August 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.


page ):(2

SALOMONI CODOMANNO BYRHUTINO, Poetae ac Philogo non e multis S. P. D. A. F. G. G.

CVm indicaret Typographus ita excrescere Delicias poetarum Germanorum, ut vix concluderentur quinque voluminibus, ideoque sexto tomo suam posceret praefationem: aderant quidem alii aliquot in animo, qui se lubenter fronte huius libelli conspiciendos praebuissent. Sed enim, ut eodem momento obtigit mihi, et oratio tua in natalem Maronis, et puri Galliambi, et alia notae minime protritae; optimam videbar nactus occasionem, exsinuandi partim amorem meum adfectumque, quo doctrinam tuam virtutemque libellis illis Apellaeis quasi expressam lineis prosequor, partim etiam aperindi mentem meam iudiciumque de iisdem ingenii tui curis. Et quidem mirifice delectabar, ut te videbam pergere ad Poesin via vere regia, visa hactenus paucis, trita paucioribus, decursa paucissimis. Certe, Codomanne lectissime, si ingenii haec tua monumenta temporius nobis obvenissent, locum suum occupassent


page ):(2b

in poetico isto Theatro quem merebantur, hoc est. si non a podio proximum, at remotissimum tamen a cuneis pullatis. Id ipsum cum modo inviderit articulus temporis: nihil reliquum est, nisi ut reserventur editioni secundae. Sic tamen ut interim tibi, tam gnaviter grassanti in hoc leporum gratiarumque stadio, animo, manu, voce, adplaudam, adclamemque fausta omina ac felicia. Aut enim omnino fallor, vel hac utique saeculi infelicitate, qua studium omne poeticum, aut tam sinistre exercetur, aut tam foede profanatur, ut tantum non a minimo ad maximum et contemptui sit et ludibrio: cuiuscumque ingenui hominis gratulationi adquiesces. Praesertim inexspectatae, ac gratuitae. Quippe ne aliud loquar quam ex animi mei sententia: cum ad facultatem hanc divinam, ultro attuleris raram bonae mentis, bonaeque Indolis copulam, dabis nobis, Iuvenis rarissime, poetam rarum: dummodo tamen obduraveris ad saeculi nostri mores, nec desiderio tuo frigusculum eorum adfuderit malignitas, qui Solem suum minus putant lucere, exorto alicunde primae magnitudinis Astro: nec adeo, laudabile istud tuum [(transcriber); sic: tum] propositum,


page ):(3

quasi in ipsa herba suffocaverit, perversissimus imperitorum hominum calculus, eodem oculo adspicientium pus et venenum iuventutis barbarae, quo cultioris mel ac saccharum. Nam sic plane est: tantum abest ut hodie optemus, nedum speremus, reperire Augusto Maecenatique similes, qui Musas scilicet, qui Charites, vel auctoritate sua promoveant, vel benignitate foveant, ut optime cum earum cultoribus actum putare debeamus si non passim sannis ac conviciis, susurris acsibilis publice privatimque excipiantur, si, inquam sine infamia ius fas fuerit sibi ipsis saltem canere ac lepidis Camenis. Quod si tamen unum alterumque, e Magnatum ordine, benignior eis nescio quae caelorum alluxerit constellatio, quique se saltem simulent, non abhorrere a Parnasi lauris, non despicere Hippocrenem, ideoque versus venae purioris verbis laudent, nutu probent, gestu amplectantur, pueri Iunonis avem, ne illud ipsis fuerit plus quam palmarium! Nempe ea passim per Europam urgetur res omnis literaria fatali calamitate, ut non solum tractanda veniat sine praemio, sed sine gratia, sed sine elogio, immo cum ignominia. Quam cur tamen vel aequissimis


page ):(3b

feramus animis; attollat nos oportet tum conscientia tum [(transcriber); sic: ] posteritas. Ad utramque profecto, mi Codomanne, utiliter iam nunc respicias, veluti vere sacram auchoram. Et alteram quidem ultro modo tibi habes faventissimam. quae, uti loquitur Seneca, etiam obruta delectat, quae contioni ac famae reclamat, et in se omnia reponit; et cum ingentem ex altera parte turbam consentientium aspexit, non numerat suffragia, sed una sententia vincit. Consolare igitur te bona hac conscientia: atque interim laboribus alterum spera solacium, a dignatione scilicet aevi sequentis; insonentque adeo semper auribus tuis isthaec eiusdem Senecae: Nulla virtus latet: et latuisse, non ipsius est damnum. Veniet, qui conditam et saeculi sui malignitate compressam, dies publicet. Paucis natus est, qui populum aetatis suae cogitat. Multa annorum milia, multa populorum supervenient, ad illa respice. Etiam si omnibus tecum viventibus silentium livor indixerit; venient qui sine offensa, sine gratia iudicent. Si quod est pretium virtutis ex fama, nec hoc interit. Ad nos quidem


page ):(4

nihil pertinebit posterorum sermo: tamen etiam non sentientes colet ac frequentabit. Nulli non virtus et vivo et mortuo retulit gratiam, si modo illam bona secutus est fide, si se non exornavit et pinxit, sed idem fuit, sive ex denuntiato videbatur, sive imparatus ac subito. Nihil simulatio proficit. Paucis imponit leviter extrinsecus inducta facies: veritas in omnem partem sui semper eadem est. Quae decipiunt, nihil habent solidi. Tenue est mendacium: perlucet, si diligenter inspexeris.


page 1, image: delf0001

IOANNIS SCHOSSERI THURINGI.

Ad Paulum Praetorium et Thomam Matthiam, Maecenates suos.

UT, cum forte ruit laxis immissus habenis
Mulciber et flammis moenia celsa replet,
Quisque suos humeris natos efferre Larmque
Nititur, et tuto composuisse loco:
Sic ego Barbariae passim volitante per orbem,
Et studiis clades accumulante graves,
Non find difficili mihi parta poemata nisu,
Arbitror indignis eripienda mali:
Et credendea viris, quorum contemnere iussu
Ambiguos casus et vera damna queant.
Nam ptius haec Phoebi nocuit si pestis alumnis,
Si fuit Aonio perniciosa choto.
Iam Furiis comitata tribus nocitura videtur,
Dum prope Castalidum nemo tuetur opes?
Principibus nuper, celebres accersere Musas,
praemia largiri vatibus, ardor erat.
Ardorerat, patriis fundare Lycea sub oris,
Palladis et Latio praeripui sse deeus.
Hinc foecnnda feges studiorum nata sub arcto,
Virgilii qualem tempore Roma tulit.
Nunc ea cura Duces (res ô miseranda) reliquit,
Et procul ex animis labituriste calor,
Causque nescio quae facit, ut leviora sequantur,
Digna quibus potior sollicitudo foret.
Ergo brevi spatio penitus deserta iacebunt
Atria, quae Musis attribuere senes.
Gloria nec seros attinget avita nepotes,
Gloria, munisicae quam peperere manus.


page 2, image: delf0002

Adde quod leroas Mors improba funere mersit,
Moenia qui castris Phoebe fuere tuis.
Nam iacet Aonidum custodia certa Melanthon,
Stigelius patriae famaque prima meae.
Firmaque Parnassi montis tutela Sabinus,
Et decus Aoniae grande Micyllus aquae.
Lotichium dulcis nec texiz gratia venae,
Quin animam caelo redderet ante diem.
At vates alii praestantes laude supersunt,
Barbariem contra qui pia bella gerant.
Sunt fateor: sed enim dum praemia iusta negantur;
Postmodo militiam nemo subire cupit.
Parsque Machaonias artes, Helicone rehcto
Pars colit ancipitis publica iura fori:
Et quae praeterea magnos lucrantur honores,
Qusaque frequens rerum postulat usus opes.
Sic cadimus quia ftare piget: nec pristinus nquam
Forsitan huic studio restituetur honos.
Dum tristes igitur Respublica docta ruinas
Sentit et exitium conspicit ante fores:
Carmina quae lusi primo sub flore inventae,
Colligo patronis insinuanda piis:
Ne sine praesidio tuotrum forte reperta,
Cogantur misera peffima sorte pati.
Nec mihi quaerendi longis in finibus orbis,
Quos moveant animi candida vota mei
Marchia Patronos Mecoenatesque miniftrat,
Ante quibus curaenostra Thalia fuit.
Vos ego, quos magni dudum colo Numinis instar
Munera perficiens digna cliente voco.
Tedilecto Deo, summis dilecte Monarchis
Paule, Medusaei maximae fontis honor.
Et patriae te dulcis Amor populique Mathia,
Delitiae, pectus consiliumque Ducis.
Vos mea tectuors, vitio ie temporis huius.


page 3

Rapta, cadant fato scripta, minante, puto.
Urque putem, me vestra movet perspecta voluntas,
Et favor, et niveo plena colore fides.
Nam quibus officiis animi mihi signa dedistis
Hactenus et quanta merevelastis ope?
Per vos praecipitis confcendi culmina montis
Ardua qui duplici tendit ad aftra iugo.
Per vos tecta Ducum petii procerumque potentum,
Otia qui Musis grata dedere meis:
Per vos alta milli domus est, et fertilis hortus
Hic ubi laudatas Odera voluit aquas.
Denique nulla potest meritis par gratia reddi,
Contulit effuse quae mihi vestra manus.
His ego de causis, cui tradere iustius optem,
Quam vobls, studii pignora cara mei?
Quae magls amplecti vos hacratione decebit,
Quod vestras laudes et pia facta canunt.
Pagina namque meos vix locupat ulla libellos
Quae non vestra sua nomina fronte gerat.
Ac licet haec alii numeris melioribus ornent,
Verba quibus vena divitiore fluunt:
Ar mea sincere vobis addicta voluntas,
Non tamen exiguo digna favor efuit.
Quare sive domi vestrae servata latebunt,
Haec mea quae nullo scripta colore nitent:
Sive per ora vitum late distracta volabunt,
Carpere longinques forte coacta vias
Nominis auspicie vestri precor illa supersint,
Nec subeant varias publica damna vices.
Nam sibi quae tales exquisivere patronos
Carmina sunt ipso vindice tuta Deo.
Nec te barbaries, nec te tristiffime Livor,
Nec metuant virus garrula lingua tuum.
Limina quin etiam non tangere celsa verentur.
Etrerum dominis Principibusquelegi:


page 4, image: delf0004

Praecipue tithlos quibus inclita Marchia praebet,
Marchia Pierii dulcis alumna chori.
Felices populi quos nondum publicus error
Candida Pegasidum spernere sacra inbet.
Et qurum ducibus, Musas audire canentes
Atque viros, illas qui coluere, placet
Hic Panacea comis distillans orseida Phoebi,
Spargitur et guttis pinguibus arua rigat.
Hic pia Relligio doctas sortita ministras
Ambulat et Christi sanguine tincta fides.
Marchia ter felix, tibi se vix Misnia dives
Comparat, et patriae fertilis ora meae:
Per quas Ruta virens, heroum nata coronis,
Eximiis Tempe vatibus apta facit.
Proxima vix Henetûm tellus: quae prata Rosarum,
Aonidum citharis nobilitata, gerit.
Cuius et insignis Princeps, ingentibus ornat,
Muneribus doctos, doctior ipse, viros.
Illa sed ut multos tibi gloria duret in annos,
Aeternum casta voce precare Deum.

Ad Nicrum Amnem de Iohanne Francisio Ripensi. ELEGIA I.

FLave Nicer, vitrei sive incolis atria regni
Iuraque des Nymphis inviolata tuis?
Tristia seu defles exstinctis sata Mecylli,
Et querulas rauco murmure voluis aquas:
Fande coronatas generoso palmite valles;
Pande sinum, ripas gramine cinge novo.
Nam tua Musarum stipatus flumina coetu,
Ingenii praestans dotibus, hospes adit.
Hospes adit, dulci quo Dania gaudet alumno
Dania quae medias eminet inter aquas.
Leucoris ingenii cultrix fuit: ipse Melanthon
Contulit huic animi nobilioris opes.
Unde simui faciles nun etos et carmina fundit,


page 5

Atque Machaonianom en ab arte refert.
Pectus habet cassum fuco; mens frandis iniquae
Nescia, sincere, qued facit, omne facit.
Testor Apollinei numen venerabile fontis;
Hic mihi prae cipuo cultus amote fuit.
Ergo Nicer placido venientem suscipe vultu,
Illius et studiis ingenioque fave
Quamvis clara tuis etenim sint lumina ripis,
Hunctamen et doctis qualicet adde viris.
Sponte sua, Phoebi dulcissima cura Secundus
Ut reor, huic meniis candida signa dabit.
Fuchsins ingenio clarus, notissimus lierbis
Huic etiam promptas offeret ipse manus.
At Francilce mei pars altera pectoris, omni
Tempore Schosseri sis memor; atque Vale.

Ad Iacobum Cunonem.

Nuper ab irriguo discedens flumine Sveni,
Carpebam gelidae tempore noctis iter,
Huc properans qua me iuvenilia plectra moventem,
Albidos ad ripas Leucoris alma fovet.
Phoebus erat nobis comes, et pia turba sororum,
Mnemosyne quarum dicitur esse parens.
Aspera fallebant iucundo taedia cantu,
Dulcia pangentes carmina voce, Deae.
Pars tibi condebant hilari praeconia plausu
Paule, Sigism undi maxima iura Ducis:
Otia qui nostrae dudum quaefita palaestrae
Efficis, et venae quam potes addis. opem.
Pars tua mellito celebrabant nomina versu,
Ingenii Thoma fida columna mei.
Qui facis ut Clarias Septemuir sceptriger artes
Provehat, et Musas non simulanter amet.
Ast ego venturi contemplans praescia fati
Sidera, quaerendo talia verba dabam:
Uraniae, liquido quae ducis ab aetherenomen,


page 6, image: delf0006

Astraque schtaris caelicolum que domut.
Dicage, curtoto collucent sidera caelo,
Quae valido quondam vulnere torsit amor.
Nil magis ast purum caelo nil purius astris:
Cur tamen impuris illa notata iocis.
Sic ego sic contra retulit lovis inclita proles:
Omnia non caelum digna pudore tenet.
Ipsa faces inter mundi pulcherrima Phoebe,
Perpetuae laudem virginitatis haber.
Nec minus Erigone: totam qua legibus orbem
Distribuens aequa iura bilance regit.
Nonne pudtciam coluit Cepheia virgo,
Quae meruit Danaes et Iovis esse nurus?
Hanc pudor et probitas sublimibus intulit astris,
Qua duodena minor lumina piscis habet,
Finierat: coepi sed cur vicina Bootae
Fulget, et arctoum respicit Ursa polum?
Illa sub haec: mallet caelo decedere pellex,
Dumnumquam vetitas aequoris intrat aquas
Iorsan et Oceaniliquidis non tingitur undis,
Et spatio cursus liberiore caret:
Ut semper conspecta polo mortalibus aegris
Iura pii mon eat non violanda rori.
Casta placent superis et sunt grarissima caelo:
Dedecus et probrum facta pudenda manet.
Hic ego: cur Cygnus radiantibus additus asteis,
Multaque virgineo non memoranda choro?
Illa refert: Ledae crimen partumque nocentem
Denotat in caeli parte locatus Olor.
Staret adhuc saluis Priami Respublica tectie
Improba nî Ledae silia nata foret.
Cum nata genitrix infamis adultera, terris
Innumeras clades pernieiemque tulit.
Si qua verecundi non est studiosi pudoris
Femina, quae poenas attrahe esse solet.


page 7

Ut tamen exemplis discas melioribus utl,
Aspice flammigerae candida signa Lyrae.
Hac thalamileges quondam Rhodopeius Orphens
Lusit, et Eurydices tristia fata sua.
Hinc inserta polo stellis illustribus ardet.
Qua caelum soboles Amphitryonis habet.
Coniugium Deus auctor amat citharasque sonoras,
Qua fidibus thalami foedera sancta canunt.
Aspice fulgentem serpentis ad ora Coronam,
Quam tulit in niveis regia visgo comis.
Virgo pudicitiae custos, et coniuge Baccho
Digna neingrato consociandaviro.
Aspice quam pulchro conianx Titonia vultu
Praevia Luciferos mane reducn equos.
Illa tamen Seoie sessum cemplexa maritum,
Non dubitat casto teadere membra toro.
Haud igitur tantum foedos ostentar amores:
Optima proponir sed documenta, Rolus.
Dixerat et primoiam fol flagrabat in ortu,
Occultans radiis astra minora, suis.
Factaque iam propior nobis erat hospita tellus.
Flavus atenosa quam secat Albis aqua.
Clara salutabam iucundae lumina terrae,
Quosque tenet doctos Leucoris alta vires.
At postquam notae successi moenibus urbis,
Hospitii subigens dulcia tecta mei:
Tradita sunt nobis tua dilectissime Cuno
Scripta, sed ardoris nuntia scripta novi.
Namque Cupidineis tua pectora laesa ferebant
Ignibus, optati festa parare tori.
Me quoque mirantem submissa voceregabant,
Ut canerem taedae carmina laeta tuae.
Quid facerem? dudum mefortia gesta vocabant
Marchiadum, versu concelebranda meo.
Quo tamen ingenui tutarer nomen amici,


page 8, image: delf0008

Pangebam celeri carmina pauca cheli.
Colloquium repetens quod cum Parnasside Nympha
Huc mihi tendenticulta perarua fuit.
Hoc igitur, quamquam vena non divite cultum,
Mittimus ad thalami publica festa tui.
Et per amicitiae sanct. ssima iura rogamus,
Ut studium mentis paruaque dona, proles.
Sunt ea parua quidem, sed convenientia sponso,
Cui datur astriferi sidera nosse poli.
Cetera coniugibus fatali foedereiunctis
Debita Chesselii Musa Pelasga canet.

Ad Paulum Praetorium et Thomam Matthiam.

Res ea, qua brutis homines praeftare videntur,
Est animi sensum prodere posse sono.
Inque vicem sermone frui: quo conditor orbis,
Nos voluit laudes commemorare suas.
Possumus hiaec omnes distinctas edere voces,
Ceu duce natura patria quemque docet.
Maius at est quid dam facundae gratialinguae,
Quam natura parit, perficit artis opus:
Quam iuvat et longi confirmat temporis usus;
Thesaurus variae cognitiones alit.
Haec est, quae dictis animos et pectora mulcet
Er gravitate sua regna ducesque regit.
Magna quidem res est, et quam contingere paucis,
Tullius, eloquii norma parensqe monet.
Nec tamen idcirco penitus studiosa iuventus
Deseratingenii semina nota sui.
Ast ea doctrinis et rerum divite cultu
Excitet et mentis dotibus addat opem.
Saepe stylum vertat, Cicerronis scripta frequenter
Perlegat, et leges Quintiliane tuas.
Nam mediocris habet pulchiam quque dictio laudem;
Haud licet orator quilibet esse queat,
Frgo mihi quamvis meliori carmina vena,


page 9

Labra Medusaee fonte rigante fluant:
Attamen et numeros recte tractare solutos,
Et studeo lingua non rudioreloqui.
Utque probem vobis, elari virtute patroni,
Hoc studium quanta sedulitate colam:
Offerro succincta scriptum brenitate libellum,
Iungere qui pulchre verba solura docet:
Et monet ut certis oratio finibus orbem
Conficiat numeris et bene mixta cadat.
Parua quidem fateor sunt haec elementa; sed illis
Commoda, iudicio, qui sapiente carent:
Quosque ferax aetas nondum formavit et usus;
sed fandi primum quos tener urget amor.
At nos, docta quibus dicendi copia dudum
Suppetit, haec placida sumere mente velim.
Quae sincerus amor vobis, quae recta voluntas,
Tradere me studio simpliciore iubet.
Aspirate precor, teneroque favete labori,
Fertilior cultu dum mihi fiat ager.
Tunc etenim vobis etiam donabo quotannis,
Divite proventu qualiacumque feret.
Vester erit merito fecundi fructus agelli,
Adiutus vestra quem bonitate colo.

De coniugio Sebastiani Coleri, et filiae Pauli Praetorii.

Musa veni plectrumque mihi citharamque sonantem,
Suggere, sunt agili pauca canenda cheli.
Dum me clara tenet fumantibus Halla salinis,
Atque Sigismundi Regia celsa Ducis.
At non Marchiacos proceres aut proelia dicam:
Gesta Cupidinea sed nova bella manu.
Ille puer veluti nil non temerarius audet,
Sic etiam salae saepius arua petit:
Nympharumque choros iaculis facibusque lacessits
Mox etiam iuvenum fortia corda ferit.
Est meneras inter forma pulcherrima Nymphas,


page 10, image: delf0010

Ad liquid Suevi nata sonantis aquas.
Hanc mate, primo recte formavit ab aevo
Ac docuit sanctae relligionis opus.
Conscia, blanditias, tenerae vel munera lanae,
Non verum pulchrae viriginis esse decus,
At castos mores, et pectora plene pudoris,
Et praecepta Dei quae reverenter ament.
Paruit haec, coluitque Deum, coluitque parentes,
Atque verecunda plena pudore fuit:
Aversata terum, taedas exosa iugales,
Perpetua cupiens virginitate frui.
Quid tamen haee prosunt, Salae stagnantis ad undas,
Sic capitur flammis parue Cupido tuis.
Iamque velut ftipulae, subitus quas corripit ignis
Ardet, et in molli pectore tela gerit.
Legitimique petit socialia vincula lecti,
Annuit et votis docte Colere tuis.
Nimirum sic fat a iubent: obsistere fatis
Nemo potest: leges dant pia fata toris.
Est decus in primis laudata virgine dignum,
Quo veneranda trahunt Numina, sponte sequi.
Nec tamen est post hac cur aversetur amantem,
Vir bonus illius dum cupit igne frui.
Quem genus et pietas, et honestae gratia formae,
Inclita quem virtus alta sub astra vehunt.
Est celebri de stirpesatus, qua murmure rauco
Labitue et vitreas Sala fatigat aquas.
Pattico natus de sanguine, moribus ornat
Et genus et patria stemmata prisca domus.
Ingenuas coluit de voto pectore Musas
Hic ubi Leucoream perfluit Albis humum.
Perdidieitque sacri celeberrima dogmara Iuris,
Quicquid et interpre, Bartolus artus habat.
Curigitur talem fugerer pia virgo maritum,
Non nisi qui tali virgine dignus erat?


page 11

Egregium certe genetum tibi fata dederunt
Paule, decus Musae praesidiumque meae.
Qui socero felix tanto, celeberrima famae
Munera te propter cur mereatur, habet:
Ecquis enim laudesque tuas et nomina nescit
Hîc ubi subiectam despicit Arctos humum?
Te grave iudicium, gravis et sapientia caele
Aequat, et ingenit fertilioris honos.
Te veneranda fides, Astraeaque conscia resti
Ornat, et est vitae sola magistra tuae.
Consiliis adiuta tuis Respublisa crescit:
Exulat et pulsa cum levitate dolns.
Ipse Sigismundus vicina praesul in ora,
Suspicit ingenii maxima dona tui.
Crescite felices hedere; consurgite lauri,
Hoc etenim cingent vivida serta caput:
Quae numquam caries aut invidiosa vetustas
Atterat, aut flammis deleat ignis edax.
Tempus erit, sisata volent, quo carmine longo
Enumerem laudes, inclite Paule, tuas.
Nunc Sponsi celebrandus honor: cui fata dederunt,
Ut possit tantiluminis esse gener.
Quam bene coniunxit castos Deus aequus amantes
Quam bene coniunxit mente fideque pares!
Hic est verus amor quem concitat inclita virtus,
Hic est, qui longo tempore duret, amor.
Ergo quid exsultas puerinsidiose Cupido,
Cuncta putas armis qui tribuenda tuis?
Est Deus, est pietas, qui connubilia curant
Foedera, qui nutu pectora nostra regunt.
His ducibus thalamo iunguntur bina iugali
Corda, quibus citharam nostra Thalia movet.
At satis est tibi Sponse datum: Deus arbiter aevi,
Attribuat taedis omnia faustas tuis
Et fecunda tnifaciat connubia lecti,


page 12, image: delf0012

Acligetun, nimi pectora iuncta fide.

Ad Henricum, Baronem a Starhemberg etc.

Regibus in precio quondam divina poesis,
Romanas aquilas qui tenuere, fuit.
Dicitur Augustus, curis quandoque solutus
Carmina victrici composuisse manu.
Vertit Arate tuum Latio sermone libellum
Caesar, evi nomen Teutonis ora dedit.
Uttaceam reges alios, fortesque monarchas,
Carmina iucundo qui cecinere sono.
At, ceu prisca fides decrescit et inclita virtus;
Sic etiam Phoebi gloria priscaiacer.
Iamque fere nemo generoso stemmate natus,
Pangere versiculos non sibi turpe putat.
Ipse tamen, generose Baro, flos optime vatum,
Diligis Aonii dulcia serta chori;
Blandaque natino deducis carmina fluxu,
Nec sinis ingenii dona perire tui.
Mactenova virtute! piae tibi praemia dudum
Pierides, famae pempora longa parant.
Perge, nec exemplis aevi movearis iniqui,
Spernere quod Musas nobile ducit opus.
Perge, nec inceptum stud orum desere cursum,
Eximios reges quos imiteris habes.
Ecce tibi wltes meditantur carmina vati;
Teque decus Phoebi praesidium que vocant.
Te mea versiculis veneratur Musa Latinis:
Cheffelius Graiae consonat arte lyrae.
Esse velis igitur constans Heliconis alumnus,
Actibi devotas sem per amare Deas.
Sic tibi faustus eat, qui iam novus incidit annus:
Sic tua sit longo tempore salua domus.

In nuptias Iulii, Ducis Brunsvicensis.

Tempus adest, veteri praedictum carmine vatum
Quo genus humanum damna timere decet.


page 13

Nec levis est ratio: mundus graviore senecta
Iam labat, et finem sentit adesse suum.
Saevius inde fremit Stygii vis impia regni,
Et miscere simul fasque nefasque parat.
Labitur in praeceps vitiis ignobile vulgus;
Et reges passim tristia bella serunt.
Transeat ô utinam bene sexagefimus annus,
Et miseras clades leniat ipse Deus.
Pestem, bella, famem, pertendunt sidera caeli;
Sidera venturi nuntia saepe mali.
Rauca sed ad Suevi quis pulsat tympana ripas,
Hic ubi septem vir Marchio sceptra tenet?
Quid scnuere tubae? quid ferrea tela? quid hastae?
Pectora magnorum quid coiere Ducum?
An novus hostis adest qui proelia dira minetur,
Improbus Arctoos et populetur agros?
Non ita causa duces melior coniunxit, et illos
Nemo cruenta feri Martis ad arma vocat.
Sed pius Elector celebres iubet edere plansus
Dum festum natae conubiale parat.
Hinc sonus. hinc varii referentes proelia ludi:
Hinc proceres cinctos agmine circus habet.
Aspice: nobilitas concurrit grandibus, hastis.
Hic cadit, hic ficto victor ab hosteredit.
Consequitur vulgi murmur; ferit aethera clamor
Et Sprea caeruleas consonat inter aquas.
Atneque Pieridum citharas et carmina vatum.
Hos inter plausus conticuisse decet.
Nam decus est, taedis illustribus addere cantus,
Etresona priscos voce referre Duces.
Saepius ad mensas hymenaea que divus Homerus
Gaudia, sublimes edidit ore sonos.
Et veteres Troiae cecinit Priamique labores,
Quidve Pelasgorum gesserit acre genus.
Cadme tuas ipsas taedas adiere Camenae,


page 14, image: delf0014

Ornantes thalamum voce decente tuum.
Gum Thetis Aemonia nupsit pulcherrima regi,
Lusit inaurata doctus Apollo cheli.
Ergo tibi Princeps etiam facundia vatum
Seruiat, et Sponso tarmina digna canat.
Gare Deo Princeps Guelphorum certa propago,
Quis tibi non promptus laurea donat ferat?
Cum faveat sacris tua mens heroica Musis,
Et cupiat doctos inter habere locum?
Qui colit Aonidas, ver erandaquenumina Phoebi,
Participem nostri muneris esse decer.
Ac mihi sit quamvis non duleis gratia venae,
Nec flust ad numeros copia larga meos:
Attamen amplectar qua tepietate fideque
Simplice me studio significare iuvat.
At vulgata winus, minus et peregrina canemus;
Sed genitum vestra stirpe domoque Ducem.
Scilicet insignem Guelphum; qui nominis huiu:
Sextus in hac ipsa nobilitate fuit.
Ut fuerit divi Conradi Caesaris hoftis,
Utque Suevorum sit populatus humum.
Utque mora belli tandem superatus et armis,
Tradiderit domlno moenia capta suo.
Utque sub extremam tanti certaminis horam,
Coniugis ereptus sit pietate suae.
Digna cani pietas, pietas dignissima caelo,
Tu mihi materies carminis huius eris.
Sed prius hostilis referam primo: dia belli
Et qua sit sezie res agirata canam.
Rogerius, Siculas qui gessit sceptra perurbes
Huius diffidii maxima causa fuit.
Nam que Rainoldo fatali morte perempto
Iustitia Calabros qui moderatus erat;
Mieinuasit opes quibus est Apulia felix,
Es Salentinos milite pressit agres.


page 15

Fortia sed metuens Romani Caesaris arma,
Te sibi foederibus iungere Guelphe parat.
Nec mora, legatos mittit, qui talia firment,
Et moveant animum dux generose tuum.
Hinc monet, ut contra Romanum ducereregem
Agmina, se netuos suppeditante, velis.
Non fuit hoc frustra; quod Caesaris ante potestas,
Praecipue Guelphis, invidiosa foret,
Ergo viros sub signa vocat celeberrimus heros,
Nota quibus duri proelia Martis erant.
Et fortes conscribit equos; Siculum que ferocem
Admovet, et vires Ausonis ora tuas.
Hunc quoque Pannoniae rex auxiliaribus armis
Adiuvat, et belli sumptibus addit opem.
Suevia iam dudum totis extertita campis,
Dicitur ingenti contremuisse metu.
Mox etiam late grassari fulmina Martis
Vidit, et exustas flevit ab hoste casas.
Magnanimus contra turmas educit equestres
Caesar, et haud segnes ad fera bella manus.
Classica nam quoties diro clangore sonabant,
Caesare non ipso promptior alter erat.
Viribus invictis igitur pugnatur ucrimque,
Tingitur et roseo sanguine pinguis humus.
Nec tamen eventum belli cognoscere promptu!,
Saepius amblguo Marte furente suit,
Dumprope VVinspergum tandem victoria Regi
Annuit, et causa pro meliore stetit.
Guelphus in hancurbem totum deduxerat agmen,
Propugnans fessis praesidioque locum.
Nec tibi dire capi potuissent moenia Caekar,
Ni fuerit Guelpho perniciosa fames.
Dira fames nocuit, late grassata per urbem,
Quae fregit vires, optime Guelphe, tuas.
Sensi ut hoc Caesat: tradi su b vincula lussis


page 16, image: delf0016

Mox sibi o im prima nobilitate Ducem.
Attamen uxores precerum ditcedere tuto,
Ceu perhibent belli iure decere, tulit.
Concessitque simul generoso corpore ferrent,
Aut humeris, quicquid sum ere dulce foret.
Protinus humectant mactonae fletibus ora,
Er feriunt maesta pectora fida manu.
Felicesque vocant, quas occulat arida tellus,
Participes tanti nec sinat esse maii.
Ut medio coiere foro, stetit inclita Guelphi
Uxor, et effusis ora rigavit aquis.
Hinc air ô sociae, lacrimis imponere finem
Nos decet et miteris addererebus opem.
Nil prosunt lacrimae: prosit generosa voluntas,
Quae studeat victos eripuisse viros.
Gestemus medios humeris dilecta per hostes
Pignora, nec pariant arma corusca metum.
Diripiat miles gemmas, et nobile quicquid
Urbs tenet: haud luctu sunt ea digna gravi.
Dummodo seruetur thalami pars altera nostri,
Nec fera captivo corpore vincla gerat.
Sic ait: atque humero Guelphum sustollit: at illam
Feminei sequitur tota corona chori.
Quaeque suum gestat (pietas haec quanta?) maritum,
Ac tenet amplexu pignora chara tori.
Exitur porta: castris excita iuventus
Advolat, et rerum prae novitate stupet.
Ipsem et imperii moderator spectat euntes,
Miratus tantam matribus esse fidem.
Protinus hostiles animes deponit, et iram
Non patitur tristes evomuisse minas.
Namque virens oculos color ut delectat: ut aures
Musica concentu nobiliore capit.
Sic movet humanas virtus heroica mentes,
Ac veluti captas sub sua iura trahit.


page 17

Amplius haud odisse potest rex optimus ho es,
Ornat os tanta quos pietate videt.
Ipsemet idcirco matroaas ore salutat,
Et fortes animos iustaque facta probat,
Non tulit hoc rectis in fensa Calumnia rebus,
Sed ruit in tales irrequieta sonos:
Siccine matronis astu violare doloque,
concessum leges deditionis erit?
Siccine te Caesar ludet manus ante rebellis,
Ausaque nunc fraudes voluere mente novas?
Femineos licuit cultus efferre: matitos
Par fuerat poenas, quas meruere pati.
Quod si lentus eris proceres punire superbos,
Maiestas regni concidet ampla tui.
Sic ait: at Caesar magis haut sermone movetur
Quam scopulus, rapidi quem ferit unda feti.
Vittutisque decus generoso coede volutans:
Vicit, ait, pietas; mens inimica iacet.
Amphinomo quondam flammae cessere furentes,
Extulit v? Carana dispereunte Patrem:
Et mea non cedat virturibus ira? nec hostem
Iusta sinat laudis, commoda ferte suae?
Instabilis res est hominum forruna: proinde
Parcere devictis regia corda decet
Haec ubi dicta: vocat Guelphum proceresque potentes,
Quos insectatus fulmine Martis erat.
Et veniam culpae tribuit, donatque salutem,
At sibi praestantes iungit amore viros.
Splendida quin etiam matronis munera praebet,
Culta quibus pietas ingeniosa foret.
Principe digna uro clementia, proxima Divis
Numquam Letheis illa tegetur aquis.
Vos quoque feminei clarissima lumina coetus,
Posteritas omni tempore grata canen
Non minus acpriscas, memorat quas fama, Sabinas,


page 18, image: delf0018

Proelia confiliis impediisse suis.
Aldus est sexu muliebrinobile factum,
Reddita quo terris pax veneranda fuit.
Post etenim semper concoidia fiema ligavis,
Mutua consuetos bella movere Duces.
Tanta fuit quondam virtus Germanica, tantum
Colta fuit pietas, candor et alma fides.
Gratulor ergo tibi Princeps illustris Iuli
Has generis laudes et pia facta tui.
Et precor ut proavos imiteris fortibus ausis
Virtutem studionec leviore colas.
Est decus Heroum claro de sanguine nasci:
Maius at est propria vincere laude genus.
Tu quoque Sponsa, Ducum de stemmate nata potenti
Proponas animo facta probandatuo.
Et celebrem tanto digneris amore maritum,
Quantus in antiquis matribus ille fuit.
Fluta nec hîc moneo. virtus innata supremos
Vos laudum titulos ipsa parare docet.
Accessit pietas et disciplina politos
Quae facit, et mentes non sinat esse feras.
Ergo Deum potius votis ardentibus oro,
Uttribuat vestro nil nisil laeta toro.
Coniugium res est pulcherrima, grata Tonanti.
Coniugio nexos curat amatque Deus.
Ille vagos poenis gravibus compeseit amores:
Castaque ceu mens est, pectora casta probat.
Hec ego dum meditor. Suevi resonantis ad undam,
Perstrepit ingenti Principis aula sono.
Concentusque tubaevarios et tympana miscent;
Mox etiam ducit laeta iuventa choros.
Occule Musa lyram, modus est et carmine dignus
Vestes aula breves et breve carmen amat.
Et iam blandus Hymen redimitus frondibus astat,
Iuncturus Tyrio corpora bina toro.


page 19

Ergogradum vertas algentis ad Albidos amhem
Inclita qua coetus templa novenus habet.

In nuptias Thomae Matthiae et Ursulae Meienburgiae.

Est mihi, qua gelida; perlabitur Odera valles,
Hortus, odoriferam consitus inter humum.
Quem sacra Caliirhoe formosis irrigat undis,
Et variis pictum floribus esse facit.
Fluribus; unde parent castae sibi serta Camenae;
Saepius invitat quas levis aura loci.
Plurima lurgit ibi ramis felicibus arbor,
Mitia cultori poma datura suo.
Non rosa purpureo Veneris conspersa cruore,
Non rosa, quae Cygnos vincere possit, abest.
Tollit honoratam genialis amaracus herbam,
Et spatium violae, ros que marinus habent.
Hîc ego non raro, solem fugientibus astris,
Fronde super viridi carmina docta cano.
Tunc ibi nocturnae lucent in gramine guttae,
Ac tenero passim gutture tinnit avis.
Forte sed ingredior dum mane virentia Tempe:
(Extulerant radios vix bene solis equi.)
Quatuor insignes vestigia ducere Divas
Conspicor, in ripa lene-sonantis aquae.
Prima videbatur sapienti praedita vulta.
Etgravis incessus, nigraque vestis erat.
Gestabat gladium, libramque secunda bildancem;
Tertia sed clypeo tecta Virago fuit.
Quart, verecundo faciem suffusa rubore,
Spectabat roseam, plena pudoris, humum.
Esse Deas patuit: non quas Barnassia rupes,
Aut nemus, aut florum copia latga fovet
Nec vaga quae ducunt per flumina molliter aevum.
Nec quae fontani gurgitis antracolunt.
Virtutum fuit ille chorus, ovas dulcis honestas
Iungit, et officii non violatus honor.


page 20, image: delf0020

Tum prior itmipiens Prudentia talibus infit
Nox fugit, ac tenebras discutit alma dies.
Iam decus arboribus rodit, et sua gratia campis,
Explicat albentes iam rosa laeta comas.
Dum premitur coeta tellus caligine, rerum
Nulla venustatem quae celebretur, habet.
Sic ubi morte virum castissima deserit uxor,
Tota domus maesti signa doloris alit.
Contigit at viduo postquam nova nupta cubilis
Cuncta placent, habitu conspicienda nove.
Incipe Callir hoe laudatas voluere lymphas:
Quae canimus, longum tem eminisse decet.
Tristis erat nuper Thomae domus inclita; rectum
Qui colit et nobis annua sacra facit.
Hîc ubi Marchiaci regalem principis aulam,
Consiliis, opera, dexteritate, iuvat.
Quod fatis erepta foret pulcherrima coniunx,
Margaris; eximio Margaris apta viro.
Ursula iam saevos minuit suavissima luctus,
Apportans domino gaudia larga suo.
Incipe Callirhoe laudatas voluere Lymphas:
Quae canimus, longum te meminisse, decet.
Tempus adest, dulci quod foedere iungat amantes
Hoc est quod plausu Marchio tota fremit.
Quod calamos et plectra movent quos numina Cirrhae
Vocibus aut numeris erudiere suis.
Fallor? an et nobis taedas celebrare ingales
Fas erit, ac laetos accumulare sonos?
Fas crit: et Sponsi quaecumque canemus ad aures,
Forsitan Aonidum turba diserta feret.
Incipe Callirhoe laudatas voluere lymphas:
Quae canimus longum te meminisse decet.
Urbs vetus imperii, priscis habitata Cheruscis,
Qua nemus Hercynium surgit ad astra, iacet.
Tyriget um fines claudit, vicinior axi,


page 21

Huic Boreae nomen sustinet atque domus
Consul in hac rerum sapienter flexit habenas,
Edita sub lucem quo patre sponsa fuit.
Quem latet eximium Meiburgi nomen, alumnum
Quem fovi gremio, mater ut ipsa, meo?
Fida comes, dux fida fui, rexique regentem.
Me sine non multum publica frena valent.
Incipe Callirhoe laudatas voluere lymphas:
Quae canimus longum te meminiffe decet.
Quam bene prudenti prudentis filia sponso
Traditur! est aliquid nubere velle pari.
Nec tamen hanc solum commendat fama parentis;
Sed laudes titulos proximiores habet.
Est formosa, decens, casti studiosa pudoris,
Atque Deum sancta relligione colit.
Si satis ingenium si candida pectora novi,
Diliget haud facta simplicitate virum.
Incipe Callirhoe laudatas voluere lymphas:
Quae canimus longum re meminisse decet.
Inclite virtutum cultor, celeberrime Thoma,
Sint procul a vestro sit mala cuncta toro:
Accipe, quae cupimus doctas audire Camenas,
Nominis ac laudis non nisi plena tuae.
Tu decus es nostrum: per te mihi gloria surgit,
Et maior solito conciliatur honos.
Matchia te merito veneratur numinis instar,
Suspiciens animi splendida dona tui
Incipe Callirhoe laudatas voluere lymphas:
Quae canimus, longum te meminisse decet.
Especula veluti crudeles praevidet hostes,
Quem retinet patriaecredita cura suae:
Sic tu ne capiat saevas respublica clades,
Prospicis, et longe damna futura vides.
Consiliis turbata levas molimina rerum,
Semper et e claro pectore fundis opes.


page 22, image: delf0022

Hinc te saep petii longinquis hostis ab oris,
Ut queat oraclis cautior esse tuis.
Incipe Callit hoe laudatas voluere lymphis:
Quae canimus, longum te memimsse decet.
Quod fuit Argolicus inter Neleius heros,
Qui fimul et sar ier s atque disertus erat:
Quod fuit Alphonsi pra stans Pontanus in aula:
Hoc est apod dominum dulcis alum ne tuum,
Tu potes eloquio reges mulcere potentes;
Nec tua prudenti pectore verba carent.
Ipsemet imperiite rector honoribus ornat,
Qui dare vittute praemia iusta solet.
In cipe Callit hoe laudatas voluere lymphas:
Quae canimus, longum tememinisse decet.
Ergo tibi sapiens etiam quod contigit uxor,
Magne vir, et meritis vix habiture parem;
Gratulor, et superos votis ardentibus oro,
Ut tua sit felix et sine lite domus.
Lite domus careat, nec suspicionibus ullis:
Rodantur sancti foedera pacta tori.
Eximium decus est non in sipientia iungi
Pectora: sed praestat non violatus amor.
Incipe Callithoe laudatas voluere lymphos.
Quae canimus, longum te meminisse decet.
Talia finierat prudentia: subicit illis
HosAstraea loco conveniente sonos.
Dum premit imperio stridentes Aeolus Austros,
Phoebus et obliquo lumine spectat humum,
Concinit arbora Pandione nata sub umbra,
At que alias dulci carmine vincit aves.
Cum ruit e nigtis effusus nubibus imber,
Et furit humentes Africus inter aquas.
Illa fugit, latebrasque petit sub montibus altis,
Pro volucrum cantu ventus et unda sonant.
Sic ego dum placidas oinarent otia terras,


page 23

Et mentes hominum iungeret alma quis?
Dictabam populis leges atque aurea iura;
Et nonnulla meae gratia vocis erat.
At postquam scelerum tempestas perculit orbe,
Vera que virtutis gloria pressa fuit:
Disce ssi petiique polum, qua illustre Bootae
Sidus, et Arcturi lucida flamma micat.
Maesta diu plenas spectavi sanguine tertas
Et semper vitiis dedita corda novis.
Hic ruit in ferrum: leges precio ille re fixit:
Hostibus hic patriam vendidit aere suam:
Hic thalamum natae violavit: at ille parentem,
Ad stygias diro vulnere misit aquas.
Saepe tenebrosis obte xi nubibus ora;
Et dolor his oculis applicuisse fuit.
Saepe Deum supplex ad fulmina iusta vocavi:
Poscebant poenas talia facta granes.
Ille sed ultricem lente procedit ad iram;
Quaque sinunt, animo: ad meliore trahit.
Felix, qui Domini monitis non denegat aures,
Illius at prompto pectore iussa facit!
Hunc aeterna manet fecundo copia fructu,
Huic Deus innumeras addit et auget opes.
Felices etiam terras, quas alma voluntas
Muminis, et legum norma verenda movet!
Has effusa Dei placido clementia vultu
Aspicit et summa posteritate beat.
Ergo quod extremo nutantis tempore mundi,
Marchia iusticiam cum pietate colit,
Atque viros curae quibus est custodia legum,
Educat, est summo terra probata Deo.
Me quoque Divorum dilecta retraxit ab oris,
Hasque mihi, sedes incoluisse placet:
Quas rigat aeternis pulcherrin, et Odera lymphis.
Sucuus, et heroum quifovet amne genus.


page 24, image: delf0024

Non etenin plures legum tenet ulla peritos
Terra, nec est claris tam celebrata viris.
Quis tamen his sumptus atque otia grata ministrat?
Quis facit ut passim candida iura sonent?
Sceptriger imperii septemuir talia praestat:
Atque Sigismundi cura benigna ducis.
Hi veluti fas omne colunt aequumque tuentur:
Sic legum studiis dedita corda fovent.
Praemiaque at tribuunt sanct ssima iura professis,
Qualia vix alio novimus esse loco.
Sed qua laude veham, cognata stirpe creatos,
Hic ubi flaventes Marchia pandit agros?
Te praeclare voco Praetori, teque Mathia,
Per vos iustitiae non quoque languet honor.
Per vos prospicitur ene turpi cedat honestum,
Neve sit in precio fraus et iniqua fides.
Vos animos populi regitis, procerumque potentum,
Legibus ut mores convenienter eans.
Floreat ut iustus; comitetur poena nocentem,
Et procul improbitas exulet atque dolus.
Hinc omnis tellus gelido quae subiacet axi,
Vos velut heroas semideosque colit:
Vestraque divini cantant praeconia vates,
Virtutum testes quos iubet esse Deus.
Praecipue sacros dum nunc meditaris amores,
Iusticiae Thoma Pieridumque decus.
Candida, prosequitur, te carmine turba bonorum,
Carmine, patrono fausta precante suo.
Ipsa ego laude tuum tollo super aethera nomen,
Ac celebro thalami foedera sancta tui.
Hic ubi dicta notant Musae, castique poetae,
Ad quorum Viadrus carmina sistit aquas,
Talia iactabat liquidas Astraea sub auras:
Excepit, fortes quae, des, Marte facit:
Qui patriae fines ultricibus asserit armis,


page 25

Bellaque sincera pro pietate gerit;
Hunc merito laudes et gloria stipat ovantem,
Euehit et forti pectore dignus honor.
Non etenim Divum nisi munere bellica virtus,
Quae pugnet causa pre meliore, datur.
Nec tamen idcirco virtutis fama togatae,
Est minor, aut clarum nomen habere nequit.
Si quis enim rerum com missas tractat habenas,
Et gerit haud humili publica frena loco:
Huic varia illudunt pestes, quas vincere magnum
Est opus, et celsae robora mentis habet.
Quid non ambitio fucataque gloria tentat?
Quid Venus atque auri perniciosa fames?
Quid: non ira, malum quo non crudelius ullum?
Et quae praeterea monstra referre mora est.
Qui pedibus victor subiecit talia, fortis
Hic mihi, magnanimus quique vocetur, erit.
Amphitryonia des, cunctos superare labores
Qui potuit, molli fractus amore fuit.
Magnus Alexander cui rotus paruit orbis,
Et Veneri et vino pectora victa dedit.
Non tulit ingentes iras Telamonius Aiax,
Ira fuit tanto perniciosa viro.
Aspice sed Thomae fortissima corda Mathiae
Qui procul a bellis, otia pacis amat.
Hunc non blanda Venus, non irae sfulmina frangunt,
Altius at vitiis nobile pectus habet.
Dumque alii venantur opes, venantur honores;
Promovet hic summo munera grata Deo.
Arque pias artes; et dulcia numina Phoebi
Nutrit, ut Hetruscis regibus ortus eques.
Ingenio quoscumque videt praestare, tuetur;
Nec sinit indigna conditione premi.
Has fera barbaries dudum venisset in oras,
Subiciens regno Marchiea regna suo;


page 26, image: delf0026

Ille nisi Accios ducens in proelia vates,
Adsereret forti Musica castra manu.
Dum feret idciteo Iaures Parnasia rupes,
Dum rehert algentes Odera flavus aquas:
Non minus ac belli celebre s virtute canetur,
Qua sos mane rubet quaque recondit equos,
Pinis erat dicti: coetu tacente sororum,
Candida Sophrosyne talia voce refert:
Ut matura suos commendant pondera tramos,
Quae gerit effusis arbor pacae comis:
Haud secus est decori soboles generosa matitis,
Mutuus amborum quam generavit am or,
E regione, quibus prolis non ulla creando
Cura, quibus duro frigore corda rigent:
Hos similes nullis fecundo floribus horto,
Et similes truncis stipitibusque reor.
Tristis ager, nullas qui mittit in aera fruges,
Tristis homo sobolem quem generate pudet.
Ipse parens rerum quem fidera cuncta tremiscunt,
Pectora legitimo iussit amore frui.
Aeternumque probat castas in pectore flammas,
Quas regit et sancti flaminis igne fovet.
Nam velut humanum sincero diligit aestu,
Nec sinit adversa sorte perire, genus.
Sic quoque scintillas puri mortalibus ignis
Indidit, ut passim mutuus extet amor.
Quin etiam lecti suavissima foedera sanxit,
Quae voluit certa relligione coli:
Ut duo concordi gauderent corpora nexu,
Corpora perpetua consociata fide.
Scilicet haec ratio sacrae pietatis alumnos
Sufficit, ac vero pignora grata Deo.
Cum sine coniugiis priventur honoribus arae,
Et queat humanum non superesse genus.
Adde quod has extra leges moremque ingalem.


page 27

Exaudit prona non Dem aure preces.
Res pia coniugium caeli se nubibus infert,
Et canit antori carmina laeta fuo.
Quare virtutes aliae sine honore iacebunt,
A quibus abfuerit connubialis amor.
Nec mihi Matthiae tantum benefacta probantur,
Quae tamen eximium promeruere decus:
Quantum castus amor, licitos qui respicit ignes
Et petit amplexus Ursula casta tuos.
Perficit hic alias laudes iustumque Tonanti
Efficit, et celsa sistit in arce poli.
Pegasides Musae, thalamo praebete pudico,
A onias violas, Aoniasque rofes:
Vosque piae Charites pacem donate beatam;
Floreat ut veris sponsus uterque bonis.
Talia cantabant, Mecoenas optime, nuper,
Insignes animis et pietate Deae.
Quae mox arboreis incide carmine truncis,
Iamque tuum nomen quaelicet arbor habet.
Si libet, et rerum concedit cura tuarum,
Illa etiam chartis rite notata legas.
Non ego splendorem verbis caelestibus addo:
Sat bene, quae graviter dicta fuere, sonant.
Iamque valetudo morbis afflicta finistris,
Scribenti vires eripit et calamum.
Sis felix longumque vale, doctosque clientes
Protege: me dudum provocat atra dies.
Seu tamen Elysias veniam novus hospes ad umbras
Sive thronum summi numinis ante ferat:
Teque tuosque canam: nec me mors invida coget,
Carmina te meritis pangere nulla tuis.

Ad tumulum Sebastiani Gryphii, typographi Lugdunensis.

Ut cum tristis hiems algentibus arua pruinis
Urit, et est sterili frigore tacta seges:


page 28, image: delf0028

Non violactellus, virides non educat herbas,
Omnia sed gelida sub nive squalor habet.
At simul incaluit Zephyris spirantibus aer,
Floribus et picto gramine vernat humus,
Sic fera Barbaries dum totum perculit orbem,
Pressit et indigno Musica plectra situ.
Nube sub obscura vatum iacuere libelli,
Nec fuit antiqui carminis ullus honos.
Cum tamen explicuit veloces Gryphius alas,
Inque suas aedes publica scripta tulit:
Noluit haec foedis torpere diutius umbris,
Sed velut in clara luce videnda dedit.
Hinc passim volitant gelido meliora sub axe
Carmina, Romulidae quae cecinere senes.
Atque tuo, Gryphi doctissime, munere vivunt,
Barbaries voluit quae dare saeva neci.
Iure tibi grates igitur studiosa iuventus,
Quam tua cura libris tot cumulavit, agit.
Ac tibi post obitum praeconia debita soluit,
Spargit et ad tumulum florea dona tuam.

In terminum Des. Erasmi.

Termine divorum, quo non constantius alter
In Capitolina restitit arce Iovi,
Quid facit ut clypeo modo continearis Erasmi,
Cum tua iamdudum templa fatiget humus.
Quaeque locum summo non concessere Tonanti
Membra, ruinoso pondere terra premat?
Scilicet ut nulli superum tua cessit imago,
Ignea nec manibus qui iacit arma, Iovi.
Sic eus et clari laus immortalis Erasmi,
Non aliquem, cui nunc cedere possit, habet.
Huius enim cunctas excedit gloria metas,
Fulget et in docto, non superanda, choro.
Hunc velut aethereum coluit Germania numen:
Quam Desid erii nomina iure tenet.


page 29

In draconem custodientem aurea mala, Felici Fidleri.

Ardua virginei conscendere culmina montis,
Culmina, praecipiti vix adeunda loco:
Non minor est virtus, quam custodita Draconi
Mala, triumphali diripuisse mann.
Gratior maior inest auro, sed gloria maior,
Nobile Daphnea cingere fronde caput.
Deque iugo malim Parnasi ducere Musas,
Atrea quam patriae mala referre meae.
Carole terrarum victor, ter maxime Caesar,
Tu facis ut studium suscitet aequus honor.
Praemia qui doctis non inferiora rependis,
Nec minus illorum scripta verenda probas:
Quam si pro patria victricia signa tulissent,
Ac referant forti clara tropaea manu.
Hercule sic dignos clypeos atque arma dedisti
Fidlero, Clariae qui decus artis erat.

In virum demetentem carduos Lamberti Distelmeieri.

Dum pia Marchiacas Astraea perambulat oras
Quam trahis ex alto dux Ioachime polo:
Demetit hic tribulos, et acutae cuspidis herbas,
Ne laedat teneros inclita diva pedes.
Illa refert populis felicia saecula, vates
Qualia Saturno rege fuisse canunt.
Macte vir ingenio, qui cum duce, iuris et aequi,
Sentibus obstructas non sinis esse vias.

De Livore.

Callimachus quondam succin cta poemata Phoebo
Fertur in Aoniis exhibuisse iugis.
Non tulit hoc livor: sed clam vestigia ducens,
Nobile turbato lumine vidit opus.
Nec mora, victori Pythonis vellicat aurem;
Atque poetarum non genus, in quit, amo.
Qui non tanta sono verborum flumina fundant,


page 30, image: delf0030

Quando Cub undoso gurgite pontus habet
Talia dicentem, repulit pede divus Apollo,
Atque ait: invidiam talia verba decent.
Voluitur Euphrates late serpentibus undis,
Et sordes varias amne ruente vehit.
Parua sed haurit apis sacro de fonte liquorem,
Qui scatet exiguis, ad iuga montis, aquis:
Phoebe pater salue: disrumpere pessime livor:
Firma Cyrenaei gloria vatis erit.

e)k tou= po/nou kle/os.

Cum labor et virtus sponsali foedere iuncti,
Sensissent liciti gaudia casta tori:
Prediit in lucem, quae vertice sidera tangit,
Gloria, non alio progeneranda modo.

In poemata Melchioris Saveri.

Nobilis Amphion Thebanas condidit arces
Dum cecinit blanda carmina docta Chely,
Ac licet addictam vitiis insignibus urbem
Struxerit et plenas impietate domos;
Attamen illius viget inclita gloria cantus,
Res animo cassae quo potuere trahi.
Quam longe praestat Chelys intemerata Saveri,
Aedificat sanctae qua pietatis opus?
Quaque Dei cultus et sacri dogmata verbi
Provehit, ac summo numine digna canit?
Quod bene fi numeros spectes et amabile carmen,
Haec etiam lapides plectra movere queant.
Tales namque sonos blandis concentibus edunt,
Possit ut haud ullum Suavius esse melos.
Perge, fides quaso digitis pulsare sonoras,
Te quoque non tenuis fama savere manet.

De homine, ex Graeco.

Cum lacrimis natus, lacrimans exstinguor, et omni,
Paene mihi lacrimis vita peracta fuit.
O genus humanum lacrimabile, triste, caducum,


page 31

Quod viven, miserum post obitum cinis est!

In effigiem Pauli Eberi.

Hos quicumque vides non firmi corporis artus,
Quos tibi pictoris parua tabella refert:
Consilium perpende Dei qui splendida mundo
Visa, putat regno non satis apta suo.
Eligit infirmos, per quos Ecclesia Nati
Docta, salutarem possit habere sidem.
Illa et am praesens iuvat instrumenta salutis.
Praesidioque suo membra pusilla levat.
Ergo parua licet sit vox et corpus Eberi,
Ipse per hunc optat notior esse Deus:
Namque prius celebres docuit qui sedulus artes,
Aethereo sacras nectare pascit oves.
Quid spectas teneras artus? in corpore paruo
Saepe etiam pietas ingeniumque viget.

In pateram ab Electore Brandeburgico Ioachimo II. sibi donatam.

Pocula donarunt antiquitus aurea reges,
Si quis ab occiso attulit hoste caput.
At meus hic Princeps tali dignatur honore,
Barbariem ferro, qui pepulere, viros.

De celebritate nuptiarum suarum, ad eundem.

Principis officium, felices reddere cives,
Esse, ferunt Cyrum commonuisse senem.
Haec etenim res est, populi quae nutrit amorem,
Murus et haud regi fitmior esse potest.
Consilium sapiens igitur loschime secutus,
Coepta ministrorum digna favere, iuvas.
Nec tibi turpe putas, docti connubia vatis
Reddete legato splendidiora tuo.
A patre nil Princeps talis differre videtur,
Florentem populum qui cupit esse suum.

De nomine Lactantii Iohan. Codicis.

Candor, et innocuo regnans in pectore virtus,


page 32, image: delf0032

Et probitas vates integritasque decent.
Fallor? an his auctus lactanti nomine donis,
Candida de niveo nomina lacte geris?

De nomine Codicii.

Omnia quod noris vatum monumenta priorum,
Nobile de magno Codice nomen habes.

Ad Richardum de Schulenburgk.

Dum via virtutis, multo superanda labore,
Te, magnis proavis orte Richarde, tenet:
Ne tua ne quaeso remoretur cepra voluptas,
Dulcia quae vigili retia mente struit.
Nam licet haec molles aditus ad inertia monstret
Otia, cultores visa beare suos:
Mox tamen in fandos gemitus fugitiva relin quit,
Seque nihil veri mellis habere probat,
E regione labor, virtutis ad atria ducens,
Difficili quamvis tramite carpat iter:
Suggerit optatos venturo tempore fructus,
Praemiaque extetno non peritura rogo.
Tu potius viridi patiaris dura sub aevo
Post modo quam turpi plena dolore feras.

Ad Matthiam de Schulenburg.

Planta velut subito liquidas se tollit in auras,
Nec patitur longae tristia damna morae,
Innumeros olim fiuctus paritura colono,
Et nemote in toto non habitura parem:
Sic, generose puer, teneris velocius annis,
Exeris ingenii splendida dona tui.
Signaque profectus fas haud incerta futuri,
Promptus honorati spem superare patris.
Perge piecor, verisque polo te laudibus infer:
Nil magis hac ortum nobilitate decet.
Ipse Deus vires etiam tibi corporis addet,
Ac tua praesenti numine coepta reget.
Non etenim frangi sibi dedita corda labore,


page 33

Difficili quamvis in statione, finit.

Epitaphium Melanthonis.

Da sancto lacrimas tumulo planctusque sonantes,
Et pia texilibus contege busta rosis?
Hac sub mole cubant veneranda Melanthonis ossa,
Hic antiqua iacet cum pietate fides.
Huc etiam posuit quondam sua membra Lutherus,
Ille reformatae relligionis honos.
Felices animae per quas Ecclesia Christi
Famaque Pieridum nobilis aucta fuit.
Quicquid habent artes ac triplex lingua politum,
Debetur meritis, docte Philippe tuis.
Ergo tibi numquam dignas Germania grates,
Immensum per te soluet, adepta decus

Ad Casp. et Frider. de Nostitz, Borussos.

Eximii fratres, quos mentibus insita virtus
Addictos vitiis turpibus esse vetat:
Ecquid adhuc Phoebi dulcem retinetis amoremt
Atque bonas artes vos den cisse iuvat?
An calor ille rcens, et feruida cura remisit,
Dum coliris vitreo moenia iuncta Nicro?
Non ita: nam studium fecundaque pectora novi,
Nobile perpetuo quae meditantur opus.
Si tamen et fas est currentibus addere calcar;
Hortor ut inoceptum perficiatis iter.
Atque Heliconiadum celsamproperetis ad arcem,
Quam tenet aeterno Gloria fultra throne.

Epitaphium Iohannis Langeri.

Sala quid insolitum tristi sub gurgite murmur
Edis? et humidulum condis in amne caput?
Occidit huic ripae Langerus, amabilis hospes:
Occidit heu florum quos fovet illa decus.
Quae tamen heic citharae? quis iungit carmina neruis?
Ereptum Phoebus Pegasidesque canunt.


page 34, image: delf0034

Qui gemitus? luget defunctum candida pubes,
Ad pia cui ductor Phocidos antea fuit,
O multum dilecte cinis! tibi munera serus
Has etiam violas, haec tibi serta fero.

TOBIAE SCULTETI OSSITIENSIS.

Suspiria ad Sophiam.

Carmen I.

O Inter lacrumas Suspiria exhalata!
O corde imo Suspiria nata mihi!
Ite, meae quondam, Sophiae ehen! ultima dona,
Si potis illa meis inlacrumet lacrumis!
Adspiciat grandes, quas dudum perfero poenas?
Adspiciat, vitam quam miserabilem agam!
Sola potest, miserum heu! misero subducere fato;
Si moriar, tituli, ah! pars quota ei fuero?

C. II.

Adspicite, exhausto regnat mî in corpore languor;
Adspicite, in voltu nil nisi pallor habet:
In membris vis nulla meis; Vigor omnis ab ore
Exsulat; ex oculis nil nisi sanguis abit.
O vitam invitam! ô parcas mî in stamine Parcas!
Quid Sophiae, heu! sine Te duxero in orbe moras?

C. III.

Noctua, Partrimae Volucris dilecta Mineruae;
Inferiorne etiam Sors mea, sorte tua est?
Suspiras; Suspiro et Ego: Tibi gratior umbra;
Gratior umbra mihi: Tu gemis; Ipse gemo,
Sola sedes, Ego solus: luges lugeo et Ipse:
Ut tu sanna avium, sic ego sanna hominum.
Hactenus ambo infelices; felicior hoc Tu,
Grata quod es Dominae, Me mea tem nit Hera,


page 35

C. IV.

Quaeritis unde mihi Sophiae, quae Me unice amabat,
Sit nimis irato facta aliena animo?
Ipse Ego caussa fui: prior, hen! malesanus Amores
Deserui Sophies, Aphrosynae intuitu.
Quae semel ut placuit, iuga sub saenissima mittor,
Pectore Cor mî abiit, Lux oculis ropitur:
Ergo miser vinctus, vecors, et luminis expers,
Quo fugiam, aut abeam? Quid sapiam, aut videam?

C. V.

Agnosco et fateor, gravis est mea culpa, reliqui
Te prior, ô donis, Diva superba tuis!
Sed tamen ô paulum lacrumis si flecteris ullis,
Neah peream om nino, ah! ne a me abeas penitus?
Respice me paulum ô poe ns dabo quaslibet, Etror
Impulit hos oculos ora aliena sequi.
Nunc igitur coniuratos male perdere Fratres
Omn e sit arbitrii, dia tui, Sophie.
Quos malo aeternis mî caligare tenebris,
Quam momento morae destitui ore tuo.
Nam quid opus mî Oculis? fr non Te, oculissima cernam
O aciem potius torrida demat acus!

C. VI.

Aphrosynae blandos oculos vitare dolosae
Debueram, fateor: Qui tamen id pote erat?
Vitarem Aphrosynae fraudes? ter pessima sese
Quae furtim humanis illa tebrans oculis,
Tam subito penetrat praecordia capta venenis,
Quam subito virus nec Basiliscus habet?
Immo, quae citius longeque potentius ipsa
Moite incit multis tela datura necem.
Namque mala fiem ata manu mala Pacta recordor
Aphlosy nam hane inter Noctigenamque Deam?
Dixerat Haec rigidum ob vultum hortibilesque sagittas,
Nosti, me quantum par cau cant Homines:


page 36, image: delf0036

Hinc fit, uti noster raras iam Cerberus Umbras
Terreat et Diti victima tara cadat:
Hinc sensim nobis regnum minuetus avitum,
Et raro accipiet debita naula Charon.
Nunc Te, Persephones per sceptra per illa Trifaucis
Obsocro terga Canis, quam potes; affer opem.
Est tibi, sitque precor, speciosae gratia formae,
Sunt Oculi, gravius qui feriunt ia culis:
Hos tibi Cerberea inficiam spuma: acrius urent
Et citius periment, annue, Diva, mihi!
Haec Mors: Aphrosyne, Stygiae devota Sorori,
Mox spicula ex oculis prodigiosa iacit:
Queis primum ceu grato aestu capiuntur Amantes;
Mox latebrosum imo pectore virus habent:
Nec mora longa; Lues consumit tabida mentem,
Ad Stygiam et gressu praecipiti urget aquam.
Ex illo, numerosa adeo Phlegethonte sub imo
Agmina transmisit portitor ille Charon:
Ut neque sufficiant loculi, quis naula recondat,
Nec dutare potis sit prior illa Ratis.
O Superi, Aphrosynam terris avertite Pestem!
Quae Styx non potuit conficere, illa potest.

C. VII.

Ergo mea incassum, Sophiae, Suspiria? eheu!
Ergo meis aurem ô dura negas precibus?
Non tibi credo, Adamas latitat praecordia circum:
Si tamen; et nostro sanguine mollis crit:
Fundere non dubito quem vel per mille pericla,
Dum modo mi ahi fiat copia parua tui.

C. VIII.

Heu fatum dispar! dum te, Lux alma, videbam,
Nox mihi erat media clarior ipsa die:
Aphtosynam vidi; vidi pro luce tenebras;
Nocte mihi media nigrior ipsa Dies.
Emoriebar item vivus, dum in Me sibi vixit


page 37

Aphrosyne; vixi mortuus in Sophie.
Heu fatum dispar! Nox altera, at altera Lux est;
Altera item Mors est, altera Vita mihi.

C. IX.

Dum Solam vidi Sophien; poteram Argus haberi;
Nunc sum Tiresiis caecior et Thamyris:
Punior immo etiam gravius; qui cassus oberro,
Quantumcumque negem, mente animique oculis.

C. X.

Gorgone proiecta quondam obriguere tuentes;
Quam vellem in Saxum vertier aut lapidem!
Ut sic nec sensus, nec mî dolor ullus adesset,
Quem turbati affert sollicitudo animi.

C. XI.

O Scytha, supremo magni quem vertice Mundi
Nox sex perpetuis mensibus una premit:
Fortunate nimis prae Me! Spes namque secundo
Semestri, parili lucoredire Diem:
Sed mihi perpetuae vivendum Noctis in umbra,
Lux Sophies postquam mî semel occubuit.

C. XII.

Ecce Dies Verni Zephyro comitante per Hortos
Pro diris Brumae frigoribus redeunt:
Ver pecus in pratis; Ver sentit in aequore Nauta,
Ver Camporum herbae; Ver nemorum volueres:
Verna micat cunctis facies; Mî saeva procellis
Saenit Hiems uni; me premit acre gelu.
Mî Soli Sol ille nonus nondum ortus; et illa
Veris amoena quies; Turba inamoena mihi.
Phoebe recens, Verisque tepor: Zephyrique Voluptas,
Et Flora: et Charitum triga venusta, Vale.
Quondam, dum Sophies mihi erat favor ille, fuerunt
Soles, Ver, Zephyri, Flora, Charisque mihi:
Nune, me deseruit quoniam fanor ille, supersunt
Nox, Hiemes, Cauri, Morta, Megaera mihi.


page 38, image: delf0038

C. XIII.

O Cor, iam non Cor, misero hoc in pectore curnam nune
Heu mora vivendi tum diuturna tibi!
Quin norore, ut meritum es, quin oceidis, occide iam nune
Si semel, ut quovis ne moriare die.

C. XIV.

Si tibi, si ô Sophie, coner memorare doleres
Quos fero, cum verbis vita mihi omnis abit.
Caucasea sub rupe dedit rediulua rapaci
Iapetionid es viscera volturio:
Hunc tamen Amphytryoniades post plurima lustrs
Vinclorum expertes fecit habere manus.
Ast Ego perperua, ah! cruciabilitate peribo
Non periens, Soluas ni unica Me Sophie.

C. XV.

Aethnam non vidi, tamen Haec mî in pectore flagrat:
Nec salsum Mare, at id mî fluit ex oculis.

C. XVI.

Sirius ardores aliis, Hyas, uda minetur:
Dant aestum et pluviam Corque oculique mihi.

C. XVII.

O qui blanditulis inane flabris
Pererras, Zephyre, Aethereis voluptas,
Sic veris Dominum te amoenioris
Agnoscant Homines, Ferae, volucres,
Aeterno venerati Honore Numen!
Audis, quas habeam miser querellas,
Quae Suspiria pectore e profundo
Effundam vigil, omnibus sub horis,
Heu! meam ab Sophien; (Meam quid autem?)
Quam nuper temerario mihi ausu
Reddidi ex placida nimis severam:
Sit irata licet, nec tamen unquam
Saevas Tigridis attigit mamillas,
Nec praecordia habet rigente saxe


page 39

Fraemunita, nec auribus lateutes
Inhaerent chalybes: pati repulsam
Aeternam ut precibus meis timescam.
Ergo, mî Zephyre, aetheris voluptas,
Advertas precor aure diligenti,
Num quid illa queat boni aut benigni
Dicere, audit ubi meas Querellas.
Nuntii mihi si beatioris
Lator extiteris, tuos Amores
Cum Flora nitidissima, integella,
Omni vere canam lubens per hortos.

C. XVIII.

Ver mihi erat Sophie, nec me vocalis Aedon
Vincebat cantu vere tepente suo;
Nunc Aestas cum sit sine ea mihi; rauca Cicada
Vix etiam informi me aequiparet strepitu,

C. XIX.

Felices prae mei, Populi, quos Maenalis Ursa
Perpete subiectos frigore conglaciat:
Felices etiam, rapido quos Sidere Cancer
Aeternuum ambusto corpore torrefacit,
Nam vos aut solum Calor aut vehementia Brumae
Assueti exercet pro ratione loci:
Me neque sub ehelis positum, neque cardine mundi
Nuncque gelu cruciat, nuncque calor nimius.
Una redi Sophie: radiosque emitte priores;
Sic mea calfacies fomite membra novo:
Quae nunc maiori trepidant formidine, quam vel
Ulmus commotis concutitur follis.
Una redi Sophie, facilique allabere vento,
Lenibit flammas pectoris ille mei.
Non ita frugiferes exspectat hiulca liquores
Terra; nec egelidas Ceruus anhelus aquas:
Ut te mens aestu iam ferme absumta flagranti,
Quem cura innum eris concitst aucta modis.


page 40, image: delf0040

O aurae ô flammae vis indivisa mihi adsis!
Sin; fieri neu cogor putrida terra, cinis.

C. XX.

Humida pugnabant siccis prius; At misero in me
Se inter conveniunt Humida, sicca bene:
Aestu cor nimio tostum senfim igne cinescit;
Luminaque ob lacrumas in latices abeunt.

C. XXI.

Corporis ad Solem positi Nil Umbra putatur;
Sed prae me felix Nil tamen id nimium:
Hoc Nihilum, quocumque pedum vestigia amatum
Fert corpus, lateri gaudet adesse comes,
Mi misero non esse licet, ubi vita vagatur
Illa mea; aut socias ire redire vias.
Hoc Nihilum est aliquid, dum Sol et terra videtur;
In nihilum hoc Nihilum Luce abeunte redit:
At vero Ipse, Nihil cum sim vel luce vel umbris,
In nihilum heu! nequeo prorsus abire miser.

C. XXII.

Dum mea me Sophie blandis feriebat ocellis
Perpes mî ex oculis illius Humor erat.
Pectora quomea sic senfim madefacta Vigebant,
Ut sani exstaret vivida vis animi.
Nunc mea se, Sophie, teneris dum avertit ocellis,
Omnis mi ex animo priftinus Humor ab It.
In chalybem aut Adamanta putem ut mî pectus ablsse,
Aut si Adamante aliquid durius ac chalybe est,
At minimo ictu oculi speciat me, mollius undis
Cor mihi erit, cera lenius et tenera.

C. XXIII.

Turtur ille, sonore mollicello
Indies tua fata qui gemebas;
Rostelloque decente murmurillans
E manu Sophies dapem petebas,
Quondam dum Dominae mihi favores:


page 41

Obliviscere nunc tnidoloris,
Et nostri memor, usque, nunc querellas
Maiores solito cie ac frequenter
Imo pectore prorsus ingemisce
Mecum una mea; Vita fors doloris
Recordabitur hinc, mei miserta:
Fors Suspiria quid tua impetrabunt!
Fors quaedam hinc requies meo labori!

C. XXIV.

Nobile Dictamni gramen petit anxia cursu
Cerua latus telo saucia facta novo,
Mi neque Dictamnum, Panace neque tota medetur,
Aegroto ô Sophie sola medela fores!

C. XXV.

Dum lucubratae lychnnis mala taedia noctis
Exigo et in questus pervigilo ipse meos:
En cir cumstre pitans multum trepidantibus alis
Accensos ignes Papilio im petiit.
A miser! a! flammae tantum in te dira cupido
Possit, ut vitro adeas exitium ipse tuum!
Fallor? an in me etiam tantum temerarius Ertor
Fecit, ut accirem sponte meum exscidium?
Dum Sophien linquens, inhio male cautus ocellis
Aphrosynae ô mentis lumina coeca meae!

C. XXVI

Magna minorque Poli Fera; lux certissima Nautis,
Indigne cuius vos premit ira Dei?
Ut tam de nobis meritas bene, prorsus ab undis
Oceani spernat, sicque alimenta neget?
Undarum si tantus amor, quibus ora rigetis;
Suadeo, furtim oculos adspicitore meos.
Tanta erit e lacrumis Humorum copia nostris,
Ut Ponti haut aliis invideatis aquas.

C. XXVII.

Ne mea mî bona, ne mea mî mala dicite; Eheu!


page 42, image: delf0042

Utrisque omnis abit mî moribundo Anima:
Postquam abiit Sophie, Vita illa meae Uniea vitae,
Perpetuo exanimam sentio mî esse animam,
Sol, qui vitali vegetas Opera omnia flamma;
Luna Soror, bigis magna potensque tuis;
Et vos aeterni radiis tutilan tibus Orbes;
Aer, Terra, Ignis, Lympha. Valete mihi.
Deliciaeque hominum, montes; nemora, oppida, villae,
Rura, greges, quidquid denique dulce; Vale.

C. XXVIII.

Spes, Hominum nutrix, Spes ô mitissima divum,
Quae quondam in summa Pyxide sola manes:
Et vos, Mnemosynae Suboles, Charitesque Sorores
Ad me vos adeo quid properasse rear?
Fors, ut Cultoris funus miserabile vestri
Humidulis detur cernere posse genis!
Ite, meus quondam felix amor, ite Sorores;
Ite; manent aliis me nova fata locis.
Iam me Persephones non exorabilis aula
Irremea bilibus fluminibus capiet:
Non ego vos per humum solitas agitare choreas
Amplius adspiciam Triga decens Charit um;
Me circum iam Triga alia est; quae licia vitae
Heu non vertendo pollice rupta secet!
Non Ego vos Musae, proles dilecta Monetae,
Cantantes solitis a udiero modulis;
Ecce sonus iam longe alius trepidam involat autem:
Heu quantum a vestra dissidet ille chely!

C. XXIX.

Morta, nigra Taxo frontem redimita severam,
Ecquid adhuc cessas? nec tua tela paras?
Atratique rotas Currus, quibus incita praedam
Asportas, tristes in tua regna domos.
Deme; iam certum est, non ultima portio fiam:
Quamprimum exsuvias tu modo posce meas.


page 43

C. XXX.

Aphrosyne humani Generis communis Erynnis,
Aphrosyne, mortis proxima Caussa meae;
Adspicis haec? qualisque tuo Mens acta furore
Ante Homines exspes sudet, et ante Deos?
Egregios vero titulos et opima reportas,
Si miserae clueas Nex animae, spolis.
Ipse quidem morior: sed tu dabis improba poenas
Ultor ab Exsequiis exoriare meis!

C. XXXI.

O misella Anima! ô relicta ab omni
Spe, postquam Sophie illa te reliquit!
Immanere diutius sepulchro
Corporis potes? et meos laboores
Quos tantos fero perpetim intueri?
Quin abis? Sed et hoc times abire.
Quin age hinc abeas ab ima Lethes:
Ubi, ni Sophiae adferas favorem,
Aut te Ixioniae rotae man ebunt,
Aut poma abdita Tantalo sagaci.
O misella Anima! ô relicta ab omni
Spe, postquam Sophie illa te reliquit!

C. XXXII.

Luce carens, vitae que expers, loca foeda sepulchi:
Heic habito, humanis solus ab auxiliis.
Lux mî adimit lucem; vitam mihi vita; requiro
Dum mihi lucem aliam, du mihi vitam aliam.

C. XXXIII.

Mors. Qui sibi perpetuos Sophies sperabat Amores,
Hunc rapui, Sophies nescia, in hos tumulos.
Spes. Quae tibi perpetua abrepti monumenta putabas,
Hunc rapiam, Mortis nescia, ab his tumulis.
M. Qulicaptum eripias? SP. Quî? raptum perfida serues?
M. Mancupium Ille meum: SP. Mancupium ille meum.
M. Tun' Illum cures, Sophies quem cura reliquit?


page 44, image: delf0044

Excidit eorgis in mea regna tuis.
Sp. Tuqi Illum teneas Sophies quem cura requirit:
Recidet e reguis in mea regua ruis.
M. Aut igitur mihi non darer Illum, aut semper amareis
Non bene Neglectus conveniunt et Amor.
Sp. Non bene synceti rimaris Pectus amoris;
Negligere interdum fingit ubi ardet Amor.

SUSPIRIORUM AD SOPHIAM Pars altera.

C. XXXIV.

UMbra exsule superis exculsa vagabar ab oris;
Donec ad infernas usque ferebar aquas,
Quis mihi tum sensus? quae spes? cum gurgite in imo
Mille modis miris adspicerem Furias?
Hinc iam portentosa Canis me Forma trifaucis
Terruit; hinc piceo Styx tenebrosa vado.
Cum non ulla super iam Specula, iamque inhuiaret
Cer berus horrendo gutture per tenebras;
Ad stitit en Sophie subito rerum omnium egenti;
Adstitit; et rabido vix tria Verba Cani
Dixit; at ille metu pavidus tetrum occupat antrum;
Et tacet; interea nos iter arripimus,
Non procul inde Charon cymbam imperiosus habebat,
Hle, novae viso Lucis honore, fugit:
Hinc Styge transmissa, Plutonia tecta videmus;
Sed mussat Pluto, muffat et ipsa Hecate.
Ergo Ego sic Sophia ductrice reversus ad auras,
Vix mihimet credens Vitam aliam stupeo.
Sophie. Sophie, tanton? Ego dignus amore,
Dignus ad infertas vivere perepes aquas?
Ofiant utinam Ora mihi omnia membia, quot usquam
Corpus habet; Sophien omnia ut illa canant!

C. XXXV.

Audierat Mors, me regnis abiisse paternis
Vel contra Ditis Persephonesque animum;


page 45

Nec mora, ter gravius ferientibus illa sagittis
Desubito nostros constitit ante oculos:
Praeque iris nil fata, manu iam tela parabat
Altera; lunatus iam nimis Arcus erat.
Sed fugiomiser, et clamo; fit que ipsa repente
Obvia mî Sophie; quam simul ac video,
Illo iter arripio, rapid ae de more Columbae;
Illius inque sinus protinus illatebror.
A! bene. vel minimo nequiit procedere gressu,
Usque adeo vultum, Morta, timet Sophiae.

C. XXXVI.

Ergo age ô Sophiae, faciem mihi redde priorem;
Vivere me sinito rursum in Amore tuo;
Ecce tuis humilis subdo mea colla Capistris;
Si cupis, et currum captus obibo tuum.
En tibi Me; ad lubitum vinclis me stringe; Tuum nam
Mancupium vivam, mancupium moriar.

C. XXXVII.

Ridentes Sophiae venustulaeque,
Phoebeisque, Genae, genis priores!
O pulchro mihi Sole pulchriores!
O puro mihi lacte purlorest
An unquam misero mihi licebit,
Post Suspiria tot mea, hoc in aevo
Non, ut ante trecenta Saviorum,
Sed vel unicum ut imprimam sabellist
Date hoc mî Suspirioso Amanti,
Nil dein, quidquid erit, patirocuso,
Quin sic, si, ha! peream, haut tamen peribo.

C. XXXVIII.

O quae Arabum neraus exhalas! ô quae ore semittis
Ver ipsum! ô Sophiae mellea Lingua meae,
Degustare aliquid liceat saltim, oro, Salivae!
Mucrone extremosas mihi quaeso frui!
Languentem sic namque Animam mî animabis; et omnes


page 46, image: delf0046

Nectaris miecebras Ambrosiaeque dabis.

C. XXXIX.

Fallor? an argutis Sophie ad me ridet ocellis?
Basiolum et roseo porrigit ore mihi?
Iamne Aeheronteae formidem incendia flammae?
Cerbereum ve caput? Tisiphonesve manus?
Tu Caelum, tu vita mihi dulcissims; iam nunc
Dura prius Sophie, blanda mihi es Sophie!

C. XL.

O qui lampade fulgida
Umbrarum Vaga nubila
Ictu disicitis brevi
Bini frontis Ocelli;
Et me siderea precor
Illustrate parum face;
Restant mî tenebrae graves,
Quae maestum cor inum brant;
Per vos, credo Equidem lubens,
Lucem Cythia habet suam:
Per vos Cynthius aureo
Monstrat lumina curru.

C. XLI.

Mira queror; Non posse animo sine vivere quemquam,
Hactenus obtinuit pagina docta Sophi:
In me si est Animus, non vivo fi aufugit ille
Ad Sophien, vivo protinus absque animo.

C. XLII.

Tres Charites prisci Vates cecinere, sed uno
Saltim oculo Sophies mille habitant Charites.

C. XLIII.

Laetatur Clytie, pleno se flore refundens,
Sol ubi purpureis mane refulget Equis:
Et non laeter Ego diffuso pectore; cum iam
Te blandis Sophie mi admaveas oculis?

C. XLIV.

Ite Mathemici, turba ingeniosa, Polorum


page 47

Dicite diversa sub statione vices.
Dicite blanda Iovis quid primo Stella sub ortu,
Dicite, lentigradi quid velit ira Senis.
Dicite, quae Caeli domus aut positura Quietem
Aut sinat, aut turbet, dicite plura aliis:
Mî Caeli faclem, pofitus, legesque domosque
Fata, Necem, Sophies significant Oculi.

C. XLV.

O Dia Labra! ô Coralii aemula!
Vultus Herilis perpetuum decus,
Queis ipsa Sirenum Voluptas
Os Cypriae Charitumque cedunt
O Prata, vernis floribus obsita!
O et referti melle Favi Attico!
O Ilias iucunditatum!
O liquidi myrotheca Nardi!
O si mihi in vos sit penitus datum
Migrare; prorsus nescius ut mei
Tantum petam in vobis recessus,
Mancupium Sophies pesenne?

C. XLVI.

Ad Te me iubeas vel per freta rauca venires
O Sophie, stagnent igne licet, veniam!
Efficerent lacrumis oculi, ne flamma noceret;
Contra undas, aestus Pectoris ille foret.
Nec mî poscam aliquam sublimi e Turre Lucernam,
Quae mihi monstraret per vada Coeca viam:
Mî modo sint bini Dominae radian is Occlli;
Milleno valeat lumine nota Pharos.

C. XLVII

Sole sub adverso cumulos capit Iris aquarum;
Sed Sophie est Iris Pectoris una mei.

C. XLVIII.

Exprimere ausa manus Sophiae doctissima voltum,
Ausa quidem, minimum pingere non potuit:


page 48, image: delf0048

Ille, Magistelait, Sophiam qui pinxerit, uno
Caelicolas omnes pinxerit intuitu!

C. XLIX.

Quid mihi prae Sophia magnum per inane superbis,
Argento nitidis Cynthia vecta rotis?
Tune tuam iactes formam? memor heu male Fratris,
Omnis ea unde tamen mutua sumta tibi!
Te semel inspiciat, Sophie, Fratremque Pudore
Prae nimio voltus abdet uterque suos.

C. L.

Sunt pulchri Flores, pulchrum Aurum, Sidera pulchra:
Sunt pulchrae Charites: Cypria pulchra, Dea:
Pulchrior at nimium Sophie meae Floribus, Auro,
Sideribus, Charisin, Cyprigenaque Dea.

C. LI.

Qui, quae sis, norit, non Mortes ille trecentas
Abnuet, ut, Sophie, te semel adspiciat!

C. LII.

Forte meam ut vidit Sophien Charitesa Triga,
Omnibus insignes erubuere Genae:
Et quid adhuc (dixere) pedissequa turba Diones
Mansimus? inventa est pulchrior ecce Dea!

C. LIII.

Sermones, roseo Sophies qui dulciter ore
Fundimini, quo vos indigetem titulo?
Aulae Caelestis cum vos pascatis Alumnos,
Non modo, carte, estis Mella, sed, Ambrosia.

C. LIV.

Non tibi non mea Lux, Oculorum in fronte gemelli,
Sed Magnes geminus Lumine pro gemino est:
Nam simul ac tantillum adeo me, Diva, tueris,
Protinus ad Te oculos mî rapis atque animum.

C. LV.

Ne, quaeso, ne Alios vel momento adspice paruo
Hisce oculis, Sophie; maceror invidia.


page 49

Nam quemcunquefemel Sophie intueris, matur:
Et quicumque semel Te intueatur, Amat.

C. LVI.

Hortule mî, Florae nil in felicior Horto,
Serva delicias, qua potis, usque meas:
Quae divina meae Sophies cognomin: gestant
Inscripta, haut ulla conteme randa manu:
Quas fimul ac placidi commoverit anta Favon I.
Mî Sophien Sophien protinus ingeminant.

C. LVII.

Phoebe, tui aeternum voltus iubar esse putabam
Ante hac, in Tenebris nunc miser ecce lates?
Respice, si me audis, quantum pote, respice Ocellos,
Queis radiat Sophie; Lux erit inde nova.

