page 25, Image 025
Atque vado feruere fretum, rivosque calentes Monte videtis adhuc emergere, et ardua saxae Amphitheatralem iecisse ad sidera molem. Quod campus, mare quodque fuit (mirabile) mons est. Vos nimis mcoepto non indulgete labori. Nam quibus ista venti primum explorare cupido, Triginta periere viri, quos tetravorago Sorbuit, et Stygias per Auernum misit ad umbras. Dixerat, et montem dux ante praeibat in ipsum. Murmur agunt intus venti, spiracula fumum Emittunt, scrobibusque latet Vulcanus opertis, Exercetque novo fabrilia corpora in antro. Tandem ad craterem fessi devenimus, unde Dux Erebi immundum vomuit Saturnius ignem. Quis neget hic saevos bellum gessisse Gigantes, Amphitryoniadae fractos virtute, manuque, Campis Phlegra tuis? tentant Titania monstraePhlegrae eampi. Rumpere adhuc duras ferri luctando cathenas, Et Iovis imperiis iniectos tollere montes. Suspirans propriam Tellus timet ipsaruinam,Forum Vuleanium. Lemniacumque forum, et luctantes fortiter curos In sua testatur grassari viscera mater, Acius concessi rumpi inviolabile regni. Unde novos etiam contra Iovis arma tumultus Crebra movet, partesque suas irata tuetur. Conscenso rursus via carpitur udaphaselo, Iamque tuos flammis querimur Tripergula cives,Triperglaopp. Cum natis, carisque uxoribus interceptos. Et docti villam quondam Ciceronis, et hortos, Palladioque aedes Academi nomine dictas,
Page 26, Image 026
Saecula Caesareo claras post longa sepulchro: Praecipuetot aquae fontes periisse salubres, Quas inter tenuit primas aqua Tullia, quaeque Vel steriles utero faciebat crescere matres, Quando clausa diu genitalis molliit humor Corpora, et ad Veneris redierunt munera laetae. Inde petebamus veterem Dicaearchidos urbem,Puteoli op. Quae calidis ab aquis puteisque est nomen adepta. Hanc Samii posuere viri, Delonque minorem Dixerunt, variis populis et merce frequentem. Tempore quam fore desertam, populo inque frequentem. Eubaea haud falso praedixit carmine vates. Vidimus innumer as templis domibusque ruinas, Quas tremor, et validi dederant per moenia venti: Hic Auguste tibi surgentia marmore templa Concussa, et magni moles operosatheatri. Sulphureis bibimus tum Massica vina lagenis, Massica vicinis nascentia collibus, et nuncMassici colles. Uberiora, novi post vasta incendia montis. Quis vero aequoreis minitantem fluctibus, altum Calligulae pontem non audiit? ille per aequor Iunxit Dulichiis Dicaearchum moenia Baiis, Atque pilas bis sex nunc erigit aequore magnas. Hinc via nos, albae telluris nomine collesLeucogeicol les. Adduxit, loca flammivomis exesa caminis. Valle sub hac sulphur fons atque bitumen anhelat,Phlegethon fons ardens. Et Phlegethonteis exultat feruidus undis. Haud secus ac Silae, aut ingentis ligna Taburni Subiecta augerent vivacis semina flammae. Non procul inde etiam fontes memorantur Oraxi,Oraxi fontes.
Page 27, Image 027
Affectis medicina oculis, medicina cerebro. Mox Agnana palus, orbataque piscibus unda,Palus Agnana. Turpis hirundineisque glomis, ranaque loquace, Atque obsessa malis ripa omnis aditur ab hydris. Inde scrobes, Stygiifunestum nomen habentes Vectoris, visae: Cocyti inamabtlis antrum.Charoneae scrobes. Panditur horrendus celsi in pede montis hiatus, Pallentique umbra, ruptisque Acheronte cavernis Pestiferum spirans: quem non intrare volantes, Non audent aliis defensa animalia lustris. Sinforte intrarunt, aut vi coniecta fuerunt, Exanimes tristi subito retrahuntur ab antro. Immersas quoque fert vicinae fama paludi, Etmotum et vitam tacita reparare sub unda. His simulatque aliquot visis per littora thermis, Sole parante suos ponto iam mergere vultus, Parthenopen placido Zephyro, et rumore secundo Delati, optata recreamur corpora coena, Exhaustosque illa narraqmus luce labores. Nec minus interea tota lustramus in urbe, Quicquid erat dignum spectatutmaxima templa, Inter quae sacra est Ledaeis fratribus aedes, Hebonique deo, cui propria vota tulerunt. Inspicimus veterum sedem et penetralia regum, Quatuor excelsis munitam turribus arcem, Aeratasque intus inscriptas carmine valuas, Hostem ut Troianis Ferdnandus fuderit aruis. Nec non insignem protum, tot navibus aptum, In quo Caesareae pandebant vela triremes, Inferret duro cum bellum triste Sicambro.
Page 28, Image 028
Mox imus circum aucta urbis pomoeria late. Quis memorare ducum tot celsa palatia possit, Nobilivimque domos? quis ve intra moenia et extra Magnifice structos immensis sumptibus hortos? Iamque dies aliquot circum loca cuncta profectis, Rursum exire placet Vvertero: nec mora, frenis Impediuntur equi. Sebethi flumina primum,Sebethus flu vius. Atque Aragonei regis praedivitis hortos Deliolos, Gallo vastatos milite et armis, Attigimus, vacuas via qua ducebat Acerras.Deliolihorti. Leucopetrae antiquis certantia gaudia villis Posthac intramus, mir ati moenia, turrim Nymphaeum, et conchis structum fulgentibus antrum. Naiadum hic lusus, et amantis fistula Panis, Nereidesque omnes, atque Oceanitides omnes: Tuque Arethusa iacens, luctantes nuda papillas, Nuda genu, gelido posita es custodia fonti. O'taliliceat vitam mihi degere in antro, A'vulgo, et vana procul amb itione remotum, Aonidumque choros sectari, et discere iura Vivendi, ac varias rerum cognoscere causas. Tu vero Badehorne forum, tu limina regum Laute colas, ad res nobis magis aptus agendas. Hinc iuga praerupti Vesevi scandimus: ante Quam tamen ad summi pervetum est culmina montis.Vesevus mons. Ter superanda fuit fecundis herbida ca mpis Planicies, quae vitiferi laetissima Bacchi Munere, Campanis passim celebratur in agris. Ipse biceps geminum iacit ad supera ardua cornu, Quaque patet bisido spaciosus vertice crater,
Page 29, Image 029
Emittit rarum per caeca foramina fumum. Convulsi circa scopuli, depastaque flammis, Atque extrusa iacent mirando pondere saxa. Thracibus eveniant tam vasta incendia crudis, Disiciantque tuam sic Barbare conifer aulam, Littore ut obruerat Pompeios ignis in illo,Pompeii op. herculanium opp. Deque tuo Alcide vocitatam nomine terrane. Netamen hinc partes ferremus lumina in omnes, Cernentes patrios Samnis tibi et Appule fines, Quas fert aerii montis sublime cacumen, Impediunt fusae circum nos undique nubes. Longius ire vetant venientis tempora noctis, Quadrupedesque viis quaerebant pabula fessi.Neapolis urbs. Paucos inde dies Sirenis in urbe morati, Venimus Attellam: cuius comoedia quondamAttella opp Pectora lasctuo mollibat rustica lusu, Atque tuos Megaris superabat Achatcarisus. Ergo theatra iuveat regali educere sumptu Urbibus, ut morum corruptio publica laudem, Praemique a cano mereatur larga Senatu? Non ego nunc Capua alta tuum memorabo, quod urbetheatrum Capuanum. Cernitur eversa, constructum marmore, et amplis Porticibus, ferroque intus, plumboque coactum. Quid Troiane Capy nunc urbs tua? quae caput olim Cum Roma aequavit, quae cum Carthaginis arce, Cuius nulla satis decantet Pieris agrum, Delicias ve soli, et cultissima frugibus arua. En iacet immensis urbs obruta tanta ruinis,Capuavetus. Vandalico (exemplum fortunae) eversa furore. Effodiuntur adhuc numismata, marmora, gemmae,
Page 30, Image 030