C. LVII.

Quid thyma, quid casitas, quid olentum germina florum
Vere novo tantum depopulamini, Apes?
Gignitis heu quanto nobis nova Mella labore.
Seci possunt sieri commodiere via,
Ecce Etenim unanimi Sophies petite agmine Labra,
In queis iam cum ipsis Mella parata favis,

C. LIX.

Acrius inspexit Sophien picturus Apelles:
Sed paene amisit prae radiis Oculos.

C. LX.

En ros is primum, Matuta iugalibus exit:
Tolle tuos sursum, Lux mea, tolle Oculos;
Cernis, ut Eoas pudefacta recogitet Undas.
Ut misera opposita nube latere cupit,
A! bene: nec stupeant viles tua Iumina Terrae,
Quando ipse adsurgit Caelicolûm ordo tibi?

C. LXI.

Nemorivaga Volucrium
Cita cibicupida cohors,
Age, vetera latibula


page 50, image: delf0050

Renuite mihi penitus:
Pedeque celere nimium
In alia fugere loca
Lubeat; ubi Ego, ubique fit
Sophia mea faviloqua,
Sophia mea rosicoma,
Sophia mea animitraha.
Agite, metuite nihil,
Cavea coryligena ne
Capiat, inigat, habeat;
Cibus erit, uti Satias
Bona fuat, et Habilitas
Et in itinere agilitas;
Nec aberit et Hilaritas.
Modo mihi, Beneficii
Vice, recipite animitus,
Nihil aliud, et hodie
Canere modulo hilario-
Re, nisi Sophiam, et herulam,
Et oculiclepam Animulam,

C. LXII.

Iussus eram a Domina, curare negotia rerum,
Et fragili infidum puppe secare salum:
Dum redeo, vada coeca fremunt: Nox ingruit undis,
Deserit errantem Mensque Manusque ratem.
His miser in tenebris fulgorem Etymanthidos Ursae
Imploro et Fratres, Tyndari diva, tuos.
Sed nulla Ursa polo, nullum usquam Castoris astrum,
Aufertur rapidis avia cymba vadis.
Cum subito e Specula geminos ostendit Ocellos
Mî Sophia, obscuris Sidera bina viis.
Sidera non miror iam non visa illa fuisse;
Quae spes Nautarum Numinis instar habete
Nam Sophia praesente mea;non ausa fuerunt
Exserere astratum prominulo ore Capur.


page 51

C. LXIII.

Teque tuosque videns, Lux illustrissima, Ocellos,
Opto Naturae vertere iura meae.
Non ut nubipetae Volucris, quae lucida Solis
Tela videt contra, sit mihi acuta Acies;
Non uti sim Lynceus, cui, nil obstante domorum
Pariete, luminibus pervia quas que forent.
Non uti centoculus sim Custos Isidis Argus:
Omnia sunt votis ista minora meis:
Omnia sed fiant Oculi ut mihi Membra, vel ipse,
Sim quantus quantus, vertar in unum Oculum!
Tanta etenim lucent in Te Miracula rerum.
Ut nulli Humani sufficiant Oculi.

C. LXIV.

Age nunc iugalibus magnifice tenebri fugis
Sophie mihi veni, Nunc caput alma rosipeplum
Manifestiore profer per inania iubare:
Oculos uti meos proxima luminicupidos
Rutilance rectius lampade non solitum hilares.
E Tenim miselluli sic adeo Decus inhiant
Sophie Tuum, illud illustre, peren nimicum; Acie ut
Penitissima haereant; immemores veteris Heri:
Neque iam per aerem Nemnoniae rosidigitae
Videam videre velle ullum aliquem amplius aditum;
Nec ubi involuta Nox nigricolore diploide
Tenebras Polo soloque obicit Oceani genas,
Etymanthidos Ferae stellimicum caput avido
Cupere impetu; nec Oriona cinguligerulum,
Nec Heram Dem, licet frena habeat iubarifera,
Biiuges quibus superbos per inane regit Equos.
Rape Me Tibi; Tibi ô Me penitus rape Sophie!
Rape, quantum erit potis! me penitissimum in adytum
Iubaris Tui reconde ô Bona! Dque petenifluos
Radios mihi Tuos adspicere altivota Acie!
Oculis meis nec est, quod metuas nimis avidis;


page 52, image: delf0052

Acie lusens carebo, licet optima fuerit;
Radiis mode Tuis inserar, implicer inigar;
Ero lusciosut ultro; immo ita, nulloculus ero.

C. LXV.

Nunc Tibi, perpetuo, Sophie, devotus Amore
Aram pro innumeris muneribus statuam.
In qua, pro stacte, casiaeve aut Thuris odore,
Suffimen tibi Suspiria nostra dabunt.
Hostia Cor tibi erit nostrum; non Vacca, nec Hircus:
Quae potiora feram munera, non habeo.

C. LXVI. et ULT.

Et iam pertaesus Vitae Mortalis amorem,
Hoc ipso Aetatis Vere nitente meae;
Cygneam ante comam vetulusque senexque; saturque
Terrenorum; Obitus expeto Ego ipse meos:
Suspito que ad Te, Sophia incluta; Suspirantem ô
Nunc etiam placidis intucare Oculis!
Da precor, ex Illis multum rutilantibus Ignem
Ipse mihi excipiam, quo cremer insolitum!
Ipse Pyra, ipse mihi Rogus, in cineremque redactus
Informi surgam de Cinere Alter Ego!
Heicque ubi desiero sic vinere, vivere demum
Incipiam! Sophie, si Tibi vivo; sat est.

In frontem Albi mei.

Quaeritis unde mihi veniat novus ardor habendi
Nomina Doctorum, signaque fida manus?
Quaerere nil opus est [(transcriber); sic: ] : Solis Lunaeque sororis
Stellarumque frui lumine quisque cupit.
Astra viri docti mihi sunt, quibus omnibus omne
Quod proprium est Astris, competit atque datur,
Astra suis viram radiis lucemque ministrant.
Provenit a doctis vitaque luxque viris.
Quidquid erit; Stellas alius Solemque requirat:
Sol mihi doctorum quilibet, alter erit.


page 53

Georgio Helfrico.

Saeva Helfrice tibi cum carmine vincla Parabam:
Utraque poscebat Lux hodierna sibi.
Cum me cara tibi, virgo pulcherrima vultu,
(Scis bene quam dico) visa monere fuit:
Vincula dem Virgo, des carmina Carminis auctor:
Et studeat dono quisque placere suo.
Carminis lgnaris ne gratia nulla puellis
Restet si iuvenis vendicet ambo sibi.
Subrisi, et vinclis, vel si lubet illa lacertis
Te liget: interea te mea metra ligant.

De Wolfgango Zundelino.

Italiam, illiusque Duces, decora, oppida, mores,
Uno si quis aves inspicere intuitu:
Non opus impensis multis magnoque periclo,
Et vitae et cursus, hesperiam videas.
Zundlinum intuitor, propius ve audito loquentem:
Unus is Italiae totius instar habet.

Eidem.

Oestro virtutum rapido, Zundline, tuarum
Percitus in campos plurimus aerios.
(Oris ubi decor ille tui succendit amore
Caeligenas que Deos, terricolas que homines.)
Iam raptabar humo; fragili dum consita cera
Remigia alarum me per inane ferunt.
Iamque videbantur caeli vaga nubila nomen
Atque ipsae volucres edidicisse tuum.
Sed dum laecicia nimium provectus inani,
Contingo propius iam magis atque magis
Lene perurentis iubat istud amabile flammae;
En vincla alarum delicuere mini.
Nec mora: praecipiti quatuor per inania lapsu,
Et terras casu non seviore premo:
Quae bene quod suberat; aliter cognomina et ipse
Fecssem tumidis, leatus alter, aquis.


page 54, image: delf0054

Eidem.

Quorsum opus ellogiis aliis? te, Zopire, propter
Panorio Soles credimus esse Duos.

Amicitia.

Aeternas plerique timent in nocte tenebras,
Si clarum abstrudas Solis ab orbe iubar:
Verius at terrae metuis caliginis umbram,
Si sanctam e vita tollis amicitam.

Ioachimo Leemanno.

Nuper apud veteres potans Leemannus amicos;
Non qui habet, aiebat, nomen et omen habet
De me; tamdudum Vasalli nomina gesto;
Nec tamen est dominus qui mihi feuda locet
Audivere Deae; Pietasque ita farier infit:
Ingrate, amittas ne tus feuda cae.
Nonne tibi e puro purissima flumina fonte
A me fincerae relligienis habes?
Subicit alma Dice: fundi tibi divitis arua
Nonne dedi, Themidis qua speciuntur agri?
At nemus Aonidum, quae que inveniuntur in illo
Omnia concessi, Call epea refert.
Florida prata, venustatum, morum que puellis
Gratorum adieci, dixit amoena Charis.
Ex peregrinandi factae prudentiae amore
Tecta dedi atque domos; Experientia ait.
Obstupuit iuvenis, cernensque Deabus haberi
Quae sibi mobilia, immobilia; erubuit.
Ha bene sic Dominas, Dominos qui nescit, habete
Innc Vasallum teloachime nega.

Ad Sim. Ulricum Pistoris.

Ulrice o patriae ditionis adorea, magna
Pieridum et Themidos gloria, noster amor,
Aut si certus abis, et me rape in omnia tecum:
Aut in Nicriadum, ceu prius urbe, mane.
Neutrum opus est, inquis. quî dum? tibi linquo meum car:


page 55

Et prosi ciscenti cor mihi trade tuum.
Ha bene! sic ubi te Patavinus Brenta tenebit.
Scultetum adspicies, nec tamen aspicies.

Christoph. Pflugio.

Militat artis amans, et habent sua castra Camenae
Pflugi, crede mihi, militat artis amans.
Commoda militiae, studiis quoque competit aetas:
Haec odere senes: odit et illa senes.
Hic vigilat studiis vel multas noctis in horas:
Excubias castris servat et ille suis
Mittitur adversos miles speculat or in hostes:
In libris oculos sed studiosus habet.
Ille graves urbes; hic limina docta Sophorum
Obsidet hic gladios poscit, at ille libros.
Quis nisi vel Martis cultor vel Palladis aequa
Mente ferat tanti grande laboris onus?
Denique victricem fibi quaerit uterque coronam;
Hic animi studiis, corporis ille sui.
Diversum tamen hoc cito quod peritura reportat
Ille, sed huins opes non ferat atra dies.

Ad Sigismundum Burghausium.

Quaeritur an praestet Locuples indoctus et excors,
An vero docta pauper in arte potens?
Dives ait, pauperque negat: certamina crescunt:
Utraque pars caussam qua tueatur habet.
Dives ait; parat ex facili mihi census honorem
At tibi vix multo fama labore venit.
Pauper ait; non verus honos tuus ille vocetur
Quae venit ex studiis gloria, vera venit
At me, dives ait, quamvis rude pectus habentem,
Suspicit et prono quilibet ore colit.
Non me, pauper ait, mutant ludibria vulgi:
Pro veris falsas vulgns adorat opes.
At facit optatam regina pecunia vitam:
Menscontenta suis hoc mihi praestat idem.


page 56, image: delf0056

At pulerum lavi numerata talenta metalli.
Condere, quae teneat me moriente nepos.
Pulchrius haeredi famae studiique paterni
Expers Letheae tradere nomen aquae.
Hactenus hi: sumtus mihi tu nunc arbiter esto
Burghusi, et caussa dic uter exciderit.

In Iani Gruteri animadversiones ad Senecam.

Huc huc Corcula, delicatiorum
Virginum, Sophiesque grandioris
Adeste, abripite affatim, rosarum,
Quantumcumque animoplacet, rosarum
Novarum, bisolorium rosatum,
Molyque et Panaces beatiotis,
Gruteri mei amabilem per hortum:
In quo iure equidem novam Hippocrenen,
Labra item nous, Plimpii liquoris
Capacissima; ubi vetustiores
Horae cum Chatisin manus lavabunt.
At vos progenies tene brionum,
Exeste, ite alio. putatis hortum,
Istum ter nitidum patere Asellis?

Eiusdem amicorum albo inscriptum.

Pagellae niveae venustulaeque,
Estisne, ut cupitis quidem videri
Pagellae? genitrice quas Papyro
Et lino genitore procreatas
Librarii manus artifex in hosce
Doctorum utibiles redegit usus?
Non, non: fallite quos potestis: an non
Ignorem? mera quippe vos Roseta
Tempeque ipsa cluetis; illa tempe
In queis nulla quidem errat atri vestis
Cadmi progenies; sed hinc et inde
Spirant Lilia, Rosmaris Thymusque,
Nardus atque Hyacinthus, et Rosarum


page 57

Hiantes Calyces, Amaracusque;
Quique sunt alii venustiores
Flosculi Zephyritidos pet hortum.
Imo adhuc ego vos minus minusque
Vel sic indigeto; Peplos vocabo,
In queis tot lepidum elegantiorum
Scintillat iubar, ut mî ocellulorum
Praestinguant aciem. viden' Smaragdos,
Sapphirosque Topaziosque et ipsam
Purpurantem Amethystum, et uniones
Candidos nimis et nimis rotundos?
Sed et sic minus est: magis putarim
Vos caeli esse plicatilis Volumen:
Nam quot, et radiis quibus corbscant
Heic stellae? rutilat micant Orion,
Arctosque altera, et altera, et corona,
Atque Atlantides inclitae, Cygnusque,
Quaeque lampadis eminentioris
Stellae sunt alia Polo hoc vel illo.
Sed nec hoc satis: imo vos cluetis
Pantheon: quot enim Deum ac Dearum
Formas intuimur per hocce templum?
Heic Saucus Fidius, duplexque Apollo,
Heic et Mercurius, Cupidoque ipse,
Sed bohus laculis bonis Cupido;
Heic mater Venus, at Venus pudica;
Heic Dice heic Charites, Novensilesque,
Divum quidquid et est venustiorum.
Ergo sive simul velitis esse
Rosetum, Peplus, Aethra, Pantheonque:
Seu magis placeat vel hoc vel illud.
Ter Saluete mihi! locique apertum
Date et mî spatium brevis, tot intet
Flores porperuo inclitos odore
Gemmas perpetuo inclltos decore,


page 58, image: delf0058

Stellas perpetuo inclitos nitore,
Divos perpetuo inclitos honore.
Nam quamvis ego, quanta quanta nostri
Aestrmatio, iure sim putandus
Vilis nominis et pretii Ligustrum,
Notae Coralium minutioris.
Pleiadum Meropelatens sororum,
Semo non medioxumus Deorum;
Inter germina olentiora Florum,
Inter gemmea saecula unionum,
Inter Astrica signa tot plorum,
Inter numina tot Deum ac Dearum:
Tamen cum sibi me petat Gruterus,
Florum flosculus vuicus Gruterus;
Idem candidus unio unionum;
Idem fulgida Siderum corona;
Divum portio magna maximorum:
Ligustro ille dabit suos odores;
Dabit coralio suos decores;
Obscurae Meropae suos nitores;
Semoni (ha quis ero?) suos honores.

In Misomusum.

Quande erat Arminius Romanis terror et horros,
Teutona, ais, summa laude vigebat humus.
Quis tunc aut Sophien, aut molles noverat artes?
Qui bene torquebat spicula, doctus erat.
Nunc postquam Musaeque leves, nugaeque Sophorum
Venerunt, patriae gloria prisca iacet.
Verum est: sed redeant fuga luxus, nudaque mentis,
Simplicitas, fraudisque inscia corda fides.
Tum mihi crede, simul laus prisca redibit avorum:
Pectora, non artes, semina laudis habent.

In Pseudophilon.

Quid me iatn rides, cui sors incerta fugaces
Fertque refertque pedes, lubrica, coeca, levis?


page 59

Debebas potius sortis memor esse futurae:
An nescis pulso sole redire notum.

De Fabullo.

Saepe rogas fugiam cur semper ab ore Fabulli?
Surdescam, si illum vel semel audiero.

In Mathonem.

Belle Mathoni convenit cum coniuge:
Abite, non aequaliter qui dicitis
Hos coniugatos esse, sunt iuncti optime.
Sibi ex aliis furatur ille nam libros;
Sibi ex aliis furatur illa liberos.

De Poppa.

Ignem et aquam esse duo, quae purgent omnia; Poppa
Audierat: certe tentat utrumque modo.
Arripuit scabra ferrum rubigine laesum;
Arripuit maculis lintea crassa nothis.
Ferrum mandat aquis; rapidis sed lintea flammis;
Et neutri certam competit esse fidem.

In Killum calumniatorem.

Quidni? fama tibi consurget maior Achille:
Ipse homines lingua conficis: ille manu.

In Caeliam.

Caelia formosa est, fateor: sed quid iuvat, haram,
Deauratam porcus quam lutulentus habet.

Ad Ollum.

Mane lavas faciem atque manus; speculumque tueris,
Et pars vestitus ne labet ulla caves.
Improba sed vitiis intus mens pluribus horret:
Sic curas soleam, negligis, Olle, pedem.

Ad Baticum.

Ferme octoginta numeras iam Boetice messes;
Nunc quoque, ais, post hac sit mihi cura Dei.
Lando equidem sic nam Satanae mundoque sodali
Elos vini cessit, faex lutulcuta Deo.


page 60, image: delf0060

De Mario et Caelio

Par opibus Croeso Marius, vult Irus haberi.
Par Iro Croesus Caelius esse cupit.
Quid precer huic hominum generi? siet Irus uterque
Alter uti vere est, alter uti simulat.

Vilitas Poetarum unde.

Quaerebam unde gravis Vatum contemptus et artis:
Cum vox nescio quae dicere visa fuit;
Quod rarum est carum estmimium vulgaria sordent,
Quis iam non dormit montibus Aoniis?

In Ollum.

Dextra tibi celer est, sed pes lentissimus Olle:
Ista sibi belle quei pote conventiant?
Namque manus, Olle, has celeres, si ad furta parasti,
Nonne times lentos, ne capiare, pedes.

In Lullum.

En vatum primum et solum sc iactitat esse
Urbe sub hac fama Lullus ovans Claria.
Quid? non miremur? si primus quomodo solus?
Sin vero solus, quomodo primus erit?

De regno conviviali.

Qui modo nobilium studiis, magnique Baronis
Usus, ad arbitrium magno in honore fui:
Regalesque inter mensas, luxuque potentem
Rex vidi imperio subdita qua que meo:
Nunc miser et tenuis soliaque indutus ab olla,
Sum quod eram nec sum quod tamen ante fui,
Ha sortes hominum, reddit quos una brevis lux,
E ducibus minimos, e minimisque Duces!

Ad Attalum.

Attale miraris quod non tua carmina laudem?
Ne laudes vereor carmina et ipse mea.

Iu Lullum.

Hoc agere est vatem; hoc vere est esse poetam,
Tres versus per tres gignere posse dies.


page 61

In inexorabilem.

En lacrimas Titii non adspicis ergo, nec audis?
Adque pedes etiam vis miser ille cadat?
Quid vero hoc monstri? caput aure oculisque carere?
Et pollere tuos aure oculisque pedes.

Ad Candidum.

Emendem haud multis tibi carmina facta lituris
Pro nostra rogitas candide, amicitia.
Quid faciam? res ipsa obstat: tamen ut tua iussa
Servarem, factum est: una litura modo est.

De Seneca Iani Gruteri.

Latinus iste, quem reducimus, Plato,
Ait fuisse supplicum miserrimus;
Neque ullius Librarii hospitam domum
Quivisse praeterire; sive Palladi
Sacra elueret illa, sive Murciae.
Et hoc negat feracis Alemanniae
Negare pulpita, obvis sque Pergulas,
Britanniamque, triplicemque Galliam,
Parentem lberiam, domum que Romuli:
Ubi iste, post Renatus, anta fuit
Neciva praeda: nam Neronis impia
Premente lege, barbara occidit manu.
Erasme Belga, Pinciae que municeps,
Tibi haec fuisse, et esse cognitissima
Ait misellus, et medelae originem
Tuo venire dicit ex acumine;
Tua obligata cura habere vulnera,
Sed inde tot notam imprimentium Manns
Perambulasse; sive forte dextera
Vocasset aura, sive saevientium
parum secundus incidisset in stylos:
Nec apta vota sospitalibus Deis
Sibi esse facta, cum veniret efivu
Novissime, huncad rsque candidum diem.


page 62, image: delf0062

Sed haec pstus fuere: nunc amabili
Nitet vigore; seque dedicat tibi
Gruteri Apollone, an Gruterae Apollinis?

In eundem.

Hoc erat argutae Critices extollere famam:
Hoc erat illius verum aperire modum;
Dum tu progenies Charitum, fausto omine tantum
Aggrederis, magnum viribus ause, Sophon:
Quem Plato melliloquus, quem Stageireius heros
Dignantur lateri proximum habere suo.
Vulgatas aliis nugas, Apinasque minutas;
Magna decent magnes: maxima victor habet.

De eisdem.

Gruterus Senecam obscura Phlegethontis ab umbra
Dum vocat, Orcinis paene obit ipse vadis.
Namque illum sic Monstra premunt denso agmine, sicque
Circum urgent, ut vix iam foret ipse suus.
Sed bene! saluus uterque abiit ringentibus Umbris;
Ille Duce exsultans, ille suo Comire.

In eosdem.

Saepe equidem, fateor, multum indignatus abibam,
Horam erepturus cum tibi amicus eram:
Quando tot immersum curis, tantoque labori
Adfixum adspicerem, vespere, mane, caput.
Ergo, inquam, Musatum hortis Charitumque relictis,
Gruterum carcer sic Senecaeus habet?
Ha, quam erravi animo! Musae Charitesque trecentae,
Unius haud aequent delicias Senecae.

Mores huius saculi.

Frons hilaris; dulces oculi; blandissima verba;
Dextera pollicitis dives; inanis amor.
Mens fallax; sublesta fides, odiique latentis
Semina, laudanturiam mihi, mundus ait.
O Epichaeme redilnobis ô memnaso apistein
Inculcae aufugit candor et alma fides.


page 63

De Epistolis Christoph. Pflugii.

O malum facinus, bonae Tabellae!
Tam malus Pflugiusne? Gratiarum
Ille flosculus, ille noster ardor,
Velit vos lepidas, bonas tabellas
Doctas ingenuas, pias tabellas,
Duro durior ipse ab ungue rumpi?
Saevo saevior ipse ab igne advir?
Heu malum facinus bonae tabellae!
Sed scitisne etiam bonae tabellae,
Cur vos tam velit unguibus perire,
Cur vos tam velit ignibus perire?
Nostros novit inesse in iis amores,
Nostros novit inesse in iis honotes,
Iam si vos malus unguibus necasso,
Aut si vos malus ignibus necasso,
Honores etiam meos necabo;
Amores etiam meo: necabo:
Et desiderio calens recenti
Sic noctes crucier diesque in omnes,
Post ipsum me etiam miser necare.
Ergo vivite perpetim tabellae,
Ut vivant mihi perpetes honores.
Ut vivant mihi perpetes amores;
Ut vinam mihi perpes ipse in aevum,
Hos bonum facinus, bonae tabellae.

In Lullum.

O quantum est honinum venustiorum;
O quantum est hominum elegantiorum;
Ocius mihi duriter iacenti
Subvenite; miscllulo levatae;
Quem prostravit humi ille Lullus ingent,
Lullus octuplici pot ens sagitta,
Cote Barbarie beve expolita.
Qua mi iam ex anime latinitatis


page 64, image: delf0064

Omnes eripuit bonos lepores,
Omnes eripuit bonos amores,
Omnes eripuit bonos odores,
Omnes eripuit bonos sapores,
Omnes eripuit bonos sonores.

Albo Sigismundi a Burghaus.

Quid tuo, decus ô vetustiorum
Stemmatum, decus ô politiorum
Burghause ingeniorum, ego ille cultor
Vestri nominis, inseram libello?
Tun' quidquam petis in tuum libellum?
Qui metotum adeo, haud tuo in libello,
Verum pectore in intimo receptum
Gestitas bonus, et dies in omnes
Futuri, scio, gestitabis aevi,
Quid ergo petis in tuum libellum?

Ad Ioh. Caselium.

Qui te, docte senex, suis medullis
Intimis penitisque non peribit;
Ille pectora aheneus, nec ipsas
Suadas, Veneresque, gratiasque
Et quantum est Heliconidum, peribit.
Tantum namque tibi datum est bonorum,
Ut si fors ego pessumo hoc sub aevo
Pessumos homines locatus inter,
Suadas, Veneresque gratiasque,
Et quantum est Heliconidum sororum
Perderem; tamen in tuo integello
Caseli, ingenio novas apisci
Inrarem liquido me eas potisse
Suadas Veneresque gratiasque
Et quantum est Heliconidum sororum.

Lullo malae mulieris marito.

Rugitu horrifico ferum leonem,
Lutratu assiduo trucem molossum,


page 65

Anguem perpete subito minantom,
Ingrato son tu molam obstrepentem
Malis, quam quod habes, habere Lulle.

Idea Amicitiae.

Quae virgo? mihi Amicitiae venerabile nomen.
Cur nuda? a me omnis debet abesse dolus.
Cur lacerum monstras pectus? coniungit amantes
Candor, et ex imo corde profecta fides.
Quid pudibunda tegis tenui velamine corpus?
Virtutis clueo non scelerum genitrix.
Marmote quadrato quid stas? aeterna tenaxque
Permaneo, ad variae Sortis utrasque vices.
Ad quid laeva probat subiectis ignibus aurum?
Rebus in angustis fit mea nota fides.
Cur nitet ar millis tibi dextra? ante ora oculosque,
Hac quem promisi, semper oberrat amor.
Quid tamen aeriam vitis complectitur ulmum?
Sis se coniungunt quos semel implicui.
Quid simplex turtur? quid psittacus Indicus ales
Concipiunt rostris foedera enmplicitis?
Non genus, ut gentem, peregrinauc nomina formam
Divitiasque crepo: sit modo candor amo.
Quid vero adspicio caelum, mare nubila, terram,
Oppidaque et montes, pascua rura; nemus?
Quid quid aliud gremio rerum Natura creatrix
Quod viget ac vivit, muneris omne mei.

Ad Sigismundum Burghausium.

Cum te, dulce caput, lucis pia mater in oras
Ederet, adstabant ex Helicone Deae.
Quarum quae vultu pulcherrima Calliopea
Tale tibi tenero concinit ore melos:
Salue Burghusiae gentis nous gloria, salue
Ingens Nobilium, Pieridumque decus!
Ut te nobilitas clarum tun reddidit ortu,
Sic te Pierides moribus et studiis.


page 66, image: delf0066

Musas namque coles, rursusque coleris ab illis.
Haec tibi sit fati summa caputque tui.
Dixit et ex illo Puerum tulit impetus ardens
Musica festino per stadia ire pede.
Excultum celebris dimisit Nyssa, volenti
Excipiunt Nymphae Nicriades gremio.
Perge age nobilium decus illustrare: parentem
Eunomiam video iam nova serta tibi.

In Album Anshelmi Blankenburgi.

Nobilitas generis ribi prisca, Anselme: sed artes
Adice: dupliciter nobilitatus eris.

Poetarum raritas unde.

Perpaucos hodie Heroos mirare poetas?
Et pauci Heroum fortia facta patrant.

In Iani Gruteri Inscriptionum thesauros.

Nunc est legendum, nunc hilari manu
Voluenda charta est: nunc Latiaribus
Explere curiosiorem
Tempus erit dapibus iuventam
Antehac querelis prodere Gothicos
Iuvit furores, qui Capitolio
Urbique dementes ruinas
Fanus et imperio pararunt.
Intacta saevorum a grege Militum
Quaecumque restant abdita marmora
Lustrare fortunaeque priscae
Reddere nunc potuic Grurerus.
Vix Roma tantis sospes ab ignibus
Sibi ipsa credit: tam lepido omnia
Redegit in priscos decores,
Verus hic Italiae ruentis
Assertor: etsi Scaliger hinc suam
Ferit lure partem; nec minus inclitae
Debetur ob ius auspicule,
Vel serio capit corona.


page 67

Fatale nostro saeculo in intimos
Antiquitatis proruere angulos:
Convivorum alter latenteis
Mente cata repa lare ritus;
Alter iacentis Militiae decus
Novare tentat fortis, et abditas
Vulgare formas Machinarum:
Funereis alius sepulchris
Determinata morte potentior.
Priscos honores asserit, Omnibus
Gruterus antistans, feretur
Non humilem meritus triumphum.

In album Ioan. Timaei.

Cum nova Pandorae fabricarent corpora Divi;
Huc fertur partem quisque tulisse suam.
Mulciber Argillam, formosa monilia Peitho
Alma Cypris faciem; serta dabant Charites,
Cingula et ornatum Pallas, Tritonia virgo;
Blandicias, vocem, nomina, Mercurius.
Mi nova erit Pandora, liber quem cernis, amice;
Divorum doctus cuilibet unus erit.
Ille dabit Pietatis opus quod spectet; at ille
Quod vitam et mores, ingeniique decus.
Ille dabit leges Themidis, Sudae ille lepores:
Hic Charitum et Clarii dona verenda chori.
Fallor? an et melior mea erit Pandora priori?
Proderit omnibus naec: omnibus illa oberat.

Marco Olesnico.

Marce decus generisque tui, terraeque paternae;
Doctorum, studii nomine, Marce decus,
Quid petis a tenui, sic de me Fama, poetae
Fidae signa manus ingeniique notam?
Tun' medissimilem cupias? clarissimus ortu
Obscurum? ô rarae nobilitatis apex!
Scilicet insigni quo quis generosior ortu,


page 68, image: delf0068

Haec mage demisso pectore et esse solet
Accipe nunc ergo quoduis, et plura petitis:
Nempe manum praeter meque animumque meum

Christoph. Wernero.

Quam lente acriam vitis complectitur ulmum;
Quamque arctis haerent claviculis hederae.
Tam tuns ille animus firmis compagibus haesit
In nostro: aeternos haereat ille dies!

VITI SEBALDI FRANCI.

I. Ad Cunradum Rittershusium.

GErmanae decus Hellados,
Musarumque potens, nec minus arbiter
Romanae Themidos cate,
Quam priscus solida meute Trebatius,
Rittershusiade, caput,
Praelustrisque Scholae Phosphore Noricae,
Altorfo iubar aureum
In terras pote qui spargere dissitas:
Seu nunc aequius et bonum
Permisces canoni iustitiae aspero,
Seu tu nunc scholicae rei,
Quantumcumque potest, commoda promeves;
Seu pure Aonisin facis,
Phoebum mellifluo carmine devocans
Parnassi facilem iugis;
Seu curam officii frangis ad horulam,
Solarisque molestias.
Aufer cuncta opera, et iam revoca gravem
Luctum pectore paullulum


page 69

Sopitum, atque tuos ipse doloribus
Questus iungelubens meis,
Componens habitum tein lacrimabilem,
Dum manes ego Lipsii.
Supremum cieo, et tristia naeniae
Accingor dare munera,
Ac fatum fleo, quod discrutiabili
Tormento fuit omnibus,
Ad plures penctrat cum se ita Lipsius.

II. Lessus.

Non ita letiferis est vocibus externatus
Ipse pater quondam Laomedontiades,
Cum pavidas subito miseri contingeret anres
Quod sua iam Graecis Pergama capta viris:
Ut mî fama atrex concussit pectora, Lipsi,
Cum te in communem diceret isse locum:
Et quamquam primae spernebam murmura famae,
Quod Taubmano anno, nc faceret veritus:
Heu tamen illa fuit Dodona certior ipsa,
Et nimis ex vero tota locuta fuit.
Tunc ego demeritos conabar dicere manes,
Et triste andaci dinidere ore melos.
At frustra ipse fui, non tuncdignatus Apollo
Me esset vel laevo luminis inruitu.
Nunc quoque vix timido rerum miscrabile carmen,
Mense tot exacto sedit in ore mihi,
Musarum si vulnus inelucta bile, tristes
Sique animo facies est meminisse meo,
Tunc mihi continuo duro cor vapulat aestu,
Saepe hinc infauste lumina rore madent.
Moeonide ô nostervix sti Rhodomane fuitque
Anno dinini Putschius ingenii,
Quem tamen ad superas reneca vit Barthius auras,


page 70, image: delf0070

Marchiaco surgens Suada Venusque solo
Barthius, et docto mactavit carmine manes,
Dans sanctum maestas munus in exsequias.
Tu tibi nunc similes, Lisi deposcis honores,
Atque tua gestis carmina morte cani?
Heic fide seposita siticen Phymbraeus Apollo,
Praefica et heic Cleio rectius ipsa foret.
Non ego sufficio Phoebeae plebis homullus,
Nec potis est infans edere verba dolor.
Et minor hic animus capiat quam singula damni
Pierisin nuper quod Libitina dedit.
Iam sibi iustitium Phoebus ferale capessens,
Priuavit totam Phocida carminibus.
Alma tuum Lipsi, luget Germania fatum,
Et tergere genas creditur Ausonia,
Nobilis et sociat lugubres Gailia questus,
Inpartem luctus tu quoque, lbere, venis.
Et merito totus sumit lugibria mundus,
Sic merita ipsa tua sic benefacta volunt.
Qua se protendunt Lanae pomoeria linguae,
Ecce tuae apparet nobile mentis opus,
Sol oriens moriensque tun, forsque vitima Bactra,
Auxiliatrici convaluere manu.
Quin tum, cum primae tereres lanuginis annos,
Personam sumis Amphitrioniadae,
Et docteinarum, et pollenti robore crenae
Immanis lernam barbariae interimis.
Auctoresque sua, Genii vi luce redonas,
Et dextre Augustae consulis historiae.
Mortbus antiquis quî possit vivier, et qui
Stet verus priscae simplicitatis honor,
Quam Seneca ille tuus docuit sanctissimus! aureum
Ante obitus nobis hunc tua cura dedit.
Non secus ante necem ferale Caystrius ales
Ore canit iamiam deficiente melos.


page 71

O tibi, si licitum vitali vescier aura
Per fera Persephones longius imperia
Fecisses hominum quam tu bona plurima seclo,
Abs te fluxissent aurea quot monita!
Ceperat et multum iam spes quoque credula ment
Confore, fax ol um fulgat ut historiae.
Sed spes haec gravida in tenues evanuit auras,
Lethaeoqueiacer condita sarcophago.
Mergitur Oceano sic Inda merce faselus,
Ipseque meriator piscibus esca natat.
O spes humanas; saevi ô ludibria fati;
O Piteneae rata maligna rei;
Scilicet immitis dirarum triga sororum,
Non aliter miseros nos habet atque pilas;

III. Ad Naturam.

Ha Natura parens, Varronis funera numquid
Tu poteras nostri cernere siccocula?
Non poteras, ah quam crudi manifesta doloris
Signa per aestatem conspicienda dabas;
Continue obductus picea caliginis aethra
Cum pluvias iret Iuppiter in lacrimas.
Nunc quoque, pallent tristis proluget in umbra,
Ipsa tua, ô genittix Sal operose anima,
Non vero quîsti prohibere averteret atras
A tibi dilecto Morta manus capite?
In quod contuleras domorum vim ampliter omnem.
Quae sub lumine erant omnipatente Iovis.
At puto non poteras, animas quae singula rerum.
Vitali caussa hunc fortiter assere.
Cur, Natura parens, contractae portio vita
Diditur in mentes tam brevis aethereas?
Garrula at humano cornix non utilis aevo
Vivit, et est seclis vix moritura novem.
Ceruus in immensum vivaces porrigit annos,


page 72, image: delf0072

Nec faciunt iremulos cornua iacta pedes.
Quae suas denata comas deperdidit arbos,
Induit in florem se quoque viva novum.
Purtiter antiquum serpens novus exsuit aevum,
Et posita pelle in secla redit iuvenis.
Repparat exsunias qui vivit odoribus ales,
Et vitam sumit mortuus e cinere.
Lipsius Aonil Phoeniae rarissimus aevis,
Defunctum vitae non remeabit iter?
Ipse Deus quondam miseris mortalibus alter
Musarum alter per benefacta parens
Lipsius, haud blandae repetet commercia lucis,
Atque erit Humanus vilior angue Deus?
Totque exantlatos noctuque dieque labores,
Disciplinarum tot quoque chiliadas.
Omnia ea, alma parens, ingrata atque irrita habebis.
Nulla que erunt tantis praemia pro meritis?
Ni ablatum nebis pensas meliore reposto,
Diceris racito dura noverca animo.

IV. Ad Deos Humaniores.

Phoebe, here Parnassi, nexusque sororie, fecit
Quo patrem novies diva Moneta Iovem:
Vos quoque inexoratae vis dolat improba Clothus,
Hen vobis estur cor quoque tristitia?
Lips I artus omneis nim pha Pimpleide loti
Lugetis multa tristia fata die.
Vos quoque, maiorum ô divum collegia, nobis
Credibile est imis condoluisse sibris.
In Lipsio Genium queritur sibi coesia Pallas
Ereptum vim omnem Iuppiter et Sophiae.
Indita conqueritur per se Cyllenius huic quod
Mortali Peithe Graeca Latina viro.
It formae Paphie quos aspirat honores
Lipfiadae, nimium iam periisse dolet.


page 73

Ista queri veris animis quis numina credat?
Et tamen hoc credat quis fimulare deos?
Di, an non hunc circum fremeret cum forsice Clotho,
Fortiter eduram continuistis heram?
Non datur hanc precibus mollire hum anitus ulli,
Ecquid ob hoc credam nil quoque posse deos?
Quid? Thraca nescltis melicis fors Orphea ab Orco
Impetrasse suam cantibus Enridicen?
Hippolytique ferunt laceri crudeliter artus
Nantem sulphureo iam Phlegethonte animam,
Arte Coroniden reduces statuisse sub auras,
Et iunxisse nigrae fila resecta colus.
Aesonis et sene dimissa cum sanguine vita
Tardavit Phasis carminibus Lachesin.
At tibi, culta Venus, quondam devexit Adonin
Non reditura feri publica cymba senis.
Qui bene quotidie de mundo Phoebe mereris,
Eximere infernis non Phaethonta potes.
Et tria colla canis vidit latrantia Linus,
Nec tua tunc valuit Calliopea chelys.
Tuque Pater divum, carum tibi Persca numquam
E Cotyreis sedibus eripies.
Aequius illorum vos fertis numina mortes,
Nam qui priva dolet, mitius ille dolet.
Ferrea mors postquam sed Lipsl clausit ocellos,
Flemus communis publica damna boni.
Lipsius ô melior quanto his! indulgeat ô si
Humano rursus luppiter hunc generi:
Illacrimabilium at si post quove pulla sororum
Stamina non ulli sunt soluenda Deo;
Hoc agite, Aonirsanctissima num ina caeli,
Usibus humanis prospicite ô melius.
Ne quoque Scaligerum proprii vis incita futi
Ereptum nostris obterat ex oculis.
Et Cassaubonum, qui anteit mortalia scola,


page 74, image: delf0074

Cornipedes quantum Pegasus anteit equos,
Sol icrte aeri: nos homini seruetis in usus,
Quisque rogat, mens cui non tenebrosa data est.

V. Ad Iscanum.

O municipium ocelle suavis Iscanum,
Quondamque caelo ipso beatior sedes,
Quam villularum es nunc miserima, ut cunctos
Deos putare fit tuum in malum atque ipsa
Elementa conspirasse acerbiorioestro.
Qua vi bona tua lancinata Mavortis!
Te quantus olim exercuit Deus flammeo
Ardore tardipes, bonae auferens quaeque!
Vesaniensque spiritus Noti, quales
In te evomuit emoliens ruinam, iras!
Nunc etiam, apud te natum et in tuo eductum
Sinu, colentem perpeti unice cura
Herum caelox Charontis abstulit nigra,
Quem nulla post aetas dabit reducendum.
O grande fati crimen ô deos tristes!
Ne, te nefandis hic gravissimus casus.
Nubit tenebris, surgit et timor constans,
Non te redire posse perditam ad lucem.
O villa, luge Lipsium ruum, Phoebus
Et Noctiluca dum hoc in orbe mutabunt.
Hoc tu facis Silvane, finium tutor,
Lugubre cuius hinc videt piger vultus,
Et vitrearum Naiadum ô sacer coetus,
A morte domini iugirer doles iam inde,
Pectusque pulsas candidum et comam vellis.
Sic omne agelli mite numen et durum
Lipsi dolebit fata perpetim tecum,
Omnuncipium miserrimum Iscanum.


page 75

VI. Ad Posteritatem.

Hem facinus, Adriae quod unda nullius
Eluere potis est; Lipsium, dedit leto
Quem duriorum lex avara fatorum,
Patientiam indulgere num flagello est fas?
Sic bruta gens inequitet huic magistellum,
Sic nigra linguae probro circulatricis
Nostri serat secli alpha doctiorum illud,
Quod rumor alba Musicus vehit penna
A sole Eoo ad Hesperi plagas seri?
Sed grata tu mortalium propago si
Quae fors sequeris nostra secla vitalis,
Lipsi gravi partum labore fac nomen
Ut nulla taceat docta posterorum aetas
Et ne suprema hoc condiatdies atra
Oblivionis nube, plurimae en dona
Liquit Memoriae, veneuntque contra anrum,
Formica vel quod Inda misit invite.
Quam scripta conclamata saepe pertentans.
Vitam potenter ipse restitutum ivit
Auctoribus stupente patre Musarum;
Quae Philosopha mysteria ac opes sollers
Boni beato prodidit Genl ductu;
Et eloquentia sua quis aequaret,
Quae cuncta penna Lipsiana confecit?
His posterorum secla fruinini aeternum
Et aestimate dona Lipsii forsan
Quaeretis Hippocrenidas dehinc frustra.

VII. In Tumulum.

Quem Deus hoc Viduus priuavit luminis usu,
Huic vacuum Lipsio nunc tumulum statuo.
Hunc iam depositum tristes Heliconis alumnae,
Lavere in valido non sine cordolio,


page 76, image: delf0076

Sustulit et supra genua hunc pollinctor Apollo,
Ungendo messes ipse ferens Gilicum,
Huius et in gelidis posuit suprema labellis
Olcula cum multis fletibus Euphrosyne.
Et mihi mittatur qui quaeso inglorius umbris,
Affectusque pios cur ego drssimulem?
Ergo mihi bustum vivo te cespite surgit,
Durus et egeritur mente mihi tumulus.
Laeserit hunc quisquis furiali percitus oestro,
Ille expers tumuli laeserit hunc tumulum.
Hunc ego perpetuum votivo carmine visam,
Februar cum maesta sunt peragenda die.
Huic iam, quod possum, do puras Albidis undas,
Do quoque Francoi pocula plena meri.
In super et tepido spumantia cymbia lacte,
Ad tumulum vergo sanguinis et paterans.
Cernuus et caput hocinvisa velo cupressu,
Suspendens timida lautea serta manu.
Lipsiadaeque precor puro de poctore manes
Non ullo ut facilis pondere terra tegat,
Quod si vilis ego, et nano si munere, tantis
Non dedero dignas manibus inferias,
Huc, Sibere, adsis, nostri flos unc Lycei
Et Latiae Cleius Graiugenaeque pater.
Ipse fave lingua placidamque precare quietem,
Salsamque in tumulum porrice lacrimulam.
Certe hoc pluris erit quam sic exsequalia verba
Milibus effundam versificator ego.
Quique facis mihi petpetuo bona plurima, quae non,
Crede mihi, sterili severis in segete,
O Taubmanne; tibi Europae cum doctior ordo
Acclamet laetum ter geminumque Sophos,
Carminis almitic manes dignare superbos,
Instaura mecum funcrcosque dies.
Caudebunt cincres ate sua nomina dici,


page 77

Si modo sensus erit sedibus Elysiis.
Ast egom, regressus fuerit cum florifer annus,
Et sese vario pinget odore solum,
Quae mea paupertas, manibus dabo lilia plenis,
Puniceisque aderit plexa corolla rosis.
Quin tumulo iniciam vel torum veris honorem,
Conducamque meo Chloridos aere operam.
Taliaque appensae perscribam verba tabellae,
Quae probet invitis manibus Uranie:
Natus in Iscano, at nunc Lovarii denatus,
Lipsiades, monumentum hoc habet ex merito.
Asole exoriente supra Maeotidi pludes,
Nem est hunc scriptis, qui exsuper are quiit.
Si fas scribendo caelesiia scandero quoiquam est,
Iluic soli caeli maxima porta mita est.

VIII. Ad manes Lipsianos.

Sancta Anima, Elysiis iam nunc tramissa viretis,
Quae facis, ut surdas onerarim questibus auras
Pluribus; ipsa perennantis mihi caussa dolotis,
O salue dubiis iam nil obnoxia fatis:
Quas trans Curarum Mordique cubilia vectae
Felices animas misit Proserpina doctas
Terribiles visu Orcinas aperire revebras
Lumine purpureo, sanctaeque inducere sedi,
Cuncta ubi sunt placida aeternum com posta quiete.
Elysiûm heic te circumstat pia turba Quiritum,
Heroumque acies densae, vatumque phalanges
Gaudent nectateo recum sermone fruisci,
Et te sic multo gratantur murmure ventam,
Qualitet obscura fundens examina nube
Mellifer in patulis exercitus obstrepit aruis.
Ante alios, queis se felicem Corduba iactat,
Augusta manes occurrunt luce beati,
Vindicias que suas divina laude fcrentes,


page 78, image: delf0078

Inter odoratae felicia saecula laurus,
Multa tibi gratae deducunt carmina mentis.
Qum aliii indigetes, nati melioribus a ivis,
Cum Latiae solide staret sua gloria linguae,
Se debere tuis laetum Paeana canentes
Iam tibi, consensu testantur plurima curis.
O felix Anima, aeternae quam fulgura lambunt
Lucis, inexplicito vestitque Lubentia cultu;
Tu quamvis superas tuto nunc despicis auras,
Suspice si lubitum est, pavi um et genialibus effer
Te campis, praesensque audi, inclamabo supremum.
O Anima alma vale perque omnia saecula salue.
Et vos aeternum Manes saluete, valete.
Tuque iterum salue aeternum mihi, maxime Lipsi,
Aeternumque vale.

IX. Ad Cunr. Rittershusium.

Deficio, Rittershusi; pertendere non me
Mira ingenI sinit volentem tenuitas.
At merito cesso, res si ratione putanda;
Non attegrandus ore Lipsius meo est.
R ttershusi, innexecomas Peineide, quemque
Phoebi astuosa torret impotentia:
Tu potis es laudes aeternae insculpere cedro,
Manesque Lipsi inter refere sidera.
Quod si velle tuvum series densata laborum
Tardabit, optionem quaeso sumito,
Piccartum seu Virdungum, prô luppiterat quam
Inebriatos poculis Permessidum!
Post te luctificos divino carmine lesûs
Ad umbilicum qui queant adducere.
Tu sua cui Phoebus transcripsit, Scipio, regna,
Priscisque praeferende Scipionibus:
Numina et auspicium praeberes vatibus ipse,
Piasque commodares illis lachrimas,


page 79

Nae sic magnifico defletus Lipsius ore,
Si sciverit, nunc se fuisse gestiet.
Nec facere in superis plures optaverit horas:
Felix, ut esse nolit hic iam, qui fuit.

IOANNIS SECCERVITII VRATISLAVIENSIS.

Ad Ferdinandum, Romanorum Imperatorem.

FRaternos obitus tua quis mitissime Caesar
Miretur luctu corda dolere pio?
Ipse tuus magno cum fudens carmina planctu
Danubius querulis fletibus ora riget.
Nec tamen hîc nugae tantum, commentaque vatum
Absque fide veris conventente strepunt.
Ipse sacro Paulus testatur Apostolus ore.
Naturae gemitus rebus inesse suos.
Sed quia funebres luctus iam temperat idem
Danubius votis, ominibusque bonis.
Tu quoque (magnamimum quid enim prosternere pectus
Possit et invictum debilitare caput?)
Ferdinande tuae divino robore mentis
Solamenque tibi, sis columenque tuis.
Sic magnum fratrem non sentiat orbis ademptum,
Caefare fraternas fratre tenente vices.
Sic tibi natorum succedens digna propago,
Proferat imperium perpetuumque decus.
Praecipue tuus ille patrem, patruumque rependat
Carolus atque uctet nomina tanta mori:
Dum tandem nostro stratuatur meta labori,
Seu pater aut natus, pe ficietve nepo.

In obitum Caroli V. Pathologia Danubii.

Ferte Parter gelidae tristi sub sidere brumae
Danubius voluens animo ventura sedebat,
Candentem glacic barbam sparsum que pruinis


page 80, image: delf0080

Os humen que gerens: dependet corpore vestis
Crassiot, et multo nebulae se densat amictu.
Curas ipsa movet Pietas, qua maxime sceptris
Ferdinande tuis, partoque exoptat honori
Successus retum stabiles: et foedera pacis
Germanis renovans, ut dulci munere rertis
Marte fero saevos possis excmdere Turcas.
Quas te solicito versantem pectore curas
Cogere concilium; et re um iam tendere summae
Consulere in medium spe multa concitus audit.
Ecce autem, vigili dum talia mente volmat,
Atque hucatque illuc animum rapit anxius omnem,
Ecce novum subito tristi subpectore vulnus
Nuntia fama adigit: caeli quae lapsa per auras
Hesperio procul orbe venit tua Carole maesta
Funera voce ferens et tantum lumen ademptum,
Austriadum summos caelo quod vexit honores.
Ergo funereos extemplo fundere luctus
Incipit, et querulis turbatus vocibus infit.
Carole tunc etiam Parcarum legibus atris,
Carole magne iaces, cuius sub legibus orbis
Stabat, et Imperii certas librabat habenas?
Quid nunc augusto regnans in pectore virtus
Proficit? exhausti quid nocte dieque labores?
Dum gerit haec pacem, manus at gerit altera bellum,
Et molem Imperii casus sustentat in omnes.
Gallia te quoties violento Marte petebat,
Victa dedit poenas, et lilia fiacta remisit.
Quinetiam tractum miseranda in vincula regem
Vidit, et avulsum solio, regnisque paternis
Caesaris arbitriis humilem defendere vitam.
O decus, ô cunctis laus anteferenda triumphis:
Reddidit incolumem clementia Caesaris hostem
Reddidit et regnis, thalamoque sororis amicum
Iunxit, et aeterno stabilivit foedere pacem:


page 81

Si non mens iterum laeva, aut mala fata repug Dut.
Quid tamen heu toties ne quicquam Galle lacessis
Victrices Aquilas? ter quam vis arma resumas:
Ter supplex, fractus que nimis pietate salutem
Caesaris invenies. has artes maximus heros
Suscitat antiquas artes: et parcere novit
Supplicibus miseris magnorum more Quritum;
Atque idem valida vi debellare superbos.
Seu ruat Ausonius, seu fortis in arma Sicamber,
Servari poterit veniat sucum bet in armis.
Ille truces etiam Mauros, regnumque Thynnissae
Fulmineis Aquilis exterruit: ille feroci
Iam fracturus erat, iam cornua fortiter Hebro.
Praedoque iam Scythicus, devastorque iaceres
Christicolûm Pannonque meas terrore remoto
Accoleret ripas: Pelopisque veterrima regna.
Et Macedûm tellus, altae que Propontidis arces,
Et dites Asiae campi, freta Caspia, Nilus,
Euphratesque tumens sub leges Caesaris irent.
Inde Palaestini vindex custos que sepulchri,
Undique purgato foedis latronibus orbe,
Fixisset magnum supplex tibi, Christe, trophaeum:
Niferta tempestas patriae effasa per oras,
(Heu dolor heu nostris immitia Numina seclis)
Coepta retardasset diris pulcherrima fatis,
Actioi cruili Mars saeuc cruore litasset.
Hinc etiam veteres attollens Gallia cristas,
Et subito obrepens morbis exhausta senectus,
Maius iter tenuit, maiorum praemia rerum,
Ergone Caesareos hîc longius ire triumphos
Invida fata negant? certe si insignibus actis
Sat laudi, patriaeque datum: si meta supremo
Figitur ista gradu, privato degere portu
Ipse parat primus, Mundique relinquit habenas
Magnanimo fratri: qualis cum pondere duro


page 82, image: delf0082

Fessus Atlas vasto Alciden submisit Olympe
Ille suis humetis onus inconcussus adibat,
Ardua mutatas nec sensit machina vires.
At quibus ulterius poterit, fata improba, vestrata
Invidiam satiare modis? si ceptra reponit
Emeritus, si non aeterni culminis usum
Affectat placidus moderato pectore Caesar,
(Cum regnis alii incumbant sine fine tenendis,
Et prius extremo difcedat acerbus ab ore
Spiritus, imperii quam non saturanda libido)
Anne quiescentis saltem spatia ultima vitae,
Ingeniique nefas dulces producere curas?
Scrutantem magni leges ac sidera caeli,
Regnorumque graves casus, veterumque laborum
Acta revoluentem, votisque bonisque iuvantem
Consiliis chari laudes ac gesta Philippi.
Nec non fraterni molimina grandia sceptri.
Qualis ubi pelago ventos expertus et imbres,
Scyllaeique freti rabiem, vastamque harybdim,
Navita iam senior tuto colit oria portu:
Multa tamen dulces natos, charosque sodales
Arte monens fida clavi moderamina mandate
Heufera Parcarum vis et festina novendi,
Nescia fere moras. screptris solioque relictis
Cogeris et vitae nunc iura relinquere Caesar:
Annoso Pylium qui Nestora vincere cursu,
Tithonumque senem debebas optima Caesar.
Nec tua te pieras, nec mens excelsa, nec ingent
Dextera sive fide, duri seu robore Martis
Asseruit. sacrum mors importuna prophanat
Iustitiae columen, virtutum nobile lumen
Obscura rapit ara manu. dic farrea Clotho
Quatibi damnatus culpa sacer occidit heros?
An non temperies Angustes cindida meres
Rexit et insignem coluit sine erin ine vitam?
Degeneres luxas procul, et malesua da proteruae


page 83

Cypridis, et foedi cesserunt orgia Bacchi.
Non animos dabat ira truces, non alta superbo
Pectora turgebant flitu: nec vetius unquam
Ipse sui rector magnis e regibus ullus
Extitit, et purae tenuit sacraria mentis.
At nihil ista iuvant: aequa mors cladevagaris,
Et summos imosque donans, pariter que nocentes
Egregiosque viros praedae coniun gis avarae.
O quas nunc lachlymas, tibi quae funebria soluarn
Carole? luctisonis nunc nunc ô tundite Nymphae
Pectora lamentis, et spargite lum ina fletu.
Vos liquidi, mea turba, amnes huc ocius omnes
Adventate. iuvat solennes edare planctus,
Munere et Austriadem maggnum decorare supremo
Tuque adeo exstinctum frater maest ssime fratrem
Ferdinande quibus lciamentabere curis,
Tuque taoque omnes alto de sanguine nati,
Sacrabisque diem tumulo, semperque sacratum
Cuncta coles vitae per temae ora semper acerbum.
Austria iam tecum, densis que Bohemia silvis,
Et Tyrolae lugent valles, et rura Triboci.
Ipsae iam trabeae lugent, ipsa aurea sceptra,
Ipsae Aquilae, sacrique enses, et regia Mundi
Quae caput incingunt solito diademat ritu.
Quae pius insigni quondam gestabat honore
Carolus orbis apex tu nunc fuccessor ab illo.
Quid loquar et tanto turbatum funere Rhenum,
Belgicque undantes lacrimis vaga voluere fluctus?
Finandria scissa comas divesque Brabantia cultus
Ingred tur nudata suos, fortesque Batavi
Oceani gemitum mirantur in aequore toto.
At vos praecipue vos indulgere dolori
Fas fuerit, largoque genas humescere flctu,
Quos Tagus heu fulvas pallore infectus arenas
Educat Hesperium ad solem, quos Baetis Iberus


page 84, image: delf0084

Haud laeto nunc amne videt. vos ille laborum
Vos laudum comites erexit ad ardua ductor.
Vestra sub hoc tantum se principe gloria tollit,
Quantum alios iit heroas pulcherrimus ante
Carolos, Herculeas metas tranlgressus, et ultra
Plus ultra nixus virtute et grandibus ausis.
Quid qui diversum nostris a gentibus orbem
Felicem caelo, et longe melioribus aruis
Incolitis? non vos gemmis auroque super bam
Fxtruitis tumbam, cui Mausolaea, vel ingens
Pyramidum veterum cedat libor? aurea certe
Munera misistis vivo: ucssentiat idem
Carolus imperii memores post fata benigni,
Quo decus, acvitae cultus cum numine Christi
Illuxit melior, sordesque retersit iniquas.
Talia Danubius per longam plurima noctem
Ingeminabat, et his superaddere plura parabat:
Cum subito iubar ecce novum (mirabile visu)
Aspicit, et totas circum clarescere ripas.
Tum caputattollens, stupefactaque lumina caelo
Luciferum iuxta, pulchrum consurgere sidus
Sentit, et insolitos promittere blandius ignes:
Agnoscens que decus, veterum promissaque vatum
Mente memor recolens, sic la tus ad aethera fatur:
Sic ô sic Pater alme velis, sicnostra dolori
Ponat cura modum: summo iam noster Olympo
Carole maiorum moderabere culmen honorum
Applaudentque tibi felices undique stellae,
Miratae, novae quae virtus, quae gloria rerum
Incedat sacro capiticomes. ô mea saltem.
Aspioe rura bonus, dum parte nitebis Eoa:
Cum latus Hesperium curru properante tenebis,
Te tua consuetis delectet Iberia regnis:
Interea nec parua feres solatia fratris
Ferdinande decus tantum post funera noscens,


page 85

Atque idem nec parua dabis solatia fratris
Ferdinande vices digna statione rependens.
Tu nunc ille manes, sub quo Germanus et Auson
Debet in Imperii sacros coale scere nexus:
Cuius in aecisis implorat Numina rebus
Pannoniae tellus et trux quoscumque Getarum
Oppressit rabies, ô tandem Numine Christi
Propitio liceat scelerara e gente trophaeum
Aslerere, ô liceat certam stabilire salutem
Christicolûm populis tunc ô quos gaudia plausus
Nostra dabunt, quantis intendent carmina plectris
Pierii vates, et vatum ductor Apollo.
Hinc ubi sidereas arces iam serus adibis
Magnanimo iunctus fratri, quae deinde peracta,
Quaeque exhausta tibi nostro, memorabis, in orbe.
Ille tibi multo gratatus honore vicissim
Accipiet socium vicino fidere Numen:
Non ut nautarum, veluti cum Castote Pollux,
Spectetis curas, paruam cum forte triremem
Iactat in Ionio fluctus que Notusque profundo:
Sed totos regnorum aestus, t magna serenis
Pondera Natorum radiis aurisque levetis.
Felices nati, felix his Austria fatis,
Austria diva parens regum: tibi semper honores
Semper sceptra tibi crescant, celebres que triumphi.
Prae cipue qui nunc ex te mihi Carolus alter
Prodiit, ingentem patruum virtute referre
Incipiat, tenovans fatalia nomina terris,
Nomina quae semper magnis heroibus apta
Fines Herculeae potuere relinquere famae.
Dixerat haec, laetoque evicerat omine curas
Danubius Pater undarum: cum pulchrior ortus
Hiberni specie roseos aurora iugales
Extulit, et faustis arrisit ad omnia signis:
Quae precor Omnipotens non vana redarguat unquam.


page 86, image: delf0086

Auspicio lectionum Theodorici Schnepsii.

Nuper ut ad superos nostris sublatus ab oris
Militiae posuit Frechtius arma suae:
Orba velut gemuit fido schola nostra parente
Flevit et ereptum funere maest: decus,
Nam venerande senex, quis te non flêsset ademptum,
Praedita cui rara mens pietate fuit?
Utque tibi cana lucebant tempora silva,
Candidius Schythica sic nive pectus erat.
Quam mores placidi, quam lumen amabile frontis
Graria quam miti dulcis in ore fuit?
Nempe virum, quod eras, signabant cuncta benignum
Has oculi voces, facta dedere notas.
Non dolus, aut livor tua pectora subruit unquam,
Non flammas ruri sparsironhela sitis.
Simplicitas fine felle nigro, sine crimine vitae,
Ingenuum laeto te tulit alma sinu.
Simplicitas sed docta tamen magnasque per artes
Quae tibi perpetua nomma laude daret.
Eloquio insignis Christinam sancta canebas
Dogmata: cognitio par erat atque fides.
Necte Romani fraudes latuere Baalis,
Nec te quicquid castum foedat ovile Dei.
Utque ea tu noras, animo sic vindice perstans
Accr in haec potetas pro pietate loqui.
Quid memolem tristes tua nunc aeterna catenas
Lumina? quid duri carce is omne nefas?
Ausus es ô sidei supero generosior haustu
Omnia pro vero temnere grata Deo:
Et mundi calcare minas, sathanaeque furorem
Et non iam vitae parcere velle tuae.
Nil trepido nuptae, nil cedere prolis amore,
Malui clat Curini quinimularet amor.
Sed tamen exiorat tantis tua navis ab undis,
Reddidit et sortis muners laeta Deus.


page 87

Exilio facilem post aspera nubila portum
Sed bus optatis iam schola nost a dabat.
Hic noster iacygnus eras, et ad aethora ducens
Assirtae stabas relligion is honor.
Atque utinam nobis statione diutius ista
Mansisses certa rite probarte fide.
Nolu thoc numen, teque hinc super astra vocato
Nos modo iacturae non leve prefsit onus.
Et certehaec magnum tulerat iactura dolorem,
Protinus aetheria ni relevetur ope.
Gratia Christe tibi, per te non defieit alter
Vir bene succedens in tua castra viro.
Frechtius hinc abiit, nos Schnepfius ecce revisit
Altera iam nostrae palma futura scholae.
Schnepfius eximii proles memoranda parentis
Quem bene doct ina, quem pietate refert.
Hei mihi degeneres heroum plurima nati
Ire solequpatribus turbapudenda suis.
Altius hunc raro tollens sed munere virtus
Assimilem patriis laudibus esse facit.
Ergo quicquid habet Gratia facundia linguae,
Quicquid et Ausonia cantat Apollo lyra.
Schnepfius ingenii praeclaris dotibus hausit,
Et vigili partas pectore condit opes.
Ille etiam prisco vatum collegit in antro,
Quae dedn Hebraeis sancta Camena modis.
Et iam sydeteo Davidica carmina plectro
Intendent patrios nostra per arua sonos.
Cana Syonaei fundent oracula vates
Vit fer ad ripas, hoc duce, Nicre tuas.
Et quis iô dudum non exauditus Apollo
Augusto propius nunc vehit orc Deum?
Quae cy harae, quae plectranovis resonare Camenis
Incipiunt? adytis anne remissa poli?
Talia cum Nymphis Nicrus mirantibus edet,


page 88, image: delf0088

Atque cro nostrae plaudet honore scholae.
At tu, si superum tangit te cura iuventus,
Iug ter oblato munere disce frui.
Nec tibi sint tanti fallacis gaudia mundi,
Illitus aut falso fucus honore genas:
Ut tibi divinae possint sordere Camenae,
Et tua non ultra sit tibi cara salus.
Scilicet et gemmas, rutilum miramur et aurum,
Christe tui cedet thuneris omnis honor?
At nisi venisses caelo miseratus ab alto
Quo nobis gemmae, purpura, marmor, ebur?
Nos tua funesto pietas exemit ab Orco,
Luce tua certam teddis ad astra viam.
Et tamen hen tua lux, tua sacratissi ma paucis
Eloquia in precio stant veneranda suo,
Sed tu funde precor maiorem in pectora flammam,
Et frigus nostrae discute mentis iners.
Sic nos, ad curas, dum vertitur illenocentes,
Ille sed in nugis tempora vana terit:
Armorum strepitumque inter, Mundique fragorem,
Quaeque parum sana iurgia lite sonant:
Aurea lesseae delectent carmina Musae,
Delectent laudes Christe benignetuae.
Quas tibi facundo nunc Schnepsius asseret ore
Schnepfius aetheriae cura favorque domus.
Gratia Christe tibi, per te non deficit unquam
Vir bene succedens in tua castra viro.
In obitum D. Maximiliani Ducis U Virtembergici etc.
Christe tuo nostros medicans qui vulnere luctus
Mersisti saevis te Deus ipse malis:
Nos quoniam similes tua per vestigia volui
Poscis, et assidui ferre laboris onus:
Hanc quoque tristitiae miserans nunc accipe pompam
Haec quoque sunt iussu fata gemenda tuo.
Aetherio quondam Rex aetneris ipse Parenti


page 89

Tristia crudeli sub nece vota dabas.
Nec populum mollem duris exercite rebus,
Desidiam castris nec cu pis essctuis.
Seu colit angusto rerum quis limite septus
Limina privatae qualiacumque domus:
Seu sedet in mediis celsae penetralibus aulae
Fortunae Princeps amplm honore suae:
Tu casu commune vocas ad foedus acerbo,
Exemploque iubes ferre dolenda tuo.
Praecipue quos fida tuo mens iungit honori,
Quosque tibi pietast empus in omne dicat.
Hi te mente velur, sic sortis imagine reddunt,
Hos et inoffenso non sinis ire statu.
Testis Iobus erit, testis Iesseia proles,
Aurea cui sacro carmine plectra sonant.
Qui quantum vitae sancto praesrgnis honore
Extulit et sceptro nobiliore caput:
Tanta per infestae iactus discrimina sortis
Esse suae sensit cuncta minora fide.
Quid memorem plures, cum sic exempla ferantur
Undique per nostras quottidiana manus?
Cum tibi nunc etiam, Dux illustrissime, cernam
Materiam luctus fata dedisse noni.
Scilicet aeteavi dum testans dogmata Christi
Asseris invicto mentis amorepiae.
Dumque minax odium, fraudumque pericula vincis,
Quae tibi pro causa sunt obeunda Dei.
Dum tot Teutoniae motus, tot vulnera Ipecae.
Atque studes medica multa lecuare manu.
Dum pacem dum iura domi, moresque decoros,
Et disciplinae grande tueris opus.
Dum geminatque tuas etnanda Academia euras,
Ut suus ingenuis artibus extet honor:
Tot puto ponderibus, quae magnum Thesea lassent,
Quaeque vel Herculeus sit tolerare labor:


page 90, image: delf0090

Tot tamen ipse satis poteras non esse gravatus;
Ni duplicet curas altera cura tuas!
Accessit teneri funus miserabile natis
His quaq, Dux telis nunc feriendus eras.
Occidit ah castae slos et nova gloria marris,
Occid. tan wagni spes generosa patris.
Occidit et primo moriens in limine vitae
Parcarum rapidas sensit adesse manus.
Sic quae wane iacit roseum decus herba peragros,
Piotinus vienti marcida sole cadit.
Sic mihil humanis fas quenquam fidere rebus,
Et sumus hen miseri busla fluentis aquae.
Ergone sic nuper grato puer auree vultu
Delitiis pignus dulce parentis eras?
Et vernans Tyrio venerabile pondus in ostco
Fulgebas cunis pulchrior ipse tuis?
Te nascente ingens festis inclanguit aula
Vocibus et cunctis plausus obortus erat.
Ipse Bohemorum Rex Maximus Aemi ianus
Affuit, Austriacae clara propago duwus.
Affais et tenerum saera releuavit ab unda,
Et ipa cum sancto foedere vota dedit.
Quinetiam magni dedit idem nominis omen
Alter et ô infans Maxmilianus eras
At nuncheufrustra susceptum nominis omen,
Et cito spes tanro culmine lapsa iacet.
Qui modo laetati te sunt nascente parentes.
En subito tristes te moriente gemunt.
Quo tibi soilicitis soluentes pectora votis
Poscebant vitae stamina laeta tuae?
Ut posse altae sastigla scandere sortis,
Et patriae ingentes laudis inire vias.
Ut tua magn fica virtus splendescere fama,
Nomen et inciperent facta probare suum:
Iast. maeque decus eum reiligione foventi


page 91

Unanimis fratrum staret amore fides:
Teque pii cives, coleret ten nobilis aulae
Ordo, tuas metuens cederet hostis opes.
Vota tot immiti ceciderunt candida fato,
Et mors in summam nunc tulit illa brevem.
Nun neque fortumas illas spes ulla videndi,
Et decora e patriis participanda bonis.
Nec tibi quod fueris de stemmate Principis Ortus,
Nosse brevis vitae conditione licet.
Heu miser ante cadis quam te quoque vivere nosses,
Quaeve forent sorti debita dona tuae.
Natus eras, laetos ut inires magnus honores,
Et parirer laudes et genitoris opes:
Consilioque fideque tuis ut fratribus esses,
Et patriae vigili iunctus amore tuae.
Et quoque te, iam signa dabas, ad talia natum,
In pueri et Princeps ore videndus erat.
O quoties tenerum pressans ad pectora mater,
Det mihi re talem surgere Christus ait.
Qusntus et appares signis melioribus insans,
In spes te tentas crescere posse virum.
Dixit, at ô iam maesta parens, iam cernis aserba
Funeraspes omnes praeripuisse tuas.
Nunc gemitus, lacrimaeque manent, saevique dolores,
Atque haec de nato munera mater habet.
Nunc et magnanimus genitor licet ipse dolore
Nutat, et in celsa nubila fronte sedent.
Nunc decet et luctu communes edere planctus
Pieridesque Deas, Pieridumque choros.
Ipse quibus rarae praestat pietatis amorem,
Exornans nostrae docta Lycaea scholae.
Plangite nunc omnes, mitis quos confovet omnes
Ilie sua patriae sub ditione pater.
Tuque ô cum Nymphis pullos cape Nicer amictus,
Austria nunc planctu nunc resenate iuga.


page 92, image: delf0092

Vos silvis Dryadesque iugis et Oreades altis
Lamensa indignis spargite maesta modis.
Quid cum fama tuas iam Maxmiliane sub aures
Immatura gravi funere fata feret?
Ecquid, ut es mitis placidotu pectore Princeps.
Protinus hos gemitus regia corda dabunt?
Ergone tu nostri consors modo nommis et quem
Haec manus e sacrae fonte leuavit aquae,
Nunc cadis et nostrisimul illud nominis omen.
Et mea cum sancto foedere vota rapis?
Quam te malueram spes impleniusse parentum.
Atque meo quondam posse favore frui.
Nunc exstincte iaces, nec cernere Maxmiliano
Post dabitur florem Maxmiliane tuum.
Tu tamen ô praestans Genitor, tu mente taneto
Semper amicitiae pignora cerca meae.
Semper cana fides, pietas nos integra sempet,
Et iungent vinclis hospita iura suis:
Sed nos interea maesti dum munera luctus,
Et fletu madidas soluimus ex equias.
Dum gemitu concussa parens sua cara requirit
Viscera, maternas imbre rigante genas:
Vulnere dum genitor suspitat, et undique gestit
Impleri numeris atra querela suis:
Quae tu Christe dabis solatia prime salutis
Auctor, et in cunctis portus et aura malis?
Imo, ait, immensos ô ne producite luctus,
In puero munus neve dolete meum.
Viveret ille diu terrena viveret aula.
Nunc consors aulae factus at ille meae est.
Sedibus an. nitidi quas praebet regia caeli,
Aerumnis plenum praeferat ille solum?
O quantae Mundo pestes, quantique fragores
Instant, ô quantum sceptra ferentis onus.
Quae scclerum facies, quae monstra horrentia frandum,


page 93

Quot fera Tartareis faucibus hydra petit?
Scilicet et tumidas clavum tenuisse per undas
Prae vasto imperil pondere ludus erit.
Ergo quid infausta Ponceps tellure moratus
Ancipiti rerum turbine malit agi?
Qui mihi nunc iunctus Princeps felicis Olympi,
Otis secure carpere tuta potest.
Hic et avos atavosque videt, coetusque beatos
Heoum tenero iam legit ore puer.
Quantus Eberhardus, Pylium qui Nestora vicit
Eloquii miris consiliique bonis.
Quantus Udalricus, cui mens invicta labori
Nil non edomuit numine nixa meo.
Eia age sic quoniam visum tibi maxime Christe,
Hancsaltem querulo tempore confer opem.
Quam superesse facis, facias superesse beatam,
Et prolem nostri surgerelande Ducis.
Da fomenta simul maestos sensire parentes,
Consurgat luctu mens quibus aegra suo.
Da precor et cunctos ipsis sentire labores,
Atea militiae quos habet ista tuae.
Sic tua cum toto populo per iussa ferantur,
Et celebrent casto nomen honore tuum.

Georgio Duci Silesiae, Principi Legnicensi, etc.

Non mihi maternum si Calliopoea vigorem
Addat, et ipse suam donet Apollo lyram:
In mea plectra tuas, Princeps clarissime, laudes
Arbitrer optato posse venire sono.
In te defuncti reparata est gloria patris,
Teque sui exemplar reddidit ille suis.
Idem succedens opibus, virtutibus idem,
Es patriis haeres factus utrinque bonis.
Et tua florenti prudentia canet in aevo.
Quam pius in patriae commoda vertit amor.
Legibus, et placido moderaris pectore cives,


page 94, image: delf0094

Hinc te ceu patrem subditus omnis amat.
Ingenues artes tibi grata est cura tueri,
Et scis hae populis commoda quanta ferant.
Praecipue vera de relligione doceri,
Atque tuos Christi munera nosse facis.
Ut sit in humena pro nobis carne redemptor
Factus et aeteino victima grata Patri.
Colligat ut verbo coetum, sanctoque renatos
Flamine, sylerea sede locare utlit.
Ut nos in cunctis ve ir exaudire periclis,
Quando pios trepido fundimus ore preces.
Felicem populum quite sub Prir cipe discit
Talia, et aeternae regna salutis adit.
Ergo tuis vere celebrontur nomina terris,
Et siont summo prospera vota Deo.
In quimus exemplis merioto tu primus haberis,
Sic tenor it vitae per pia facta tuae.
Da veniam si te coram manifestius ultro
Laud bus exsultans gratulor ipse tuis.
Faum quod emriat, cur non in carucine dicam?
Quod res ostendit, cur mea verba tegan?
O tibi pro meritis ostendere plurima possem,
Grata darem meritis plurima signa ruis.
Nam patnae tangor sub te quae floret an ore,
Natalique meo proxima pene solo est.
Si signis exiguum pro tempore dedico munus,
Accipe pauca weis carmina lusa modis.
In quibus ipsa suas Germania maesta rumas
Deflet, et heu ludo vera querela meo tst,
Nam quod pacisicum te toto pectpre novi,
Materies animo conveni ista tuo.
I et tibi pro voro pacis mollsstima Christus
Tempora, det longa prospesitate frui.
Lic tuni quae fuerinta gnissimwalaude peracta,
Prinpe te dignis laudibus ipse cunam.


page 95

Tu modon: studium tibi promptae despice Maeae:
Regibus antiquis Musa probata fuit.
Cuius non puduit veteres heroas honoris,
Te quoque cum Princeps posse decere puta.
Annus et solitas habet hic clementia vires?
Sic ege, et ôpatriae vive valeque decus.

Querela Germantae de bellis civilibus.