Subterra agricolis, et luxus signa prioris.Laborini campi. Inde Laborinos campos, Tifataque montes Transgressi, Capuae alterius nova tecta subimus,Tifata montes. Adrapidum flavi Vulturni condita flumen,Capua nova. Pulchra quidem, sed vix priscorum aequandaruinis: Antonine tuo signatum nomine pontem,Vulturnus fluvius. Aspicimusque viae, quam gens dedit Appia, partem. Sunt Aegyptiacae, murum intra, templa iuvencae, Quae nunc relligio meliores vertit in usus. Quis tamen illius sit conditor urbis, et auctor, Incertum esticives non mutavere superba Pectora, luxuriamque nepos imitatur avorum: Post hanc intrata Auruncis habitata vetustis Pometia, haec alio post nomine dicta SuessatPometia, Suessa. Quae nostro eximio celebrata est tempore cive, Cui gens Niphafuit, multas mens culta per artes. Apposuit facilis nobis hic vina FalernaFalernus ager. Hospes, et Aonii monstravit rura Lyoei. Hinc Aruncanum pontem, mox inde Calenos Colles, teque frequens niveis Sinuessa colubris,Sinuessa opp. Quaenunc est non culta magis, quam littus et aer. Alteralux placidum Lyris deduxit ad amnem,Lyris fl. Et celebres dulci cannarum munere Scaulos,Scaulivicus. Formiae op. Antiphataeque domum, Laestrygoniosque penates. Donec ad excelsas Caietae venimus arces,Caieta opp. Ingenio, posituque loci, domibusque decoras Magnificis, structisque tenace bitumine muris. Haec Veneris vultus profert et corporatellus, Atque puellari gaudens excellit honore. Quis scissum promontorium non signet, hiantemque
Page 31, Image 031
Aequoreum scopulum, ormosae Tethyos antrum, Atave indignates montem perrumpere fluctus? Burbonius, Latiae dux non incognitus urbi, Marmoreum excelsa tumulum nunc possidet arce. Postmodo Tyrrhenum metimur nave profundum. Subtrahitur subito caelum, et caligine solem Obscurante, dies mutata in tempora nostis: Donec nos dubiosque viae, oblitosque locorum, Mitior antiqui kux urbem misit ad Anci,Ostia opp. Qua Tiberis voluens flavam sub gurgite harenam, In mare cum multo sonitu prorumpit Hetruscum; Vidimus hic clari portus quaecumque supersuntPortus osticnsis. Indicia, ingentem murum, ingentesque columnas: Quem non Sarracena manus, non Vandalus atrox, Gotthorumque furor, Latia sed praesul in urbe Diruit, et latas aequavit vomere fossas. Forte animi inde tulit nos ardor, adire vetustiTusculum oppidum. Moenia Telegoni, fama celebrata Catonum. Quae prope villa fuit Ciceronis tertia, claris Decantata libris, qui nunc versantur in ore Pectoribusque hominum, oeterni monumenta laboris: Nunc iacet hac ipsa cum villa Tuscula tellus, Albano fundata iugo, deleta furoreAlbanus mons. Romulidum: quoniam favisset Caesaris armis Teutonici, damnumque dedisset civibus ingens. Haud procul Argolico peragentes omnia ritu Sacra, cucullati celebrant templa ardua patres. Hinc ad Auentini montem, tua Caecule regna,Auentinus mons. Preneste opp. Nomen ab ilicibusque tenens Prenseste venimus. Quo primum divae, quae nullo tempore, nullo
Page 32, Image 032
Certa loco perstat, miramur nobile templum, Pluribus in templo litbostrotaque ficta figuris. Deinde tot effossos tecta tellure meatus, Qui finguntur adbuc Mariana caede rubere. Proxima Verrhesti fluvio, silvaque relicta,Verrhestis fsluvius. Tibur Nos via Tiburti festinos sistit in urbe.Tibur opp. Illa supercilio clivosi montis agrestes Fundit opes, quibus Alcinoi quoque splendidus hortus Hesperidumque fuit: non hic tam grandia saxa, Pyramidum in morem quae rupibus excinduntur, Ascendisse iuvat, quam magno monte volutas Contemplari Anienis aquas: ut praepete lapsuAnio fl. Fument, ac multa sudent aspergine cautes. Templum fatidicae conscendimus inde Sibyllae. In descensu aliud Iunoni (ut fama) sacratum Argivae, forma quoque splendidiore, subimus. Pons superabatur Lucanus, Plautius olimLucanus pons. Quem fecit, domitis Bastarnis, atque Scytharum Gentibus, illyricoque ferens ex hoste triumphum. Aelia villa dehinc multis ostensaruinis, Urbis opus, varia structura et fonte superba Irriguo, priscisque tenens par nomen Athenis. Unda salutares postoffert Albula fontes,Albulaeaquae. Laesaque ab irsfesto medicatur corpora ferro. Tandem pons alius, dictus de matre Severi Mammaeus, fessos Romanam mittit in urbem.Mammaeus pons. Roma. Quaeque viae ambiguae finem dedit, atque quietem, Prolixae imposuis quoque iusta silentia cartae. VI. Cal. April. Romae, M. D. XL IIII.
Page 33, Image 033
ITER PATAVINUM, AD VAlerium Cordum. CV'm rursus Patavi visendi cura subiret, Corde, Machaonias iuvenis memorate per artes, In Veientanum roma pervenimus agrum. Iamque egressa fuit Baccanis proxima silvaBaccanae. Lucus Capenus. Arsia, quae lucis olim vicma Capenis, Cum Cremeram exiguum properando reliquimus: amnisCremera fluvius. Hic erat, in tenuem est siccatus temporerivum, Sicut et Hectoreus Troianam Xanthus ad urbem. Hunc prope de Fabia pcrierunt gente trecenti, Qui sociis ausi defendere viribus Urbem, Pro patria atque suis ceciderunt fortiter omnes.Monterossum. Tum saxis dictum de rubris, parte dieironcilionum opp. Iam media, at que aliud cognomine Roncilionum, Vidimus oppidulum, prope quod sunt moenia SutriSutrium op. Antiqui, Latio quae quondam causa triumpho. Mox Cimini cum monte lacum, quem dextera magniCiminus lacus. Herculis, abstruso se tollere fecit ab antro, Fixa solo vellens nodosae pondera clavae. Non dicam calidos fontes, et olentia sulfur Balnea: Baianis certat nam Tuscia thermis. Ulterius lacus est, prope quem Romanus HetruscasLacus Vadi monis. Fregit opes, armis belli melioribus usus. Qui latera exesus praecelsi grandia montis Stagnat, et instabili cui fluctuat insula motu.Insula natans. Hesperiis Phoebo radios condente sub undis, Praecipiti ingredimur positum sub monte Viterbum,Ulterbum oppidum-Vetulonia oppidum. Germanum quod habet non prima ab origine nomen: Nam quondam hoc circa tenuit Vetulonia muros,
Page 34, Image 034
Maeoniis habitata viris, Lydoque colono. Hic fessis molli cum iam recreanda quiete Membra essent, epulas in noctem prorogat hospes; Nec solum dulci fraudavit corpora somno, Verum mane locabat equos, vix terga ferentes Arida, et haerentem detrita cum cute pelllem. Non bene praeteritis per prata calentibus undis, Ad Iunonicolas habitantes colle, suoque Portantes ritu gentilia lina, FaliscosFaliscum op. Venimus, et Baccho felicia rura secantes. Inde lacum, cuius Vulsinia littore quondam,Vulsinensis lacus. Bis sex Tyrrbenas inter caput extulit urbes Pisciferum, atque oleis circundata pinguibus arua, Et Pendentis aquae servantem nomina terram,Aqua pendens op. Urcius fl. Prila fl. Transimus, fluviosque duos: quorum Ursius ipsis Est transmissus equis, sed pontes Prila per altos. Vilia deinde loca, et cauponum lustra, tabernas Tam longe tota fugientes luce diei, Sub noctem villae cuiusdam tecta subimus.Scala villa. Ecce autem praeter solitum lautissima morem Coena datur, dantur certantia vina Falerno, Non uno deprompta cado, neque montibus iisdem Lecta, sed ex variis quae hinc indereleverat hospes Cellis atque locis: tum potu epulisque refecti Sternimur in lectis: et quamvis plurimus illam Per noctem Boreas spirabat, non tamen aufert Mollem importunus, hicet esset parua, quietem. Nam prius a cano quam surgeret orta marito Memnonis, et croceos proferret lutea vultus,Osenna mons. Nos in equis montem conscendebamus Osennam.