Eloquer? an saevo cessat vox fracta dolore?
Anquaeram [Reg: Anquiram] damnis verba [(transcriber); sic: verbis] minora meis?
Sicca premam duros, inter mea viscera, luctus?
Et stupor obstabit fletibus ipse mali?
An lach ymas quamvis animi generosa cicbo,
Nec satis in lacrimas Rhenus, et Albis erunt?
Illa ego, quae nullis fueram superabilis armis,
Illa ego, quae numquam tota subacta fui.
Quem neque perdomuit virtus animosa Neronum,
Nec quoscumque dabas Roma superba duces.
Auqusto fueram quae formidabilis ipsi,
Militis exciso robore Vare tui.
Ausontae ingentes pressi quae saepe tumultus,
Iuraque compositis civibus aequa dedi.
Cuius, ut ad Solimas Fridenbus sceptriger arces
Nobile pugnaci Marte tetendit iter,
Barbanci validas poluli tremtiere cohortes.
Victores Asiae qui tenuere solum:
Illa ego dilaceror propriis ac vulneror armis,
Et miserae fortem me nocet esse mihi.
Quem men nunc toties rubra combitit herb cruorem
Et quem, ni cesset sors inimica brbet.
Ilum non auquis Geticis ferus hostis ab oris.
Non aliquis rapido proterit Hunnus equo.
Turpiter ipse meo se tingit sanguine alumnus:
Aggravor et mater fetibus ipsa meis.
Quos operi soecunda, psemor quod Martiamist
Pignora, tot plagas conqueror esse meas.


page 96, image: delf0096

Cui querar? aut supplex quo verba precantia vertam?
Expediam fausto quo mala tanta Deo?
Sive Deo mea vota feram Deus acer in iras
Aestuat, et iusto vindice piessa gemo.
Seu feriam maestis mortalia corda querelis.
Quos orem, vigilant in mea damna mei.
Exorem citius crudele in viscera vulnus,
Inque ruinosas flammea rela domos.
Exorem citius caedes, avid asque rapinas:
Quam mihi quae parcat, quaeque sit aequa, manum.
Tam manus externis utinam sic saeva meorum
Hostibus, excidio quam bene prompta meo est:
Iam mihi, qui Scythicis Europam territat armis,
Capta tyrannus atrox ultima Bactra daret.
Hunc ego, confiteor, timui p oiectior aequo,
Vei pro vicinis anxia facta meis.
Extimui ne saevus iter molitus ab illis,
Tangeret igne meos iam propiore lares.
Nunc velut oblitae cedunt venie ntia longe
Spicula, pro foribus verior ignis adest.
Sollicitor potius, nil saluum posse relinqui,
Inferat audaces in quod et ille manus.
Eumenidum redeas excite cubilibus atris
Attila, quas perdas, addubitabis opes.
Tu quoque fi venies Scythicis armate venies
Turca quid in vacuis depopulator ages?
Usque adeomiseri certant praevertere nati:
Nec manet heu strages ista ruina tuas.
Memiseram, quae non externi vulnera teli
Exspecto dextra conficienda mea.
Me miseram, cui non ad clades ulla supersunt
Integra, quo peream cui nihil esse grave est.
At poteram melius per me tunc ipsa perire,
Perdendi nullos cum nihil causa foret.
Non bene Roma potens civilibus aestuat armis,


page 97

Crasse gemunt manes donec inulte tui.
Romanas aquilas Romana reposcite tela,
Et Parthum refugi nil iuvet usus equi.
Alta cadat Babylon Latiis spolianda trophaeis.
Hic melior vestri sanguinis usus erat.
Pannona Germanis quid tellus ossibus albet?
Illa quid est nostro sanguine pinguis humus?
Quid furit assidue regionibus hostis in illis?
Quid fuit a rigidis cincta Vienna Getis?
Barbara quid Rheno iuga ferre minatur ab Istro?
Imperii praedo quid cupit esse mei?
Hei mihi quid vinctis trahitur plebs captalacertis?
Virque dolet nupta, nupta dirempta viro?
Cur aliquis dulci divulsus ab ubere matris,
Flens puer in duram praecipitatur humum?
Cur ibi ab hamatis veniunt impune sagittis
Vulnera et in miseros fata licenter eunt?
Ah dolet et nimium res est horrenda relatu.
Illic Christe tuus contemeratur honor.
In tua successit Mahometes regna triumphans,
Fabula tu populo cogeris esse truci.
Perfidus abiecit tua quisquis nomina laudes:
Obruta fert durum turba fidelis onus.
Crescere in auxilium patriae quae debuit aetas,
Instruitur patriae bella movere suae.
Et pariter coecis vincta im pietatis habenis,
Excidit e veri cognitione Dei.
O scelus, ô nimium vindictae lenta potestas,
Huc decuit vires surgere posse meas.
Quo mihi iactantur fortissima pectora frustra?
Semper in haec dum sic bella videbor iners.
Sistite privatos iam fortia pectora motus,
Inque bona causa vestra sit ira potens.
Pro populis Christi pre ciosa morte redemptis,
Proque redemptoris nomine bella vocant.


page 98, image: delf0098

Fratribus et toties solatia wittite coesis,
Quos mea produxit, Pannona condit humus,
Infelix surdasn odulor quid carmen ad auris?
Dum luquor attonitas verberat hasta genas.
Et fragor a captis mihi moenibus obstrepit ingens,
Et sonat icturo machina torta globo.
Atmemini, nuper me lenior aura ferebat,
Et mihi spes magnae prosperitatis erat.
Cum repeto paucos, quos egi cultior annos,
Heu doleo florem sic abiisse meum.
Inscia Parbaries terras oppleverat omnes,
Gloria doctrinae tota sepulta fuit.
Mox erat horribili pietas oppressa ruina,
Falsa superstitio est credita vera fides.
Cum subito fausto me lumine Christe revisens
Ingemis, et toto corde misertus ades.
Conspicuae redennt detersis sordibus artes,
Conspicuum pietas sustulit alta caput.
Dil quales vidi exsultas, mea lumina, natos,
Heroum vere dixeris esse genus.
Non illis stulto Persarum copia fastu;
Sed veris aderant pectora culta bonis.
Musarumque decus cum relligione studebane
Fundere purpurei solis in omne latus.
Undique concurrit studiis delecta iuventus,
Inque novo laetus puluere quisque volat.
Ac veluri blando per amoena vireta susurro,
Florilegae passim dispatiantur apes:
Aut liquidas dulci distendunt nectare cellas,
Et varium cerco foedere feruet opus.
Sic mea per campos doctrinae ingressa patentes,
Diversis pubes est operata viis.
Iam quidquid clarum Romano Tullius ore,
Prod dit aut tereti Graecia decta sono:
Quaecumque Hebraei condunt mysteria vates,


page 99

Discere praecipuus mentibus ardor erat.
Non decus historiae, non oratoria virtus,
Aoniae in tenebris non latuere deae.
Pars recolens veteris praeclara reperta Cononis,
In superas arces ardua sensa tulit.
Et geminas, caeli quibus atria scandimus, artes
Edidicit, curas voluere suera graves.
Denique naturam quae sparsa theatra per omnem,
Ingenuae faerat noscere mentis opus.
Non medtcae vires. non sacra volumina legum,
Non latuit sanctam cartha professa sidem.
Tunc ego quae dudum Germania dicta fuissem
Barbara, culta meo flore videnda fui:
Tunc ego non solas belli celebranda per artes,
Pieridum nutrix sed quoque docta fui.
Tunc ego iam veteres aequare videbar Athenas,
Roma tulit vivo et quod Cicerone decus.
Et certe maior, si sacra oracula spectes,
Et mihi saluifici cognita sensa Dei
Sic mea iam poterat dici Respublica felix,
Et felix Christi sic mihi coetus erat.
Pacis adhuc dulcis species mea dona fovebat,
Si qua fuit, subito turba repressa fuit.
Seu ea civilis contentio munera vitae
Laederet auripsum relligionis opus.
Illic obstabat solertia magna regentum,
Hic fuerat docti vox operosa viri.
Quid memorem? quanta meus indole Carolus ibat,
Imperii dederam cui sacra sceptra mei.
Hunc ego sperabam coniuncto fratre potenti,
Posse mei floris perpetuare statum.
Non dee: ant alii quorum spe mater ovabam,
Laeta nimis tales progenuisse Duces.
Et mihi spondebat quiduis notissima virtus,
Et probitas animi, consiliique virgor.


page 100, image: delf0100

Ergo tam laetis heroum soribus aucta,
Face domi optabam, Marte valere foris.
Concordes (inquam) proceres mea viscera regni,
Concordes matrem quaeso levate piam.
Sime miht, quae debent regnis felicibus esse,
Otia sit sospes qui modo coepit honor.
Laeta per ingenua placidum caput enerat arter,
Pendeat et lummi voce iuventa Dei.
Iura meas vigeant et disciplina per urbes,
Haec curam vitae vita perennis agat.
Intera gratam me conservante quietem,
Vestra pharetratus sentiat arma Getes.
Discat et imperii iam cautus frena timere,
Raptaque submissa reddere regna manu.
Qui nunc et Christum, Christi et delere ministros
Nititur, infandi publica causa mali.
Haec mihi quis potuit praefractor esse locutae?
Quis mea non matris candida dicta tulit?
Dii quales plausus procerum, quae pectora vidi,
Pars melior certam visa dedisse fidem.
Ah memini, et quaedam praesagia grata dabantur,
Nesein qui vatum rumor obortus erat
Iam persnasa fere iam tum paeana canebam,
Quisque sumus voto credula turba suo.
Qui mihi dixisser quae nunc experta fatigor,
Et vere nimium quae mihi dicta forent:
Anticyras vati vovissem irata severo,
Incidere et capiti talia fara sue.
Heu nihil huwanis fas quenquam fidere rebus,
Labitur incerti, sors revoluta rotis.
Dencit elatos deiectos mobilis effert,
Inque suo firmum nil sinit esse statu,
Quo magia accrevit sollda radice posestas,
Quo magis in colsum culmen aguntur opes:
Hoc graviore venit clades taeterrima lapsu,


page 101

Et moles casum non sinit esse levem.
Cum bene defensa est infestis Graecia Persis,
Asseruitq gravi libera colla iugo.
Iam poterat divae reparato munere pacis,
Cultibus et vitae sospes ut ante frut.
Non sinit hoc latis discordia feruida rebus,
Livor et in civem mutua bella serit.
Quae potuit concors ingentes frangere vires,
Ipsa suae demens concidit ense manus.
Persa diu tumidos erecto vertice fastus
Gesserat et domitis gentibus acer erat.
Instat Alexander fatalia tela coruscans,
Obicit heu fluxas hic dominatus opes.
Ibat ounas victor, victoria perdidit illum,
Inque suis regnis occidit anre diem.
Consurgunt proceres, coecique cupidine regni,
Mutua dissidiis sunt laniena suis
Ac velut effosso Polyphemus lumine fertur.
Et titubant coecis grandia membra modis:
Sic ubi sublato vaga rege potentia nutat,
Acta procellosis motibus illa ruit.
Roma tuos taceat quae fama maligna triumphos?
Pene triumphati tu caput orbis eras.
Ut tamen in summo late tua gloria sedit,
Gensque tulit fasces vel illa tuos.
Quam non Pyrrhe ulaes, non Hanibal impiger armis
Ferdere, concussit civicus ipse furor.
Me quoque quid tantum voluistis crescere Divi,
Si crevi damnis pinguis et aucta meis?
Cur mihi non prisci permansit temporis horror?
Curue meo coepi mitior esse solo?
Cur non sum Tacito qualis male culta fuisse,
Atque scatens aliqua rusticitate legor?
Si mihi mundicies eivili sanguine constat,
Hei precio merces est minor ista suo.


page 102, image: delf0102

Barbara nunc potius, dum casta et candida dicar:
Barbara simitanta dum modo clade vacem.
Spe sui martis, fateor studiosa cruenti,
Et ruere assuevit miles in arma meus.
Sed mea collidi discordi vicera motae,
Im mea fata meos, et sua fata rapi:
Hoc ego sustineam si belli tristis amore,
Quis putet humana me ratione regi?
Tunc mihi barbariae non centum nomina vellem,
Sed tua vel soctae dira Megaea dari.
Ah misera et tantos nequoeo compescere fluctus:
In quibus heu nollem naufrage iactor aquis.
Quid mihi nunc prosunt quae tot collecta tenebam
Commoda? quo mihi sors insidiosa fuit?
Si mihi blanda dabas savum fortuna venenum,
Poemnet his donis abstinuisse minus.
Pauper erit facile nec turbida pectora rumpet.
Faupetiem didicit qui tolerare gravem.
Qui modo dises erat cui pleno copia cornu,
Vix patienes idem factus egenus erit.
Scilicet hoc dando mihi munera larga volebas,
Amissis posset ne levis esse dolor
Heu ubi nunc animis crescendi insana voluptas?
Quove paran darum cura recessit opum?
Quot mihi congessi gazas, tot funera gessi,
Haec bona sunt regnis exitiosa meis.
Lurida vae miserae iam tingit coropra pallor,
Et mea stridisonus concurit offa tremor.
Esset adhuc Christi non infima portio regnis,
Pressisset lites si mala turba suas.
Quoque modo periit clarissima Graecia novi,
Et quas sic alias Turca subegit opes
Me quoque si tanto convulsam turbine belli
Viderit, et robur de periisse meum:
Si nihil, exbaustae quod demere possit, habebit,


page 103

Forte tamen bllis adferet ipse modum,
Neve sit hinc aliquis, laceret qui viscera matr
Delendo sobolem cum genitirice dabit.
Quem tamen accusemiquibus indignantia dicam
Verbaiparum matri convenit istud opus.
Heu nescit pietas materna rigescere natis,
Heu nequeo natos dedecorare meos.
Quidquid id est nullum materna infamia laedet,
Sic utinam condi tristia fâcta queant.
Si tamen intueor penitusque indagine mentis,
Ad fontem tanti quaero venire mali:
Publica res agitur: privato nomine nemo
Istius in culpae grande trahetur onus.
Crimina fecerunt quorum pars quisque fatendus
Fecerunt tetricum crimina nostra Deum.
Me miseram nimis est ad clades fortis orgio,
Quis queat irati vim prohibere Dei?
Quid mihi consilium, quid robur proderit ingens,
Si veniens supera desit ab arce fauro?
Ampla meros quamvis Salomonas curia tollat,
Quotque viros, totidem Samsonas ipsa geram:
St tamen abfuerit supremi gratia regis,
Si minus et petulans ob scelus aequus erit.
Haec nihil efficiet Princeps sapientia rerum,
Et vacuum infelix aera robur aget.
Ergo ubi sperabam demens mihi saecula condi
Aurea et in cursu quod pereretur, erat.
Protinus Alecto stygiis emissa cavernis
Ad nova cum gemina coepta sorore venit.
Vipereumque vomens inimica e fauce cruorem,
Prima simultatum semina tetra dedit.
Quid nugax Eridis pomum ferale vetustas
Ingenio fictis conveniente canis?
In me non pomum, sed totus provolat Orcus:
In me fert saevas infera turba faces.


page 104, image: delf0104

Hei mihi quas cerno, feralia monstra figuras
Paene mihi vultu de truce sanguis abit.
Quo ferar exanimis? quae me spelaea recondant?
Mersa mari, an rigidis montibus esse queam
In mea si stygias vibrari corpora flammas
Contigit, et rabies non feret ista modum.
Quid meus ô miserae status hic a funere differt?
Hic mihi iam vivae tristis Auernus adest.
Tantale quod mediis ares ieiunus in undis,
Saxa quod Aeolides usque reversa rotas:
Sistite iam vestras defessus uterque querelas,
In vestrae subeas nostra querela locum,
Ipsa meis patior Cocytia spicula terris,
Pro regnis Erebisunt mea regna mihi.
Ipsa ego sum vere Tityus quod dicitur esse,
Et mea continuus viscera vultur edit.
Progenui bellis, bellis mea parturit aluus:
Et mihi in has sterili non licet esse dapes.
O ego quo scelerum progressu perdita veni?
Haec potuit meriti summa fuisse mei?
Sic mea vastari decuit, sic omnia verti.
Quae potui verbo segnior esse Dei.
Quae velut heu surdas admisi cuncta sub aures,
Quae ia cui vitiis semisopora meis,
Qua cum pro tanto deberem munere grates,
Contemptum demens maxima dona, tuli,
Quae, quibus officiis debebam sacra fovere,
Illa lucris habui posteriora meis.
Quae squalere meos misere sum passa ministros
Dogma salutiferum qui docuere rudem.
Eheu non odiis etiam moderata nefand s.
Sicubierant monitis iurgia facta piis.
Ah mea quam leviter tetigit praecordia doctus,
Artibus est habitus quam mihi vilis honor,
Qui mihi narraret Respublica floret ab istis


page 105

Artibus, has artes sedulitate fove.
Qui mihi narraret decernito praemia doctis,
Et face opem studiis turba docenda ferat.
Hunc ego derisum secura fronte remisi,
Visa mihi dici res puerilis erat:
Plus ludis intenta fui plus grandibus hastis,
Maior erat laetae cura ferocis equi.
Qui mea farciret multo convivia risu,
Ille mihi docto pluris habendus erat.
Pocula pro stu diis iuvit tractare severis,
Venandi lepores promptior arte fui.
Hei pudet et suunt haec matronae dissona factis,
Extimui nullum luxuriosa nefas.
Ebrietas certamen erat laus summa bibendi,
Omnibus acceptus crapula foeda iocus.
Quaeque fui quondam pugnax Germania dextra,
Nunc didici ventris mollia bella sequi.
Et tamen ex toto nenon quoque strenua dicar,
Experior vires in mea fata meas.
Caerera quid memorem, quae sunt mihi gesta proterue,
Quaeque pudicitiam prostituere meam?
Quis modus esse potest si cuncta rapaeiter acta,
Turpis avaritiae probra referre velim?
Vendita sunt precio Celtis, oppressaque fraude est
Urbs quae de metii nomine nomen habet.
Quae mansit semper Romana Colonia postquam
Virtuti cessit Caesar lule tuae.
Hic spersit Clemens doctrinae semina Christi
Anditor Pauli qui fuit atque comes.
Quid mala quae dederit vaesana syperbia, dicam,
Et misera feruens ambitione furor?
Omnia non possum mihi quae nocuere referre,
Oceano dubito toto mala posse capi.
Una tamen totum comprendit summa tenorem:
Plena iacens scelerum punior ante Deum.


page 106, image: delf0106

Ah Deus ante tuos durum est consistere vultus,
Quo ferat? hic iudex omnia rector habet.
Huius ut effugiam regnis loca nulla supersunt,
Cuncta sua solue sub ditione tenet.
Si tamen ut merui, miseram consitere nolis,
Adsum promissi freta faucre tui.
Ipsa Deus merui, tua quae sanct issima sprevi,
Eloquiis illis orba subire necem.
Horrendis iterum merui submerse tenebris.
Nescia iusticiae, lucis et esse tuae.
Gratia desertam tua quam permitteretorce,
Ipsa minus grato pectore digna fui.
Sic periere suis Solymae cum civibus arces
Gensque Palestinis tota recepta iugis.
Sic celsae Lybies, Aisae sic divitis urbes,
Sic periit verbo Graecia cassa tuo:
Ut mea me meritam clamant delicta perire,
Quam sprevi, expertem vocis et esse tuae.
Hei mihi causa parem me pessima reddidit illis.
Poena velit capiti lenior esse meo.
Nota quidem miserae nimium timoraggerat ipse,
Aspera iudicii mi Deus acta tui.
Et tibi qui coeco scelerum peccata furore
Puniat, est rigidis poena pavenda reis.
Tu sinis errorum densa caligine mentes,
Involui, lucis quas minus urget amor.
Tu sinis ut reprobis petulantia crescat in ausis,
Addat et exitio concita vela suo.
Ergo ubi iam numeros rabies habet effera plenos,
Ergo ubi culmen atrox contigit impietas:
Ipse pater totas absorbes funere gentes,
Orbataeque cadunt agnitione tui.
Heu heu praestiterat iucundi lumina Solis,
Et numquam rutili tecta videre poli:
Quam tali in poena, vastaque voragine mergi,


page 107

Noticia avelli quam Deus alme tui.
Non querar ulterius manantes sanguine rivos,
Oppida robustis non viduata viris.
Non immissa meis incendia noxia tectis,
Non mihi quod palchrae diripiuntur opes.
Et si qua possim fletus inhibere meorum,
Nuiia suum coniunx defleat orba virum.
Non mater natum, non carum nata parentem:
Pupillus tacite vulnera quisque ferat.
Caedibus in mediis stantes ululare vetarem.
Quos trepidos aetas sexus et ipse facit.
Sed mea si quaerunt pietatis bella ruinam,
Si virtus omnis sic labefacta ruit.
Sique cadunt pulchrae sanctis cum legibus artes
Si plusquam miserae vita ferina redit:
Haec bona non possum leviter casura dolere,
Clara quibus terris, simque beata polo.
Hac Deus in causa clamantia pectora iacto:
Haec mihi sollicitos res facit esse metus.
Et novi, quis sit violentis fructus in armis,
Et novi dete quid meruisse queam.
Fallitur in castris, qui viverere posse Camenas,
Praeque tuba, credit, verba sonare Dei.
Fallitur institui qui dulcia pignora recte,
Hiclibertatem iuris et esse putat.
Ergo quod in festis iaceo cingentibus armis,
Et tua quod trepidam me Deus ira premit.
Sim lapis hoc si non penitus consterner utroque
Sim lapis, hic mea si scire pericla negem.
Quae memini multis ereptum dogma salutis,
Cum dedit offensae gratia vicat locum.
Quae va cuas isto nunc specto munere terras.
Praecipuas quas hic maximus orbishabet.
Non mihi de simili fato sic digna timebo?
Non mihi, quae patior, solicitamen erunt?


page 108, image: delf0108

Ardua quis superi capiat miracula regis?
Per terras huius sermo viator obit.
Auolat ut nubes dubiis agitantibus Euris,
Quoq fuit, nunc sunt impia regna loco.
Pene pererrato me tandem contigit orbe.
Heu si sum longae non ego meta viae.
Si votum Satanae trucis impletura relinquar,
Quae tua sit video machina dire Satan.
Finis adest, iustum sentis instare tribunal,
Iam tuus accipiet ferrea iura furor.
Ante cupis flammas animi saturare ferocis,
Ante tibi ex aliqua strage trophaea petis.
Si mea pernicies in te modo vertitur uno,
Vae mea iam fuerit vendita tota salus
Iam mihi saluisici non manserit unica verbi
Syllaba non animo corporibusque vigor.
Omnia lethaeas tecum transferre sub undas,
Mox fuerit mentis prodiga cura tuae.
Haec ego quod merui sime Deus alme relinquis,
Et praedam atanae me sinis ipse trahi:
Non habeo iustae quod firmiter obloquar irae,
Cogor et admissi pondera ferre mei.
Si tamen ô trepidam terroris imagine tanti,
Si tamen ô fractam respicis alme Deus:
Ad te sustullo supplex manantia fietu
Lumina te facilem corde gemente voco.
Non mea quod meruit dementia perfice lapsae,
Sed suadet pietas quod tua mitis age.
Non Phlegetontaeus qua praedo cupidine feruet.
Sed si huic hostis qua ratione, vide
Non quod in eventu iam quaedam signa vagantur,
Sed quod tu vindes, sim relevanda, memor,
Ah mea quam gravibus mens fluct at anxia curis,
Ah mea quam caepit spes minor esse metu.
Ah pereat, quae me levitas secura fcfellit.


page 109

Nunc scio quid cauti sint in agone metus.
Nun mihi qui possit solamina mitia ferre?
Nunc mihi, qua recreer qui dare possit opem?
Quo mihi materia, lucta est maiore salutis,
Quo plus iacturae vita perennis habet:
Hoc magis anxifico trepidant mea corda tumultu,
Hoc magis incertam turbo volutat atrox.
O venias tandem, venias placidissime patris
Interpres gratos Christe dature sonos
Grandibus inscribam responsa adamantina signis,
Pollicitis surget mens mea viva tuis.
Si modo vivificus qui spiritus halat utroque,
Adsit, ab his multa fruge refecta ferar.
Tum mihi narrari velut alto ex aethere credam:
Vive, tuo facilis demoror ipse solo.
Ipse meos coetus mediis conservo procellis,
Et mihi collectas nemo revellet oves.
Impia multiplices habuit ludaea ruinas,
Cadibus, et vario plena dolore fuit.
Hic tamen exiguam texi mea viscera, turbam,
Qua possem nasci, tectque mater erat.
Ut prius adveni qui me coluere, repertis,
Servaram verbi quos in amore mei.
Sic meus inveniet reditus mea dogmata fassos,
Sincera custos sum quibus ipse fide.
Non ego testatus, venturi praescius aevi?
Non ego praemonui vaticinante sono?
Tem pus adest huius moles quo maxima mundi
Tota laboranti debilitate gemet.
Turbati facies tristabitur horrida caeli:
Ora tegent maestis Lunaque solque notis.
Tristia defectis labentur viribus astra.
Hic quoque erunt miris signa videnda modis.
Maiores solito venient super alta procellae
Aequora, quassatum subsilietque fretum.


page 110, image: delf0110

Difficilis tellus operosis facta colonis
Cernet in humano multa dolenda grege.
Arida deformi soluentur corpora tabe,
Omais in aspectu praemonituque mali:
Communis populos angustia serpet in omnes,
Elidet multos arctior ille status.
Tunc nihil illicitum sibi turba prophana putabit,
Tunc scelerum finis, nec pudor ullus erit.
Tunc mihi rara fides caelo aspicierur ab alto,
Et pietas omnis, nec male fictus amor.
Bolla gerent gentes fraternaque foedera rumpen?,
Nullaque tam sancta est copula quin pereat.
Haec tamen afflicto facies miserabilis orbi
Quo venit optato tempore portus adest.
Alma salus celeres ad metam torquer habenas,
Per medias mundi labitur illa minas.
Ac veluti cum terra novum decus induit anni,
Gramineoque leves vestit honore toros.
Cum florent herbae. cum gemmas explicat arbos
Venturae meditans fertilitatis opes:
Agricola incanam mulcens ad pectora barbam
Concipit aeterno talia vota Deo.
Haec etiam hibernae traduximus otia vitae:
Cessit mutato sidere tempus iners.
Arua dehinc laeti pulchro sub sole colemuc.
Da segetes largas, das bona signa Deus.
Sic te cuncta pie pubes agrestis adoret
Plenaq nostra tui messis honoris eat.
Haud aliter species naturae effeta labantis,
Constantes animos ad meliora vocet.
Aeterna approperat formosis messibus aestas,
Haec mala sunt veris flos velut ille novi.
Verna quis aestatis nale sanus nun cia damnat?
Horroris causam quis putat esse sui?
Degener et nimium sit fidis mentibus ille,


page 111

Cui gravis ob modicum vita perennis onus,
Qui seritis maesti, quique imbribus arua rigatis,
Luminibus tumidis quos facit ire dolor:
Postmodo iubilea saltantes voce metetis
Munera per vestrum multiplicata solum.
Tempore quod paruo sub maestis laeta recondo,
His quoque sub maestis discite laeta sequi.
Sustinet aeternum diffidens perdere regnum:
Qua non vult animae perfidus ille suae est.
Nam tides aliquando meis experta loquelis?
Num te qui monui vulnera, testor opem?
Fide vel ante tibi fractus labatur Olympus.
Quam mea dem rapidis irrita dicta Notis.
Sit tibi stat vere resipiscere certa voluntas,
Et patet in vitiis paenituisse tuis.
Si rogor, et vere fieri mihi dedita poseis,
Si cruciat verbi te sitis ista mei:
Huc ades in cunctis mihi defendenda periclis.
Quod petis, in promptu nobile munus adest.
Tu modo vive meo cunversa ac nitere verbo,
Ut mea permaneas, et velis esse mea,
Sio tibi post paucos, quos haec habet hora, dolores,
Grata redempturae regna quietis erunt.
O tibi quas reddam tali pro munere grates?
O quo, Nate Dei tollar amore tui?
Tu dictas miserae placidum solamen ad aures,
Da precor hoc fructu non pereunte capi.
Imaque ego materna mea convoco pignora voce,
Iamque per hunc oro, quo lature, sinum.
Perque animae dulcem, quam sperat quisque, salutem,
Per qui nos finxit, servat, amatque Deum.
Per quae baptismi suscepta professio voto
Nos huic unanimi relligione ligat.
Per sacra militiae Sathanam quae foedera, perdant,
Ob mea qui stygiis damna trium phat equis:


page 112, image: delf0112

In meliusreferant communi pectora fructu,
Nec mala stirps voto dissona matris eant.
Pacis inire viam, pacem reparare laborent.
Et tantum vexet Mars meus hostis agros
Nondum defuerit subigendus Turcicus ensis,
Quo Christus signis dux praeit ipse suis,
Arma foris multa pariant cum laude triumphum,
Legibus et Christo sit toga sacra domi
Si tamen admonitus aliqui sprevere salubres,
Si nullum pondus verba parentis habent:
Eheu sincero testor voluisse favore,
Omnibus expromptam testor adesse fidem.
Sponte perire sua non est avertere cuiquam.
Qui perit, ille sua postmodo sponte perit.
Qua tamen exigua tibi sum quoque parte superstes,
Quo sum de membro sanior ipsa mei:
Sic tibi sim numquam de toto planta recisa,
Accipe relliquias optime Christe meas.

BRUNONIS SEIDELII QUERFURDENSIS.

Dictum Keiserpergii.

OLim fuerunt aurei sacerdotes,
Et lignei calices. sed aureos contra
Calices habemus, ligneos sacerdotes.

Odorio.

Cygnus tu tibi candidus videris:
Coruus sed niger omnibus videris.

Ad Omelliam.

Te petere uxorem miraris Omellia nullum?
Quae sit vera volo dicere caussa tibi:
Nemo sibi talem cupit associare puellam,
Quam possit matrem iure vocare suam.


page 113

Iocus.

Superatus in iudicio qui fuit reus
Conversus ad suum inquit adversarium:
In aquis videre te genu cuperem tenus
Stantem, Quid inquit hic noceret id mihi?
Respondet alter: at sub undi sit caput.

Ex Plinii libro 14.

Ergone delectat tantum nos cura bibendi,
Nec quidquam nisi nos sumere vina iuvat?
Quin etiam studio potandi sumimus illa,
Quae cupidam possent exstimulare sitim.
Turpe quidem dictu: multos haurire venenum
Non pudet ut crescat foeda libido gulae.
Vidi ego qui nudus vim properabat amore;
Ac vestis poterat non memor esse suae.
Multi si quid habent tanta est insania, stantes
Potant; ut sedeant est mora longa nimi.
Pocula cum manibus rapiunt quae maxima cernunt
Faucibus intun dunt mox revomenda suis.
Hoc opus est artis: nec poti verba tacere
Possunt in iugulum quae reditura ruunt.

Ad indoctum bene vestitum.

Te vestis precor an facit superbum,
Ut nomen tibi vendicare docti
Ausis? falleris ô amice multum:
Vestis non habet eruditionem.

Ad Furem.

Milia furatus, decimis placabo Tonantem
Dicis. et hoc tanto munere purus ero.
Obtuleris illas, sed fur tamen ipse manebis,
De furtis donum non amat ara datum.

De imperito venatore.

Cauta venatorem fugiens ad nota recurrit
Vulpes quae dudum foderat antra sibi.
Hanc quidam stulto capiendi captus amore,


page 114, image: delf0114

Nil profecturas mittit in antra manus,
Dumque putat cauda se vulpem posse renere,
Arripit ipsius mordicus illa manum.
Forte sed arridens ait ex adstanubus unus,
Haeret an in manibus praeda petita tuis?
Ille iocum fingens: ne quaesoludite. dixit;
Vulpem non teneo, me tamen illa tenet.

Medici facetum dictum.

Vir quidam malus improbus scelestus,
Aegrotans medicum rogat facetum,
Ia quo vena loco queat secari
Recte. nescio dixit ille (vultum
Verbis addidit et suis severum)
Quaerenti bona namq vena roto
Est in corpore non mihi reperta.

De Moro.

Quod barba ruffo crine cernitur Mori,
Friderico similem se putat imperatori,
Et Barbarossa nuncuparier gaudet.
Nec errat: hoc probatur omnibus nomen;
Sed ultimis in syllabis soloecismum
Multi facientes nomen aptius reddunt,
Pro Barbarossa namque Barbarus dicunt.

De Euclione.

Senex avarus Euclio timens servus
Ne forsan in cella sitiens bibat vinum,
Aquis referto mandat ut ore descendat,
Illas et expbat reversus ex cella;
Gunasse ne puteture dolio lymphas
Sagax habuit sed ille servus occultas:
Ac quando satis vini bibisset. os illis
Implevit. et expuit domino suo coram,
Semper dolum dolus callidior eludit.

De Milone Crotoniate.

Saepius e claro remeavit victor Olympo,


page 115

Et tulit ut meruit, laurea serta Milo.
Non humero posuit cursu defessus anhelo,
Dum stadio toto sustulit ille bovem.
Arboris excusso cuneo sed findere truncum
Dum valida sperat se quoque posse manu.
Partibus ambabus rima coeunte tenetur,
Praedaque crudeli fit lanianda lupo.
Quâ re quisque, Deo non fortunante superbit,
Hac perit, et proprio corruit ipse bono.

De aedituo

Aedituus templi cuiusdam clave solebat
Claudere ferratas et reserare fores.
Ac fait horarum solitus componere pondus;
Redderet ut feros machina certa sonos.
Arguit hunc quidam, quod falsas temporis horas
Ire sinat, nec opus corrigat arte suum.
Ille refert: mea non haec est stultissime culpa;
Sed facit incerto limite Phoebus iter.

Iocus mariti.

Vir malus uxorem graviter pulsare solebat,
Et nimium crebro verbere largus erat.
Admonitus tamen est, sanari in coniuge mores,
Quam verbis, melius non potuisse, bonis.
Ille sacro feriens muliebria pectora libro;
Non ait his verbis sunt meliora mihi.

De Olea.

In fossam quercus oleae cum pangitur ârbor,
Fertur tum radix utilis esse nihil.
Robore sic premitur Christi doctrina potentum:
Semper plus vero vis inimica valet.
Atque Euangelium nullo fert tempore fructus,
Cum regis formam doctor habere cupit.

Canonicus.

Quidam piger Sacerdos, nobilis tamen,
Cum constituto tempore precandum foret,


page 116, image: delf0116

Graecae recitans ibi ille linguae literas:
Has accipe, dixit, literas quaeso Deus,
Horas et inde tibi canonicas effice.

Melandro.

Casus libenter confero tecum meos:
Levatur hac collatione pars mei
Doloris ingens, par suo gaudet pari.
Linguam seni senex habet dulcissimam,
Puero puer, est et femina grata feminae,
Aegrotus aegroto, vir oppressus malis
Acceptus est viro simile experto malum.

De Moro.

Fecerat urina moro formica dolorem,
Dum iacet et dulci membra sopore fovet.
Excitus ille sed, ad captivam protinus inquit;
Te non vulgari morte perire decet.
Et srobe defodiens ait hic tua fata subibis,
Hic iaceas tumulo viva sepulta tuo.

Eiusd. generis.

Forte sub aestivo geminorum sidere quondam
Egressus patrio flumine cancer erat.
Ac procula ripa viridi dum ludit in herba,
A quodam fertur praetereunte domum.
Is pecus ignotum cernens miratur at eius
Acri perstringit vulnere chela manu.
Tum vero cancrum medio sub flumine mergens,
Bestia sic ergo sic moriaris ait,
Ille sed incutiens caudam plaudebat in undis,
Et fatuo mortis talia signa dabat.


page 187

ADAMI THEODORI F. SIBERI

Feriis natalis.

QUae reparat reoseum mora Solis ongior orbem,
Lux adolescentes quae iubet ire dies?
Nunquid in occiduo tandem se protulit ortu
Ille Dei splendor primigenumque iubar?
Sic est ipse oriens ex alto disicit umbras,


page 188, image: delf0188

Et nitida tenebras fulgere luce facit.
Ipse seranat humum praefulgentissimus, ipse
Ingerit aeternos, et sine nube dies:
Atque Orci crassa penitus caligine mersos
Irradiat, Iuci reflituitque novae.
Et passim miseris hac et palantibus illac,
Securum recta vadere monstrat iter.
Salue festa dies; qua non augustior olim
Altera caeruleis extulit ora vadis:
Qua non ulla magis votis optata piorum.
O ter felicem laetificamque diem!
Induvias catnis nostrae conspexit mictum
Lactere infanti conditione Deum.
Ut supera sacer allapsus virtute martat
Spiritus, et Mariae viscera faetu fovet:
Ipsaque sub decimae veneranda silentia Lunae,
Signata gignit virginitate marem:
Iessaea de stirpe marem, quam semine primo
Thariades iactat progenuisse pa er;
Totque propagarunt felici ab origine creti
Isacides reges, Isacidesque duces.
At non auratis laqueata pulatia rectis,
Athalicaeque trabes, Taenariumque solum:
Carice congestum culmen cannaque palustri,
Vix tugirii vile praebuit hospitium.
Pro segmentatis capiunt praesepia cunis:
Sternunt puniceum tenuia scruta torum.
Sancte puer: numquid tremulis vagitibus auras
Imbuis, et salsis oscula Iacrimulis?
At non tam rigido laedit te frigore bruma,
Non tenerum affurgens atterit herba latus.
Nec tam sollicitis obnoxia vita periclis.
Et capiti obveniunt quae mala tanta pio:
Quam te cognatae guntis male habet scelus, et quam
Effrenis mundi crimen in omne furor.


page 189

Parce tamen: blandumque tui ridentis ocellos
Aspiciat potius suspiciatque pares
Iam tua sidereae plaudunt nata ia turmae
Et tota aligerum cantibus aethra sonat:
Gloria celsa Deo, terris pax et bona sensa
Humano generi: gloria celsa Deo,
Corda meium ponant: en vobis gaudia porto,
Gaudia perpetuos firma futura dies.
Natur enim est hodie Servator Davidis urbe,
Inclita qui Domini munia Christus habet.
Nec mora Christi parae visunt cunabula noctis,
Queis verssare gregis lanea septa labor:
Poastorumque ducem unerati poplite flexo
Rustica granti carmina voce canunt.
Mox aderunt Proceres Nabathaeo a littore, Regum
Regi ut tergemino munus honorem ferant.
Nos etiam cunis devota resoluimus ora,
Et pote qua grati naeniolam accinius.
Gloria celsa patri sit celsaque gloria gnato,
Flamini et amborum glroai celsa sacro.
Composita recreet terras concordia pace,
Firmet et invicto robore corda fides,

Epiphaniis.

Sancta redemptoris cunabula visere Christi
Quem pius aethereo nomine raptat amor?
Suspice non noto radiatum vertice sidus,
Ut certum incerte limite tendat iter;
Ut caeliaccendat raris fulgoribus arces,
Lustret et Eoas, octidu sque plagas,
Non illud noctis nigrantes conserit umbras.
Lumine et in partem signa minora iuvat:
Ipsum illum eximium vocat in certamina solem,
Tem perat et medio non minus axe diem.
Magna minorque ferae, quamquam subiisse retortis
Insese metuant stexibus Oceanum:


page 190, image: delf0190

Non raro tamen obiecta pice nubis aquosae
Dediscit siccas illaque et illa faces.
Sidus at hoc nostrum ceu pronos nescit abortus,
Sic penetrat nimbos. exsuperatque nives.
Servat inoffensum condenti lumen honore:
Cui cedat gemina Lucifer ipse rote:
Cedat, et astrorum quantum est, submittere certet
Huic uni radios, sole favente, suos.
Ah procul absistat feriali ardore Cometa,
Et tristes tollat sanguineasque minas.
Nuntiat hoc sidus tantum concordia pacis
Foedera, quae numquam soluerit ulla des.
Nuntiat et reparata pii commercia caeli
Terris. quae videat invideatque Satan.
Fulge serenato Iacobia sidere flamma,
Quod facis, in cunas officiosa Devi.
Iamque effunde iubat totum, atque immobilis haere
Ipsa, creatoris devenerata caput.
Ecce tuum auspicium Eoa regione secuti,
Quos clarant magices nomina siga. viri:
Seu schola fatidici Danielis Pe sica mittat
Illos; posteritas seu Balaame tua.
Ut gaudent, requiemque viae, calaemque laborum,
Regis ludeae strata reperta novi!
Ut flexu puerum capiti reruerenter adorant
Procidui, et sanctis oscula dant labiis!
Ut pro se terna thesauros sorte recludunt
Quisque locupletes exonerantq sinus!
Divitis hic auri promit grave pondus aceruos
Thuris at hic stactes hic et olentis opes.
Omnes fulgidulos pueri admirantur ocellos,
Fulget ut Engadici rubra siliva meri.
Omnes candidulos deutes ebore admirantur:
Ut candet niveus lacte tepente calix
In quorum par est nos ire exempla; fateri


page 191

Et Christum augusto regis honore Deum:
Cuncta cui dara sit per secla immensa potestas,
A patre qua caelum, qua matia alta patent:
Inde sacerdotem, aeterno qui thuris odore
Humano pacem conciliet generi.
Denique mortalem, sed cui corruptio nullam
Labem im portarit, Tartareasue moras,
Quo minus aethereas victor remearet ad auras,
Conderet et vitae secla beata novae:
Quae lustrata fide, divini et flaminis igne
Officisque piis dedita corda manent.

Ad Theodor. Steinmezium.

Nunc est, nunc animo, verborum et honore favendum,
Non secus ac fratris res sit agenda mei.
Tu meus alter enim, exoptata ô nuntia nobis:
Venisti patrios sospite sorte lares:
Ausus per vada salsa, per horrida tesqua solcrum
Sectarii studii libera iura tui.
Itala qua tellus, qua tellus, Anglia quaque
Explica? ingentes Gallia terra sinus;
Et qua, non vilis quae hodie Maurotia cedit
Belgia, Apollineis Mercuriique bonis
Tali nimirum facie se ostendit honestum:
Hac forma virtu conspicienda nitet.
Hinc amor in varias sese incitat igneus artes,
Quc recta Genii vis bene s. ada vocat,
Cuique suum sensum genitor fraterque medentum
Hic est, ille fuit gloria rara tuus.
At tibi anhelanti placitum est penetralia legum
Astraeae sanctas ire redire viast
Et mactare novis titulis insignia prisca;
Fulgeat ut gemina laude superba domus.
Evenit iuris delubra in summa recepti
Vestiit emeritum lautea serta caput.
Serta, cuiaequiparent non Indo a littore grana,


page 192, image: delf0192

Non auri quantum dis vehit Hermus aquis.
O te fellcem studii exhaustique laboris!
Hoc est ingenio perpetuare genus.
Hoc est legitimo vivacia saecula fetu
Condere, supremo non abolenda diem.
Quae tihi non paullo grator minus optime, quam quod!
Ingreditur thalamos nupta pudica tuos.
Illa quidem nostrae praeonia digna merei
Musae si dignum quid tamen ista canit.
Sed neque talis ego neque caimina nostra moratut
Illa puellaris flos Catharina chori.
Vivite felices felices vivite vori
Haec sit sed pleni summa suprema mei.

Ad Ianum Gruterum.

Aonidum decus, et Divae une atque unice ocelle
Innubae, et Astreae flos mere iustitiae:
Sponte suam tribuit citharam cui doctus Apollo,
Et citharae similes accinuisse modos.
Unde tibi parta est animinot dotibus aucto,
Ulla quae metuat fama perire die.
Ut tua sub nostras venere pericula chartas,
Utque tui lectum est ingenii specimen,
Iupiter! ingenii rari communeque supra
Fatum hominum quotquot Musica sacra colunt:
Protinus exclamavi. hinc iam procul ô procul este:
Non ego nunc, Vates carmina vestra moror,
Ipse nisi moter nugasque auferte canoras,
Incassum quas hora et labor excolunt.
Interea attenta dum lustro singula mente
(Singaia nam raro vim Genio arti: habent)
Totque animas Musis claras et Apolline retro
Omnes queis faveant invideantque dies.
Quaete certatim talem admirantur amantque,
Contra quos et amas et reverenter habes:
O quoties vovi! ô quae non suspiria duxi!


page 193

Ut fieses nostris grata tapina oculis,
Quam memori posiiam mentis penerralibus imis,
Per vitae gererem saecula cuncta mex.
Quod sperare minus licitus, quam optate videbar.
Nunc ter ago grates Sortihabeoque quater.
Exoculata quidem indotilis sonfittereque illa,
Sed bene nonn unquam quae quoque coeca videt.
Nam factum satis optato, spes fictaque res est;
Esque oculis factus Iane, rapina meis.
Quin et itum ultra spem: dextram tetigisse poetae
Contigit, iisdem epulis, colloquioque frui;
Haurire ambrosias Veneres, Hybleaque verba,
Arctoo inmsum, quidquid et orbe mihi.
Hac ô me felicem! hac ô mesorte beatum,
Qur dedit ora mihi notitiamque tuam!
Notmam; Attalieae cui cedat copia gazae,
Cedat et auriferis turbidus Hermus aquis.
Hanc modo negrave sit testari interprete penna,
Expressisse animi sensa et amica tui?
Indubium non quod veniat mihi amorue fidesue,
(Nam tu non tantum illustria amare soles.
Pectora, ceu tua vel fexcenta pericla loquuntur.
Sed quoque quale ego fors illeque et ille gerit
Sed potius parrias olim regressus ad oras,
Aut quo sub caelocumque etiam ipse habitem,
Pluribus ut possim dexuam monstrare Gruteri,
Notitiaeque tuae teste beatus agam.
Ipse beatus agam; nec te fortasse pigebit
Scripturae pigram non habuisse manum.
Sic longum valeas animoque et corpore sano.
Inque dies clarus sis magis atque magis.

Pet. Hennigovio, super funere Euphrosynes.

Occidit Euphosyne: lessum ingemitate sorores:
Tu ingemina mater; occidit Euphrosyne.
Ah! quorsum matrem inclamo, maestasque sororest


page 194, image: delf0194

Atquehaec, atque istae sponte perent egemunt,
Nec mihi fraternos opus implorem singultus
Plus saris, heu, crudo carpitur officio,
Vos Charites, vos ô Charites, pia triga, rubentes
Occano loacrimarum obruitote oculos.
Et curnos onerate humero velamine pullo.
Tam maesto nudas non decet esse die.
Ut numerum fuerat modo vestrum augere decora!
At nunc vix tenui est Euphrosyne titulo,
Vos castae Veneres, et tu licito igne cupido,
Heu quanta est regni gloria fracta tui!
Aere nisi triplici circum stant robora pectus,
In questus agedum vadite, et in lacrimas
Nec modus exsequias salso usque urgere fluento
Quin iuvet et Parcae impingere verba mala:
Tot passim Niobas cassis quae sensibus, et tot
Defectis patitur viribus esse Hecubas:
Non secus ac laruas Orcus horreret aniles,
Tantum virgineis gestit ita spoliis.
Dicite Leucoreae iacula: rix turba, puellae
An non mens curis aestuat aegra novis?
Cum subito efferri cernatis funere, speclum
Illud vestraris, deliciumque chori?
At nuper memini vobiscum incedere primam,
Et primum cultas inter habere decus.
Vivere sic vidi Phoebo exundante hyacinthum,
Et vidi Phoebo praecipitante mori.
Et quisquam vestrum vernant: flore superba,
Non imeat roseis pallida fata genis.
At tu sperata pro pinu, Petre cup: essos
Invisas adole: nec nimis ipse dole.
Crede mihi nullo revocanturfunera planctu,
Nec postliminio vita caduca redit.
Cum semei exfangues contexit puluis amores,
Non exaudite vota cadum gemitu.


page 195

Quamque obiisse vides hanc ducas mortuam: amato
Nec tamen haec cineri verba suprema nega:
Nunc tibi pro thalamo tumulum, meufardor, habeto:
Tecum mens animi tota meicecidit.
Tu mea, tu moriens exstinxti gaudia vitae,
Euphrosyne heu diro funere rapta, Vale.

Ad Augustum Elect. Saxoniae.

Accipe, sed facili, Princeps celsissime vultu,
Quem mea dat vigili cura labore librum.
Est tenuis fateor, neque respectandus ab ampla,
Nec tamen et pretium non habet ista suum.
Sic ingentia tectorum fastigia parent;
Dum fundamenti portio nulla patet.
Tu quoque si studio, ceu cetera legeris acri;
Crede mihi, fructu non poteunte leges.

In natalem Iulii Caes. Scaligeri

Natalis haec lux suda Caesari affulget.
Valete somni: noctium vale pinguis
Iners, profundae, turbide gravis lentor.
Darum sopori sat superque terreno:
Vigilare tempus, tempus aureum caeli
Haurire lumen luce pectoris puri.
Ut disicit callginosa nigrantis
Operta noctis! ut beata Naturae
Momenta candit arduus, catus, solers?
Quid stupeo magis, ad igncae indolis mentem
Sublimis, acris, candidae atque fubti lis,
Mentem aemulam, aut parem seni Stagereo?
An nectar illud melleum facrae linguae,
Linguae eloquentis, et politae, et argutae?
O mî liceat abstrusiore thesauro
Opes repostas strictiore lustratu
Vel delibare! ut uspiam quot est omnes
Sophiam professos nescio quam (enim haud fas est
Livoris aut gravis stuporis incesto


page 196, image: delf0196

Carbone denigrare tam piam lucem)
Despexerim, scala potitus illustri

Ad Ernestum, Elector. Coloniensem.

Haerebam quis te Boiorum masime Princeps,
Prae reliquis tandem clarificaret honos.
Heroo noram deductam stemmare gentem,
Induperatorum nominsque alta patrum,
Lustrabam longe lateque patentia regna,
Croeseas gazas, oppida, castra viros.
At qui haec cum paucis tibi, erant communia, verum
Ut radiant dio fulgure mentis opes,
Ingenium solers, et onustum Pallade pectus,
Atque in multigenas ora diserta sonos.
Obstupui; et dixi quis non iam haec ipsa professus
Prae vobis sese ferre minora neget?
Rara loquor: sed ubisacram ultro porgere dextram
Te vidi et sensi: Divum hominumque fidem!
Clamavi: nostro hoc, hoc maius Apolline, maius
Conditione homins, conditione Ducis.
Acvovi: vigeas Tithonia saecula laude
Ante homines doctos maior. et ante Duces.

In tresviros poetas Iosephi Scaligeri.

Tergemini vates. Latiae illibata medulla,
Ambrosiae, et Graii pura saliva meri:
Mellca quis vobis infudit flumina linguae,
Verba quis ingenuo lacte madere dedit?
Si tanta indulsit sua cuique puella Camenam,
Ut iactent Clario Iura tyranna foro:
Cur non ipse omnes vesana mente puellas
Ardeo deliciis ebrius Idaliis?
Et mihi continuos furor hic comitatur in annos,
Imperat et nullo pondere verba loqui?
Erio: Cupidineos neque enim insanire furores
Fas est, qui colimus iussa tremenda poli.
At licet hinc Veneres scribendi sumere, sensa


page 197

At meliora modis hinc animare licet:
Quos Martucini stupon et lingua invida Titii.
Non cupressuro laedere dente velint.
Heu quam pene mihi fueratis, doctae Catulle.
Atque Tibulle Umbro non sine Callimacho!
Dum vos arrosit senium squalorque situsque:
Quam mihi cum Nemefi Lesbia pene fuit!
Nec iam consuetum se diti Cynthia cultu
Inferret, Coa mobilis in tunica.
Scaliger hanc labem, fatum indignatus acerbum,
Non tulit et Veneri consulit Ausoniae:
Scaliger, heroum genus alto a sanguine divum:
Scaliger Ausoniae rexque paterque plagae.
Is disiecta sibi reddit vatesque puellis;
Omniaque in clara fulgere luce facit:
Nunc quoque uti possint optatas iungere dextras,
Pellere alternis dulce solum pedibus.
Et spirare meros animae florentis amores,
Quarciet Elysias myrtus odora comas.
O longum saltate, et molles ludite lusus:
Vester amor nullas noverit exsequias.
At tu Musarum et Veneris prolumine trino
Ter felix Phoebus Scaliger alter, auc,

In natalem Ioan. Caselii.

En natalis agit reversionem
Septuagesimus optimi virorum,
Et quantum potis eruditorum,
Et quantumque potis disertiorum.
Iani Caselii. favete linguis:
Quem Phoebus pater et patrima virgo
Aeterno sibi nexuere vinclo,
Quem Musae Veneresque Gratiaeque,
Achivae simul et simus Latinae,
Tanto depereunt amorisigne,
Quando quem modo degerire possunt:


page 198, image: delf0198

Cuius Socraticae eruditianis
(Eius scilicet eruditionis,
Quaeque publica, quaeque priva rerum est,
Verum ea est ubi? norma disciplinae)
Iure bibliotheca pectus audit:
Quem certatim adamant coluntque docti
Illi haud nomine, sed reapse docti,
Quales vix memorare tot qucas, quot
Vulgato numerat poeta versu:
Quem ter maximus optimusque magni
Ipse Scaliger aestimat, probratque:
Et quem, quod caput, improbi rudesque
(Scin calumnia nota meprofari,
Scin' striblio? licet tibi cerebri,
At vero tibi frontis haud fit hilum.)
Foedo rodere non verentur ore.
Prustra: nam probitas et erudita
Doctrina incolumes perenne durant,
Amorsu procul, acpiocace lingua
Et stcibliginis, et calumniarum.

Ad Ianum Gruterum De Periculis eius secundis.

Altera iamne subis, an Iane, pericla secunda?
Scilicet utraque nunc docte Grutere subis.
Et certe video restare prioribus ista,
His cerno famae nec superesse minus:
Quae petat innocuo dentata Calumnia morsu,
Nec dea perstringat Livida luminibus?
Talia crediderim fecisse Pelicula Musa,
Carmina cum Phoebo sub patre prima darent.
Inre ergo hinc nulli Musarum eris arte secundus
Iane Grutere, mihi Phoebus at alter eris.

In eiusdem Thesaurum Antiquarum Inscriptonum.

Terrarum late quae sunt visenda per orbem,
Qua scripsit memores Roma perenne notas.
Dum studio legit satagente Gruterus, et uno,


page 199

Didita congessit rot monumenta libro,
Natarum inscriptum censu potiore monetae,
Aeternum toto nomen ab orbe tulit,

De pulice in patera suffocato.

Pulex nave, ecquid thyrsati funere Bacchi
Fatum submersit teque tuumque caput?
An velut Empedocles, captans decora ardua famae,
Iecisti in medium vilia membra merum?
Scilicet ut ventrem pro busto vatis haberes,
Et Mausolaei Saxa minora forent:
Si vel Taubmanustibi, vel praetorius hausto,
Frencelii aut memorem Musa daret tumulum.
Quid quid id est: titulo hunc a me saltem accipe versum
Non poteras saltu nobiore mori,

Iacobo Godemano.

Mi Godemane quidquid hoc? quod te valedicete nobis
Aiunt. ut surdis auribus esse velim!
Ne mihi dissidiis sit sensum haurire molesti,
Et solum in lenta vinere amaritia.
Ecquid enim malim quam consuetudine porro,
Convictuque tuo, colloquioque frui?
Heu mihi! sed quid ago? quin quo te fata Deusque
Ire iubent, plenis gressibus ire paras.
Is te praesenti tueatur Numine large
Inque dies saluum commodit ite beet.
Interea, meus alter ego caput unico amatum,
Aeternum nostri sis memor atque vale.

In Icunculam Iusii Lipsii

Quos oculos atque augustae quem frontis honote
Aspicis, eximii vividaque ora viri:
Non oculos, frontemve hominis, non adspicis ora
Omnia vel magno membra sed apta Deo.
Ut non mortali facie se prodit! ut ingens,
Est quantus, rati numinis instar habet!
Scilicet hi sunt illi oculi, quibus omnia cernit


page 200, image: delf0200

Prodita Athenaeis Romulaeisque libris.
Haec frons est animi qua mentem gestat, et imi
Pectoris occulto sensa reposta sinu.
Hoc os est, in quo postquam Peitho aurea sedem
Fixit iam Tullii est lingua diserta minus.

In P. Asinium Marculum [(reading uncertain: print unclear)] , Marrucini F. Zoili. N.

Taubmanno dedederat vatum pater entheus, olim
Quae dederat Graiis, quae dederat Latiis.
Marculus invidit: sed non et vidit, ut ipse
Nil habeat Graii, nil habeat Latii.
Marcule dispicias: sed enim caligo triplex tu:
Taubmanus contra est lux geminata meus.

Franc. Lehmanio.

Quis esset uxor, nescio quis Philosophus
(Nomen secundi Graius auctor prodidit)
Interrogatus, ista scaeva rettulit:
Naufragium viri; Domus agitatio;
Iactura vitae; mulcta perpes; proelium
Ultro excitatum; consalanea bellua;
Accubua cura; Scylla compta et elegans.
Aureae quibus impedimentum aheneum,
Malumque quo grave quid mage? necessarium.
Lehmane, qui versaris in re uxoria
Recens marite, quid tibi sodes super
Solonis hoc videtur ore? an veritas
Aparte loquitur eius aliqua, an vanitas?

Ad Franciscum Hotomanum.

Hotomane tuae quae par facundia laudi?
Quaeve sit ingenii buccina tanta tibi?
Iustitiae mirer prius atque oracula iuris,
Quaeque nitent raris atria sancta notis?
An potius priscae miracula conscia liguae,
Verbaque Romano vix capienda foro?
Summus uterque labor: nec ego te dicere possimt
Nec praeconi habeat barbara tutba fidem,


page 201

Bened. Thyselio.

Musica, deliciae nostrae, rapis ignes caelo
Pectora, cum numeris consona verba cies.
Musica, dividiae nostrae, trahis ignea teriae
Pectora. cum numeris diffona verba mones.
Thyseli, indulsit rarum tibi cantor Apollo,
Cum verbis numetos verbaque cum numeris,

Ad Frider. Taubmannum.

Nam quae verba tibi Taubmane, alia prodigam,
Aut quibus supersedebo? isto fundamine
(Modum in Sallustianum serius loquor.
Carthago tu quidem certa es, haud arbitraria.
Sic iter vora ad Gloriae arces acer arduas,
Et patriae infer Solem sereno fulgure,
Qui officiat autem vatum claro lumini.
Nec istos facias, quod facis, sescunciae.
Quorum est annona longe nunc vilissima,
Semiolos poetarum, aut umbellas verius?
Qu tum autumant, cum sciunt nihil; scire omnia,
Aut ea tenent, quae vulgo pueruli bimuli,
Vix adeo ultra primas promovere litetas.
At tu Taubmane, Venerio vectus alite
Ad usque orbem, quam dixe sentio, Deae,
Te maior ipso, saeculo maior tuo,
Nil Marrucinorum aegra curas somnia,
Nil Marculorum Lippa veritus limina,
Plorare sed hos et illos aetatem iubens,
Rudia inter rudes puero senum subsellia,
Hexametro nobis mactus esto carmine.

Alieno nomine Lusus, Cottae imitatione.

Ardeo, quod fateor, cor nostrum animumque Lycinnam.
Ardet uti ingenuas mascula turba nurus.
Ardetme mea, quod puto, tota mente Lycimia,
Ardet ut inge nuos plurima virgo viros.
Huic, ego, se semel est ut fixo ostendere ocello


page 202, image: delf0202

Visa, mihi hoc visum est hiscere verba mode:
Ah quando, mea lux, ah quando tenue laboris
Das sola iolum, incendiaque ipsa levas?
Heic illa erubuit, laetumque rubore cachinnum
Miscuit, ac roseo risus in ore fuit
Et, quid ait negem? et ambrosium festino capilum,
Quem luisaeria ventilat aura via,
Desecat, inque auro texens; haec aviea fila,
Haec inquam nostri texta capillitii.
Quod tibi me, mihi te nexu devinciat uno,
Aeternum nostri pignus amoris habe:
Haec tu incendia tanta tuae solare puellae.
Dixit et imposuit aurea fila mihi.
Ah quid agis mea lux? quid agis mea cara Lycinna:
An caput hoc flammis perdere dira cupis?
Non hi sunt crines. sed flammea texta, capilli.
Non crines, sed sunt ignea vincla mihi.
Quis potis est ignes exstinctos ignibus ire?
Heu mihi, quam feruens saevit in ossa furor!
Saevit et exhaurit pectusque imasque medulias:
Iam tantum restat parua favilla mei.
Quin vos, ô crines, dirum genus, ite sub ignes:
Ite, et tu flammis urers flamma meis.
Sat vobis vestroque datum, fera turba, furori;
Ah quam hoc urebat vis violenta caput:
Nunc vos soluimini in cineres, vincla ignea, crines:
Nunc ignescimini, flamma superba prius.
Tu vero caput ô catum sanctumque, Lycinna,
O animo atque anima cara Lycinna magis,
Quod meus in cineres aestus vestrum addere crinem
Sustinuit, parce caussa probanda mea est.
Non ardere volo, sed amari: nolo peruri,
Nolo ater rapidis ignibus esse cinis,
Sic reliqui tibi perpetuo me vate capilli
Vernent, accensos effngiantque rogos.


page 203

Eilardo Lubino.

Rapta coniuge qui capit secundam,
Is fracta rate navigat secundum.
Hoc tu Graecule futulis poeta
Frustra terrueris meum Lubinum:
Qui iam nunc Veneris Lubentiaeque
Ductus auspicio secundiore
Domum ducit amans secundam amantem;
Quam sinu Venus ed ucavit almo,
Suas Cecropis erudivit arteis,
Sua Iuno beatitate mactat.
Quid Eilarde, deinde porro dicam?
Isto tergemino Deorum honore,
Imo tetgemino hoc puclli amore,
Sis felix ter et amplius; nec unquam
Taedas experiare non secundas.

De Q. Mucio.

Cum foret ipse sui commissi Mucius ultor,
Errantemque manum flamma cremaret, ait:
Dextram inferre hosti sit Romani huius et huius:
Ignis sustineat qui dare, Scaevolae erit.

Ad Ionam Pesserl.

Est aliis doctrina, aliis doctura parata:
Has facies fatum promere saepe solet.
Est eadem doctrina iisdem et doctura parata,
Verum extra invidiae livida tela malae.
Te doctura sibi doctrinaque, Iona, medendi
Vindicat, invidiae nec sinit esse rudem.
Macte bono gemino, livoreque macte maligno:
Quod caret invidia non solet essediu.

Paullo Reinholdo.

Olim iam fuerat nomen tibi Paulle celebre,
Ex quo propatruus caelite laude viget.
At nunc Pergameae tibi cedit adotea fatuae;
Ne sit non uno nomine honora domus.


page 204, image: delf0204

Quid potius dicam? non te tua gens mage claras,
At gemem claras ipse perenne tuam.

Ad Philomelam.

Dum viridis Philomela pererras tegmina silvae,
Et raptus quereris fata nefasque tui:
Miratur varios accentus turba volucium,
Et stupido exceptat gutture mille modos.
Ipsa etiam sua quod requierant murmura venti,
Officiosa piis aggemit aura iugis
O ego in auriculas quam mox aveo omnis abire;
Ut tua vox unis sensibus una sonet.

Tumulus Arnoldt Kannii.

Kannius heic situs Arnoldus: quae cetera dicam?
Quod verum liquido consona fama canit.
Candoris, pietatis, honesti cultor et aequi,
Indocilis fraudum, iustitiaeque tenax.
Mansuetus, comis, facili gravitate severus,
Ingenio placidus, indicioque probus.
Si dicam plura, haud quaquam dicam omnia tu dis
Heic situs est rarae nobilitatis honos.

In Musicam.

Quis ferit attonitas liquidis accentibus aures,
Aethera per summum terque quaterque sonus?
Inscriptosve putem stellantia nomina flores
Artificis doctas concelebrare manus?
Quidquid id est. Samios sententia sancta magistros,
Caelinagasque decet lex operosa rotas.
Quid, non argutae passim pia turba volucres,
Obloquiis silvas laetaque rura replent?
An referam leni spirantia flabra susurro:
Utque levis ratico murmure rivus ear?
Nimirum triplicis decus ad mirabile mundi
Personat harmanicis plurima Musa modis
Et parili momen torum discrimine numquam
In laudes summi desinit ire Patris.


page 205

Salue, macte tuis res flexibus, inclita Salue;
Usque polo salue dulcis, et usque solo.

IOANNIS SIMONII ROSTOCHIENSIS.

De bona gubernatione, ex Imperatoris Manuelis Palaeologi e Graeco.

QUae res conseruet cives quae regna, quae et urbes,
Hinc canere incipiam. Rex Regum, Christe, benignus:
Linguam animumque regas nostrum: tibi cognita soli est
Caussa, et quîs pereant, vel stent quibus artibus urbes.
Haud quicquam maius VERO, praeclarius autem,
Aut illo potius nil est. nam rector Olympi
Hanc genuit terris Divam, quae Vera per omnem
Vitam investigat retinet, fovet atque tuetur.
Quam nobis cupiens ereptam subdolus anguis,
Inventor scelerum, tenebrosa nocte Tyrannus,
Mendacem terris Pandoram fraude maligna
Immisit. sed Spes, haerens in pixidis imo,
Efficit, ut raros in vasto gurgite nantes
Conspicias, qui Vera adement faciantque colantque
Hos intersunt magnum aequis qui legibus orbem
Astringunt, rerumque Boni moderantur habenas.
Hi mentis grave pondus habent, hi publica curant
Commoda, perpetuoque Bonum sectantur amore.
Horum perpetuum Vero redimita coruscant
Tempora, quin fasces illorum et sceptra fuperba
Eu brant verum Verum thronus Induperantum.
Illis nulla magis rex expedit, aut mage lucro
Nil est, quam Virtus et doctae copia linguae.
Nam que his instructus studiis ac moribus Heros,
Nil Asias formidat opes, Arabum ve beatos
Thesauros. non funestis confertus in armis
Miles cum terret. non Lydi pala Tyranni.


page 206, image: delf0206

Quin Coesum superat vigazae, milite Xe xin;
Teque malum Gygen non ficto Iocore vincit.
Magnuin Diumae atque auri congestus aceruus
Prasidium sunt imperio, regnumque ienen ti.
Nam que gerendarum rerum momenta fere uno hoc
Cardine versantur nunc, cum vere aurea Secla
Existunt vot non agitur virtute, sed auro:
Non pletate nec ingenio: decernitur auro.
Miner thesaurus regni, maiusque regenti
Praesidium, Pietas, Fandi prudentia, Recti
Et veri studium, cinesque amor arctas in omnes,
Haec faciunt regnum im motum, facesque thronumque
Consu mant, ac se maior sit Principe Princeps.
Non aurum, non quod sitiens ebur India mittit,
Non pecoris numerosa cohors non pascua laeta,
Pascua, quae Lyris tacitis circumfluit undis,
Conservare valent regnum et regno Induperantem,
Ni Princeps, et qui populi iuga flectit habenis,
Sit saplens, suavique oris dulcedine praestet.
Nam Croesum tantis quid fascibus exuit? Aurum.
Fuluae etenim massae damnosa superbia iuncta est:
Estque gerens tumidos flatus in pectere stultus.
Croesum igitur tam magnis Fascibus exuit Aurum,
Stulticiam gignens, quod dem entaverat ipsum
Sic, ut laudatae Virtutis gratia grata
Ipsi non esset, non in virtute repostum
Esse putanti aliquid, quod vel decus addere Regi,
Praesidiove queat, ceu muro, cingere Regnum.
Omnis sed Croeso fiducia stabat in auro.
Illi spes, aurum. Deus, aurum, Vita beata,
Aurum. Mars aurum. cuncta Aurum cetera, quae qua
Cunque modo expediunda forent. sed que tamen Ausum?
Quod latitans posseslorem pessundt dit Aurum.
Non secus ac scopulus, quem vis ponti obruit alta,
Ille later sub aquic, necraturae cernitur ulli.


page 207

At cum se ventis commiserit unda coortis,
Iamque inter sese fulgentia proelia fratres
Miscent, inque polum tollunt cum turbine pontum.
Tum qui hinc atque hinc disiectis fuit aequore toto,
Nec pavidum potuit nautam saluare, Phaselus,
In scopulum fertur praeceps. atque impere vasto
Concussas laterum tabulas prosternit in undas.
Sic Croesum praestrinxit opum furiosa Cupido,
Omnes ut contra ventoso corde tumeret.
Nec vero poterat quae tandem cumque superbos
Sors maneat, nec quod rapid s fortuna quadrigis
Invehitur, quae summa imis atque ima supremis
Miscet, prospicere. in tantum scelerata libido
Auri mentem eius tenebris involuerat atris!
Mors igitur fuit ipsi Aurum: subversio regni
Aurum. sic Dommum nummires mortua perdit
Saepe suum! Quod si divina voce SOLONIS
Admonitus Croesus stolido de pectore stultas
Excussisset opes et veras corde verendo
Concepisset opes, non regno exutus avito,
Impositusque rogo flammas sensisset; at ille
Consilium sapiens, magni monitus que SOLONIS
Respuit, haud facile est, ut, quos semel occupat auro
Imperiosa fames, praeter quod nutriat ipsam
Ad mittant aliquid. Sed quid cum Divite Divus,
Cum stulto sapiens cordata est mente locutas?
Nam pietate Solon, et rebus maximus actis
Venerat ad Croesum, Lydiae qui sceptra tencbat,
Verum longe aliter sua carmina Palladis ales
Plangit. longe aliter metuenda innisa Mineruae
Cornicatur avis num quisquam credere possit,
Voce coturnicis quod Psittacus ipse loquatur?
Auri mancipium Croesus flavo ebrius auro,
Difficilis; umidus; virtutis temtor; amator
Stulticiae, sapientis opes pro crimine ducons;


page 208, image: delf0208

Nil autum praeter factis atque ore crepabat.
Magnanimus, sapiensque SOLON, acerrimus osor
Stultitiae virtutis amans, facilisque bonusque,
Libera paupertas cui toto carior auro:
Pectora qui patriae curis exercita habebat.
Nil praeter verum factis referebat et ore.
Illam cum traheret non sano pectore mentem
Rex vecors. ergo stellantes undique gemmas
Induitur. pictae radiabant murice vestes,
Auto intertexto undantes, clarisque Smaragdis,
Ipsa coruscabat, flammas imitante, Pyropo
Regia. iam que suos aliquis quo verteret oclos,
Aut illic Veneres Coi spectabat Apellis,
Atteve Lysippi, variis, simulacra, figuris,
Concinnata, aut Praxiteles quae matmore duxit.
Post, quo non melior quisquam nec amantior aequi
Vir fuit ad sese magnum invitare Solona.
Nam satagebat cum stuperactum red dere ranto
Ornatu Croesus: quo non eraracrior auri
Contemtor: qui non: vel si Berecynthius Heros
Structuram Serpentigerûm, cum ad sidera montes
Congererent, regnumque Iovis caeleste Gigantes
Impeterent, longe effienes, multum que superbi,
Autum finxisset; motus quioquam inde fuisset.
Quin stultas sordes, et inepti emblemata Regis
Tantum splendorem sapienti corde putabat.
Hoc animaduortens Rex, vasto plum beus auro,
Concutiens caput insulsum: an tibi quis me, ait, unqua?
O hospes, visus qui fortunatior esset?
Hic sapiens: Novi Tellum qui, cretus Athenis,
Ingenua postquam gnatos instruxerat arte,
Innocuosque suae vitae traduxerat annos,
Tandem pro patria pugnans per vulnera mortem
Oppetiit pulchram. Hic, Rex, fortunatior ipso
Te fuit. huic contta Lydus flavo ebrius auro:


page 209

Ergo felices inter tibi Graeculus omnes
Primus erit? tua quae est sapidae prudentia mentis?
Verum nunquid habes, cui des quoque rite secundas:
Immo, inquit Sapiens: habeo Cleobim atque Bitonem,
Fratres corporibus binos, at ment bus unum:
Quorum cum genet ix peteret Iunionia curri:
Templa, bove sque iugo lassum subducere collum
Inc perent, ipsi reverenter dulce subibant
Matris or us, currum que ad publica tura trahebant:
Post magnae Divae sacris epulisque peractis,
Noctem ipsam subitis liquerunt lumina fatis.
Felices antmae fama super aethera notae!
Nam vobis Divum dono, votisque parentis
Obtigit, absque ullo gemitu sucum bere morti,
Et nunc clarorum volitare per ora virorum.
Non tulit ulterius dictantem tale SOLONA
Vir Lydus. sed tristi irarum percitus oestro
Intonat, in nulla ergo, Hospes, me sorte reponss?
Tum sapiens: O Rex, Asiae magne Induperator!
An nescis? quantis exposta haec vita periclis,
Fottunae Variis male casibus usque rotetur?
Inque vicem subeant fortis fatique labores?
Illa virum obscurum, cui solo cespite rota
Con struitur domus, et pauper qui cultor agelli est,
Euehit, atque opibus Pactoli et honoribus auget.
Illa eadem late regem, gazisque superbum
Deprimit adversa permutans sorte secundam.
Huic si quis nimium confidat, non mage prudens
Is fuerit, quam qui ferrum, quod subdolus hostis
Obtulerat, recipit vel fractae innititur hastae.
Ast qui fortunae superato turbine vitam
Tran quillus clausit: vere illum dico Beatum.
Nam voluti si qui cursores Isthmia curtant,
Certa priu fieri nequeunt praeconia, quesnam
Laede pedum su e et quam signum sit superatum,


page 210, image: delf0210

Proterca spatium quod decurren tibus istud
Innumeri variique queant contingere lapsus.
Ast ubi iam fuerit decursa novissima meta,
Tum vero ingenti resonant spectacula plausu,
Atque acceptat ovans sua pinea praemia Victor.
Haud aliter nemo debet dici ante beatus,
Quam vacuas placide fuerit dilapsus in auras.
Saepe etenim fit, qui laetis insignia facta
Auspiciis est ingressus, cum vivere vitam
Iam se velle putat florentem atque omnibus usque
Casibus exceptam, subito hic in limine primo
Occidat, aut medio cursu sors opprimat ipsum:
Anteque fuccumbat, quam possit cernere metam.
Haec sapiens. at quis sapiens? quem Graecia tota
Suspexit coluitque unum, quem que aureae Athenae,
Urbs quamquam tum plena viris, quos secla futura
Miramur, tamen hunc oculis animoque Solonem
Unum spectabant, in vultibus unius huius
Haerebant, hunc officiis studiisque colebant.
Non quod ei dives cultarum copia rerum
Afflueret. solos equidem nunc tempora nostra
Suspiciuntque coluntque Midas: iacet omnis honestas:
Aut quod muneribus captassit mobile vulgus:
Aut artem quod reppererit quam Mercurialem,
Auspiciis cuius cives ditescere possent.
Longe alia est ratio. nam divum pectus horrestis
Artious instructum et sapientia corda gerebat.
Unde quidem sacrum, prudens, grave depromebat
Consilium semper, ceu quodam gurgite vasto.
Hinc itaque effectum est quos Graeci tempore nullo
Maiores factis habuêre magis que refertos
Pulchrarum rerum splendore hos inter ut omnes
Tetius ille unus mundi claresceret oris.
Hinc cum in praeclara Tridonidis urbe coorta
Esset seditio, propter multum immoderatas


page 211

Usuras, et quas roseo Draco sanguine leges
Scri pserat: ac iam Cecropidae omnia parte feroecs
Se conden sarent, atque indignantis vetba
Mussareat, iam iam missuri saxa facesque,
Moles tanta mali am solo discussa Solone est.
Curus permissum fuerat sider arbitrioque,
Turpia legitimis concludere foenora netis,
Pailadiasque bonis comprendere legtbus arces.
Qui quoque leg timis conclusit foenora meris,
Palladiasque oonis comprendit Leg bus arces.
Nam cum, vinorum qui glubunt corpora, Auari
Consuêssent ortis oriruros nectere fructus,
Sicque exhaurirent cives et nex bus urbem
Implerent finem hunc prudens circumdedit illis,
Ut non plus quam usurarum dissolueret assem
Debitor. haec dicta est Cente sima nomine facto
Hinc quod cum menses tranaverit ordine cantum
Pulchra soror Phoebi, quae noctis tem perat horas,
Usurae ex e quent sortem neque nomina propter
Ser vitium quisquam porro paterentur iniquum.
Dein, quoniam veteres rapiebant omnia Leges
Ad mortem delicta: Solon si leniit illas,
Ut poenas inter civiles et capitales
Iustum discrimen faceret. decaede, Draconis
Legibus exceptis lantum, nam casibus istis
Mariori poena est opns et graviore rigore.
Est vero Legum series bene longa Solonis,
Quas nostra cunctas quam possem voce referre,
Occiduo aute suos Sol mergeret aequore currus.
Tres tamens ex omni num erosunt nomine primae,
Quas cuncti scriptis laudant, ac ore celebrant.
Quarum prima verat, nisi cum discrimine vitae
Neutralem quemquam esse, ubi coniurata feroces
Excitat ira viros. nam cum mala publica dulcem
Exercent patriam. sensu decer illius omnes


page 212, image: delf0212

Afficie ives, atque cius prima putare
Comm oda: nec quemquam soli sibi ducere natum,
Defidiam prchibet tanio Lex altera zelo,
Ut qui frugiferos impresso vomere campos
Non coleret, vel quoddam aliud sequeretur honefi
Artis opus, ter con victus, quod turpia segnis
Otia tractaret, punctum hic infame subiret.
Nem pe animum vetitas cessatio ducit in artes,
Mortalesque nihil faciendo pessima discunt,
Nam cum mens hominis, divinae patticula autae,
Perperuum que sit efficiens, quod nescit eodem
Stare loco, sed semper agi; semper que operatur,
Atque ex uno alium semper contendit in actum,
Fit, quando in rebus se non exercet honestis,
Turpitet ut culpas tum se provoluatin omnes,
Tertia Lex non permittit convicia dira
Expuere in quenquam gelido quem funere raptum
Iam tenet alta quies nam crimina dicere bustis,
Nec sanctum, neque civile est, et ab omni alienum
Iustitia. scelus est, maius feritate ferina,
Quae bene de multis meruerunt, funera, coecis
Scrobibus eruere, et truculenter pascier illis.
Ergo tantus erit Sapiens: quem Lydius Heros,
Ebrins innumeris opibus, praeclara monentem
Contemsit. Croesoque Solon proiectior alga
Fxtitit, aut qua salsa iocis per compita passim
Fabula cantando tetitur, quam seurra per omnes
Exagitat vicos prorsum antrorsumque trahendo.
Sed tandem, me vit quas, poenas ebrius aute
Rex dedit. haud facilem vesana superbia finem
So titur, sequiturque gravis Rhamnusia stultos:
Ergo ubi seque snumque satis Rex Lydius esset
Autum muatus, tum vero triste parabat
Belium inferre viro factis supra astra celebri,
Nam Lyde cum nulla dom: les expediunda est,


page 213

Ecce foras egressus rem sibi conficit ipsus.
At postquam Cyrus, gemmis auroque fuperbum,
Victrici dextra felix prostraverat hostem.
Et praedas inter ductum iam imponeret ipsum
Ultrici flammae, tum quas agitasset inani
Spes animo tandem cognovit corde trementi
Croesus: tum tandem didicit, quam veta Solonis
Vox fuerat, qua respicere ad spatia ultima vitae
Iussus erat: tum cognovit, quod fulua metalli
Congeries vastique auri preciosus acernus,
Non saluare queant regnum civesq virosque
Num vero densus miles confinia regni
Dilatare potest si qui Dux, imperat ipsis,
Stulticiae effrenes male prudens laxet habenas?
Feruidus innumeras Xerxes validasque cohortes
Classemque armatam, et rutilantes aere cateruas
Legerat, illarum ut pariter famaque minisque
Graecia maestifico trepidaret pulsa tremore,
Non secus, ut mare fit tremulum, cum stringituraurs,
Pulchra velut quatitur stridenti fraxinus Austro.
Verum, non numerus, non vis, sed vivida vincit
Virtus: quae nescit fortuvae cedere Virtus.
Sed neque cum paucis, si sint probitate probata
Conspicui, et nulla viciorum labe notati,
Improbitas aequanda venit, quae pondere monter
Exuperet, turbave excedat sidera caeli.
Paupertas etenim virtuti iuncta, priori
Et potiore loco est quam dives copia rerum,
Quae cupit aut metuit sordesque amat et mala lustra.
Quin patre qui multum obscuro et Thersite creatus
Hectora si factis referat, pietate Davidem,
Ille magis placet his qui vita et pectore puro
Sunt, antmumque gesunt in sano corpore sanum:
Quam pueri magnise Centurionibus otti.
Queis praeter veteres ceras, titulosque superbos,


page 214, image: delf0214

Quos sermone crepant semper, nil nobile restat.
Spretor erat superum Xernes contemptor et aequi,
Vincula Neptuno minitans, coe oque tenebras
Exlex, mente fesox cerebrosus, cui horrida semper
Ventosain lingea pedibusque fugecibus arma:
Qui de illo, quem mente sua concepetat igni,
Vel fumum Graecis conflegrandis satis esse
Ducobat protsus non gnarus Martis et artis.
Glari, coltores aequi, timidique Deorum,
Dextris apprime fortes. belloque secundi:
Decti pro patria et pro libertate beata
Se pegnae obicere, et dulcem profundere vitam:
Magniarmis rerum maiores attamen usu,
Versabantque animos moderato in pectore magnos.
Ergo Lecnidas ingentia roboca Xerxis
Excipit. et pauco profligat milite Xerxen.
Ipsae tercentum fusos videre Laconas
Therm opylae quipro patria perfortiter omnes
Occiderant bis dena prius cum milia in hosi is
Agmine prostratos stygias Acherontis ad undas
Milissent. Sed tam tumidas perferre cobortes
Nec vastum potuit pelagus. Salaminia testis:
Quae Xerxen rursus superatum, prae cipitanti
Terga fugae dare conspexit cymbaque petentem
Res patrias. at quam Xerxen? qui verbere virgae
Neper caedebat Pontum, qui ponte viriusque
Terrae, Asiae Europaeque oras coniunxerat audax.
Que sibi pollicitus fuerat. spe ductus inani,
Sese non magno studio facilive labore
Gralege num subversutum res sed bus imis.
Denique qui stolidus sibi convenisse putabat,
Nau gio ut iatum terrai scinderet aequor,
Utque pedes per fluctivagas incederet undas
Hic dom ibus Graiis, et terta pulsus Achiva,
Turpis, inops, excors, celeri fugit otior Euro.


page 215

Tum vero clades tam perniciosa superbum
Perd ocuit Xerxen, foris haud quid saeva valere
Arma, domi ni consilium et bene pronida mens fit.
Sed nunquid dolus infidus, fraudesque malignae
Conservare valent regnum et regno induperantem?
Nam Gyges erat Upilio, per laeta balantes
Pascua lanigeras ducens. hunc annulus altos
Extulit ad fasces, et sceptra potentia Gygen.
Ast tantae Maiestati dura bile quicquam
Nilreliquum est, iustum nil quicquam, nilque beatum.
Nam quodhonesti exsors, nec iustum, necque beatum
Essepotest: non si describas ultima regni,
Ostia qui soluit Phoebo contraria, Gange,
Atque papyriferi taciturnis fontibus amnis.
Contactu thalami Regis, furtisque cruentis,
Atque sui Domini furiali cae le nefandus,
Lydi conscendit regni fastigia Gyges.
Unde gravi scel ere et truculenta fraude, Tyrannus
Atque suis tragica vi civibus imperitabat.
Tuta autem st bilisque diu Violentia non est.
Cumque ubi vis regnat furibunda, ibi promta Voluntas
Non adsit, fit, cum consortibus imperet urbis
Invitis Nero, vel quisquam Dionysius, ipse
Expostus sit cunctorum invidiae in sidiisque,
Aut regno exutus turpem post ducere vitam
Cogatur foedis vel territus undique culpis
Ditam piaesenti pariat sibi vulnere morlem.
Ergo non aurum, non miles, frausve cruenta
Conieruare valent cines, non regna nec urbes.
Virtus magnanimos Reges et regna ruetur.
Virtus; quae caeli numen reverenter honorat.
Virtus; quae Patriae pater est consortibus urbis
Praefectus; Medicus; Curator; Pastor; Amicus,
Nam tantis cives virtutibos exornatum
Heroa observant adamant, venetantur, adorant.


page 216, image: delf0216

Quos ut in officio Rector facilesque bonosque
Contisseat, videat ne cultae copia linguae
Desit, qua cives inter componere verbis
Ingentes lites et mollia fingere corda,
Et possit mulcere animos. his tutior ibit
Artibus instructus, quam si vel copia Croesi,
Vel Xerxis mlies, vel fraud es Gygis eundem,
Aut coniuncta simul Fraus, Miles Copla cingant.
Discite, qui terum late moderamini habenas,
Auro prudenter, prudenter milite vestro
Uti. cumprimis Pretas atque incluta Virtus.
Quam lepor et prudens decoret facundia linguae,
Vos tencat. Sic invictum iungetis et ingens
Praesidium vobis et inexpugnabile robur.

Dn. Carolo, Adolpho Friderico et Ioanni Alberto, Fratribus Germanis: Ducibus Megapolitanis.

Illustres animae, Regumque Ducumque propago!
Vandala dum repeto diffusa negotia: dumque
Prisca Ducum mediter breviori carmine facta,
Stemmaque dinumero vestrum per avos abavosque:
Arque alias laudes dum pronus adoro: laborem hunc
Accipite, atque ratem per vastum ducite pontum
Hanc nostram placidi vestra est ca gloria sola,
Sangumis Agnati et vobis suspendere facta
Fas est. Omnipotens sic vos beet ille Ichova,
Hacque dies redeat vobis centena per orbes!

Stemma Megapolitanum, Billungus, Rex Obetritarum potentissimus.

Suantovitum colui primo dein nomino Christo
Rite dedi ad Pronem mox tamen en redeo!
Tanta mali primi vis est! me vistula et Albis,
Accola me Visatis, me Viadrus timuit,
Invidia maiorum nomen pene obruit aetas:


page 217

Sed pater a magno est septimus Anserico.

Mizislaus.

Me suasore Pater matrem mittebat: et ingens
Divini verbi proiciebat opus.
Bella piis movi, causa est: nam facta videbam
Et dicta inter se dissociare pios.
Quid iuvat, ut recte doceat quis, si male vivat?
Altera none ruit, quod struit una manus?

Mistevoius.

Exosus Prones cultum, gener andio magnus
Aucupis Henrici, et fortia bella gero.
Saxo mihi viduam germanam spondet: at illud
Brandburgus turbat Marchio coniugium.
Mox Christum nego. Brandburgum regno exuo: tandem
Indoleo, atque exul [(transcriber); sic: exula] Bardovici morior.

Udo.

Me Patris exilium, Fratrisque iniuria, falso
In cultu idoli detinuere Sives.
Allatroque pios, nam sic, Brandburge, volebax
Dum tibi VVendithi turba canina somus.
Sed me latro necat. sic trapsit gloria mundil
Disce tamen quantum lingua petulda queat.

Godiscalcus.

In Martem et caedes me armat mors terra Parentis,
Lenburgi Sophien qui puer imbiberam.
Sexo me captum, virtutem propter et arma,
Miltiliavo hinc Dano subdo Caledonios.
Ad patriam ut redeo, rediit Lux: praedico Christum
Proque ipso tandem matty ium subeo,

Buthue.

Imperio exturbat me Crito Ranus. avitum
At profugo Bardi restituere locum.
Exturbor rursus: mox Saxone milite Ploenum
Occupo cum vita quod mihi Crito rapit


page 218, image: delf0218

Me Symbulla Patri peperit, regina Polona:
Quaeque Patrem tulerant, me quoque fata ferunt.

Niclotus II.

Me Danus manicis foede occupat: exuit his me
Mors Dani: et patrium mittor ad imperium.
Virtuti dabat hoc Caesar: Leo, Marchioque Ursus
In me, sed frustra Martia signa movent.
Lubecam hinc vexo. Leo fertur in arma: ego ad Arnum
Frumen tatotis opprimor insidiis.

Pribulaus. II. Ultimus Vandaliae Rex.

Tandem ego subverto simulacra insana Deorum,
Utque aedes Christi Dobra sit efficio.
Rostechi, Hovii. Merklnburgi suseito muros:
Ter Septena mihi Sarmata beila ciet.
Viso Palaeseinam, sic suadent tempera. Troiam
Lunburgi ut pugno sternor equo et morior.

Henricus Burevinus Senior.

Primus Obotritus Princeps post fara Parentis
Appellor, cum quo regia fama perIt.
Nostra Nicolotus minitantia patruus arma,
Praedantemque manum Rueia sensit atrox.
Hinc carcer mihi. Rostechli hinc lactura: ego Sonam
Exstruo, me Elector Saxo vocat generum.

Henricus Burevinus. II.

Rostochium Genitor Nicloto cesserat: id me
Accipit en rursus, mortuo eo, Dominum.
Tam varia est rerum facies! nostroque luperbit
Aede Cathedrali munere Gustrovium.
Suecorum Rex, connubio mihi Carole, iungis
Natam cui iuvenem me rapit atra dies.

Ioannes Theologus.

Bis duo lustra Deo addictum me Sequana cernit:
Hinc mihi Doctura timpora cingit ovans.
Rideor a vulgo: moveor nil. gloria Iovae


page 219

Atque salus populi est unica cura mihi.
Condo Rhenam: tollo latrones. Livo per arma
Nostra Deo nomen dat: placidusque obeo.

Henricus Hierosolymitanus.

Mater erat mihi Luitgardis Hennbergia. Gallo
Luduico in Turcos signa animumque iugo.
Sultano sum praeda: annos sex atque viginti
Seruio: fortuna haec lubrica nonne mea est?
Me Cypri, mittit, Regina, amita inde sorori
Massiliam in patriam hinc ut redeo, morior.

Henricus Leo.

Austriacum Boiema videt me surgere contra
Silva; Leo in praedam stat velut intrepidus.
Rostochium et terno redimo mihi iure; ruoque
In Beand burgum armis: Ribniciumque sacro.
Des mea Stargerdium moveo multa arma, negantem
Uxoriingdessum vi occupo VVismariam.

Albertus I.

Me socer ad Boium Rex Suecus mittir: atrox me
Latro capit. redimit Caesaris alma manus.
Caeolus Imperii in membrum me Quartus adoptat,
Permusque ex VVendis Dux vocor Imperii.
Purgo vias vexo Ericum. Pomeranus adacti
Lunburgusque meo subdere colla iugo.

Magnus I.

Albertum ut fratrem Regem sibi Suecia poscit,
In patrium Princeps collocor ecce thronum.
Hunc mihi Semira mis sed Danica reddit acerbum,
Dum Fratrem Suecum delicit imperio.
Grata Deo pietas, quam saecula longa probabunt;
Feminea exoluit pro Duce turba lu/tron.

Ioannes. I

Rugica me peperit Princeps, pietatis alumnus
Audio, Iustitiae lux: probitatis [(transcriber); sic: probatis] amor.
Me Duce Rostochium Phoebeas surgit in arces:


page 220, image: delf0220

Et circum serpit Palladis ora Rost.
Suecus me Regem poscis, mors praevenit, orbem
Linqu, et caelorum templa pius subeo.

Henricus Pinguis.

Corpore Crassus eram: non pectore crassus et arte
Ingenium probitas, si qua futura, canet.
D scessu Agnati Malchinum Gustroviumque
Rebelium. et tellus Vandala tota mea est.
Dorothee. Brandburgo Electore edita Princeps,
Bis thalamo nostro pignora trina parit.

Magnus II.

Ingenio atque animo magnus sanctasque saluto
Terras, inque uno stat mea cura Deo:
Rostochii id loquitur Luna aeternumque loquetur,
Stargardium Ulricimorte mihi adicitur.
Reliigioist udium recti: clementia sanctus
In doctos ardor: gloria tota mea est.

Albertus II.

Frater erat Dux Pacificus, mihi Martia cordi
Timpana: Danorum id regia capta docet.
Testis Lubeca armatas cui iungo cohertes:
Inque novum Regem feruidus arma fero
Marchio septemuir praestanti corpore natam
Mi locat at placidus post mala fata abeo.

Iolannes Albertus.

Ille ego sum pullus qui dictus Martis et Artis,
Et genus atque orbem dotibus orno meis.
Sub me Relligio scholartempla Arademia vitae
Redduntur: Phoebus me Duce clarus ovat.
Inclutus Uldricus me Frater consilio et re
Adiuvat; ingenio consilioque Deus.

Uldaricus Religiosus.

Me Rex Danus avum. Rex Scotus, Saxoque et Anglus,
Guelphus et Holsatus pro socerum indigitant.
Iura, scholas, vidi florere et Relligionem


page 221

Me Caesar magni fecit et in petium.
Gloria summa? sed haec mea gloria maxima, Christum
Quod olm in vera quod moriorque fide.

Ioaimes II.

Alberto Iano patri succedo: geroque
Fasces iustitia, relligione, fide,
Pairuus Uldaricus amat me et Carolus, orbis
Deliciae: frater me Sigemundus amat.
Prussica me genuit Patri Dux Anna Sophia:
Exequias tristis cui paro; mexque sequor.

Carolus.

Relligio: Pietas: Leges: pax: Templa: Lyceum:
Mores ingenui: moenia: rus et agri:
A Fratre Uldrico mihi salua relicta fuerunt,
Omnia divino munere, Iova, tuo.
O fantis Fratrem qui donis, Christe, beasti,
Imperio augescant fec bona tantameo!

Adolphus Fridericus et Iohannes Albertus Fratres.

Saluete illustres animae! par nobile fravum
Saluete! magni magna propago Patris.
Omnis in ambobus Patriae stat cura salusque:
Pro vobis frunt nocte diuque preces.
Sic vos in laudesque Dei patriaeque salutem
Crescite! sic vivat Carolus Heruleus!

Adonyma, Ecloga in obitum D. Christopheri, Dues Megapolitani.

Meliboeus Alexis.