Page 35, Image 035
Post autem pedites tria milia repsimus aegri, Clamosus nobis quia lente equitantibus hospes Pegaseos volucres irata voce negabat. Tunc Boneconuentum pedites intravimus: ingensBoneconuen tum opp. Tellus crimen habet, Germani morte notata Caesaris Henrici: quem quando vincere ferro Impia non valuit, vilare est ausa veneno: Nec scelus hoc potuit monachi nisi fraude parare. Mox in equis rursus, postquam Arbia frigida cursuArbia fl. Praeterita est, altam Senae superavimus urbem,Senae utbs. Delicias Italumt cui flavis Blandus arenisBlandus fl. Defluit, atque rigat supposta rosaria colli. Cui calidae manant venae tellure sub ima, Non Apono, Euganea qui feruet valle, minores Usibus: in primis cerebro, neruisque salubres. Hic ut corda virum non sunt inimica Camenis, Externosque omnes digno amplexantur honore: Sic quoque non duris tribuit natura puellis Ambrosiasque genas, et eburnea colla, comasque Vel quales habuit Daphne, vel candida Iole, Quamque Deum tauri decepit imagine rector. Vidimus hic sedem Musarum, et docta virorum Nomina, qui cultas passim celebrantur ob artes. Vidimus et Pario surgentia marmore templa, Et certans operi, vel quo Preneste superbit Arte pavimentum, et longo ordine Romulidarum Pontificum facies, Christoque dicata et egenis Tecta, quibus tota nil magnificentius urbe. Hinc Stagiam, pontemque Pesae, dictumque ab eodemStagia. fl. Pesae fl. Oppidulum, et Tusci scriptoris nomine clarum
Page 36, Image 036
Certaldum, atque Arni consortem fluminis ElsamCertaldum opp. Linquentes, Elsam quae obducit cortice saxiArnus fl. Elsa fl. Quicquid apud fontem in liquidas proieceris undas. Hinc sine labe fluit, peregrinaeque inscia lymphae Excipitur laeti cupidis amplexibus Arni. Per noctem villae fumosae non satis apto Hospitio fruimur: tenebras noctemque fugarat Lucifer, ad gelidae pontem pervenimus Erae.Era fl. Ter madidi pluvia, ter ab ipso sole vicissim Siccati, Alpheae claram cognomine Pisae,Pisae urbs. Tantalidae pelopis desertam pergimus urbem, Quondam divitiis et nobilitate superbam. Sed dum insana suam petit ultra plurima sortem, Amisit propria, et dominis nunc paret iniquis, Uti libertate et rebus nescia magnis. Non tamen Aonides cesserunt inde puellae, Atque metus ferri contra Martisque furorem Integra sceptra sui tenuit Tritonia regni. Altera templa ibi sunt ingentibus alta columnis, Hetruscas inter gentes notissima fama. Turris item cuivis operi aequipar anda vetusto, Aeria, inque unum latus inclinata, minansque, Siprocul aspicias, alia plus parte ruinam. Nec non quo placidam carpunt in morte quietem Corpora, spevitae melioris, marmore stratus Est locus, et multa cum relligione verendus. Praetereo insigni celebrandum fonte sacellum, Cuius lympha, dei verbo accedente, repurgat Contractamprima maiorum ab origine labem. Flumine mox Tusco ferimur, rumore secundo,
Page 37, Image 037
Donec harenosi rapidum sulc avimus ArniArni ostium. Ostium, et aequoreis luctantes fluctibus undas. Deinde mari turres fundatas molibus altis Prospicimus: quarum tres suolphuris igne, globisque Disiectae, alitibus dant aspera tecta marinis. Occiduo tandem Labronem sole subimus:Labroportus. Quem portum fama maiorem accepimus, acres Ipsa fuit: nobis tum propugnacula visa Hispanis circa muros ducentibus, atque Turris iter monstrans nocturnaque lumina nautis. Hinc procul ostensa est Chalybum generosa metallisIlua, Capraria, Oglasa, in sulae. Ilua, tenensque feris a capris insula nomen: Oglasa praeterea, consuetaque vivere rapto Corsica, et a clypeo quae toruae dicta Mineruae est.corsica, Gorgonis. Mane rubente polo, et turbantibus aequora ventis, Perloca plana, viam Pisas tellure remensi, Atque dies aliquot nolentes pene morati, Auseri, et acclivis superato vertice montis,Auseris fl. Luca urbs. Legibus antiquis florentem et nomine Lucam Postea perventum est. hanc perlustravimus urbem, Templis magnificam, populo domibusque frequentem, Exiguamque loci spacio, sed divite censu. Undique fecundi circundant moenia colles, Atque silex latas ornat quadrata plateas. Comiter excepti, non mente avellimur aequa. Pessia tum vitreis delabens molliter undis,Pessia fl. Bentinus lacus. Inde palus Bentina, lacus nunc nomen adepta, Visa manum ad dextram: supremum Cynthius axem Tangebat, cum nos in plana valle tuemurPistorium op pidum. Pistorium: dulci contraria monstra quieti
Page 38, Image 038
Ista tulit tellus, et maxima damna potenti Intulit Italiae. nam barbara nomina primum Hoc audita loco, quis arsit noxius ignis Irarum, nondum post tot delebilis istis Saecula temporibus. sed quae tam dira cupido Vindictae? quaetanta animis abiectio? quae vos Hesperiae proceres agitat crudelis Erinnys? Sat letho sunt missae animae: deponite agrestem Morem, nec vitam duri revocate ferinam. Trux decet ira feras: mens praestantissima quaeque Adscelus et caedem ac vindictam lenta videtur. Moenia vix urbis nobis egressa fuere, Cum subito Umbronem et Stellam, gratissima NymphisUmbro fl. Stella fl. Arnus fl. Flumina, et ad socium properantes cursibus Arnum, Liquimus: hic vallis longissima, qua nibil usquamVallis Florenrina. Uberius campis, cui circumiecta ab utraque Parte tot oppida sunt, tot villae, tot loca Faunis Monticolis, et Oreadibus, Genioque dicata, Ut citius numeres arentis corpora puluis Exigua, et sparsas bibulum per littus harenas, Nomina quam istorum percurras cuncta locorum. Dividit hanc ipsam riguo Visentius amne,Visentius fluvius. Quo traiecto altas monstrat Florentia turres,Florentia urbs. Hetruscis caput in populis, pulcherrima rerum. Hic decora illius regionis, tertia templa Marmorea, et nitidum sacrato fonte sacellum est, Cuius portae auro fulgent, atque aere coruscant, Antiquis plenae bistoriis: non Iuppiter auro In gremium Danaes ut ninxerit, utque labellis Tyndaridis mendax immerserit oscula cygnus:
Page 39, Image 039
Sed tener ut natus sit paupere virgine Christus, Et quae divino cecinerunt pectore vaetes De puero, ucri personam hominisque Deique Qui tulit, et lapsam reparavit morte salutem. Proxima cui surgens de marmore turris ad astra, Nobile opus, cui vix nova magnificentia quidquam Par habet, et priscis celebrari digna poetis. Haec ut magna, parum laudis tamen ipsa merentur: Sed tot doctorum monumenta vetusta virorum, Graecorum in primis, quorum permulta latere, Nondum excusa tibi inventis Germania formis, Veridico nobis retulit Victorius ore. Scilicet haec uni Mediceae gratia genti Debetur, per quam ex Asiae Europaeque ruinis Servati tot sunt heroes, et addita divis Nomina, qui totam praeceptis posteritatent Formarent, animosque rudes post fata docerent. Quos ne Cosme premas, per te immortalia facta, Per patriumque caput, per publica vota precamur. Nos vero studiis et Musis dedita turba, Aeternis inscribemus tua nomina cartis. Cetera quid referam, lautam visenda per urbem? Ordine nam structos vicos, camposque patentes, Et pontes Arni describere, Caesaris arcem, Strozarum Medicumque domos, regalia tecta, Patrieiam sedem: tum nil quibus extat Hetruscis Clarius in populis, aedes ubi plurima turba Vivit egenorum, et sine sumptu pascitur ullo, Ingenii maioris opus. Munione relicto,Munio fl. Qui Florentinae portas brevis alluit urbis,
Page 40, Image 040