M. Nostrum, aries, ô delicium, bene pascere laetis
Campis, Dux pecudis: Victor nuperrimus inter
Cornigeros! Sero ad caulas cum coniuge multa,
Tempora florenti serto hinc redimitus, abibis.
A. Plangite nunc planctum Dryades: nunc plangire


page 222, image: delf0222

Plangite nunc planctum Fauni: nunc Drome cicutam,
Libratam ex lauro, maesta super arbore pone.
Tuque ferum duro ferrum qui pectore gestas,
Mars ferrum assiduo gemitu muta lacrimisque
M. Hocme donabat serto mea Baucis, opacas
Cum residens mter myrtos tibi. Mopse, canendo
Te mator, panem aufferiem, panspermian, utrem,
Et victor Musis libarem. quod tibi, nostri
Dux gregis. impono. vah quantum in cornibus istis
Est instat! Dti te seruent pecorisque magistrum!
A. Nunc ab frona osis suspendire nablia ramis.
Nun olyra surdescat. taceant nun tympana tempe
Aurea nunc tunsis sordescant floribus. ipsum
Ver, alias cinctum quod stat florente corona,
Ferrea producat nunc tempora, ferreus ipse
Sit polus et rigidum Titan nunc proferat annum.
Dum meus occubuit, dolorlhei dolor! ignis Adonis.
M. Aspice ludentes haedos cum matribus agnas
Cum patribus! quanto concurrunt impete tauri,
Tityrel pugnames quin dividis aspice aratro hunc
Intuetum taurum pedibus quam spargat arenam?
Christe gregem serva: servato armenta. Sed ille
Quid sibi vult planctus? quid lamentatio? quidve
Insolitis, voces, quae questubus aera complent.
Quamquam quid miror? nunc omnia regna labore
Atque dolore gravi stagnant, concordia fratrum
Quam rara est? videas bello concurtere Reges,
Non secus atque ursos. at quanta insania cepit
Multos, qui Christi cupiunt pia iussa docere?
Hic si quis superim ponat vel Pelion Ossae,
Haud tamen ille queat, quis tandem cumque futurus
Sit finis turbae, quae te Germania quassat
Prospicere, at vox vicmi mihi rura colentis
Visa est, vir bonus est noster vicinus Alexis.
Fallor? an est? ipse est. Salue! quid plangis Alexi?


page 223

A. Eheu. M. Quid? A. cecidit! M. Quis? A. donum ô inclitum! M. Alexi
Quod donum? dic. A. vir divus M. Quis Alexi vir iste?
A Divus Christophorus M. num vero ille occidit eheu?
A. Donum ô praestans Christop. Minum concidit ille?
A. Sic Melibaee Deus nobis! M. Sic fecit Alexi?
Infandum lethi imperium et truculenta potestas:
Hic ludus tibi, Mors, demittere corpora morti,
Atque tuum crebro pertingere sanguine ferrum,
Non tantum miseri gregis. immo cuspide dira
Cust odes petis, et viduas rectoripus aulas.
Nempe ribi ex pomi morsu tam saeva Tyrannis.
Nam postquam genus humanum pervaserat error,
Tum vero tua nos contra, sclopeta tuumque
Ferrum, ligna, rotas, fecisti insurgere, dira!
Unde (mihi fas sit, cui bos, cui pascua curae,
Cui caper et haedi curae quem rustic Baucis
Molliter ample xu redeuntem rure fa utat,
Sit mihi fas audita loqui, quae rettulit olim,
Facta, senex, regum qui fertur nosse, Menaleas)
Qui, Praero lanus, sitien tibus imperat Afris:
Quando colens pingur Triadis pta numina sacro
Thuris abundantes pateras altatibus offert;
Atque dies patrto celebrat de more sacratos,
Tum cyathum sibi (opus caelatum pondere tali,
Quod dmes secum multo Tagus agmine voluity
Praeferri curat, quem ceni portio foeda
Ut foris aspersit, totum sic intus adimplet;
Significans, hominis quod sit miserabile fatum?
Priocipio quem cura Dei sic finxit, ut esset
Ex cusptusque calix auro, speculumque politum.
Ast facilis scelerum muentor, Phlegetontius anguis
Sic foedavit eu, qui non sit imago Tonantis,
Ut non iustitiae reterat bonitate satorem,
Sed, proh, oppletus peccati sotdibus, ipsum


page 224, image: delf0224

Deforn atorem sectetur et intur et extra.
Adde quod hinc pestes furgant, hinc ipsa malorum
Pandora, et quicquid morpotum hinc pullulet, omne:
Hinc, a qua fini quae termmat omnia, mors est.
Illa Duces, Fxas reges, miserosque colonos
Una sorte premit. lintre uno Mors vehit omnes.
Tale volutabant animo secumque putabant
Afri, cum pompam hanc agitarent luce celebri.
Nos quoque sic: Hinc est, quod. quae rapit omnia secum
Imperio via fuo, Mors magnum fixit Adonim,
A. Imperio usa suo, Mors magnum fixt Adonim,
Regali qui Christophorus de stemmate cretus:
Reiligionis erat vindex acerrimus: acer
Iust tiae cultor: patriae pater: optimus Heros.
Nuir am Roma suum non rara laude frequentat
Is, ficta populos ut reiligione ligatet,
Furtivos cum nocturna, qua nescio Diva
Congressus est mentitus. Sic Pallade ficta
Zaleucus cives retinendos esse putavit.
Hic vero cultu cives mens ignis, Adonis
Im buit, imbutos tenuit, procul inde remoto,
Et bene Tarpeio iusso Plutone valere.
Dignus, vivendo ut superasset Nestora! vetum,
Imperio usa suo, Mors magnum fixit Adonim.
M. Iustus Aristides. iustus Draco, iustus et ille
Qui, neu telarum, quas texit araneus, instar
Esse viderentur leges, dedit eripiendum
Ob noxam gnati iumen: iustus quoque Adonis,
Vandaliae Dux Christophorus, mihi magnus Adonis,
Iustitiam coluit, cives servavit et inter.
Dignus, vinendo ut superasset Nestora! verum,
Imperio usa suo, Mors magnum fixit Adonim.
A. Olim Campanis tristi convivia caede
Exhilarare fuit mos et spectacula dira
Stricto certantum ferro, ferroque cadentum


page 225

Admiscere epulis, et sanguine tingere mensas
Humano. non Christophori fuith canimus, non
Victus: lege Dei ille epulas condite solebat.
Vidi ego Christophorus cum cenas exhilararet,
Quae sacer Antistes dictaverat, enum erandls,
Quid memorem cytharas? quidue organa? quidue cicutas?
Quidue chelin? mensis quas admiscere solebat?
Dignus, vivendo ut superasset Nestora! verum
Imperio usa suo, Mers magnum fixit Adonim.
M. Plutima scutigeri memorautur Christophori acta
Orbe omni, cedro, Musis et Apolline digna,
Quae memori quando mecum sub meute recurrunt,
Tum vero exutunt animum. Tua, nobilis Heros,
Ex nostre numquam labetur pectore virtus.
A. Et septena super iam lux erat, ordine quando
Sol abit ex pisce, et piscl succedit aquoso
De duce lanigeri pecoris, qui perdidit Hellen,
Summum Christophorus cum fatum sensit adesse.
Ergo, feminei generis decus, Elisabetham,
Suecorum sata regali quae stemmate Princeps,
Consortem thalami alloquitur sic voce suprema!
Cara mihi coniunx, quam tot discrimina nobis
Iunxerunt. viden? ut, quae cunctos abripit aeque,
Postremamque dicam mihi mors nunc scripserit illi
Parendum est Ergo tibi puram relligionem,
Et gnatam, generis quae spes est unica nostri,
Commendo. reliquum, quod restat, maximus ille
Expediet. tale effatus convertit ad astra
Lumina: sicque prcces ardens descenditin omnes.
Dixi equidem, mea cum primum praecordia morbus
Angeret: Ergone dura dies et temporis hora
Ulcima mo miserum, heu! inferni mittet ad undas?
Ergone murtis hiems, et ineluctabile fatum
Me rapict maesto letho? tu nescia cuiquam
Parcere. dira soror, saevo me funere tolles?


page 226, image: delf0226

Vivondi num sic spesum lactatus inani?
Sic statui multos annorum ex ordine menses
Spirando superesse? quod hei! quae pallida tristi
Cuncta metis dextra, Lachesis, me trudis ad umbras?
Ergo non posthac oculorum lumine blando,
Hic ubi se regio tollit, qua sanguine Christi
Conspersi vitam vivunt in monte Sionis.
Aspiciam Dominum: Dominum, qui flammea templa
Aethereae sedis rutilanti fulmine complet?
Ergo non videam mortali sanguine cretos
Ulterius, sed lethali sub scrobe repostos,
Mors inimica meos depascet corporis artus?
Ipsa mihi tenues vanescens vita sub auras
In casum fato rapitur, patiturque ruinam,
Haud aliter, veluti custos, cui sola voluptas
Lanigerum pecus et molles cum matribus agni,
Postquam sera rubens accendit lumina vesper,
Cum iam, praepingues fecundo lacte, capellas
Undique prudent er cinxis custode Molosso,
Ipse sub angusto congesti cespitis antro
Nectem illam somno fallit; verum altera lucem
Cum, roseis invecta rotis, aurora reduxit,
Adventasse diem laetus, sua limina rusum
Dest ruit ac humilem subvertit funditus aulam
Fila meae vitae, non exoranda rescindit
Atropos: haud aliter ceu textrici, arte magistra
Lanificum quae format opus, dum sedula lenem
Intorquet radium formosam Amaryllida cantans,
Ex insperato sors lintea stamina rumpit.
Hand secus, ut coquitur populanti torris ab igne,
Sic dolor humorem paullatim ex artubus haurit.
Ut vitidi primum defecti a cespite flores
Arcscunt. cum iam violento Syrius aestu
Terras exurit: sic succi, pectus anhelum.
Expers, tabeseit, quod spiritus ilia crebro


page 227

Tendit, et assidui gemitus praecordia tundunt,
O mihi sin esset tantisper luminis usus,
Donec equos iterum gelidis produceret undis
Pboebus et alterius consurgeret umbra diei!
Sed tu, quae tristi mors demetis omnia morsu,
Ceu leo, quem esuries praedantem concitat, agnum
Unguibus arreptum truculento concutit ore;
Frigida prostrati conquassas corporis ossa:
Ut tremulas fundam has gemebundo e pectore voces:
Ceu gemit acria dependens turtur ab ulmo:
Aut tectis latitans meditatur hirundo querelas:
Aut Palamedis aves late loca questubus implent.
Hic pavor, hae lacrumae, haec nostri suspiria cordis
Usque fuere quidem, cum primum semina morbi
Sensims. At rerum tu qui moderaris habenas.
Diva tuae mihi donasti medicamina dextrae.
O quem te memorem! neque enimqua Cynthius orbem
Quando auroa diem famulantibus imperat horis
Ad duci, spectat, nec qua Sol mergitur undis
Hesperiis, quicquam quod mentes mulceat aegras
Invenisse datur, nisi quae promissa potenti
Ore sonas, verbique tui sub codice profers.
Cedant ingenii dotes, fera proelia Martis
Indomiti cedant, cedat quodcumque bonorum.
Lubrica sors animis hominum despondet avaris.
Tu Deus a nobis maculosi criminis omnem
Ablatam noxam post te iacis: haud mem or unquam
Illius. tu das presso solatia cordi.
Tu facis, ut quod nunc in me sua spicula. lethum,
Euibrat, Iovis ambrofia sit dulcius. ergo
Non moriar; vivam, neque mors abitus meus; immo
Vita est: nam mortem qui morte peremit acerbam,
Christus vita ipsa est. igitur mea mors mihi vita est.
Tu vitam donas, pie Christe et lumine veris
Aeterno facis usque frui: tu gaudia vitae,


page 228, image: delf0228

Gardia perpetuo durantia tempore: confers.
Quod superest, hunc emigrolaetusque lubensque,
Christe, tuo roseo perfusus sanguine, et alma
Pace tu armatus, commendans corpus et ossa
Marmoreae domni, sed, qui nunc, Spiritus, exit,
Ille tuae sit commissus dextrae fideique.
Nec vero quod iam pono, sub morte manebit
Corpus tempus adest, quo summi caerula caeli
Insolitam claro tonitru vocem ingeminabunt,
Tunc animae socium iungetur corpus. et hac in
Carne, mea Dominum cernam; mihi qum ipse videbo
Ac tunc, quem aeternae ridentia tempora vitae
Tu facis esse super, caelo tua facta repandam,
Notaque erit superum haec bonitas, me vate, coherti.
Quin laetus tibi laeta canam, dum limina caeli
Nos cernent, dum florebunt Iovis aurea tempe,
Atque tuo aspectu dum nobis corda calescent
Dixerat, et pius in placidum sua membra soporem
Composuit. M. Nunc in caelis divinis Adonis
Vivit. ei tantam non invideamns, Alexi,
Fortunam, neque tu muliebriter ora resolues.
In fletus, ceu gens, divi quae nescia verbi,
Assolet. id turpe his, qui Christi nomen adepti.
Quin tumulo flores, et laudes addimus urnae:
Hoc saxo Tegitur, Rex Stemmate, Magnus Adonis,
Consilio Princeps: relligione Deus.
Sed me nocturnas Titan abiturus ad undas
Ire domum cogit. Tu prosper, Alexi, valcro.

In nuptias Petri Lindebergii

Hei quo, Petre, ruis? quis te rapit ardor? an et tu
Femineo properas subdere colla iugo?
Mollius haud quid quam est vacuo mihi crede cubili,
Durius at socio, nil quoque crede toro est,
Ante tui Dominus fueras rerumque tuarum,


page 229

Et rerum, atque tui nunc domins uxor etit.
Ad somnum uxoris, somnum captabis, et ore
Uxoris comedes, illius ore bibes
Nunc iuvenilem animum com pescere, linquere mores
Assuetos; et nunc disce manete domi.
Est rarum in terris animal bona femina longe
Rarior ast uxor, si fuit ulla, bona est.
Uxor Scipiaden, Agamemnona perdidit uxor,
Samsonem morti Deiphobumque dedit.
Noxa, flagrum, crux supplicium, mors denique viva
Pluribus heu uxor saepe reperta fuit.
Et ventus hoc vetbum est, quo nihil quoque verius, uxor
Hunc cicurat, nemo quem cicurare potest.
Omnis Virgo quidem, vulgo si credere fas est,
Virginibusque ipsis, est proba, nulla mala est.
Sed tamen ah hortet mens, ah unde illa malarum
Pullulat uxorum prodigiosa seges.
Vidi ego quae fuerat virgo vel mitior agna,
Saevior haec ursa, post ubi nupsit, erat.
Ah nescis, strophiis striguntque premuntque papillas,
Ne pravo erumpat pectore nequities.
Ingenio simili virgo milesque feruntur,
Dicam si illius dicere pace licet.
Non adeo ferus est miles posite cnse cruento,
Cum pacem et pacit munia inermis amat.
At tunc ille animos sumit, tunc saeva minatur
Cum frontem galea texit et cnse lat us.
Virginibus nostris sic nil est mirius usquam,
Inrares sanctis moribus esse Deas.
At post quam vitta caput obnupsere trilibre
Clavicularum et eis ungula pressit onus;
Tunc tumidae insurgunt, rixasque et inrgia spirant
Et miserum vexant litibus usque virum,
Omnia perturbant, vario replentque tumultu,
Totius et poscunt imperium omne domus,


page 230, image: delf0230

Gaudea, uxoris gratis amplexibus ille,
Qui magis uxoris, quam suus esse volet,
Uxorem nolo dominam, rerum ipse mearum:
Atque mei Dominus liber et esse volo.
Libera vita mihi est; placet haec, semperque placebit,
Si modo, quae nunc est. mens manet illa mihi.
At veteor maneat; quin iam mutata recessit,
Coniugii et tecum foedera, Petre, probo.
Huc natura parens, et nos et monstra ferarum,
Et volucrum omne vocat, squamigerumque genus:
Nec malus est adeo sexus muliebris, ut audit
Plurimaque in nobis, quae reprehendat, habet.
Suntque suae laudes uxoribus; inque maritos
Spectatae fidei femina multa fuit.
Post varios regni casus, tot bella peracta,
Inque fuga cum spes sola salutis erat:
Illa mali nutr. x, victum profugumque secuta est
Fida Mithridaten Hipsicratea suum.
Carcere Spartano, mutata veste, maritos
Uxores Minyas, eripuere neci.
Rebus in adversis certum fida uxor asylon,
Munimen miseri est, per fugiumque viri.
Solatur, fiamatque animum, tua commoda quaerit,
Quaque porest, euras et tua damna levat.
Tecum maesta dolet, queriturque et vota precesque
Ad superos fundens fata benigna rogat.
At cum te placidis fortuna aspectat ocellis,
Resque tuas, versa prosperiore rota:
Tunc gaudet, tunc laeta simul tua commoda tecum
Percepit, haecque auget qua rationc potest.
Altera ceu manus est, pes alter et alter ocellus
Quin anima et vita est uxor honesta viro.
Talis, Petre, tuum, Venere et Iunone secunda,
Intrat, iô gaude bullula, Elisa, torum.
Illa animi requies, curarum crit illa levamen,


page 231

Atque erit illa tuae fida columna domus.
Vivide concordes. et multa prole beati,
Vivite longaevi, tuque et Elisa diu.

THEODORI SITZMANNI THURINGI.

In nuptias Matthiae Hubneri et Mariae Traineriae. Strophe I.

ALtorphianos audio
Sacro carmine lucos
Dulce sonare. Quid essc negotii
Id creduam? dic Phoebe, dic nobis, cui
Laetus plectra moves, cui nivosum
Suspendis scapulis ebur?
Ecce! migrasse Deas
Florente Pindi vertice contuor.

Antistrophe I.

Has pone subsistit Trias
Observanda Dearum.
Prima caput rutilo diademate
Stringit manuque regia sceptrum tenet;
Fulgentem galeam gerit sccunda,
Attollitque suum clypeum
Ultima vix tenui
Florem Pudoris pallio tegit.

Epodos I.

Nec Graiarum suavitates,
Nec Mercur I decsse comitates
Audio. Bacchus
Amphoram gestans, hederasque flexas,
Incitat Cupidinem
Citule ponere vestigia nunc huc
Nunc illuc solitum. Pusio sit licet


page 232, image: delf0232

Iste Deus, tamen efferus
Viros Dynastes perdomar et Deos.

Strophe II.

Hubnere gaude! Dii tuos
Audivereprecatus,
Pande fores, age pande, mehercule
Teconcinit Praesens chorus, fac ocius
Pellas nubila mentis, hinc olentes
Flores excipias comis,
Inde fidelis amans
Obstes Marillae luminibus tuae.

Antistrophe II.

Rumor silescat! Penippes
Tandem frenna momordit
Ille solutus Amor, calidusque
Leges maritales sublt, feruentia
Iam suspiria pone, iam que noctes
Insomnes reminiscere.
Nympha pudico tuo
Lecto residet. Iam licet, ut libet.

Epodos II.

Haec virgiinali cum cateruae
Adproximat, vultu decentiore
Praeminet omnes.
Sic decor, Titan ubi lotus exit,
Siderei perit minori.
Tyrio lacteolus sic color ostro
Immixtus rubuit. Sic iubar inclitum
Adspicir upilio, Dea
Praevia quando diem reducit.

Strophe III.

Nunclibera cura, grave
Corfodicante, potes
Multifidas renovare molestia.
Traineriorum nobilis clarissime


page 233

Virtus Boiaricis relucet oris:
Sed costae Genitor tuae
Norica tecta colit,
Idola Papae necolat impia.

Antistrophe III

Haud absque Divum numine
Hoc sit. Scilicet istinc
Progenerare tuam sociam quiit
Vir candidi cordis, celebris stematis
Divina quasi virgula virago
Est ostensa tibi. cape
Quod cupis. Ista dare
Iurisperitis Corpora convenit.

Epodos III.

Maec hactenus. Lectissimorum
Par coniugum lectissimum beate
Vivite, mensque
Una iungat corpota separata,
Liberos brevi date
Genitori similes et genitrici,
Qui vos exhilarent, iugeque sublevent
Timpore dum tremulo senes
Omnibus annueritis omnis.

Sponso.

Semper amas pretiosa Dices invisere templa,
Quodque gerit corpus voluere semper amas.
Porro vices rerum quoniam contemnere perstas,
Ferreus et vere diceris esse verus.
Atqui tondet ovis mutata gramina valle,
Mutata fruitur florida cerua dape.
Quod natura docet non abnue discere; posthaec
Adsuescas duplicis visere sacra Deae.
Dico: Deae duplicis. Quarum? Venerisque Dicesque,
Utraque praeclaris est veneranda viris.
Utra duit munus melius, fortasse rogabis?


page 234, image: delf0234

Doctiuschaec Corpus, dulcius illa dabit.

Eidem.

Urget inexhaustis tua corda Marilla favillis,
Libertasque retro cedit, et inquit: Habet.
Quid facies? faciem cum contemplaris amicae.
Haud animi compos, at cinefactus abis.
Nec nova res; siquidem geminis inclusus ocellis
Fungitur officio militis acer Amor.
Illa sed igniculo parili succensa laborat,
Invidit claros nec tibi Sol radios.
Urimini faculis adeo felicibus ambo,
Impositum fertisaequiter ambo iugum.
Est Amor invictus; subigit mare, sidera, terram:
Vincla parens homini vincla paransque Diis.

Maria Traineriae Sponsae.

Ut viguit Magni suavissima Iulia coniux!
Ut viguit rigidi Paulla Marita Senis!
Ut viguit morata Damo, iucunda Parenti!
Ut viguit Tanaquil, Portia fida viri!
Ut viguit Grachûm Cornelia mater! et ultrix
Ut viguit mortis Camma, Synate, tuae!
Iulia, Paulla, Damo, Tanaquil, Cornelia, Camma,
Ut viguere, mera sic probitate viges.

Sponso.

Brachiolis Nymphae te cingi viderat, ac mox
Cum volucri praesens Arcade Cypris erat.
Arcas ait: nunquid patrium repetemus Olympum?
Cypris: In hactecum (vin?) habitabo domo.
Annuit. Euge Dii! Vos confirmatis amores,
Verboso gaudes paruae Cupido ioco.

Iani Dousae tumulus.

Ut stetit Idalio Venus aurea vecta columbis,
Ut reducem sensit nobilis ora Deam:
Placatum nituit diffusolumine caelum,
Spirarunt Zephyri, floruit omne nemus.


page 235

Inprimis tu, myrte, comases pandere visa,
Quasque cruor caeso fuit Adone, rosae.
Illius lateri grex adglomeratus Amorum
Mille dedit plausus, iubila mille dedit.
Nec Charites aberant, nec Equini numina fontis,
Nec Dryadum facilis, Naiadumque chorus.
Tunc Venus Euphrofynen accivit, Terpsichorenque,
Cumque decens geminis oscula fixet ait:
Floribus his Batovitumulum decorate Poetae,
Cui mea materies carminis Ida fuit.

In Nuptias Ioan. Kirchneri.

Aurea Baltiaci peragrant Cytherea fruteti
Xysta, cruentatis irradiata rosis;
Vidit ibi iuvenes mistis errare puellis,
Ulla nec arcana corda flagrare face.
Quid me fiet? alt, mi Nate? (tenellus adhaesit
Pusio nam lateri) siccine lente sedes?
Nullus honor nobis? flammas inopina priores
Nox hebetat? foedus nemoiugale colit?
Res indigna! lepos, toca, tifio, gaudia, ludus,
Non animos hominum, nunc velut ante. movent.
Cuncta brevi feverint agrestia; quodque videmus,
In chaos antiquum dissoluetur opus.
Te per ego pinnasque tuas habiles que sagittas,
Te per obumbratas crine decente genas,
Te rogo per faculas, maestaedefende parentis
Taedia; quamque potes ferre, fer unus opem.
Sic Venus, ille refert: Non irreverenter habenda,
Es mea mi genetrix; obsequiosus ero.
Dic modo qui pitios sit concutiendus in istis,
Quaeve probe fili deliciose mones.
Ilico Kirchmannum digito monstravit, et Hic est,
Aere cui triplici libera cordarigent.
Hunc celer exarmes, ego cetera videro, duros
Vince mares, nostris virgo premenda dolis,


page 236, image: delf0236

Ergo duplex hispa timpus redimita mitella,
Suppositis baculis adsimulavit anum.
Et passu lento cultos intravit in hortos,
Crediderim Meroem sic posuisse gradus.
Una levans gremium virgo subsedit in herbis
Purpureis, molle, picta rubore genas.
Quaerit ad hanc aditus pinnati mater Amoris,
Demere virgineum fraude parata decus.
Adsiderisque, granes Auctumni munere ramos,
Suspicit, et varias, quas alit hortus, opes.
Ulmus erat contra viridata recentibus vuis,
Hanc ubi cum socia vite probasset ait.
Quam bene conveniunt et vitis et ulmuslutrinque
Mira vides certisigna ministerii.
Tu tamen exemplo non tangeris huius et huius,
Amplexusque viri culta puella fugis.
Si sapies, immitis anum nec spreveris hanc, quae
Inftar dilectae te genetricis amat;
Tolle moras, tandem patrios exhorruit axes,
Dura prius iugulans Hippodamia viros.
Iussit et Aeaeos virgo mitescere campos,
Aesonii sortem commiserata viri.
Tu quoque paulatim Cypriis accendere flamis,
Perstiteris liciti temnere iura tori?
Ambulat istius prope sepimenta vireti,
Vir, Aganippaeis pectora lorus aquis:
Hacque tenus prorsus puerili liber abarcu
Aut vigil euovit mente sagace libros:
Aut avidus morum peregrinas ivit in oras:
Aut alios docuit, qui sit in arte modus.
Iam vero magna curarum fluctuat unda
Nobilibus gravior languida corda malis.
Huic nubas. pto vo si vis, me pignus habebis,
Cum sibi nec vivat notior atque mihi.
Ex te mentis inops pendet, neque morc procorum


page 237

Multivolûm temere, quam modo vidir, amst.
Ille suos annos tibi soli deuovet, illi,
Ardor eris primus, ultimus ardor eris.
Quid? non vult fidi miserescere pectus amantis?
An mea discerpit flamine vetbe Notus?
Ah! timeas Veneris, timeas Rhamnusidos iram,
Sunt odio geminae ferrea corda Deae.
Liriope non ulla sato resfiectere mentem,
Non potuit blandis Nympha canora sonis.
Sprevit Annaxa rete, risitque procaciter Iphin,
Cum lacrimas posti florida serta daret.
Quid factum? pallens est flosculus iste: sed huius
Duritiem Salamis templa perenne notant.
Desierat, timidae patiens incendia mentis
Labitur in gremium virgo reclinis anus
Occupat ampl;exu miseram Venus ignibus ignis
Additur, indomiti Lerna profunda mali.
Ac velut ante comas, densaque cacumina silvae,
Vir levitere tangit Orithyia tuus;
Postea per vitreas equitans animosior undas;
Territat Ergini Thespiadaeque trabes:
Non secus ad diros agitatur virgo furores,
Virgo Palaepaphiae viribus usa Deae.
Sensit ut exuri tenerar Cytharea medullas,
Instar apis, stimulo membra fodentis, abit.
Obvia gaudenti posuit vestigia natus,
Cincta gerens molli timperae myrteolo.
Cui mater: Kirchmannus adhuc mea numina ridet?
Sollicitae saltem reddidit istud: Habet.
Aequoris humidulo postvertice Diva recidit:
Aequoris obsequium necremoratur Heram,
Delphini lascivus adest auriga Palaemon:
Leucothorecinit Nereidesque mele.
Ludit Tritonum toto vaga gurgiteturma,
Et vario laetas ordine pingit aquas.


page 238, image: delf0238

Ille cavo radiis obsistit tegmine Phoebi,
Ille sonat concha suaviter, ille salit.
Hic comitatur ovans Venerem Venerisque columbas,
Grex. quoties latum pergit in Oceanum.
Interea Kirch manus hiantia vulnera nutrit,
Herbaque vulneribus quae medeatur, abest.
Nec minus ignescit creperis Emerentia curis,
Alioquium cordi semper inhaeret anus.
Dum pavet, et multis dum caelum questubus impler,
Lumina laudati promicuere viri.
Inciderant ambo. Silet hic, Silet illa. paventque,
In labiis rutilans errat utrinque pudor.
Adsimiles silvis, quas nondum miscuit Auster,
Sive tuis abies, seu Cyparisse tuis.
Occipit inde: meus dolor et mea gaudia, tandem
Virgo venis, nostras commiserat vices?
An (quod abominor!) ipsa mea laetabere morte?
An desiderio tangere nulla meo?
Ne, precor, in nitido cubet inclementia vultu,
Hac ego te sola lege videre velim.
Infandum licat paucis renovare dolorem,
Quaequesit ampla mei dicere caussa mali.
Lecturus violas istis spatiabar in hortis,
Ecce! Puer Pharetra conspiciendus adest.
Quid facis? adclamat: Num sunt violaria tanti!
Accipe de nostra munera larga manu.
Miratus vocem retro specula bar, at in me
Ille puer specimen non puerile dedit.
Ame meos telo, quum uldi, perforat artus
Seque citus densos proripit in frutices.
Quo fugis? ingemino, cedo: quo fugis improbe?
Spicula pro violis das violenta mihi?
Ille nihil motus (quid enim!) subrisit et infit: quare
Tun' gemis? a nostra non moriere manu.
Curre per hortorum topiaria picta, virago


page 239

Obvia prima tuae caussa salutis erit.
Prima venis, miserere mei' tacuitque. Quid illa?
Corda gerens telo sanguinelenta pari.
Invasit niveis clementer colla lacertis:
Sim tua, nec plures edidit aegra sonos,
Macte vir insignis! duri meruêre labores,
Fessus ut optandis aceumulere bonis.
Haec fuit Aniis socianda Puella Puellis,
Seria ne possint ulla carere ioco.
Macte! sed in thalamum, festive receptus amicae:
Sidera cum pingent edita nocte pulum:
Quid non delicii facies? ita condecet atra,
Nocte pavens latebras quaerit habere pudor.
Candida tum vario luctantur Brachia nexu,
Inque modis risus mille figurat amor.
Oscula petis? figet labro vibrante, nec oscla
Nuda. quid ulterius, quo recreeris, erit,
Tu modo praesentis fructum ne desere virae,
Quaeque viro valido sunt facienda, face.
Vidimus herbosi victura rosaria Paesti
Mane sub imbrifero cocta iacere Noto.
Dum licet, utimini recte iuvenilibus annis:
Vos etiam florum fata caduca manent.


page 305

IOANNIS SPRENGII AUGUSTANI.

Nil crede feminae.

Femineo generi nemo concredere quidquam
Audeat: inconstans et leve pectus habet.
Omnia nosse cupit mulier: secreta revelat:
Et nisi quod nescit,m nil reticere potest.

Veneris cum Marte adulterium.

Heic Superi possunt tibi designare potentes,
Quos impune licet quodque patrare scelus.
In delicta ruunt prono crassissima cursu,


page 306, image: delf0306

Digna sed hos factis poena nec ulla manet.
Plectitur at tenuis, quoties transcendere leges
Inscius, aut quavis conditione solet.
Et velut in tela quam texit aranea, tigno,
Dependens supero, paruula musca manet:
Grandiorat penetrat casses et tuta recedit:
Sichumiles legum vincula stricta tenent.
Euadit foribus laxis hinc turba porentum:
Coruus abit. poenas blanda columbaluit.

Cadmus in Draconem.

Exemplum nobis Cadmus proponit eorum,
Quos a principio prospera fata manent:
Donec agunt iuste: sed cum de calle, recedunt
Virtutis capitinexia damna struunt.
Perversosequitur sors infaustissima mores:
Et fabricat casus quilibet ipse suos.

Niobe.

Concilias miseras ventosa superbia clades,
Magnaque supplicii pondera fastus habet.
Cum natis Niobe sentit laccrimabile fatum:
Rex etiam propria fert sibi damna manu
Sic hominum rebus mens est inflata secundis:
Nescia quid secum vespera sera vehat.

Lycii in ranas.

Rana velut limo gandet, ripisque resultat:
Et rauca gelidis voce coaxat aquis:
Rustica non aliter plebs incolit usque tabernas,
Et crebro vini labra liquore rigat.
Saltat et ingentes strepitus movet atque tumultus,
Litigat et rixas vociferando ciet.

Philomela elinguis.

Hac ratione solent magni saevire tyranni,
Qui sua vulgari facta scelesta vetant.
Sed nihil est tectum, quod non aetate patescat:
Ponit in aprico cuncta futura dies.


page 307

Formica.

Paruula permagni specimen formica laboris
Exhibet: haec pastum congerit ore suum:
Quo tenuem foveat brumali tempore vitam,
Verus homo praestans hoc imitetur opus:
Ac dum tempus adest, divinaque gratia durat,
Munera sollicitus non peritura legat.

Cephalus et Procris.

Suspicione perit Cephali miserabilis uxor:
Credulitas illi fata suprema tulit.
Qui facile credit, levitare laborat inani:
Et perstultitiam tristia damna subit.

Meleagri torris.

Fumoso veluti stipes comburitur igne,
In prunisque diu non superesse potest.
Sic mortale brevi spatio consumitur aevum:
Dum, tamquam vento lux, aboletur homo.
Quam cito conflagrat lignum fornacibus aptum:
Tam cito quae trahitur vita caduca perit.

Cupressus.

Exequiis olim fuit addita nigra cupressus:
Namque semel numquam caesa virere solet.
Sic homo qui misero semel emigraverit orbe:
Ad superos hausta luce redire nequit.
Et quam praeteriens manet irrenocabilis hora,
Tam cito non revolans gloria nostra cadit.

Atalanta et Hippomenes.

Ceu Schoenei sobolem cursu tria poma retardant,
Ne pedibus metam tangere prima queat:
Sic hominis tria sunt oblectamenta, salutis
Quae prohibent rectum ne peragamus iter.
Deliciae molles, lucri scelerata libido,
Sollicitaeque fugax ambitionis honor.
Haec quoties sequitur, mundanaque praemia captat,
De vitae cursu tranite flectit homo:


page 308, image: delf0308

Vincitur a Satana, qui munera talia nobis
Proicit, ut caeli praeripiatur honos.

Adonis.

Difficiles tentat quicumque subire labores,
Et supra vires grandia coepta movet,
Ille suo capiti clades arcessit amaras,
Quod tua mors nobis pulcher Adoni, probat.
Ergo sibi caveat minor irritare potentem:
Nam constat longas Regibus esse manus.
Res cadit haud adeo bene sollicitare tyrannos:
Si quis et abiecto gaudet adire metu.
Ales fulminiger pacatos vincit Olores,
Nec frustra miluum parua columba timet.

Orpheus a Bacchis discerptus.

Esse docet nullum sic implacabile monstrum,
Fabula, quam mulier mota furore suo:
Quae neque sermonis dulcedine flectitur ulla,
Nec sinit effusas pondus habere preces.
Saepius horrendo rapidum mare vertitur aestu,
Salsaque ventosis fluctibus unda tumet.
Ignis et ad caelos flammis crepitantibus exit,
Absumens villas, oppida, rura pagos:
Tanta sed haec numquam portant incommoda, quantum
Exitii vecors femina ferre solet.

Midae optio.

Ante Midas oculos regem proponit avarum,
Feruida multarum quem sitis urget opum.
Hoc vitium late constringit ubique potentes:
Pythion haud alius sollicitabat amor.
Caelitus at Solomon op tandi munera nactus,
Non petit immensas quas amat orbis opes:
Ut mentem potius sapientia vera gubernet
Orat, et a Domino munus, utrumque tulit.

Lapithae et Centauri.

Centauros inter discors Lapithasque tumultus,


page 309

Quam ferat ebrietas multa pudenda, docet.
Hinc veniunt rixae, de rixis proelia manant,
Nec procul hinc caedes plena cruoris abest.
Ergo superuacui sunt evitanda Lyaei
Pocula, sobrietas pectora pura decet.

Aiax et Ulysses.

Aiaces hodie multos reperire licebit,
Aspera vox quorum nil nisi bella sonat:
Quique sibi suso quaerunt in sanguine laudem.
Sed Marti praestat lingua diserta truci.
Vincit et extremum sapiens facundia robur:
Oppida consiliis nulla carere queunt.

Aeneas.

Lucida sincerae docet haec pietatis imago,
Qualia sint natis efficienda piis.
Non pudet Aeneam medios portare per hostes,
Atque senem flammis eripuisse patrem.
Sic naturali donata Ciconia storge,
Anchisa geniti par imitatur opus.
Haec alit haec tergo gestat trepidante parentes,
Ulrima confectos quando senecta premit.

Polyphemus et Galatea.

Contremnit Galatea feri Cyclopis amores,
Promissis quamquam misceat ipse preces.
Non tam vota Venus quam prospera fata requirit:
Soluitur et fato iungitur omnis amor.
Saepius hinc inopi virgo ditissima nupsit,
Deformi pariter culta puella viro.

Apulus in oleastrum.

Austeros veluti fructus producit oliva
Silvestris, grati nilque saporis habet.
Sic obtrectator sermone redundat acerbo,
Ac furiale fuo virus ab ore iacit.
Pestiferum superat linguae petulantia telum,
Plusque dat exitit quam parat ensis atrox.
Sed cordatus homo vulgi conviciar ides


page 310, image: delf0310

Improba, nec magni livida verba facit.
Effrenem clades sequitur ertissima linguam:
Qui sapit, is digito pressa labella domat.

Romuli immortalitas.

Qui semagnanimos factis gessere probatis,
Illorum celebris non aboletur honos.
Gloria virtuti debetur, et inclita merces,
Praestantesque vigent laude peren ve viri
Hinc olim veteres Heroas ad astra levarunt
Fortes, in superos et retulere Deos.

SIMONIS STENII LOMACENSIS.

In classem Hispanicam circa Britanniam misere disiectam.

VIuit adhuc priscis virtus spectata Iehovae
Temporibus, regi cognita Nile tuo:
Quando mersit equos rubri maris unda virosque,
Vana intentantes arma minasque Deo:
Dilectoque Dei populo, cui pervada salsa
Aequoris ignoto more, patebat iter.
Vivit adhuc eadem virtus miranda Iehovae,
Euentuque viget suspicienda pari.
Oceanum nuper complerat pinea moles,
Diversis magno structa labore locis.
Horruit adspectu Nereus, vastoque gravari
Hactenus immotas pondere sensit aquas.
Maurus, Iber, Italus, Germanus, decolor Indus,
Mancipia Hispanum devenerata iugum,
Stupra eructabant caedes, suspendia, flammas,
Turpiter idolis agmina freta suis:
Ausa Deo vero fictos opponere Divos,
Oceanumque Tagi cogere ferre minas.
Nec non militiae pretium sibi poscere, quicquid


page 311

Possidet egregius Marte Britannus opum.
Sed non invito fas quemquam fidere caeli
Numine, qued ventis imperitatque salo.
Classis ut ad tutos tendebat lintea portus,
Carbasaque in flabat Spesque Notusque simul.
Ecce repentino miscetur murmure Pontus,
Saevit et in tumidis orta procella fretis.
Africus abreptas alias ad saxa triremes
Torquet, et illidit fragmina trunca vadis.
Turbinis in cursus rapidi per caerula plures
Disicit, hostili pars fugit acta metu.
Nonnullis laterum compages machina rupit
Bellica, terribiles eiaculata globos.
Sic horae spatio compressa ferocia gentis:
Tantum operis (mirum) sustulit una dies.
Quique prius flammas visi spirare necesque,
Grata peregrinis piscibus esca natant.
Corpora sanctorum qui non numeranda cremarunt,
His merito clausit luridus ora liquor.
Cur, Hispane, vocas Divos? cur sancta natanti
Mater in ore Dei est? non habet unda Deos.
Unum habet unda Deum tellusque polusque valentem
Obterere, invictae quae videantur, opes.
Iam vires agnosce tuas, quas femina fregit:
Iova per infirmos fortior esse solet.
Hunc cole reiectis Idolis, quid simulacra
Muta iuvent, stolida quae prece pronus adis?
At tu praesenti subtracta Britania cladi,
Unius in laudes sis animosa Dei.
Quique tibi datus est gratum cape laeta triumphum,
Et longam Augustae salua precare diem.
Hoc breviter, pietas cordi tibi, vitaque eidem
Congrua sit. Veris sic cumulata bonis
Eludes victrix technarum quicquid Iberus
Consuet, aut Latii sella pudenda Popae.


page 312, image: delf0312

In funere Ioach. Ernesti Principis Anhaltini, etc. ECLOGA.

Damoetas, Lycidas.

Dic mihi, quid vestis, Lycida, sibi pulla, quid ater
Pileolus sibi vult, quid pendens taenia? non te
Pastorem ex habitu nosco. L. Communia luctus
Damaeta, sunt haec insignia. Vixit Amyntas,
Vixit in his terris, quo sospite, cernere laetas
Ascaniis pecudes in agris, quo sospite longos
Cantando memini tecum me condere soles,
Cum fontes inter sacros et flumina nota
Aeria frigus captaret uterque sub ulmo.
D. Certe equidem audieram, morbi non esse periclum,
Anarique malum medicamine posse salubri.
L. Audieras, et fama fuit. Sed fata suam vim
Infringi nolunt, ut pridem Saxonis ora
Sensit, et experta est hoc anno Sarmatis ora,
Utraque magnanimis pecudum spoliata magistris.
D. Sit sua laus aliis: cui vester cessit Amyntas?
Quis pecori frondem melius, quis fontibus umbras
Suffecit, sepemque satis, quis pabula melli
Uberiora dedit, scatebras arentibus aruis:
L. Parua canant alii: nuper cum fulminis instar
Saevus aper, setis horrens vastaret in herba
Crescentes segetes, maturaque vota coloni
Fleturi meteret, cumque ipso palmite fetus
Sterneret, ingentes sudore fluente per armos,
Mussarentque metu pecudes, pecudumque magistri:
Illius obliquos ictus avertit Amyntas
Solus, et Ascaniis spumantem depulit agris
Ichnobate fretus, Pterelaque et Hylactore: quorum
Latratus simul ac aper audiit, ocior Euro
Exiit, et laeves silvas, iuncosque palustres,
Viminaque et parua petlit sub arundine cannas.
D. Vidi ego, cum fugeret: Nymphae videre Ligea


page 313

Flavaque Cydippe, Spioque et candida Drymo
Nec risum tenuere. caput pater extulit unda
Albis, Saxonidum fluvius regnator aquarum,
Miratus subita monstrum formidine terras
Linquere Sorabûm et notis sese abdere silvis.
L. Ipsi laetitia voces ad sidera montes
Iactabant, ipsae fundebant carmina rupes,
Ipsae saltabant Dryades, simul ac fera nostris
Finibus erupit. tum gratabantur Amyntae
Clioque et Beroe soror, Oceanitides ambae,
Quaeque Nicri ripas et Rheni flumina servant
Naiades, extensis testatae gaudia palmis.
D. At nunc maeret ager, lugent armenta gregesque,
Vicinique timent pecoris contagia, fatis
Pastore erepto: quo saluo non metuenda
Aut scabies ovibus fuit, aut incendia febris,
Aut aliae pestes, quas versu dicere non est.
L. Huius signa mali permulta fuere, sed unum
Nobile prae reliquis, si meus attenta fuisset.
Fraxinus, aggeribus stabat quae proxima Mildae,
Concidit in terram radicitus eruta, flabris
Ventorum. Ascandium paulo post frima columna
Corruit, et verae fidei tutela, decusque
Pieridum: quarum gratis memorabitur odis,
Do nec sublicii consistet pontis in undis
Albiacis magno moles constructa labore
Et sumtu ingenti, quem noster fecit Amyntas.
D Magnum opus est, fateor: sed longe clarius extat,
Gratius et Musis, quot habent Germana Lycea,
Squalidulo eripuit quod carcere, Paeonis arte
Insignem, et vera celebrem virtute Comatam,
Manibus officium praestans non vile Philondae,
Mopso indignante, et toruum Corydone tuente.
L. Ut ringebantur multi, cum mitis Amyntas
Thyrsin, et expulsum multa cum prole Menalcam


page 314, image: delf0314

Exciperet laribus, sineretque in valle reducta
Absque metu argutum sua carmina promere Daphnin.
D Sit suboles patri similis, vel vincat eundem:
Sic silvas alacres et cetera rura voluptas,
Pastoresque omnes, Nymphasque tenebit, et ante
Mala ferent quercus, Syrium rubus asper amomum,
Quam lupus insidias pecori meditetur, aperve
Fulmineus cultis stragem concinnet in agris.

Ad Casp. Peucerum de obitu filii ipsius.

Nil tibi iu cundum praeter lacrimasque precesque
Post obitum gnati scribis, Peucere, futurum.
Si foret in terris idem vivusque valensque,
Num minus humerent largo rua lumina fletu,
Num minus arderes in vota: minusque frequente
Voce fatigares caelum? quocumque lubebit
Verte oculos per Christiadum latissima regna,
Orandi causas quivis dabit atque dolendi
Angulus: hoc ipsum, dices, maeroris adauget
Vulnera, Solamen quod ademptum tempore laevo
Filius, exemplum fidei, pietatis, amoris
In patrem noti, patrii quoque nominis haeres
Artisque, effetae spes praesidiumque senectae
Languentisque manus baculus. Satis aequa querela
Est fateor: sed quis fatis obnitier ausit
Laeticiae luctum semper miscere suotis?
Nuper prodieras squalenti e carcere, firmis
Viribus, ingenio vegeto, nec tempora canus:
Paulo post dotata probataque moribus uxor
Offertur nec opinanti: mala bina repente
Sunt geminis comitata bonis: duo funera maestum
Ex cruciant patrem nati nataeque Mariae.
Quorum lacrimulis tepidis urgere sepulchra
Desine: naturae cessent iam debita: quod si
Quottidie insano iuvat indulgere dolori,
Sunt alia in terris, quae digne non potis ullus


page 315

Deplorare satis, non si tantum ille porfundat
Oceano quantum rapidus vehit Albis aquarum.
Quin potius mentem exhilaras, studiisque severis
Ut prius, oblectas animum, et sublimia curas
Scrutando causas rerum variasque notando
Morborum species, quae sit medicina cuique
Attri buenda doces: et nostri temporis acta
Fortunamque tuam deliriaque improba Fabri
In chaos antiquum revo cantis cuncta, recenses:
Ut pia posteritas hominum mirata furores
Approbet unius divinae dogmata vocis.
Plura canant alii, quibus otia plura libensque
Calliopea favet, nobis haec inter opellas
Dictandi propere vix est concessa potestas,
Excepto, quod non hic esses, cetera laetis.

In nuptias Petri Denarsii et Iulianae Mariae Culmanniae.

Quam bene conveniunt quam pulchre hic omnia, dignus
Et socero gener est, et genero socer est.
Consilio magnus socer est, spectatus in aula,
Dux Ludovice tua, dux Casimire tua;
Consilio pollens gener est, gener utilis aulae
Dux Casimire tuae dux Friderice tuae
Eloquium notum, si quando verba potentes
Ad proceres, Latio sunt facienda sono:
Seu sint Galle, tuo: testis eluet Anglia testis
Sarmatis ora cluet, terra Bohema cluet.
Nota utriusque fides, labor indefessus, acumen
Ingenii sollers, indiciumque sagax.
Moribus hic lepidis, festivis moribus ille,
Ad summam, paribus fulget uterque bonis.
Est eadem sponsi ratio sponsaeque, in utroque
Par formae decor est par pietatis amor.
Nil hic dissimile est, paria omnibus omnia, sponso
Sponsa, socer genero, sponsus utrique Petrus.


page 316, image: delf0316

Unica Culmano quia filia, poscere crebre
En solitus tacitis vocibus ille marem.
Cui Deus, haud opus est: generum quia largiar, unus
Is tibi natorum quatevor instar erit.

In nuptiis Iohan. Wolffgangi Fuchsii.

Fuchsiadae nubet castissima filia Iusti,
Anna Wolufgango Reuberiana suo.
Quam belle coeunt in mutua foedero, Virtus
VVestualica et Francae nobilitatis honos!
Neidhartus satus hinc procerior Hercule Graio,
Et Larissaeo fortior Aeacide
Mortisera domuit quem Frisia glande tribunum,
Non ausa Heroas cominus ire manus.
Cuius et exanimis robur mirata Groninga
In medio statuit grandia membra foro.
Haec fama. extemplo Venus apparat aurea currum,
Quattuor et paribus praecipit ire rotis.
Prima habet Eugenies, Themidos gerit altera nomen,
Tertiaque Eusebies, ultima Sophrosynes.
Prima datur sponso, socero datur altera: nympha
Iure fibi reliquas vindicat Anna duas:
Cui mentem pietas, roseumque modestia vultum
Virginei decorant lumina bina chori.
Iungit equas biiuges temoni auriga Cupido,
Prima Homonoea fuit dicta, secunda Fides.
Mox blandum arridens mater, donabimus, inquit,
Coniugibus fili, si lubet, hasce novis.
Sic tamen ut semper maneas utriusque magister.
Dixerat: et Veneris iussa probavit Amor.

In nuptiis Georg. Fabr. Chemnicensis.

O nimium felix, ô terque quaterque beatus,
Quem donas casta coniuge caste Deus!
Fortunata, pio quaecumque est nupta marito!
Cuifavet, huic praestat talia dona Deus.
Tali Fabricium Deus est dignatus honore,


page 317

Magdalin eximio ditat et ipse bono.
Ex animo meritas grates persolue Georgi,
Ut facis, et summodic bona verba Deo.
Tradidit uxorem multis virtutibus auctam.
Et claram niveae laude pudicitiae,
Si non incedit fuluo spectabilis auro.
Nec numerat culti iugera plura soli:
Attamen et probitatesua, et probitate parentum.
Fortunae pensat cetera damna suae.
Divitias fastus, sequiturque superbia formam:
Divitiae, virtus: optima forma. pudor.
Per varios spectata patris patientia casus:
Omnibus est pietas maxima nota viri.
Ipse favet studiis, virtutis cultor, honestis:
Quaque iuvare potest, sedulus arte iuvat.
Mater erat specimen rarae integritatis: at illa
Gaudia nunc vitae prosperiotis habet.
O utinam hac ipsa nunc esset luce superstes,
De genero caperet gaudia quanta socrus?
Tu quoque sponsa, pares animo iam concipe grates,
Ambiet amplexu candida colla suo,
Ingenio magnus, docta clarissimus arte
Fabricius, sacri nomina vatis habens:
A primis pueros qui sedulus instruit annis,
Impiger officium qui facit usque suum.
Vivite concordes pie coniunx, nuptaque castai
Quos firmo et stabili iunxit amore Deus.
Utque toro iuncti, sitis sic moribus iisdem,
Nec lis dissoluat, quos bene iunxit amor.
Incipite intrantes thalamum persoluere vota,
Atque Deo ex imo fundere corde preces.
Angelus a vobis rixas depellat et iras,
Qui sacri custos dicitur esse tori.
Coniugibusque piis infestum repprimat hostem,
Mutuus ut longo tempore duret amor.


page 318, image: delf0318

Temnora non rigidae peragatis commoda vitae,
Concedant vobis vivere fata diu.
Cernere detque Deus florentes ordine natos,
Multaque sint vestrae pignora sancta domus.
Filius ingenium referat moresque parentis,
Doctrina studeat dulce parare decus.
Urgeat in Rudiis patriae non degener artis
Cursus, et verae sit pietatis amans.
Filiaque in pulchras succrescens paruula laudes,
Matri laeticiam praebeat atque patri.
Felix. quem summus tanto Deus ornat honore,
Quique pius memoi carmina mente canit.
Vestro autem (moneo) perstate in munere fortes,
Coniugium res est, credite, grata Deo.

IOANNIS STIGELLI GOTHANI DAPHNIS:

Polydamas, Philondas, Palamedes:

RVpe sub aeria, densis qua crebra salictis
Rura vident laceras altis in montibus arces,
Qua colit antra vetus spumantis lena Lyaei:
Caerulus irriguo delapsus flumine Sala
Per valles, per prata sonat: vicina fluentem
Arcuat, et longo vallis iucunda recessu
Panditur, atque oculos herbis et gramine pascit.
Illic numinibus gratum, pastoribus antrum
Thuringis colitur: Nympharum et maxima sacros
Exercet Salana choros: Salana receptis
Laeta comes Musis, cui murmura blanda sonori
Adnumerant fontes, cui laeto examine plaudunt
Alueoli, nemore in sacro, cui laurea Musae
Serta parant caelumque bonas assibilat auras.
Hic tenerae assurgunt plantis felicibus herbae,
Smirnion aegrotis, atque utile Cyrsion aegris


page 319

Chrysocomeque nitens, cum pulchro Heliochryso,
Et tu qui carptus gaudes Amarante, renasci,
Et tu virgineis Libanotis grata coronis.
Illic sub viridi consederat ilice Daphnis
Illustris iuvenis Daphuis, quem pectore fortem
Et magnum ingenio donarunt Numina ruri:
Hunc duo pastores ripam prope fontis amoeni
Ambo pares animis, ornati dotibus ambo,
Carmine polydamas, et viva voce Philondas,
Dulcibus alloquiis sic invitasse feruntur.
Daphnis ades nostri decus et spes altera turis,
Huc ubi ruta virens frondosum contegit antrum,
Nec dum tristifico Brumaesub sidere marcet.
Non te Musa latet pastoria: percipe carmen
Quod tibi nostra patat sociali tibia cantu.
Daphuis ad haec: calamo vobis permitto sonanti
Luderequae vultis, coepti date carmints orsum:
Incipe Polydama, tu respondeto Philonda.
Pol. Velieris auri comi fortis captator lason
Dum tumidis haeret Dolionum in littore ventis,
Anxius et mediis Cynosuram implorat ab undis
Multa gemens, maesto circum caput obvia ludens
Halcyone fatum melioris nuntiat aurae:
Halcyone interpres fluctus non vana marini.
O aliqua his etiam finem profata procellis
Nuntiet Halcyone, quae tempestati bus atris
Erepto quatiunt Germanas lumine terras!
Ph. Dulcis avis, pelagi tibi nam notissima sors est,
Quae scopulis habitans, excludis in aequore pullos
Matris imago piae, superat quae fata ferendo.
Dic age, quando dabunt bis septem has aequora luces
Tuta quibus nautis statio estian nulla malorum
Est speranda quies? an ruptis Aeolus antris
Omnia perpetuo turbabit et omnia Nereus?
Pol. Dum cita veloci rapiuntur nubila cursu,


page 320, image: delf0320

Ad metam properat tempestas, pandituraer,
Sed tamen interea multae ramosa latentes
Per nemora intereunt volucres: nec clarior unquam
Ire solet Phoebus, nisi nox cum densa recessit.
Optima speremus: suus est qui pessima finis
Exonerat, rebusque vices natura ministrat.
Ph. Myrtile te Nemesis Tithymalli fronde coronet:
Nam gestare sinu maculosum diceris anguem.
Heu quia nam tanti consurgunt aethere venti?
Quid sibi congestae tantus vult agger arenae!
Vidimus undoso grassantem flumine Salam
Cum stabulis armenta, domos cum plebe trahentem:
Ecquid fata parant, quod non haec fleverit aetas
Aegra malis? numquam lacrimis sine tristibus annus
Humidior: numquam sine vi vento sior aer.
Pol. Sic equidem audieram, sed sunt maiora dolentis
Vulnera naturae, creber micat aethere fulgor
Arma sonant caelo, fluido Ceres uda cruore
Decidit in calathos, misero suspecta colono.
Sanguine stant rivi: monstris invertitur ordo.
Irrita quin etiam insultant incendia Soli,
Et miris simulachra modis per inania caeli,
Templa volant, mediisque sonat vox horrida silvis.
Ph. Imo diu trepidi vento iactamur acuto,
Et mergis similes, qui fluctibus urinantes
In mediis terga obvertunt, et saepe procellas
Respiciunt, ferimus dubii discrimina Ponti.
Sed postrema dabit rebus si linea finem,
Si natura vices non est oblita priores:
Non erit aeternum, quod nos premit undique fatum:
Non ita perpetuo conversi in littore tristes
Stabimus ad malum, sed tandem aliquando iuvabit
Servatam pelago terrae subducere puppim
Pol. Felix qui rapidis agitatum fluctibus aequor
Conspicit e terra, nec navigat ipse profundum


page 321

Sed tacita sub rupe latens, aut pascua cutat,
Aut Charites gaudet doctis coniungere Musis,
Suaviter et longos cantando ducere Soles:
Ille notat flantes diverso a cardine ventos
Et numerat vacuo stillantem pectore nimbum.
Non mihi sit regnum Pelopis, non aurea gaza,
Non mihi Olympiaci fallax victoria lustri.
Hoc sub monte canamdum, vel mihi tradita lustro
Pascua, vel Musis comitantibus otia fallo.
Tu modo, Aristaee, his mecum sub montibus errans
Annue, et auspicium pulcherrime suggere pastor:
Teque tuosque canam: nec mevel Musa Philetae
Vel veteris Moschi, vel nostri vicerit Hessi.
Ph. Quis fuit insano qui primusbrachia ferro
Induit, et validas docuit con currere dextras:
Non homo: quando hominem natura effinxitinermem
Sed fera saeva fuit: com pugnent cornibus Uti,
Calcibus acerequus, raptores ungue Leones.
At mala quanta trahit secum lachrimabile bellum;
Quam late extendit crudeli brachia lusu!
Nec thalamis Mavors, nec sanctis abstinet aris.
Utque prius torrens prono vada pondere verrit:
Mox aliis cumulatus aquis, per devia raptus
Arua ruit: nescit sic sors quoque lubrica belli
Stare loco, variatque fidem, violatque pudorem,
Et capita involuit misera cum plebe ruentum
Heroum, et sceptrum regnis extorquet avitis.
Nonne fuit satius pullos cum matre vagantes
Ex galeis relevare sitim, curuosque ligones
Conflari ex gladiis, hastis fulcire racemos,
Dulcibus et clypeos cunas praebere gemellis?
Sed ruimus quia stare piget, spretaque salute
Exitium adfectant, ultro qui castra sequuntur.
Pol. Quid ruit iste aries teneros alienus in agnos:
Tytire coge gregem: tali ratione feruntur,


page 322, image: delf0322

Cura quibus curae nimia est, quique omnia rodunt
Consiliis, gaudentque aliis se immittere caussis,
Quamquas causa probat. sese omnibus ingerit Argus:
Argus plus oculis semper quam pectore pollens.
Quisque foris nimium stellata mente videmus,
Inde labor vitae et longissima tela malorum.
At quam dulce vagos e littore cernere fluctus,
Atque aliqua sub rupe procul, sub tegmine quovis,
Horrisonis nymbis ventos audire sonantes!
Naviget infelix, quem Phasidos aurea ripae
Templa iuvant, diris animum torquentia curis,
Famaque turbato numquam non rorida Ponto:
Me contenta mei fructu casa parua laboris
Sufferat, optata signantem tempora creta.
Dum modo non absit rectae mens conscia vitae,
Et dulcis coniunx, comes indevicta laborum,
Armaque militiae divini Numinis aura.
Ph. Et mihi quis tenerum rapidus canis arripithoedum?
Ocius hic Marathri radicem Tytire prome,
Melleque contusam praefectis illine neruis.
Crebra canum duro res est hoc tempore morsus.
Qui sapit in promptu teneat medicamina pastor.
Nil agis hoc morsu, morsum medicamina sistunt.
Pol. Pastor Aristaeus divini gloria ruris
Et pacem rediens et dulcia pharmaca secum
Adferet: in terra tenerum de cerpite gramen
Errantes agni, cum venerit ille, sacratum
Servatos ad flumen agam, cunctosque lavabo.
Vos etiam interea pastori crescite vestro
Victrices hederae in gratas durate coronas:
Crescant et calami, ne desit fistula Moscho:
Crescant et tiliae, lyra ne tibi desit Apollo
Ph. Aegocerotis ubi cum sidere Phoebus in ortu
Tollitur, imbriferis mox flatibus ingruit Auster:
Horrent ancipiti tristatum frigore caelum
Agricolae et nautae: tunc nolim caerula Fonti


page 323

Per vada iactari, vel si me Pelias Argo
Inveheret, vel Scylla celer, vel Massica Tygris.
Da Deus ô portum, terramque ostende tenacem.
Interea optato tolerabimus omine ventos.
Pol. Flevit Aristaeum coniunx orbata maritum,
Heroum genus Heroem pulcherrima Nymphe
Pantagathe, flevit longos maestissima menses,
Ut gemit infelix amisso coniuge turtur,
Quem vafer occultis venatibus abstulit auceps,
Et tulit ad proprias loca transmontana penates.
Non illi latices miserae, non pabula curae,
Sola sedens nota resonantis in arboris umbra,
Ingeminat gemitus, et luces noctibus aequat:
Dum vocat amissum decus, et sua gaudia poscit.
Ph. Quid decus hoc memorem, quid ruris amabile numen
Illum etiam montes, etiam fleuêre miticae,
Et maesti agricolae, et confusae luctibus urbes,
Prataque cum silvis laceri cum vallibus horti.
Sed lachrimas cohibe, sed finem pone dolori
Pantagathe: Deus est qui cuncta videtque regitque
Colligitille pias certa velut utre querelas,
Et tandem lachrimas iustorum in gaudia vert
Ilmiades Nymphae, quaeque udi prata Vierae
Naiades incolitis, tuque ô Salana Camenis
Laeta sacris, scitis, dum nostris abfuit agris
Exul Aristaeus, tristi nec gratia campo
Nec decus arboribus, nec virtus adfuit herbis.
At si nunc redeat, redeat simul aurea rursum
Gratia naturae, nativaque ruris imago:
Omnia mox videas cultu renovata priore,
Omnia vere novo, et nitida frondere iuventa.
Sic inter sese carmen censente canebant
Daphnide, reddebat numeros cantantibus Echo.
Cum subito, externis Palamedes missus aboris
Laetus adest hilaresque animos promittit amicis.


page 324, image: delf0324

Et tali placidus linguam sermone resoluit.
Pal. Gaudia quod patriae, dulci quod commoda ruri
Illibata ferat. redit inclitus en redit ipse
Pastor Aristaeus: venienti assuggite montes,
Oppidaque et arces, expromant iubila campi:
Grata Deo resonent memorosae encomia valles.
Namque fatebor enim, loca dum montana pererro
Qua dirimunt Adriam nostris a finibus Alpes:
Hic illum vidi magnum, gravitate verendum
Pastorum regem, toties quem lubrica frustra
Oppugnat fortuna, Deo tu vindice saluus,
Lamque veni atque domum plena cum laude redito.
Dixit et ex illo faciat quem pluris, amicum
Non habet: haec vobis conceptis nuntio verbis.
Continuo gestire animis et plaudere dextris
Carminis oblitos, et laeto Daphnida passu
Sectari, et famam multis exquirere votis
Pastores videas, et spe mul cente potiri.

Aristaus. Phryxus et Menalcas.

Cur non Phryxe boni quoniam pollemus uterque
Tu tenues anima ludenti inflare cicutas:
Ipse tibi ad numeros verbosum pangere carmen.
Hic inter corylos et amoena vireta, sonantem
Ad fontem canimus, quod nuntia murmuris Echo
Voluat Aristaei procul hinc absentis ad aures?
Ph. Et locus invitat Musas: et carmine Phoebi
Dignus Aristaeus, viridi nam lumina prati
Suaviter arrident pictae venientibus herbae:
Ille sacrae vera, victor Virtutis in arce
Perstat et impellit multos sudare poetas.
At mihi nescio quo praecordia frigore torpent:
Ut iam non placeant dulces velut ante Camenae,
Nec praesens veniat Phoebus, dum maestus et aeger
Absentem vacui Dominum desidero ruris.


page 325

Me, Est quoque Phryxe decus dubiis confidere rebus:
Crastina forte dies meliori fulserit aura.
Invia speranti non est via: sola superstes,
Spes alit adflictos, non hanc violentia frangit.
Nonne vides caelum vultu nunc ire sereno
Quod prius obductis condebant nubila nimbis?
Ph. Quin igitur nostris habitatum Vatibus antrum
Hinc petimus, qua ruta sacram prope consita Laurum
Pestiferos teneris serpentes arcet ab agnis:
Qua Salana legens pictas cum floribus herbas,
Texit Aristaeo viva de fronde coronam.
Me. Hoc igitur mecum placeat considere saxo:
Hoc etiam Daphnis sedit, nec paenitet illum.
Aspice et Augusta vitis complectitur umbra
Hunc fontem, ex ipso qui argenteus exilit antro,
Arguta de rupe cadens, quem vestit amoenum
Herbarum vulgus, tacitis et viribus adflat
Pingue chelidonium molli cum gramine mentae:
Hoc oculis praesens, haec vocis idonea neruis;
Atque eadem vatiis morbis medicina Selinon.
Quodque Helene lachrimis et Cypria sanguine sparsit:
Seu libet hic potius Lotis inflexus hibiscus
Praebeat inde toros, hinc allevet aura canentes.
Incipe Phryxe prior sequitur te Musa Menalcae.
Ph. Non ita grana sato Boreas qua ventilat agro
Vivificos sitiunt imbres, cum Pleiade mersa
Arua Ceres renovat, non montibus arbor opacis
Consita, sic Solem sic blandas adpetit auras:
Ut desiderio te poscimus optime pastor
Vos Nymphae testes, testes pia numina Musae:
Patria quando oculo primum privata dolebat:
Illum etiam abreptum steriles fleuêre Myricae,
Herciniae fleuêre ferae, sub vomere terram
Contremere, et luctu pingues arescere campos,
Pascuaque oblitas pecudes lugere videres.


page 326, image: delf0326

Sudarunt silices lachrimas: immugiit alto
Omne nemus sonitu: lachrimans sua gaudia vitis
Siccior exangui doluit ieiuna racemo.
Quin etiam ad tanti lugens crudelia casus
Euenta, et diro maculatus sanguine Phoebus
Extra omnem caeli rationem tristior ibat:
Laeta nec humentes rorarunt sidera noctes,
Ut prius: optato nec lumine Luna potita est,
Dicite Pierides, ruris nonne ille beati
Et pater et custos? cui multo Numen amore
Adfluere, et placide caelos adflare solebat?
Ille fovebat enim divina voce canentes
Aeterni monumenta Dei, vivamque salutem,
Atque ut grata Deo plebs uni assisteret arae,
Fictitios oblita Deos, veraque teneret
Fundamenta fide, fuit illi ante omnia curae.
Hinc omnis caussa invidiae: feruere furore
Damnati videas sacrata oscilla Draconis,
Qui canones simulant et asoti cetera vivunt.
Ergo etiam fatum urgebat: subductus ovili
Pastor ob immundos, licet ipse innoxius, haedos,
Maluit exilium quam perderet otia ruri.
Ut viret Assiriis Nyasea in vallibus arbor
Fragrantes diffusa comas, liberrima caeli,
Et tuto munita loco: non frigidus illam
Offendit Boreas, nec aquarum prodigus Auster:
Sidere laeta suo fuluo rutilantibus auro
Mala iacit ramis, quibus est arcana potestas
Spiritibus fragili durandae in corpore vitae:
Sic vir magnanimus, cui forti in pectore vivit
Plena Deo virtus: variae non lubricus illum
Fortunae Oceanus, non vis, non gratia sancto
Dimovet a vero: iussis duce Numine fungi
Officiis gaudet, rerum committit habenas,
Euentumque Deo, victorque Acherontis avari


page 327

Sub pede fata praemit, pulchrumque reportathonorem.
Dicite Pierides: illius cernere vultus
Dum licuit, pigris, non solibus arua fefellit
Annus iners: laetas ornabant pascua valles,
Cultus ager flava passim ridebat arista:
Lacte fluens Ilmus, syluosus melle Vierra,
Sala mero, auriflui ducebant temporis horas:
Aonios fontes sapuit purissimus Albis,
Qui nunc deicitur lugubri turbidus unda.
Ut segetes decorant campos, ut pascua valles
Ut nemus umbrosum montes, ut sidera caelum:
Sic decus illesuis, quem postquam rura requirunt,
Nec spes agricolae, duro nec vota colono
Respondent: vacuo filices dominantur in agro:
Pro dulci cytiso pro fronde virentis hibisci
Infelix rubus et sentes carpuntur amarae.
Me. Non ita gemmanti salien tes agmine rivi
Grata movent fessis per amoenas murmura valles:
Ut me blanda tuae vox afficit ista Camenae,
Qua sublime decus celebras pastoris amati:
Tantum vera valet gestarum gloria rerum.
At tibi quod referam pro tali carmine munus?
Hei quid dissimulem? te Phryxe beabo vicissim.
Audiat hoc Nemesis, si quid tibi fingo, vel Ate
Quae comes a tergo est levibus, per Numina iuro
Thuringis iam nota plagis, hoc pectore sensi
His oculis etiam redeuntem Heroa notavi
Laetus Aristaeum, qui caelum nomine tangit.
Quid memorem placidi sidus venerabile vultus,
Augustumque decus, quin tu quem vidimus ante,
Finge videre volens, idem est quem vidimus ante,
Utque animum immotum, sic vultum servat eundem,
Pastorum decus et communis gloriae ruris.
Qualis erat Daphnis campos ad Tibridis olim
Formosi pecoris custos, formosior ipse:


page 328, image: delf0328

Si tamen exiguis componere maxima phas est:
Talis Aristaeus, qui rebus magnus et usu
Omnibus exemplum posuit pastoribus unus,
Nulla quod, ut nunc sunt homines, imitabitur aetas.
Ergo illum excipiunt reducem longo agmine laeti
Pastores reliqui, qua Teutona pascua florent,
Carminibusque ornant. Ille optimus arbiter aequi
Si quando obrepsit stolido discordia ruri,
Tunc omnis pubes illum mirata loquentem
Suspicit atque oculis pendens licitantibus ambit.
Ille autem ambiguas prudens discernere caussas,
Etfacile ingentes doctus componere lites,
Exonerat mentes et saucia pectora sanat.
Qualis ubi populi longa stipante corona
Rex alto radians solio, ius crimine laesum
Restituit pressis, et damnum a civibus arcet:
Lenibus alloquiis longa ad subsellia fessos
Demulcet populos: mox illum Numinis instar
Quacumque ingreditur per rura, per oppida vectus
Miratus populus, placido et veneratur honore.
Vivat Aristaeus quo rura superstite gaudent.
Pax fovet agricolas, commendat gratia campos:
Cum Musis Charites Thyasos per gramina ludunt.
Ille pigros renovabit agros, iaciensque virentis
Semina iusticiae, priscae vestigia fraudis
Tollet: ab occultis revalescent prata venenis:
Splendida pro densis carpent armenta salictis,
Ambrosias teneras et lactifluos Hyacinthos
Narcissique rosas, et cum Libanotide Mentam,
Montivagum polium, pecorique salubre Cuminum,
Et maculis tincti gemmantem floris Amellum,
Et cum balsmea cognatam Stoechada Nardo:
Milleque nominibus praestantia Centaurea.
Nullus ad innocuae florem proserpere rutae
Amlebit serpens, damnatae ad tartara Talpae.


page 329

Profugient, terrae petet ima cubilia Bufo.
Pressa nec obscenis seges emorietur in herbis,
Nec pudor agricolae stivam retinebit Onone:
Occidet occultis Aconitum triste venenis.
Et succo Lathyris mordax, et segnis Osiris.
Occidet infelix Lapathon. nec Morion vuas
Mentitum, reliquas inter dominabitur herbas.
Ergo genus felix, ergo preciosior aetas
Aurea festivo producet saecula cultu,
Pax celebrata domi vivendum enutriet aurum:
Externam quaeret Martis vis ferrea famam.
Tunc nova magnanimis accincta Heroib. Argo
Longinqua Ionii sulcabit stagna profundi,
Caesaque Caspiacas repetet gens efferra portas:
Atque iterum Solymas veniet Germanus ad arces
Ph. Qualis ab Hesperio venientis sibilus aurae
Cardine sudantem medio permulcer in aestu:
Qualis et haustus aquae puro defonte petitus,
Arentes relevat iucundo frigore fauces:
Tale tuum carmen: nunc vivunt denique Musae:
Nunc plaudunt Charites, nunc ipsa Astrea colonos
Respicit, ut reducem te pastor cernere fas est,
Nobile qui meritis effers ad sidera nomen.
Me. Gratia prima Deo. sapienti proxima regi,
Qui decus agnoscit virtutis, et annuit ultro
Ut redeat pressis libertas. Omnia cedunt
Iusticiae, et nescit sepeliri in puluere verum.
Ph. Adfer serta puer, iuvat hunc evoluere solem
Laeticia purisque iocis, nunc baccare cingar,
Maesticiae et tantum curabo vulnera, quantum
Fulmina Threicias curant aestiva sagittas.
Me. Prome merum, et cyathos octo mihi pocula praestet
Nomen Aristaei: lateri venit ille quadrato
Aequalis numerus, sic is quoque fortiter idem est.
I procul Ebrietas: depascant pocula curas,


page 330, image: delf0330

Ph. Sparge solum Cythiso, sertisque revincito postes:
Adsint et Cytharae. Musisque sonantia Nabla
Et Chelys inflatis duplex concinna cicutis.
Gaudia laetus agam, dicet Soteria Lycton.
Me. Dulcis odor violae vernantes imbuit hortos:
Est etiam panaces succo admirabilis herba:
Diversas Aloe vires in corpora mittit:
Sic etiam arcano celebratur numine virtus.
Ph. Mens aperit fontem rivos agit inde voluntas,
Aspirant cursum faciles sub pectore motus.
Hinc velut Assyrii vis perflua serpit olivi:
Admirata subit penetrans sic pectora virtus.
Me. Ut tibi Phryxe Chelys soclatis congrua neruis
Dulce melos reddit, dum Vatum dulcia pangis
Carmina, sic vigili paret nemus omne magistro,
Et custos pecoris prudens regit omnia pastor.
Ph. Quam bene balsameo vestes tinguntur odore,
Gemmaque fulgenti preciosa includitur auro:
Tam bene coniunctas decorat concordia mentes.
Ponite pastores certamina, quaerite pacem.
Me. Aspice ut Hesperios caelum induat omne rubores,
Surgat et Eoo veniens nox humida nimbo.
Quo nos raptat amor? surgamus et inter eundum
Carmen Aristaeo Muia comitante canamus.
Sic illi divine ambo tua nomina pstor,
Laudibus evehere, et merito tibi plaudere versu,
Ruraque Pieriis Salana implere Camenis,
Invito donec procedens sidere vesper
Sera trahens caeli fugiente crepuscula Phoebo
Congressum et cantum, sic nocte urgente, diremit,
Carminis alati monumenta volubilis Echo
Extrema ingeminans ad sidera voce ferebat.

Nuptiis Ioan. Frid. II. Duc. Sax. et Elisabethae, filiae Friderici, Comitis Palatini ad Rhenum.

Quos iterum plausus, versu quae vota canoro
Concipitis Musae? cur vortice Sala profundo


page 331

Laetior, Aonias eructat fluctibus undas,
Invitatque pios iucundo murmure vates?
Mitior aspirat terris, et solibus auras
Temperat optatis, placidi clementia caeli,
Exoluensque animos studiis, et pectora curis,
Laetitiam ingeminat, gaudent. et largius agros
Cantibus affantur volucres: e gramine flores
Arrident oculis: ornat formosior annum
Gratia, florentes Genio ludente per hortos.
Cui Natura paras tantos operosa favores,
Adplaususque novos? Sed causam agnosco, sed ipsum
Conicio tempus, tibi quo Dux inclite, Princeps
Ioannes Friderice, torum sancire iugalem
Sancta parat Pietas, thalamo tibi nupta pudico
Consocianda venit, quam pax comitatur, et omne
Iustitiae decus, et sancti reverentia iuris.
Ergo tibi flavis dives Thuringia campis
Frugiferas ostentat opes, tibi fertilis Unster,
Thiraque cum pingui iactat sua dona Vierra.
Nec procul, Hectoreus tecum sua gaudia Francus
Enumerat, priscae sedes tibi regia laudis
Oenagora, insignes parat ad connubia taedas,
Delectumque locum, pulchris qui gaudia ludis
Ornet, et armati praebens spectacula Martis:
Coniugii firmum populis testetur honorem.
Sentit, et ipse caput sinuoso flumine tollens
Sala pater, silvae felix Heliconidos umbra,
Et Charites doctis gaudens coniungere Musis,
Altius ingreditur, tantoque exsultat honore:
Atque auro rutilas, et Iaspide voluit arenas:
Cui soror astipulans, viridanti in littore doctos
Exercet Salana choros, cantare peritos
Aeternumque Deum, clarorum et facta virorum,
Sed quae caussa toros doceat sancire iugales,
Coniugibus quae meta piis, quis fi nis amori,


page 332, image: delf0332

Candida dic Erato, namque hoc tibi dicere fas est.
Hoc caelum haec tellus liquidique sub aethere campi
Acris, et gremium Naturae hoc omne parentis,
Sidera quae ario devoluunt tempora motu,
Semina, quae variis instaurant frugibus annum,
Omnia, plena Dei vestigia, plena perennis
Maiestatis habent, praestat tamen omnibus illis
Solus homo, totum qui paruo in corpore mundum
Exhibet: hunc quoniam meditato ante omnia fecit
Consilio, triplici simplex in Numine Numen,
Diumoque piae donavit lumine mentis,
Munereque eloquii, vigilans quibus omnia caste
Discere, et auctorem celebrando extollere posset,
Donec in his latebris terrarum viveret hospes.
Nam Deus ut mens est castissima, sic quoque castis
Pestoribus gaudet, quibus alto a vertice caeli
Se totum patefecit amans, verboque sonante
Proposuit natis animi mandata paterni.
Ergo olim capiens regnum caeleste repleri
Coetibus humanis, hos, ut sobolescere possent
Seminibus iactis, et stirpem e stirpe videret
Posteritas, gemino placuit coniungere sexu,
Et similem nasci speciem pietate parentum.
Namque hominum soboles, quod longum durat in aenum,
Quod stat avita domus. et avi nascuntur avorum,
Non opis humanae est, sed Numinis, omnia verbo
Quod, semel absoluit, iussitque immota tenorem
Naturae servare suae, formasque perennes
Ducere. Nonne vides cunctis ut semina rebus,
Dent genitalem auram nascendi, affluante vigorem
Tempertemque Deo? sic qui Pater omnia secit,
Ipse hominum sator est, gaudet pater ipse vocari.,
Seu sinat hoc gigni nascentes ordine formas
Quem semel instituit, seu vini robore verbi
Corda mori doceat, caelique ad regna renasci.


page 333

Me miserum, primos cur culpa nefanda parente)
Transversos rapuit? curte tuus abstulit error
Eua nocens? quantum exigui tinctura saporis
Perdidit. et sensus ruditas ratione carentis?
Tu nisi peccasses. mortis nisi caussa tuisses,
Quam roret haec dulcis divini copula nexus,
Quae ligat unanimes, ut sint duo suaviter unus,
Femina masque, Dei coniuncti voce potentis!
Hic frueretur enim Naturas liber in omnes
Imperio placido: rerum distincta videret
Principta et metas, in aperta cerneret ipsum
Luce Deum, coram dignatum ad mittere dulci
Colloquio, et patrii splendorem exponere regni:
Non illum premerent curae, meritique labores,
Ver ageret laetae mentis, Charitesque canoris
Associans Musis coleret sine crimine utiam,
Et sine labe Deum. Laeto comes addita coniunx
Imperium auxilio, solamine dulce iuvaret
Coniugium atque operas si quas sobolesque domusque
Posceret. una nimi iucunda levater amore.
Nam decus ad vitae nati immortalis uterque,
Et celebrare Deum, et vitae inseruire caducae
Assueti, insigni regerent pietate minores.
Hinc slatus imperiis florens, hinc aureus ordo
Adderet humanis felicia commoda rebus.
Formaret pietas seros sincera Nepotes,
Posteritasque piis sanciret moribus aevum,
Legibus unanimes pax candida iungeret urbes,
Et fora ius aequum. regeret commertia candor:
Nec sineret sceleri praetextum accedere Virtus
Iudicio mentis firmata nec impia lites
Spargeret ambitio dominandi et saeva libido.
At nunc dum trahimus contagia cruda parentum,
Tot vitia a taetris in nos collecta redundant
Principiis, tot degeneres committimus ipsi,


page 334, image: delf0334

Ut merito sit vita nihil nisi carceris horrot:
In quo nos pro prii vexant tormenta furoris.
Et tamen huic etiam qui providus omnia curat
Consuluit Deus ipse malo: quo auctore pudicis
Coniugibus medicina dara est, onerisque levamen
Non violandus amor, qui mutua pectora iungit.
Mic facit ut quamvis in poenam sudor et horror
Quiequid ad hanc vitam communis postulat usus,
Vix aegre cliciant: tamen alta mente quierus
Res agat et placide vivat cum coniuge coniunx:
Nil dubiians gratum esse Deo, quem sanxerit ipse
Fitmaritque statuin: quo si haec humana careret
Ingluvies coeco confunderer omne furore
Vivendi arbitrium, sine lege sine ordine vitam
Morte gravans, imumque ruens properanter ad Orcum.
Felicem placidis cui praedica moribus uxor,
Nec rudis ingenio, nec honestae nescia formae
Contigit! ille Deo docilem praesente per omnes
ET sociam casus, curarum et dulce levamen,
Indefessus habet duinque oscula iungit amanti
Amplexusque fovet dulces, simul omnia Victor
Sub pede non meritae calcat ludibria culpae.
Sic adiuncta viret fecundae vitis olivae,
Utraque cum iusso nascentes tempore fruges
In medium profert, et vitae promit ad usum:
Inde alius dulceslatices, solantia vitam
Vina legit, guttasalius sanantis olivi.
Adiciunt laetas resoluto ex aethere vires
Hinc calor inde humor nascentum semina rerum.
Stat gentile decus, similisque revertitur aetas.
Haec animo reputans atque alto pectore Princeps
Et reputata probans, nec vita calibe gaudens,
Nec spem defraudans patriae, connubia laudat,
Et laudata petit. Quem non trahit inclita virtus
Saepe vel absenti praesens, et amabilis absens?


page 335

Rhene places, quia Rhene tenes quod deligat unus
Atque aeternus amor: Friderico nata potente
Illustris virgo, illustri de stemmate Princeps
Occupat hunc animum, quem pridem sola tenebat
Cura regens patriam, divini sedula cultus.
Mane erat et veniens roseis aurora quadrigis
Reddebat eum Sole diem sedet ille paratus
In paertae curas, subiectis iura daturus
Civibus, et placidam Musis operantibus umbram.
Interpella tamor. Castae quid nomen Elissae?
Nonne vel omen habet. silvae quo gaudeat omnis
Accola Bacenidos, Geticiquo gloria Thirae,
Saxonidosque domus aliis se praeferat oris?
Imbibit ille novum contacta per ossa calorem,
Insolitasque haurit flammas: iuvat ora tueri.
Et fuciem quam fingit mor: mens omnis in illo
Vulnere, quod virtus generoso in pectore fixit.
Excipit adtectum Genius divinus amoris,
Ex oculisque viam cupidas emensus in aures
Virginis illustris, fatali prodigus igne
Involat, atque uno duo pectora traicit ictu.
Ut fuit illapsus volucer, sedet illa decoro
Esolio fulgens et circum Rhenides astant
Praestantes facie Nymphae famaque pudoris.
Utque tenet telam, studiis operata Mineruae
Otia defugiens, gratam sub pectore flammam
Sentit mans, et vulnus alit, mox stamine lapso
Emanibus, dat fassa fidem, gaudetque futuris
Auspiciis. memori praesens absentis imago
Exhibet Heroem: toto suspirat in unum
Saxoniae sermone Ducem, multumque recursat
Nota viri virtus, et avitae gloria gentis.
Quin etiam gestus moresque habitusque loquentis
Commemorare iuvet, rectumque ad sidera vultum,
Hectoreumque animum, et virtutis signa paternae.


page 336, image: delf0336

Dum loquitur, regale subit conclave decora
Virtutum gravitate chorus, tibi qualis agenti
Excubias patriae, princeps clarissime. praesto est
Quotidie. Primam se simplice candida vultu
Ostendit pietas, cui aurati cordis imago
Exornat nexam de vivo adamante coronam.
Aurca crux, summos qua sibula torta capillos
Colligit, insigni gemmarum ex orbe relucet.
Ad latus huic comites, iam fractis integra rebus
Et magis ad dubios fidens Constantia casus,
Et soror huic vultu Gravitas immota sereno.
Qua Dux ingreditur, vernant vestigia veris
Plena bonis mites Horis afflantibus aurae
Balsameos spirant fumos. messesque rosarum,
Observant aliae Dominam, quaeque ense minatur
Invitatque libra, quaeque omnia temperat aequo
Arbitrio et durans quae vincit fata ferendo.
Et veri rectique tenax cui temper in auras
Pressa licet, surgens, onerique inubcta resistens
Palma loco sceptri est, et tempora ramus olivae
Cingit et illustris claudit vestigia candor.
Ut tenuere locum, pietas sic farier infit.
Casta Deus mens est te casto in pectore sensum
Non reprehendendi meditari novit amoris.
Et simul aspirans vires, te foedere iungi
Coniugii nostro pridem decrevit alumno.
Ille decus nostrum est ad quem pulcherrima virgo
Suspiras. non ullius sic cura parentis
Insita naturae, sobolem complexa tuetur,
Ut nos hunc iuvenem vigiles servamus, et aevo
Venturo excolimus, quod si te cura parentum
Ad decus et laudem, thalamo servare iugali
Constituit, servata satis laudemque decusque
Exspectare potes tali coniuncta marito.
Si pietas parere Deo est, parebis amori,
Quem Deus immittit, cui sunt connubia curae.


page 337

Sic adiuncta ferax laetam se vitis ad ulmum
Adplicat, et pulchris gaudet fecunda racemis.
Quales contiguo corcei cum Smilace flores
Accrescunt simul, et numquam sine fuge renident,
Et pascunt oculos, hortisque lucrantur honorem:
Talis erit vestras iungens concordia mentes,
Et patriae felix, et rebus semper honori.
Dixerat; illa animi firmans luctantis amorem,
Laetitia perfusa nova; iam plenius uri
Sustinct, et caussam et nomen manifesta fatetur.
Iam per aperta iuvat Thuringi ingera campi
Optatos inferre gradus, gaudetque vocari
Saxonicae Dux nupta domus, Mysasque per urbes
Saxonicis nuribus nomen commune lucrari.
Iam pia vota facit, Solesque precatura micos,
Ignotumque adfectat iter: suspiria claram
Ducit ad Oenagoren, non visum prospicit Ilmum,
Dilectum quondam hospitiumsa pientis Othonis.
Qui decus Imperii Caesar languentis, in omni
Restituens Europa, infidae et iurgia Romae
Discutiens armis, hoc primus nomine claret,
Ergo probant natae materque paterque Volentis
Assensu arbitrium, divini et Numinis omen
Propicium accipiunt, abeunt in vulgus amoris
Argumenta novi, multo et sermone crebrescunt.
Nec mora, fama sagax gastarum et prodiga rerum,
Nulla diu quam facta latent audita perautes
Devoluens hominum, caussam exsultantis ubique
Laetitiae gestit variis diffundere dictis.
Iam sublime volans summas operosa per arces
Nunc humilis radens plebeio murmure valles.
Monte iacent alto crebra iuga pinea taeda
Unde verus cognomen habet, qua flexus ab Austro
Herciniae campus Silvae curuatur in ortum.
Quatuor inde abeunt diverso flumina cursu,


page 338, image: delf0338

In pertes totidem caeli, te Moene cadentem
Ad Solem excipiunt opulenti Moenia Rheni,
Fassa ruum nomen, fortes tu Sala Nariscos
Abluis, et dites vinosa Valle Thuringos
Ad Boream permensus iter, Sed linea Nabum
Danubio iungit, quae mollem respicit Austrum.
Aspicit Auroram exoriens atque ima Boliemi
Aegra petit montana, atque Aegram perluit urbem.
Planiciem summa mons parte ostentat apricam
Unde queunt ampli spaciosa platia Rheni
Et iuga Thirigetum campis fecunda ideri.
Huc operosa novi conscendens nuntia plausus
Rumoresque trahens comites dimittit in omnes
Tertarum partes iucundi sibila plausus.
Interea alima dies sacto decreta iugali
Maturat lucem, et tacito procedere caelo
Incipit et thalamos componit pronuba mater
Corda ligans Pietas. Magno spectacula sumptu
Laetitiae patrio de more parantur utrinque.
Insigni proceres equitatu armisque coruscis
Conspicui, ac densi pulchrae longo agmine pompae,
Adducunt sponsam, quam tali ornarat honore
Armipotens Rhenus, quondam et populantibus Hunis
Tuta, Palatinis nunc tutior ora sub armis.
Ipsae pater sponsae niedio, Simereios Heros,
Agmine conspicuus, laeto sese omine praebet
Ausonio sublimis equo, et spectabilis ostro,
Pacis habens nomen pacis Fridericus amator.
Quem Musae duxere patris sapientis alumnum
Per iuga Parnassi cupidum, veramque potentis
Notitiam docuere Dei et virtutis amorem.
Un de illum cognata Naho Simereia rura,
Vicinoque colit gratus regione Mosella,
Mox dominum accipiet er amoenum purpura Rhenum,
Cum geret imperii iustum septemuir honorem.