Haud procul aspicitur seclis celebrata vetustis Urbs, a caelifero quae condita fertur Atlante.Fesulae op. Haec avium expo suit linguis, et fulguris ignes: Nunc eius curuo sulcatur collis aratro, Divitibus plumbi qui venis intus abundat, Inque brevi spacio quae sunt effossa, reponit Tempus, inexhausti servans alimenta metalli. Vallis amoena, ferax post Mugellana recepit,Vallis Mugellana. Praeteritusque fuit Sebae pellucidus amnis.Seba fl. Hinc parua intrata est fabris urbs plena molestis,Scarparia. opp. Passa malum, et motu quassata prioribus annisApennini montes. Terrae terribili: sed dum post prandia aditur Iudex, ac lites intentat perfidus hospes, Nubiferi interea caeca caligine montes Conduntur, labor auctus iter nam praeter iniquum, Ac praeceps, in nos imbres caelumque ruebat, Fulguraque et rapidi miscentes frigora venti. Et qui montanis Vatrenus creverat undis,Vatrenus fl. Mille locis superandus erat: nam flexibus errat Per vallem variis. cum vespere terra subitur, Cui dedit exiguum mater Florentia nomen, Veraque simemorant, olim Fidentia dicta est.Fidentia op. Hic aptum hospitium qui quaerit, fallitur, inter Apenninicolas, similes qui montibus illis Quos habitant. solis primo cum lumine, montem Scandimus, et nebula subito probibente, nec illum Qui luce emittit fumum, nocte emicatigne,Mons ardens. Conspicimus, duras cautes, silvamque malignam Egressis, posit arecreantur corpora mensa.Baianorum oppidum. Iamque Bianoreo retinens cognomen ab Ocno
Page 41, Image 041
Oppidulum apparet: qui Tusci filius amnis, Cognato positos defendit littore muros, Aeneae veniens comes ad Laurentia bella. Hinc ad arundiferae perventum est plana Savennae,Savenna fl. Et per Felsineam placidus qui labitur urbem,Bononia urbs. Fessos lavit equos illimi flumine Rhenus.Rhenus fl. Contactum vix limen erat, portaeque potentis Terrae, a iucundis subito reverenter amicis Excipimur, studioque omni curaque iuvamur. Visae nobiliumque domus, et templa deorum Digna loco, et multis vix demonstrata diebus. Sed iam pene tenet istarum toedia rerum, Nec tam tecta animos capiunt, quam moribus atque Iusticia, et rectis fundatae legibus urbes. Quas inter meritam tenet alta Bononia palmam, Sceptra Theodo sius sua cui submisit, et esse Virtutis iussit doctrinarumque magistram, Magnanimus vere et sapienti pectore princeps. Hic est Germanos inter mos optimus, illos Quis Heliconiades amor et solacia Phoebus, Ut sua dent uni qui praesit nomina, seque Auxilia obstringant ad mutua, opemque fer endam. Qua moti quondam pietate, hodieque moventur Ipsi Pontifices, augustaque nomina Regum, Quique probaverunt tam candida iura, probantque: Inde vigent moresque boni, et concordia felix, Crescit honor patriae, laus genti et fama paratur. Hunc etiam Patavi dum nos inducere morem Nitimur, illorum tulimus ludibria, qui se Lege volunt nulla, Cyclopum more, teneri.
Page 42, Image 042
Hic quoque dum tumulis legimus perscripta vetustis Nomina, Coesareum iuvenem Mutinensibus olim Adiunctum auxilio, captum per praelia, fulgens Aes loquitur: cuius pro libertate daturum Tortile Felsineos aurum circum undique muros Promisisse patrem nil iuvit: quatuor ille Lustris, dimilioque tulit non debita vincla, Donec eum fatum caelestibus intulit oris. Bis ter flammiferum Titan circumegerat orbem Nos praeteruecti piscosae stagna Padusae,Padus lacus. Et lapsu audacis Phaetontis nobile flumenEridanus flu vius. Eridani, Vesuli quod manat origine montis.Ferraria urbs. Tum procul apparet latis Ferraria campis, Non tam coctilibus, quibus est circundata, muris, Non domibus, templis, non arce iiisque superba: Quam vatum ingenio, natique patrisque, duorum. Quos patria pulsos, gremio sic fovit amico, Dicere ut esse suos nequeat Florentia Strozas. Herculis hic structum Ducis est Estensis asylum, Nomine, quem statua populus decoravit equestri. Delius hic vates quoque, Thespiadesque puellae, Perpetuis sacris, et fasta fronde coluntur. Insula ab Eridani sinuoso cingitur amne: Urbis opus, Ducis Alfonsi laetissima sedes, Cui nec Persarum regis, nec Adonidis horti Cessissent, eadem si cura nepotibus esset. Hac visa, et viso, qui multa factus ab arte est, Monte, locisque aliis, quae commemorata per urbem, Continuata via est, Athesique Padoque relictis,Athesis, Padus fl. Ceu quendam referens illis regionibus Isthmon,
Page 43, Image 043
Rhodigium petitur, variis tibi cognite CaeliRhodigium opp. In studiis, natale solum. hinc superata beata Planicies, almae Cereris Bacchique voluptas: Quae non ante suos habuit longissima fines, Quam Phrygia aspicimus, triplici circundata muroPatavium urbs. Tecta, et Medoacum flumen, notsque penatesMedoacus fluvius. Euganeos, culti loca nobilitata Lycaei Fama, quod Caesar Rufae cognomine barbae Felici auspiciis felicibus extulit aevo: Dux bonus, et sapiens, qui fovit sacra Mineruae, Nec minus est Martis studiis operatus in armis. Ille tuam Livi patriam, qui munere tanto Auxerat, ore tuo dignus scriptisque fuisset. Nec mihi fas paucis perscribere versibus, ortum Antiquum, fossas amplas, pomoeria lata, Patricii've artem, vel plumbea tecta palati, Sive novi templi molem, molem ve vetusti. Attila quas clades, quas soeve Eceline dedisti Heu urbi infaustae: sed pristina Carrarienses Damna, dein Venetus reparavit cuncta senatus. Salue terra meis indulgentissima Musis: Quam, si non patriae alterius revocarer amore, Optarem fessae portum requiemque senectoe. Patavii, Cal. Iunii, M.D.XLIII. ITER CHEMNICENSE, ad Volfgangum Meurerum. QUae prius emensae sint terrae, quas've per urbes Iuerimus, patrias quam cernere cotigit aedes,
Page 44, Image 044
Curarum consors Meurere o fide meaum Accipe. Post dulces amplexus, post tot amica Verba, datasque manus, studiorum matre relictaPatavium urbs. Urbe Antenorea, nos Pluvicus excipit augensPluvicus, Moso, fl. Medoaci cursus. paruum hinc Musonis ad amnem Venimus, et patriam tibi Totila barbare terram,Taruisium urbs. Manat ubi placidus piscoso flumine Silus,Silus fl. Et miscens socias Gagnanus vitreus undas.Gagnanus. Postea coeruleae linquentes aspera Blavae,Blava fl. Provehimur subito Primolanum, Scalaque longePrimolanum opp. Monstrat inaccessas uno nisi tramite turres.Scala arx. Intrata est saevo nivium damnata rigore Feltria, Caesare quondam reprehensa Camena.Feltria opp. Nondum vesper erat, sed nubem fecerat imber, Cum Veneti imperii fines post ardua montis Egressis, rursus stagnantia flumina noti Medoaci occurrunt: cui Nereus, et pater ipseMedoacus lacus. Oceanus, Nymphaeque assurgunt aequoris omnes, Quem propter magnus Patavina Lazarus urbe Aonios aperit fontes, duivinaque morum Ac vitae praecepta, docens dignissima Phoebo, Et Venusine tuos aequans cantando libellos. Nec procul illius caput, interrupta profundi Stagna lacus. illa defessis nocte quietum Praebuit hospitium, depressa in valle Tridentum.Tridentum urbs. Vidimus hic amplam profusi praesulis arcem, Artificumque manus multorum, operumque laborem, Et luxum in tectis, non illo nomine dignum, Officioque: licet nihil istis omnibus actum est. Nam qui tam insanis erexit sumptibus aulam,
Page 45, Image 045
Ipse iacet lutea non cognoscendus in urna: Heroes inter numerandus iure beatos, Si tanta cura, et tam magni pectoris ausu, Christicolum in terris ornasset vivida templa. Mox Athesis vallem, sparsasque in montibus arces,Athesina val lis. Salurnum, et dictam Neomarche nomine terramSalurnum arx. Liquimus, alterius media iam parte diei.Neomarcha opp. Externa petimus tum plenum merce Bozenum, Quod fecunda Ceres placido despectat Olympo,Bozenum. Nobilitatque solum Campana fertile zea. Aesacus hinc vasto per cautes murmure labens,Aesacus fl. Praeteritus, rapidique ruentes montibus amnes, Brixinaque, antiquum nomen (nisi nomina fallunt)Brixina op. Sublavionis habens: quid enim non tempora mutant? Regna ruunt, pereunt gentes: nec nomina mirum Mutari, aut cadere, aut rebus succedere priscis Saepe novas: et nos aliquid nescire locorum Concedent, quibus Aeneas aut Inachus auctor. Quis vero argenti venas in montibus illis Eruit inventas? quas nunc Stercingia tellusStercingum opp. Suaciacis similes gremio de divite fundit? Comiter hic habiti: nec enim gens aspera cultu, et Moribus, Alpinis quamvis in monitibus erret, Visa fuit: magnis mox imbribus atque gravi austro, Scandimus aerii latera ardua Pyrenei.Pyreneus mons. Incertum Hispanis an nomen traxerit ille Montibus, aut alia qua sit ratione vocatus. Huic nive tincta coma, et glacie riget aspera barba. Rursus in arua fuga ferimur, vallesque profundas, Sicanio veluti deprensus in aequore nauta,