page 339

Ad latus huic comites, patriae duo lumina fratres
Et virtute pares, patris et duo pignora nati,
Nota quibus decus est Pietas insigne parentis.
Quis tamen ille alta picti ceruice Caballi
Er galea insignis flammante? agnosco Georgi
Te generose comes, cui stirps Erpachia priscum
Dat genus, et clarum virtutis gloria nomen.
Huic puero a teneris dulces ante omnia Musae
Et docti placuere chori, placuere liquores
Castalii. unde animi vigor et lux insita menti
Purior, haud sequitur stolidi ludibria vulgi,
Sed bona vera colit patriae cumulanda saluti.
Atquae Musa alios memoretiquos ordine longo
Agmen habet. Saluete pii, saluete beati
O proceres. Sic sponsa tuo pulcherrima felix
Adventu, sis sponse tuis fortissime laetus
Auspiciis: vos laeta dies, vos sancta voluptas
Iungat. et aeterno concordes pascat amore.
Et celebrent glati communia gaudia cives.
Nam quia Francigena genus altuma a Caesare uterque
Ducitis a rerum magnum cui pondere nomen
Fama dedit, non hoc casu, aut sine Numine tempus
Sic rulit unanimes ut vos connubia iungant.
Prisca iides repetit coniunctae oracula dextrae
Qua rulit ille sacro Videkindum e fonte renatum
Saxoniae Regem, Franca cum gente tot annos
Proelia miscentem, vanae pietatis amore.
Sic Pietas aevo gaudet sincera renasci
Postque tot antiquum renovatur saecula foedus.
Utraque clara domus felicia tempora spondet;
Hac coniuncti fide, quibus haud antiquior ulla est
Nobilitas, cuius se attollat gloria maior.
Namque Palatinis ut te gens Norica sceptris
Insignem attingam, quis tegens inclita vates,
Quis te antiqua domus, monimentis plena vetustis


page 340, image: delf0340

Tersarumque orbi rebus notissima gestis,
Vel partim memorare queat? nisi flumine fontis
Abluat Aonii se totum, atque ore diserto
Provoce Andinae vires et robora Musae?
Te Regum agnoscit pugnax Europa parentem,
Impiger Arctoi, vel qua maris accola Cimber
Arma quatit Martis, vel qua Germana Bohemus
Rura colit, pecoris nascentem dives ad Albim.
Vel qua nunc Scythicis sine vindice tunditur armis
Pannonia extremam metuens adflicta ruinam.
Tu Romana tuis decorasti sceptra triumphis;
Quando tuo lectus Ludovicus origine Caesar
Viribus opposuit divinam hostilibus iram,
Et ducente Deo captum compescuit hostem,
Eripere Imperium conantem, moxque superbum
Pontificem, exitium nequicquam triste minantem.
Imperio Vittae, fucati et fraude Galeri,
E Latio profugum iustis produl expulit armis.
Hei quibus excipitur fatis, quam dura dolendo
Vir tolearat pietate gravis, dum causa superbo
Pendet ab arbitrio, dum tentant omnia verum
Qui falso miscere solent! tamen eripit illum
Qui Deus et vivit et regnat in omnia Christus,
Quid tua quod bonitas fratri Ludovice Rodolpho
Parcere et in numero charos retinere nepotes
Sustinuit? doctis dedit hoc clementia Musis
Auspicio Roberte tuo plenissima fructu
Otia dum leges et sanctas explicat artes
Nobile Gymnasium facundi ad littora Nicri.
Ad propiora vocor, quis te Friderice, Nepotis
Magne tui cura, virtutum magne tuarum
Militia summis non iure Heroibus aequet?
Tu legum tu Iuris amans, dum vincula servas
Iustitiae, quantis te totum opponere bellis


page 341

Cogeris? in charo tamen omnis cura Nepote
Vincit, et eventu victorem laeta secundo
Commendat populi studiis Regumque favori.
Tres tibi, non animis nec aperto pectore tardos,
Tela per et gladios, ereptis contigit armis
Captivos traxisse Duces, gemit horridus altis
Vorticibus Nicrus, cedit nemus omne domanti
Hercinium; et meritum sancit victoria nomen.
Ergo tuo multa fecundus prole Philippus
Officio crevit, divino et Numine felix
Floruit, ingenio nulli et pietate secundus.
Hunc Italae Musae cecinere, hunc omnis honesti
Mens dilexit amans, ornavit vivida virtus.
Quis memoret reliquos? quis vos duo fulmina belli
Pannonici, obsessam Getico dum Marte Viennam
Praesidio paruo generose Philippe tueris;
Et patruum exspectans Fridericum, longa furoris
Praecipitas Scythici defensis funera muris.
Iam videas dirum confertis viribus hostem,
Et cu neos agere. et luxatos vellere muros;
Aggeribus ruptis, ferroque atque igne minari
Exitium, missisque diem fuscare sagittis:
Qualem animo faciem perculso villicus olim
Rupe latens aliqua, spectatque doletaque videndo,
Obruit hiberno multus cum grandine Nimbus
Dilectas segetes, villamque in valle iacentem,
Quas brevis in totum consumit transitus annum.
Non opis humanae nec erat virtutis avitae
Immanem ingluviem bellis arcere Latronum,
Quam sitiens nostri collectam sanguinis Haemus,
Semper et esuriens Rhodope, Tanaisque nivosus,
Caspiacaeque fames extruserat im pia portae.
Ergo tibi adducens Germanas ferrea turmas
Agmina, divino Fridericus in arma ruebat


page 342, image: delf0342

Auspicio, turpes montana per invia gentes
Infami fugere fuga: pars haesit in imis
Silvarum latebris; pars alta cacumina frondi,
Occupat arboreae; multos absorbuit Ister;
Innumerosque calens Germanus demetit ensis,
Lethalesque vomens manulais machina glandes,
Ipse Deus vires animis fiden tibus addens
Germanum exacuit ferrum, Geticasque sagittas
Obtudit, et caelo veniens Victoria vicit.
Sed tamen haec aliis post me memo randa relinquo,
Os quibus Aonio Musae lavere liquore,
Heroum ut dulci referentes carmine laudes
Fortia facta virûm possint aequare canendo.
Te meritis veneranda domus, clarissima regno
Saxonico, an renui pergam quoque dicere versu?
Non mihi perpetuas si texat sum ma coronas,
Aut caput Andina praecingat Mantua lauro,
Digna loquar splendore tuo, sive alta vetusti
Stemmatis inquiram praeconia sine recentis
Non imitanda animo tentem fastigia laudis.
Non humili certe uchitur tua gloria Musa
Quae sic sparsa decus terras fecundat in omnes,
Ut maiora suum diffundunt sidera lumen.
Iccirco haud ausim vel primum inquirere fontem
Vel rivos captare tuos, Sed pressus omitto,
Saxones Euxino vectos a littore ponti,
Oceani tenuisse sinus, Thiraeque colonis
Thirigeris quondam secisse potentibus armis
Insidias, terrae fecundam ob fertilis oram.
Regia re taceo validis amplissima muris
Urbs vetus in Francos pugnax Sidinga minaces
Quam mediam patrius populosam interluit Unster
Hincatque inde altae nativis rupibus arces
Bellisona texere manu, sed te quoque fraudis
Internae vis saeva tuo tunc tradidit hosti:


page 343

Cum Franco simul auxilium, simul arma paratus
Attulit, et spoliis auxit sibi praemia Saxo.
Praetereo longo repetendos ordine, quorunt
Imperium tremuit Ponti latus omne frementis
Axe sub Arctoo, quam late Vestphalus olim
Angarios possedit agros, quam Rhenus et Albis
Se procul aspiciunt, et latis Frisia Campis.
Et numerans tardos deflexa Britannia Soles,
Nec memoro mund? decus admirantis Othones,
Aut alios gentis dominos, Sapientia quorum
Extulit Europes priscos dominantis honores,
Imperiique decus Romano reddidit orbis
Quod si angusta meae posset facundia Musae,
Saxonicae quidquam celebrando exponere laudis;
Tu mihi tu Scythicae domiror fortissime gentis,
Pro meritis Henrice tuis hic carmini amplam
Sufficeres silvam, immanes dum fortiter Hunos
Praecipitas letho, proprioque in sanguine deles.
Tunc canerem fortes bellis, et pace potentes.
Thirigetas, natos et eodem sidere Mysos,
Saxonico iunctas et sceptro et santuine gentes.
Non mea Carolidas Ludovicos Musa taceret;
Sive illum insignem barba qui primus in ora
Thirigetum excidit silvas et condidit arces,
Et sedem posuit generis laudisque futurae:
Sive illum petulans quem iustis induit armis
Luxuriaque fluens civis gaudensque rapinis
Nobilitas ferri sortitum nomen ab usu,
Armatis solitum sibi condere moenia turmis:
Sive illum Italicae, quem Caesaris arma secutum
Exstinctum flevere urbes, quo tempore dotem
Accepit Solymas Iole cum coniuge terras,
Terra Syracosii Friderico subdita regni:
Unde hodie Solymas Caesar sibi vendicat arces;
Tu vir dignus eras aetas chi duceret aevum


page 344, image: delf0344

Longior. At vivis sincera laude beatus,
Coniugio felix pietate potentis Elissae.
Et pietate rua de te sata regia proles
Imperii tenuit summas Henricus habenas
Consilio promptus, nec sumptis tardior armis:
Hunc aliis quamvis concedere mallet honorem.
Ille rebellantes Thuringo milite Suaevos
Fudit, ubi rapidi vada propter caerula Moeni
Nobilitat veterem Francorum transitus urbem.
Ulma decus nobis hoc reddita, dum tua quassat
Moenia, fatali tormenti concidit ictu.
Floruit illuis ditatus funere Mysus
Quem soror ediderat Ludovici clara Nepotem
Civibus acceptum quem fecit provida virtus;
Qua reprimens motos Thuringa per arua tumultus
Restituit pacem: felix moderamine Princeps;
Infelix sed prole pater, quam conscia recti
Esse luem patriae doluit tolerantia nati.
Te Friderice loquor gestis Vir maxime rebus,
Cui gena materno dictavit saucia morsu
Coniugii laesi poenam, memoremque dolorem.
Tu bona pacis amans, malles decedere bello,
Ni te tanta tuo traherent mala publica fato.
Heu quibus aerumnis quam fatis actus acerbis
Exilium toleras, et spe lactaris inani.
Dum corda exploras homini malefida ferendo.
Qui tamen eximris Heroas suscitat ausis
Et saepe e mediis gaudet lucere tenebris.
Te Deus eripiens tuta in statione locavit.
Hoc genitore satus qui nomine dictus eodem
Coniugio accepit Boio de Caesare natam,
Illustrem iungens pulchro sibi foedere gentem:
Quod renovans hodie sic fato abeuntibus annis
Sancta fides, laetis spondet bona publica signis.
Ille quod innocuis mitis, quod sontibus asper


page 345

Pace domi placidus, bellis foris horridus esset,
Principis hac nomen tulit a virtute Severi:
Deficio, sublime decus dum mente sequentum
Inspicio, hinc ingens Heroum ducitur ordo
Quos penes imperii est custodia iusque legendi
Caesaris atque aquilis gladios servare Latinis.
Namque satis celebrent quae te Friderice Camenae
Magnanimi cuius metuerunt arma Bohemi,
Vicinaeque plagae, Aoniae quo tempore Musae
Exilio pulsae suspectae moenia Pragae
Liquere et faciles Philyrea in prata sub umbram
Concessere tuam. Quae te Friderice Secunde
Musa satis celebret? cuius Leo saepe Bohemus
Excepit gladios acie victorice potentes:
Cuius et ultrices expavit Marchia vires;
Dum decus acceptum tituli defendis et auges.
Et tamen hoc maior qui tertius ordine fulget
Ensifer imperii meritos quoque poscit honores.
Nulla tuas unquam delebunt saecula laudes
Dux sapiens Friderice; tuo nam vera favore
Restaurata fuit divini gloria verbi
Quae solium Ausonii, fictosque evertit honores,
Pontificis, Christoque fidem sine labe potentem
Restituit, te facta piis suffragia votis
Imperio legere caput, cur tale recusas
Sponte decus, poterat quo te Germania felix
Tollere, et aeternam melius sperare salutem?
Carole qui gestis attingis sidera rebus
Acceptum huic debes, quod tanto Caesar honore
Sublimis geris imperium; quod nulla tacebit
Testa tura tuis laudem virtu tibus aetas.
At tua te celebrans pieras animosa, Ioannes,
Euchet ad caelum, famaque ad sidera tollet,
Dum locus esse piis poterit, dum nomen habebit
Iustificum in terris confessa Ecclesia Christum.


page 346, image: delf0346

Quid memorem Heroem cui pax et gratia nomen
Divino dedit auspicio, tu maxime Christi
Confessor tu mite caput, tu fortis amator
Iustitiae, in solo miseris quae sanguine Christi
Perficitur, toti praebes miracula mundo
Non audita prius, dum te nec dura Tyrannis
Nec promissus honos, nec denique munera frangunt,
Ut cauffam horrendae retegentem crimina Romae
Dissimules puramque fidem fucante notari
Fraude feras. Illum quoniam tria sidera fratres
Exprimitis studio, vobis arridet ab alto
Plena Dei nutu concordia plena favore.
Ut dulcem patriam felicr iure gubernet
Vester amor, videantque Dei vestigia cives;
Qualis abit caelo facies, cum luna serena
Nocte micans toto vehitur iam plenior orbe
Atque illam aspiciunt blando duo sidera vultu,
Unde sinus terrae rores et semina ducunt
O mihi grata meae contingant otia vitae,
Adsit et ingenio facundae copia linguae;
Ut vestras possim contexere carmine laudes;
Nulla mihi attulerint finem vos fata canendi.
Nunc veluti properans summorum germina florum
Carpit apis, libatque domi quod sedula tractet:
Sic ego vix tangens vestrae vestigia laudis
Patica dedi hoc ipso pro tempore; plura daturus
Officii monumenta mei, si vita manebit.
Vesper adest Musae ceptum iam claudite carmen,
Et facite ad thalamum pia vota et dicite laeta
Omina? quae socii confirment foedera lecti.
En iterum hoc repetunt Musae repetentque vicissim
Alterno memores cantu; dum longa senectus
Ad caelum cupidos vos irc fovebit amantes.
Condidit ad dulcem vitae immor talis honorem,
Ipse hominem effingens gemini discrimine sexus


page 347

Ipse Deus mentem aspirans, viresque loquendi,
Ut pius auctorem vero celebraret honore,
Mox utrunque potens arcano foedere iunxit
Coniugii castosque piis indulsit amores,
Pofiet ut ad patrium late sobolescere caelum
Posteritas dilecta Deo. Salue optime Princeps,
Qui decus hoc eriam magnis facis, utque professus
Cordis amas pietate Deum, sic vivere caste
Agnoscis decus esse hominis fontemque bonorum,
Tu quoque dulce decus patriae, gratumque futura
Praesidium, Princeps salue inclita et inclita sponsa
Digna vero tali: tuta vos pacis in umbra
Divinus conseruet amor pietateque vestra
Semper agant grati felicia tempora cives.

Genethliacon Iohannis Friderici Quarti, Iohannis Friderici Secundi, F.

VOs nemora, et fontes et delabentia curuis
Flumina, littoribus, flavisque nitentia campis
Aequota Thuringi sceptor subiecta Leonis,
Hinc mecumagresti meditantes carmina versu,
Exercere choros et laetos tollite plausus,
Vestraque per longas devoluite gaudia valles,
Non ignota cano, norunt mea carmina silvae,
Carmina Saxonicae folia immortalia Rutae
Quae celebrant semper florentibus aemnla lauris:
Ipse cano numeris percussa remurmurat Echo,
Carmen et Aeolii raptant ad nubila venti,
Siievins curant homines, tamen accipit aether
Ecce revertentis candens aspergine lucis,
Cardinis albescit tractus qui Solis anhelos
Exorientis equos famulantibus excipit auris.
Pergite Pierides, cedant curaeque dolorque:
Haec nihil exoriens aurora admittit acerbi


page 348, image: delf0348

Auribus ô gratam laetan tibus omine famam?
Siccine als? natus ne puer, quem vota piorum
Optavere, novo maturat gaudia plausu?
Ecce hilares circum infantis cunabula ludunt
Hinc Musae, hinc Charites, puer hic quis? dicite Musae.
Omine felici tibi felicissime pastor,
Fortis Aristaei proles pucherrime Daphnis,
Et veris cumulate bonis, tibi paruulus infans
Arridet patri, dilecta e coniuge prgnus,
Aurea qui miti promittit saecula vultu.
Salue infans patriae fpes altera gaudia tecum,
Osculaque, et dulces pariter nascuntur amores:
Omnia quae pridem pronus contexuit aether,
Nunc caelo reddente dedit: Gaude inclita mater
Felici auspicio, tener hic quem suscipis Heros,
Ordine dehinc aliis generis dux praevius ibit.
Parue puer, gestis sed magne future paternis,
Quas tibi dant hederas circum tua tempora Musae,
Has admitte libens; tibi lauros ipse parabis.
Iam decus omne domus pietas depromit avitae
Matres, atque viros, matrum ornamenta puellas,
Militiaeque decus iuvenes, et robora belli.
Conveniunt proceres, quibus est vel curia curae,
Vel felix ad bella manus: Dux ipse verendus
In meido Daphnis, qualis fortissimus olim
Aesonides, mixtus priscis Heroibus ibat,
Felix qui tanta insignis pietate fuisset:
Ad templum fert pompa pedem. Maiora Camenae
Dicite quae casto fas est memorare Poetae.
Stant avia, et patruus, quorum illam Rhenus, et Alpes
Insignem celebrant meritis, hunc omnis in armis
Fulgentem, nuper mirata est Gallia pugnans,
Et dixit; redeas; tibi laudem, et praemia servo.
Hi precibus grati divinum numen adorant,
Oblatumque Deo puerum, sacroque lavandum


page 349

Fonte fidem fassi, verbi ad mysteria sistunt:
Tum divina sacer recitans ora sula Vates,
Propitiumque vocans distincto nomine Numen,
Contingit puerum fontanae aspergine limphae:
Verba fides haurit, quam flamma in cordibus urget
Divini afflatus, sic foedus initur utrinque,
Dum Deus immeritum recipit: dumque ille renatus
Accipit amissam peccati labe salutem.
Instruit interea positis convinia mensis
Laetus prole pater vanus non qualia luxus
Deligit, aut laetis animosa superbia rebus:
Et medium est virtus, et amat mediocria Daphnis.
Ut se dere Duces, tencro gratantur alumno,
Et patriae patriaeque patri castaeque parenti.
Tum sese invi tant hilares super omnia vultus
Accedunt placidi, et gravibus de rebus amica
Colloquia, et miveus coniungens pectora candor.
Hine mamores mensis iterant sua vita remotis,
Coniunguntque preces: rum notum buccina signum
Intonat; agglomerans cursus animosa iuventus
Confluit, ornantur magno specta cula plausu.
Contecti pedites fulgenti corpora ferro
Stant cataphracti omnes, hostemque ad proelia poscunt
Teutonico lusu, nimium qui seria ducit:
Ardescit dubio pugnax certamine virtus,
Ignescuntque animi speratae laudis amore:
Ictibus arma sonant, aether clangore tubarum
Rumpitur, ingenti resonat victoria plausu.
Interea nec rura tacent, nec proxima campis
Oppida, laetitiae sed motus percipit omnis
Agricola et civis, plaususque et carmina iactat.
Cresce puer; tecum crescent solatia ruris,
Otiaque et lusus, et dulcia tem pora pacis:
Parturit optatas tellus tibi Daedala fruges,
Mel nemora exudant, montes illime metallum,


page 350, image: delf0350

Foma ferunt horti, supplantant pascua campi,
Florida formosae texunt tibi serta Napaeae.
At Musae tibi quae toto se ex asse dicabunt,
Ingenuae Musae vivis tua nomina chartis
Iampridem inscripisere tibi et sua munera condunt,
Vivaces hederas immortalesque Amarantos,
Et semper viridem brumae per frigus Acanthum.
Quid memorem Nymphasihabitant quae flumina Nymiphae
Dona tibi accumulant plenis congesta canistris
Vincta caput spicis offert tibi spicea Gortis
Munera, Gottis amans Domini, culstosque vetusti.
Nobile quam Gotti liquere insigne Draconis.
Haec Cereris, Floraeque comes te nobile Glastus
Alternis cum farre serit dum nigra virentis
Cespitis attoliis folta, et cum cespite sucum;
Vude trahit primos lanae tinctum colores.
Huic comes Alniferi felix ad littora Ncssi
Post montem Horrisonum monranis proxima Cattis
Lustra colit nemorum laetis in vailibus Isis.
Illa astans crudis dum ferrum ductile flammis
Mitigat, Aeoliae sudans industria curae;
Adprobat Aethnaos imo sub monte caminos,
Atque usum enumerat ferri, chalybisque tenacis:
Unde tibi atma parat solertia candide Daphnis;
Arma decus pacis quae seruent bellaque longe
Praecipitent, Scythici deserta ad Caspia caeli.
Hanc soror aetherei gaudens sub vertice montis.
Conspicit Oenagore pecoris ditiffima Nymphe
Lanigeri, celeri quam sluminc praeterit Ilmus;
Ilmus aquis potans pascentes dulcibus agnos,
Et vincens mucis Milesia vellera lanis.
Quid memorem Oenonem Salana in valle iacentem,
Et sua mirantem montes uneta per aeltos:
Quae didicit nuper doctasagnostore Musas,


page 351

Ingenioque sequi bona vera, ô aurea Nymphe,
Si rua agnoscis bona nec mottalia praerers!
Tu quoque syluicolas inter non ultima Nymphas
Parthenope ante alias Cerealem docta liquorem
Conficere, optato patriae grataris alumno.
Nec te suprema florentem in valle tacebo
Salinga, effossis quae sancte operate metallis
Consicis argentum, vitae commune levamen.
Offico tecum certat nemorosa Baaenis,
Herciniaeque orae convallis et ora Vierrae,
Et celebre antiqua cui nomen ab arce relictum esi,
Mysorum sedes, rebus quaeque inclita gestis
Francia Saxonici sequitur vestigia iuris.
Longa mora est omnes humili memorare Camena:
Omnes donae ferunt: aliae nitidissima farra,
Et generis varii frumenta et candida lina,
Dant alii Bachi latices, vuasque meracas
Dant alia argentum, ferrum dant artibus aptum,
Sunt quae suppeditent Canusinae vellera lanae;
Sunt quae succissuam tinctricis Isatidis herbam.
Hae coctam lupulo cererem; genialibus illae
Dant epulas mensis, et condimenta probati
Sacra salis: silvas aliae rimantur, et amnes,
Accumulantque feras sapidas, piscesque dapales
Cresce puer; tecum crescent solatia ruris:
Vernat ager; vernant horti; silvaeque comantes,
Muscosi assiliunt fontes animosius undas
Traiciunt siuvii, ridetque serenior aer.
Quin etiam hae Coryli, quin haec arbusta moventur
In numerum atque alno resonans assibilat alnus.
At pia te riveis materdum suscipit uluis,
Oscula dum libat teneri dum pectoris omnem
Inspirat gaudens dulci cum lacte vigorem:
Vota simul precibus densat concepta, peritque


page 352, image: delf0352

Ut patris insistas fausto vestigia cursu.
Fortunate puer, tu dehinc eris alter ab illo:
Ille tibi Heroum vitam dictabit, et artes,
Quas serûire Deo iustum est, quibus aurea virtus
Iuncta salutares solet exercere labores.
Agnita maiorum te per vestigia ducet
Dux Pietas, Virtusque comes, imitaberis illos,
Qui meruere Deo laudem ducente perennem.
Cresce puer tecum crescunt solatia ruris
Iamque ubi venturis adolescere coeperis annis,
Et poteris quae sit dulcis cognoscere virtus:
Te patruus vere laudis stimulabit amore
Armipotens. galeae clarum cui nomen ab usu est.
Namque docebit enim paci famulata togatae
Arma sequi regere arma, armis bona vera tueri.
Omnia militiae tradet documenta volenti,
Quae vigilans dux nosse potest: compescere poena
Militis errorem, virtutem accendere donis,
Instruere audaces, trepidos animare cohortes;
Hostis ut assue scant fusi ad sectare cruorem;
Traicere hic fluvios, illic transcendere rupes;
Excubias agere in noctem superare labores
Militiae, superare hiemes superare calores.
Tum praecepta Ducum referet, seu liber in hostem
Ire pedes cupias, seu pondere durus equestri,
Et sclopatus eques idem decus omne docebit,
Cum turmis equitum pedites miscere volantes,
Qui iaciunt rapidas ignito sulphure glandes:
Consiliis hostem premere, aut conflictibus aptum
Definire locum: Solis vitare micantis
Ludibrium, et sparso adversos cum puluere ventos:
Sistere nunc aciem, ccleri nunc vertere motu;
Seu libeat geminas pugne committere frontes;
Sive hostis cornu valldissima dextra sinistram
Ala petat, medium cuncos seu mittat in hostem


page 353

Cura Ducis vigilans; laxos seu densior orbis
Arceat incursus, et solo robore pugnet:
Agmina seu Geticae claudat gyratio lunae.
Nec minus interea patruus tibi consules alter
Arte regens animum, civilis et aurea vitae
Ornamenta docens, mores, artesque togatas;
Quae regere im perio cives, quae reddere iura
Aequa lance solent, et sanctas condere leges.
Sontibus ut poenas statuas, et praemia rectis.
Tunc tibi se pictas, tibi se tunc maxime virtus
Iustitia adiunget: comites hae semper eunti
Ad latus haerebunt, cedet fortuna volenti:
Nec metues casus, sed forti pectore vinces.
Aurea tunc priscis aetas laudata redibit:
Tota fluent auro tibi flumina, et inter arenas
Concava lucentes voluent ad littora gemmas:
Non Notus adflabit molli contacta tepore
Pascua, cessa bunt dirae contagia pestis:
Cedet et ipse mali fator, et non ulla nocebunt
Nascenti pecori lentis aconita venenis:
Terra ferax fruges plenis urgebit aristis,
Et fetura regem geminabit et ardua saltus
Lustra feris cingent: gaudebit pace colonus.
Ubertate solum studium concordibus urbes.
Sponte sua passim cum Baccare crescet Amomum,
Cynnama cum costo, vulgo per aprica legentur
Arua, salutaris Panace, curisque levandis
Moly datum, atque animi Nepenthes nubila pellens.
Arboribus frondes decorisunt, frondibus umbrae,
Collibus apricae vites et vitibus vuae;
Prata decent campos dant pratis lumina flores
Sic Deus est populo Princeps, cui iure regendi
Cura data est cives, patriam qui iure gubernat.
Ut fons contiguae largus sub moenibus urbis
Perpetuas derivat aquas, cutsuque perenni


page 354, image: delf0354

Sufficiens relenat communem publicus usum:
Hîc hortis inducit aquas, arentibus, illic
Succurrit pratis; hic pocula lauta ministrat,
Aut latices epulis, multa illum tuba frequentat.
Quottidie liquidas quas suggerat omnibus undas:
Semper habet, terra natos rorante liquores.
Ergo illum iuvenes celebrant, castaeque puellae,
Caniciemque ferens aetas, aut fronde coronant,
Et nitidis sertis, aur ornant dulcibus hymnis:
Sic Princeps patriae, populi cui commoda curae,
Cui studium pietas, pietati et subdita virtus:
Civibus est multis praesens thesaurus, et ingens
Et commune bonum, de quo sibi quilibet aufert
Suppeditate Deo non ille aliena secutus
Imperii excedit metas: sua regna tuetur,
Pace salutaris, saevis non noxius armis;
Arma nisi ad flictae poscat iactura salutis.
Ergo sedens solio populis ius dicit ab alto,
Consilio gravis, et cauto sermone disertus,
Arte regens animos, et verbis pectora mulcens.
Pendet ab hoc uno mirantis turba coronae:
Hunc unum aspiciunt omnes, et amore verentur.
Talis ur hic infans accrefcat euntibus annis
Vota Deo faciat, cui sunt bona publica cura:

Ad Philippum Ducem Pomeraniae.

ESse Deo curae, qui rerum sceptra gubernant,
Tu quoque non dubie magne Philippe doces.
Nam cum sollicito sint omnia plena tumultu,
Cum tot succumbant tempora nostra malis:
Impia cum vobis meditentur bella tyranni,
Qui fidei afflictae grande fovetis opus:
Cum tantae insidiae vobis ponantur ab illis,
Impia quos Stygius cogit in arma furor:
Cum mortem intentet meretrix Babylonica vobis,
Quae ponit instum Daemonas ante Deum.


page 355

Tu poteras dubitare tuae de semine gentis,
Deque tuae forsan dexteritate domus.
Iam tecum sanctis gemuit Pomerania votis,
Nimirum imperii fida ministra tui:
Utque tibi e chara concedat coniuge natum,
Saepe piis votis est venerata Deum:
Qui tecum et longaeva tuae post fata senactae,
Adserat invicti dogwata vera Dei.
Audiit haec (nec enim quidquam negat ille precanti)
Et tibi diffugiat quo tua cura dedit
Iamque tibi accedunt solatia prin cipe naro:
Haeredem pietas invenit ista suum
Quod Deus instituit ante omnia curat, et oruat,
Ille Magistratus condidit ille regit.
Caelica res Princeps sunt caeli munera Reges,
Ordo magistratus caelitus iste venit.
Illis dat motus acres dat nescia frangi,
Cordaque fortunam vincere docta Deus.
Et velut invisos turbat de sede Tyrannos:
Sic illos saluos hic et ubique regit.
Ille tuam agnoscens pietarem hoc munere misso,
Officii voluit te monuisse tui.
At tu Saxonicae Maria inclita sanguine gentis,
Et decus, et generis gloria magna tui.
Quae virtute rua patrias Herordas aequas,
Conveniensque tibi nobile nomen habes:
Vive diu et thalamos natis feliciterauge:
Gloria tam claro pignore magna tua est.
Omnia virtutum te dicere nomine credas,
Hunc proprio, atque suo nomine quando vocas.
Nam solet ingenuo nasci cum Principe virtus:
Hoc decus insunas praestat uterque parens.
Iam genorose puer risu cognoscere matrem
Incipe, nam patria te Iulit illa decus.
Magne puer, caelo demissum munus ab alto,


page 356, image: delf0356

Ingredere exortus prospera fata tui.
En tibi blanda ferunt sanctae munuscula Musae,
Natalisque canunt sidera fausta tui.
Arrident nato Charites arridet Apollo;
Stagnat et ad cunas Castalis unda tuas
Te nato novitas resetata volubilis anni
Gaudet et admissos lenius urget equos.
Iamque tibi in cipiunt longi se prodere soles:
Natali applaudunt tempora laeta tuo.
Ipsa exuta hiemem venturi veris amore
Vestit, et ornatas terra recludit opes.
Iamque ubi consucsces auras, orbemque tueri,
Ridebunto culis omnia blanda tuis.
Quid mirum, nam vere novo qui condidit orbe
Vere novo patriae condidit ille ducem.
Omnia principio primum sunt condita veris.
Optima dici ipso quae mernere Deo.
Quare age Dux roties votis optate tuorum:
Luce subi vitam prosperiore tuam.
Qui tecum patriis adfers solatia terris,
Nunc sidus populis exoriare tuis.
Nascere Dux populis, patriae spes altera terrae:
O quantum e cunis spem capit illa tuis!
Inclita tu disces facta observare parentis:
Maius et antiquis nomen habebis avis.
Te dominum pariter matrisque ex fratre nepotes
Tota sub Arctoo terra Botte colet.
Tu Pomeeranus eris, cupidis cui patria votis
Optabit Pylii tempora longa senis:
Qui post iusta tuo succedens fata parenti.
Invictae fidei grande tenebis onus.
Interea vita tibi prospera fata precantur
Omnes, quos animos constat habere pios.
Hoc cupis afflictae fidei fordissime vindex,
Hoc tua virtutis grande Sybilla dccus:


page 357

Nomine qui sicut patruique patrisque vocaris:
Sic aequas animi dives utrumque bonis.
Hoc alii proceres, studio quicumque tenaci
Pro sacra curarum relligione gerunt.
Tuque adeo monstrante Deo qui primus in auras,
Et teneris revocas magne Luthere fidem:
Hoc ita natura felix orator lonas.
Hoc Cruciger placida candide mente cupis.
Et numquam a rerum curis relevate Melanchton:
Iessaeaeque Lyre tu Pomerane decus.
Sed redeo unde fui primo digressus et ad te
Converto numeros, magne Philippe meos.
Hunc quoties natum vultu amplecteris amico,
Et placida pendens ore fone bis onus:
Esse puta missum ceu calcar, ut vigeat illud.
Quod nunc pro Christi luce testeris opus.
Non meliora potest Princeps patrimonia natis
Linquere, quam veri dogmata pura Dei.
Sed tibi nunc volui gratis applaudere Musis,
Quicquid id est, facili suscipe fronte precor.
Suscipe facta tuo natalia carmina nato:
Exigui brevitas temporis ista dedit.
Quod superest longos vivat cum matre per annos
Compre cor et regnet cum sene patre senex.

Ad Principem Electorem Palatinum, Othonem Henricum.

SIc ubi conspirant faciles in corpore vires,
Res bene florentis salua salutis habet:
Mens radio lucens caeli, mens integra veri
Quid diceat celsa dictat ab arce potens:
Imperio assuescit recti studiosa voluntas,
Corque suos morus pacis amore regit.
Si quis ad hanc Princeps regimen componere formam
Omnis ut officii congruet ordo studet:
Ille statu imperii fruitur populique beato.


page 358, image: delf0358

Et clarum merito nomen honore gerit.
Illi applaudit amor, sparsi in commertia civis
Officiis numerus constat ubique suus.
Ille ubi se solio media componit in aula,
Dicturus populis iura colenda suis.
Protinus ingenuo Maiestas candida vultu
Adstat, et Augusto fronte serenus honor.
Tum linguam expediens aequo de iure diserte
Pruden tique simul pectore verba facit.
Doctrinae pariter, fecundae et carmine linguae
Mulcet, et assensu pectora mota trahit.
Mille hominum mentes hominem convertit in unum,
Virtutis proprio vis animosa bono:
Huic respondet amans positi reverentia iuris,
Fromptus et ad leguro dogmata sponte favor.
Sive domi seu prompta foris studia expetit usus.
Unanimem praestat patria tota fidem.
Quod si vera Deum monstrans doctrina gubernat
Cor Ducis, ut regni comparet inde decus:
Vere erit imperium felix ex asse, nec unquam
Divino orbatum perdet amore decus.
Tu quoque cum talem patriam mediteris, et optes
Constitui Elector Dux Palatine, decus.
Inclite, ab Henrico qui clarum et Othone Monarchis
Saxonico natis sanguine nomen habes:
Te quoque prosequitur merito veneratus amore,
Qui civis dici qui cupit esse bonus.
Iure tibi gratantur opes gratantur honores;
Res quibus est Princeps digna favore bonus.
Namque alia ut mittens aliis celebranda relinquam,
Te merito Musae cur venerentur habent.
Quas quoniam hospitio venientes excipis ultro,
Et sinis umbroso pacis amore frui:
Me quoque magnifico dignatus sponte favore,
Sollicitum larga conditione vocas.


page 359

Addis opes etiam capiendos addis honores:
Et dignum Musis, ingenioque locum.
Agnovere meae decus hoc in Principe Musae,
Et gaudere sibi non potuere nihil
Me tua suscepit bonitas si caussa probaret:
Iusitia a patria noluit esse mea.
Caussa fuit: sed vicit amor patriaeque Ducumque:
Mutari assuetum non tulit illa solum.
Illi ut iustitiae, sunt ut pietatis amantes:
Sic Musis etiam, quod meruere ferunt,
Hoc illis natu ra dedit, generosaque gentis
Nobilitas, veris semper amica bonis.
Sic iuvat ingenio similes virtute parenti
Laude pari verum promeruisse decus.
Illis est curae pietas, et gloria veri,
Et pax quae summi est sem per alumna boni.
Vivite mangnanimi iam vobis auspice Christo
Auricomis debet Ruta virere comis.
At tibi quas grates mitissime debeo Princeps,
Unde feret parua sors mea versa tota?
Quaero, nec invenio, nec aquas in ducere fonti,
Nec nemori fyluas (nec decet) ipse velim.
Servo animum memorem grarum circumfero pectus.
Hoc etenim Princeps debet honore coli,
Publica res Princeps commum debet amore.
Non tantum studio muneribusque coli.
Est tamen hoc illi ceu testificatio; namque
Si quis amat studium non negat ille suum.
Ergo animo, et studio si quid conducere possem;
Ingenium hoc forsitan, non tibi turpe foret.
Hinc quas arcta tibi nescit fortuna referre,
Hoc tenui grates carmine gratus ago.
Carmina divitiae sunt vatibus aurea numquam,
Frondea sed Musis nora corona fuit.
Inde diu nomen florens Heroibus addunt,


page 360, image: delf0360

Quod recolunt memori fecula multa sono.
Deperit argentum cumula tum intercidit aurum:
Thesaurum ingenii mors abolere nequit.
Nec virtus longo per se durabilis aevo est.
Hanc nisi servatam Musa diserta vehat.
Musa loquens longae custodit saecula famae:
Musa vetat meritis nomina clara mori.
Musa dedit vitam mortalibus, illa perenni
Nominis Heroes posteritate canit.
Quis Reges, quis nosse Duces quis regna, quis uroes
Quos olim alta hominum secla tulere, queat:
Nomina ni scriptis animata referret eorum,
Aonii passim turba diserta chori?
Carmine Nelides, et carmine vivit Achilles:
Ignotos sepelit glmoria muta Duces.
Hoc erat ad statuam Macedo quod fixus Homeri.
Dura sibi gemitu fata negasse dolet.
Et tibi quod possum clarissime defero Princeps:
Forte etiam hinc nomen laus habitura tua est:
Offero Pastorem quem per sua pascua Christum
Depingit tali Psaltria Musa typo.
Ille etenim vigilans ovium circum agmina eustos
Erramtem miti servat amore gregem.
Nos ovium fumus errantum miserabile vulgus:
Sanguine quas miseras ipse redemit oves.
Nos licet abducat per devia mobilis error:
Nos tamen in veram colli git ille viam:
Colligit, et verbo per pascula ducit euntes,
Et regni heredes nos facit esse sui:
Omnia et ut servat qui condidit omnia solus;
Sic nos e manibus non sinit ire suis.
Tantum agnoscamus vocem pascentis, et illi
Discamus memoritra dere corda fide.
Adde quod idem omnem vigilando perambulat orbem,
Et rebus largo pronidet auspicio:


page 361

Ipse regens lucem, purumque in sole calorem,
Ipse regens vires lactea inna tuas.
Rebus adest praesens primo crescentibus ortu:
Provehit et motu semina quaeque suo.
Ipse patris quoniam sapientia, vivaque virtus,
Munificus terrae ludit in orbe, Deus.
Hinc rerum species similes sibi semper, et augens
Omnia divino nata favore vigor.
Tum genus humanum vero complexus amore,
Excubias proprio gro grege semper agit.
Et quoniam omnipotens vox est et viva parentis:
Pascit oves verbi lacte fluente sui;
Observatque simul iustoque in tramite ducit,
Qua certam pandit gratia ad astra viam.
Ah quo ties errans latebris fallacis Eremi,
De grege tran siliens stulta vagatur ovis!
Ille tamen gaudens humeris gestare repertam,
In numerum redigit restituitque suum.
Saepe latens aliquo fallax in gramine scrpens,
Insidias omni pervigil arte struit
Ille tamen custos gregis et pugnator in hostem,
Destruit ipse potens insidiantis opus:
Quin etiam adfirmat laetantis gaudia caeli
Converso aure Deum saepe fonare reo.

Ad Ferdinandum a Maugis.

HAec vis atque vigor nostros infusus in artus,
Cetera qui motu Principe membra regit:
Quo sentire datum est homini quo ducete vitam,
Et ferri certis ad peragenda modis:
Unde sit, et qua nam productus origine multos
Iuvit apud priscos elicuisse Sophos.
Nec videre nihil; schola seu studiosa Platonis,
Seu schola Doctoris parua Stagira tui:
Nos tamen excussis melius censere tenebris,
Caelestis fidei mystica norma docet.


page 362, image: delf0362

Novimus artificem qui fabricat omnia, nullo
Ex opere et vires luminis intus alit.
Noli scire modum noli perquirere tempus;
Non homo consiliis debet adesse Dei.
Ergo animus vere est divinae portio mentis,
Exiguus veniens fomes ab igne Dei.
Ipse agitat corpus, viresque admiscet eundo:
Ipse vigil domini praestat ubique vicem
Illius ad numen sensus regale moventur.
Subdita et ad causas turba parata suas.
Ad dominum referunt sua quisque negotia at ille
Iudicat, et certa cognita lege probat.
Ille sua levitate celer nisi prava voluntas
Horsum agat ad caelum semper anhelat iter.
Hei mihi! flamma potens cur turpibus ista tenebris
Obruta, nativam perdidit orba decus.
Staulta dolis atri cum femina capta Draconis,
Est sua neglecto damna secuta Deo.
Inde tot aerumnae duri tot ubique labores,
Obiva tot variis dita pericla modis.
Cum quibus est animo pugnandum semper et ipse
Cum quibus incolumis non victor erit.
Sed tamen adiutus recta ratione triumphat,
Atque exercitio fit relevante potens.
Ite procul clypeis annosa insignia gentis
Quos sine virtutis laude referre iuvat.
Ut genus a Graio Germanus Cercrope ducat,
Hectoreaque aliquis stirpe superbus eat;
Si premat ignavis animosam sordibus auram:
Quid vitae ad frugem scutiger addat iners?
Exercendo valet, viresque acquirit agendo
Hic animus, magnum qui facit essse virum.
Et quamquam generis propagine nascitur Heros,
Virtutisque infans a patre nomen habet:
Ni tamen innatos norit compescere morbos,


page 363

Ad bona ni totis vera laboret equis:
Sanguinis ecce vigor, mentisque innata facultas,
Ut Scintilla rogo deficiente perit.
Quid tibi profuerit Cyrum monstrare parentem?
Impia Cambysen si tua vita verfert.
Durandus vigor est animi virtutis ad usum:
In clyta per praeceps fama paratur iter.
Hinc Fernando genus veris qui dotibus ornas,
Quae duplicis titulum nobilitatis habent:
Nam quia Maugisiae genus a propagine gentios
Ducis ab antiquo sanguine natus eques:
Nec tamen hoc satis esse putas, sed gentis honorem
Illustras animi, condecorasque bonis.
Haec tecum conferre iuvat dum nostra reducit,
A stygiis Ithacum Musa latina plagis.
Atque haec huius erit sententiatota Camenae,
Ignaus animi dona valere nihil.
Nec speciosa fidem faciat facundia nobis:
Res ea natura est nota probante satis.
Tantum hoc Moeondien itidem sensisse probabe,
Dum dubium reducise cantat Ulyssis iter.
Nam quoniam ex opere hoc nuper quasi ducere gustum
Visum est, iudicio stabit id omne tuo.
Ergo quid hic caussae sapientem monit Homerum,
Ducat ut adflictum fata per alta Ducem?
Scilicet ante oculos mortalibus ille volebat,
Ponere perfecti munera plena viri:
Qui simul ingenio rerumque excelleret usu,
Publica quo posset res duce salua geri.
Crede mihi tales, qui praesint, esse necesse est:
Ut multum prosint, multa dolenda ferant.
Hic labor, hoc opus est nostrum qui mente valemus,
Ullum pro patria ne metuamus onus.
Nonnea animo celer, ac sensu peracutus Ulysses,
Strenuus ad pacem fortis ad arma fuit?


page 364, image: delf0364

Quos tamen in fluctus fortunae hunc mergit Homerus!
Quot patitur terra quotque pericla mari!
Iam dederat findem Troiano femina bello;
Graius et iliacas hauserat iguis oper:
Cum Danaum toto difiectas aequore classes,
Numinis in varias spargeret ira plagas.
Adpulit ad Ciconas ventis iactatus Ulysses,
Hebrus ubi astrictas in mare voluit aquas
Diripit hîc urbem, sed mox fortuna repugnat,
Obvia dum Ciconum colligit arma manus.
Tum populi expertus non aequo Marte furorem,
Cogitur indigna vertere terga fuga:
Exceptusque iterum ventis pelagique furore,
Aegei rapitur per vada coeca freti:
Donec aberrantem lentis cum classe Cytheris,
Excipit Oebalio curua Malaea finu.
Hinc Lybicas longe Borea disiectus ad aras,
Ad populos venit myrthea lothe tuos.
At non excipitur bello, non pellitur armis:
Hei mallet so cios arma tulisse suos.
Namque revertendi faciens oblivia lothus,
Gustantes reditus non meminisse facit.
Ergo peregrinis dum suaves incola fructus
Exhibet, et socia tempora fraude terit:
Indulget genio miles, nec navita ventis
Vela dare, et patrios curat adire focos.
Scilicet et fortes eneruat blanda voluptas,
Dux ubi prospiciens non canet arte suis.
Sic tensit Macedo molli Babylone potitus,
Deside militiae Marte perire decus
Militis ad Capuae corrupta est otia virtus,
Cum sineret molles haunibal ire dies.
Insomnem decet esse Ducem; subit otia casus,
Saepeque pigritiae poena, novus labor est.
Ne tamen hoc totus faro succumbat Ulysses,


page 365

Consilia ex ipso tempore prompta capit.
Vi retrahens, prorae locat ad retivacula vinctos,
Invitosque aegra sogit abire fuga.
Iamque Notus Lybicis profugum comitstus ab undis,
Adilcit ad scopulos Sice lis ora tuos:
Terribiles habitant loca qua deserta Cyclopes,
Sa crilegi, atque ipsis turba inimica Deis:
Qui neque iusticiam agnoscunt, nec iura verentur,
Omnia pro libitu qui temerara gerdut.
Vix terram attigerat, summo cum monte videri
Umbra potest vasti prodigiosa viti.
Monstrum horrendum ingens, soboies metuenda Thoosae,
Sicanius nomen cui Polyphemus erat:
Par scopulis humeros et vertice sidera pulsaus,
Per pratum grandes pastor agebat oves:
Ceu Leo collisis qui mandit dentibus aguam,
Fractaque cum totis carnibus ossa vorat.
Cum grege non magno maestus restabat Ulysses,
Proxima qui cupido cena futurus erat.
Quid facias? oppressus eras et inermis Ulysses,
Hic opus argutae mentis acumen erat:
Nulla animi virtus timidi: sorbenda Cyclopi
Porrigir audaci dulcia vina manu.
Vina age nostra bibas, caro cui gratissima nostra est,
Lautior adfectat pocula lauta cibus:
Sic Ithacus: latices ille imis faucibus haurit;
Mox gravat inflatum copia pota caput.
Tum cadit, atque haustum pariter cum carne Lyaeum
Euomit, invadit membra gravata sopor.
Causam ithacus nactus vino, somnoque sepulto
Fonte oculum socia victor ademit ope:
Solertique fuga praedaque potitus opima,
Consilio tandem vindice laetus abit.
Tantum animus sapiens ingenti robore praestat:
Omnia vis animi vincere dum potest.


page 366, image: delf0366

Vim superat virtus, vincit prudentia ferrum:
Vir pus, et prudens omnia victor habet.
Saepe aliquem nequeunt vires frenare Tyrannum;
Vaius hunc frangit mens generosa viri.
Pulsus ad Aeolios Vulcania littora montes,
Hyppo tadis subiit regia tecta senis:
Cui quoniam imperio ventos tractare potestas:
Praesenti miserum iuvit, et auxit ope.
Namque iubet Zephyrum placide deducere classem;
Dum patrium tangat salua carina solum,
Ast alios casus quos exigat, utribus indit
Atque ait his omni Nerea vinceloco.
Vincere debuerat, mare quem tot traxerat annos;
At non dum in fatis vincere posse fuit.
Certus erat, visa loca grata subire Zacynthe,
Cum premit a remo pectora fessa sopor.
Quid non seruilis petulantia turpiter audet?
Utribus inclusas esse putabat opes.
Speque avidi praedae dum lora tenacia soluunt,
Omnis ventorum vis per inane fugit.
Iamque ruunt pontumque cient, et tui bine perflant,
Hinc Aquilo, hinc Eurus, turbidus inde Notus
Excitus, ante oculos sua dum disc in ina cernit,
Perditus hîc dubitat, sospes an esse velit.
Tentat et Hippotaden frustra mollire precando,
Perque truci iterum naufragus errat aquas.
Esse quid exempli ventorum in rege probemus
Cordatos reges Numina summa iuvant.
Cur tamen inclusos ventos dat in utre? monemur
Parcius utendum Numinis esse bonis,
Hei quam saepe malum Princeps ievitate suorum
Cogitur et nullo crimine damna pati!
Hoc ita servorum per furta figurat Homerus:
Servorum nescit fine carere dolus.
Hinc mare ad Anriphatis populos allisit Ulyssem,


page 367

Qua bibit Artacias incola crudus aquas.
Qua solitos memorant Laestrygonas hospite caesom,
Humano cupidam carne replere gulam,
Hinc caetis sociis, et fracta classe repulsus,
Impia Circei venit in arua soli.
Quid memorem dirae benefacta venefica Circes?
Est ea iam vulgo fabula nota satis.
Hei doleo hoc unquam venisse ad littus Ulyssem:
Hic ithaco factus mollior ille fuit.
Atque equidem optarim meliorem huic Molyos usum,
Archilochi merito carmine laudo metum.
Quid faceret tristis pro libertate suorum?
Quos pridem in turpes verterat illa fues.
Bestia ne fieret, non cetera cavit Ulysses;
Hei mihi, quam minime multus utrumque cavet?
Sed tamen infernas migrare coactus ad umbras,
Hac eriam poenas pro levitate luit.
Tartara restabant illi cui terra fretumque
Trita diu fuerant: Tartara fortis adit.
Usque adeo ne opus est, dignum virtute probari,
Ut mala qui tulerit plurima, plura ferat?
Illic Heroum vitam, poenasque nocentum
Conspicit, ut vitam corrigat inde suam:
Hoc erat in sese penitus descendere, et intus
Ad bene vivendum quaerere quid sit opus.
In seipsum ducit, non Tartara, Homerus Ulyssem:
Inque animo manes ipsius esse docet.
Cogitet ut secum charae mens conscia vitae,
Quid bona lucretur quid mala facta luant:
Esse sua ingenuae virtuti praemia monstrat;
Crimina supp licio nulla carere docet.
Haec ira Sisyphides monitus, quasi redditus orbi,
Sustrinet in clades fortius ire suas.
Subdola iam dulci modulantes funera cantu,
Sirenum docta praeterit arte choros.


page 368, image: delf0368

Nec velut ante toro Sagae Phoebeidos haeret:
Eludit cauta monstra marina fuga.
Incolumis Scyllae fauces ventremque Charibdis
Praeterit, ad Siculae dum redit arua plagae.
Hei quantum est regere, et populo dare iura feroci!
Legibus exiguam vix tenet ille manum.
Rebus in adversis quem saepe probaverat ante,
Caussa novi Archilochus sustinet esse mali.
Solus is invitans comites in pascua Solis,
A cupido praedam milite iussit agi.
Flebilis hinc ira tempestas orta Deorum,
Zancleos iterum eogit adire sinus:
Hîc omnes fracta sparsim cum classe rotatos
Strangulat epoto Sicelis unda freto.
Consilii solus monitor melioris Ulysses,
Naufragus e media vix bene fugit aqua:
Fugit, et ô nollet; sed sic cogen tibus astris,
Ogygiae tandem pervenit exul humum.
Hîc etiam invitum, et querulum remoratur Atlantis
Mollis, et ad blandas ingeniosa preces.
Hei quae deliciae, quae blandimenta parantur,
Ut pius in patriam diminuatur amor!
Illa quidem acceptum mensa solata precando,
Divinas inter sic fuit orsa dapes:
Quo tamen ire paras: felix tua si bona nosses!
An me adeo temere deseruisse potes?
Si scires, reliquum tibi quid tua fata relinquant,
Si reputare animo damna futura velis:
Quae prius ingenti tibi sunt superanda labore,
Quam videas Ithaci recta paterna soli:
Iam mecum aequali contentus sorte maneres,
Et tibi servares meque, meamque domum.
Quin etiam aeternae fruereris vere iuventae,
Et mecum malles nescius esse mori.
Nec mihi Penelopen praefer, quam munere formae,


page 369

Quam longe ingenli numine vinco mei.
Hei nihil est hominem forma contendere Divis;
Et damni et casus nescia turba sumus:
Dixit: ac immotum virtus solatur Ulyssem;
Spondet et in superos spes meliora Deos:
Nec sibi turpe putat procul a tellure precari,
Fumum de patriis cernere posse focis.
Numen adest, numen dederat mandata Calypso;
Non poterat iussas haec inhibere vias
Sic licet Heroum vitientur pectora, utomnes
Ad mala mortales obvia turba sumus:
Si tamen agno seunt vitium, morboque repugnant,
Eturpi emergunt auspice labe Deo.
Et tamen damissam comitantur tristia culpam,
Quodque malos mores expiet, usus haber.
Hinc Ithacus dextris ereprus Atlan tidi fatis,
Vicerat ex illo non sua fata tamen.
Iam parat Ogygiis pelago nova robora fyluis,
In patriam rursus quaerere certus iter
Mira quidem res est mallet retinere Calypso:
Sed cogente iuvat vela abitura Deo.
Saepe aliquem casu Deus a remorante recebat,
Casus ut ad ferret quam prohibebat opem.
Ergo iterum ponti dorsum sublime secabat,
Exigua vectus per freta longa rate.
Iam decima exoriens octava reluxerat Eos,
Per mare Phaeacum conspicit udus humum.
Ecce maris demitor rediens ab Atlantide terra,
Conspicit e Solymis montibus ista senex:
Utque videt tumidos conantem eva dere fluctus,
Montibus horrendis concitar omne solum.
Iam nubes, ventosque ciet iam marmora miscet;
Mota polum saevo territat unda sono.
Tum gemma, et pectus corpore solutus Ulysses,
Edidit in gelidos talia verba Notos:


page 370, image: delf0370

Me miserum quid fata parant, avid abominor ultra,
Quod mihi nunc superest: quae graviora feram
Felices Danai quos celsae ad moenia Troiae
Sustulit Atiida sub duce summa dies!
Tunc ego debueram durae sucum bere morti.
Cum petui fama non pereunte mori.
In me cum gelidi pugnantem ad corpus Achillis,
Misetunt Phrygiae spicula mille manus.
Tunc pulchre moriens merituspraeclara fuissem,
Funera, florentis cespite tectus humi.
Nunc rapior ventios mediis inglorius undis,
Et quia rata volunt, deside morte cado.
Talia iactanti saeva caput unda procella
Perculit: eversa labitur ille rate:
Labitur, at vitae rursum memor occupat illam;
Tutus in adversa Numine pugnat aquas.
Nympha maris misero Cadmo sata subvenit Inc,
Et superet fluctus qua ratione, docet.
Has ait extendens vincta; sub pectore vittas,
(Et simul has offert) per freta nare potes.
Quid moror? exiguum tempus transiverat, ecce,
Ut paleas ventus disicit unda ratem.
Ille trabem nactus vinctisque ad pectora vittis
Nabat, ut in magno flumine paruus anas:
Iamque dies binos, totidemque per aequora noctes,
Naufragus in mediis haeserat ille Notis:
Tertia lux terram monstravit et attulit auram,
Marmora quae nanti commodiora daret.
Tum vada Coryrae Phaeacidaq attigit oram;
Verum aditum ventus qui prohiberet orat.
Hei quoties scopulis gravitate ill.isus aquarum,
In medias rettulit membra relapsus aquas!
Littoreae mifero fregissent ossa procellae,
Ni ferret celerem provida Pallas opem
Hac tutus ducente miser, tandem ostia nactus


page 371

Fluminis, insanis de maris exit aquis.
Utque manu adprendit, matri dedit oscula terrae,
Hac sibi quod tacta reddita vita foret.
Hospes ab Alcinoo Phaeacum Rege receptus,
Munera cum pleno multa favore tulit:
Eius et auspicio patrias devectus ad oras,
In travit portum Phorcynis alta tuum.
Hei scelus! ut tangit patrii sua limina regni,
Cognitus a nullo stat miser ante fores.
Sola memor domini numerosis tardior annis,
In trantem agnovit tecta paterna canis.
Fluctibus heu quantis quatitur, quos maesta dolores
Quot mens aerumnas invenit aegra domi?
Dum reduci obsistunt manus invidiosa procorum,
Dum privata furens civis in arma ruit.
Maiores reduci sua praebuit aula labores,
Omnia turbatis quam freta mota Notis.
Sed tamen evasit sub vindice Pallade victor:
Omnibus in rebus Pallade tutus erat.
Hanc ipsi comitem nusquam non addit Homerus:
Sublenat haec pressum factaque dura levat
Palla da nil aliud nisi celsam intellige mentem,
Quae frangi Superis fisa dolore nequit.
Talibus aerumnis sapiens iactatus Ulysse,
Vix senio requiem subveniente tulit.
Hoc speculum ante animum ponant quoscumque remotos
Moribus a vulgi mens generofa facit:
Sive illi illustri genus altum a stemmate ducunt,
Et lata populos sub ditione tenent:
Sive illi arrecti verae virtutis amore,
Adfectant tituli nomina celsa sui.
Per varios casus animo duce fortius ibunt;
Fidere si summo scittamen ille Deo.
Rebus in adversis spernit mens alta dolores,
Nec superare animi vis gemina potest.


page 372, image: delf0372

Nam fortuna licet vultu bachata sinistro,
Inferat externis plurima damna bonis:
Divitiae pereant, chari moriantur amici;
Vexentur morbis corpora, corda dolis:
Non tamen hic animus virtutum robore fultus
Luxari, aut aliqua parte perire potest.
Fortior adversos sic Regulus ivit in hostes:
Mente fuit liber, corpore captus erat.
Hac patriam fortis reparat virtute Camillus;
Hac sapiens victor Scipio laude fuit.
Hac annos superat tua laude iuven ta viriles,
Magne patri Macedo sorteque vique potens.
Laude Dionaeos Pharias hac Iulius undas
Contemnens mersa per vada puppe natat.
Armque semiviri fastu commota Potini,
Robore quam Murtis, plus ratione premit.
Sed quid ab externis exempla ad ducimus actis?
Non tamen exemplis tempora nostra carent:
Nec desunt iuvenes Heroum exempla sequentes
Quos numerare labor, sed meminisse iuvat.
Ecce animi quantis Veruetius ignibus ardet,
In fera pro patriis dum ruit arma focis:
Incola Pannonius Scythica cum genta toto annos,
Marte infelici bella sinistra gerat.
Hei mihi quot populos quot pagos victor et arces
Addidit et Gericas Turca cruentus opes!
Dum sine praefidio civis, sine vindice pugnat,
Dum quasi desperaus proicit arma dolor.
Excitus hic animo luvenis, virtuteque motus,
Proelia pro patria pro pietate facit.
Grassantesque Scythis patriis depellit ab oris,
Quos solet exigua fundere saepe manu.
Vive diu iuvenis, virtutis aman tibus unus
Exemplo ut possis pluribus esse, vale.
Tanra animi virtus, tanta est innata facultas,


page 373

Quam pius exercet constabilitque labor.
Atque haec quam bene suntsapientibus edita priscis
Qui melius vulgo cernere vera solent!
Praesidioque isto sese armavere potentes,
Am biguae contra lubrica tela Deae.
Cumque huius tot sint colaphi, tot et ulcera vitae,
Ad plagas illis hoc cataplasma fuit.
Nos melius, veras quoniam deprehendimus alas
Ardua quae recto tramite ad astra ferant.
Nascimur, haec summa est mandato quisque labori,
Officio debet quisque vacare suo.
Nec quia sic nummi quia sic pariantur amici,
Quisque sui debet nosse laboris onus.
Sed sudare Deo, caeloque probare labores
Nostrum est: huic placeat si mea vita, sat est.
Qui cupit, ut gestis reddatur gratia rebus,
In medio ponit castra caduca freto.
Omnia sunt ingrata: sed hoc tu nomine noli
Segnior officii non meminisse tui.
Ecce alius magni ducis inu itatur in aulam,
Ut patriam cura consilioque iuvet.
Ille regit iussis populosam legibus urbem;
Praesidet hic castris Phoebe canore tuis.
At quotus ex illis, si mundum ex ungue notabis,
Praemia pro studiis accipitaequa suis?
Me iuvet officio me iusso munere fungi;
Sponte mea in patriam me iuvet esset pium.
Nossc iuvet cultum, quem mandet, et adprobet unur,
Omnia qui praesens scitque, videtque, Deus.
Ipse ego quid possim communi adferre saluti,
Mecum agitem, et nulli debita iura negem.
Me iuvet ex antro ventos horrere sonantes,
Nigra procellosi stagna videre maris.
Quod si me pelagus per inanes auferat undas:
Per fluctus animo remige tutus cam.


page 374, image: delf0374

Abditus a vulgo vivam productus in auram,
Omnia non aegra publica mente geram.
Ingenio vincam vires, et mente dolores,
Mente Deae dubiae vulnera mente dolos.
Laedere cum possim nolim motusque relaxer;
Et cum non possim saede iuvare velim.
Non ita quod magnos adfectem clarus honores,
Sed mea quo constent omnia facta Deo.
Omnia tam toto sunt praetereuntia mundo:
Atque etiam in magnis maxima pene nihil.
Nunc ubi tot magno vigilatae a Caesare noctes,
Nunc ubi tot tanti clara trophaea Ducis?
Nunc ubi Scipiados la bor, et victoria gentis,
Splendor et Ausonii nobilis imperii?
Scilicet et Boreae Macedo vexator et Euri,
Atque ubi nunc Cyrus maximus illei fuit.
Omnia sic aufert aetas, et certa senectus,
Cumque ipso senior tempore mundus abit.
Omnia praetereunt ceu modo nubila vento:
Aeternum nihil est, omnia praetereunt.
Huc igitur placeat nostros finire labores,
Unde animi nobis impetus iste venit.
Seruiat hic patriae claris hic prosit amicis:
Sic tamen, ut constent omnia nostra Deo.
Haec brevibus numeris crassa tractata Camena
Fundimus, ut brevitas temporis ista tulit:
Ceu primo instituens animosum Heroa colore,
Inchoat atque obiter pictor adumbrat opus.
Quae Fernande tibi maior tractare potestas,
Quando voles vacuo quando licebit, erit.
Nam velut ingenio polles et stemmate gentis,
Materies studium sic decet ista tuum.
Sive alto rerum scrutaris pectore caussas,
Sive etiam Heroum fortia facta legis:
Sive brevi accipies patriae pia iura regendae,


page 375

Oblati subiens clarus honoris onus:
Mens addicta Deo, mens semper ad ardua sudans,
Praevia propositi Dux sit ubique tui,
Ingenium genus exornet, mens stemmata gentis:
Nobilis est quisquis nobilitauda facit.
Sed tamen et felix ille est qui nomina Iaudis
Ex utraque suae parte tenere potest:
Quem genus et virtus commen dant ille beatus:
Ille comes Dius proximus esse potest.
Sed tamen haec alias: nunc mandamus Ulyssem,
Ut tibi verba meo nomine pauca ferant.
Ille quem a Stygiis rediens prudentior umbris,
Exemplum exacti sustinet esse viri,
Qui tibi dum recitat, quae passim viderit illic,
A nobi: iussus verba Latina loqui:
Fac tua non duras mens illi accommodet aures,
Forte operae pretium, quod iuver inde venit.
Sic habeas facilis Phoebum, Phoebique sorores,
Sic tibi det vitae fata benigna Deus.
Sic tua tran quillae ducens pia tempora vitae,
Sit procula saevis patria tuta Getis.

De Comitiis Smalcaldicis Anno 1537 Mense Febuario, Fragmentum.

ESt locus immensi post ultima climata mundi,
Qua revocant cursus saecula lapsa suos:
Extra annorum orbes spaciumque volubilis avi,
Extra Luciferi Solis utramque viam:
Qua sudans humeris porrectus fortibus Atlas
Credieus est geminos sustinuisse polos,
Hic sata Mnemosine genitoreque Vempore, fertur
Posteritas patriae regna tenere suae.
Salue dulcis anus, in quam flagrantis amoris,
Qui colimus Musas prodiga turba sumus.
Nos licet Idalios natura crearit ad ignes,
Arida qui Aoniis ora levamus aquis:


page 376, image: delf0376

Et Cypria molles stimulante probemus amores,
Urique in Nymphis dulce putemus opus:
Te tamen ante alias nimis impatienter amamus,
Post avidum cupimus qui superesse rogum.
Ut rapis, et stimulas primam mihi diva iuventam!
Quis mage dilectam virgine credat anum?
Tuiuceunda meam exerces meditatio mentem,
Seu Sol seu rapido fulget abaxe soror.
Te prius ex animo, quam scire nomen, amavi,
Quo puer, et nondum tempore, pubes eram.
Nondum contigerat mihi scire, quid esset Apollo,
Quidue novem, Vatum numina docta, Deae:
Quid Cytharae in medio dulces Helicone sonarent:
Quid saperer volucris fons pede fossus equi.
Ut tamen Aonias gradiens sublime per autas,
Grande aliquis doma nomen ab arte tulit:
Cuius scripta tuos olim merituta favores
Argueret certis publica fama notis:
Non tam praesentis mirabar numina Vatis:
Quam re quaesoleas Utibus ista dare.
Nam nisi post aliquot quae tute probaveris annos,
Nulla ferunt Clario scripta placere Deo.
Sic tunc sollicita meditabar mente quid esses;
Quod quia non video, nunc quoque mente sequor.
Dic age cum possit te nemo videre superstes,
Musica re quare turba superstes amat?
Cum re sollicitis votis optemus amantes,
Dum nobis Parce mitia fila trahunt:
Cur magis exactae post ultima funera lucis,
Pascis amatores lubrica Diva tuos?
Sicego cum placide mediis illapsa fenestris
Mite sonans bisids impulit aura fores.
Nec mora contactos subiens novus impetus artus,
Nescio quod cupido scribere mandat opus.
Dinafave dixi, tibi scribere pauca volenti,


page 377

Haec levis auspicio si venit aura tuo:
Er quae nunc meditor, venturis insere seclis,
Inque tuos olim conde recepta sinus.
Lapsa recurrentis post mille volumina Solis,
Transierant tacito saecula quinque fuga:
Alter et incoeptis signorum cursibus annus,
Septem exacta super lustra rotabat iter:
Ex quo mortalts subiturus pondera noxae,
Christus ab intacta virgine natus homo est.
Annua brumalis referebat Februa mensis,
Cynthius hibernis marmore mersus equis.
Inque domum Veneris madida migrabat ab urna
Piscis Acidalii proxima signa petens:
Iamque aliquis gelidae sub prima crepuscula noctis.
Contemplans nitido lumina clara polo:
Sidera dixissot fuluo vicina Leoni:
In caelo crater coruus, et anguis eunt.
Tempore quo posita discurrere veste Luperos,
Prisca facit solitos Roma fuisse fidem.
Fallorian hinc traxit moris munumenta Latini,
Pene furit simili Teutonis ora modo?
Nunc quoque currentes ceu captos mente, Lupercos,
Per medias tota cernis in urbe vias:
Quos, ut luxuries nunc est nisi Bruma vetaret,
Cursuros posita quis nisi veste neget?
Ebria clamosum celebrat convivia vulgus:
Lam potes haud aliquo Bacche latere cado.
Nunc te quitoto parcus non attigitanno,
Et tene bris cornu promere dulce iubet,
Iam videas Lemures pictis discurrere laruis,
Ferreque sollicita spemque, metumque manu.
Tessera quos urget fallax quibus alea curae est,
Non intellectae murumera voceloqui.
Ergo dum reliqui vinosa charistia reges.
Et celebrant levibus gaudia pigra iocis:


page 378, image: delf0378

Edita dum breviant illis spectacula soles,
Et pernox patrias alea perdit opes:
Ludicra dum faciunt ficti certamina Martis,
Armaque per lusus experienda movent:
Dum ducit placidas patrio de more choreas,
Dedita utrgineis laeta iuvenda choris:
Sueta vel in mediis exercet equiria campis,
Aut levat inicta pocula plena manu:
Tu sate Saxonico de sanguine maxime Princeps,
Semideum priscis regibus orte genus:
Nomine qui patruum referens. Divumque parentem
Aequas ingenii nobilitate duos,
Miles et afflictae dubium pietatis honorem
Asseris et Christo sub duce signa geris:
Lusibus humanis paricer nugisque, iocisque
Heroo versas pectore maius opus.
Urque adhibes curam vitae praecepta regendae:
Et iustas leges subdita turba colat:
Sic vigili totas extendis pectore vires,
Discat ut ad caeli sidera qua sit iter,
Etsubiecta sciat mordaci corpora noxae,
Morritera solam labe levare fidem:
Quam tot ab impuris vexatam hoc temporem monstris,
Dum cupis auxilio, consiliisque tegi:
In Syndoum cogis, tibi tantae in munere curae,
Participesque urbes participesque Duces:
Haud etenim sine mente Dei sine numine Christi:
Qui tibi quod facias, tam grave mandat opus.
Nec mora, sancta Duces tua iussa sequuntur, et urbes
Quos pia pro Christo gloria stare iubet:
Thyrigetisque petunt signantem Chalcida fines.
Qua Syndo certum dicis in orbe diem.
Pondera vix Elogi clarorum tanta virorum,
Impatibus poterunt sustinuisse modis.
Cum tamen haec annis scribam monumenta futuris:


page 379

Ut poterit, coepto carmine pergat opus.
Qui semel incoeperit, medium tenet ille laboris
Coepimus, incoepto finis habendus erit.
Iam quos a flavo Heroas adduxerit Albi,
Ut taceam, novit Solis utrumque latus.
Namque tuus frater quibus est ignotus in oris?
Curgravitas nomen Principe digna dedit:
Qui nuncingenuas pectus sublime perartes
Erigit, et mores non sinit esset rudes.
Ille suis animo iuvenis sublimior annis,
Consiliis numquam debet abesse tuis.
Inde quis invictum tecum venisse Lutherum,
Non credat, causam dicat ut ipse suam
Ille quidem in tantae tractando pondere caussae,
Propitio caelisydere dignos erat:
Torta sed affectus populantibusilia morbis,
Incidit in medicaslanguida praeda manus.
Dii qualem afflicti conctatum corporis artus
Quas necls infestae sustinuere minas.
Horret adhuc tantos, metuitq referre dolores,
Haeoquoque vix siccis Musa locuta genis
Ferreus est quicunq aliquem tam dura dolentem,
Maeroris vacuamente videre potest.
Ille sed infractus morbi dura omnia contra,
Ibat ovans animis, speque levabat onus.
Decubuit corpus, nescit decumbere sensus:
Hic etiam in fragili corpore firmus erat.
Corporis a vitiis traxit mens enthea vires:
Quo minus hoc valuit fortior illa fuit.
Hac una in tantam ductus descendit arenam.
Perstat, et applausus hac quoque victor habet.
Hac una Stygios pugnat munitus in hostes:
Sustinet haec nullis succubuisse malis.
Quam multi implerunt sceleratis aethera votis,
Afferret subitam morbus utiste necemi


page 380, image: delf0380

In vacuas quorum nunc spes evanuit antus:
Iniustos surda negligit aure Deus.
Sitamen est, ut erit, migrandum e carcere vito;
Pro Christi est illi dogmate dulce mori.
Sed Deus hoc iubeat tarde procedere fatum:
Utilius nobis ille superstes erit.
Implerat populos praecedens fama Philippi,
Praenia: quas mundi non adit illa plagas?
Illa etiam totum celeberrima pervolat orbem.
Qua Sol educit, quaque reducit equos.
Nec contenta solo est, ipsis gratissima Divis
Hospita caelestis limina sedis adit.
Ergo hanc monticolam ectatus Chalcida, causae
Spes bene tractandae magna Philippus erat.
Mens erat huic aliquas hoc texere carmine laudes,
Abnuit audaces durus Apollo preces.
Stulte quid affectas? caelum sine baiulet Atlas;
Pondera sunt Elegis haeograviora tuis.
Nec quicquam coeptas nulli absoluenda Maconi:
Sufficiunt tanto barbita nulla viro.
Huic siquem ex toto doctorum comparo caetu,
Quos huius volui temporis esse decus:
Quid nisi cum resona Pandione confero Picam,
Cum Iovis armigero confero noctisavem?
Adde quod huic aliquo praeconia texere versu,
Addereque eloquio liberiore decus:
Hoc erat aut Helenae vanos inducere fucos,
Aut linere artificis Smegmate Apellis opus:
Fomite seu rutilo dare mutus lumina soli.
Et circum in media lampada ferre die.
Dixit at exiguae tandem sibi conscia venae,
Languida vix coeptum dextra reliquit opus.
Ne tamen ignores esse hoc mirabile dictu,
Per me testatum posthume lector habe:
Tot disciplinis, sanctisque tot artibus illum


page 381

Totque bene aeternis posse vacare bonis.
Cum tam difficili magnarum a pondere rerum,
Non aliquam vacuam cernat abire diem.
Hoc tu olim nam nostra nihil nunc perspicit aetas,
Perpetua dignum laude videbis opus.
Ante quot Oceani generenturin aequore Conchae,
Ante queas pisces scire quot Albis alat:
Quam vere Herculeos numero finire labores,
Quos patiens humeris sustinet ille suis.
Non tamen occumbit, studiis nec frena remittin
Sedulitas illum non sinitesse pigrum,
Sicut odoriferi per amoena vireta Timoli,
Sedula dom flores depopulatur apis:
Non nisi mellifico gratissima quaeque labori
Pervigil evario munera flore legit:
Sic ille omne genu scriptorum exugit et intra
Sedula perperuos pectora condit opes:
Urde quibus toti proventus suggerat orbi,
Quos fundat fructus copia dives habet.
Semper habet segetes, interque Helicona metentes,
Plus frugum nulli sufficit ista Cetes.
Qui postquam exemptus sua fata peregit Erasmus,
Solis Phoenicis nobile nomen habet.
Non referam quanta redinivo hoc tempore Christo
Asserat ingenii dexteritate fidem,
Hoc solum precor invicto victore Luthero,
Invictus possit victor ut esse diu.
Hunc tufetre oculis debes Germania toto
Si quid adhuc sanae pectore mentis habes;
Quae iam barbarie pene obruta tota iacebas:
Si nescis iterum te docet ille loqui.
Quam felix esses tua si bona cernere posses!
Quid regis hic oculos syndone stulta tuos?
Surge age ceno oculos tandemque attolle iacentes:
Nil nisi divitias hic et ubique vides


page 382, image: delf0382

Si iuvat, ille tuis quae germina conserat aruis
Aspice, pronentum quo celebreris habes,
Aspice, multiplicireddentia foenote fructus,
Infundat gremio semina quanta tuo.
Dum tibi Pegasidum sacris cum fontibus hortos,
Cultaque Teutonico prata subaxe locat.
Inde quod, ut cornu, pleno capis ubere fructus,
Muneris hoc tanti contulitille tibi.
Dum suadet plenas tempus venerabile messes,
Usta necagelido concidit imbre seges:
Dum levat inceptum tibi mollior aura laborem,
Nec fuscant clarum nubila pulla diem:
Nata domum referasplenis frumenta quadrigis
Ut cito matura area condat opes.
Quod stignara tui, rerumque oblita tuarum,
Haec bonae non aliqua pondere lance voles:
Si tibi propitium subducent nubila caelum,
Feturamque gelu tristis aduret hiems:
Hic tibi carbones cedet Thesaurus in atros,
Eque tuis fugiet faucibus iste bolus.
Tempus erit cum te sensus habuisse negabis,
Accepto incipies et resipisse malo.
Verum haec saepe alios memini praedicere Vates,
Et facere insanis verba ferenda Notis.
Obvia fastidit, captat fugientia vulgus.
Nec sua qua debet commoda mente videt,
Negligit id quod habet, quod non haber acrius optat;
Pessima sectatur dum meliora probat.
Iam bene vix iterum florescere vidimus artes,
Atque aliquod meriti pondus habere sui:
Quae neiterum faciant hoc crasso tempore damnum,
Multus ad hac una est parte timere timor.
Praestet adhuc illis animam viresque Melanchthon;
Quaque potest curat ne moriantur ope:
Quidum nobiscum vitali vescitur aura,


page 383

Illarum nescit gloria tota mori.
Huncservate diu felici sidere Divi:
Debitus ingeniis sic quoq stabit honos.
Illius uberius laudes ventura loquentur
Saecula et ingenii nescia fama mori:
Liquerat albiacos comes integer illius agros,
Facundum Ionas, mite, piumque caput:
Vix tamen attigerat praeclarae moenia sorgae,
Cum peteret medicam assus et aeger opem.
Quare hinca nobis maerens sua fata recessit,
Et factum innita mente relegit iter.
Mitius huic utinam vitae labentibus annis.
Fatidicae traherent fortia fila Deae.
Non exul veteris que reretur gratia linguae,
Se posse amissum non repatare decus.
Est illiomnigena natura potentiorarte,
Quae decus omnigenae culta sed artis habet.
Est animus, tendensque supta mediocria pectus,
Nata que ad eloquii nobile ingua decus,
Dum tamen inviso vatiorum in turbine rerum
In studiis poni tempora sueta terit:
Quam male fecundi prohibetur gratia fontis,
Fundere quae melius publica posset aquas?
O ingrata bonis et saecula dura Camenis,
Vix etiam tales digna videre viros.
Quid iuvat excultis oculos bene pascere campis,
Si nihil hinc fcuctus commodioris habes?
Poma quid in curuo spectare gravantia ramos,
Utile si tantum quod iuvat esse nequit?
Sustincant alii clamosae nuntia plebis,
Tempora qui vitae liberioris agunt:
Hic utnata gerit divinis pectora Musis,
Sic vitam in studiis ducere dignus erat.
Libera sint illi mordacibus otis curis.
Quae sacra fecundae semina mentis alant.


page 384, image: delf0384

Sic quos nunc velut aspectu metimur inani,
Tantalus ut refugas aspicit aeger opes,
Proferet ingenii fundo de divite fructus
Aeterna dignos posteritate legi.
Non tamen haec seris quod nunc nihil inferat annis
Sed quod non possit scribere plura queror:
Scribit enim numquam rali sub mole quiescens
Digna cedro, et toto semper in orbe legi.
Hic comes argutus Christi Cytharoedus, et huius
Communis voti pars Pomeranus erat:
Qui passim externas abiens accitus in oras,
Non aliquod renuit ferre laborisonus,
Rursus et instauret lucrantem gaudia caeli,
Quae fuit ante operum nube sepulta, fidem:
Quod gens Arctoo testatur subdita caelo,
Quam late Codam tunditur nuda freri.
Iessaei primum quem novimus organa Vatis,
Clarius ut canerent erudisse melos:
Quaeliquer haud alium tot euntibus ordine seclis
Dex erius numeris explicuisse suis.
Humanas quorum placida dulcedine mentes
Mulcet et ad caelum pectora nostra trahit,
Felix ô nimium, et caeli certissimus haeres,
Cui somnos Syren tam bene suada facit!
Urbibus acceptus pariter Spalatinus et aulis,
Adfuit, in tali iussus adesse choro:
Pro genere humano qui nocte dieque laborat,
Orator summum sedulus ante Deum.
Illius externis pietas quoque lucet in oris:
Digna suis meritis hic et ubique vehi:
Huic grates peragit nostri quicumque favore
Principis in studiis fertile pectus alit:
Et qui munificae fasces aspirat ad aulae,
Hunc quoqrnon falso quo veneretur habet.


page 385

Querelae.

DEsine mens altas meditando evoluere curas;
Ista carent certo stagna profunda vado.
Desine scrutari putrefacta tot ulceta mundi:
Mensuram numerus non habet iste suam.
Sic teritur tineis annosa frequentibus arbor:
Sic morbus vitiis roditur ipse suis:
Sicque venenato foliis tristissima campe,
Atboreas lacerans perforat ore comas:
Ut scelera arroduntorbem, vitiumque nisi ipse:
Pene suo spectat Phoebus ab axe nihil
Si bonus est aliquis, vix alite notiox illo est,
Qui moriens summi nasciturignerogi.
Pressa iacet Pietas astutia libera regnat:
Haec leges regnis, im periisque facit.
Namque ubi lus colituriratio quid recta gubernat?
Est ubi iustitiae certus in orbe locus?
Ecce ruuntiunctis conatibus Auster, et Eurus,
Et Zephyrum secum per freta coecatrahunt.
Hei quam nuncalius, quan tum est mutatus abillo,
Qui flare Hesperio est visus ab axe prius!
His scopus ille unus, pelago ut stagnante natantem
Evertant Cymbam Christe benigne tuam:
Et tibi, si nescis omnem Germane salutem
Eripiant, priscum conscelerentque decus.
Quae tamen hos ratio remis armavit, et alis?
Quam caussam tantus fidit habere furor?
Hoc nisi quod dicas alienum a lure fideque,
Nomen adhuc certe non habet illa suum.
Et tamen Europe crudeli Marte movetur,
Et capur est corpus quod perlisse velit.
Illaque in extremas quam fatum abstrusit arenas,
Sicca sub occiduo quae loca sole tenet:
Gens veris inimica bonis quam foedalibido
Aeterni memorem non sinit esse Dei:


page 386, image: delf0386

Plena dolis, furtis gaudens, assuetarapinis,
Cui lucra sunt ipso pluris opima Deo.

Ad Leonhartum.

OVem tibi non falso piscosum iunxit ad Istrum,
Qui tuus in Musas est generosus amor:
Mittit, et accipias optat Leonharde salutem,
Quam pius a summo Numine quisque petit.
Si tibi respondent ex plenis omnia votis,
Hic quoque cur pleno pectore plaudat habet.
Nam si quenquam alium, memori te sem per in ore,
Semper et in fido pectore gratus habet.
Nullaque deducit Phoebeo carmina plectro,
Quin animum subeat mentio grata tui.
Sed tibi quid teneam losigit ambagibus aures,
Haec tibi Stigelii scribit amica manus:
Qui tecum longo curam sermone solebat
De rerum varia conditione queri:
Inter honoratos quem saepe vocare solebas:
Et decus Aonii? ieridumque chori.
O quoties animo convivia laeta recordor,
Sermones dulces et sine felle iocos.
Vel tunc cum doctisepulum geniale Poetis,
Quod dare, vix posset regia mensa, dares.
Omnia tunc cytharis re sonabant, omnia nablis;
Plenus et argutis plausibus hortus erat.
Nam tunc pacis erat spes maxima; Carolus orbis
Cum domitor coram conspiciendus erat.
Signa quiescebant irati tympana Martis,
Horrebat raucam nulla puella tubam.
At postquam Lybicas Martem produxit in oras,
Adicit et regnis Punica regna suis:
Quam metui usque comes qui Caesaris esse solebas,
Cogerer, ut Mavors te pia castra sequi.
Continuo et dixi vivat cum Caesare, quisquis
Nomen ab innicti corde Leonis habet.


page 387

Sic ego sic absens absenti saepe precatus;
Nunc quoque non aliter sis ubicumque precor.
Tu quoque si quid agam quî vivam scire laboras?
Accipe disparibus pauca notata modis.
Albis ubiingrediens Erymanthida versus ad Arcton,
Saxona piscosis irrigat arua vadis:
Inter eos Musashic qui profitentur et artes,
Principe certe aliquem servo favente locum.
Hic operor Musis, et doctos praelego vates,
Mentio huic quorum est non in honesta loco.
Et tibi cur inquis, quidquam est cum deside vita,
Qui fueras aulis non inimicus eques?
Isra, ribi fareor, mens aspiravitad aulas,
Ni que habuit tali conditione prius:
Dum tiruli splendor, dum cura invitat honoris.
Perque suos usus vivida vita placet:
Nec mhi quae galeam ceruix, quae tela lacerti,
Nec manus in pugnam quae gerat arma deest,
Corporis haec etiam non est mens vitibus impar,
Vincere quae casus quoslibet alta porest:
Nec mihi apud magnos locus, atque occasio reges,
Nec mihi apud magnos defuit illa Duces.
Novit id aestluas, quae contrahit Anglia noctes,
Qua Thamesis multo creber olore fluit
Novit id Arctoo fortis sub vertice Cymber,
Qua Neruus gelidam Balticus ambit humum
Quod si ita veltatio ferret, vel postu et usus:
Auxilio poteram clarior esse tuo.
Publica sed quoniam vigilante negotia mente
Pondero et emoto quis sit in orbe status:
Atque odiis video fractum civillbus orbem,
Qui fato in peius deteriore ruit:
In sua dum video grassantem viscera mundum:
Esse salutem aliqua parte latere puto.
Hic igitur portum nactus, sic transigo vitam,


page 388, image: delf0388

Ut metnens rapidas nauta quiescit aquas:
Vinctaque Phoebaea redimitus tempora fronde,
Carmen et auratam persono saepe chelyn.

Ad Bruschium poetam.

ACcipio gratus quod donas optime Bruschi,
Amoris ergo comprobandi poculum.
Munus et id madido deberi iudico vati,
Quem mixta dulci Hypocrene iuvat mero.
Sed cum tot pariant haec tempora tristia curas,
Studiis molesta nostris his poeticis.
O utinam posses Helenen quoque mittere, gustu
Quae poculum mihi misceat Nepentheos.
Tunc dulces cupida porantem fauce liquores,
Me sobrium non ulla cernereedies.
Interea Bruschi memori hoc quem sufficit Albis,
Liquore curas vel coactus reprimam:
Donec in amplexus veniat mihi Tyndatis illa,
Gustum mihi quae mis eat Nepentheos.

Genethliacum Philippi Francisci Vinariensis.

EN optata diu caelo deluxit ab alto
Omine felicis sideris orta dies:
Illa dies toties ab utroque petita parente,
Speratum tandem sustulit orta caput.
Nunc gaude Ftancisce tuis doctissime votis:
Gaudia sunt votis uberiora tuis.
Quem toties Superos precibus, votisque petebas,
Omine felici nascitur ille tibi.
Aspice ute cunis blanditur ad ora parentum:
Nescio quid facies instar Amoris habet.
Reice, si qua movent tristes tibi pectora curae,
Haec te sollicitum non sinit esse dies.
Sicut difficile est animum non prodere vultu,
Siquid in adversis fatae sinistra nocent.
Sic neque crediderim celari gaudia posse,
Si quid in optatis dextera fata iuvant.


page 389

Sparge domum violis et moeni gramine campi,
Et fument tepidis tura Sabaea focis,
Festaque suspensis omentur tecta corollis,
Fragret et in mediis spica Cylissa rosis.
Fulgeat aulaeis paries pictisque tapetis,
Et niteant cuitu cuncta parata suo.
Haec ego dum moneo, dulces Helicone relicto,
Astant Aonides adtua tecta Deae:
Accinctaeque suis plectris cythatisque canoris,
Ante tuas aedes iubila festa canunt.
Et ducunt agiles solito demore choreas,
Gratantes nato fata benigna tuo.
His seaddit socium, cytharaque in signis et arcu,
Instaurans sacros Cynthius ipse choros.
At Catharina patens crebras ad sidera grates
Iactas legitimi pignore laeta tori:
Dumque foves gremio paruum tua vota, Philippum,
Cresce mihi atque diuvine supeistes, ais:
Osculaque immisces blandis suau ssima verbis,
Quaeque vides illum non dare posse rapis.
Astant ad cunas Charites, puerumque salutant,
Et prior officiis quaelibet esse cupit.
Suscipit haecillum mergitque salubribus undis.
Dumque lavat fati numina fausta canit.
Altera fasciolas et linrea mollia praebet:
Tertia sternendis est operosa toris.
Has vider, his placidis infans arriderocellis:
Sic grates illum reddere velle putes.
Fortunare puer docti pie tate parentis:
Fulsit in exortus stella benigna tuos.
En gratante tibi resonat clamore Cytheron,
Pegasis et solito dulcior unda fluit.
Et fecunda Ceres mediis tibiridet in aruis,
Et praebet plena spicea serta manu.
Dulce magis solito modulatur in aere carmen.


page 390, image: delf0390

Blandagemens miserum Daulias ales styn.
Laeta tibi variis se prata coloribus ornant,
Et praebet virides arbor opaca comas.
Puriora summo delabitur aethere Phoebus,
Et tibi gratantes mensis et annus eunt.
Meusis adestquem pulchra lovis sibi vendicat uxot,
Quo perarrant Cancri sidera Solisequi.
Aspice caeruleo procedit abaequore Vitan,
Lucifer et roseo provocar ore diem.
Hic tibi nascenti felices depluit auras.
Natali praebens omina fausta tuo.
Aurea cum Geminis ascendit Cynthia caelum,
Et vultu solito lucidiore nitet.
Hos cum Mercutio sequitur Iove natus Apollo,
Qui ducunt socio sidera iuncta gradu.
Omnia felicem spondent tibi sidera vitam;
Et secum caelo prospera fata trahunt.
Quare age chare puer crefcas felicibus annis;
Et vitam fausta luce superstes agas.
Magnum est, quod dederit pro te pia vota Lutherus,
Cum saerae fueras fonte lavandus aquae.
Quod dederint magni omen tibi fata Philippi;
Perpetuum fausti sideris omen erit.
Hi protestantes onerabanraethera votis,
Utseruent vitam prospera fata tuam:
Utque sacras artes primis mireris ab annis,
Inque tui felix facta pare ntis eas,
Hinc ubifirmarit te iam maturioraetas,
Ingeniique bonis dotibuseuctus eris:
Et bene iam poteris quae sit cognoscere virtus,
Naturam deceant quae bona quaeve mala:
Tunc pater incipiet vitae praescribere leges,
Perget et ad caelum dicere qua sititer.
Illius in primis monitis parere labores,
Omniaque illius ceusacra, iussa colas.


page 391

Hic te Parnassi deserta per ardua ducet,
Et tibi speratam sternet ad astra viam.
Ille per assuetos calles tibi praevinsibit;
Ipse sed ignotum pone sequeris iter.
Donec te expertum que viae rerumque peritum,
Comprendens summi sistet in arce iugi.
Tunc quicquid peperit longis edoctus ab annis,
Nominis et famaetrader in omne tibi.
Sic felix patrii clare sces nominis haetes,
Post illum patrii gloria prima soli.