Page 46, Image 046
Cum Boreas, Eurusque, freto fera praelia miscent, Fluctibus ad caelum modo tollitur, et modo septus Molibus undarum, manes defertur ad imos. Hic post longa duo congressi tempora fratres, Carolus Hesperiis victor, Ferdnandus Eois, Cum patriis cuperent propellere finibus hostem Ismarium, atque Ducum longas componere lites. Postea Steinachium, Matreioque, parua locorumSteinachinm opp. Nomina praeterita, at non plane incognita prisois.Matreio op. Donec Iulaei pontem pervenimus Oeni,Oenipons urbs. Quam semper nebulae et malus urget Iuppiter urbem, Attamen egregiis tectis aulaque decoram: Curia consilio patribus quae facta verendis, Aurato late resplendet fulgida tecto. Non procul inde Ducum vultus (signa aemula signisMilda pagus. Lysippi) Austriadum, surgentesque aere colossos Cernas, et longo victores ordine reges. Quos si fata viros in tempora nostra tulissent, Non tot regna suis delesset Barbarus armis, Thraciaque ante ipsam fixisset castra Viennam. Postera rorre levi virides Tithonia campos Sparserat, ad scopulum cursu pervenimus altum:Cirellum pa gus. Hic ubi sectatus ter maximus Aemilianus Alta in rupe capras, sinisset turpiter aevum, Ni Deus ad maiora virum servasset, opemque Auxilio agricolae paene ipsa in morte tulisset. Progressi inde viae modicum, miracula sancta In pago Sehefelde tuo, monstravit ad arasSehefeldum Sacrificus, duro manuum vestigia saxo. Haec etsi quaestus (quid enim non efficit aurum?)
Page 47, Image 047
Prodigiosa nimis, verique expertia finxit, Disce tamen moderari animis, contemnere nullum, " Quisquis es, atque homines alios reverenter habeto. " Excipimur lauto clementer ab hospite Inutri,Inutrium. Implemurque boni Bacchi, pinguisque ferinae. Isara mox Boerum per fines, atque Loissa,Isara fl. Alpinis rapidi currentes fontibus amnesLoissa fl. Traiectitinde lacus cui nomen Coecherus indit,Coccheru lacus. Et mons et fluvius, dextra est a parte relictus. Quid memorem paruam, sed prisci nominis urbem Parthanum, Henricus sibi qua Leo tendere dextramParthanum opp. Suppliciter tristem Fridericum vidit? at ille Quo minus Insubres armis everteret arces, Caesaris impediit felicia coepta superbus. Irriguae quid dicam Ambrae viridissima tempe?Ambra fl. Aut quid pulchra Lyci resonantis flumina propterLycus fl. Altera Thessalico tempe dignissima Pani?Sconga opp. Quae non una tenet, velut Itala littora, Circe, Sed tres in iuvenum iuratae damna sorores, Eumelis, et Glycere, et flavo Chariessa capillo, Monstrantes pictis insignia mille tabellis Pendula parietibus, ceu capta ex hoste tropaea. Hic risum adveniens movit prandentibus hostpes. Namque foro turdos uno vix asse coemptos, Lina ferens, captos a se iactabat, ea arte Nos retinere parans. hinc per dumeta malignumLandsberga opp. Continuamus iter, donec cum moenibus urbem Humani altricem populi prospeximus, in qua Dulcis aquae fons est, ornans urbemque forumque Landsbergi portas egressis campus obitur,
Page 48, Image 048
Non qualis Tiberinus erat, vel ad Elidis urbem: Sed maior spacio, atque ad ludos aptior omnes, Sive rotis, vel iturus equo, vel ludicra sumis Arma pedes, cymba've Lyco decurris aperto:Lyci campus. Sive animus Martis totas effundere vires. Non caesi hoc docuit clades tristissima Vari, Fracta sed Hunniadum Germano milite virtus, Pannoniae et fusus Suevis exercitus armis. Post hunc asse quimur, quam Rhetus condidit urbem,August Vin delicorum. Extulit Augustus, iam nomine gaudet utroque: Vindelicae caput, et nunc unica gloria gentis. Non memorabo domos, non splendida tecta potentum, Non una tot in urbe Midas: non turris ad altae Frigidulis undis eductum culmina fontem. Non in quo proceres tumulo de rebus agendis Consultant, Phariae quondam loca sacra iuvencae. Non fora, non templa, et praeclaros Consulis hortos. Ornatumque recens monumentum fortis Othonis. Non dicam posuit quas dives Fuggarus aedes, Hospitiumque laremque viris, quos cana senectus Invalidos premit, aut inopes gravis urget egestas. Non quibus a claro iam Bibliotheca senatu Sumptibus extruitur. cursus hic sistat Apollo, Non capit angustum tantae urbis pondera carmen. Hinc tenues campis rivos, Cinclumque palustrem,Cinclus, Virdo, fl. Virdonemque, alios que obscuri nominis amnes, Longa referre mora est: properantes ultimus olimDanubius fluvius. Excipit imperii Romani terminus Ister, Qui centum populos, et magnas alluit urbes, Abnobio per plana iugo, tot ab amnibus auctus
Page 49, Image 049
Euxinum irrumpit bis terno flumine pontum, Cornuaque in limo frangit suprema palustri. Primum Alemanorum coluit quem Martia pubes, Post frameam portans in praelia Suevus acutam, Vinclorum impatiens, et libertatis amator. Insula cum rapido quam cingit Bernicus Istro,Bernicus fl. Lene dat hospitium, et iucundae gaudia noctis,Donaverda opp. Cantus et choreas, sed non ad barbiton, ullam Aut citharam, vocem sed saltabatur agrestis, Augentis risum non tristi fronte puellis. Inde aedem monachis cultam transivimus, in quaeCassa monasterium. Curatos videas, pinguesque abdomine ventres. Id'ne Lycostomios comites voluisse putandum est, Cum facerent tantos in tecta haec splendida sumptus? Hospita Monhemii cum prandia lauta dedisset:Monhemium opp. Ausa viris certare mero, atque immania poscens Pocula, poene fugam dare fecit Amazonis omnes,. Proxima nos via fert Alemanum ad flumen, et urbemAlemanus fl. Noriciam, nivea cognomen ab arce trahentem.Vueissembus gum urbs. Ad quam Pipini quondam fortissima proles Carolus, ingentem magno molimine fossam Ducebat, fluvium hunc ut cum superasset, et illum, Qui fuerant medii, regnum coniungeret Istro: Grande opus, et cuius locus hic vestigia servat. Suabacchum Cereris laudatum munere potusSuabacchum opp. Retro abit, excelsas urbs monstrat Norica turres, Qua non Germanis est ulla celebrior oris,Noriberga urbs. Seu leges spectes, et sancti iura senatus, Et sic unanimi viventes foedere cives: Sive tot artifices claros, aequandaque priscis
Page 50, Image 050
Ingenia, et varios iuvenumque senumque labores. Sed ne nos humili minuamus carmine laudes, Maeonio vati dicendas, contrahe frena Musa, nec Hessiaco te credas dicere plura Posse sene, aut Franco, veterum qui primus honorem Daphnea meruit viridem de fronde coronam. Hic aliquot soles cum duxissemus, amicis Quam potuere moram nobis facientibus, imbre Vorchemum madidi petimus, noctemque moramur:Vorchemum opp. Vorchemum, primis quo cunis vagiit Heltus, Multorum Studiis natus, doctusque bonusque. Excipit hinc rursus Pegnesus, Noricus amnis,Pegnesus fluvius. Mutato gaudens dici Radiantia verbo. Inde Berengarii cantatam tendimus urbem Exilio, vel dictam avium de voce Pabergam:Paberg urbs. Vel de Saxonica ius illi dante puella. Haec spacio inferior nulli est, vel civibus, urbi Finitimae, atque alti sublimis culmine templi. Impensis tantis Heinricus fecit id olim, Ut cultus verbi divini in gente maneret, Exempla et memores celebrarent sancta nepotes. In primis Ioachime tuo nunc nobilis illa est Ingenio, liquidas ad nos qui Phocydis undas Transfers, et Graias trahis ex Helicone sorores. Iam satis, et quantum visum fuit, urbe morati, Nuda nec alta illum nasci virgulta per agrum Cernentes, flexasque comas, glomerataque lapsit Brachia multiplici radicis: nunquid ea illa est Nota (aio) radix, aliis non cognita in aruis, Est nomen quae de dulcedine nacta Pelasgum?
Page 51, Image 051
Pisciferi porro delabimur ad vada Moeni,Moenus fl. Qui fluit ex altis gemino de fonte Nariscis,Narisci populi. Antehac Francorum limes, quam plurima virtus Illorum externas gentes subiecerat armis. Longius evecti, Coburgi vidimus arcemCoburgum opp. Illustrem, atque arci subiectam intravimus urbem. Hanc princeps cara accepit cum coniuge terram, Cui tribuit virtus Friderio strenua nomen, Turingis primum cum Francia paruit armis. Hospitis hic nobis animus vultusque benigni Defuit: Eisfelda tractamur lautius urbe.Eisfel da. Hinc Hermae petitur sacratus numine quondamIrmenkirch. Lucus, adhuc veteris retinens vestigia templi. Huius sacra Dei coluere Tuiscone nati, Cultricesque illi statuerunt urbibus aras, Signaque Cecropiae quot non vidistis Athenae. Hoc luco fama est magnos arsisse tumultus, Exciret miserum cum pubes rustica bellum, Nobilium imperium et dominorum iussa recusans. Postea declivem post montem, valle relictaSaxangusia arx. Angusta, impositam saxo conspeximus arcem:Semana silva. Et densam arboribus multo sudore Semanam Scandentes, crebro torquemus lumina retroe Est domus in media parua atque incondita silva, Femineo incertum quare de nomine dicta: Tardius hanc Phoebes exorta luce subimus, Amissos frustra socios per vota vocantes. Mane metalliferis argenti cognita venis Ilmena praeterita est, muscoso nomen ab IlmoIlmena opp. Terra tenet: doctus Pelignis aemula fastisIlmus fl.
Page 52, Image 052
Carmina Stigelius fluvium meditatur ad Ilmum. Iam laetos aperit Turingia fertilis agros,Turingia. Quos rigat arua fluens per pinguia lentus Hieras.Hieras fl. Iussit Arenstadii nox tum vicina manere.A renstadium opp. Orta dies adeo, validos Erfordia murosErfurdia urbs. Ostentat: sp acii quae tantum amplectitur una, Quantum vicinis non in regionibus ulla, Magna potensque licet verum sunt moenia nulla Firma satis, quamvis sint aere adamanteque structa, Si levis insanos vexet discordia cives. Quae si Romanas evertit sedibus arces, Sol quibus imperium non vidit maius in orbe, Quid miseri tutum vobis erit? heu male rixas, Irarumque alitis vestra intra viscera flammas. Hoc vitate nefas, et vobis flumina lactis Inter agros pingues, et flumina nectaris ibunt. Inventis illic sociis, de corde fugata est Tristicia, hinc vacui magnam loca clara per urbem Circumimus, celsamque arcem, celsoque locata Templa iugo, atque auro splendentia tecta micante Aspicimus, nec non hominum cognoscere mores Delectat sine frande rudes. at non sine magno Cernimus Aonium gemitu cecidisse Lycaeum. Cuius si veteres rursum instaur aret honores, A' gratis esset nomen latura Camenis. Luce sequente lacum Cyonaeum, et moenia paruaeCycnaeus lacus. Ambustae Coledae, nondum reparata videmus. Arx antiqua manet, silva hinc et montibus, indeColeda opp. Planicie, et fusis late circundata campis,Beichlingum arx. Nomine Beichlingum: quae perdita Caesaris armis
Page 53, Image 053
Heinrichi, nomen servantis in ordine Quarti, Cum Dedo Misnensis, famulo truncatus ab ense Oppetit, agnatoque suo sua regna relinquit, Thimoni quae post tribuit Lotharius ultro, A' cuius clari florent modo stirpe nepotes. Hanc arcem procerum quondam possederat unus, Saxonibus qui iura dabant bellique togaeque. Hinc coluere loci Comites de nomine dicti, A' patre nunc et avo Vverterus possidet illam, Ingenioque ornat: post messes quinque receptus, Emensa Italia, laribus requiescit amicis. Me quoque cum patriae visendae tangeret ardor, Proxima quae a prima fuerat sum luce profectus, Accedens Steinum (quanquam propiore licebatSteinum arx Ire via) se dem Vicelebae gentis avitam: Salsum ibi gustavi fontem, lapidisque nitentis Collegi crustas, imitantis Latmia vultus Nocte tuos, ideo speculi de nomine dicti. Post haec ansatas Sebergi inquirimus ollasSebergus mons. Montis, uti perhibent, Pygmaeis vascula, quondam Triticeas colerent dum terras, forte relicta. Cornuaque immanis manibus tractavimus uri, Sed carie corrupta, imisque reperta cavernis Saxi, dum reparant arcis fundamina priscae. Hospitio et bonitate viri detentus amici, Qui iuvat afflictas hoc duro tempore Musas, Coeptas carpo vias, dictamque ab Apolline villam Cum sociis venio, quos tum comitabar euntes.Apolleda vil la. Permensa inde Sala, Misnensis panditur ora,Sala fl. Qua patribus parte est Ostlandia dicta vetustis,
Page 54, Image 054
Accepit, cui terna dedit Victoria nomen. Hic nox, et mediae pars est consumpta diei. A' dextra Citium linquentes, forte subimusCitium op. Inde Pegam: non magna quidem, verum optima terraePega opp. Fertilitate loca, et frumento ditia rura. Hic fortasse potes tumuli meminisse Viperti, Audacis iuvenis, cuius fuit inclita Marte Dextera, consiliisque idem nec inutilis auctor Creditus. hic dicta sociis de more salute, Solus iter pergo per olentes suaviter agros Auricomante croco: cedas nunc Coryce, cedat Cyrene, est sua Germanis quoque gloria campis. Iam prope vesper erat, nec longum Lipsia visa est:Lipsia urbs. Quam si propter opes laudarem, et splendida tecta, Atque puellarum formam, iuvenesque superbos, Omnibus et nota, atque aliis cantata referrem. Quod praeclara viris, Musas quod honorat, amatque, Eximium decus est: et tanto plura meretur Praemia, res quanto vincit sapientia viles. Est excelsa domus, Grimanae proxima portae, Hanc Epicure tuae coluit turba aemula sectae: Nunc dux Mauricius meliorem vertit in usum, Praemiaque atque amplos congestae frugis aceruos Addidit, et iuvenum studiis Christoque dicavit. Iamque ibi Borneri studio, cui publica curae Res etiam ante fuit, multis ex urbibus auctae Bibliotheca loco celebri claroque paratur. Hic quoque dum noti lustramus singula templi, Repperimus male caese tuum Dicemane sepulchrum, Tyrrhena titulum cui Dantes exul ab urbe
Page 55, Image 055
Condidit, atque notis factum signavit Hetruscis. At nos cogebat Philyraeum morbus ElistrumElister fl. Effagere, in totam diffusus pestifer urbem. Non tamen exigui vada caeca effugimus Ili,Ilus fl. Qui me paene suis incautum perdidit undis. Venimus oppidulum Fontis de nomine dictum:Fonteia opp. Ad dextram Lucca est, prope quam Fridericus, iniquiLucca opp. Multa ferens commissa patris, fortissimus heros Prostravit Suevas Misnensi Marte cohortes, Et bis Caesareas aquilas dare terga coegit. Mox flumen Vira, et reparatum pace Frobergum,Vira fl. Nam quondam hostili sublatum funditus igne.Frobergum. Tum muros arcemque Corae, quam propter iaspisCora, opp. Effoditur generis varii: et te Mulda iacentisMulda fl. Tangentem Penigae portas celerando reliqui.Peniga op. Hinc urbs Caesareis, Cascum prope condita montem,Cascus mons. Auspiciis, fluvii praeterlabentis adepta Nomen, Chemnicium nos excipit alite laeto.Chemnicium opp. Haec nunc ingenio Agricolae celeberrima magno, Qui pulchrum conscripsit opus, terraque sub alta, Daedala quod natura tegit, caligine mersum Obscura, doctorum oculis proponit, ut ante Pondera restituit: nun c restituisse putatur Artem Vesalius, quae corpus et initima membra Rimatur, vitae divina inventa tuendae. Chemnicii, Cal. Octob. M. D. XLIII.