Andromache interfecto Hectore.

ERgo dies venit, venit lacrimabile tempus,
Quod mihi letiferi caussa doloris erit?
Accidit eventus quem semper maesta timebam,
Cum primum haeobellis alea incta foret
Quam mihi tot miseras memini porten dere noctes,
Dum iacet in viduo femina maesta toro,
De sinat ahisi quis temeraria somnia dicit:
Esse meo didici somnia vera malo.
Sed tamen admonui quantum pia debuityxor;
Et dixi in pugnas cautius Hector eas.
Ah quoties Danaos cum sese armaret in hostes,
Deficiens tremulo poplite lapsa fui!
Ah quoties parcas tibi vit charissime dixi:
Fata omnis miles aspera fortis habet.
Ille tamen praeceps generosa mente ruebat:
Ah res est vitae prodiga laudis amor.
Nunc iacet exigua dux inens Hector arena,
Quo maiorpatriae principe nemo fuit.
Nunc animus tantus vaenas excessit in auras,
Qui plena patriam laude replevit humum.
Nec tamen huic nato mecum fundente querelas,
Contigit in manibus claudere fata meis.
Occubuit saevi manibus laceratus Achillis,
Huic licuit patriae perdere tale decus.


page 392, image: delf0392

Nec mihi fas animae cupldo legere ore favillam,
Abluere aut madida vulnera cruda manu.
Nec mihi fas oculos invita claudere dextra,
Quod potui et summa dicere voce, vale,
Ille quod ante diem crudelibus occidit armis,
Hoc Priamo certi funeris omen erat.
Hoc erat exequiis omnes immergere fratres,
Hoc suprema Hecubae fata parare fult.
Hoc erat impendens natoque mihique sepulchram:
Dardaniae certum funus id urbis erat.
Ille tuebatur populosae moenia terrae:
Ille fuit populis portus, et aura suis.
Quis nunc Argolicas arcebit ab urbe phalangas,
Quem penes huic patriae cura salutis erit?
Quid totum imperium est nisi tristis imago ruinae?
Esse tamen certi si quid imago potest.
Exilium ante oculus praesens sunt omnia funus,
Spes simul amissa fracta salute sacet.
Astego quid lentam non rumpo miserrima vitam,
Invida cur vitae conspicor astra meae?
Utsint quae simili fortassis clade laborent:
At mihi conferri femina nulla potest.

De Barbara Roseta

HActenus effugi morosa Cupidinis armam
Fortiter, et Veneris tutus ab igne fui:
Nec tam blanda fuit Venus, ut me fallere posset,
Nec pepetit curas ulla puella mihi:
At nunc falla cisuccumbere cogor amori:
Ominia qui vincir, me quoque vicit Amor.
Siv itium est, quod amo: faciles ignoscite Divi:
Quorum etiam victorpectora fregit Amor.
Paruit huic vitio summi moderator Olympi,
Non frustra dictus, Bos, Ouis, Imber, Olor.
Induit hic varias mutato corpore formas,
Ut posset placito laetus amore frui.


page 393

Saepe etiam gelidis flammas Neptunus in undis
Repperit et saevo captus amore fuit.
Utque frui posset Macareidos Assis amore,
Sustinuit viles pascere Phoebus oves.
Ipsa etiam populis Dea quae dispensatamores,
Saepe dolis propriis saucia facta fuit.
Saepe pedes claudi feriur risisse mariti;
Martis et armatas antetulisse manus.
Huic coniuncta dolis furtim deprehensa mariti,
In toto caelo fabula spreta fuit.
Quae voluit flammas, Veneremque exosa videri;
Non semel est vetito lusto reperta toro.
Haec exempla puto captum me posse tueri:
Quod decuit Divos cur mihi turpe putem?
At licet hinc multas praeclari nominis urbes
Lustrarim, externi saepius hospes agri:
Grande decus Phoebi dum te doctissime Strati,
Axe sub Arcto per sita regna sequor:
Qua tot formosas caelestia dona puellas
Vidi, quae poterant sollicitare Deos:
Nulla tamen placidos unquam mihi praebuit ignes,
Nec potuit nostrum vincere pectus Amor.
Prima faces gratasque moves mihi Barbara flammas:
Ah male conveniens Barbara nomen habes!
Cumque mihi poterant non mille placere puello,
Crede mihie multis milibus una places.
Prima mihi curasg gnis dulcesque dolores
Barbara, fertomnes quos patienter amans.
Nunc pallere iuvat pallere folemus amantes.
Nunc angi cutis dulce videtur opus.
Quid memorem vanos ludentia somnia sensus,
Cum rigat immissus pectora fessa sopor?
Hic licet haud una simus tamen ipsa videris
Versati ante oculos laeta figura meos.
Saepe tuo videor circumdare bra chia colle;


page 394, image: delf0394

Aut caput in nineum me posuisse sinum.
Aut madidas dulci confundere murmure singuus,
Oscala multa genis sumere plura dare.
Aut audire tda, nostrasque reserre querelas.
Canctaque quaefieri vero in amore solent.
Excussus somno mecum ista recordor et opto
Dii faciant olim verf fuisse queant.
Et laudo et canto vererum securus amores,
Ad formam referens sitigula verba tuam.
Felixo aliquam renuit qurcumque puellam,
Et potuit tuto semper amore frui.
Ast multi hortantur potius deponere curas,
Absumi flammas quam sine fine tuis.
Saepe mihi narrant quantum sit crimen amare,
Quamque nocens res sit blanda puella viris.
Praeclaram est, mihi quod suadent sed recta momentes,
Non audire modo blanda Roseta sinis.
Me fateor blandae oblectant hilarantque puellae,
Et video quam sit pernitio sus amor.
Tota infixa meis regnat Cytherea medullis,
Nulius et in toto oorpore sensus inest.
Quod si correpti simili essent forre furore:
In tantis studeat mensagitata malis.
Tantisper sapimus, careat dum vita periclis:
Fortuna sapiens deficiente cadit.
Desine sed multum mirari et quaerere causas,
Cut tuus in nostro pectore regnetamor.
Quod superas reliquas forma praestante puellas,
Hinc ego perpetui vulnus amoris alo.
Unde amor iste tui, coram me multa roganti,
Emultis statuo pauca referre tibi.
Sunt agitata tribus convivia laeta diebus;
Nostsaque sunt dulci corda levata mero.
Omnibus exanimo pelle bant vina dolores,
Huius quis nollet temporis esse memor?


page 395

Post ubi sunt epulis, satiataque corpora vino,
Laetinficam tetigit doctus Apollo Chelyn.
Ipsa leves saltus facilesque ex arte choreas
Ducis, et insolita mobilitate viges.
Sive loquebaris, taptabar amore loquentis;
Nescio quod linguae numen inesse ratus.
Sive ibas, oculis, et mente soquebar euntem;
Vix avidos poteram continuisse pedes.
Sive meo late ti propius coniuncta sedebas;
Vix poteram cupidas continuisse manus.
Inq meum quoties iactabas lumina vultum;
Hic pene impatiens, et sine mente fui.
Hinc ego solicito totus sum in census amore,
Fixit et in pectus tela Cupido meum.
Hoc vulnus nulla posset Bodalyrius arte
Tollete, nec medicas huc adhibere manus.
Nulla menm possunt animum praecepta levare,
Ingens crudeli vis in amore latet.

Ad Udalricum Mordisium.

MAgne vir ingenio, facundae et munere linguae,
Magne animi veris perpetuisque bonis.
Qui decus ingenii castis virtutibus ornas,
Et virtute simul pectora culta iuvas:
Accipe non longum tibi noti carmen amici,
Dum tibi fortunae nubila pingo meae.
Scis bene, propicias cur optem Principisaures,
Quidque petam atque ipsum qua ratione petam,
Nec te caussalatet, tenuis fortuna oetae,
Quae minispem praeter durioresse solet.
Nam meministudiis cum nos coniuncta teneret
Gratia, fortunam me potuisse sequi.
Cum tua legiferi spaciosa volumina iuris
Volueret assidua sedulitate manus:
Et mihi ius gemino ductum de fonte placebat,
Nec deerantanimo vela secunda meo.


page 396, image: delf0396

Verum aliud fatum diverso tramite raptum
Duxiit in Aonii libera regna chori.
Gratia me rapuit quae dulces copulat artes:
Eloquii placuit vis animosa mihi.
Iuvit opus mundi scrutari, et semina rerum,
Et miras stabili sub ratione vices:
Solis iter geminum, ductosque peraethera fluxus,
Unde trahunt certas tempora lapsa vices:
Ambiguam Lunae faciem motusque rapaces,
Quae rerum varia semina lege ciet:
Ut duo nascendis subeant primordia rebus,
Aeriusque humor, lucifluusque calor:
Ut mutata ruant rerum per corpora formae,
Perpetuo promptae semina mixta sequi.
Iuvit in humano mirandas corpore vires,
Et mundum in patuo perspicere hospitio:
Foederaque herbarum conspirantesque medelas,
Naturae arcanum nosse foventis opus:
Denique et has ipsas studui florere perartes,
Quas sapiens famulas cognitionis habet.
Hei mihi, Sisyphii suscepi pondera saxi,
Velaque Neptuno non revocanda dedi.
Bis denos doceo iuvenilia publicus annos
Pectora, et hinc nullas condo professor opes.
Adde quodexiguum quod gratia plumea reddit,
Et sine pane mihi luditur iste labor.
Culpa mea est aliis quia dum prodesse laboro,
Ipse traho fructus im pedimenta mei.
Sic aliquis nanti dextram dum portigit, ipse
Decidit in liquidas non bene cautus aquas.
Quid, quod et innocuam Musis dum somnio vitam,
Et fugio trepidi iurgia crebra fori:
Te ritus ambiguis variae dum moribus aulae,
Indicio famae simplicioris alor:
Negligor, et vitae fecundos negligo neruos,


page 397

Nec mihi quaesitas arca flagellat opes.
Dardanus hoc dixit Vates. iustissimus esse
Qui cupit, exiguas sempet habebit opes.
Ruris opes paruas, modici per iugera campi
Saxonidum teneo parta favore Ducum.
Vita fit his foel x mihi sic re forsitan aucta;
Pinguia donatirura Maronis erunt.
Nunc tuus Augustus, qui stemmate claret codem
Si volet, haec mitirura beabit ope.
Annuat ille meis totidem sestertia natis,
Debita quot vivo sponte dedissetavo,
Sic erit Augustus mihi sic Octavius ipse;
Carminibus meritus nomen habere meis.
Annuet, haud dubito, modo tuintercedere tantus,
Ore Pericleo quantus es ipse velis.
Audiet orantem, studia et mea laude vehentem,
Et mihi Mordisti nomine mitis erit.
Sic age, temporibus vir facundissime nostris,
Pro me, pro natis ora resolue meis.
Magna mihi de te pridem fiducia crescens,
De studio prohibet me dubitare tuo.
Nanque ego per numeros dum te mihi metior omnes,
Ingenii dotes dumque revoluo tui:
Iam mihi, tam videor simulimpetrasse quod opto,
Contigit optatam iam mea navis humum.
Doctrinae vario fecundum munere pectus
Doctus habes; animo spes venit inde meo.
Artibus excultus generosas diligis artes;
Culta bonis studiis pectora doctus amas:
Iura nec exercent te tantum, atque autea virgo,
Quae populis libera ius dat et ense potens:
Saepe sed a iuris studio haec ad mitia vertis;
In media retinens dignum Helicone locum.
Utque tibi ingenii peperisti laude savorem:
Ingeniis placida sic quoque mente faves.


page 398, image: delf0398

Eloquii referas clarum cum laude Periclem;
Nos tamen infantes fers, et amanter habet.
Scilicet haec iungit sociatas gratia Musas;
A Musas Charitum nescit abesse chorus.
Haec sunt in medio dulces Helicone choreae,
Natura ingeniis ingeniosa favet,
Quid quod amicitiae mihi tecum antiquior usus,
Iure petit remos et mea vela tuos.
Qui tibi nec specie, nec quaestu iungis amicos,
Pectora sed recti culta decore probas:
Mequoque quem virtus tua firmo invitat amore,
Hic aliquid tecum iuris habere feres.
Fors animo certe quo nil humanius usquam est,
Fortunae tangit te pia cura meae.
Hoc hom inis decus est hominem relevare ivando:
Scilicet hac verus quaeritur arte favor.
Nemo suos proprie sibi tantum vendicer ortus.
Quilibet in publicum nascitur officium.
Vir bonus est commune bonum; ceu fonte perenni,
Illius e studio commoda mille fluunt.
Nec metuo, duros tibi tristi hoc tempote mores
Noticiae curam dininuisse meae,
Firmus amicitiae cultor non ralia curas,
Transversum temere qualia vulgus agunt.
Iudice te, virtus ipso vel in hoste probanda est,
Dum modo sit vero non inimica Deo.
Magna adeo vis est legis qua vivimus omnes:
Naturae socuii conditione sumus.
Haec hominum lex est, ut homo sit amicus amico,
Mutuus officiis pectora iungat amor
Maiu amicitia nil rerum copia novit,
Germina virtutis quae generosa fovet
Haec facit ut sapiant homines: discordia lites,
Stulticiamque simul, pernitiemque serit.
Utque uclint recte mandato vivere cultu,


page 399

Praestat amicitiae non violata fides.
Cedit amicitiae cultus, procul ibit honestas,
Nec vitae est numeros sors habitura suos.
Haec hominuin sors est, dum recte vivere gaudent;
Consiliis felix numen adesse solet,
Dum temere excedunt, vitiis dum frena relaxant;
Facta mala adversus non probat ulla Deus.
Dulcis amicitiae, sed quo me gratia raptas?
Haec erata coeptis res aliena meis.
Te rogo, Mordisi, veterem dignatus amicum,
Quod facis auxilio perge iuvare tuo.
Non tibi difficile est notam deducere caussam,
Nec tibi per leges illa roganda tuas.
Caussa patrocinium clementi in Principe sumens,
Flexanimae cauta non eget artis ope.
Fe erit ut molles aditus tibi gratia fandi,
Haec erit eloquio res tibi facta tuo.
Nec tuus iste favor comitante carebit honore,
Proderitad laudes haec quoque caussa tuas.
Te grato memotes celebrabunt carmine Vates,
Qui bene de nobis te meruisse scient.
Ipse nec admittam praeclari oblivia facti;
Offici studium sed celebrabo tui.
Bumq meo vivet partum mihi carmine nomen,
Quod ptecium studii restat inane mei:
Te quoq conabor victuris tradere chartis,
Gratus et officii debitor huius ero.

O)/nos e)pi/ponos.

QUondam asinus rigidoi ssus seruire colono,
Indoluit sortis fata severa suae:
Exiguumque cibum accusans magnumque laborem,
Saepe alium cupide siccus hiabat herum.
Tunc quoq ieiuno plenos cum ventre quasillos
Ferret, in haec fertur verba rogasse lovem.
Iuppiter Arcadicis multum olim cognite silvis;


page 400, image: delf0400

Arcadium facilit fer precor aure pecus:
Non ego nunc pellem fului mihi posco Leonis;
Sat premit haec nostrum fabula trita genus.
Des aiium dominum dederis sic omnia; tantum
Setuitii durum deprecor huius onus.
Annuit, et figulo commendat Iuppiter illum:
Haec quoque sors illi non toleranda fuit.
Imposito sudat Samiae sub pondere terrae:
Atterit hirsutum tegula dura latus.
Saepe eriam lapsus diffractis vapulat ollis,
Iunctaque cum multo verbere probra tulit.
Ergo iterum ut dominum misero mutare liceret,
Multa facit summo vota molesta lcui.
Accipit hunc, veters solitus deglubere pelles,
Impura cerdo qui facit arte iucrum.
Hic dum sera graves, labor ipsa senecta, labores,
Ingrato minime grata recusat hero:
Occidit immeritae pecus ictum verbere clavae;
Fataque detracta pelle suprema subit
Hei mihi quam frustra fato obluctatur accrbo,
Qui meritis poscis praemia digna suis!
Sis asinus quemcumque asinum sors aspera fecit:
Qui placide sortem ferre scit ille sapit.

De Artibus liberalibus.

OMnia qui verbo motum spirante creavit,
Omnia qui patrio servat amore Deus:
Hoc orbis spacium tribuens mortalibus egris,
Hospitium certi temporis esse cupit:
Ex quo vera sonans auctori gloria laudem,
Muniat ad caeli regna beata viam:
In quo grata Deo pactos commercia cives,
Obsequium casto iuris amore regat.
Hinc via doctrinae duplex: quarum altera soli
Adserit hunc cultum, quem probat ipse, Deo.
Altera divinae monstrat vestigia mentis,


page 401

Quam natura procul continet ista, parens.
Illa igitur lecti propria est possessio coetus,
Additus est pura qui tibi Christe fide.
Moribus haec hominum civilibus apta, per artes
Humanis dociles usibus esse facit.
Ergo ut vita brevis longas exerceat artes,
Et simul imploret casta colatque Deum:
Idcirco ingenii meditantis in omnia lumen
Multiplici fllustrat cognitione Deus.
Addit et huic varium linguae, et mirabile donum,
Reddere quae verbis sensa animata potest,
Quae si non renuit delectu prompra voluntas,
Cognitio certo non sine sine subit.
Quin nabitus etiam solet, et firmata facultas,
Cognita iudicio tamquam elementa sequi.
Inde artes vitae nerui fontesque bonorum,
Sive domi quaeras commoda, sive foris.
Inde etiam accipiens vivax sua semina virtus,
Urbibus et regnis servat in orbe decus.
Sed quibus emergant primis e fontibus artes,
Hoc memor exponens tempora Musa refer.
Adde simul fines, ob quos ita discimus artes,
Improbet offensi negravis ira Dei.
Ipse suos nostris impressit mentibus ignes,
Mens sine principio, mens sine fine, Deus.
Unde homo divini fulgens autoris imago,
Ingenii lumen res capientis habet:
Noticiisque regidiscit studiisq iuvari:
Quae Deus ad laudem postulat ipse suam.
Nam sua lux cerebro ost, ipso cum lumine caeli
Cognata; huic animae est principis aura comes,
Aura vehens motum, totoque in corpore sensum,
Aur animae praestans organon atq decus.
Tum radio fulget divino; et lumine in ipso
Igniculos vivos mens generosa gerit.


page 402, image: delf0402

Inchoat his ducibus meditatrix omnia, et altis
E rerum cumulis quodlibet haurit opus.
Observat dominam rerum fidissima custos,
Omnia sincere quae meminisse potest.
Notitias igitur rerum mens provioa gignit,
Hae collectae artis prima Elementa serunt,
Indice nam sensu quae rerum Idola feruntur,
Arripit et certis conficit illa modis.
Tum varie inter se rationis acumine voluens
Singuia quae fuerant, iungere plura potest.
Deinde faces addit, quibus omnis texitur ordo,
Quas habet in promtu semper et in numero,
Sic compressa suis, nec dissilientis metis,
Iudicii gyro non variante tenet.
Ordo parit normas studium, consirmat et usus;
Hinc habitus caussam quilibet artis habet.
Caussa suum Snem vitae civilis ad usum,
Doctrina studium concomitante, regit.
Ergo videns rerum magno in discriminc caussas;
Omnia per cuassas mens generosa docet.
Quidquid et est, usu facit experientia notum,
A duce cunsuescit dum ratione regi.
Nonne vides series quam parua ab origine crescat,
Quae primis aperit grammata iuncta notis?
At collecta suis cumulans praecepta figuris,
Nascitur haec aliis artibus una parens.
At quae verba docens pleno cumulare palatu,
Eloquii rebus densat et aptat opus;
Illa tibi est genetrix praestans ô copia andi,
Qua sapere et pariter dicere grata pores.
Docta secare dolos, clausumque evoluere verum,
Huic comes a latere est nata docere soror:
Qua nec templa queunt nec proxima curia templis
Ulla nec humani forma carere boni.
Quae aumeris aperit socreta volumina rerum,


page 403

Officii numerum non habet illa sui.
Quae varie secto quaetit discrimina cyclo,
Mille vias aliis artibus una dedit.
His velut alatae per cuncta negotia mentes,
Inneniente viam luce scienter eunt.
Principa e numeris pendent, et lucidus ordo,
Omnibus in rebus quas didicisse decet,
At men sura dedit rerum cum pondere formas,
Opratosque suo limite scire modos
Hinc ea, quae numeris seriem miscere sonomm,
Et muicere hominum tristia corda solet.
Uteris indicio cycli descripta figuras
Artifici sculpis qui simulacra manu:
Hinc elementa tuae sunt artis, molibus altis
Daedalea fabricans qui struis arte domos.
Hinc habet, horrisonas sulcans magnete procellas,
Fortunae miseras ut regat arte vias.
Hinc habet ignitae iaculator glandis ut altas
Longinquum in turres eiaculetur onus:
Quique cavis ducit tractas Siphonibus undas;
Quique suo signans limite castra locat.
Ex his quid memorem producta mathemata rivis,
Vincere mensuras utilitate suas?
His nec bella queunt odiis quoque drgna carere,
Nec bona quae largo pax tenet ampla sinn.
Cetera uta mirtam poterant quae plutima dici;
Artibus his nostris ars minor omnis eget.
Sufficit hinc dives varia instrumenta supellox,
A quibus artificum pendat alumna manus.
Praeteream caeli docilem septemplicis artem,
Ordine quae vario sidera mota notat?
Inficias iero motu revolubilis anni,
Semina naturae cuncta parentis ali?
Tu qui sponte sua sic ferri sidera retis,
Prorsus ur effectu vana carere putes:


page 404, image: delf0404

Videris, eventus certa ratione moneri
Numinis et certo non sinesine docet.
Nonne dies nobis nunc impendere videmus,
Quos olim ex astris praecinuêre senes:
Quique extrema trahunt iunctorum vincla malorum;
Humanum in terris ob tuitura genus?
Namque quid infesto toties ceu foedere. candent
Infauste terris sidera iuncta loco?
Quid rutilo toties arserunt crine cometae,
Et tremuit gemini ianua celsa poli?
Signa vocas sunt signa quidem ducentia cladem,
Turbato quoties ordine tutba micant.
Ipse regit motus quos conditor addidit astris,
Nec casu aethereos sic sinit ire choros:
Nec vires adimit, quories eriantia caelo
Astra quasi in synodum iuncta coire sinit.
Sed precibus motus armatos temperat ignes:
Irati precibus frangitur ira Dei.
Ergo haec signa decet revereri ut signa futuri,
Adducunt tacite quod simul ipsa mali.
Sed sapete hic nimium supraque ostensa vagari.
Indicia hoc vicii est, non rationis opus.
Vana superstitio mores corrumpit. et artes:
Hanc caveas curae qui cupis esse Deo.
Qui regit ipse. potestmutare et vertere fatum:
Tu modo qui metuis tristia funde preces.
Funde preces vitaque Deum meliore vereror;
Placari haud alia vult ratione Deus.
Interea hanc etiam neneglige sordibus artem,
Quae motus caeli sideraque ipsa notat.
Nam nisi labenti: seriem distinxeris anni:
Omne premet vitae noxtenebrosa decus.
Nou crit historiae non legum certa bonarum,
Noticia; in pactis non erit ulla fides.
Lubticus obscuris oberit contractibus error.


page 405

Mentibus, haud oculis, ille nocebit iners.
Sed mea, reginas rerum quae praedicat artes
Musa magis iunctas relligione probat.
Namque quid et nexus et iunctae foedera curae,
Quid referam alterna mutua iura fide?
Quid memorem obsequium, concordi pace ligatum,
Militiam exercer quo chorus iste suam:
In commune docent, certant prodesse iuvando,
Unde etiam nomen libera rurba tenent.
Attibus ingenuis debet, qui semina rerum
Naturae ingremio quaerere tecta docer.
Quique vagos aegro pellens e corpore morbos,
Prudentem medicae colligit artis opem.
Artibus ingenuis debet qui moribus urbes,
Et docet officiis, consiliisque regi.
Artibus ingenuis debet qui iura professus,
Litibus accisis pendula corda levat.
Nec negat in templis provincia sancta docendi
His acceptum aliquod se quoque ferre decus.
Nam velut arcanis sociarae vitibus herbae,
Pharmaca ceu iuncto foedere mixta ferunt:
Sic studiis promptae quasi conspirantibuscrtes,
Humanis gaudent consuluisse bonis.
Has quoniam veteres vitae dixêre magistras,
Nomen idem, recte qui didicere ferunt.
Idque nec immerito, quoniaem tradentibus illis.
Angoscit mores vita regitque suos.
Vendicat et mertum sibi quaeque professionmen,
Quae decus a doctis artibus orsa capit.
Credis et hoc nobis cui nullus in arte Magister
Contigit, hic nulla fruge docere porest.
His maiora loquor, prior est Doctore Magister:
Nam bene qui didicit, plenius ille docet.
Sed tamen hic facili qui promovet omnia cursu
Lucidus ostensam muniat ordo viam.


page 406, image: delf0406

Ordo facem praefert quae res illuminat omness
Cum faciliiungens utilitate decus.
Nonne vides cultis oculos dum pascit in hortis,
Utile conspicuus praestet ut ordo decus?
Quintus ubi secto distinguit limite punctus,
Arboreum numer conveniente nemus:
Ut simul utilitas quaesitum suggerat usum,
Formaque sit pulchri digna favore loci?
Sic quemcumque iuvat doctrinae divitis usus,
Qui recta didicit iusta docetque via:
Ille salutaris prodest vel milibus unus,
Et tenet illustrem dignus honore locum.
Obstat amans lucis coecis erroribus ordo;
Explicat ille animos, nec sinit esse pgitos:
Ingeniisque addit partum virtute favorem,
Quem gravis invidiae vis abolere nequit.
Inde gradus studiis veteres sanxêre decenter,
Absolui numeris et voluêre suis:
Ne decus et nomen ruditas sibi sumeret audax,
Quod studiis merita par erat arte dari.
Excepere sacrae quos primo a limine Musae:
His data prima pari laudes honore fuit.
At quibus accessit doctrinae robur ab ipsis
Artibus ingenua quas coluere fide:
Annulus his datus est, meriti ceu testis honoris,
Quem virture solet ferre probatus eques.
Laudibus hic dignus mos est et iure tuendus,
Tam bene qui custos ordinis esse solet.
Nos quoque qui paruas profiteri dicimurartes,
Sustinot hic quamvis non leve cursus onus:
Hos quicumque piostudio meruêre favorem,
Ornandostitulo ducimus esse suo.
Hac ades ergo bonis qui deditus artibus, apte
Ingenii veras ordine carpis opes:
Qui vaga, sicut apis, nemorum per florea Tempe,


page 407

Omnia sie libas, optima ut inde trahas.
Docte tibi, docture alios, insigne Magistri
Qui petis, et recte nomen habere cupis:
Huc ades et nostro veniens candore fruare,
Turba sumus veri qui studiosa boni.
Nostra tibi Salana patet, tibi laurea servat
Serta; comis texit dum diadema tuis.
Ecce tibi Musa libris gratulantur apertis;
Quo doceas alios ius erit inde tibi.
Tu modo nobisctm placido sermone locutus,
Ordine grata Deo te didicisse doce,
Non tibi cu rigidis lingua est aenenda sophistis:
Non amat hic noster talia monstra chorus,
Colloquia expetimus collatis mutua rebus,
Quae careantnigro candida tota sale.
Haec est vita frui docto sertnone vicissim,
Dulceque doctrinae sem per amare decus.
Quid iuvat ignoto fortunam quaerere Ponto,
Credereque undosae Tethyi triste caput?
Quae vitae tandem ratio est si Nerea totum
Hauseris, ut dubias nauta sequaris opes?
Omnia si noris recta ambitiosa potentum,
Et populi vario creber in ore sones:
Si tibi cum vulgo sapiendum est nec tibi Musa
Optandi complent pectus amore boni?
Ecce bonis densos nimbos largitur, et imbres
Qui fovet haec mundi pulchra theatra Deus.
His tamen ut certis possimus legibus uti.
Hoc dedit ingenuis artibus auctor opus.
Rursus iô fas sit sanctas mihi laudibus artes
Tollere; quas sapiens carpere nemo potest.
Mit ibus his studiis naturae arcana larentis
Agnosci voluit, conditor ipse Deus.
Mitibus his studiis leges arresque togatae,
Mitibus his studiis aspera bella vigent.


page 408, image: delf0408

Mitibus his studlis sancto seruitur honori,
Quem probat in Gnati instus amore Deus.
Artibus his sapien: rerum sub pondere vincit,
Dum res ingenio consilioque gerit.
Artibus his artes vitae, moresque reguntur.
Et suns imperiis instus habetur honos.
Et quisqua has ausit tumido contemnere fastu;
Fortunaeque breves pendere pluris opes?
Ito procul nostris qui praefers artibus artes.
Quae cumulant falus pectora coeca bonis,
Si tibi Sarrano mensae sternuntur in ostro,
Aurea si varius pocula signat onyx:
At tibi decerptae post ultima stamina vitae,
Aluxu nullum divite nomen erit,
Improbitas alios popularis ventilet aurae,
Et temere ascitus qualibet arte favor:
At premit a Musis aliena et sordida vita,
Poenaque stulticiae gloria filsa subit.
Felix qui studiis doctrinae incumbit et artos
Ignotas vulgo discere rectus amat.
Et fontem studii Numen caeleste veretur,
Et fructum veri semper amore petit!
Non hunc ambitio non gloria nominis urit,
Non anri scelerum mater avara sitis.
Ingenuum didicit virtute ambire fanorem,
Dumque facit recte sat purat esse sibi.
Mente Deum casta parefactum e limine verbi,
Nosse studet, iussis et celebrare modis,
Tum sese intuitus, vel paruo in corpore cernit
Magnum opus, atq hominem, quid velit esse Deus.
Huius et in rerum quaerens vestigia caussis,
Esse Deum iustum, munificumque videt.
Hinc vitae expendit leges, normamque colendae
Iusticiae, ex habitu iusta volente probat.
Nec tamen est aspor, communem aut durus in usum,


page 409

Saepe et opem multis quam ferat unus, habet.
Et licet obscura videatur vivere in umbra.
Et sibi praeferri nomina vana videt:
Non tamen interea caelestia Numine spretus,
Et terris vivum nomen in astra refert
Hos bona posteritas annorum adeuntibus horis
Excipit et memori semper honore fovet.
Vivere sic doctos par est sic nomina docti
Saecula post aevi mille fluentis habent.
Vivite felices dignis in honoribus artes;
Firma sir ô voti spes animosa mei!
Vivite felices, qui rectis artibus ultro
Saxonici facitis otia grata Duces?
Tu pacem concede Deus, concede camenis
Hospitia et studiis da loca tuta piis.
Non est pacificaespes abicienda salutis,
Artibus his aliquem dum sinis esse locum.

De Eisdem.

Aoniae quondam cessarant currere lymphae;
Invidia clausas impediente vias:
Victor aboppressa rediens cum lande Chymaera,
Damna gemens dolnit publica Bellerophon.
Nec mora, vectus equo sic cas ter lustrat arenas;
Et redit obstructae vena perennis aquae,
Aonias seriens ictu pedis elicit undas
Impiger audacis Bellerophontis equus.
Ingenuas sapiens sic Princeps excitat artes;
Otia dum studris grata favore facit.
Hinc decus imperiis, hinc sanctae commoda pacis,
Et bona privatis publica iuncta fluunt.
Et tibi Bellerophon praesto est Salana dolenti
Castaliam votis tatdius ire tuis.
Cui namque tibi Princeps qui praebet et umbram.
A patre qui nomen grande Secundus habet,
Nuper ut his studiis decrescere vidit honorem,


page 410, image: delf0410

Quae sapere e rerum cognitione docent;
Imersura dolens venturo damna sub aevo,
Edidit hoc sapiensverba diserta modo:
Non tameningenuas saevi pugnamus in artes,
Asserimus soli dum sua verba Deo.
Mentibus excultis linguarum floreat usus,
Multiplicem quarum vita requitit opem.
Seruet honos artes, fontes quos esse bonorum
Novimus exemplo maxime Cyre tuo.
Iura recognoscens aequarum et semina legum,
In stituat mores vita, regatque suos.
Sint hominum medica serue nt qui corpora cura,
Paeonia celebris floreat arte chorus.
Sint sua naturam scrutantibus otia Musis:
Unde viri laudem mens sapientis habet.
Inveniat numerus, radius definiat artes,
Omne regat ductu circulus auctor opus.
Docta tribunales peragat facundia causas:
Munificum celebrent carmina casta Deum.
Sic ait: excepit vocem Salana faventis,
Nympha prius fati maesta dolore sui:
Et confisa Deo, studiis in staurat honores,
Quae bonadoctrinae publica luce regunt.
Huic comes accedens spes nuntia laeta futuri,
Roborat osten sis rublica vota bonis.
Ipse loci Genius, solito formosior, ipse
Propitium votis numen adesse monet.
Numen adest certe: tua nam clarissime Princeps
His studiis pietas numine ducta favet.
Esse Deo purae praestandum mentis amorem,
Esse hommum certis iura tuenda bonis:
Tu quoque cum noris, utrumque hoc ordine servas
Instituit certa quem ratione Deus.
Cur tamen est aliquis, studiis qui: demat honorem,
Artibus in vita quae decus omne regunt?


page 411

Hei quantum temere tibi saeva calumnia, sumis,
Dum studia haec odio, non odiosa gravas!
Nec causas penitus, nec metas improba monstras,
Invidiae tantum peste superba tuae.
Si quis adhuc tamen est, hic qui discrimina quaetat,
Non erit huic toties dicta referre labot.
Ut Deus omnipotens vero celebretur honots,
Doctrinae geminam anxit in orbe viam.
Altera divina est; qua se patefecit, et unum
In Christo dociliiussit amore coli.
Omnibus haec propria est paruo quos agmine iungit,
Gratuita gaudens pura salute fides.
Haec eadem domina est, et rerom maxima Princeps,
Quam vitae debet tota palaestra sequi.
Nam velut Arctoi sublimia vertice caeli,
Vertitur Herculeus semper ad astra lapis:
Sic studia, et curae sic vitae denique mores,
Sin cera debent a pictate regi.
Altera civili seruit doctrina saluti,
A duce proveniens quae ratione fluit:
Non invisa Deo, nisi quando aversa, iubentis
Negligit auctoris dogmata sancta sequi.
Nam quoniam a brutis hominem ratione diremit,
Et radios artes eruat unde, dadit:
Inde homini est pro prium res explorare sciendo,
Atque docere alios, quae didicisse iuvat.
Hinc iuvat inventis artes producere causis,
Quae vitaeaux lium, praesidiumque ferant,
Semina virtutum scrurari, et amabile morum,
In vitae officiis distribuisse decus.
Viribus eloquii fremebundos ducere coetus,
Crudoque doctrinae flectere corda sono.
Haec studia hanc curam vitae damnare regendas,
Saevitiae est iunctus cum tuditate, furor.
Obvia cum ferret Phoebo vestigia Momus,


page 412, image: delf0412

Omnia qui tetra carpere mente solet.
Ecquid habent certi miserae qua provehis arteis,
Cum mens sit tenebris obruta semperi ait.
Hunc dux Aonidum, scepero quatiente repellens:
Hic procul ad coruos invida pestis cas.
Aspice quos aetas Consultos prisca vocabat,
Quos penes ingenio iura docere fuit:
Quo ramen augustas rationis acumine Leges
Mirifice ex causis explicuere suis:
Certius an Iuris fontes aperire latentes,
Verius an dub ium soluere Mome potes?
Scit Medicus morbi scrutando inquirere causam;
Quae facile optatam cognita monstrat opem.
Idem etiam sucos legit ex adifinibus herbis,
Temperat et docta pharmaca certa manu
Quid? quod a te hominis naturam explorat et usu,
Adtectumque porest ante notare locum?
Haec non Aeolias veniunt oblata per auras:
Artibus, et studio tale paratur opus
Tolle igitur medicas cum iure, et legibus artes,
Ecquis erit toto firmus in orbe status?
An quia solares nescis distinguere vires.
Iudice te fallax illius usus erit?
Dixerat haec Phoebus: furtim se proripit arer
Arbiter, ut visis fustibus anguis abit
Gratia Phoebe tibi cultis Amaranthon in hortis,
Educat in nomen docta iuventa tuum.
Hoc caput est recto doctrinae colligit usu
Luce sui verbi membra rece pta Deus:
Discendique pro ber studium praesensque docendo,
Christia dum casti gatidet adesse choris.
Et quia nos coepti velut intra moenia regni,
Iusticiae cives gestat, qlitque suae:
Artibus, et liuguis, per quas diume doceri
Vox queat, occlusum non sinit esse viam.


page 413

Nos operas eriam quibus etudienda iuventus
Gaudeat assiduo ferre labore iuvat.
Er quia fit merito utgradibus laetentur honorum,
Piaemia per certos qui metuere gradus:
Omnibus his aequa propensimente favemus,
Edunt ingenii qui documentae sui.
Candor utrum que facit; merituen testatur honorem,
Propositoque bono laudis amore vocat.
Exhibet aedilis spectacula publica et idem
Ferre sua in circo praemia quemque sinit.
Ergo age Palladias quem sic sudasse per artes
Iuvit, ut ad plausus ex Helicone petas.
Qui cupis auditus Romano more probari,
Si qua peti puram candida turba togam:
Colloquium accedas nostrum, nomenque prosessus,
Ad certum venies iussus adesse diem.
Non tibi Cecropiae dabitur censura cicadae,
Irala nec vesti bulla gerenda ruae
Sit tibi tus alios aequa ratione dorendi,
Quo nullum est vitaegrandius huius opus.
Discite dum floret cessura laboribus aetas,
O iuvenum studiis dulcibus apte chorus.
Non deses parit egregias ignavia laudes:
Seruitium est ingens otia pigra sequi.
Aspicis ut liber venetur aere Falco,
Cum strepet impurae sordidus anser humo.
Sed neque adhucrudior, dum cavet in aerenisus,
Ex avibus praedam qua saturetur, agit.
Nec tu qui studio passim rimaris inepto,
Omnia cum vera praemta laude feres.
Ordo viam monstrer res vera invitet amorem:
Sponre sua studium viribus optat amor.
Accedant per vota preces sionumen ab alto,
Infelix studium non sinet esse tuum.
Accipit ut sparsas fraterno a lumine flammas,


page 414, image: delf0414

Humida natius Cynthia luce carens:
Gratia sic nostros firmat divina labores,
Et vigor his studiis a pietate venit.

Apis libera.

Rete sub incuruo glomerarat aranea tigno,
Filosum gracili quae pede [(transcriber); sic: pedi] ducit opus:
Dumque notans praedam vicino e poste requirit,
Et fixos oculos in sua regna tenet:
Nuper ab alueolis fato depulsa maligno,
Fertur in occultae vincula fraudis apis.
Iamque dolens haeret, iam poplite plodit et alis,
Et frustra optatam pendula poscit opem.
Non tua me virtus, non me mea crimina perdunt
Me miseram casus, non mea culpa facit.
Da veniam, veniam nulla improbitate petenti,
Caussa nisi pietas improbitatis crit.
Mellifico, fati ignorans operata labori,
Amisso in clades agmin pulsa cado.
Illa suae gaudens venairix carcere praedae,
Innocui ridet vincula mancipii.
Conspicit explorans dispersum urcolligit agme
Villicus et captam liberat ultor apem.
Supplicium lubito persoluit aranea letho,
Passa gravem, duro sub pede trita necem.
Disce verecunde fortunae moribu uti,
Quacumque Imperium quisquis in arce tenes.
Te quoque qui rerum summa famulante potiris,
Vel brevis in duras merserit hora vices.
Vera homini virtus, rectae moderatio mentis,
Stare diu incolumis vis violenta nequit.

Andromede.

Rabula narratur, quae rem complexa latentem.
Exempli speciem multa monentis habet.
A scopulo pendet monstris obiecta marinis
Andromede insidiis saeva noverca tuis.


page 415

Huic varie illudunt horre ndis monstra figuris:
Obicit anguineum saeva Medusa caput.
Nec misera effugium nec spem vider aegta salutis:
Vincta manus clamat sidera vincta pedes,
Aligeris donec Ione natum Persea plantis,
In duit Atlantis, munit et ense, nepos.
Ille Medusaeo tingens in sang ine dextram,
Conicit in celerem rurpia monstra fugam:
Liberat Andromedem desponsamque accipit Heroas
Sanctaque coniugii iungit utrumq fides
Sic ea quae veri dicta esta pondere Virtus,
Turpiter honc nostro tempore vincta iacet.
Falsa fidem praestat saevae doctrina novercae,
Quae sanam stabili non sinit esse gradu.
Monstrorum referunt saevae praestigia lites,
Quae pariter numero, iudicioque carent.
Reddit Georgoneos spinosa superbia vultus,
Quae pia saxifico corda pavore ferit.
Sed desunt simili qui imitentur Persea facto:
Debuit haec magnos cura movere Duces.
Principis ingenut Pe seus love natus imago est;
Quae patriae a monstris rite cavere docet.
Aetherea rates a Maiestate iuvari,
Significant alae Pleiadae nate tuae.
O aliquis veniensnostro quoq tempore Perseus
Talia divina monstra repellat ope.
Principis est certe, sua stent ut pondera vero:
Stet soli ut Pietas officiosa Deo.
Sic sua civilis sunt integra munia vitae,
Si datur aererno gloria vera Deo.

Consolatio Georgio Rhavo.

Vive diu felix felici coniuge Rhave,
Ecquid adhuc aliquid nominis huius habes:
Iam legis in thalami consortem flebile carmen:
Nullaque quae coniunx iam tibi dicat habes.


page 416, image: delf0416

Et iacet in gelido vix corpus inani feretro,
Anna tori quon dam cura beata tui.
Ergo quod ante fuit vobis gaudere duobus,
Nunc erit hoc uni flere, dolere queri:
Dulcia quae tecum traduxit tempora vitae,
Haec tibi nunc iusti causa doloris erit.
Et quisquam lacrimis hic verus parcat amicus
Nec velit haec madidis fata dolere genis?
Nec tuus haec maeror communia pectora tangat
Nec pateant luctus publica signa tui?
Non ita, sed maior pietas tua lucet in omnes,
Quam quae sustineat te sine reste queri.
Ipse tui solus quam tangor imagine fari,
Forte nec est huius commemomre loci.
Corpore disiuncti quamvis sumus ipse videris
Versari ante oculos maesta figura roeos.
Saepe mihi videor procul exaudire dolentem
Aut hoc aut querulo tale quid ore loqui.
Anna brevis fructus nostrae sors altera vitae,
Et mihi curarum dulce levamen, ubi es?
Hei sperata ol m serae comes Anna senectae,
Ante diem gelida morte soluta aces!
Anna ia ces misero nimium cita rapte marito!
Heu quid acerba mihi te sine vita manet?
Dicite fatorum tria praescia numina Parcae.
Dura quibus meritis haec mihi poena venit.
Sic ne fui cunctis invisus homuncio Oivis?
At contra divos non tamen arma tuli.
Dum licuit placidos sine labe peregimus annos,
Nostraque non ulli noxia vita fuit.
Quin etiam ad vestras semper men obvia sortet
Nullum fortuna ferre negavit onus
Sensimus experti vestrarum num ina legum,
Et mala mixta bonis, et bona mixta malis.
Non tamen extirimus decreta in vestra rebelles:


page 417

Sed grato tulimus quaslibet ore vices.
Cum tamen immiti duxistis stam ina fuso:
Quid iuvat hic avida vos properasse manu?
Quantum erat innocui disrumpere foedus amoris,
Et rata legitimi scindere vincla tori?
Egregiam laudem, et magni spolia ampla triumphi,
Praemiaque hoc vobis larga reportat opus.
At quanta in toto restabat copia mundo,
Unde magis poterat surgere vester honos?
Hic vestrae caussas debebant quaerere leges:
Quid iuvat hic tar das continuisse manus?
Sed stetit haec prima sic Lex ab origine mundi,
Vivimus, et maior turba maligna sumus:
Et solet ambiguis errans fortuna quadrigis,
Durior esse bonis aequior esse malis.
At modo tu mecum potiaris luce superstes,
Quaslibet aerumnas sustinuisse velim.
Nunc me summa piget caeli convexa tueri,
Anna cita postquam frigida morte iaces.
Nec se cus ac subdita Cassandrae morte Coroebus,
Percitus impatiens et sine mente feror:
Aut sibi qui iuxta defunctae coniugis urnam,
Conscivit proprio Plautius ense necem.
Nulla mei requies, nec certa medela doloris,
Seu nox seu rutilo labitur axe dies.
Ratius exanimes solito sopor irrigat artus,
Languida necpotus, nec iuvat ora cibus.
Ut somnum capiam tua tutbida terret imago,
Nec sinit haec aliqua membra quiere frui:
Hei mihi, quanta meis phatasmata sensibus offert,
Frigida cum tacitae tempora noctis eunt!
Saepe mihi visa est te vivam reddere quamvis
Plus mihi quam vellem, mors tua certa foret.
Utilius poteram prote succumbere morti,
Clausissent digiti lumina nostratui.


page 418, image: delf0418

Tunc ego vel ridens te sospite fata tulissem.
Cum mihi iam flenti sit grave posse mori.
Mitior ambobus poterat mors saeva videri,
Una simul raptos si ferat urna duos.
Morte putem melius iunctos quam luce diremptos
Fida quibus verus corda ligarit amor.
O vel adhuc aliquo moveantur Numina voto!
Pro te dulce mihi fara subire foret.
Sic vos nunc vidui charissima pignora lecti
Servaret vigili provida mater ope.
Nunc mihi turbato granibus tot pectora curis
Per vos haec gravior sollicitudo venit.
Utque meopossim metam statuisse dolori,
Vos mea non sinitis corda quiete frui.
Quoque magis vestros inquiro fidelis in annos
Hoc magisincumbens corripit ossa dolor.
Talibus atque aliis aut haec aut plura videris,
Phave, mihi impatiens in tua fata queri.
Aesacus Hesperien vix sic Cebrenida flevit,
Qui mersus mediis nunc quoque luget aquis
Nec sociam sterili viduus sic turtur in ulmo:
Vix ita flet miserum Daulias ales Itym.
Quid tamen immodicis laceras tua pectora curis?
Non profecturo vomere littus aras
Quid frustra vacuas questus effundis in auras?
Et iacis in rapidos irrita verba Notos.
Quo fugit ista tuae gravitas non improba mentis?
Esse quid hic pudeat te meminisse virum?
Flere quid est aliud defuncta cadavera, quam si
Non aurum fierr saxa dolere velis?
Quin hominem potius te credito Rhave creatum,
Quem Deu hac vinctum vivere lege velit:
Omnibus ut fati tua vita sit obvia telis,
Et nullum sortis ferre recuset onus.
Necsuperis adco ingratus sis, quo minus illa


page 419

Vivere qua fias conditione velis.
Ferre nec hos casus modernata mente recuses,
Effugere haud aliqua quos ratione potes.
Quinetiam eventus aliorum mente revoluens;
Te nihil insoliti sustinuisse scias.
Nascimur et morimur, vitam ut moriamur babemus:
Non tamen hinc nobis mors metuendafuit.
Namque quid esse mali fatali in morte putemus:
Quem metuunt omnes, nemo cavere potest.
Si superest animis aliquis post funera sensus,
Quae sentit; quo nam mors erit ista modo?
Si nullus restat post fata novissima sensus,
Quae mala non sentit mors ne dolere potest?
Ergo quid exstinctos prodest sine fine dolere,
Et nullum lacrimis imposuisse modum?
Stultius est surdum toties deflêsse cadaver,
Ac si quis folem lumen habere neget.
Heu, nihil est ullis Parcas urgere querelis:
Reiciant furda quas libet aure preces.
Illis stat numen nullis revocabile votis:
Durat et aeternum quod statuere semel.
Flebat ob Euridicen vates Rodopeius Orpheus,
Nec poterat lacrimis constituisse modum.
Sederar ad patrii desertas Strymonis undas
Continuans miserum nocte die que melos.
Moverat hic rupes, silva sque ferasque sequentes:
Non poterat querulo fatamovere sono.
Cum nihil efficeret; tentabimus ultima dixit,
Forte mihi est aliqua parterelicta salus.
Aut hanc ad superos Erebi de se de reducam:
Aut miser extremo cogar amore mori.
Sunt mihi quae non sunt aliis mortalibus artes,
Saepe quibus movi flumina, saxa, feras.
Hinc non vana meam coepitfiducia mentem,
Has etiam Stygios posse movere Deos.


page 420, image: delf0420

Quid non suadet amor: Stygias descendit ad umbras;
Impedit inceptum nec metus ullus iten.
Ve nerat Elysium socians ad carmina linguam,
Edidit hoc querela voce, lyraque melos.
O Phlegerontaeo regnantia numina regno,
Quae timet immensus quicquid his orbis habet:
Parcite Taenarias auso transcendere portas;
Sit fas horrendum trans Stygis ire lacum.
Non Erebi Dominam thalamis abducere veni,
Nec trahere hinc avidi livida colla canis,
Causa viae est coniunx; quam diro vipera morsu
Ante diem vestras cogit adire domos.
Vos precor Elysii per opaca silentia campi.
Per quod in omne tenet numen ubique chaos:
Si stimulos unquam placidi sensistis amoris,
Si non est Stygiae falsa rapina Deae.
Hanc liceat superas mecum remeare sub auras,
Quam nimium propero fata tulere pede.
Cum dabitur vitae iustam contingere metam:
Ius vestrum volumus gratus uterque sequi.
Plura locuturum dolor impedit; aut mihi nuptam
Reddite sub Stygios aut date utrumque lacus.
Sic ait; at numeros manes ululasse querentis,
Et stupuisse animas vulgus inane ferunt.
Nec iam distribuit poenas subigitve fateri,
Iurave dat toruo legifer ore Deus.
Tunc primum invitis perhibent te Tantalepomis,
Et saturum refugis abstinuisse vadis.
Tunc pavidae vacuis cessarunt Belides urnis:
Constitit et rapidae triste cylisma rotae:
Cessavitque tuum revolubile Sysiphe saxum.
Nec Titius cupidam viscere pavit avem.
Si qua etiam calidos sub pectore senserat ignes
Ante obitum, et Veneris triste furentis onus:
Ante alios Dido malesani exemplar amoris,


page 421

Tristis adhuc nocui vulnus amoris alens:
Procris, et Euadne, Phyllisque, et Sesties Hero.
Threicii miseras indoluere vices.
Quinetiam umbrarum dominus, rex saevus Auerni,
Iam non oranti durior esse potest:
Euridicenque vocans, hic est, en accipe dixit:
Quam tibi sub certa conditione damus.
Si retro flectes oculos, comes irrita fiet:
Et referet fari lege coacta gradum.
Accipit, et superas nimium festinat in auras:
Ahres est nimiiplena timoris amor.
Dum timet, horrendis nec cespitet illa sub umbris,
Et nimis ire situ per loca senta caver:
Respicit a tergo sociam per inane sequentem:
Ex oculis refugo labirur illa pede.
Clamat, et heu fatis iterum revocantibus, inquit
Auferor aeternum chare marite, vale.
Ter luctatus ibifugientem prendere demens;
Quod caperet tenuis nil nisi ventus erat.
Tum vero ingeminans luctum furiosus, et amens,
Fertur et in nulla sede quietus agit:
Qualis Tantalides furiis accensus Orestes,
Qualis in Aemoniis concita Thias agris:
Donec eum toties in fata Deosque furentem,
Strimoniae miserum diripuere nurus.
Has Superis poenas si vera est sama pependit,
Qui voluit vetita fata movere prece.
Tu quoque ne nimiis iirites fata querelis,
Huius ad exemplum doctior esse porest.
Si faciunt animum praenisa pericula cautum,
Cur non hinc etiam cautior esse velis?
Te Deus exiguae tentat sub imaginc cladis,
In poenasue tuas fortior esse velis
Sis patiens, ultraque ruos emerge dolores;
Quid titi cor solito mollius esse sinis?


page 422, image: delf0422

Illu quidem castas inter generosa maritas
Corporis atque animi dotibus ancta fuit.
Forma fuit praestans sed mens praestannor illa,
Et vigil invicti cura pudoris erat
Sic vixit, fateor, vitio sublimior omni,
Illius ut merito funera flere queas:
Sed mortalis erat duris obnoxia fatis;
Iure nec illius fata dolere potes.
At quid ego his toties moneo tua pectora dictis?
Per se non dubito quem sapuisse satis.
Da veniam; pietas, et amici pectoris ardor.
Admonet officii me meminisse mei.
Desino sed monitus memori precor exigemente,
Quos dedit ut vitae sint monimenta suae:
Spiritus extremo cum mortis agone laborans
Vatidico tales ederet ore sonos.
Hactenus explevi concessae munera vitae:
Nunc mea me nullo fata vetante trahunt.
Vixi, dum licuit vesci vitalibus auris:
Vivere si viterius non licet, opto mori.
Ut moriar, fati iubet irrevo cabilis ordo:
Parceprecor lacrimis chare marite tuis.
Iam mihi cuncta suis sordent mortalia curis:
Haerer in aeterno mens mea fixa Deo.
Omnia iam valeant vani ludibria mundi:
Tu Christe ad caelum dic mihi qua sit iter.
Pro nostra mortem qui sponte salute tulisti,
Fer mihi prae cipiti tempore mortis opem.
At tu coniugii cui foedere iuncte Georgi,
Cui comes, et vitae mutua cura fui;
Ipse quid abrepta deceat te coniuge noris:
Officii memorem te decet esse tui.
Te rogo legitimi per iura saeerrima lecti,
Sit tibi desertae sed ula cura domus.
Quicquid agas, posthac ne vincla iugalin temne:


page 423

Sit tibi quae natos nupta fidelis amet.
Illorum in primis memori gere pectore curam,
Quos tibi iam vitae pignora trado meae.
Dum viret ingenium dum labilis annuit aetas,
Dumque illis mens est mollis et apta regi:
Instrue praeceptis, monitisque salubribus illos,
Et rudia ad mores peotora finge tuos.
Instrue sincerae sanctos pieratis ad usus:
Ut discant pura mente timere Deum.
Scis bene, quam faustis succedant omnia fatis,
Prouchit auspicio quae Deus ipse suo.
Scis bene, quam misero retro sublapsa ferantur,
Quae non sunt summi numine nixa Dei.
Friget in omnigenis humana potentia rebus;
Is nisi divino cuncta favore regat.
Huncigitur vestrae rectorem delige vitae:
Vestra salutifera coeptaeiuvabit ope.
Hic tibi pro votis nuptamsine labe dicabit,
Quae specimen veri grande pudoris erit,
Auguror haec multa faciet te prole beatum:
Ut videas animi pignora chara tui:
Et tecum placidum ducens feliciter aevum,
Fida comes sociae conditionis erit.
Donec decurso longaevae tempore vitae,
Extremum felix claudet uterque diem.
Sed iam cum summo pepigi sic foedera Christo,
Ut sit ab humanis cedere mihi dulce mihi;
Iam mihi iam videor super ignea sidera ferri:
Quam bene per Christum reddita vita mihi est.
Sic ait, atque anima iam desiciente rigescens:
Vix bene sustinuit dicere lingua, vale
Si nihil ergo tuum quod luctum temperet esset:
Nec velles lacrimis ponere Rhave modum:
Tam bene quae fuerit reputes morientis imago;
Frangere moororem deburt illa tuum,


page 424, image: delf0424

Tam bene si posset quis non occumbere vellet?
Haec apetio caeli proxima clavis, iter.
Pone modum lacrimis pectusque resume virile,
Atque animum fati spe melioris ale.
Quin aliquod tali signatum carmine bustum
Ione, quod illius nomine quisque legat.
Coniugis hic Rhavus pius ossa Georgius Annae
Condidit ante diem quam cedicisse dolet.
Quam duxisse probat, castum sine crimine vitam,
Ante homines virtus, spiritus ante Deum.
Morte quid abreptam toties lugetis amici?
Tam bene quae vixit, non solet illa mori.

In obitum Henrici Comitis a Schwartzburg. etc. ad Catharinam illius coniugem.

SI mihi nunc Phrygii contingeret optio Regis,
Si voti arbitrium quod Phaetontis erat:
Non ego caelestes optem frenare iugales,
Autea nec iactu reddere saxa velim.
Clara Ducum soboles Catharina, insignia quorum,
Et decet et merito pervigil ornat avis:
Quorum nobilitas de stirpibus orta Quiritum,
Traxit ab Ausoniis nobile nomen avis.
Crede mihi Patriae quae pro te concipit ardor,
Haec etiam ex animo vota iunare velit.
Ille tuus postquam functus vitalibus auris,
Eterris princeps funere raptus erat:
Sic tecum doluit sic aspera funera flevit,
Ut sit vix aliquem visa tenere modum,
Nunc tibi cum videat spem pignoris esse relictam,
Et patriae totum non obiisse patrem:
Quando optata instent maturi tempora partus,
Sustinet ex aliqua cedere parte dolor.
Spesua damna levat, spe mitigat illa dolorem,
Speque putat certum quod dubitare potest,
Coningis ulcisci nato de pignore mortem,


page 425

Quod tecum seruet sceptra paterna, cupit.
Ut parias Dominum, Domini post fata mariti,
Concipit assiduas per sua vota preces.
Cumque legat priscis tot retro annalibus annos,
Per quos ad Geram floruit iste Leo:
Cum clara Heroum numeret monumenta suorum,
Et vetus hos norit Caesariumque genus:
Quantum oneris populo mutatio Principis addat
Novit et externum respuit illa iugum.
Illa beata potest merito Respublica dici,
Plebis ubi in Dominos tam pius extrat amor.
Hoc patriae studium felix ubi nuntiat omen,
Numine consensus non caret iste suo.
Adde quod et pietas laudatque vita mariti,
Invida quam solam mors abolere nequit:
Et tua quae peperit nomen tibi nobile virtus,
Auget et hanc patriae spe iubet esse rata,
At tu naturae tacitae invisibile munus,
Quid quid es ô uteri dulce tumentis onus:
Pro te iusta preces genitrix persoluit ad aras;
Asserat ut populis debita sceptra suis:
Pro te sancta facit devotus vota sacerdos,
Et fun dit eupidas patria tota preces.
Te pius Astrologus certis praedicit ab astris,
Et canit in cunas omnia laeta tuas.
Nascere magne puer nisi te natura pre canti
Invidet et patriae tota maligna negat.
Felix illa dies niveoque notanda lapillo,
Quam tibi natalem stella benigna dabit!
Qua dabitur celebris Thuringa per oppida plausus,
Ge aque tranquillis purior ibit aquis.
Tunc ego me totum Parnassum in pectore ferte,
Tunc ego meinuictum versibus esse velim!
Non tamen omittam tua dicere nomina quamvis
Non Hippocrenes poto sed Albis aquas.


page 426, image: delf0426

Interea ut properet veniens Aurora precabor,
Hanc secum roseo, quae vehat axe die.

In mortem Christianae coniugis Erasmi a Minguvitz.

Dira venenato quae demetis omnia morsu,
Quid precer invidiae mors violenta tuae?
Tu generosam audes a corpore soluere mentem,
Qua nihil hic mundi pulchrius orbis habet.
Grassaris temero petulans et turpiter audax,
Nec tua scit miseris parcere saeva manus.
Nec te animi mores nec sancti pectoris artes
Nec flectunt meritis splendida facta suis.
Nec ratio aetatis tibi curae, aut temporis ordo,
Aut iura imperiis quae peperere decus.
In Phlegetontaeam cum fratre Dra cone paludem,
Qui tibi crudelis suggerit arma, tuas
Te Titii volucres miserique lxionis orbis,
Tantaliusque labor. Sisyphiusque premant.
Suppliciis vivas. et sit tibi vita dolori:
Et mors in Stygris non moriaris aquis.
At nihil illa mali metuit nec iusta querela est,
Quae mortem sceleris clamitet esse ream.
Ex homine est hominem quod morte absumit, et aufert
Et merita est vitiis improba vita mori
Prima mali causa est, ducens contagia morbus,
Quo tu facta, hominum mater es Eua nocens.
Altera de nobis; qui vitam ita ducimus aegti,
Semper ut in culpa simus et in vicio.
Culpa parum fuerat primorum foeda parentum;
Augemus propria nos levitate malum.
Hinc mors in poenam nata est mortalibus aegris:
Officium, non vim dum necat illa facit.
Pecato precium persoluere iussa ministrat,
Iustitiam laesi dum facit ira Dei.
Hinc via grassandi est, hinc tantae causa rapinae,


page 427

Effugere hinc mortis vincula nemo potest.
Nirea non facies non virtus sernat Achillem,
Non Ariadnaeae Thesea fila manus.
Nascimur et morimur; vitam ut moriamur habemus:
Hoc proprium est nostrae conditionis opus.
Adde quod et brevis est haec vita, et plena doloris,
Utque volat, varias sic subit icata vices.
Ludicra sicut abit suspensa fabula scena,
Sic abeuntnostri, deperiuntque dies.
Ut violae in calathis contactae a sole fatiscunt,
Si brevis e fragili corpore vita fugit.
Dum crescunt anni, dum discit debilis aetas;
A tergo tacito mors venit atra pede.
Haec quoque te luctu, charissime frangit Erasme,
Iam bis coniugio facta inimica tuo.
Ah memini, et doleo te orbatum coniuge primae,
Quae nutii. vera laude secunda fuit,
Da veniam, fateor, illi me debita nondum
Iusta pio versu persoluisse pudet.
Sed virtute sua melius, quam carmine vivit,
Et pietate frequens nunc quoque nomen habet.
Nunc doleo uxoris mortem te flere secundae,
Quae vitae auxilium debuit esse tuae.
Nec dolor hic obirer motas mihi perculit aures,
Ut levis arboreas verberat aura comas:
Ortus ab effe ctu, quem vis invitat honesti,
Non est ficta mei causa doloris, amor.
Fecit amicit iam tecum mihi candida virtus;
Hinc tua communi sata dolore gemo.
Gloria virtutis quae metibi secit amicum,
Me vacuum luctus non sinit esse tui.
Te video absentem, te maesti pectoris aegrum
Si possem, exomni parte levare velim,
Sed Deus hoc faciet, cuius praesentia saepe
Ex ipsis hominum lucetamica malis.


page 428, image: delf0428

Rhene tibi invideo tecum dum vixit Erasmus,
Illius oppressit nulla ruina domum!
Illius inco umi te conditione fruentem
Felicem dixit femina, masque simul.
Illius ingenio florentis, et ubere vena
Clara Palatini gestiit aula Ducis.
Dum regit eloquio mentes casusque futuros.
Et cautum in dubiis Nestora rebus agit.
Dum nubes abigit patriae, Solemque reducit.
Pacis amans miti dum tegit armat toga:
Aut animos posita componit lite potentum,
Iuraque dispositis legibus apta fovet:
Non illi ante fores maesto ponenda cupressus,
Non sumenda atro palla colore fuit.
Incolumes, habuit salua cum coniuge natos
Quos docuit puro Musa Helicone frui.
Qua bibit allapsum Thuringa Neapolis Orlam,
Eque bonis plantas educat ingeniis.
At pia non talem vidit Thuringia, quando
Saxonici rexit iura paterna Ducis
Uxoris lugens properata morte prioris,
Corpus in invitam Rossula condit humum.
Rossula quae flavi Gerere est uberrima campi,
Quam gradiens tacitis alluit Ilmus aquis.
Tunc gemebunda cava lugens ex ilice turtur,
Lamentata diu per nemus omne suit.
Uberius castae passim gemuere columbae,
Voxsonuit maestas lugubris inter aves.
Cuniugi quacunquen nota est in imagine rerum,
Haec et ivit thalami fata sinistra tui.
Lugubrematronas specimen vicinia vidit,
Admoaitu luctus saepe referre tui.
Illaque Saxonici clarissima Principis uxor,
Asseruitpuram qui tibi Christe fidem.
Adversam miserata vicem, tristemque ruinam,


page 429

Condoluit lacramis casta Sybilla tuis
Digna etenim fuerat tua viucre longius uxor,
Feminei coetus quae fuit una decus.
Fida tori custos, et anto digna marito,
Ingenio natos rexit, et arte suos:
Instillansque illis purae pietatis amorem,
Monstrata docuit pergere ad astra via:
Sicque domum rexit, laetanti ut grata marito,
Taedia iucunda quaeque levaret ope.
Respice res hominum! dum partu oppressa laborat,
Militiae moritur munere functa suae.
Te tamen implorans fidenti pectore Christe,
In gremium terris cessit adempta tuum.
Ergo tuae increscant violaeque, rosaeque sepulchro,
Et celebris seruet nomen, et ossa lapis.
Tu celebres inter matronas nomen habebis,
Mutua coniugii foedera donec erunt.
Quo tamen emeruit fato sincerus Erasmus,
Altera ci ut fuerit non diuturna comes?
Occidit indigno Christina Heroica fato;
Vitis ut a curua falce resecta cadit.
Et mors ad Rheni quae novit parcere ripas,
Saeva Gerontaea crimen in arce facit.
Tuque tuae vitae sociam, partemque requiris,
Quam decuit senio vivere Erasme tuo.
Sic baculum amittens fessus sub Sole viator,
Aegrius adverso tramite carpit iter,
Namque tuos canis numerans propioribus annos,
Nunc socia curas quae moderetur, eges.
Sed quia sic visum estilli, qui cuncta gubernat,
Quique bono absoluit omnia fine Deus:
Libera ne nimio permittas frena dolori,
Neve mala impatiens durius ista feras.
Sed solare animum dotis nullius egentem:
Quod dolett, in teipso quo relevetur, habes.


page 430, image: delf0430

Eice curarum tristes e pectore fluctus;
Fortiter aeterno perge silere Deo.
Desine tristari: quid enim te conficis ipsum:
Rebus in adversis est sine marte dolor.
Desinere ut nolis: certe mors abstulit illam:
Namq, homo non alia condita lege fuit.
Haec est conditio vitae; sic vivimus usu:
Mancipio nulli transfuga vita datur.
Aspice res fluxas hominum, non desipit ille,
Qui mala, quae possunt laedere, nota tenet.
Adde, quod et plures, quod tu fers, ante tulerunt
Et maiora aliquis nunc quoque ferre potest.
Confer ad exemplum miserae communia vitae
Fata magis multos dura tulisse scies:
Per mare sollicitus ventis ractatur Ulysses,
Multa ferens aliis non toleranda viris:
Sed tamen hoc melius, quam quo miser angitur Aiax:
Dum rude pro cauto mactat Ulysse pecus.
Pugnaces superet virtus animosa dolores:
Non decet hanc tristi posse dolore minus.
Spes etiam foveat melioris tempora sortis:
Fata tibi servat prosperiora Deus.
Et tua te firmare potest mens conscia recti:
Haec est in mediis certa medela malis.
Haec facit ut nequeas ulla pallescere culpa
Fecisti, dederat quae tibi posse Deus.
Haec tibi, de medio ratio quae sumit, Erasruc
Dum damusw, an luctum credis abire tuum?
Ad tibi ceu mens est generoso lumine fulgens,
Uberiora alio fonte petenda vides?
Addere aquam fluviis et silvis ligna viderer.
Si dictare tibi pharmaca plura velim.
Sed tamen officium placeat: ne plura tacerem,
Quo sumus in Christo portio, suasit amor.
Docta tuo sedem pietas in pectore legit,


page 431

Quaeque animum auxilii non finit esse rudem.
Doctrina, et pietas solatia praebeat aegro;
Laudis ab his precium grande duobus habes.
Respice ad arcani mysteria dulcia verbi,
Quo patris est homini vox patefacta Dei.
Ipse Deus tecum est tibi condolet ipse dolenti,
Illius aerumnas cura paterna levat:
Nec sinit ablatum dilecti sanguine nati,
Durius urgeri quam tolerare potes.
Ille imponit onus, quod iustum est ferre merentem:
Et tamen est mitem quem fateare Deus.
Corrigit explorans, sibi quos confidere novit,
Ut monet exemplo pignora chara pater.
Nonne vides teneros vitiis accrescere natos,
Cessat ubi ignava virga remissa manu?
Quo propior nobis divini gratia verbi est,
Hoc magis est sanctae subdita vita cruci.
Crax tamen ista iugum non est quod pondere mergat
Sed ferri Christo subveniente potest:
Hac ubi non nota est tenebris ibi tota laborans
Usta sioi vicris est onerosa suis.
Atquod corda docet fidendo vincere verbum,
Per mala constanti ducit ubique fide.
Hoc quoque thesauro quem recto in pectore gestas,
Perfruere et victor per mala fortisabi.
Aspice lessidem solatia vera petentem,
Nominc quo largum praedicat ille Deum?
Hoc mihi suppeditat fontes solaminis unum,
Est mihi quod verbi copia facta tui.
Hoc mihi, non aliud, lucernam praebet eunti,
Mandati ingrediens dum colo iussa tui.
Idem eriam pingens verbi sine luce superbum;
Turpiter aeterna morte perisse docet.
Vidi ego praefractum vidi florere superbum,
Ut viter in pingui splendida Laurus agro:


page 432, image: delf0432

Praeterii, quaerensque virum, reperire nequivi:
Nullus erat subito, qui modo magnus erat.
Fide Deo, toleraque moras, pete robur ab illo,
Fidentem ex ipsis liberat ille malis.
Ante ruant caeli, Deus et sese oderit ipse,
Quam sibi fidentem deseruisse velit.
Et tamen in coetu es, charissime Erasme, piorum,
Ipse quibus dedit hoc fidere posse Deus.
Fide Deo. volet hic meliorem adducere sortem,
Viderit ut tantam te bene ferre vicem.
Quinetiam hunc illi tribuas reverenter honorem,
Pareat ut figulo subdita massa suo.
Ipse etenim sapiens homines nos condidit auctor:
Materiam causae cedere iusta via est:
Nec tamen ad mortem rapit hinc, quos avo cat idem,
Vivorum dici gaudet et esse Deus.
Et tua quod vivit, tibi linquit gaudia coniunx,
Haec sunt maesticia nononeranda tua.
Perge tuos igitur frenis inhibere dolores:
Serva animum rebus fortis Erasme bonis.
Natuses, ut multis, vitae in communia prosis
Commoda; et officii est publica causa tui.
Sunt tibi, sunt animi dotes, est pervigil usus;
Quo prodesse queas pluribus, unus habes.
Et tuus haec poterit nobis prae cludere luctus,
Resque tuam frustra publica poscet opem?
Scilicet es casu tactus, non obrutus isto:
Exemplo poteris fortior esse tuo
Vidi ego contactas a frigore surgere plantas,
Tutaque praemissis farra redire rotis.
Felicem, qui ferre potest praesentia, et urget
Officium et iusto cedit ubique Deo!
An res longe alias sua per momenta videmus,
Ceu iussum officii munu: obire sui:
Nos parere Deo miseri cunctamur, ut illum


page 433

Non medium in nostris cernimus esse malis?
Ingrediens caelo taciti Sol arbiter anni,
Luce diem accendit, cuncta calore fovet.
Illius intuitu lumen sortita, diebus
Dat spacia, et rerum semina Luna iuvat.
Terta ferax frugum est, producunt flumina pisces,
Haec Deus inspiciens, munia iussa probat.
Et nos pigritia poterunt urgere dolores,
Immemores iussi simus ut officii?
Quin potius nos esse Dei simulachra probemus;
Ipse magis quorum gaudet amore Deus.
Agnovisse Deum, vero et coluisse timore,
Res est propitium quae facit esse Deum.
Huc age quid maestae sequeris vestigia curae?
Causa tibi post hac nulla doloris erit
Sisyphus indoleat qui saxum e monte relapsum
Fxcipit infelix in caput ipse suum.
Tu tibi te reddas: si quid tamen abstulit a te,
Cara pia in sobolem coniugiumque tuum
Ecce iterum tecum est tecum sine fine manebit,
Cui curae est Pietas, officiumque Deus.
Esse sibi curae non negligit ille volentem,
Et castis precibus proximus esse solet.
Praesentem vereare Deum: seruire vocanti
Perge: tuae proprium fac stationis opus.
Transfer in hunc curas. hunc solum laetus adora;
Euentum opratis finibus, ille dabit.
Eice maesticiam; tenebrarum haec regna colentis,
Damnatique solet Daemonis esse comes.
Laecicia est et amor Deus ipse in lumine vivens:
Hic habitar veris pectora laeta bonis
Pugna procul cedat redeat pax candida menti!
Optat Apostolici quam pia turba chori.
Accedant Cytharae minuant et Nablia curas:
Huqades Harmonicis Musica blanda, sonis.


page 434, image: delf0434

Ipse ego ne desit rebus sua causa canendis,
Hoc numeris carmen suppeditabo tuis,
Coniugis ob mortem lugens venator Hylactor
Non aliquem invenit coeco in amore modum
Venerat in silvas loca sola auxêre surorem:
Triste domi minuit nullus amicus onus.
Sed tamen in silvis demens solatia quaerit,
Hicque sono tantum pascitur Echo tuo.
Qua nemus acclivi secretum in valle iacebat,
Fons erat illimi conspiciendus aqua!
Quem circum herboso cingebat gramine cespes,
Praebehant molles strata ligustra toros.
Dum petit hîc frigus venatu fessus opacum,
Arida iciuna dum levat ora siti:
Ecce sedens vili tectus velamine pastor
Profusis lacrimis squalidus ora rigat.
Ille virum appellans, quae tanti est causa doloris
Dic adeo ubertim cur lacrimaris, ait?
Ille statim reddit; lacrimans qui seminat, idem
Nonne suo gaudens tempore messos erit?
Et mihi sunt lacrimae, laetantis nuntia cordis,
Laetitia est fletus intima causa mei.
Aspicis ut sedeat, viroso hic gutture Bufo.
Quam sit onus ventris massaque foeda sui.
Quod sim natus homo nec talis bestia, laetor
Nomine et hoc toto pectore laudo Deum.
Meque Deo curae esse, meo dum munere fungens
Addo preces, animo non dubitante scio,
Hoc tanti facio ut nullus me frangere casus,
Abstrahere a caelo nulla pericla queant.
Audit, et amplectens pia verba monentis Hylactor,
Stulticiae fratuit, maesticiaeque modum:
Emendansque viam vivendi, ante omnia Numen
Ante oculos propria sorte quietus, habet.
Sit trbi viccurae, bone pastor, gratia famae,


page 435

Quam tibi dissimiles pascua multa tenent?
Pam quibus e portis maestis occurrere curis
Integra vis animi possit Erasme tenes.
Desinis! an maestum magis impugnabis amorem
Qui nunc longe alia lege colendus erit.
Ipsa quoque occurrens, alia tibi imagine coniunx,
Ut cupias certo cedere fine mever.
Cede tuo quamvis iusto, concede dolori,
Et sine in extremos transeat ille Notos.
Nonne vides rapidis ut cedaut culmina ventis,
Cedat ut adversis Mergus anhelus aquis?
Carbasa cum rigidos recto pede rendit in austros,
Naufragus adversis nauta laborat aquis.
Si qua patet ventis cum saevo tunditur Euro,
Disiectis platanus dissilit icta comis.
Quid? quod et incassum maerorem pascis inanem,
Quem tua nec coniunx facta beata probet.
Adde, quod ut posset nollet repetira reverti;
Totius offerres tu licet orbis opes.
Ante Deum quoniam manifesto in lumine fulgens
Ambulat et nostrum despicit alta solum.
Et cum matre tua cum coniuge laeta priore
Colloquium miscens, verba diserta facit.
Quis Deus et qualis quae sit divina voluntas,
Quo peccata tegens gratia fonte fluat.
Consilium exponit totum quovenit ab alto,
Natus in humana vivere carne Logos.
Et praesens fruitur vita, quam credidit absens,
Lucet in aeterno, quae sine sine Deo.
Illius ergo nimis lacrimis urgere sepulchrum,
Invidiae fuerat vim facientis opus.
Quin potiustumulo carmen figamus et illo
Testemur verum nos celebrare Deum.
Christe tuo merito Christina ad sidera migrans
Hac liquit positum condita corpus humo.


page 436, image: delf0436

Liquit et hic desiderium luctumque maritus,
Praesidio tradens seque suosque tuo.
Crescentes violae celebrandum ornate sepulchrum:
Floreat hic pulchris proxima caltha rosis;
Donec ad aeternam clangens tuba corpora vitam
Suscitet extremo glorificanda die.

In obitum Barbarae suae coniugis.

SI Deus ingenuum non aversatur amorem
Coniugis, et sobolis quem pia cura facit:
Mutua si castae quae exercent pectora flammae
Naturae proprium sunt stimulantis opus:
Si gemit erepta viduatus coniuge Turtur,
Consortemque dolet maesta columba suam:
Vos etiam mecum lacrimas nonc fundite Musae,
Quis mihi in ardenti pectore gignit amor.
Namq, gravi adversi percussus fulmine fati,
Amissa damnum coniuge triste sleo
Partem znimae deploro meae; quae rapta dolentem
Conficit: heu animae pars erat illa meae.
Barbara non animo, sed Barbara nomine tantum
Heu dulcis coniux heu pia mater ubi es?
Siccine caelestis properans in gaudia vitae,
Me vitae in media morte relinquis humo?
Siccine in exilio vitam traho dum tibi vera est
Patria propicii parta favore Dei?
Pergite. et inceptum luctus deducite fidum,
Pectoris ô Musae turba ministra meae.
Ipse ego dum rigeo lacrimis, dum squaleo luctu,
Dum fluo maeroris sordida massa mei.
Obvia mordaci nequidquam verba dolori
Quaero, nequit misero dum mihi lingua loqui.
Vos verba et numeros aptos conquirite versu,
Qui celebret tanti damna dolenda boni.
Quid tamen imploro steriles hoc tempore Musas,
Non favei in tantis planctibus ulla mihi.


page 437

Ecce etiam aufugiunt qui se prositentur amicos:
Addit amicitiae plaga dolentis onus.
Scilicet haec nostrum tabes irrepsit in aevum,
Fert miseris fidam ratus amicus opem.
Stant circum amissae dulcissima pignora costae,
Maestitiae soboles semina viva meae.
Hos animo et toto complectens pectore, totus
In lacrimasanimo deficiente fluo.
Huc agire, ô dulcis soboles, dilecto Valesi.
Barbara chara mihi, chara Sybilla mihi:
Callimache ingenio vivax et fortis Honori,
Parcite coniugii funera flere mei.
Parcite plorando teneros corrumpere ocellos
Et medio pulchras ungue notare genas.
At tu parue puer studio deserte parentis,
Quam male sic orbus Ian Friderice iaces:
Tu mihi nunc speculum funesti immite doloris,
Nunc speculum plenirursus amoris agis.
Te lustrans animo venturos angor in annos:
Sem per eris curae tu mihi causa novae.
Vos vero et montes et montivagae convalles,
Tuque imitans Echo, quod resonare nequis:
Vos prata, et nemora, et foe cundi gramine campi
Et liquidi fontes, et fine sole specus:
Corde meo missos cum planctu admittite questus,
Parte aliqua fletus voluite ad astra meos.
Non adversa Deo. aut caelo contraria clamo;
Coniugis amissae maestus amore flleo:
Maestus amore fleo, cordis de fonte perennis
Dum mihi continuis fluctibus imber abit.
Barbara chara meis ô tunc non Barbara Musis
Quae ratio fati tam cito re rapuit?
An caeli arcano iam pridem Diphtera cursu,
Attulit extremum sic revoluta diem?
An morbi occulti Medico restante venenum?


page 438, image: delf0438

An gravis ex ipso tempore massa mali?
Coeca lues animi quid flammam in luce requiris?
Mens fuit hoc summi, consiliumque Dei.
Cum placet ipse adfert vitam, dissoluit eundem.
Ipse duos iungit, soluit et ipse duos.
Illa dies memori tibi caste Poeta recurrat,
Barbara quo primum est tradita sponsa tibi.
Novit adhuc Helicon, Charites nouêre pudicae,
Novimus Aonii numina casta chori.
Tegrates egisse Deo. te pectore toto
Coniugio laetum saepe fuisse tuo.
Saepe ea vox charos audita adfecit amicos:
Coniugium toto charius orbe mihi est.
Ni mihi coniugii fructumque usumque dedisseae
Invisum quereret me tibi plasma Deus.
Frgo tuam vero complexus amore fuisti,
Quaru nunc ereptam non sine iure doles.
Ius tibi Naturae tam fidum dictat amorem,
Qui tibi nunc siccas non sinit esse genas.
Illa etiam meruit vere et constanter amari,
Matronae tenuit quae decus omne piae.
Virgineam casto servans in corpore mentem,
Ingenui custos fida pudoris erat.
Utque animo simplex, sic pectore fortis aperto,
Assiderat recti semper amare decus.

Tumulus Conradi Mutiani Ruffi.

HAC tumulatus humo Ruffus post fata quiesco:
Ardua qui clarum nomen ad astra tuli.
Prima mihi tenere dedit incunabula vitae
Hessia, siluosis terra recincta iugis.
Cum mihiadhuc viridi vernaret flore iuventus,
Noc tegeret flavas hispida barba genas:
Ingenuas colui Musis ducentibus artes,
Doditus et studiis nocte dieque fui.
Hinc didici rerum varias cognoscere causas,


page 439

Quasque parit miras terra fretumque vices.
Interdum versus, et blanda Poemata finxi:
Musarum, et vatum prodigus hospes eram.
Cumque mihi vires provectior addere aetas:
Cura mihi leges noscere iuris erat.
Sed mihi sed Musis, sed charis charus amicis
Vixi, et solivagae pacis amator eram.
Aulas praecipue fugi: quia fulmen ab aulis,
Et fortuna bonis saepe sinistra venit.
Omnia ridicule quoniam transire videbam
Non sitii tituli nomina magna mei.
Saxoniae ubertas me Principis aurea fonit
Qua terit alla psum patria Gotha linum.
Hic ego traduxi tranquillae tempora pacis;
Hic mihi pax vere vita beata fuit:
Invida me donec charo morsabstulit aevo,
Et mea sub viridi eondidit ossa solo.
Quam bene nunc recubo florentibus obsitus herbis,
Hoc mihi perpetui nominis omen erit.

Ulrici Hutteni tumulus.

Hic iacet in viridi tumulatus caespite Vates,
Hutteno Ulricus stemmate natus eques:
Qui calamo, gladioque audax, et fortis utroque
Proelia cum multo fortiter hoste tulit:
Tempore quo Christi verax doctrina reluxit,
Quae diuturna operum nube sepulta fuit.
Non poterat turpes Saliorum ferre cothurnos:
Quorum est ingluvies, et gula foeda Deus.
Quae tamen his damnum, melius quam milite ferret:
Illius est calamo Ramula scripta tuas.
Invidiam atque odium multorum incurrit, et iram,
Omnia dum Franco pectore recta cupit.
Cede furens Livor: tamen haec est una potestas
Vatibus, aeternum quae cecinere, manent.


page 440, image: delf0440

Erasmi Roterodami.

Perdidit ereptum Musarum munus Erasmum:
Perdidit hei quantum Teutona terra decus!
Eloquio Latium veteresq aequavit Athenas,
Eius inexhaurto copia fonte fluens.
Pierias renovans vestigia primus ad arces,
Germanis certo tramite pandit iter.
Unde vetus rediit Latiae facundia linguae:
Quae male Barbarie nube sepulta fuit,
Cecropis atque, diu foedis opressa ruinis,
Coepta est Teutonico Pallas in orbe coli.
Orta quod elucent tot lumina clara virorum:
Iure huic debetur gratia magna viro.
Quid referam quae curae illi vulgare per orbem,
Saluifici fuerit dogmata sancta Dei?
Illius invicti calami monumenta leguntur,
Qua facit occiduus Phoebus, et ortus iter.
De quibus hinc aliquot post versa volumina caeli
Indicium potius posteritatis erit
Ergo illum deflent lugubri carmine Musae,
Plorat et abiecta maestus Apollo Lyra,
Graecia quinetiam lacrimas imitata Latinas,
Nunc iterum exilium, quod tulit ante, timet.
Anxia turbato luget Germania vultu;
Nec bene iam cursus Albis, et Ister agunt.
Ille sed Heroes inter super ardua mundi
Climata, caelestis praemia sedis habet:
Sub pedibusque videt totum volitare per orbem,
Et sua sidereo scripta sub axe legi.
Desine Livor edax cineres lacerare sepultos:
Nil hic post vitae funera iuris habes.
Pasceris in vivis; post ultima funera vitae,
Non solet ingeniis lingua nocere tua.
Ante hic naturae versus mutabitur ordo;
Parsque suum rerum nulla tenebit onus:


page 441

Inclita quam magni virtus minuatur Erasmi,
Nesciaque extremum fama subire rogum.

Rosae Puellae formosissimae.

Grande decus formae, specimenque insigne pudoris
Hic Rosa fatali sorte perempta iacet.
Cumque illa pariter bustum tumulantur in unum,
Forma pudor, mores gratia, castus amor.
Indulgent lacrimis Charites, et pronuba Iuno,
Maestaque cum tenero luget amore Venus.
Quisquis amas, bibulum lacrimis asperge sepulchrum:
Ex una cernes crescere mille rosas.

Benignae Winsiae.

Doctoris hic iacet sepulta Winsii
Benigna Chara filia,
Quae moribus laudata multum et indole
Luctu parentes adficit.
Quiesce luctus: quam requiris mortuam,
Nunc illa coepit vivere.

Philippi Melanchthonis.

Qualis ubi amisit largum vicinia fontem,
Luget in erepto publica damna bono:
Et gemitu arentes quaerit scrutata per hortos,
Nec reperit dulcem, qua recrectur, aquam:
Talis et Aonidum sequitur quae castra iuventus
Orba bonis luget docte Philippe tuis.
Et paria in reliquis nescit reperire lacunis,
Ingenii liquit quas bona vena tui.
Tu fons non huius tantum regionis, et orae;
Tu fons Imperii totius uber eras
Ex te multiplici doctrina uberrima rivo
Continuae semper more fluebat aquae.
Nec similem dederat tibi rerum gnara vetustas;
Nec similem ingenio secla futura dabunt.


[Gap desc: omitted text available in other CAMENA editions]


page 463

Ad Nicolaum Nicolai Grudium.

SIc ubi dulcisonum Philomelae carmen Achantis
Audiit enerui muta rigore tacet;
Et cantus oblita sui medirata canentem
Esse suum obscura fronde latere putat.
Ut tua miratus numerosis carmina filis
Ducta meum exosus carmen et ipse fui.
Nam velut ex sese dulces meditata Camenas
Nativum resonat Daulias ales opus
Rauca saluta trix multo dum Pica labore
Nugari cupido vix bene discit hero,
Sic quibus ingenii vis est innata valentis,
Nec servum angustae mentis acumen obest
Omnia neglecto promunt effusa labore
Libera seu placeat, seu pede vincta loqui.
Moenius Aonias dum siccus anhelat ad undas
Infelix refugae solicitatur aquae,
Ingenio pariter Musis acceptus et arte,
Fauce bibii plena flumina sacra Maro.
Et tibi pegaseas Grudi doctissime lymphas
Adfluere e versu res probat ipsa tuo,
Pieridum spirant dulcem tua carmina fontem
Musicus eloquii profluit unde sonus,
Quae quia Palladiae sociis comes additus Argus.
Heroum strepitus inter et arma facis:
Quid faceres vacuis Musarum liber in hortis
Praestat ubi sapiens otia docta quies
Ipse tuos prima cum versus fronte notarem


page 464, image: delf0464

Nescio quae Pitho visa subesse mihi est,
Protinus hic dixi Vates et Apolline dignus,
Et qui carminibus magna sonaret, erat,
Agnovi fa cili radios e memte micantes,
Vis quibus inventens omnia docta subest.
Hei miseros aliuqo teretis qui verbere metri
Esse decus carmen scribere inane, putant.
Quae Vatem generat, mens est oratio cedat
Quae nata in labris est sine mente sonus.
Aemula Musagetae dicens convitia Phoebo
Invidia, hos rauco protulit ore sonos,
Ecquid habet laudis tornato carmina versu
Fundere, et Aoniis verba ligare modis?
Cum tot nugisonos videas stridere Poetas
Arida quot muscis vilibus arua scatent.
Quot graculi lapsa portendunt Pleiade brumam
Quot timet infestas Palladis ales aves;
Hanc Deus admisso contactam calce repellens
Increpat et rali voce locutus ait:
Non quia sub sacro resonant Helicone cicadae
Inter aves nomen, quo celebrentur, habent.
Nec quia deponunt mellacea sputa crabrones
Nobilium titulo condecorantur apum.
Numquam etiam a quovis apis ingeniosa liquorem
Flore, sed e lecto germine mella legit.
Nec quis latices sacras adhibentur ad aras.
Sed quae de liquido fonte petuntur aquae.
Gratia Phoebe tibi, nugaces cedite Fuci,
Pegasides soblem quos fugit esse Iovis,
Ficta quibus turget mendaci gloria Lauro,
Omnis et infami carmina carta tumet.
Pascitur ut lento frugalis vitice cygnus
Qui Venerem, succi vim reprimentis habet,
Sic bona facundos scrutari et docta Poetas
Grata Deo, et vitae moribus apta decet.


page 465

Hoc homini positi fines, hoc monstrat imago
Hospitiumque animaefabrica docta moner.
Mens princeps, habitat summa dictator in arce
Cui vis iuncta volens ut bona possit adest,
His velut a Ducibus quicquid monstratur honesti
Arripit, et sensu coriuvat acre suo,
Inde etiam vivam tenui cum sanguine flammam
Semita pulmoni spirituosa vehit,
Quam simul admixta nodatam circinat aura
Fistula, et arcana percutit arte Larynx,
Plena magisterio verborum et mille figuris
Eloquium mentis nuntia lingua sonat.
Sic oritur sermo, non ut sine munere cordis
Extremo temere natus in ore sonet.
Ergo acies mentis tibi quando et gratia linguae
A summo pariter sunt data dona Deo,
Laudo quod ad soedos Musas non cogis amores,
Nec cadit in versus ulla libidotuos,
Laudo quod Reroum doctis exempla Camcenis
Exemplo monstas esse canenda tuo,
Nam tua Socraticos referunt monumenta lepores
Ludicra nec casto Musa pudore vacat,
Carmen et ut felix Phoebea defluit aura
Sic abir in versu gratia nuda tuo.
Sic age perge sacro tibi pridem e flore coronam
Posteritas famae texit amica tuae.
Haec tibi facundi cum littera posceret Haci;
Non potui numeris dissimulare meis.
Et quoniam ille ruum mihi commemoravit amorem;
Te quoque si tibi sum non onerosus amo,
Seu nox sive dies decurrat, rettulit idem
Esse tibi semper nomen in ore meum.
Non video tanto cur me digneris amore,
Qui scio virtutem praeter amare nihil.
Indidit hunc cestum divina potentia Musis,


page 466, image: delf0466

Gluten amicitiae mentibus esse solent.
At mihi si ingenium est curis haec tempora frangunt,
Addictum Musis possit ut esse minus,
Quicquid id esse tamen, mihi candida pectora censent;
Huc studeo, ut veris seruiat omne bonis.
Hoc tibi si carus usm nomine, laetor, et opto
Hic nobis placido sidere duret amor.
Verum age non meritum qui me tibi iungis amicum,
Et studii ducis me ratione tuum:
Fer placide quodcumque rogo: nam pessima non est
Caussa, tibi supplex qua mea Musa venit.
Ut comes es Ducibus Pagasaea clarus in Argo,
Ingenio et lingua, carminibusque potens:
Sic rogo, quas Orpheus sibi sumpsit, suscipe partes:
Hic resonent citharae fila sonora tuae.
Ille homines pariter cantu supeosque movebat:
Te cuperem superos flectere posse duos.
Da viniamque quod quisque suo pro Principe votis
Postular hoc a te si sinis, ipse peto.
Mentibus insevit Deus hunc quoque mitis amorem
Quisque solet patrium civis amare Ducem,
Sic ingente nihil quo maiut in orbe videmus,
Te fidum aeternus Caesaris urit amor.
Ecce animo magnur, qui fatum agnoscit acerbum,
Triste ulcus, lustri tempore captus, habet.
Eloquar? an melius suppresso nomine caussam,
Scilicet hoc duro tempore motus agam?
Non tamen hunc italus, non aversatur iberus,
Saepe huic magnanimi nomen uterque dedit.
Hic modo, Sidonii, velut errans Teucer in oris,
Exili patieas fertque doletque moram.
Non illi coniunz, soboles non visa tot annos,
Quae poterant aliqua triste levare malum.
Quamque Deus comitem vitae sociamque laborum
Addidit, ille procul fata severa dolet:


page 467

Orba viro qualis gemit alta turtur ab ulmo,
Et Ialemo complet triste sonante nemus.
Non illi nemorum frondes, non pabula curae:
Aerumnas lacrimis devorat aegra suas.
Caussa sit unde mali, quid versu dicere refert?
Res olim haec serae posteritatis erit.
Fregit in Agolica remum Tirinthius alno:
Non tamen hunc Minyae destituere Duces.
Illum dura gravi fortuna exercuit usu;
Grande est Heroum factus at inde decus,
Difficiles armant Heroica pectora casus;
Plurima qui tulerit doctior esse potest.
Doctus ab eventu, melius formatur ad usum,
Ut vaga Dulichii monstrat imago Ducis.
Ille sua causa melius non poscit habere
Qui patriam expertus multa docere potest.
Si quis et est talis votis desiderat illum
Quidquid habent passim moenia quidquid ager.
Multa imon passus, patrias revocatus in oras,
Gratior exilii civis honore fuit.
Respicite Heroes alius quid mentis haberet,
Quem simili tiaheret sors inimica rota?
Quem ibet hoc poterat tentare quod accidit illi;
Sed poteram pauci ferre, quod ille tulit.
Nemo potens animi sibi sumat in exule plausum:
Perpetuum alterno vinitur exilio.
Non gaudet sapie ns fatis Aiacis Ulysses,
Ne similem casum tactus et ipse ferat.
Ebria fortuna est titubat nec semper eodem
Illius incedit lubrica planta gradu.
Vota tamen fium pla eat magnatitus illud,
Quod capto populi vox bona saepe dedit.
Quamvis hostis erat, Mithridatem Roma putatur
Parte aliqua in medio saepe probasse foro.
Et poterat venia magni victoris amari,


page 468, image: delf0468

Corporis atque animi robore magnus homo;
Ipse nisi invidia, atque ira stimulatus acerba
Rupisset vitae stamina dura suae.
Non hic impatiens fortunam agnoscit, et iram,
Quae tantas caeli spargit ab arce vices.
Invicto exspectat pacatum in Caesare vultum;
Per libram pr et aes illius esse cupit.
Adfluat ô tantum sibi mitior aura favoris,
Et patriam propius possit ut esse petit.
Munus id est caeli. tantum inclitus annuat Heros
Quem tremit Europes hic et ubique sinus.
Haec tu dulciloquo facundae munere linguae
Orpheaque potes vota iuvare lyra,
Sume chelyn Vates, Orator et exere vires;
Ne dubita Musas audiet ille tuas.
Quo quisque est amor veniae pla catior idem est:
Caesare nil maiu; te rogitante dabit.
Fortibus is certe velut est infractus in armis,
Lene cor adserta sic quoque pace tenet.
Pellaei canitur moderatio nota Monarchae;
Propicius capto qua tibi Pore fuit.
Victori victoque tulit clementia fructum
Persa potens veniam qua tibi Croese dedit.
Cur eadem non sit generoso in Caesare virtus,
Qui gestis non est rebus utroque minor?
Lenta quid imperii Germania mole gravatum,
Dum ro te vigilat destituisse voles?
Aurea dum sudat tibi saecula condere Caesar,
Hoc aliqua poteras parte iuvare bonum,
Cur impune furit Christi impla cabilis hostis
Blasphemo Scythicus milite Turca potens:
Et qui non meritos in nos ferus expuit ignes,
Cacus Auentini propria pestis agri?
Huc vertenda fuit socii vis Martia belli:
Sic opera pacem conderet ille tua.


page 469

Capta sed est oculis, odiisque immersa nefandis;
Nec sibi quid prosit Teutonis ora videt
Vos ego per sacros fontes, Heliconia Tempe,
Pierides Musae persacra vestra rogo,
Flectite in excelso placabile Caesare pectus,
Amissum patriae reddat ut ille Ducem:
Sed veniet tempus cum magno optaverit emptum,
Teutona quod tellus nunc male cernit opus.
Sponte pius Caesar venia dignabitur illum
Nomen et Heroes inter habere feret.
Quid quid adhuc clausum est, in lucem proferet aetas:
Signa simultatis nulla manentis erunt.
Tunc procul Oceani pulsi, e littore Turcis
Dulcis in Europa tempora pacis erunt.
Unanimes Heroes erunt, et nobilis Argo
Phasidis imperio littus utrumque premet.
Tu mecum interea Grudi clarissime Grudi,
Concipere haec animo candida vota velis:
Eloquioque tuo venturae commoda pacis
Militiae sociis insinuare tuae:
Hinc tua mox faciles alii argumenta sequantur,
Nemoque non ultro tale probabit opus.
Sed quo Musa rapit me pacis amore vagantem?
Da veniam, Patriam non simulanter amo
Hanc quoniam amisso tristatam lumine specto;
Quod patriae debent singula membra praecor.
Vive valeque diu Musisque tibique superstes,
Stigeliumque tuum quod cupit, esse sine.

In Hortulum Ioannis Friderici III. Ducis Saxoniae.

INclyta Saxonicae canitis quae nomina laudis,
Qua vehit Aonias Sala Thyringus aquas;
Dicite Pierides insignem Principis hortum,
No bile cui nomen gratia paxque dedit:
Tertius illustri qui Principe natus ab illo est,


page 470, image: delf0470

Quem pia constantem tollit in orbe fides.
Arx iacet Oenagorae prope moenia culta vetustae;
Splendida munificis aedibus, ampla loco.
Arx quondam Augusti sedes Regalis Othonis,
Cum pius Ausonias Caesar haberet opes.
Salue arx saxonici meritis celeberrima sceptri;
Quae decus a longo tempore grande tenes!
Si tamen ut par est hoc vera fatebimur aevo,
Nobilius nostro tempore nomen habes;
Triste quod exilium pro Christi nomine passus
Promeruit Princeps nomen in orbe tuus:
Nomen ab antiquis quo nullum Heroibus unquam
Verius, atque ipso pondere maius erit.
Consitus hic frondet florentis Principis hortus.
Qui natu minimus, cor grave magnus habet,
Quid memorem arboreum decus, atqu herbosa vireta
Naturae eximium dixeris esse locum.
Pierides molli ludunt in gramine Musae,
Iuncta quibus Charitum gratia semper adest:
Innocuique ico, virtutigenique lepores,
Et puer, a Musis non alienus Amor.
Praecipue pietas, quae vitae ex sordibus huius,
Ad caeli verum sdera monstrat iter.
Lene fluens ilmus geminates radit arenas;
Et placido nitidas murmure voluit aquas.
Multa virens arbor ripas complexa decoras,
Alituum praebet castra sonora choris.
Illae conspicui gaudentes lumine caeli,
Efficuiunt dulci pectora laeta sono.
Invidant gelidae tremulis sub frondibus umbrae:
Etloca palantum passibus apta pedom.
Quemque oculis gratumfecit Natura colorem,
Non alio poterat gratior esse loco.
Suaviter utque oculos intrat sic rursus ab illis
Abdita per neruos organa mentis adit.


page 471

Illius im misso detergit nubila sensu;
Effecit et solito laetius ingenium.
Tramite Daedaleo passim seducit euntem,
In Labyrinthaeas area flexa vias;
Una quibus tantum est aditus via, et exitus unns,
Qualis erat Theseu qui tua fila tulit.
Dum sedet hic animo puerilibus altior annis
Saxonicae Princeps spes generosa domus,
Contemplator opes terrae miratur alentis,
Et summum grato praedicar ore Deum:
Cuius et e minimis maiestas ampla relucet,
Et cessante carens fine paternu amor:
Aut hic Aurora lucem referen te diurnam,
Commendat precibus facta diurna Deo;
Cum liquor humentes irrorat gemmeus herbas,
Siccior et reducem ventilat aura diem.
Aut urente diem radiantis lampade Solis,
Frigore per virides captat opaca toros.
Otia falendi rationem dictat honestas,
Et studium virtus nobile iuncta facit.
Nunc ludit pictos sub inermi rege Latrones,
Et belli miseras aestimat inde vices.
Nunc tenui escati captantur arundine pisces:
Pendula nunc pedicis pinguibus haeret avis;
Iam iuvat ad summas falconem emittere nubes
Iam tentare agiles voce monente canes.
Hinc iuvat armatae studio certare palestrae:
Fallere vel missa tem pus inane pila.
Impulsum positus nunc excipir annulus orbem;
Nunc plaudit misso dextra trigone manus.
Haec lusus ratio: Sed quid cum surgit et exit
Altius humanis, mens generosa iocis?
Tunc ciet ingenium mitandis dotibus hortus;
Tunc rerum caussas perdidicisse iuvat.
Multa iuvat per se cognoscere, multa rogando;


page 472, image: delf0472

Dum coit e veris gaza parata bonis.
Colestem ostendis vitae immortalis honorem
Qui vitreis manas dine perennis aquis.
Arrident variis radiantes floribus herbae;
Unde potens lucet, magnificusque Deus.
Iie procul, studium quos anxius urget habendi
Cor quibus astrictum livida cura terit,
At non sidero Solomon sic splenduit auro;
Ut rosa nativis fulget amicta comis,
Quod si opifex rerum sic praesens induit illam,
Quam metit ad misso quaelibet ungue manus:
Quid faciet nobisqui vitam haurimus ab ipso,
Et sacra divinae mentis imago sumus?
Haec ubi facundi sic carmina protlit oris,
Pro solito promptos poscit amore libros,
Iam quae sit pietas quae sit sine crimine virtus;
Ingennum docili discere mente iuvat.
Iam legit hifiorias annis puerilibus aptas.
Quaerit ab exemplis quod decuisse videt.
Miratur teneris priscos Heroas ab annis;
Miratur gentis, nomina clara suae.
Laudibus hinc vehitur teneris animosus ab annis;
Arripuit celerem quisquis ad alta viam.
Hin puer arridet Macedo, feliciter audax;
Dum regere indomitum calcibus audet equum.
Inde Noeclidis generosa insomnia plaudit,
Qui male Militildae fixa trophae tulit.
Hereulis ante oculos ludens infantis imago,
Divinum enecto monstrat in angue genus.
Nomen Aristidis iusti, placidique Cymonis,
Scipiadaeque boni vix patienter amat.
Principis haec studia hs mites componere mores,
His animi dotes exacuisse solet.
Utque ferunt aquilas, et te pulcherrime falco,
Eniti exhumili semper in astra solo:


page 473

Quoque queant ipsum propius contingere Solem,
Indolis hoc validas viribus esse magis:
Sic tener Heroum mirator, in aetherea Princeps
Grande aliquid semper quod meditetur habet.
Iach simul expugnt famosae moenia Troiae,
Cui turpis cinerum femina cuassa fuit.
Iam scopulos Hellis, celsamque Propontida Instrans,
Militiam recolit Persa superbe tuam.
Iam vehitur Minyis Pegasaea iunctus in Argo;
Et plena auricomae vellera carpit ovis.
Sed Cynosura alia est duce qua mare perleget olim,
Quam quae Peliacae regula navis erat
Semina doctrinae teneris percepit ab annis
Quae iubet aeternum nosse, timere Deum.
Hac duce per fatui victor deliria mundi
Ibit et ô vivat! sic quoque magnus erit.
Tu Deus hoc dederit. a te nam fonte perenni
Vita caduca hominum, vita perennis abit.
Da longos annos, animumDeus ante dedisti:
Quisquis amat patriam, talia vota facit.
Illius aedificas iam pridem in pectore tem plum,
Quo tibi quem mandas, exhibeatur honos.
Aduce dependet populus, da floreat ille:
Cum caput est faluum non male corpus habet.

In nuptias Davidis Chytraei.

CHriste socris sponsi dignate accumbere inensis,
Et thalami patrio more probare decus:
Miran do tenuem cumulans dum munere cenam,
Ex aqueo reddis dulce liquore merum:
Unde omnis celebrans studio te Cana recenti,
Omnia qui posses credidit esse Deum:
Hue ades, ad sanctam virgo dum ducitur aram:
Chytraeo coniunx virgo futura meo.
Te ducente patris spirantem e pectore flammam.
Mitte, tibi ut casto nectat amore duos.


page 474, image: delf0474

Is quoniam teneris te vere agnovit ab annis.
Haec quoniam vera te pietate colit
Vecum optate venis praesenti et numine firmas
Iampridem auxilio foedera facta tuo.
Iam prodi nove Sponseitibi ducitur uxoi,
Iste tuo ridet clarus honore dies.
Iam tuba dat signum iam confluit agmine facto
Ante fores pulchro splendida poma choro.
Dulcis adornatum percellir Musica templum;
Musica munificum nata sonare Deum.
Et sacra coniugii solitam meditatus ad aram,
Mysta pio faustas concipit ore preces.
Asice ut incedat frontemque pudore ferenans,
Libera per vulgi murmura sponsus eat!
Monstrat iter Pietas, quam pone observat euntem,
Doctrina ingenii multa fcientis opus.
At latus incedit musis comirata latinis,
Eloquii Ausonii Musa pelasga parens.
Et blandae Charites, et quas pulcherrima virtus
Reginae famulas iusta probantis habet.
Nec magis hunc decorat clarorum pompa virtorum;
Quam proprius reliquos illius ornat honos.
Parte alia ingreditur castis comitata puellis,
Et testata suum sponsa pudore decus.
Vox volat in triviis; hoc felix sponsa marito,
Hao felix etiam coniuge sponsus erit.
Interea sancit dum sacramenta Sacerdos,
Mutua conspirans pectora nectit amor:
Non amor, Idaliis quem fabula turpis in umbris
Nutritum, obscoenis lusibus esse canit.
Verum amor exortus purgatae in lumine mentis,
Coniugii auctorem qui tenet esse Deum.
Quique animos veniens divina adflavit ab aura,
Quae pia caelesti corda vigore fovet.
Felices, misero quos vanae e gurgite vitae,


page 475

Coniugii in portum vexit honesta quies!
At qui legitimi contemnis vincula lecti,
Exitii caussam tu tibi sponte moves.
Namque Deum irritas iustam violenter ad iram,
A quo coniugii lexque decusque venit.
Ille duos primum lecto sociavit in uno,
Et licito una nimes iussit amore frui:
Coniuge quum visa, geniali liber in horto,
Novisti carnem carnis Adame tuae.
Quid quod et in gremio Naturae sparsit alentis,
Undsque legitimi ceu simulacra tori!
Ipsius in tertam dicas connubia caeli,
Conlugii specimen mille notare modis.
Obvia iungit amor crescentum semina rerum;
Dum subit hinc humor, res agit inde calor.
Urit amor volucres ventis atque aere vectas;
In gelidis pisces fluctibus urit amor.
Conrege pro cara depugnant saepe Leones,
Pro natis properat Tigris in arma suis
Ah quam dulce fuit concessam degere vitam,
Naturae series integra quando fuit!
Tunc tibi vel ferro fuerat frenanda voluntas,
Cum tibi dixit, edas, dirus, Adame, Draco.
Ille tuus morsus, prope totum absorbuit orbem
Cuiuradhuc ictus vulnera saeva facit.
At Deve adseruit ius coniugiale duobus,
Quo premerent meriti taedia longa mali.
Nam quia non poterat genus hoc exstinguere letho,
Ipse favens cuius factor et autor erat,
Esse scholam voluit quae lapsum exosa pudendum,
E veniae peteret fonte salutis opem.
Coniugium humanae quaedam est Academia vitae,
In qua nemo satis se dedicisse putet.
Sed sapit ille tamen, qui finem novit et usum;
Auctoreque Deum discit ubique sequi,


page 476, image: delf0476

Huic Deus ad latus est hunc cum consorte tuetur:
Illius et pess m non sinit ire domum.
Esse Deo curae socii consortia lecti
Involucris etiam fabula prisca docet.
Scilicet hoc homines docuit natura fateri,
Noscere qui verum non potuere Deum.
Namque olim Halcyoni iunctum Oeica maritum,
Legitima memorant lege fuisse tori.
Vix alibi exemplum tanti reperitur amoris,
Coniugii sanctus quo celebretur honos.
Qua iacet umbroso Trachinia terra sub Oeta,
Herculea quondam nobilis ora nece:
Imperium paruum vir magnus habebat et omni
Iusticia et meritis Helladi notus erat.
Impulerat tristis quaesitum oracula casus,
Ut peteret vori Delphica templa reus.
Non erat e terra notas via tuta per oras.
Cum premeret dirus Phocidos arua latro.
Ad pelagus defertur eques, comes haeret eunti
Uxor, ad Ionias dum penetratet aques
Iussus adornabat deductam navita puppim,
Ventus et in votis iam comitator erat.
Ut mare conspexit, quo sic ruis? inquit, ab istis,
Tegenius revoeat te quoque tempus aquia.
Ilatus es ut referas campestri e puluere laudem,
Fronte coronata dum tibi currit equus.
Natus es e specula patriae vigilare, tuisque
Et laudem in sobolem clarus amoris hiber.
Non ego consilium voti, non improbo finem;
Pro te alius Delphos sed volo missus eat.
Aspicis ut queruli fugiant ad littora mergi;
Aeris attractas ut bibat arcus aquas.
Ut latrent fracto ferales carmine corui;
In Boream obliquis pugnet ut Auster aquis.
Vidi etiam nostrae traherent cum pensa puellae,


page 477

Nocturno ex oleo tristia signa dari.
Perlacrymas sanctamque fidem, per pignora lecti,
Te preco in patria dum licet urbe mane.
Ille premens animo curas, et fronte serenans.
Propositum: pietas monstrat id inquit iter.
Cede Deo prasens recte, Deus astat agenti,
Hoc duce mens recti conscia robur habet.
Sic ait et flenti discedens oscula iungit
Arque aliquas quaerit non minu ille moras.
Ire tamen pergit quoniam vox nautica poscit:
Pulsa cavis velis i mare navis abit
Qua licet, illa oculis comitata et mente maritum,
Ut redeat sospes plurima vota facit.
Ostia traiectis queni enaserat undis,
Iam nebulosa tenens marmor Echina tuum.
Cum subito incumbunt pelago Boreasque Notusque,
Et dubium nubes eripit atra diem.
Fit maris et caeli color idem, asperque processis,
Africus hinc cumulat separat inde fretum.
Tartara iam poterant, iam summum attingere caelum:
Nox hiemem noctem saeva minatur hiems,
Iamque ruens cumulus tumidarum abruptus aquarum,
Agmine depressam torquet agente ratem,
Cum prora rapitur celeri vertigine puppis:
Navis et ingestis rupta fatiseit aquis.
Cum pede cum clavo ratio nil proficit artis:
Quisque sibi clamat quaerite Rector opem,
Clamat et excutitur tum spes accisa salutis,
In dubio casum pro ratione petit.
Quid vitae non audet amot? pars insilit unids,
Pars tabulis stactis per mare quaerit iter.
Ipse manu scalmum artipiem Trachinius Heros,
Nabat, et in mediis haec geminabat aquis:
Felices animas non nos, quibus obtigit unquam,
Coniugis in dulci fata subire sinn!


page 478, image: delf0478

Quod mihi contigerat, si te Neptune caverem,
Si monita audirem coniugis ulla meae,
Sed vos quacumque in terra, quocumque sub axe,
Exuvias aliquo ponitis in tumulo
Plura locuturo rapidae vis densa procellae,
Fatali absorptum deprimit imbre caput.
Interea Halcyone Calydone morata: solebar
Cincta puellari littus adire choro:
Et numerare dies. reditum quibus ille notari
Iusserat et sanctis tura cremare focis.
Tunc quoque cum Superis gratos adoleret honores,
Et faceret castas per pia vota preces,
Conspicit eiectum demersi in littore corpus:
Heu miseram dixit, quae tibi nupta fuit!
Utque notat faciem, consortem agnoscit, et omni
Frigidior glacie polite lapsa cadit.
Attollunt famulae vix respirare valentem,
Illa diu luctans talia verba facit.
Sicd lecte redi: coniunx? mea cura meum cor,
Dum iuvat et vetrots et mare triste sequi?
At quoniam fatis ita visum est, me quoque tecum
Ire simul decuit claudere fata simul.
Quid merui infelix? quo te mihi numen ademit?
An quia care iaces, ipsa superstes ero?
Non ita. verum ipsis dicar crudelior undis,
Si mihi lux sine te, si mihi vita placet.
Vos nemora, et montes. et tu saevissime Ponte,
Inque isto Genius gramine si quis adest:
Audistis gemitus, indefessasque querelas,
Quas dedit absenti mens mea maesta viro.
Nunc eriam extremae fines audite querelae:
Non possum ex isto viva redire loco.
Tuque adeo rerum non perscrutabile numen,
Cui meus est casto notus amore pudote
Tu quoniam sancto ivuxisti foedere amantes;


page 479

Nunc quoque post vitae funera, iunge duos.
Sic ait et gelidum prolixe amplexa maritum,
Figit in exanimes oscula multa genas.
Liquitur admota lentum velut igne bitumen;
Sic amor hinc miseram conficit, inde dolor.
Destinat e vivis hac ipsa excedere lucta
Nec studio avelli nec ratione potest.
Quin etiam dubites aliquid sentire cadaver,
Quod tamen incertum sit licet, illa putat.
Non tulit ulterius miserandum numen amorem
Binaque in unanimes corpora mutat aves.
Halcyones nomen retinent. et nota frequentant
Littora, coniugii dulcis imago pii.
Haec ita figmento piuxit studiosa vetustas,
Nunc quoque quae pote ant pondus habere suum.
Halcyones socii declarant foedera lecti;
Et curare Deum vincula casta monent.
Namque habitant scopulos, nidos et in aequore ponunt,
Et servant casto semper amort sidem.
Cum terram obliquo perstringit lumine Phoebus,
Ipsaque brumali frigore clausa riget,
Incubat Halcyone septem totidemque diebus;
Et pelagus stratis fluctibus omne silet.
Hac natura fide praestat vadimonia Ponti,
Donecabit posito pignorefacta parens:
Sic divina tegit sincerum gratia lectum
Cui dux est Pietas, Lex et honesta comes.
Indagare gravi multi studuere labore,
Parta quibus constet vita beata bonis.
O quibus erratum est ambagibus, invia coecos,
Dum male diverso semita calle trahit.
His etenim Virtus homini subiecta volenti,
Visa est res numeris undique plena suis.
Illis nescio quae mentis placata voluptas,
Fixa hominum studiis meta tenenda fuit.


page 480, image: delf0480

Ah fragiles alas quibus ipse relinquere rursus
Icarus lcariis nomina posset aquis,
Verum ubi consensu laudem spirante piorum,
Asseritur vero gloria vera Dea;
Certus et in solo caelestis amore parentis,
Mutua coniungit pectora pacis amor:
Denique ubi iustos rectimens conscia mores
Et regit et dextre munia iussa facit:
Non absente Deo licet illic esse beatis:
Haecsola est veris praedita vita bonis.
Hanc neque Cecropiis Academia novit in umbris,
Nec toa Zenonis dogmate clara domus.
Coniugium docuisse potest quod crimmis expers
Foederis autosem gardet habere Deum.
I nunc et falsis celebs recoprime votis.
Et fraudem vigili ange placere Deo.
Qui tibi rete locas, quod nescis stulte cavere:
Dignus es invento damna subire tuo.
At vacuat et stimulis animi et formidine poenae,
Qui vitae sociam connubialis habet.
Nam velut humano sociatum in corpore cursum,
Semita cum vena spirituosa tenet.
Sanguinis haec rivos vitae vehit illa vigorem,
Atque animam socia conditione fovent,
Legitimo iuncta sic mas et femina vinclo,
Vitile cognato foeslus amore colunt.
Ilie operam praestat. quam vitae postulat usus,
Mens rectr cupiens omue gubernat opus.
Taedia sed cuniunx suavi comes allevat usu,
Moribus et dulcem reddit amariciem.
Tum Deus aspirat felicia fata duobus.
Atque unum aequatis mentibus esse facit.
Dat sobolem. socia ceu mutua pignora lecti,
Dulcia felicis germina coniugii.
Area ceu teneris plantata renidot olivis,


page 481

Atque oculos opibus pascit amoena suis:
Sic tenera augustam decotant covinis meusam,
Quam cinctam sobolis garrula turba tenet.
Fronte hilares alacri spectant sua regua parentes
Omnibus et regnis hoc decus ante fuerunt.
Interea pacem docti violare Tyranni,
Dum magna ex tenui fomite bella cient,
Aut pia dum tumidi pertuibant tepla Sophistae,
Quos Pietas auro concilianda iuvat:
Ille domi oblatae patiens cum coniuge sottis,
Acaussa invecti gaudet abesse mali.
Felix ante alios si turpi a foenore liber,
Praedando veritas quaerere nescit opes.
Hoc scelus incautas raptat per tartara mentes,
Sentinamque omnis spargit in orbe mali
Quod si causu aliquo, communi aut sorte petitus,
Aerumnae immeritae cogitur esse capax:
Fert patienter onus, culpaque alienus ab omni,
Quod patitur, curae scit pius esse Deo.
Parte alia coniunx crescentis provida prolis,
Res agit, in curas officiosa suas.
Aut partis habilem conservat rebus honorem:
Coniugis aut precibus vora togata iuvat:
Aut soboli recitat vitae documenta beatae;
Imbuit et veris corda tenella bonis,
Quid miseri ignavum nugis traducimus aevum?
Haec est aeterno gtata palestra Deo.
Rectius ille Deo probat omnia facta videnti,
Quem recipit socii regula casta tori.
Cur igitur meisaeterrenno in puluere mentes,
Mandatum aeterni nou meminere Dei?
Dum sibi quisque viam damuatis somniat ausit,
Et vitae adfectat liberioris iter.
Impius infaudo discurrit crimine miles,
Raptat et ad Sygios seque aliosque lacus.


page 482, image: delf0482

Institor enormes exercet fraude rapinas:
Praedator veritas quaerit avarus opes.
Noxius exemplo, letho sibi noxius ipsi,
Dilapidat patrias Melluo turpis opes.
At fugit, atque ipsocum crimine desicit aetas,
Et iactura animae cum levitate subit.
Quale fugit spacium nocturni exile nidentis,
Quo vagus excubias tempore miles agit,
Flotet ut ad radios orti rosasplendida Solis,
Et moriens flectit Sole cadente caput,
Denique ut ex antro fontis derupe sonantis,
Rivulus in vallem non redituius abit:
Praeterit humane sic aetaslubrica vitae;
Ante Deum est unus longa senecta dies.
Quin etiam humanis opera omnia condita curis,
Sicut aeraneoli pendula tela tremunt.
Omnia dum reputat tranfactae tempora vitae
Vel male vel temere, vel nihil egit homo,
Ergo haec optandae ratio est longe optima vitae;
Nosse Deum, et studium quod probet ille, sequi;
Quae pietas toleret, quae non formidet honestas,
Exerceresuo munia quaeque loco.
Hoc tibi promittit sanctae coniunctio taedae,
Chytraee Aonii candida fama chori.
Hoc tibi caelestis referunt oracula Musae:
Parta tibi invento est vita beata bono.
Hac fruere, hac multos felix laetare per annos,
Semper eant votis vela secunda tuis.
Vivite felices, nec carpite gaudia segnes,
Carpere quae iusto non prohibente licet,
Nulla lues odii vestros perturbet amores,
Nec violet castum garrula lingua decus.
Sed velut unanimes certant in amore columbae,
Coniugii pulchtum simplicis indicium:
Mutua sic vobis pugnaci Gratia cesto,


page 483

Alterna stimulet pectora iuncta fide
Obruat invidiam metitis laus debita vestris,
Nec dirimat socium cana senecta torum.


[Gap desc: omitted text available in other CAMENA editions]


page 497

Germania Carolo V. Imp. Aug.

Si qua potest nato genitrix optare salutem,
A nato posci quam tamen ipsa suo:
Hanc invicte tibi mater Germania Caesar,
Quam pietas meruit, quamrua cura, precor.
Carole, qui nomen finctis virtutibus aequas,
Carole, par nullum cui decus orbis habit:
Ecqu d ut opppsita relegis mea verba salute,
Agnoscis patria nomina vera tuae?
Sic age, fac relegas haec invictissime Caesar,
Ominis adversi quae nihil instur habent.
Non aliqua acceptae referam tibi nuntia cladis:
Scis benequo cursn me mea fata trahant.
Nec tibi vel iustas scribam de more querelas,
Heu, mos iam pridem quam gravis iste mihi est?
SEd quam vis numquam desit mihi caussa querendi,
Non trahet huc aures ulia querela tuas.
Gratulor Hesperiae linquentem climata terrae,
Incolumem in nostias te redusse plagas:
Gratulot: haec summa est et factis gaudeo votis,
Et precor in teditum fata secunda tuum.
Fata secunda precor, non tantum adducta favore,


page 498, image: delf0498

Ingenuo, quantum laudis amore tuae.
Suadet id officium et qui me tibi sanguine iungit,
Qui fuit ex omni tempore sidus amor.
Nondum tantus eras, adeo est meminisse voluptas,
Me decus ingenii cepit amore tui.
Ac velnt e eunis fertur Tyrinthius heros
Nuntia vittutis signa dedisse suae:
Sic prius es verum virtute lucratus amorem,
Quam foret aetatis iusta iuventa tuae.
Iam tuus ingentem factis cumulaverat orbem,
Imperii, et vitae munere functus, avus:
In caelum rediens, loca designata beatis,
Linquebat luctus publica signa novi
Tu procul Hispanas beras seiunctus in oras;
Quas tuus aurifino perluit amne Tagus.
Non longinqua procul tamen interuella locorum
Eximere exanimo tepotuere meo.
Gratia magna Deo mecum fenciter actum est,
Quod tibi sint regni tradita sceptra mei.
Qui cum sic magnas orbis modereris hatenas,
Ut tibi non numerent stemmata longa parem:
Cum patei et patriae merito dicaris, et orbis;
Fetrea sim si te non vehementer amem!
Sed non corda gerunt Germanae ferrea gentes;
Nec genus averiso tam rude Sole trahunt.
Ut sunt Heroum, sunt ut Virtntis amantes,
Sic te non sicto semper amore colunt.
Bis quater obliquis iam lapsus signiser astris,
Per sua Phoebeos signa rotavit equos:
Ex quoterrarem longerationer emotum,
Tedoleoterris Caesar abesse meis.
Ac velut liacas Graiis quassantibus arces,
Graecit lugubia per duo lustra furt:
Inc sausque moras et lentitaedia belli,
Creditur aesentes questa susse ducer:


page 499

Sic dum lentus abes longinquis victor in otis,
Vindice dum terras et mare Mirte domas:
Adiungens binis binas trieteridas annis,
Maestisiae numeto tempora plena meae.
Invictis Lybicum superas dum classibus aequor,
Dum superat Auae regna beata tuae;
Inque fugam Geticas tonvertens aequote classes,
Cogis in Euxinos vela reterte sinus:
O quoties imo suspina pectore duxi;
Et dixi, hoc leruent prospera fata caput!
O quoties sacras superos venetatus ad aras,
Omen ad assiduas reddidit aura preces!
Sive quis extremis nostras a Gadibus oras
Appulerat, de te dicere iussus erat.
Sive quis heic Tyriis aderat peregrinus ab Afris,
Quid meas hoc inquam, tempore Caesar agit?
Saepe aliquis dubiis nostras rumoribus aures
Perculit: heic mecum non satis ipsa fui.
Non caret ingenuus curis mordacibus ardor:
Verus habet semper quod vereatur amor.
Quid mihi morborum medici discrimina iactant?
Quem desiderium consicit ille dolet,
Adde, quod adduntur rel quis sua pharmaca morbis;
Heu, desiderium, pharmaca nulla levante
Adserat ipse suas Chriron consultus epodas;
Curabit nulla vulnus amantis ope.
Sola sed optati praesentia sanat amanrem:
Illa animi curas eximit; ille metum.
Ergo tuum red tum qui primus rertuilt ad me,
Ille mihi curas sustulit, ille metum.
Ille mihi optare reparavit gaudia plausu,
Laeticiae caussam redodici ille novae.
Vix bene coutigeras loca divitis humida Belgae,
Quae tangunt fines, Gallia magna tuas:
Continuo dixi; sert secum foedera Caesar;


page 500, image: delf0500

Fertpacem, et quidquid munera pacis habent.
Nunc mihi cum liceat praesentis cernere vultus,
Cum liceat placido te tenuisse sinu:
Laeta mihi ante oculos passim omnia et aure fulgent:
In gremio videor Numen habere meo.
Et quare Numen mihi non ratione putarim?
Quem statuo a summo numen habere Deo.
Ille tibi imperium spatiosi contulit orbi:
Erusagis solo numine quidquid agis.
Ego ego te reducem cupidis amplexa lacertis
Exciptio, et pleno gaudir condo sinu.
Iam mea vicinae plaudunt ad gaudia gentes:
Laeticiae existunt signa et ubique meae.
Ingredete o Caesar, patriae loca debita terrae:
Faustus ades: coeptum Dii tueantur iter.
Per famam laudesque tuas, mea gaudia, iuro,
Nil nobis reditu gratius esse tuo.
Carole, cui fausto riserunt omine Parcae,
Prima ubi natali splenduit aura tuo;
Sidera cui nomen tebus fatale dederunt,
Quod superant animi splendida facta tui:
Faustus ades; placido te ducant sidera caelo:
Ad reditum vernent omnia laeta tuum.
Carcle. non animis minor, illo, nominis huius
Imperii primus qui diadematulit:
Qui merita cum sit Magnus virtute vocatus,
Tu virtute tua maximus esse potes.
Maximus es Caesar, cui par vel pace, vel armis
Caesar ab illius tempore nemo fuit.
Nam quae praestiterit tantum facundia fando,
Explicet ut mentis munerarata tuae?
Utque imitaturus vivae simulacra figurae
Doctus Apellaeum ducere pictor opus;
Effingit similem dextra referente figuram,
Plus tamen archetypi forma decoris habet:


page 501

Sic ubi virtutis vivam considero formam,
Suspicioque animi tot bona vera tui;
Ista aliqua possum depingere forte colore:
Qua pingi debent non tamen arte queo.
Sed coloi eloquii nullus depinxerit omnes
Virtutes aenumi, Carole magne tui.
Utque meae tantum praestet facundia linguae,
Pieria ut pessum quaelibet arte loqui:
Copia me tardat, variarumque area laudum,
Virturis non est una sigura tuae.
Sic dubitat pleno mirata rosatia campo,
Quas legare multis casta puella rosis:
Textile dum sertum munus meditatur amanti,
Impedit artificem copia larga manum.
Dum tamen addubito, quae prima exordia sumam,
Mente sequor vasti dum vada longa freti:
Ea mihi se sistit divo pulcherrima vultu.
Omnia distribuit quae Dea lance pari:
Quam nec conspicuo formosus Lucifer ortu,
Aurea nec roseo vicerit ore Venus:
Qualis Aristidem patriis pra fecit habenis,
Quem iustum populi dixit ubique favor.
Qualis et Augusto pacatum subdidit orbem,
Cum meruit patriae nomen habere patris.
Qualis Alexandro fertur comes esse severo:
Denique qualis avo, Carole, culta tuo est.
Dum moror, invicti comes unica Caesaris, inquit,
Debeo Caesareo nomine iure cani.
Aspicis haec etiam pariles insignia lances;
His ius imperii temperat ille sui.
Quem gero, subiectos tegit, et premit ense rebelles,
Asserit et patriae iura tuenda suae.
Aspicis et famulas vestigia nostra sequentes?
Hae genus a nostra nobilitate trahunt.
Prima quidem est pietas, cui sunt caelestia curae,


page 502, image: delf0502

Quae docet aeternum nosse; timere Deum.
Inclitu hanc toto complexus pectore Caesar,
Exan: mo, ex omni tempore fidus, amat.
Hac duce, ad exemplum summum moderantis Olympum,
Dirigit imperii publica frena sui.
Hac suadente Dea, verum scruatutus honorem,
Adstctae fidei ferre laborat opem.
Diva quod heroas accendat proxima mentes,
Fortis ab invicto robore nomen habet.
Hac duce in adversos ruet imperterritus hostes,
Proque aris miscens ptaelia, proque focis.
Hec illum herculeas docuit superare columnas:
Alcidae merito nomina Caesar habet.
Hanc metuens, rapida mutavit glande sagittas,
Saepe dare Euxinus terga coactus eques.
Quae sequitur, placido tulit a moderamine nomen:
Omnia consliis temperat illa suis.
Hanc victi laudant victore in Caesare reges:
Sperat in hanc Scytnhicus, cum movet arma, Getes,
Aspice nunc omnes, totum circumspice turbam:
Ante oculos astat caelica pompa tuos:
Cuius ab ingenua laudes ratione canendas,
Non tibi sufficiens, unus Homerus erit.
Laudibus Aenea quae fert ad sidera, numquam
Materia tanta pressa Thalia fuit.
Tot sunt magnanimae mansueto in Caesare dotes?
Multum heic qui tantum cogitat, ille facit.
Sic ait, et celeres abiit sublimis in auras;
Mox sequitur laeto cetera turba sono.
Fit fragor, et subitis tanicat aureus ignibus aether,
Utmcat excusso mobile Chasma polo.
Suspicio: videoque alis contecta volantum
Omnia Caesaro subdita regna iugo.
Quis mihi nunc tantas vires affabit Apollo?
Vim tantam eloquii quae mihi Musa dabit?


page 503

Ut generose tuas complectar, Carole, laudes,
Quas peperit famae gloria iusta tuae.
Sic aliquis cupiens fortnosun. pingere Solem,
Non successuri suscipit artis onos.
Parce igitur Caesar: mea non facundia tanta est,
Ut condam meritis carmina digna tuis.
Hoc tamen ingenuis munus commendo Poetis,
Quosque dedere mihi haec tempora, quosque dabunt,
Donec erunt aliquo dulces in honore Camenae,
Vatibus assiduas, Carole sudor eris.
Sed redeo unde fui primum digressa, petoque
Laeticiae accipias publica signa meae.
Taeda velut vivas recipit iam languida flammas,
Quam movet exiguo molliter aura sono:
Sic bbi fama meas incundior attigit aures,
De reditu referens omnia laeta tuo:
Protinus amissas collegi in corpore vires;
Tota mihi ex omni reddita parte fui.
Nonc quoque si quid agam quaeris? mea gaudia canto,
Teque meo laetor, Caesar, habere sinu.
Iamque tibi a populis meriti instaurantur honores;
Et nulla adventus nescia terra tui est.
Martia diversis celebrantur equiria campis:
Vocibus et populi multus adhinnit equus.
Publica solennes edunt spectacula ludos:
Multa volat longas glans iaculata faces.
Plausibus exsultant laetae felicibus urbes,
Gaudia deliciae ruris et urbis habent,
Grata ferunt aris humiles soleria cives;
Pro reditu fiunt plurima vora tuo.
Sacrifici castis adolent altaria taedis:
Ante cadit patrios victima multa Deos.
Te reducem cupidis delubra sonantia votis,
Te reducem patriae quaelibet aula canit.
Te pius inversam dum scindit vomere terram


page 504, image: delf0504

Agricola, ingenua simplicirate canit.
Acer eques, resonis cita dum crepat ungala campis,
Cantat in adventum carmen equestre tuum.
Te veniente, ipsis Gradivum damnat in armis,
Et pacem tuto sob lare miles agit.
Te dilecto Deo reducem venerata iuventus,
Multa, diu t possis vivere vota facit.
Quodque puto fati dominas ita texere Parcas,
Optato citius gratia veris adest.
Cedit hiems caeli, venienti mitis alumno,
In reditum properant tempora verna tuum.
Rident arboribus frondes et gramina campis;
Laeta nono cultu loxuriatur sumus.
Nescio quid de te novitas mihi nuntiat anni:
Fallor? an haec aliquod fortsitan omen habet?
Omnia iam renovat facies blandissima veris:
Hoc ego nunc veris nomen, ut omen, amo.
In melius revocant blandi nunc omnia soles:
Tu mihi Sol; tu me nunc renovare potes.
Tu diversa meae expendens discrimina formae,
Iam mea concordi damna levabis ope.
Te veniente, abeunt in amoenas sponte coronas,
Florea non ulla gramina tacta manu.
Brachia concordi coeunt hederacea nexu:
Nutat ad incessum palma procera tuum.
Pacificus placido tibi ridet ab aethere Phoebus:
Cessat in adventu ventus et unda tuo.
Denique quicumque est verae virtutis amator.
Sincerae laudem qui pretatis avet;
De virtute tua quod plenis laudibus ornet,
De pietate tua quod bene speret, habet.
Iamque aliquis cano multum venerabilis aevo,
Moribus ingenuis et pietate gravis;
Ut veniens longae stipatus et agmine pompae,
Ingrederis niveo conspiciendus equo:


page 505

Intentis oculis, populi qua densior ordo
Confluit, haec tali verba tenore facit.
Dexter ades Caesar, plaususque agnosce tuorum,
Quos tibi non fictus praestat ubique favor.
Ingredere ô Augustae tuas fortissime terras:
Dignior, hoc unquam nomine nemo fuit.
O mihi si tantae spiraret gratia linguae,
Qualis erat Pylii lingua diserta senis;
Quam cuperem iusto tua nomina dicere plausu!
Ilias heic laudis quam foret ampla tuae?
Si tamen et superos pubes agrestis adorat,
Nec renuunt humiles numina summa preces:
Has quoque plebeis sermonibus accipe laudes:
Deque tuis meritis vos patiare loqui.
Excitat externos virtus quoque vera favores,
Atque animos placido quoslibet igne rapit.
Te colimus, Rex magne, tuae virtutis amore:
Non tamen externi, sed tua turba sumus.
Laudibus hanc meritis celebrant et Vesper et Ortus:
Laudibus hanc meritis vos quoque ferre decet.
Quam multi hanc alii memores in pectore servant.
A qubus aeterno debet amore coli?
Ut loca praeteream diversis plurima terris,
Nec rescram nostris subdita regna plagis:
Si posses, Ticine, loqui, quid dicere velles?
Clarius a miti Caesare nomen habes.
Orba parente suo iam tristior Itala tellus,
Immatura tui funera flebat avi:
Feruebant latiae studiis discordibus orae,
Traxerat adversos factio multa Duces:
Ut quando exstincti meorentes funera Regis,
Per sua distractae prata vagantur apes:
Iura silent, legum variatur sancta potestas:
Non alit assuetus cerea regna labor;
Donec in Imperii suffectum munera Regem,


page 506, image: delf0506

Unanimi legit curia tota sono.
Tum vero agnoscit iustum plebs patria numen;
Adsuetaeque facit pacis et artis opus:
Sic ubi contigeras dextro regna Itala caelo;
Agnovere suum protinus illa caput.
Et tua regnorum proceres mandata secuti,
In magis optatam mox rediere viam.
Aurea tunc iterum viderunt saecula cives,
Quam late Italidos panditur ora plagae.
Nec plus Augusto laudis sua debuit aetas,
Cum clausit gemino templa dicata Deo:
Itala quam tellus tibi se debere fatetur,
Auxilio quod sit maesta levata tuo.
Iam, tua ne tantum virtus clareret ad Austrum;
Debuit Eois esse timenda plagis.
Hoc magis adverso virtus vicina labori est,
Quo magis illustri constitit alta loco.
Ex tertstitionalans heroica pectota livor;
Et leudem virtus quam probat usus, habet,
Erro pharetrato grassetus Marte, laccssit
Affectatque tuas Turca cruentus opes:
Speque ivens cittus Germanum saevus ad istrum,
Ingenti ponit Martia castra manu.
Sic erat in fatis: ut quo crudelior hostis,
Hoc tua plus virtus conspicienda foret.
Iam certus triduo premere obsidione Viennam,
Implerat medios largus utimber agros.
Cura Dei vetuit, Reges quae protegit omnes:
Ille tuis populis prosicit, ille tibi.
Insta Palatinus saevum Fridericus in hostem,
Quam celer auspiciis colligit arma tuis!
Quitemere pugant, non est audacia felix:
Hei mihi quot fortes perdidit illa Duces!
Fortiter obsessa Solymanus ab urbe repulsus,
Turpiter amisso milite terga dedit,


page 507

Ut taceam captos; Mars caelo noster amico,
Bis quater exisro milita dena dedit.
Vix bene tespuans binos numeraverat annos,
Ex quo bella ferens Turca fugatus erat.
Iam cladem acceptam, iam signa relicta recordans,
Nostraque quod Gerico sanguine stagnet humus:
Tristia Pannonias supsiria mirtit ad arces:
Mente sedet foedae tristis imago fugae.
Quid victis reliquum crebri nisi causa doloris?
Est gravis, ulcisci non potuisse dolor.
Tempore vesanam dolor exardescit in iram;
Curaque fit nocuus non relevata furor.
Fortunam tentare iterum spes altera suadet:
Hei mihi, quam certas decipit illa vices!
Obstitit inceptis tua sed prudentia, Caesar;
Praecavet impendens quae ratione malum.
Iam bene composita Germanas pace per oras,
Sumis in infestum ferreusarma Getem.
Nec mora Germani praesto est tibi copia Martis;
Suppetias ultro Teutona terra tulit.
Non tibi tunc Italus, non defuit acer Iberus,
Et iuga quifortis laeta Bohemus arat.
Occiduus bellis committitur orbis Eoo:
Martem hinc exercet magnus et inde labor.
Iam Geta Pannonios adducens signa per agros.
Saevit, et admissis irruit acer equis.
Hei nescis te ferre tuis tua fata sagittis:
Saxa refers laesos rursus ad icta pedes.
Quae tormenta vehis terris minitatus et undis;
In poenas tellus portat et unda tuas.
Iam propior campis grassatur. et omnia turbat;
Omnia iam ferro perdere certus erat:
Excipit auspicio Germania Caesaris hostem,
Et praesente facit proelia iusta Deo.
Turcica sanguineo sternuntur corpora letho;


page 508, image: delf0508

Nostra iterum Scytico sanguine stagnat humus.
Diffugiunt sparsis pharetris, atque arcubus hostes,
Qui fugere ex aliqua parte, vel arte queunt.
Pars terras maculat caesarum more ferarum;
Dum fugiens latebras tesqua per alta petit.
Pars rapiente mori dum mitius optat in Istro,
Flumina sanguineo mixta cruore bibit.
Amissis iterum signis Solymannus et armis,
Mixta ferens turpi damna dolore, fugit.
Et nisi Threicias sese abscondisset in oras,
Iam Tanais totus noster et Hebrus erant.
Ecquid ut amissis toties fugis impie signis;
Maiestas aquilae quanta sit ista vides?
Fulmen habet: quid iners saevo cum fulmine certas?
Lethifera a tanto fulmine flamma venit.
Eius es Austriacis bis nomine pulsus ab oris:
Si venies iterum damna suprema feres.
Unguibus illa oculis tibi fortibus eruet ales,
Ecranio fauces pascet et illa tuo.
Quid pirata lucri tulit Aenobardus ab illa,
Auspiciis spoliat qui mare Turca tuis?
Armatis Tyrium rimatus classibusaequor,
Ille peregrinas traiciebat aquas:
Punica Sidoniae praedatus littora Didus,
Vim praedae Tyria pinguis agebat humo.
Depulerat profugum veteri de Tunide Regem,
Qui sua sub Domino Caesare regna tenet.
Certus erat victor, Tyrrhenum invadere pontum,
Et ruere in fines Ausonis ora tuos.
Quid tua non cernit felix prudentia Caesar?
Auspice fortunam temperat illa Deo.
Quantum est eventum rerum ratione videre,
Quantum est auxilii commoditate frui?
In tenui labor est, si quis praesentia vitat:
Ille sapit quisquis damna futura cavet.


page 509

Prospicis hoc aditu non rursus ab hoste recepto,
Ad loca muniri cetera posse viam.
Prospicis hinc allis metuendo pericula terris,
Quam late Christi gloria nomen habet.
Ergo lacessitam merito consurgis in iram,
Magnaque terribili fulmina classe paras.
Agnoscit dominum placidi reverentia ponti,
Et tremit ad classes ventus et unda tuas.
Iamque micant aquilis tremulae volitentibus undae,
Pulsaque Caesareo marmora Marte sonant.
Iam ruis oppressis feliciter obvius Afris;
Concutitur tonitru littus et undatuo.
Nec minus hostis atrox; ut qui tibi cedere noller,
Exspectat Martis signa cruenta tui.
Max educta sonant completo carbasa ponto,
Martis et in summis alea lodit aquis.
Iamque datis ponto concurrunt cornua signis:
Miscentut trepido proelia saeva mari.
Ita iuvat vires, animo pugnatur et arte;
Ardet et in mediis Mars sitibundus aquis.
Sulphureris plenus caligat glandibus aether,
Multa volat celeri missa sagitta manu.
Allisis spumat calcatum puppibus aequor::
Classicus ad manes fertur et astra sonus.
Quantum est adversus Ducibus praesentibus hostes
Aggredi, et admota bella ciere manul
Dom pugnas, pariterque animos in milite spectas,
Signaque virtutis das manifesta tuae,
Quilibet ostendit sua robora miles, et ultro
Pugnat ad exemplum fortior esse tuum.
Ergo assueta tuis semper victoria castris,
Heic quoque de caelo prospera signa dedit.
Disiectis ratibus victus pessundatur hostis.
Cogis in infamem barbara tela fugam.
Miratur laceras Neptunus in aequore puppes,


page 510, image: delf0510

Aequoreaeq, stupent corpora morsa Deae.
Iusta tibi Tyrios reddit victoria portus:
Per te iterum pacem barbarus Afer agit.
Regulus has Latiis sernasse Quiritibus arceis
Dicitur, et laudem promeruisse suam.
Plus invicte tibi debent tua saecula Caesar:
Totius Europae victor ab hocte tedis.
Viver et antiquae celsas Carthaginis arces
Qui forti aequau t Scipio Marte solo;
Has quia servasses, quas oras perdidit ille,
Non renuat laudi cedere laude tuae.
Iam tua tollebat niveas victoria pennas,
Laeta per immensas orbis itura plagas.
Senserat hanc summi venientem pinna Pachynor
Adventu tremuit Trinacris ora tuo.
Horridus Enceladus spatiosos conttahit artus:
Eiectat rapidos parcius Aetna globos.
Panduntur portus, panduntur moenibus urbes:
Ingrederis titu! reelsus honore tui.
Mox fugire populis Odiis comitata simultas,
Et numquam socia Factro lite carens.
Cincta capur sanctis oleae pax aurea ramis,
Te duce per medias ducitur alta vias.
Ditia magnifice quae praebuit horrea Romae,
Agnoscit Dominum nunc quoque term tuum.
Fata revertuntur pederentim abeantibus annis;
Et caeli facies quae fuit ante redit.
Siceis Hesperiis quondam est habitata Sicanis:
Hispano est iterum nummefacta potens.
Iam tua sublatis progressa potertia signis
Italidos repetre tura beara plage.
Recladunt aquilis portas redeuncibas urbes,
Et dominus populi vox sonat una venit.
Inclita Parthenope sacra nobilitatis alumna,
Agnoscit sceptri iuta verenda tui.


page 511

Annibal infestis ad cuius moenia signis,
Irrita frustratis viribus arma tulit.
Te solenne suae virtu is Principe servat,
Quam tibi non alti fida futura Duci.
Qualibus Hispanas placaris legibus oras,
Iam notum memores Betis et Anas habent:
Et tibi dicuntur grata praeconia voce,
Quam late occiduo lucet ab amne Venus.
Est experta suo moderata min Caesare mentem
Belgica divitiis gens animosa suis.
Tem pore non aliquo poterit delere votustas,
Iustitiae quantum debuit illa tuae.
Omnia quid memorem? si quis namque omnia dicat,
Illae opus inmcti voce Maronis habet.
Onne sed eloquium quamvis celeberrima vincunt,
Non possum ingenii dona tacere tui.
Cum vaca: a bellis, cum Mars famulantia paci
Coda dedit, quod agas tunc quoque Caesar habes.
Segnia non aliquo traducis cempora luxu,
Ocra nec vitae desidiosus agis:
Sed mundo vigilas subiecto prospicis orbi;
Semper et in fruem quod mediteris habes.
Aut legis historias et fortia facta piorum,
Im perioque notas facta imitanda tuo:
Aut pariter belli pacisque intendis in artes;
Ur chlamidi possis Caesar et esse togae.
Nec satis esse putas illi qui temperat orbem,
Civilis tantum munia nosse ducis.
More sed Heroum cum caelo semina ducas,
Scrntaris patriae sidera celsa tuae.
Iam lavat arcanas naturae inquirere causas,
Ex quibus aete: ni lucet unago Dei.
Vedos iubiecto dominentur iumina mundo,
Ectua diversis munia rebus agant.
Ut patris in terras fungatur munere Phoebios,


page 514, image: delf0514

Me miserum impendet quantaruina mihi!
Impia te diri moveat violentia Turcae:
Illen cas vires atterit; ille tuas.
Nec tantum illa meo maculare in sanguine dextras,
Sed cupit a vero me revocare Deo.
Vince armis tandem quem canssa Carole vincis:
Laus hoftem Christi perdere quanta foret?
Quemque fugas toties, et cladibus afficis hostem,
Siste, cape, expugn., confice dede neci.
Quid tamen haec moneo? veniam da maxime Caesare
Qui moner ut facias quod facis; ille probat.
In te spes posita est omni discimine maior:
Tu duce tanta potes damna levare Deo.
Te servant nostrae caeli decreta saluti:
Nescio quid te ipso Caesare maius habes.
Quid xit: facie castus regnabit ubique;
Ille tua certus de pietatc fuit.
Enthea te memorant veterum praesagia vatum:
Multaque de caelo docta Sibylla canit.
Carolus antiqua nascetur origine Caesar:
Gentis idem priscis nomen habebit avis.
Caerula qui magni conscendens aequora Ponti,
Dura phatetratis inferet arma Getis.
Terribili: fticiens Scythicum terrore tyrannum;
Exstincto pohum victor ab hoste ferer.
Tum lavimis Geticos complens et sanguine campos,
In ipa gens capiet Marte subacta fugam.
Tim pia restaurans puros Ecclesia cultus,
Unanitr o veram prouchet ore fidem.
Reid to florebit toti pax aurca mundo;
Et vetus imperio restituetur honor.
Astra videt exliqua primus et ultimus orbis,
Im period inus Catolus unus erit.
Talia fatidi oper dunt oracula sensu,
Piena quibus priscia pagina multa libris.


page 515

Ipse dabit vires, qui fata arcana gubernat,
Concessit mundi qui tibi sceptra Deus
Ergo erit ut videam reparatae tempora pacis.
Totus ut in Pontum Teutonus Ister eat;
Tempus erit, fuso cum laetus ab hoste redibis,
Et statues Christo ceisa trophaea Deo?
Laeta tibi texet meritas Ecclesia laudes:
Iusta tibi meritus praemia soluet honor.
Ipsa tibi nato statuas Germania ponam
Inscribam titulis fortia facta tuis.
Virtutum sericem veniens mirabitur aetas,
Laus tua perpetuae neseia mortis erit.
Inter at Heroas post serae funera vitae,
Qui ferat a Superis praemia primus eris.
Oproperate vagolabentia sidera caelo,
Laetitiae nahitis tempora si qua meae.
Sed quo digrediot? iam lassat epistola dextram:
Plura tamen lassam scriberecogit amor.
En iterum credas matri non ficta loquenti,
Tereducem gremio laetor habere meo.
Gratulor adventum tibi, et omnia defero quidquid
A patria, parriae debet habere pater.
Ingredere auspicio, quod nuntiet omnia votis,
Laeta futura tuis laeta futura meis.
Ingredere in fausto feliciter omine Turcae;
Qui tua mox virtus subiuga regna dabit,
Intesea ut possis pulchro superesse laboris
Omnia persicias Caesar et ista, vale.

Virtus Gulielmo Duci Iuliae, Cleviae, etc.

Quam legis, unde etiam nuper tibi missa corona est,
Ipsa tibi nostra fertur ab arce salus.
Hinc ubi sublimis summum secat aera tractus,
Proximaque ad caelum semita pandit iter:
Quo nisi diffi ili conseendi posse labore
Tam bene cumpergas, tu quoque scirepotes.


page 516, image: delf0516

Fallor? an ut lecta est nostrae tibi syngrapha dextrae,
Protinus est oculis cognita nostra tuis?
An, nisi novisses fignatae insignia cerae,
Hoc breve vix scires unde daretur opus?
Dii melius! namque ut tibi mens avidissima recti est,
Sic tibi me spero carius esse nihil.
Paruus adhuc, primaeque puer lanuginis expers,
Pectoris ingenui publica signa dabas.
Iam satis a teneris ea te adfectare docebas,
Post tua quae tecum vivere fata queant:
Saepe aliquis pietate gravis, qui me duce clarus,
Et meritis patriae suspiciendus erat:
Postquam oculos animi, ceu certa theatra notasset,
Haec animos quantos regis, dixit habet!
Cresce puer, numeraque tuos feliciter annos:
Dii tibi dent vitam; tu quoque magnus eris.
Sic senior, sic tota piis tibi patria votis
Seruiit, in cunas saepe precata tuas.
Ipse, quasi pugnans puetilem vincere captum,
Spem numquam patriae fallere certus eras.
Agnovi ingenium teneris sedatius annis;
Er dixi fructus proferet ista seges.
Agnovi heroos generoso in pectore motus:
Qui doceant propius te genus esse Deo.
Ille suum ingenuis immit tit mentibus ignem;
Utque animis agitent non nisi magna, facit.
Astra monent animos: non fit, sed nascitur heros:
Sedibus esuperis impetus ille venit.
Numen inest animis quibus est commissa potestas;
Principibusque minus subdita turba sapit.
Ergo tibi Andreian Epimelianque sorores
Netricum adsiduo lussimus esse loco,
Illa enim isalacres ac promptae protinus ibant,
Ut tibi vivendi iuta verenda darent.
Misimus has puero stc diis iuvenilibus aptas,


page 517

Appeteres studium quo iuvenile puer.
Quas quia tam stabili fueras imitatus amore,
Hinc iuvenis Debes carior esse mihi.
Laudo quod officiis animoque ita ceperis illas
Ut tecum aeternum vivere et esse velint.
Iamque tibi malas paullo maturior aetas
Coeperat et flavas pingere lana genas:
Nomina non levium miratus inania rerum,
Voluebas animo nil nisi grande tuo.
Mobile quae sequitur ceu magna ac splendida vulgus,
Omnia visa animo falsa fuere tuo.
Iam tua ducebas nihil esse insignia prorsus;
Ni fuerint animis spalendida facta tuis:
Et quasi suspectam mihi visus habere iuventam
Tractabas annis arduiora tuis.
Nunc bene si memini (meminere sed omnia amantes)
Lustra tibi nondum quinque peracta puto;
Quos tua non superat iuvenilis gloria canos,
Sic iuvenis cum fis, vir mihi qualis eris?
Dum tecum imperii, regnandique exigis artes,
Et summum deceant quae bona vera ducem:
Te totum Aoniis Romano more Camenis
Adicis, et rerum discutis omne genus.
Te totum advitam Heroum componis corum,
Qui patriae dici promeruere patres.
Atque ita quo possit regnandi discere leges,
Omnit us historiis te tuus aptat amor.
Dumque alii festis vinosa charistia mensis,
Et ceiebrant levibus gaudia pigra iocis:
Edita dum breviant aliis spectacula soles,
Er pernox patrias alea perdit opcs?
Tu studiis an imum intendis, perque arduaraptus
Parnassi, Aonio labra liquore rigas.
Ant, speculum vitae, sapientem voluis Homerum,
Aut Ciceronaeas extutis acer opes.


page 518, image: delf0518

Nunc te Graia iuvat, nunc te Romana vetustas,
Heroasque iilinc quos imitere legis.
Iamquet biassertis iustus Thrasybulus Athenis,
Iam tibi Arist. dis mens generosa placet?
Inque animis stimulo. linquens sermone Pericles
Et quem tot lingdas editisse ferunt.
Iam rapit invicti temens generosa Camilli:
Iustitiae ille fuit militiaeque decus.
Inque fugam Poenum toties qui compulit hostem,
Quique manu Tyrias vindice fregit opes:
Et civem feruare domi qui maluit unum,
Quam victrici hostes perdere mille manu.
Quique Aquila arrepta medios dux peimus in hostes
Irruit, et victor plebe sequente fuit.
Contentique suo qui exosi munera regum,
Divitias an imis postposuere duo.
Et qui cunctando Romanam restituit rem:
Tercentumque una qui periere die.
Dumque legis Graios, dum fortia facta Quiritum;
His confers patriae fortia facta tuae.
Suspicis Henricos, fortes miraris O hones,
Quorum non aliqua est gior ataude minor.
Heic, velut ante oculos, tot formidada triumphis
Pro caelo vindex Carolus arma gerit.
Atque ita, ceu stimulos addunt, calcaribus omnes,
Temporis esse sui qui meruere decus.
Utque hos miratus sequeris, sic respuis illos,
Qui meruere aevi dedecus esse sui.
Iamque stupes mollem, ceu monstrum immane, Nerohem,
Inter et Assyrias Sardanapalon opes.
Et quam fama refert proprias violasse sorores,
Cuique patens nomen vile metrta dedit.
Iam tibi damnatur Phalaris, rigitusque Phraates,
Caede sui generis quem maduisse ferunt.
Quique suas ficto terebat fulmine gentes,


page 519

Seque Dei solo iussit honore coli.
Harpage quique tibi servato praemia Cyro,
Apposuit nati viscera tosta tui.
Ultima quique suo meditatus funera fratri,
A proprio laesus pertulit ense necem.
Et qui matronas spoliasse in templa vocatas
Dicitur, et castas prostituisse nurus.
Et bellum patriis inferre penatibus ausus,
Vindice supplicium qui Cicerone tulit:
Et Sulla et Marius, patriaeque in cendia Gracchi;
Seruilique nimis Spartacus hoste nocens.
Omnia sic reputans gestarum pondera rerum;
Eligis imperio facta imitanda tuo.
Omnia mox veterum scrutans monumenta Sophorum,
Exlcutis ingenio totum Helicona tuo,
Unde tibi vero veniat prudentia vultu,
Quae sucala aliis saepe venire solet.
Hi sunt ingenui mores, hi Principe digni:
Haec decet ingenuum provida cura Ducem.
Illa beata potest vere Respublica dici,
Cuius Philosophum non pudet esse decem:
Cuius amat caussas rerum cognoscere Princeps,
Atque animum studiis erudisse cupit:
Coecaque fastidit falsarum nubila rerum,
Et bona magnanimo pectore vera videt,
Non illum instabili fallit Dea lubrica vultu:
Venturum ingeniopraecave ille malum.
Forsan Alexander potu sset euntibus annis
Contentus patriae sinibus esse suae:
Nec tot subiecti domuisset climata mundi,
Totque triumphatis signa locasset agris;
Ni caput has nostras ferret sublime per arteis,
Pectoraque his studiis instiruenda daret.
Ille globum fertur sub amici tempora somni
Exserta stragulis sustinuisse manu.


page 520, image: delf0520

Qui sonitum posita reddens delapsus in urna,
Nocturnae rupi: dulce quietis opus.
Nec mora magniloqui iuvenis mirator Homeri,
Dicitur ad Musas prosiliisse suas.
Tanta nec Augusti maiestas Caesaris esset,
Ni studiis etiam talibus aucta foret.
In sua distribuit famulantem munia noctem,
Ut satis ingenio temporis ille daret.
Ergo illi vigili scrutantes omnia sensu
Quae Natura animi conspicienda dedit;
Vicerunt rationc magis quam viribus orbem,
Marteque prosperior mens generosa fuit.
Desine Livor edax senctas proscindere Mufas:
Vir prudens etiam vincere fata potest.
Hoc tamen vi fias; rerum tibi nosse necesse est
Diversas caussas instabilesque vices.
Talia qui novit, cunctos Prudentia casus
Hunc comes invicta vincere munte docet.
Haec quia nosse studes, quia sunt tibi talia cordi;
Par illis, aliis, me duce maior, eris.
Hei mihi cur tan tam pepererunt Tartara pestem,
Quae certum meritis non sinite esse decus!
Cur furia est omni pulchro comes illa labori,
Omnia quae rabido carpere dente solet?
Te quoque traducit (namque impetit ardua Livor)
Invidet et meritis luridus ille tuis.
Non caret invidia quidquid vicinior aether
Aspicit abiectis sibila nulla nocent.
Auroram ut nebulae, solemque sequuntur ut umbrae,
Invida sic sequitur, non nisi summa, lues.
Semper bella gerunt, et mutua vulnera miscent,
Invidia et meritis mens generosa suis.
Illa sed ut numquam saevo superare furore;
Vincere sic victrix hac ratione potest.
Attu macta tua pietate et robore Princeps


page 521

Quo pestem hanc animo vincere possis habes.
Serva invicte animos, contraque andentior ito,
Quod facis: ad caelum querere perge viam.
INuidium ingenuae perimit constantia mentis:
Non alia hoc melius tllitur arte malum.
Perge animo tanto, certoque insiste labori:
Nuila niss evicto fama labore venit.
Nulla quies aliquo nisi parta labore paratur:
Ardua praecipiti laus adeanda via est.
Ingenuos animos Deus adiuvat; adit mertes:
Ignavum lequitur gloria nulla virum.
Materiem ex ipsis cogerur carpere dumis,
Quem iuvat e placidis facta corona rosis.
Qui veram affectas laudato e nomine famam,
Non tibi per somnos illa petenda venit.
Per varia Alcidae grassandum monstra fuisse,
Tu quoque tot vatum carmine reste legis.
Dulce tamen pretium tanti tulit ille laboris,
Et meruit Superos inter habere locum.
Tu quoque te certis, Gulielme refistere fatis
Per casus aliques esse necesse scias.
Tequoque per quaedam grassari monstra necesse,
Militiae cultor si cupis esse meae.
Aurea cum primos formarent saecula mores,
Non labor ad caelum sollicirabat iter:
Sponte sua populus recti tendebat ad usum,
Non urgente metu, sed pieratepius.
Numinis haud aliqua superi gravitate retenti,
Errabant rerris: par erat omnis honos.
Saepe aliquis platani tremula frondentis in umbra.
Cum socia sumplit prandia plebe Deus.
Sponte sequebatur mea tunc vestigia vulgus;
Me sola quod nunc utilitate probat.
Libera tunc multi meruere per otia caelume
Simplicitas, superum digna favore fuit.


page 522, image: delf0522

At simul ac tacite successit durior aetas,
Inque odium est recti versus honoris amor:
Cum cessere fides, Pietas Pax, Gratia, Honestas,
Et subiere doli, bella rapina, scelus.
Cum maior numerus vitiorum, odiumque Deorum
Ultra etiam nimii coeperat ire viam:
Cessimus, et superas diuirepetivimus arces:
Heic tenco summo proxima regna polo.
Manserunt terrae pestes, patriamque tuentes,
Nunc quoque ne redeant Numina nostra, cavent,
Quin et praecludunt omnes ad sidera cursus,
Terreno caelum nequis ab orbe petat.
Heic prima ante alias liventem turgida vultum
Invidia, aerias excubat ante plagas.
Parte alia, rabidum foedata Calumnia rictum,
Ad nos securas non sinit esse vias.
Praecipus ambrosia faciem fucata Voluptas,
Impedit heic omnes ingeniosa vias.
Tanta hominum in poenas his est concessa potestas:
Quas nisi vi superes, sidera nemo subit.
At quibus aerias natura benignior auras
Ad bona virtutis concipienda dedit:
Hos superi instigant animisque audacibus armant,
Ut ponant merito iusta tropaea solo.
Tu quoque nate tuis caelum conscendere factis,
Fortiter exitio talia monstra dabis.
Non tamen heic ipus est Nameae robore clavae:
Vincere non armis sed ratione pones.
Est ibi, sitque precor, patrii cupidissima caeli
Atqueinter dote mens generosa suas:
Quo propius cursu sublimem labitur axem,
Hoc Sol admissos lentius urget equos.
Tu quoque fortunae quo duceris altius aura,
Lenior hoc animi vis generosa tui est.
Prodiga nec pigras consumens alea noctes,


page 523

Attenuat fisci viscora iusta tui.
Nec Venus iniustis stimulat tua pectora flammis;
Huius et Ebrietas ignis in igne comes.
Germano hoc tamquam mirandum, in Principe laudo,
Quod tua ad hoc tempus sobria vita suit.
Nec tam dulce tibi quisquam blanditur amicus,
Ut plus quam iusta pro ratione bibas.
Inunc, Aegypti reges a munere Bacchi
Ingenuas mentes abstinuisse refer.
Et cum te tanto fortuna amplexa favore,
Divitiis multos elevet ante Duces:
Sic tamen imperitiustas moderaris habenas;
Conaris patriae sic tamen esse orus:
Civibus ut malis dare ius cumulantibus aurum,
Divitiis populos quam superare tuos.
Nec levis ambitlo necte tua gaudia perdunt:
Non animus luxu diffluit iste tuus.
Hei mihi, quot Reges, quae regna immania fregit:
Quos vita copulos expulit ista lues!
Non tantum exangues Titania fascinat artus;
Viribus haud tantum Marsa venena nocent:
Quantum animi vires eneruat blanda voluptas:
Vin cere, vis animum quae nequit illa potest.
Tu tamen affectus cum sic modereris et illam
Quod facis, invicta vincere mente potes.
Hei, nimium patriae male prospicit ille saluti,
Qui servus vitiis sustinet esse suis!
Qui natus patriae pro libereate tuenda est,
Liber ab his morbis deber abesse procul.
Omne iugum turpe est: seruire affectibus autem
Tam turpe, utpossit turpius esse nihil.
Hoc ut seruitium procul effugisse liceret,
Tot sibi conscitam sponte tulere necem.
Tu melius. Virtute tua vitia ista repellis:
Crede mihi, huc mclius nulla medela sacit.


page 524, image: delf0524

Nec glubit damnosa tuos exactio cives;
Nec legit iniustas census avarus opes.
Sed pietate tua Spartam quam nactus es, ornas.
O quantum est partis posse praeesse bonis!
Magna quidem laus est, aliquid virtute parare:
Non minor est partum posse tenere decus.
Sic magis adsetta laudatur ab urbe Camillus,
Quam tantum exstruxit qui prius auctor opus.
Nec fic edictis, nec legibus obruis urbes,
De nimia ut possit patria mole queri.
Optima non multas numerat Respublica leges:
Flectitur ad mores Principis illa sui.
Si bonus est Princeps; on erosa est copia legum:
Civibus exem plum dehet is esse suis.
Nam totum a summo depenhdet Principe vulgus:
Quod facit hic, illud non sibi turpe putat.
Nec leges terrere tuae, nec iura minari,
Sed magis incauros praemonuisse, solent.
Quas ubi quis violat, sic castigatur, ut ipse
Supplicto dignum se graviore putet
Non tamen indulgent nec parcunt sentibus illae;
Sed ius consuêrunt reddere cuique luum.
Vidimus hoc nuper, istamque probavimus iram;
Et laudem imperii duximus esse tui;
Cum tua iuratos domuit prudentia Grachos,
Qui patriae auctores seditionis erant
Martia quod facinus testatum Gel dria laudat,
Quae te, non alio, vult superesse, Duce.
Ist tibi sitque precor generoso in pectore robur,
Quod vis fortunae frangere nulla potest.
Rebus in adver sis sperate, timere secundis,
Fortiter et sortem vincere utramque potes.
Iam, quo sinceiae flagres pietatis amore,
Dexteritas animi detegit ista tui.
Tantae animi possunt nulli contingere dotes,


page 525

Sincero metuit qui nisi eorde Deum.
Ite procul veteres Reges, proculite prof; ni.
Hei quantum est, animum Principis esse pium!
Impius est Princpes Sathanae praesentis image:
Qui pius est veri est altera forma De.
Omnibus hic prodesse cupit: nocet omnibus ille.
Hic pater est patriae; pestis at ille suae.
Praevius hic secum cives ad sidera ducit:
Ille viam populis ad Phlegethonta facit.
In populum a iusto sic Principe commoda manant,
Ut fuit a vivo fonte salubris aqua,
In populum a foedo scelera omnia Principe manant.
Perpetuum ut vivo virus ab angue fluit.
Ille nec affectu rapitur, nec motibus ardet;
Temperat imperium sed ratione suum.
Hic ivit ut fracto diffunditur aggere torrens,
Proque suo arbitrio quae libet illa facit.
At tu quando animis, quando alto pectore tantus,
Vix habeas aliquem, Dux Gulielme, parem:
Hac ratione tuos ibis munitus in hostes,
Qui cupiuntnostras impediisse vias.
Hoc animo invictus facile omnia monstra domabis,
Questa tibi in dignans de quibus ante fui.
Hoc animo Heroesaequabis honoribus omnes.
Laudibus aeternis qui meruere cani.
Sed neque nunc mens est iustas tibi condere laudes,
Aoniis restat vatibus iste labor.
Nec decet ut natum commendet gratia matris:
Quae venit externe laus ca digna venit.
Te monuisse velim, si sit monuisse parentis,
Hei, te quam tota diligo mente parens!
Aspice prostrarae dubium pieratis honorem:
Pertinet ad curas haec quoque cura tuas.
Aspice ut afflictis mutilata Ecclesia membris
Lugeat, heu luctus quando habitura modum!


page 526, image: delf0526

Nec satis afflictam crebras iterare querelas;
Insuper immunde carcere vincta iacet.
Carcere vincta iacet: captivam detinet error:
Hei mihi quas vires iste Tyrannus habet!
Vix bene divino Christi doctrina favore
Extulit etene bris eruta dulce canut;
Iamque etiam externas ausa emigrare per oras,
Spem multam fructus praebet amica sui:
Nescio quis, prope sed dixi, spontaneus error
Impedit, et porro tutius ire vetat.
Ille atra involuens laevas caligine mentes
Pontificum, ac Regum pectota coeca facit:
Ut non tantum ullam nolint agnoscere Christi,
Verum etiam stndeant vi prohibere fidem
Iam ferrum et caedes, iam proelia dira minantur;
Nec fas est vera de pietate loqui.
Heic opus auxilio melicra videntis, et eius
Iudicium cuius plus valuisset erat.
Heic vestrum fuerat certas afferre medelas,
Custodes populi quos iubet esse Deus.
Omnis ab aeterna concefsa est mente potestas,
Ut populis veram monstret ad astra viam.
Ut populis seruent divini oracula verbis
Pertinet ad summos prima ea cura Duces,
Quatenus est Princeps, veram defendere debet.
Ardua quae caeli ducit ad astra fidem.
Demus at hoc fatis, divinae demus et irae,
Quod nunc quisque ruant in sua fata Duces,
Tu melius bona vera vides, dux optime, debes
Et potes hîc populis consuluisse tuis.
Consule prolapso maesto pietatis honori,
Et veram invecta suscipe mente fidem.
Ducat in exemplum Friderici cura Ioannis,
Qui tenet invicta Saxona sceptra menn:
Cui nunc arctoc favoradnipu atur in orbe,


page 527

Mox oriens etiam totus amicus erit:
Cui tua felici caeli soror omine nupsit,
Iuliados gentis grande Sibylla decus.
Non timet ille minas, non effugit ille ryrannos,
Omnia magnanima mente pericla subit:
Dum vora invicti propagat dogmata verbi,
Ad serit et fidei saluificantis opus
Non est in supera Princeps hoc notior aula,
Longius ô terris utilis esse queat.
Quid tamen haec refert longo sermone monere?
Non eget hortatu mens tua tanta meo.
Tempore res fiunt, nulla est proeeratio felix,
Annus maturat, non fata cultus ager.
Tempore nodosam tollit medicina podagram,
Et formidatis auxiliatur aquis.
Tempore curantur perplexa negotia rerum,
Hoc secum vires, consiliumque trahit.
Tu quoque tam magnae servabis idonea causae:
Tempora, confilii et magis apta tuis.
Promittit celebres de te spes maxima laudes,
Non nisi frustiari turpiter ista potest.
Ergo aliuqis paucos post haec, sic auguror, annos,
Cum tua magniloquus facta poeta canet,
Ut non maius opus toto celebratur in orbe
Sic hoc in primis laude per astra feret:
Dogmata quod fidei primus sincera tuorum
Dicaris populis ad seruisse tuis.
Inde tibi statuas, inde alta trophaea locabit:
Perpetuo meritis patria grata tuis:
Inde secundabit fausto coepta omnia cursu,
Et dabit auxilium, regnaque lata Deus.
In tua vicinae plaudent praeconia gentes,
Cantabit laudes virque puerque tuas:
Quam late decorantopulentum carbasa Scaldin
Quam late patrias Mosa volutat aquas:


page 528, image: delf0528

Quam late riguus quatit aurea littora Rhenus,
Uno te nemo Principe maior erit.
Perge Dei iussu divinum agnoscere verbum,
In caelo precium muneris huius habes.
Est loccus aerli super ardus climata caeli,
Qua venit Aeois Cynthius ortus aquis:
Illic nec nebulae, Dec agentes frigora venti,
Lucida vitalem temperat aura plagam,
Nulla ibi nox a ris unquam cir cumuolat umbris
Semper ibi lux est, semper amica dies.
Vernant Ambrosidos viridaris germine plantae,
Aerius dulci rore madescit ager.
Illic perpetui pulcherrima temporis aetas,
Vocibus angelicis omnia plena sonant.
Qui mala pro Christo caelum meruêre ferendo
Haec loca victores turba beata colunt.
Huc etiam venies divini adsertor honoris,
Proque fide adserta praemia iusta feres.
Obvia procedet regum tibi turba piorum,
Qui pia pro vera bella tulere fide.
Hic primus validis tibi Constantinus in armis
Oscula cum multo grata favore dabit:
Qui sibi res gestas Christi praeferre iubebat,
Exemplo ut populos cogeret esse pios,
Fudit et invicto gentiles Marte tyrannes,
Edidit et sumptu Biblia sacra suo.
Quique fidem est fassus, dederat cui gratia nomen.
Cui necis infidus causa minister erat:
Deq, statu fidei qui plus quam mortis agone
Anxius, e uluis cum raperetur, erat:
Quique una Caesar pugnans cum gente tot annos
Maxima pro Christi nomine bella tulit:
Atque alii Heroes, circumque heroas onantos
Turba coronatas condecorata comas.
Tumprimum summis tua facta videbis ab astris,


page 529

Gaudebisque tua te pietate frui.
Talia scribentem subito interturbat, et ultro
Increpat, Ambrosia tempora vinctus Hymen.
Utque tuae firmem connubia sancta sororis
Laetiriae blando nuntius ore monet.
Anxius exspectat Rex nuptam Octavius Annam
Et querulo tardas increpat ore moras,
Illa sed optati, nisi te duce foedera lecti
Legitimis numeris posse coire negat.
Sic ait: Angliacas ego nunc delabor ad arces,
Extollet patria quas tua laude soror.
Cetera per famulas consueto more loquemur:
Interea ut possis strennus esse vale.