Page 56, Image 056
ITER ARGENTORATENse, ad Valentinum Gravium. QUi mihi care Gravi, primos numerandus amicos Inter eras, postrema mei cape dona laboris. Et si forte vacas, quo sidere, quo ve profecti Auspicio, atque via Trebocum simus ad Ellum, Qua sua cum viridi coniungit flumina Rheno, Perlege. Tempus erat, tumidas quo vinitor uvas Pressat, et aequoreis cum piscibus occidit Argo. Nos Helmae pontem primum cum fratribus ire,Helmae pons opp. Caussa animi, placuit Vvertero: ea villa dicata est Nymphis, Arcadiaeque deo, pulchrisque Camenis. Hic quoniam nobis non abnuit usque morari, Non lepus in campis, non ales in aere tutum Carpsit iter, timuitque suo sibi flumine piscis. Post iter ingredimur Beichlingi sede relicta,Beichlingum arx. Suaviter in studiis ubi totum viximus annum, Ante tamen superos his verbis paene precati: " Hanc rege Christe viam, quam nunc virtutis amore " Suscipimus, comitemque fidelem caelitus adde " Qui nos incolumes ducat, vitamque gubernet, " Ac studia, et patriis reddat feliciter oris. Egressum iam limen erat, mox Lossa relicta est,Lossa, Unster, fl. Et ripam effusis superans saepe Unster habenis Angustam, tacitoque secans Tempe aurea cursu. Inde lacus liquidis sortitus nomen ab undis Leucius, exiguoque leves quae tamite tophosLeucius lacus. Helba vehit, sociatque brevi sua flumina Clingae.Helba fl. His sua dona locis partier Bacchusque CeresqueClinga fl.
Page 57, Image 057
Ostentant, et ditat Isatidis herba colonos, Puniceoque crocus genialis spiriat in aruo. Vesper erat, nos Heilunga sumus arce recepti,Heilunga arx. Perpetuam hac pietas legit et concordia sedem. Quatuor una domus fratres, eademque voluntas Omnibus, ac studium, regere et parere vicissim. Vix in Amycleis geminis quod Graecia quondam Persuasit populis, hoc credat tempore nemo.Salza opp. Tum Salzae muros, et eodem nomine flumen In pluvia praeteruehimur, montemque videmusHorrisonns mons. Horrisonum, celebrem quem fecit fabula vulgi. Nescio quem Genium'ne loci, vel ab aethere Dirum, Taenario've herebo, latebrosis condier antris, Qui fido admonitu, ne quis forte inscius intret Terrere, et ventura solet narrare pericla. Ventum hinc ad Nessae fluvium, cui frigora raroNessa fl. Inducunt glaciem: positam hinc in vallibus urbem, A' ferro dictam vulgo, sed ab Iside doctis,Isenacum opp. Quam coluit framea committens praelia Suevus, Constituens illi silvis ac montibus aras. Imminet arx urbi, madidos qua respicit austros, Reginae sedes, quae sceptra decusque caducumVartburgum arx. Quodcumque orbis habet, prae Christi sprevit amore: Utque ministeriis inopum studiosa vacaret Elizabetha, pii neptis generosa Dedonis, Rochliciam Nisnae qui rexit legibus urbem.Horsela fl. Horsela et Ella dehinc, tenui cum flumine Sulae,Ella fl. Atque his Vella tribus maior, vix nomine digni,Sula fl. Nec raro ignoti propriis cultoribus amnes,Vella fl. Post tergum colles inter vallemque relicti.
Page 58, Image 058
Vespere conspicimus fumosae moenia Facchae,Faccha opp. Ad quae Vuerra suum consortem amplectitur Unstrum:Vuerra fl. Sed minime talem, qualis Turingicus exit,Unster fl. Plana secans, sociaeque Salae sua flumina iungens. Concussi curru, parua divertimus urbe, In tota quidquid pinguis dedit hospita coena, Anser erat; mensis poterat qui rarior esse, Rarus erat rigidis per dura cubilia lectis. Mane gravi in nebula surgentem cernere Phoebum, Quamvis loce procul montes feriebat acutos, Vix licuit, donec perrupta nube serenum Exeruit vultum, et claro micat igneus orbe. Inde Caballinae surgebant culmina villae, Hic ubi collectis struxerunt sumptibus arcemRosdor flum arx. Agricolae, tutamque tenent, et parta reponunt, Praesidium dubiis, ornamentumque secundis. Gens ipsa exercet montes, et vomere saxa Frangit, opesque parat pexo sibi femina lino, Educet ut duros communia pignora natos. Ut montana pii sunt tmepla relicta Gehulfi, Ad campum lentae propius pervenimus Hunae.Hunaefeldum opp. Iam mersurus er at sua Cynthius ora profundo,Huna fl. Altaque coeruleo splendebat silva colore, Atque rubore polus declivem pinxerat axem, Nos Fuldam ingredimur, mirati templa, rotamqueFulda opp. Auream, et Idaeae resonantem sistra Cybeles, Et sculpta in gemmis veterum pia facta parentum. Heu quantum a priscis haec distant saecula seclis. Nam non sacrificos hac ullos vidimus aede, Sed Tusci turbam vici, mediaeque Saburae.
Page 59, Image 059
Post silicis super ata via est, occlusaque silva, Et ventum ad tenues quos tangit Kinziga muros.Schluchter opp. Hospitis hic bonitate tamen, vultuque benignoKinziga fl. Exclusus labor est, et moxiucunda secuta. Ante Stenam silva est, et fons purissimus anteStena opp. Vvertheimum: hoc plano campo, iacet altera colle,Vvertheimum opp. Oppida parua. sacram Bromio Cererique GelhusamGelhusa. Imperiique urbem petimus, votoque potimur. Dumque fora et templum lustramus, forte querelas Fundentem legimus Christum, et sic ore loquentem: Sum lux, nemo cupit talem cognoscere lucem.Gelhusa. Sum via, nostra tamen sequitur vestigia nemo.Gelhusa. Sum pius et placidus, nemo audet fidere nobis.Gelhusa. Sum rerum caelique potens, me nemo veretur.Gelhusa. Possidet hic amplas animis concordibus aedes Libera nobilitas, et magnis saepe timenda Principibus: tam non trepide sua iura tuetur. Hinc meliore via attorum ex montibus altisCattorum montes. In planum evecti, vallatam vidimus Hanam,Hana opp. Auget ubi Francum Fuldensis Kinziga Moenum.Francfordia urbs. Mox turres offert Francfordia no bilis altas, Urbs decus imperii, qua primos Caesar honores Accipit, et titulum regni sceptrumque reportat: Lignea tota tamen, nec claris splendida tectis, Sed claris speciosa viris: huc saepe Camenas In sua tecta trahit facunda voce Micyllus, Suspensasque tenet Phoebaeo numine plenus. Tum mihi Saxonicas adverso in littore sedesSaxenhusia opp. Cernere non socii, sed nox spaciumque negabant. Quam vellem praesens etiam tu forte fuisses,
Page 60, Image 060
Cum nos ad coenam tempusque hospesque vocarent. Scindebantur enim studia in contraria cuncti, Ut fit, cum mentes caluissent, cumque loquentem Suspensi audirent, quid saevus Turca pararet, Quique Dei templo et Romanae praesidet urbi. Magnanimi quidam laudabant Caesaris actar India cui dederit, cui tentata Africa nomen, Et sedata armis iam Gallia, sitque daturus Euxinus tandem Nili cum flumine pontus. Quae licet acciperet non gratis auribus hospes, Poneret et vilis Lenaei muncera, Gallum (Ignoscat Caesar) pleno laudavimus ore: Tunc facundus erat, tunc omnia dicta probabat, Tristia morosae deponens nubila frontis. Altera lux defert turritae ad moenia Hoestae,Hoesta op. Ad quam Nida secans fecundos leniter agrosNida fl. Miscetur Moeno, et placido caput occulit amne. Hinc ad vitiferos Hochemi tendere collesHochemum opp. Pergimus, et dictum Castelli nomine vicum,Castellum opp. Ostia tangentem flavi placidissima Moeni. Non mendax loquitur Latias hoc fama cohortesOstium Moe ni. Consedisse loco. testantur plurima signa Sub terris inventa, et priscis sculpta figuris, Quarum res gestas et munera litera monstrat. Transmisso Rheno praeclaram tangimus urbem,Magunciacum urbs. Cui Magus atque Ciae torrens, coniuncta dedere Nomina, dum Gallis regna immutata manerent. Vidimus hic grandem Glandis cognomine molem, Romani Druso quam constituisse feruntur. Cui mortem et nomen victrix Germania fecit.
Page 61, Image 061
Quid referam insignem divini pectoris artem, Scriptos ante manu, nunc aere excudere libros, Ista quae primos ortus invenit in urbe? Hac nihil utilius dedit ingeniosa vetustas, Quamvis inventis laetetur Graecia multis, Atque suum nobis terra Itala iactet acumen. Quis vero nescit paruum intra moenia collem? In quo si tergo iaceas vultuque supinus, Suspensam cerni quasi in ipsis nubibus urbem? Res mira, at credenda tamen: sed dicere caussam Materia ipsa vetat, iamque aurem vellit Apollo. Hic Academiam non esse in flore, dolendum est, Exiliumque piis indici turpe Camenis: Cum tamen interea tot corpora pigra saginet Luxus, et haud illos congesta pecunia in usus. Inde Oppenheimum progressi nave, quod olimOppenheimum opp. Rufiniana fuit, vel quod Bauconia dictum, Nomen enim in dubio est: nam nostri munera numquam Musarum, at duri tractarunt praelia Martis: Nemoque res scripsit, fecerunt fortiter omnes. Hinc tot facta patrum, tantorum et origo locorum, Tot veteres ritus, Lethaea nocte sepulti. At puto tempus erit, cum nulla gloria gente Nostra minor, quaecumque aevum coluere per artes, Seu quae pace vigent, seu quae dominantur in armis. Iam prope villa fuit, qua post curuamina longa Rursus iter solitum leni tenet agmine Rhenus. Hinc ad Vangionum nos cursus detulit urbem Magnificam, eximiique soli, rerumque feracemVormacia urbs. Omnium, at exhaustam populo tamen, inque frequente,
Page 62, Image 062
Qua, si iam (quid enim haec vetat et meliora precarii) Discordem victor componet Carolus orbem, Aeternum cunctis celebrabitur inclita seclis. Postea Obersheimo post prandia in imbre relicto,Obersheimum opp. Quae notat Argolica pugnantem voce cohortem, Proxima Spira fuit: veteri de nomine lis est,Spira urbs. Sed certum fortes illam tenuisse Nemetes: Ampla loco, tectis ornata, augustaque templo, Quod sex Caesaribus tribuit commune sepulchrum. Haec nunc Imperii totius iura tuetur, Et rigidam Minos hic versat, et Aeacus urnam. Inde paludo sum campum, rhenique fluenta Transgressi, ad Grabam, et Vincae pervenimus amnem.Graba arx. Principis ingressi florentia rura Badensis,Vinca fl. Maioresque eius qua ceperat arce, Rpvertus Caesar ad imperium revocans non iure rebelles, Mulbergo excipimur, sub sera crepuscula noctis.Mulbergum arx. Post Albae rivum confestim se brevis offertAlba fl. Silva dicata feris, trepidus qua saepe fugaces Faunus Hamadryades latebras intrare coegit, Fonsque via positus, placidis balantibus unda.Rastadium opp. Deinceps Rastadium, Morychumque relinquimus amnem, Stolhofiique arcem, nec non munita viarumMorychus fluvius. Effugia, et fossis ac dumis undique cincta:Stolhosium opp. Quodque a luce tenet nomen, quod paruula praeter Renga fluit, dulcem fessis dat nocte quietem.Lichtena opp. Hinc Holcham exilem rivum, sed protinus im berRenga fl. Ut cadit, exitium pecori domibusque ferentem:Holcha fl. Tum Kinza, et tardae superato flumine Surae,Kinza fl. Stringentis ripas, auri et ramenta ferentis,Sura fl.
Page 63, Image 063
Sublicius Rheni nobis procul aspicitur pons.Pons Rheni. Iam muros validos, et propugnacula bello, In primisque altam propius fert inclita turrim Argentina, domus doctorum clara virorum:Argentoratum urbs. Inter quos, veluti reliqua inter lumina Phoebus, Sturmius excellit: cuius nos pectus et ora Mirati, dulcem patriam, caraeque parentis Spernentes lacrimas, modo si non fata repugnant, Et vitae et Studiis sedem delegimus istam. Argentorati, IIII. Id. Octob. M. D. XLIIII. LOCORUM
Page 82, Image 082
GEORGIUS FABRICIUS Christophoro Leuschnero in Italiam eunti. LEUSCHNERE, Italicus qui migras hospes ad urbes, Haec lege, nec segni mente reconde memor. Oenotrii fugias ardentia munera Bacchi, Sobria Aminaeum temperet unda merum. Non alte patinas extructas, plenaque mensae Fercula Teutonicae deliciosus ames. Aspera Sirenum frangentes pectora voces, Dulychii sapiens more relique ducis. Adriacae blandae sunt vultu et voce puellae: His si credideris, postea nullus eris. Nec Daphnea tibi circumibit tempora laurus, Ni vites cupidae furta proterua deae. Non colit illa Gnidum, non amplius illa Panormum, Tota habitat Veneta mollis in urbe Venus. Hanc quoque dum vitas, alias vitare memento: Serpit enim ex illa latius urbe malum. Uni etiam et noto tua pectora crede sodali, Nec cole multiplices cautus amicitias. Cumque peregrinis quoniam tibi degitur aevum, Aequa hominum mores discito mente pati. Non inimicitias cum quoquam suscipe: lauda, Quod potes, et tacita cetera mente preme. Nec studia illorum studiis tua praefer, in illis Nam vult ingenio cedere nemo locis. Erga omnes facilis sis verbis, credito paucis, Deque bonis studiis sit tibi sermo frequens.
Page 83, Image 083
Invenies mediis doctos concurrere vicis: Certamen laudis porticus omnis habet. Nec solet hic iuvenum de nugis dicere turba, Dum studet ingenio vincere quisque suo. Quos cernes alacres de summa surgere nocte, Assiduosque suis invigilare libris. Et sunt, optatae dum quaerunt praemia plamae, Ante suam miseri qui cecidere diem. Barbarus hic mos est: strepitu et clamore cathedris Pellere, Musarum qui sacra dona ferunt. Hunc fuge: nec secus ac caros venerare parentes, Cotrina quorum cultior esse potes. Haec memoranda tibi, qui laudis amore teneris, Et cupis in patriam dulce referre decus. Tum quoque. cum feruent Nemeaei signa leonis, Et micat Icarii Siria stella canis: Ne tibi sit campos demens lustrare cupido, Aut etiam longas carpere velle vias. Haec nocuit Cordo, Borragineoque, voluptas, Cum foret Aonio dignus uterque choro. Hunc dives Lubeca, illum Simesusia parua Iactat, hic in patria primus, et ille sua. Norat Apollineas hic herbas, norat et ille: Sed non herba feram sustulit ulla luem. Huius enim ostentat iam docta Bononia marmor, Illius at cineres Romula terra tegit. Ausonias quod si vis latius ire per oras, In primis cauto noveris ire gradu. Hospes ab hoste tenet quia nomina, quaerere plurae Noli: blanditiis neu capiare, cave.