Virtus Iohanni Friderico II. et Iohanni Wilhelmo.

Mittit, et oprat amans quod mittat, et optet amanti,
Aetherei quisquis scribat ab arce poli.
Illustres animi, charissma pectora caelo,
Et titulis ambo pectora digna meis.
Fallor, an alati cognoscitis ora Leonis,
Ardua qui forti nubila fronte secat?
Scribere Virtutem signo testante videtis,
Hocque legi dignum non dubitatis opus.
Hic tamen incedit nitidis qui splendidus alis,
Quique gerit pharetram, telaque longa puer:
Quaeritus unde ferat Virtutis scripta videri
Aptior Idaliae cum queat esse Deae:
Non hic Acidalia satus est generrice Cupido,
Aurea qui plumbo spicula mixta gerit.
Tela quidem gestat reverenda, sed aurea tantum,
Sola quibus caelo dedita corda pedit.
Quin hunc a Veneris discernit laurea nato,
Mollia quam circum tempora vinctus habet.
Ille oculis captus sinelege vagatur, et errat:
Asp hunc, oculum laetus urtumque tenet,


page 530, image: delf0530

Nudus ut incedit pueri sub imagine parui:
Sic decus ingenuae simplicitatis amat.
Nomen ei Orthophilus, recti quia praestat amorem,
Et meritos recta ducit ad astra via.
Hoc ego Mercurio diversas utor in oras,
Mandati est fidus nuneius ille mei.
Ac velut aurata mulcet praecordia Virga,
Nomen ab astrifero nactus Atlante nepos:
Sic puer hic telis heroica pectpra tangens
Excitat, et casto ducit amore mei.
Fallor, an officio memorato agnoscitis illum,
Qui merito a teneris notus utrique fuit?
Sic agite et certe memores agnoscitis illum,
Cui merito a teneris notus uterque suit.
Verum ego cum lateri sim semper proxima vestro:
Atque adeo in vestra multa frequensque domo:
Quaeritis inscriptis cur mandem verba tabellis,
Absentem potius littera cum sit opus.
In promptu ratio est, meruit sic vestra iuventus.
Et me sic cupida scribere mente iuvat.
Indole praestanti sic scribit marer alumno,
Quodque addat celeri littera calcar habet.
Ipsa ego iam pridem vestrae praeconia gentes,
Et novi, et populis hîc, et ubique cano.
Sed quoniam teneris vos haec praestatis in annis,
Unde aetas merito posset adulta cani:
Gratulor hanc laudem titulis accedere vestris,
Meque adeo tantis effero laeta bonis.
Quantum animos natura trahit praelucet imago
Indolis, estque annis plenior ipsa suis.
Mature adparent quae sunt praestantia, nescit
In pueris ctiam mens generosa tegi.
Lactea vix teneros infantia liquerat annos,
Et docta est primo lingua tenore loqui:
Cum vos in nato ducti virtutis amore,


page 531

Amplexi nostras sponte fuistis opes:
Meque prius pariter certo coluistis honore,
Quam posset nomen dicere lingua menum.
Hoc erat in tenero quod prospiciebat Achille
Neleides index ad bona vera senek:
Hoc erata pueris Priamus quod in Hectore vidit,
Ducitis a cuius posteritate genus.
Iam patris Heroas mirari in pectore dotes,
Gaudere et tanti se genus esse ducis:
Ardua venari meditando, explodere longe
Sensibus exiguum, vileque quidquid erat:
Denique purpureis quiddam sapere altius annis,
Vestrae erat a teneris simplicitatis opus.
Agnovi ingenras, natas et ad ardua mentes,
Et dixi im perii sunt ea membra mei.
Nec mora: vos duxi Musarum ad templa, dedique
In Clariis vobis vallibus esse locum:
Qua fons eloquii nutrices egerit undas,
Acer Abantiadae quem pade fecit equus.
Inde viam nostras primum dididicistis ad artes,
Qua bona producit vera beatus ager.
Dura quidem primum via aspera ducit ad illas:
Sed quae, si pergas tempore mollis erit.
Difficiles aditus venienti angustia praebet,
Quae multos posita spe remearefacit:
Area sed latos intus pulcherrima campos
Pandit, et optata ducit ad astra via.
Hic sacrae frondent aeterno siore coronae,
Florida perpetuo tempore vernat humus:
Compta per herbosos spatiatur Gloria campos,
Inque sinu meritis pectora clara fovet.
Fortibus artidens Heroibus ardua laurus,
Aerias grato complet odore plagas:
Semper et assurgens vicini ad sidera caeli,
Tollit honoratum bellica palma caput.


page 532, image: delf0532

Laeta triumphales errant per gramina plausus,
Et laus per medias cincta favore vias,
Ambrosia viunt, aeterna et luce fruuntur,
Grande sibi meritis qui peperêre decus.
Huc quoniam certis properatis passibus ambo,
Comprecorv: vestrum dit tueantur iter.
Ipsa ego scrusbo vestiae sua praemia laudi:
Perpetuo stabitme Deuce urster honor.
Tautum quod facitis sonctas ne linquite Musas,
A quibus incipiens ad mea castra via est.
Pergite Pierias, sicut modo pergitis, artes
Imbibere, et Clarii carpere montis opes.
Hec vos seducant illi qui turpiter aiunt,
Hic opus ingenuis artibus esse nihil.
Illi ammos squaient terrena ferce madentes,
Ut bona non usquam vera videre queant,
Hei pereat, sandtas auder qui temnere Musas,
Ingenium et studiis excoluisse negat.
Ingernium augetur doctoque nite scit ab usu,
Neglectum, quam vis grande potensque, perit
Quid natura homini vel praestan tissima prodest,
Obruta si luxu deside vira iacet?
Degener infami defecit Scipio luxu,
Subdiderat cuius Punica regna pater.
Degener est Fabius rigido a praetore notatus
Quaeritis hic caussam? desidiosus erat.
Naturam cultura iuvat: nec tantus Achilles
Isset in arma, senis ni foret usus ope.
Felic em ad generis tit ulum qui iunxerit artes,
Quae dare quod possunt, nibile nomen habent
Res aget is fatis et bello et pace secundis,
Viribus haud tantum, sed ratione potens
Texerat horrenda cinctum ferrugine Solem,
Caecoque fraternos Luna tegebat equos:
Insolitae tenebras horrebant noctis Athenae,


page 533

Inque metu populus territus omnis erat:
Nec mora: discurrunt trepidantes undique cives,
Exitiumque sibi fata parare putant:
Plebs insueta mali, fatique ignata futuri,
In superos etiam seditiosa furit,
Forsan et extremam traxisset lapsa ruinam
Publica res illo tempore facta nihil:
Ante malum cavit visum impendere Pericles:
Sanguine non tantum nobilis ille fuit.
Ille sciens motus, taciti et mysteria caeli,
Accideret tantus Solis et unde labor:
Signa quide haec populis aliquid portendere damni.
Legitima fieri sed ratione monet.
Forsan et admonuit superos placare precando,
Ut regerent placida fata severa manu.
Facundo certe compescuit ore tumultum,
Atque omnem e trepida sustulit urbe metum.
Doctior adseruit timidam non fortior virbem:
I nunc et Musas maxima posse nega.
Me miseram, inversis vitiatus moribus orbis;
Quod bona tam raro vera videre potest!
Non ego nunc longa Musarum fata querela
Exequar, est quam vis res ea digna queri.
Iam pridem illarum maerent quoque marmora luctus,
Ad quos surda auris quaelibere esse potest.
Tristis inutilibus studiis doleo esse gravatos,
Quos natos etiam dixeris esse mihi:
In lca dum tantum morales commoda spectants
Dum, quaecumque iunant, prima Epicurus habet:
Quam fert saepe gravem Virtus despecta repullam
Turpiter haud uno fabula facta loco?
Rectius at memini tibi te Germania quondam
Consulere, hoc aevo quae velut aegra iaces.
Cum subit antiqui sacies mihi sanctior aevi,
Quando patrum retro cogito! ustra decem:


page 534, image: delf0534

Tunc mihi pene nova videor ratione tenasei,
Tunc nuasi materno tote quiesco sinu.
Cum sincta co niuncta side tunc pacis amatrix
Iust tia in nostro perstitit officio:
Tunc animi valuere vites, tunc mascula virtus:
Inoerit vidi pignora laesa mei.
At postquam ignotas audentius ire per undas
Ausa ratis. totum transut Oceanum:
Postquam Taprobane Germanis cognita nautis,
Huc merces alio missit ab ore suas:
Tempore cum patrium nostro aspernata decorum,
Devorat excernas mensa opulenta dapes,
Cum prcciosa regunt inopem Chrysendeta civem,
Cum Cynnae digitos lucidus ornet onyx:
Femina cum totum pendentem e pectore censum,
Atque omnem dorem fronte puella gerit:
Mutavit vereras ignava superbia mores,
Atque animos segnes prodiga vita facit
Hei dolor, et pudor est, hominum describere mores,
Et quidquid nomtas huc peregrina tulit,
Quaeru ut ablumat sibi quisque absu opta requirit
Et quacunq potest coiligit arte luctum.
Nec tamen id durat: Sed qua ratione paratur,
Hac eriam et certe non meliore perit.
Quod iunat in pretio est, minus est plausibile quicquid
Rebus in humanis plus probitatis habet.
Haec tamen in genere ut siunt, ita ferre necesse est,
Tempora cum parcae non emliora ferant.
In multis aliquos sapere, et bona vera videre,
Res est, quae sati spem melioria habet.
Certe ut degeneris caligent pectora vulgi,
Nec bona, quae debent, vera fenere queant:
At bona pars hominum communi nata saluti,
Rectius ingenio dexteriore spit.
Utque alibi invenias illustri stem mate natos,


page 535

Ingenuae veram laudis inire viam,
Sic vice fecundae quasi functa parentis, abundat
Perpetuo Heroo semine vestra domus:
Quae sic innumeros sterit incorrupta per annos,
Omnibus exemplis possit ut esse prior.
Vosque adeo nuper patriae nova lumina vestrae,
Quae mox lucerent hîc et ubique dedit.
Quanro igitur maior vestrae est praestam tia gentis,
Qua maior dici gloria nulla potest:
Tanta est de studiis moaior fiducia vestris,
Tam bene qui coepta pergitis ire via.
Namque ut ad hoc redeam, sacras quo pectore Musas
Magnus uterque colat, publica fama docet:
Quae spem de vobis mirandam nuntiat orbi,
Quâ sol auricomus spectat utramque domum.
Ipsa etiam ingenuas vos sic sudare per artes
Dum video elata gaudia mente fero.
Conspicor orantes patria dum nuper in arce,
Qua sapit Aonias inclitus Albis aquas:
Ingenium quantus vobis exerceat usus,
Experta adplausu laeta frequente fui.
Tuque adeo natu maior qui nomina patris,
Ut referas olim fortia facta, tenes:
Principis officium docta dum voce referres,
Principis ingenui publica signa dabas.
Et tu cui nomen virtutis ut omen avitae,
Saxonice gravitas Principe digua dabit:
Dum quid nota Equitis doceat pictura moneres,
Qui pia in adversum bella Dracon ta gerir:
Non minus eloquii grato splendore placebas,
Ingenua vultus quam gravitate tui.
Ipsa ego vos, ut eram praesens, intenra notabam,
Condebamque meo gaudia plena sinu.
IUam patris inspiciens vultum gratabar alumnis,
Gratabar merito tam bona vera patri:


page 536, image: delf0536

Gaudebamque Duces alios adplaudere vobis,
Et dare iudicii prospera signa sui.
Praebebant cupidas vobis orantibus aures,
Doctrina proceres et pietate graves:
Saxonicum quorum facundia floret ad Albim,
Et Christum populos, iusticiamque docet:
Miratique habitum, memoresque ad singula sensus,
Dicebant verae laudis id esse decus:
Omnis et Albiaci studiosa iuventa Lycaei,
Plean theatrali signa favore dabat.
Ut quondam orantem teneris mirata sub annis,
Audirt in medio Roma diserta foro:
Aurea qui reparans pacato saecula mundo,
Ancipiti clausit templa dicata Deo.
Macte animis estote Duces, sic ardua caeli
Regia principibus semper aperta patet.
State animis coeptum cursumque tenete per aequor,
Iam spondet facilem mitior aura viam?
Iam maiora vocant vestras certamina vires,
Excipiet vestros area maior equos.
Publica res vestro iam pendet ab ore suamque
In vobis cupida spem pietate capit.
Iam vobis artes regnandi, et plurimus usus
Restat, et ingenuum maxim si qua iuvant.
Ardua iam vobis meditanda exempla priorum,
Laudibus aetetnis qui meruêre cani,
Exhibet Alcides exemplum, qualibus ille
Est studiis summum nactus in orbe decus.
Silva suit quon dam Dircaeo prox ma fonti,
Moenia Sidonii quâ iacu êre Ducis.
Huc puer exierat dubio sub pectore voluens,
Vita sibi institui qua ratione queat.
Sentit id ingeniis furia insidiosa voluptas.
Et puerum tacitis tentat adire dolis:
Iamque is populea tectus consederat umbra,


page 537

Arboris heu nondum conscius huius erat.
Illa venenatis blande sic orsa loquelis:
His formose locis quid puer, inquit, agis?
An quia te ratio vitae intolerabilis angit,
Hic tibi qui recte consulat esse putas?
Quod iuvet in silvis non est: mea castra sequare.
Me duce vit tibi suavior omnis erit.
Qui mihi se dedunt his otia mollia praesto,
Scilicet his aliquid suavius esse potest?
Me sequere, optato cupidum te tramite sistam,
Ut degas vitae tempora blauda, dabo.
Non tibi Martis opus, nov ulla negotia curae,
Non tuba quae somnos classica rumpat, erit.
Cura erit, ut posito fragret rosa tincti Lyaeo,
Supperat ut lauras prodiga mensa dapes.
Ut lepidas inter Veneres, blaudrsque Choreas
Perpetuo oblectent, gratia, cantas, amor.
Quod si forre tuos minuet penuria census,
Omnia ceu nusquam semper adesse vides:
Ne metuas finem, nec eos admitte, benigne
Qui quae fata ferunt omnia ferte inbent.
Verum alii magno quidquid peperere labore,
Id quacumque potes fac ratione tuum.
Et quid amabilius, quid suavius esse putemus,
Quam placido alterius posse labore frui?
Qui timet eventum nescit praesentibus uti:
Sollicitent animum nusla futura tuum.
Prospicere, et servare modum, frugaliter uti,
Ipso verba mihi sunt inimica sono.
Hei pereant, miseri quibus est lux crastina curae:
Tu mecum molles vivere disce dies.
Nam quota pars vitae est quam mulcet amica voluptas?
Iam nos aeterna funera nocte prement.
Vivimus, a tergo sequitur mors, nulla voluptas,
Cum semel in cineres corpora versa iacent.


page 538, image: delf0538

Talibus, atque aliis puero blandita, putabas
Se trahere optatas in sua vincla manus.
Ipsa ego prospiciens, ut ab aere lapsa ferebar,
Percepi haud dubio singula verba sono:
Moxque giadu proprior, pests foedissima dixi.
Non erit haec visco praeda trahenda tuo
Quae quid est? aut quodnam tibi nomen inane voluptas,
Cum tecum possit. quod iuvet, esse nihil.
Namque sitim potando, famem praevertis edendo,
Nec dulces somnos fessa, coacta capis.
Ante etiam eneruas humano in corpore vires,
Quam vires dici cur mereantur, habent.
Verum age chare puer monitis attendito nostris,
Non tibi fucato falsa colote loquat.
Sed te consilio supetum decreta docebo,
Quae secum aeternae pondera legis habent
Haecque edeo obserues folio copicripta Sibyllae,
Pendert hinc vitae regula certa tuae.
Quidquid praeclarum est ubicumque labore paratur:
Perpetuum pariunt otia nulla decus.
Dii bona solerti vendunt sperata labori,
In vita est homini deside nulla salus.
Magnus ut insigni merearis ab urbe vocari:
Est opus ut magno nomine digna geras.
Ut tibi pracelaras decernat patria laudes:
Te bene de patria demeruisse decet.
Sie multem Cererem plenis qui sperat ab agris,
Assidua subigit sedolus arua mann
Cura illi pecoris cui multi cura peculi:
Qui laudem adsectat digna favore facit.
Quod si militiae cupis inclarescere fama,
Non tibi privato sub lare nomen erit.
Militiae assuescas primum tolerare magistros,
Intrepidus lituos inter et arma puer:
Heroesque graves primis mireris ab annis,


page 539

Illorum cupidus fortia facta sequi.
Illic assiduo mens exercenda labore,
Illic, rara nisi sit chlamydata quies.
Sudandum est armis pro libertate ruendum:
Non aliunde decus gloria Martis habet.
Aspice crescentem per quanta pericula Cyrum?
Quem licetexternum Graecia tota canit.
Quod celebrare auds hun amper ora, vel unum
Constitit hocilli nonne labore decus?
Tu quoque nate mihi, narein clarcscere mundo,
Desi diam, et luxus dita venena fuge.
Quid vita est homins, pigraenisi morts imago?
Non aliquo studio quae relevata viget.
At superi vacuae damnant velut otia vitae:
Sic pro non magnomagna labore serunt.
Nam quantum est modicum vitam exercere per avum?
Post obitum aeterna vita quiete venit
Tune honor in terris, momoris tunc gloria facti,
Perpetuo et ciaram nomen honore viget.
At subit aeriam mens immortalis in aulam,
Mistaque cum superis praemia iusta capit.
Ergo age, perge animi tantas agnoscere dotes:
Fortuer arce illis quicquid obeis potest.
Quod si haec non dubius praecepta sequenda putabis:
Nunc quotus es paruo tempore magnus eris.
Credis et hoc, ipsis quae dant oracula Deiphis,
Herculco mundus nominc plenus erit.
Atsi desidiae vitaeque addictusinerti,
Prapones mnitis inferiora mes:
Forsitan ad tempus genio indulgerelicebit:
Sed quid quid suave est non solet esse diu.
Miscetamaritiem dulcatis blanda voluptas,
Praecipita parua seque suosque mora.
Tempus erit patiae cum te contemnere Thebae,
Subque suo natum sole negare volent.


page 540, image: delf0540

Non odium titulis declinat, ubi improba vita elle
Flagitiis addit pondera saepe genus,
Sed Deus avertat monitis a talibus omen,
Te manet Alcaei non motiturus honor.
Anre oculos posita est generis tibi gloria vestri,
Ducis ab antiquis nobile nomen avis.
Illis clara viam pagefecit ad aethera virtus,
Inde favet generi Iuppiter ipse tuo.
Acceptos titulos, et nomina tanta tueri,
Atque augere etiam facta paterna tuum est,
Augegisque scio tancum conatibus insta,
Sic ssuperet famae nomina nemo tuae.
His ego dum studeo iuvenile accendere pectus,
Infremuit monitis pestis iniqua meis.
Pluraque dum avaerit fallacibus addere verbis,
Dicere nil praetet, sunt ea falsa, potest
At memor illustri generis se sanguine natum,
Ponderat ingenua singula mente puer:
Sua viaque utilibus dum comparat, eligit, unde
Ante homines meritis vivat, et ante Deum
Excitat ingenuam quaesita industria menteum,
Et labor est illum qui vetat esse pigrum
Iam pater et patriae succurrunt nomina gentis,
Iam pudet in vili nomen habere toga.
Quodque obiter mater tectis ostendere verbis
Est solita, occurtit se lovis esse genus.
Iamque animum geminat, iam vincere certat agendo
Desidae quidquid nomen et omen habet.
Quin memorin cunis geminos quod presserit angues,
Molitur taciro pectore maim opus.
Dicere longa mora est, studiis quibus ille per altum
Venerit Heroum nomen adeptus, iter.
At puer hic illc est quiclarus cuntibus annis,
Forta vir fecit, fortia facta senex.
Quem bis sex celebrat lub imagine Musa laborum


page 541

Attica, quae gestat palliaeque togam:
Cuisacris memores fumarunt ignibus arae,
Distat ab Hesperiis quam procul Indus aquis.
Cui duplici durant aeternae in rupe columnae.
Boetica qua Lybicum separat arua fretum.
Denique servat adhuc veras cui gloria laudes,
Quam late Cadani regnat in orbe soror.

In imaginem fidei Christianae.

Cur nomen tibi diva Fides cur vultus in astra
Et faciem mundum ceu fugientis habes?
Fidere quod Christo didici, diffidere mundo:
Certa comes Christi dicor ubique fides.
Cur humeros alis nexos cur Syndone corpus
Intectum et nudum pectus inermis habes?
Ad Christum nitidis animas ego siblevo pennis,
Non cultu, aut armis: simplicitate potens:

Christophorus.

Tu quis es [(transcriber); sic: est] ? ingenue Christum profitentis [(transcriber); sic: profidentis] imago:
Cui nomen puer hic, quem fero, dulce dedit.
Quis puer hic? Christus. Quae molis tanta gigantis,
Exigua pueri cum leve portet onus?
Omnibus in speciem paruus puer iste videtur:
Quo tamen est toto maius in orbe nihil.
Hinc opus est animis ut sint, et corporefortes,
Qui Christum populi ferre per ora volunt.
Cur tamen ingrediens tumidi per marmora ponti,
Arborea iniectas mole repellis aquas?
Per mare, quod calco, perversum intellige mundum
Ille animis praebet saeva pericla piis.
Arborenil aliud nisi sanctum intellige verbum.
Rebus in adversis quod pia corda regit.
Hoc etenim instructi ruimus per saxi, per ignes,
Qri Christi meritum grande docemus opus.
Dic tamen hocetiam, quid pendens mantica tergo,
Qud sibi cum liquido pisce placemta velit?


page 542, image: delf0542

Certa iis numquam desunt alimenta ministris:
Quique Deo findunt, servat alitque Deus.
Porro quis insignis cana procul ille senecta,
Praevius ccensa qui face monstrat iter?
Fax praemissa refert venturi Oracula Christi.
Significat vates qui cecinêre senex.
Huc ades ô Hospes tuque ô puer optime Christe
Mecum habita, tecum vivere vera salus.

Ferendum et sperandum.

Qui sapere, et du: um traducere molliter aevum,
Et vacuum sceleris pectus habere cupis:
Res age, iustitiae memor et qui cuncta gubernat
Omnia praesenti crede regenda Deo,
Discite fortunam placide superare ferendo!
Atque animum sortis spe melioris ale.
Suggerit ingenuas animo tolerantia vires:
Vincere felici spes ratione docet.

Ad Lectorem.

Carmina dum Bavius, dum Carmina Maevius edit:
Et tamen a populo cur relegantur habent:
Omnia vaniloquus dum nugis Choerilus implet,
Lectores et habet non minus ille suos:
Ipse etiam Clarios ausus conscendere montes,
Surripui Musis qualiacumque vides.
Quod si nec melior, nec sum facundior illis,
Nec mihi res eadem verba, modosque facite
Cum tamen haec cupiens semper nous somniet aetas:
Forte quis e media me quoque plebe leget.

In Romanum Pontificem.

Papa quid aegroto sua fata precare Luthero?
Nil melius, vivat, sen moriatur habes.
Is tua dum vivit pestis te affligit, et urit:
Mors tua tunc certe, cum morietur, erit.
Dura lues pestis; sed mors est durior illa:
Elige nunc utrum perfide Papa velis.


page 543

Hortus Lutheri.

Qua domus Aonidum Borealem Leucoris arcton
Conspicit, et fines Marchia clara tuos:
Area sanctiloqui mufis sacrata Lutheri,
Floret ad irriguas hortus amoenus aquas.
Ille nec Alcinoi nec cedit Adonidis hortis:
Nec vigil Hesperidum quos Draco servat, agris.
Illic tot videas quod habet natura colores:
Gratia non aliquo blandlor ulla loco est.
Hic mihi sum visus teneras eirare per herbas,
Dum viaco posito somnia blande toro.
Visus eram varios florum numerare colores,
Et laudare sonos dulce cadentis aquae.
Vera fides, siantem vidi per somnia Divam:
Illa mihi tali est visa tenore loqui.
Edite mortali mortalis et ipse parente,
Nate neci vitae sed moriture novae:
Quid numerasflores teneras quid colligis herbas,
Crastina quae cernet languida facta, dies?
Aspice iucundo ridentia lilia vultu:
Carpe, sed ut carpas sobrius ista vide.
Aspice odoriferi molussima gramina campi;
Hic vitae in viridi fonte quiesce memor.
Aspice vernanti praetextum gramine rivum;
Hinc sitiens lymphas cum rationebibe.
Quod si perspicies vivaci singula sensu;
Hic speculum vitae dixeris esse tuae.
Puber adhuc flores, et deflorescis adultus;
Has quoque habentin se lilia blanda vices.
Prima aetate vires, annisque senilibus ares;
Sic viret in tenero gramen, et aret agro.
Defluis, et vitae rap: de praeterfluis annos;
Sic celer in molligramine rivus abit.
Ergo age laetitia praesentem transige vitam;
Atque time, facinus qui videt omne, Deum.


page 544, image: delf0544

Sis hilaris, patriam que tuam caelum esse memento,
Et gaude vitam sic properare tuam.
Sic ait aufgiens: somno mox excitor alto:
Et vitam ex illo tempore laetus ago.
Summe Deus reliquae vetsum dum transigo vitae;
Omnibus in rebus fac tun iussa colam.

Volucres.

Qui nemora haec transis et culta vireta viator,
Atque haec herbosi cana salicta soli.
Garritusque audis avium, linguasque sonotas,
Et sparsum docto gutture dulce meles
Contemplare animo, quid simus, et unde volucres
Hinc aliquid, mentem quod iuvet, esse potest.
Vivimus immunes curarum, et nescia culpae
Turba piae volucres, innocuumque genus.
Cantando extrahimus, quantam Deus annuit aevi.
Et celebrat verum vox quoque nostra Deum.
Sic erit aeternae ratio placidissima vitae,
Ante Deum electis gaudia plena ferens.
Aurea si mplicitas dulces meditabitur hymnos,
Praesenti gaudens dicere grata Deo.
Vita fovens alacres laetando innoxia mentes,
Iustitiae aeternae regula somper erit.
Vera Deum pleno spectans sapientia fructu,
Gaudebit summum docta tenere bonsm.
Grata Deum dulci concentu ecclesia laudens,
Perpetua aeternae gaudia pacis aget.
Hoc tibi dum nostrimonstramus imagine cantus?
Auribus an durae possumus esse tuis?

Servatus perit.

Pulsa diu ventis post mille pericula tandem
Sistitur optata naufraga puppis humo:
Iamque procellososabiurat et excerat undas,
Laetus et attactam navita lauda humum.
Hecs prius nuili tanto obteruara tunore,


page 545

Corripit assertam subdola siamma ratem.
Nauta iterum hostiles quas fugerat, expetit undas.
Sed servata ratis fluctibus, igne perit.
Scilicet afflictae sic vivitur alea vitae:
Et cessamus adhuc velle placere deo.

Male conscius.

Quisquis onusta gerit mordaci pectora culpa
Illa loco nullo delituisse porest.
Arguit hunc tandem vel longi temporis aetas:
Vel soboles poenas illus ora luit.

Praemia Poena.

Exercens varii mortalia pectora casus,
Cumque malis versat fors odiosa bonos:
Verum alacres tandem iustisua praemia spectant:
Et poenas scelerum qui meruere ferunt.

Euentus.

Multa dat eventus, multa adfert mobile tempus,
Multa dies mater, multa noverca novat.
Conicit in varias mortalin pectota clades,
Casus, et ambiguae vis inimics Der:
Sed tandem enaduat, quos recte facta tuentuc,
Et sua sperato gaudia fine ferunt.
Arripit iniustos, et grandia fraude tenentes
A tergo tacito poena secuta gradu.

In Galbam.

Fessus, et irrigno sopitus pectore somno,
In viridi nuper Galba iacebat humo:
Ecce movens cerebro ludens phantasmata Phantus,
Scrinia thesauris omnia plena facit.
Ille manu accipere inventum se somuiat aurum,
Compressaque tenet gaudia plena manu.
Mox ubi, vis urgens, poscit natura, cubile
Non animadverso concacat omne malo.
Somnus abit, miser inventum quod creditit aurum,
Omnibus immundum stercus habet digitis.


page 546, image: delf0546

Qui sapit ignavis animum ne consice curis:
Dat nuc coniuncto cuta labore nihil.

De Viola Serotina.

Decerptam violam meae puellae
E silvis rediens dedi, sub ipsum
Maturantem hiemis Nonas Novembrem
Quam terrae e gremio excitarat Auster,
Et multum simul addidi osculorum,
Commendans Dominae nova illa dona:
Quae ridens simul et gemens, amabo,
Inquit, delicias, tamen vel ipso
In flore est etiam figura mortis:
Hic qui tempore non suo virescit,
Idem tempore non suo peribit

Epigramma Pasquillicum.

Aurea gestanies Hellaei vellera Phryxi,
Cuncta suo rentur sub pede fata premi.
Certe illis faciles donarunt omnia sortes,
Quae poterant votu omnibus apta dari,
Sed duo deficiunt, quae si fortuna duobus
Addideris grato nomen ab orbe feres.
Quae suntista? tibi populus sic clamitat, illi
Des satis Hcileboti, des satis huic Hebeni.

De Asino et Aigitho ex Plinio.

Incubat et densis pulios in veptibus edit
Qua minima est reliquas Aegithus inter aves.
Hanc studet admoto nidis elidere dorso,
Dem spmis Asinus scalpit anile latus:
Odit enim msontem cane peins, et angue nec huins
Exiguum palmae iudicat esse decus.
Sentit, et in stelidum velocibus involat alis,
Et dotsum rosts opungit, et ungue fodit.
Atque adsixa cutimordex non ante recedit,
Alida quarr, patulum vulnus ad ossa ferat:
Tum muscae et vermes vulgusque immane crabrones,


page 547

Arcadicum exagitant, excruciantque pecus.
Saepe etiam exhaustis rimantur viscera costis,
Et gravis est lenta morte perire dolor.
Desinite ô asini volucrum convellere nidos:
Vindictae ex caelo gens ea numen habet.

Luscinia.

Regibus et Ducibus monitrix Philomela canendo
Seruio, sed meriti est gratia parua mei:
Capta etenim in silvis, ubi libertate fruebar,
In cavea nutu praecipientis alor.
Et licet atbitrio domini contenta quiesco:
Plus tamen imperii saepe minister habet.
Ille mihi miscens salibus mordacibus escam,
Saepe meae existit proxima caussa necis.
Voce tamen laudem officii moritura relinquo,
Quae mihi vita negat praemia morte fero.

Medicina curarum.

Sub dio quoties libet vagari,
Dum siccis vapor aestuet diebus:
Nemuscae insideant tuis capillis,
Ut multum cupias vetare nescis:
Nidos ne faciant tamen, cavebis:
Sic ne te mare cogitationum,
Invadens etiam premat malorum:
Vel multum ptohibens cavere nescis:
Ne menti tamen naereant cavebis.

In superbum pauperem.

Ut Gallus hic cristam gerit minaciter,
Sed clunes minime tegit patentes:
Sic pauper omnis exhibet spectaculum,
Qui cum vivat inops, tamen superbit.

Vera hominis forma.

Integra laudatis quam mens non moribus ornat
Forma homini magnum non solet esse decus:
Sic, licet exultum, si desit gratia fandi,


page 548, image: delf0548

Ingenium laudem nescit habere susm.
Qui sapere, et pariter sapiendo dicere nonlt,
Ille sui punctum muneris omne tulit.

In Florigerum Bartholomaei Amantii.

Notus in Aoniis et clarus Amantius hortis,
Omne animo doctus ius meditante tenens:
Dum legit aeterno vivos e gramine flores,
Gloria qua pulchro rura labore colit:
Abdita scrutanti monstrat vestigia Pallas,
Et comite arridet casta lepore Venus.
Am brostam Musae, Panacenque, et molios horbi,
Miteque Nepenthes accumulare student.
Thesauro aspirant Charites, quas mutua iungit
Gratia, perpetuus quas comitatur amor.
Ipse animam donans Genius, vitamque perrennem,
In multa aeternum saecula mittit opus.
Qui legis e medio flores Helycone virentes,
Hoc innet exemplo te bona vera sequi.

Veritas ad Tumulum Lutheri.

Haec ego vera fides tolerans ad busta Lutheri,
Assideo sanctas dilacerata comas.
Hic doleo exanimo, mihi quod praelata malorum
Iudicio, tectis fraus Violenta dolis.
Sed licet haec ista tenebrarum regnat in hora:
Spes tamen in Luce posse redire mihi est.

Ad effigiem Philippi Melanthonis.

Sicut apis vario sugens e flore liquorem,
Subtili pressum nectare fingit opus:
Sic selecta etiam tua mens argute Melanchthon.
Et veris gignit scripta referta bonis.
Quid strepitis fuci, qui quantum in pectore succi
Fertis, ab hac una surripuistis api.
Haec apis officii memor in commune laborans,
Esse Deo gratum quod facit, omne cupit.
Qui mundo potius fuci inseruirc laborant,


page 549

His sua conveniens praemia meta feret.
Cedite degeneres fallaci pectore fuci,
Haec apis est ipso vindice tuta Deo.
Quod si adeo coeco iuvat insanire furore,
Si vatum impietas non videt ista suum:
Heu quantum Christi alueolis examen ab ipsis,
In vestram armabit spicula prompta necem,
Cedite degeneres selerato pectore fuci,
Haec apis est ipso vindice tuta Deo.
Quod si adeo coeco iuvat insanire furore,
Si fatum impietas non videt ista suum:
Heu quantum Christi alueolis examen ab ipsis,
In vestram armabit spicula prompta nocem,
Cedite degeneres scelerato pectorenfuci,
Haec apis est ipso vindice tuta Deo.

Bonus Princeps.

Legitimo Princeps populum qui Iure gubernat,
Hoc decus officii debet habere sui:
Sit vir magnanimus, sapiat clementer agendo,
Sit patrriae, vere sit pietaris amans:
Sit gravis et placidus, Luris moderator, et aequi,
Quidquid agat vero ucedat ubique Deo.
Qua tatione potes Princeps non esse beatus?
Haec tibi cum dederit Dux Gulielme Deus.

In imaginem Amoris.

Qui primum pueri faciem depinxit amoris,
Ingenio superis proximus ille fuit,
Hac etenim effigie naturam expressit amantum,
Quam melius poterat pingere nulla manus.
Nam puerum teneris cur pingere maluit annis?
In promptu tatio est: Est puer omnis amans,
Cur oculis captum? quia fluctuat etror amantum,
Et bene quod deceat non videt ullus amans.
Idem ventosas humeris aunexuit alas,
Num levitas quamtas perdit amantis opes?


page 550, image: delf0550

Quam bene futilibus pereunt ingentia curis,
Expetit haud veras dum vagus ardor opes.
Vix duo saepe adimunt thesaurum basia tantum,
Quantum omnis numquam vita parare potest.
Alta quid aequavit subiectae Pergama terrae?
Unica nox peregre dum Menelaus abest.
Quid quod tela iacit quod curuo vulnerat arcu,
Igne quod accensas spargit ubique faces?
Nocte, dieque furor miseros exercet amantes,
Gaudia rara illis, cura dolorque frequens.
Ergo omnem a nobis procul explodamus amorem
Iam mala quandoquidem plurima gignit amor.
Ah non consultum est. tamen est et semper amendum
Esset ubi hic mundus si nihil esset amor?
Felices animae, quas non lex Iulia terret,
Fas quibus est licito semper amore frui.

Praemium Pietatis in parentes.

Nobile equis aptum qua quondam, anus exstitit Argos,
In superos precibus sedula semper anus.
Huic Biton et Cleobes, soboles charissima nati,
Curarum et senii dulce levamen erant.
Mos erat adduci iunctis ad templa iuvencis,
Cum fierent festo publica sacra die.
Non tamen in promptu traherent quae plaustra ivu enci,
Debita cum sacris hora vocaret, erant.
Tum iuga coniuncti subenut pianstralia fratres,
Et matrem ad templi facra colenda vehunt.
Illa Diis faciens, natis petit optima fortis
Munera, felicis pro pietae dari:
Nuc mora, cou molli sopitis membra quiete
Eulcis ab exstincto sanguine vita fugit.
Felices animae, quas tristie mole malorum
Ad caelum pietas officiosa tulit.
Discite pro meritis pueri tractare parentes:
Illa lucti Pictas praemia semper habet.


page 551

In Scorpium Medicum.

Affectus morbo stomachi frigentis Oraeus,
Amisso doluit membra sopore vigil.
Scorpius huic operam medicus promittit, et audax.
Ut solet, huic vitio mox medicabor, ait
Forte Apium cupiens, famulo dum pharmaca signa
Praescribens Opium pingit inepta manus.
Potius miscetur, cui blandam adiungit Eqoden,
Et medicam verbis mollibus ornat opem:
Hausit et extemplo placide obdormoscit Oraeus:
Desine nam dormit, quaerete num quid agat.
Ille idem quaeris quando expergiscere possit,
Quando iterum lentus surget Epimenides.

De Vino.

Vina rigant animos grato iucunda liquore,
Maestaque Mandragorae pectora more levant
Laeticiamque cient, qua mentes molliter ardent:
Crescere ut affusa Pallade flamma solet.
Sed tamen ut segetes nimius quas obruit imber,
Amplius haud culmo strare madente queunt:
Si tantum biberint, quantum natura requirit,
Optatis vegetae stantque, virentque bonis:
Sic ubi nos poti nimio replemur Iacho,
Mens quoque cum fatuo corpere victa cadit!
Nec spirare quidem recte, nec stare valemus.
Denegat officium linguaque, mensque suum:
Quare agite hoc etiam medium teneamus amici,
Omnibus o quantum est rebus adesse modum?

In Heraclitum, et Democritum.

Fleto magis vitam nunc mortuus Heraclite,
Flebilior certe est quam fuit illa prius.
Tu rideto magis Democrite, nunc quia vita est
Ridicula haec, multo quam fuit ante magis.
Vos ego respiciens mecum anxius haereo, fundam
Unde tibi risus, unde tibi lacrimas.


page 552, image: delf0552

Sed fleo ridentem, impatiens Orideo flentem:
Hoc precium a stuito stultus uterque ferat.

Ex Callimacho.

Aemula Musageti dicens Convicia Phoebo,
Invidia hos rauco protulit ore sonos,
Ecquid habet laudis, breve scribere carmen Apollo,
Copia sic Musas, aequor ut unda decet.
Hanc Deus admisso contactam calce repellens
Increpuit, tali disseruitque sono.
Grande quidem Euphrates spaciis et flumen amoenum
Et resivo multos efficit amne sinus.
Sed tamen et limum trahit et vaga rudera secum,
Saepeque non vitreus, sed lutulentus abit.
Amne nec a quovis apis ingeniosa luquorem
Cauta, sed e rivis dulcibus haurit aquam:
Nec quinis latices sacras adhibenturad aras,
Sed quae de liquido fonte ptuntur aquae.
Gratia Phoabe tibi salue rex inclite Apollo,
Ad tyga sed procul hinc in vidus omnis eat.

Ex Menandro.

Non est voluptas ulla suavior patri,
Quam temperantem et integrum prudentia,
De se videre procreatum filium.

Ex eodem.

Verum loqui, credas mihi, tutissimum est,
Quovis loco, namque hoc ego persuadeo,
Vitae tuae est viaticum certissimum.

De Arione.

Iactatum Siculo Delphinus Ariona Ponto,
Taenaria vectum per freta sistit humo.
Virturti clausum nihil est, concedite fata,
Ingeniis praesens gaudet adesse Deus.

In Dialecticam Philippi Melanthonis.

Fama finem fecit Minoidos atria Cretae,
Irremeabilibus plena fuisse dolis.


page 553

Saepe quis ambages intrans fraudesque viarum,
Nequid quam fallax inde relegit iter.
Solus at Aegides comitantia fila secutus,
Dicitur ambiguae isse, redisse vias:
Sic nisi te reliquae Dialectica ducat in artes:
Semper in ambigum te trahet error iter.
Haec oculis hominum nebulas abstergit, et illos
Seiuncta a falsis cernere vera docet.
Haec caput Aonias cupienti efferre per artes,
Incertas praebet fila sequenda vias.
Dum potes, et licitum est haec arripe fila iuventus,
Praebeat ad Musas haec Atriadna viam.
Quod si in vere tuae neglexeris indolis illam,
Nulla tibi Autumini tempore messis erit.

Ad Ioannam Fridericum Electorem.

Qualia lauderunt Ptolomaeum saecula regem,
Auspice quo totus Nile trilinguis eras:
Talia laetamur teddite praeside nobis,
O Princeps patrtae gloria iusta tuae.
Quantum illi tempus Memphitica debet amoris,
Quod dedit Aonto praemia vista choro:
Tantum nostra aetas tibi se debere fatetur,
Ingenuas artes te duce pascit honor.
Exulibus praebes Augusta Lycaea Camenis.
Unde discertorum nobile tobur eat.
Vune diu in terris, nam tu cum sidera adibis,
Te meliot patriae vix pater alter erit.

Ad Aldum.

Arguis Alde meis quod nec Cytherea libellis
Nec tener in molli carmine regnet Amor:
Atque ais, hanc veteres semper cecinere Poetae
Quorum exempla probas medceevisse sequi,
Tu Venerem cantas, Venctis tu scribis amotes,
Inque ivo tamen est carmine nulla Venus.


page 554, image: delf0554

In Testudinem suam.

O Phoebi testudo decus pulcherrima rerum,
Te famulam placidi Cypris amoris habet.
Qui prim um plicidos homindum te fecu ad usus.
Non homo, sed caeli misses abarce fuit.
Huc aves ergo mea dun cogo, abesse Philaeta,
Tu mihi curatuo, dulce levamen etis.

Concubitus Martis et Veneris.

Quum Phoebus Venerem furtim cum Marte iacentem
Iussisset tacita proditor arte capi:
Retibus implicitus spectabant undique Divi;
Quum sic est fratri maesta minata Venus:
Crede mihi hoc animo numquam patiemur inulto,
Sis Deus hoc quamvis tempore, Pastor eris.

Ad Vitum

Quid sit amor quaeris ah quaerere desine Vite.
Nescio quid sit Amor, sed scio quod sit amans.
Hoc etiam ô utinam nescirem: sanior essem.
Nec mea tot telis saucia corda forent.
Nil mihi nunc prosuni solatia frigida Musae,
Nil ferus illarum numina curat amor.
Ah male perpetuo detentus carcere vivit,
Quem semel invictus sub iuga traxit amor.

Contra Potentiores non esse pugnandum.

Ut perit Anguipedum fera fulmine turba Gigantem
Dum struit in summum bella, minasque Iovem:
Sic qui bella viris inferre potentibus audent,
Saepe cadunt victi, saepe perire solent.

Ad Ianum Isnacum.

Succenses quod nulla diu tibi carmina mittam:
Ne mihi succense: iam tibi mitto, Vale.

In Livorem

Invide quid vultu carpis nos Livor atroci.
Quid nos agrestes terque quaterque vocat:
An, quia te solum (si diis placet) omnia posse


page 555

Ipse putas, alios carpete iure licet?
Neus communc malum toto iam regnat in otbe,
Sentist ut vitilcrimina nemo sui.
Cernitur a nullolque pendet mantica tergo,
Et tamen haetentem pectore. quisque videt.
Ergo age carpe diu, saevisque diu utere verbis,
Invidia totus iumpere Livor ineis,
Rumpere Livormers nil nos tua dicta fatigat:
Ut pereas totus rumpere Livor ines.

De Cupidine.

Filius Idaliae pharetratus forte Cupido,
Dulcia Parcarum mella legebat apum:
Figit apis evi dira manus digitosque tenellos,
Inque novo stimuli velnore Imquit acum.
Ille dolet facto digitutque tumesit ab ictu.
Inflato tenuis vulenre palma tumet.
Iam que solum pedibus pulsat, saltuque fatigat,
Infestus stimulat parnula membra dolor.
Euolat ad matrem, mitri ostenditque dolorem,
Huncubicommem orat, talia verba refert.
Dic mihi chara parens, qui fit quod corpore talis
Exiguo volucris vulnera tanta facit?
Cui genitrix ridens, tamen es quoque paruulus inquls
Atque pharetratus vulnera magna facis.

In Venerem Armatam, ex Graeco.

Cut Cytharaea geris scutum? cur concutis hastam,
Et galea [(transcriber); sic: galta] cinctum fers adoperta caput?
Non a te gladii, noc bellica tela gerantur.
Cultam deliciis te decet esse tuis.
Arma gero Martis. non quod fera proelia tentem,
Quin oblivisci Mars sua tela velit.
In me sola etenim Veneremque et proelia nactus
A nostro numquam secubat ille toro.

Ex Graeco.

Membra ubi conspexi Veneris quae Cous Apelles


page 556, image: delf0556

Pinxerat artifici non imitanda manu:
Attonito micuere sinus, micure capilli,
Et mihi miranti strinxerat ora metus.
Namque erat ingenuo faciem suffusa pudore,
Aptaque iucundis risibus, apta iocis:
Atque manu dextra fusas de corpore spumas
Stringebat, pedibus concutiebat aquas:
Demersamque salo texit manus altera pubem,
Ast mihi conceptus permeat ossa tremor.
Spumantique fuit laterum tenus abdita Ponto,
Matris et ex partu cruda mamilla fuit.
Talem si socio tenuisset corpore Mavors,
Lemniaci sensit cum fera vincla Dei:
Arctius aptasset Vulcania vincla, nec unquam
Optasset pedicis liber ut esse queat.

Ad Vallum.

Quod non rescribam quereris quam plurima Valle,
Iam tibi rescribo desine Valle queri.

De Philippo Melanchthone.

Sunt ubi si quaeris Phoebus, Phoebique sorores?
Omnes in cerebro et corde Melanchthonio.

Ex Graeco.

Armatam Venerem casu Tritonia Pallas
Cernit et irata talia voce movet:
Nunc age iudicium Paridis quid possit iniquum
Experiar victas nunc dabis aegra manus.
Cui Dea. quid saevis? dictisque insurgis acerbis:
Nil mihi cum telis vincere nuda scio.

Ad Eustachium Steindorffer.

Quum varias tremulos dulci testudine cantus;
Nescio quem video cedere velle Linum
Usqueadeo placido tangis mihi pectora moto:
Et curas animi non sinis esse graves,
Quod si te Stygiis Orpheus audiret in umbris,
Haud dubic tali solnetet ora sono.


page 557

In mea si tantas spirasse carmina vires
Phoebe, irem Stygias quam prius umbra lacus:
Non solas placido tentassem carmine silvas,
Rupesque et colles, flumina, saxa, feras:
Sed me, quod magis est, cythara mirata canentem,
Sponte sua pavidis Luna stetisset equis.

Ad eundem.

Quale sit inter te discrimen, et Orphae, quaeris?
Hoc certe est, homines tu trahis, ille feras.

Ex Graeco.

Femina dum gravida fetum gestaret in aluo,
Supplice de partu consulit ore deos:
Mas Phoebus, mulier Mavors, Saturnia neutrum
Nascentur, dixit. Nascitur Androgynus.
Quaerenti mortem; Iuno inquit ab ense peribit,
Mars cruce Phoebus aquis: singula sorte cadunt.
Arbore consedit, casu illi elabitur ensis,
Quem super in mediis fertur et ipse vadis;
Sed male detentus pede ramis: occidit ergo
Mas, mulier, neutrum fluctibus, ense, cruce.

In Morosum Compotorem.

Non sic Hesperias subituras Pleiades undas,
Non ita nimbosi flamina saeva Noti:
Non sic turbatum quassantia fulgura caelum,
Non sic infectas horreo fontis aquas:
Ut compotorem, mensa quiacceptus cedem.
Vult sapere, utque abeat sobrius, arte bibit.
Ille notat quid quid bene potos inter amicos
Effutit posito libera lingua mero,
Aut bibat, aut abeat, qui cras sciet omnia potae
Pro ratioheloci, qui sapit ille fapit.

De Aedificio Hattonis.

Rusticus Hattonis nitidis suffulta columnis,
Atria contemplans sic stupefactus ait:
Sumptibus hae quare surgunt tam grandibus aedes,


page 558, image: delf0558

Quae tamen haud aliquid commoditatis habent
Huicita respondens propius qui stabat Agaso,
Parce domus tantaet latet usus, ait.
Exedras summas asinorum turba frequentat,
Inferiore domus parte locantur equi.
Nec tamen immerito, namque hic quos dixit asellos,
Rectius hos aliquis dixerit esse sues.

In Arcem Gothanam Thuringiae.

Qui mihi Pyramides, qui celsa palatia Cyri,
Inque Epheso iactat templa superba Deae:
Aeris et ingentisu beuctum mole Colossum,
Aureaque Idei pendula busta Ducis:
Ille vetustatis mihi prodiga saecula narrat,
Et rudis effrenes simplicitatis opes.
At cinctam aerio qui conspicit aggere Gotham,
Hoc erat invicti Principis inquit opus.
Condidit ad luxum moilis monumenta vetustas,
Quae dedit exitio singula tempus edax.
Inclite tu patriae Dux propugnacula condis,
Vultu etiam fatis pene timenda suis.
Illa fuere igitur, fecit quaecumque vetustas?
Hoc erit aeternae posteritatis opus.

In Silvas Helii Eobani Hessi.

Qui numeras gelidi stores in vallibus Haemi,
Qui laudas Siculi culta vireta soli:
Munera naturae suavissima cernis, ut illa
Conspicit oxcciduo vespera sole mori.
Quin age, et haec intra viridaria nobilis Hesse
Hic tibi pertetuas educat hortus opes.
Comis ab Aoniis quas gratia transtulit hortis,
Sevit et in nostris ipsa Thalia iugis.
Utperis aegrotimedicamina corporis illino
Sic aegto hic animo quod medeatur habes.
Corpore quantum igitur praestat vis aurea mentis;
Tantum silva aliis praevalet Hessis agris.


page 559

In Contemptores Litterarum.

Ausum Phoebeos quondam contemnere cantus,
Prisca refert poenas fama dedisse Midam.
Zoilus ingenio magni detraxit Homeri,
Invenit poenas non minus ille suas:
Nunc impunc licet convini dicere doctis,
Ultor et hic aliquis non cupit esse Deus.
Ira quid hic cessat tua Phoebe, quid ira Minerua?
Sic ego: sic placido rettulit ille sono.
Quicumque ingenuas odêre hostiliter artes,
Hos sua iampridem poena luenda manet.
Cum sed eos videas brutorum vivere vitam,
Dic age punitos non satis esse putas?

Ad Abgaudanum Londini.

Cum videam pulchras tot et hic et in urbe puellas
Quarum Stigelii quaelibet esse velit:
Miraris thalami cur nullam in foedera ducam,
Atque ais, hic oculos non habuisse velim.
Et video et laudo formam, moresque pudicos,
Et placet hic oculis multa puella mei.
Non tamen hos patior munus praestare procorum,
Quantum vis primi sint in amore Duces.
Non oculis tantum est ducenda, sed auribus uxor:
Iudicio famae quae placet, illa placet.

De Malis Libris.

Cum Ionas cacat, et cacat Melanchthon,
Charta tergere se Vicelianis;
Cochleique Philippicis feruntur.
Quam verum loqueris diserte Plini
Est usus suus et malis libellis.

Ad Principem Electorem.

Inclita materiem tua quod mihi nomina praestent,
Multorum felix ore Poeta vocor.
Et mihi nobiliu gratatur Epistola Vatum
Plurima; quod que ego sum, plurimos esse cupit.


page 560, image: delf0560

Hoc lucri facio, tua dum praeconia dico,
Maiore ô Princeps carmine digne cani.
Quid dubito nostrae de posteritate Camenae?
Vivent Nasonis Carmina donec erunt.
Quae sibi namque tuum praescripsit pagina nomen,
Omnia si perean,t nesciet illa mori.

Ad Ioannem Caesarium, Coloniae.

Magna quidem res est animos cognosere scriptis
Unde vel absentum pectora iungit amor,
Praesentes tamen est maior vidisse voluptas
Et coram alloquio posse iuvante frui,
Hoc licuisse minus mihi tempore nuper Erasmi
Tristis adhuc amino non superante quetor.
Non satis ergo tuae contentus imagine mentis
Facta est e scriptis quae mihi nota tuis,
Ut fruerer vultu, praesentis ut ora viderem
Huc non difficili taeduit ire via.
Fallor? an agonscis cupidum venientis amorem
Dicis et hoc animo tu quoque noster eris,
Hoc cupit Aonidum meritissima fama Melanthon
Quo non maius habet Castalis unda decus,
Hoc cupit Aemilius quo non mihi carior alter
Quem tibi non ficto foedere iunxit amor.
Sed tua quae pietas tua quae rectissima mens est,
Iam puto amicitiae das mihi iuta tuae,
Quae si impertaro, forsan memorabitur olim
Caesarium Musae non puduisse meae.

De Regina Anglia Anna.

Reginae inspiciens oculos Dea Maenalis Annae
Hîc habitant, inquit, gratia, forma, pudor.

In nuptias eiusdem.

Quae Dea? dina Venus. quae sunt haec numina? Musae
Quis puer hic? Hymen est, quis puer alter? Amor.
Quae trias haec? Charitum quam garrula turba? lepores.
Quae comes haec Suada est quam altera turba? Lytae.


page 561

Quae Nimphae Pythica redimitae fronde? Britannae
Quae redimitae [(transcriber); sic: redimitte] hederis? Rhenidas esse puto.
Quo properant? sanctae celebratum gaudialucis
Inclita qua regi iungitur Anna viro.
Sed cur subducit blandae se Cypria turbae?
Legitimum ut virtus sanciat ipsa torum.

De eadem.

Formosam aspiciens nuper Deus aliger Annam
Virgula contorto quem decet angue potens,
Non ait hîc formam certantum damno Dearum.
Hoc tamen ingenuo cogar utore loquar,
Valle sub Idaea post tres si quarta fuisses,
Numquam dertassent Iuno, Diana, Venus.

In Arcem Regis Anglia, cui nomen Hampthencurt.

Quid tamen hic oculos numquam saciamus amici?
Mille oculi hîc semper quod tueantur habent,
Aurea magnifici cedant tabulata Neronis,
Et cedat Caii Caesaris alta domus,
Illorum utcultam vicerunt atria Romam,
Europae superat sic decus ista domus.

In eandem.

Quanta fides sit Roma tuis adhibenda theatris
Nescio: quae video, credere paene piget:
Usque adeo ultra omne ingenium conamur, et artem
In medio caelos aedificare solo.
Haec quicumque videt regis monumenta Britanni,
Humanas dubitat talia posse manus.

De Cygnis in Thamesi.

Caerula per Thamesis fugientem flumina cernum
Dum sequitur celeri casta Diana pede,
Protinus attoniti fugiunt ad littora cygni,
Sentit, et hoc divam Cynthius ore vocat,
Parce meos terrere canum clamore volucres
Quos ego pro Henrici nomine regis alo,


page 562, image: delf0562

Parnit, adsuetas illi rediêre sub undas
Pangentes patriae carmina blanda suae.
Inclite Rex Phoebo sacratos respice vates
Parnasso ex toto nil negat ille tibi.

De quodam Monacho.

Per Lunam Monachus gradu citato
Spe fervens avidae nimis palestrae
Sub sparsa meretriculam cuculla
Gestabat tacitum petens cubile,
Cui quidam emeritus senexque frater
Et divae veteranus impudicae
Fit casu obvius, ac propensa crura
Et moechae niveos pedes latentis
Agnoscens; quid amice frater, inquit,
Aut quo sic properas, quid autem amabo
Sudans sub tremula geris cuculla?
Mox ille esse sui iugum caballi
Et se cras aliquo parare abire.
At ridet senior dolum, ac facete,
Mox ephippion hoc reconde dixit,
Si fratres et enim tui videbunt
Omnes hoc equitare concupiscent.

Ad Annam Iuliacensem Reginam Angliae.

Cum Maia genito certamen inibat Apollo
Causa erat ingenii gratia blanda tui,
Iamque hic Iunoni te praefert, ille Minerua
Disserit in laudes multus uterque tuas,
Arbiter eli titur studia in contraria Momus,
Iudicium hoc nostrum est ille duobus ait.
Eurynomes natis aut de tribus una fatessat
Cum tribus aut certe quarte sit Anna Charis,

In Picturam Puellae nudae, somno et morte oppressa.

Somno victa gravi, virgoque oblita decoris
Cruribus explicitis, nuda, supina iacet.


page 563

Quid rapis incautam mors invidiosa puellam:
Aspice, simplicitas digna favore fuit.
Hei somnum, hei mortem fraterno iure potentes,
Quam iungunt istas mutua vincla vices.
Hei spes vana hominum, vitaeque incerta voluptas
Insidias vivis si quoque somne struis.

De Philote.

Misti Anatarcho formolsa Philotis amanti
Fasciculum e plumis psittace flave tuis,
Utque sui munus bene commen daret amoris
Adscripsit tali verba notata sono:
Accipe dilectae munus formose Philotis,
Sit meus hinc in te collige quantus amor.
Suscipit ille mave grata, figensque galero
Maxima se fidei pondera ferre putat,
Nuncque per exaedras, fora, compita, praedia, cenas,
Nil nisi de sola verba Philote facit.
Quid praestet Magnes aurdus, quidruffus Achates
Si levis et volucris talia penna potest?

In Doletum.

Dum nisi spurcitias, dum nil nisi turpia scribis,
Putida dum loqueris praeter oleta nihil,
Esse tibi nomen potius debebat oleto,
Nam tua Musa sapit praeteroleta nihil.

De Fabro et Nausea.

Qui ceu foeda pias offendit Nausea mentes,
Nuper in humanis desiit esse Faber.
Impius exstincto successit Nausea Fabro
Hei quantum est iterum nausea facta piis.

Ad Auram.

Qui primus speculo docuit cognoscere formam
Omni odio, nullo dignus amore fuit.
Hinc etevim pulchrae fastum didicêre puellae.
Hinc diversa sibi spicula tinxit Amor.
At tu quofacie praestantior omnibus una es,


page 564, image: delf0564

Hoc te quid deceat rectius Aura vides,
Niligitur metuens. speculum tibi munere mitto.
Ut videas formae munera tanta tuae.
Quod simul inspiciens, castumque tuebere vultum
Quam fragile ah dices optima forma bonum est.
Omnia de nobis tacite fuga temporis auffert,
Quaelibet et spoliis praeterit aucta dies.
Ut rosa non multis pulcherrima deficit horiae
Sic vestra exiguo tempore forma perit.
Mutata reparant serpentes pelle Iuventam:
Hei mihi forma hominis non reparanda fugit.
Iam quoque dumrides prima formosa Iuventa,
Nescio quae faciem subdola ruga subit.
Dum licet ergo, sugex dum forma admittit et aetas
Hoc vitae tecum tempus amore teram.
O quantum est sociam iunctis sovisse lacertis,
Quam sociam thalami non vetat esse Deus.

De Cuculo et Philomela.

Dum veterem nuper repetens de more querelam,
Daulias artifici gutture cantat avis:
Illi ausus strepera cuculus contendere voce,
Per nemus obscuro plurimus ore sonat:
Nec mora. diversae feruent cettamina linguae;
Nec litem dirimens arbiter ullus adest.
Forte asinum Cuculus cernens, hic iudicet ambos,
Longe utrinque sitis cui patet auris, ait.
Ille probans aliquid secum commune sonantem,
Nobilius cuculi iudicat esse melos.
Hinc tumidis cuculis tantum sua musica cordi est,
Raraque Luscinia est, cui faveant cuculi.

In imaginem Petri Bembi.

Bembus in hac pulchro venerabilis ore tabella,
Cernitur Italidos gloria summa plagae:
Qui sermone animos regit et fera pectora mulcet
Cui vere Aonium defluit ore decus.
Corporis illius picta est mortalis imago,


page 565

Immortalem animum pingere nemo potest.

In eandem.

Cui velit eloquio facundus cedere Ulysses,
Vincere quem lingua Nestora posse putes:
Quem sacer Elysiis Cicero miretur in umbris,
Invideat Clarii cui Maro fontis aquas:
Hanc gerit effigiem, tali sub imagine Bembus,
Itala quo maius non habet ora decus.

Sub effigiem Philippi Melanthonis.

Daedaleis manibus facies tua pingitur Heros
Mentem qui poterit pingere nullus erit.
Si qua manus sanctam posset quoque sculpere mentem,
Pingere vel mores docte Philippe tuos:
Non ego te verear magnis componere, summa
Qui virtute valent, qui pietate, viris.

Luxuria vitanda.

Quem iuvat ignavo semper torpescere luxu.
Huic sedet a tergo poena parata comes.

Ad Amicum.

Cur violas mittis, nempe ut violentius urar?
Proh violor violis quam violenta tuis?

In Imaginem suam.

Sum talis, quoniam nescit mihi parcere livor,
Non tamen incelebri nomine Stigelius,
Ingenio poteram Heroas celebrare potentes:
Tale sed haec aetas nescit amare decus.
Eego Deo, atque mihi cano, sic solatia quaero:
Carmine gaudentem carmine laudo Deum.

Mantica.

Heu commune malum toto iam regnat in orbe
Sentiat ut vitii crimina nemo sui.
Cernitura nullo, quae pendet mantica tergo,
Et tamen haerentem pectore quisque videt.

In Parasitum.

At dum florerem non desiciente crumena


page 566, image: delf0566

Assecla tu nobis, et parasitus eras.
Nunc loculis haustis quia dira pecunia fugit.
Rumpis amicitiae iura colenda meae.
Vere rubente domo nidum suspendit hirando,
Et cum cana venit frigore bruma fugit:
Sic multi rebus praesto venere secundis,
Rebus in adversis saepe dedere fugam.

Iocus.

Sit mihi culta precor praestanti in corpore forma
Hanc mihi sed semper Iuno, Venusque negant.
Sim licet interdum verbis facundus: at illud
Non ferus hoc nostro tempore curat amor.
Is valet, inculsa qui munera promit ab arca:
Sed fugiunt arcam munera tanta meam.

De Phileta.

Esse novem tantum mentita est fabula Musas:
En decima est Clariae dicta Phileta lyrae.

Ad Civilis Iuris Studiosum.

Non ut divitiis, non ut sis splendidus auro,
Non ut sis tituli magnus honore tui:
Non ut Sarrano videare superbus in ostro,
Dandam operam sacris legibus esse putas
Verum ut Iusticiae possis seruire, tuoque
Ossicio praesto civibus esse tuis,
Munc tibi proponas finem, sic illa sequentur,
Omnia quae verus praemia poscit honor.

De Phileta.

Quum primum enixa formosa Phileta parente
Humanae consors edita lucis erat:
Excepere sinu Charitesque Venusque puellam,
Quaelibet ad caussas ingeniosa suas.
Dumque ita certatim tractant, blandeque salutant,
Suaviolum tenerae figit amica Venus.
Inde trahit roseum facies pudibunda decorem,
Et rubet impressa nunc quoque mala nota.


page 567

Ad eandem.

Phileta qui te viderit;
Tria verba tecum conferens,
Et non tui mox arserit,
Amore perditissimo:
Hunc cote natum, suspicer
Nullis moveri sensibus,
Et duriorem cautibus:
Quin Cypris hunc hostiliter
Odit, Cupido deuovet,
Et excarantur Gratiae.

Mars Iunoni.

Corripuit Martem saevis Saturnia dictis,
Quod nimio Veneris captus amore foret
Turpe Deo est, dixit, curis in famibus uri,
Officii memorem te decet esse tui.
Cui Deus, ista tuo mater des iura marito:
Non ego sum serpens, Bos, Ouis, Imber, Equus.

De vita humana ad Amantium.

Sic hominum variis iactatur vita procellis,
Fertur ut in medio paruula cymba freto.
Vela fatigantes implent turgentia curae,
Vixquetenet prorae vincula lapsa labor:
Infidiae miscent fluctus, vis horrida ventos,
Saepe etiam totas subrivit illa rates:
Impedit hic cursus, aequo praelata potestas;
Exitio navem, remigiumque dedit.
Quid? quoties tremulum tentant subvertere malum,
Hinc odia, hinc caedes versicolorque dolus?
Quod si etiam remis insederis aulice castor,
Arguerim certa fulmen desse nota.
Interea ducens dubium mens navita clavum,
Fertur Ulyssaea per vada coeca via.
Sed tamen alata est, unum hoc laetemur Amanti,
Perpetuus non est, quem subit illa, labor.


page 568, image: delf0568

Quae sibi si recti, si iustae conscia vitae est,
Ad caeli ex ipsis evolat astra malis.

In Pseudo Nestorem.

Cum Thersiten agas, cur te vis Nestora dici?
Numquam Thersites tam furiosus erat.
Sis tamen en patioriquibus at rationibus, audi:
Versa quibus retinet nomen aluta suum.
Nestores inversus, nam mel est iste locutus:
Tu ptoes haud aliud sel nisi triste loqui.

In eundem.

Nestora si nasus, rigidum si Nestora mentum,
Si levitas animi, si mala lingua facit:
Nestore tu fueris longe praestantior illi,
Quem Musa aeterno Moeonis ore canit.
Sed quia nec nasus, rigidum nec Nestroa mentum
Nec leutias animi, nec mala lingua facit:
Ut mihi non cre das, eredas age Nestor Homero:
Thersitae melius nomen habere potes.

In Gallum.

Invidiam quereris tibi Galle nocere: sed erras
Non haec invidia est Galle, sed est odium.

De Baccho.

Dicitur a Nymphis gelidas immersus in undas
Editus e patrio Bacchus ut igne fuit.
Hic mixtus Nymphis prodest magis illo bibenti:
Quem nisi miscueris, nil nisi torris erit.

De eodem.

Esset ve e patrio puer editus igne Lyaeus,
Squalidus a Nymphis lotus in amne fuit:
Hinc nisi mixta bibes fontanis Caecuba lymphls
Nil nisi quae crucient flammea tela bibes

Melanchthon.

Melpomene dextri peperit quem numine fati,
Enutriitque suo sacra Minerua sinu:
Laurum cui Phoebus, cui Pallas praebet Olivam,


page 569

Addit et aeternum stans sine morte decus:
Nestora qui lingua, qui lingua vincat Ulyssem
Cedere cui versu culce Tibulle velis:
Hoc qui ornat scriptis doctrina, et moribus aevum,
Theuthonicosque docet verba latina loqui:
Omnes quem laudant, qui nomine pulsat Olympum
Nosse cupis? primas carmine deme notas.

In eiusdem ei)kw=na.

Hanc gerit effigiem donum caeleste Philippus,
Qui meruit nostri temporis esse decus.
Non opus est illum multis extollere verbis,
Quem superi meritis, Autipodesque ferunt:
Illius uberius nomen ventura loquentur
Secua, et ingenui nescia fama mori.

Eobani Hessi.

Haec est Hessiaci gravitas non improba Vatis,
Utraque quem notum regia solis habet:
Quem stupet Elysiis cantantem Naso sub umbris
Cui dolet Andinum numen inesse Maro.
Itala quod debes tam multisterra Poetis,
Hoc debes Hesso Theutona terratuo.

Regiomontani Mathematici.

Caelum gessit Atlas, humeris, ego sidera caeli,
Aetheraque et terras, et mare mente gero.

Apiani.

Gaudeat Aerisonus Ptolomaei nomine Nilus,
Certe Germanis sum Ptolomaeus ego.

De Anthia Lipsensi.

Nuper Lypsiaca spectabat in urbe Choraeas
Prompta gerens facili tela Cupido manu:
Dum que ibi materiem fallaci quaerit amori,
Et vagusin mediis itque, reditque choris:
Obvia quaerenti praestante fit Anthia forma,
Praelucens summo seu Ione nata Venus:
Esse ratus matrem, primo sua tela coercens,


page 570, image: delf0570

Obstupuit miris pallidus ora modis:
Post ubi se falli videt, excandescit in iram,
Nec bene iam facili continet arma manu.
Sim licet eludus mendacis imagine formae,
Ne te ideo hunc arcum posse cavere putes.
Ipsa licet Dea sis nocui puerante Deabus;
Sunt plures, questae spicula nostra Deae.
Sic ait. et tendit lunatis cornibus arcum,
Telum iamque minax impositutur erat:
Nescio quo fato neruis rumpentibus, ipsum
Percellit retro lapsa sagitta Deum.

De Funere Myxi.

Dum Salii celebrant defuncto funera Myxo,
Per sua dum strepitu templa boante sonant.
Dum requiem canant, dum tindina bula pulsant,
In populam salisas cum iaculantur aquas:
Ecquid ait Sathanas caelo hunc obtrudere tentant,
Quem sumo tenebris vendico iure meis:
Non ita: quin nigrum facilis decensus ad Orcum,
Longa sed ad caelum, dissicilisque via est,
Sic ait et Stygti postes patefecit Auerni.
Mox elausit caeli concava templa Deus.
Ampla via molli petit Compendia Myxus,
Qui semper sugiens ardua mollis erat.

Ad Iustum Ionam Patrem.

In me naturam dum tu describis et artem,
Et magnum ex tenui musca Elephanta facis:
Rhetora quae faciant faciant quae munera vatem,
Dum tanto in laudes disseris ore meas:
Non melius totum poteras depingere Ionam,
Haec est ingenii vera figura tui.
Nam nisi sic esses non talia scribere posses:
Quaeque parum novit dicere nemo potest.

Ex Graeco Antipatri Sidonii.

Haec siccos vetulae tegit ossa Maronidos artus


page 571

Illius insculptus cantharus acta refert
Apposito semper temulenta madebat Iacho,
Omnibus et strepera voce molesta fuit.
Non illam so bolis, non movit cura mariti,
Exhaustas quorum dilapidavit opes.
Suppositam terris haec una querela satigat,
Humida quod suso non fluat urna mero.

De Cassiodoro.

Ultima pene videns actae confinia vitae,
Aetatem canis Cassiodorus agit.
Ducitur huic Veneris flos ipsa iuvencula coniunx:
Ad Styga nunc baculum Cassiodorus habet.

In Venerem Lucae Cranachis.

Aspice ut ingenuo faciem suffusa pudore
Eximia Lucae luceat arte Venus.
Afpice purpureis certantia labra corallis,
Quantus et e roseo splendrat ore decor.
Aspice ludentes oculos, et ubique se quaces,
Quae rapiant ipsum decipinatque Iovem:
Et geminas veluti duo poma totunda mamillas,
Et teretes digitos et iuvenile femur.
Pene geo crediderim spirantia membra moveri,
Nî scriem humano picta magisterio.
Viunat, et hanc mecum bene contem pletur Apelles,
Dixerit, hoc noffrae non potuêre maus.

De Cupidine ad Baias dormiente.

Dum tepidas somnum Baiarum carpit ad undas
Qui mentes hominum versat amore Deus:
Accedunt, furtimque faces, et spicula Nymphae
Surripiunt, tacitis in sua vota dolis.
Vos ne estis toti dominantia spicula mundo
Quae toties questae saucia turba sumus?
At nunc irriguum poenas da te mersa sub amnem,
Et semel ignitas doleat unda faces.
Siaillae, gressuque petunt vada salsa citato,


page 572, image: delf0572

Immerguntque imis flammea tela vadis.
Vera sides, mediis magis aestuat ignis in undis:
Immissum gelidis sulphur ut ardet aquis.
Sentit amor fraudes, animumque citatus in iram
In medio raras colligit amne faces.
Quis furor est nostras exstinguere velle sagittas,
Illas sub caelo nemo cavere potest.
Sic ait, et genibus lunato protinus arca
Conicit in misceras spicula mille Deas.
Ast illis teneris haesere sub ossibus ignes,
In quos Oceanus non satis unus eat.
Hei mihi, quid Domino frustra pugnamus Amori:
Effugere hunc ipsi non potuêre Dii.

In Lycen Gallam.

Arte moves Cytharam, faciles agis arte Choraeas,
Arte Lyce loqueris, si canis, arte canis:
Arte cibum capis arte bibis, stas arte, sedesque
Denique quodcumque est quod facis, arte facis,
Cum sis tanta, rogas quare te ducere nolim?
Artificis tanti laude carere volo.

Ranunculus suspensus ab Aemilio.

Polluerat Lycius fontanas rusticus undas,
Quas Clario Aemilius voverat ante Deo:
Non tulit, et summa suspendit ab arbore caesum,
Et dixit precium sic levitatis habe.
Quid faciat noxis in grandibus ira Tyranni,
Si vatum in paruis non habet ira modum?

In Invidum.

Est quidam qui me falsis proscindere verbis
Audet, et ingenium labe notare meum.
Quae sit caussa rogas, doctis mea scripta probantur:
Hinc furit, et fatis invidet ille meis.
Hinc gemit, hinc pallet, medioque in frigore sudat,
Hinc illi pectus felle madente fluit.
Quid facis, heu nescis, quantum tibi Livide nescis,


page 573

Exarmas vires in tua fata, meas.
Cur ita? virtutis fscandam sublimis in arcem:
Vindicta haus aliate seio posse mori.
Nudus in hanc terram matris sum lapsus ab aluo.
Quo terra excedam tempore nudus ero.
Quid gravibus curis, studiis quid inanibus angor?
Dum loquor, a tergo mors quoque nuda venit.

De se ipso.

Divitias alii et summos venentur honores:
Ipse ego Phoebeas congero lautus opes.
Omnibus exiguam thesauris praefero famam:
Ingenio Musae quam peperere meo.

In Galbam, ex Graeco.

Vipera vix hausto perit exanimata stuore,
Phylliroen morsu cum petiisset annum,
Hanc tamen ardet amans, huic feruidus oscula praebet?
Hiuc sputum ex ipso gutture Galba bibit.
Galba pati possum mihi ut e regioneloquaris:
Nulla propinabis pocula Galba mihi.

Ad Flautam.

Pictorem perhiber tibi fama fuisse parentem:
Nescio, si verum est, maior Apelle fuit.
Corporis, et formaequod congruus exigitordo
Omnibus in membris praestitit ille tuis.
Nec melius fingi poteras, nec Flavia pingi:
In te pars totum singula monstrat opus.
Felix Archetypum cuctu praebebis, Amorum
Et Charitum paruo tempore pictor erit.

In Crotalum.

Ventre piger Crotalus, qui serica gestat, et aurum?
Cui nudat tremulum plebs venerata caput:
Commemorare solet tran sactae tempora vitae,
Ut fuerit numeris acta iunentasuls.
Vique ita praesentes melius commen dethonories:
Tunc ego, tum nondum tantutus, inquit, cram.


page 574, image: delf0574

Quantulus ille unquam fuerit non scrie laboro:
Hoc scio quod semper Tantalus ille fuit.

Opes cum virtute.

Ne mihi sit virtus sine nummis, nec mihi nummi
Absque bonis animi, des sed utrumque Deus.

In Poetam ineptum.

Scribo fami, clamas, ut cesset. at ebrius audis,
Haec etiam ut cesset, scribe aliquando siti.

Ad Sodalem.

Dimidium toto quod plus sit credere noli.
Dimidium Anna mei est, et tamen hac careo.

Ad Linum.

Dulce puella malum est, Line inquis, laedit, obestque
Triste bonum est aurum, laedit et hoc, et obest.
Elige triste bonum, si cui haec sententia cordl est:
Omnibus exclusis, sit mihi dulce malum.

MATTHAE STOII REGIOMO NATNI,

In nuptias Casp. Peuceri et Magd. Melanchtonis, Philetas. et Thyrsis, interlocutores.

P. Eia age, quid rediens, carissime Thyrsi novorum
Huc ex urbe refers? numquid Respublica salua est,
Heic ubi semirutae turres stans urbis et arcis.
T. Omnia salna, Deo sit gratia, care Phileta,
Integer et status est illic urbisque scholaeque,
Perque forum, per templa cohors, velut ante, frequenter
It studio serum, perque omnia compita, qualis
Vere novo formicarum discurrit aceruus,
Aut quae florigeris libant in saltibus herbas
Mellisicae volucres. O sit fortuna perennis
Ista urbi! defende tuos, Deus! horrida bella,
Horrida bella procul nostris ab ovilibus arce.
P. Ah veteres nostros renovas mihi, Thyrsi, dolores:


page 575

Vulnus et obductum verbis recruduit istis,
Vixque premo gemitus lacrimasque per ora cadentes,
Cum memini quantum turbaverit ad vena nostros
Miles agros, quantumque domos, quas igne cremavit,
Desertas, nondum spoliis satiatus opimis.
Ast horum iactura quidem tolerabilis esset,
Si non, sed taceo pelora secuta fuissent.
Ah pater ô patriae, duce quo secura quietae
Tempora pacis erant, qui nobis otia fecit,
Otia temporibus potiora vigentibus auro.
Ah quae te tam dura mali inclementia fati
Excrcet, quae te sors obrnit aspera belli!
Credo equidem vicitque animum sententia dudum
Haec inducta nimis properata morte Prophetae
Illius magni, qui toto notus in orbe est:
Qui nos ex tantis revocans erroribus, in tam
Crara, Euangelii finceri luce locavit.
T. Non equidem tua te, si credis, opinio fallit.
Nam memini (ut festis aliquando diebus in urbem
Veni) in suggesto verbis hunc talibus usum
Bella quidem ventura scio, tristesque ruinas
His terris: sed me nil tale superstite fiet.
Hoc precibus lacrimisque meis dabis optime Christas
P. Exitus anne fidem verbis satis addidit istis?
Quantus dissimilis terum status ille priori est?
Caesareis urbs nostra fuit circumdata signis;
Hinc aberant urbis fugitivae lumina Musae,
Et decus illarum Graecus; quem flevit ademptum
Om nisturba loci, Satyri, facilesque Napeae,
Faunique Dryadesque et Hamadryades formosae.
Imo feri desolatis in montibus ursi.
Aciaeque eius abitum flevere volucres;
Albis et insolitis sua luttora fluctibus auxit.
Ad reditum vero sua gaudia testabantur
Conatu tanto quantus dolor ante fuisset.


page 576, image: delf0576

Omnia et has Iacrimas melior fortuna secuta est.
Sed quid nunc Graecus noster? vivitne, valetque?
Vix cquidem toto semel est mihi visus in anno.
T. Ah illud recte monuisti, care Phileta,
Indultum satis est lacrimis, cessate querelae.
Fatotum quisquam potuit rescindere leges?
P. Sed quae laeta iam iam narrare parabas,
Eia age dic: quia spem simulas, quam nescio, vultu:
T. Omnia laeta: valet Graecus; nam venit eunti
Obvius, et verbis salue mihi dixit amicis.
Fecit et his natae sponsalia festa diebus.
Non ego concursus tantos, non talia vidi
Gaudia: perstrepuit totus clangoribus aether,
Voceque connubio felicla, cuncta precantum.
Agmina doctorum sed tante videre voluptas
Summa fuit. Deus hunc serva precor potime catum.
Heic erat ille Conon Philyra qui clarus in urbe
Orbem descripsit radio, quisidera caeli
Scrutatur, magno superaethera nomine tendens,
Heic erat adsertor celeberrimus Hellados, illum
A quodam memini mihi sic astante vocari.
Heic et Mysenus quidam; quem Pana canendo
Vincere dicebant, erat et clarissimus artis
Phoebeae doctor, quem tellus Itala novit,
Eutychius, medicam quoties exercuit artem:
Et quorum (quia sunt peregrini) nomina dudum
Sunt oblita mihi, nec in usu talia nostro
Versantur, non est illos numerare necesse
Indigenas urbis facie quos novimus omnes.
P. Sed cuinam sponso coniuncta est Magdalis, edc:
Quae patria illius sit, utrum mihi nomine notus,
Aut facie fuerit vicina visus in urbe,
T. Illi in Lusatis patria est, ni fallor, et ortus,
Heic ubi non magno fprea fonte regurgitat undas,
Et quater emensis millenis passibus urbem


page 577

Praeterit, ad montis clivum et praerupta iaccntem.
Si bene commemini sic cuidam dixit amico;
Cum nuper nostros multis comitantibus hortos
Secessusque alios nemorum lustraret amoenos.
Namque suos solet huc deducere saepe sodales,
Et formas illic herbarum ostendere, et usum:
Quarum nomina tam perfecte novit ut unues,
Nc minibusque herbam variis appellat eandem,
Et nostram docuit medica mina pulchra Focillam,
Lethiferos quibus illa solet depellere morbos
Armentisteneroque gregi praedi cere novit.
Idem etiam tempestates pluniasque nivesque
Ex astris, caelique vias bene novit, et inter
Praecipuos nostra numeratur in urbe Cononas;
Dicitur et medicam exercere fideliter artem,
P. Saepe illum, utmemoras per prata virentia vidi
Errantem lociumque huc agmen ab urbe trahentem.
Cum quibus effo ssas studiose exami natherbas.
Corporis ex ignisat firma statura videtur
Atque agilis crinis que ex flavo tendit in atrum,
Caerulaque aspersis oculosfulgoribusiris
Ornat, et intonsas lanugo subalbida malas
Circuit: has studium pallore notavit iniquo.
T. Non melius posses illam depingere formam
Sponsus is est, hic multa feret solatia Graeco;
Ille graves eins curas vatiosque labores
Leniet: ille novis augere nepotibus illum,
Defessaeque potest producere tempora vitae,
Phoebea praesens ope. taedis omnia fausta
Comprecor illius: praesente favore gubernet
Has Deus, ut vivant gemini sine lite columbi:
Absint hinc quenulae voces, cryngionarcte
Sponsae connectat sponsum, validisque sequaces
Circumdent hederae complexibus indivisos.
P. Illos turtureo con cordia iungat amore


page 578, image: delf0578

Et sit prole torus multa fecundus, utilla
Soletur laetam Graecus foveatque senectam;
Quando illi in gremio ludentes ocula figent
Et tenero puen contingent pollice mentum.
Hoc capur, hoc nobis precor, optime Christe, tuere.
Ille suis precibus tranquillae tempora pacis
Expetit: hanc nobis clemens Deus esse perennem
Perpetuamque vehs. te supplice voce rogamus.
T. Hoc Deus omnipotens faxit: sed Thyrsi calendas
Post memores mensis semper celebrabimus huius,
Faustque connubio thalamoque precabimur isto.
P. Recte Thyrsi mones: aetas ne nesciat illud
Postera scribemus tales in cortice versus:
Magdalidi sum sacra (hospes venerar sacratam,)
Arbor, et illius fuit heic qui saepe marito,
Qui toties herbas studio minuente laborem
Perque aestus inquirebat puviis que diebus,
Et meritus claum est hoc nomine nomen ubique
Optime Sponse vale: salue Sponse optime, tali
O felix genero, Sponsa felicior illa,
Quam casti mores ofnant, formaeque venustas,
Ingenuae, nam sicut ubi nox alma recessit,
Os croceum caelo profert Aurora rena scens;
Sic lucet formosa genas Madalena profecto
Nemo potestita pulchellos disponere flores
In calatho aut manibus tales miscere colores
Non rota lic in lacte rubens albente refulget,
Ut nitet in tacie candenti purpura Sponsae,
O iterum salnete, mihi duo lumina longum
Saluete, atque Deo vos defendente valete.

In nuptias Erasmi Reinholch.

Ecce dies votis optata frequentibus orta est
Extulit Eoo Phoebus ab orbe caput.
Ad caeli solito fastigia laetior exit,
Et radio vultum splendidiore regit.


page 579

Omnis et astrorum gaudet chrous: astat utrinque
Turba satellitii proxima Phoebe tui.
Progressus longe cursum iam pene relegit,
Ut tibi vicinus Pleiade natus eat.
Ipsa Venus conversa retro se longius isse
Angitur in Geminis hanc mora tarda tenet.
Ni spacium curuae vetetabsidis interiectum,
Astaret remeans a statione tibi.
Iuppiter in medio est, sed Luna remotiot. optet,
Esse minus celeres tam brevis orbis equos.
At parte ex alia senis est cum Marte rigentis
Stella, suaeque tenet limina nota domus.
Hic ubi perpetuas essundit Aquarius urnas,
Qui pocillator dicitus esse Iovis.
Mars tacitos propior Pisces in fine pererrat,
Non illum in Veneris paenitet esse domo,
Hi segnes motu post tesunt Phoebe relicti.
Et primae tendunt ad stationis iter.
Cum tamen octavam gnomon signaverit horam
Einitor cunctos posse videre dabit.
Liberaque errabunt septem vaga sidera caelo
Laetitiaeque dabunt signa notanda suae.
Quae sit causa rogas? qui fontibus crnit istos
Motus antiquis historiamque poli,
Stellrumque locos solers inquirit et orbes,
Cunctis designat, circuitusque suos.
Quique sui praeclara dabit monumenta laboris,
Et facraad haec multis iam patefecit iter.
Qui commissa scholae modernamina sustinet unus,
Quaeque dedit concors sceptra senatus habet.
Ille duos ferme cum caelebs vixerit annos,
Iam nova connubii foedera rursus init.
Gratior hinc caeli facies hinc lenior aura est,
Quantumis pluvias multa minentur aquas.
Hinc iuvenum coetusque frequens, facilcsque puellae,


page 580, image: delf0580

Festa coronata compita fronte petunt.
Implentur sacrae studiosis omnibus aedes,
Et varia hunc passim plebs sine lege ruit.
Hac dicunt bona verba die, bona cuncta precantur,
Vox eadem in templo personat inque foro.
Praestans ergo scholae decus huius et urbis Erasme,
Nemine in astrorum cognitione minor:
Mene unum par est premere alta silentia? Musam
An decet ex omni parte silexe meam?
Non ita: sollicitae quamvis pro tempore curae,
In varias partes pectora maesta trahant.
Quamvis se nobis ostenderit este nonercam,
Dina volutatae quaestat in orbe rorae.
Quin amarantheis crines ornare corollis,
Textaque de violis addere serta iuvat.
Dum tibi pauca tuas oranatia carmina taedas,
Vir rcrum praestand cognitione canam.
Postulat hoc pietas animique probanda voluntas,
Hoc quae censeri nomine grata cupit.
Te duce mirari divina Mathemate coepi,
Quando tradebas prima elementa mihi.
Hinc aeterna tibi debetur gratia, meque
Par esto officiis omnibus esse tuum.
Pro re pauca loquar nullisque ambagibus utar,
Haec sit sermonis summa caput que mei.
Gratulor applaudoque vir ornatissime coeptis,
Et precor ex animo sint eafausta tuis
Felices precor esse tibi taedasque thorumque,
Mandato sanxit quem Deus ipse suo.
Ut conse ruetur generatio prolis in artes
Quae sit et in cultus instituenda Dei,
Ut sit prolis amor divini testis amoris.
Quo nos in nato copulat illc sibi.
Ut nec in illicitos se foeda libido furores
Proferat, excutiens dona fovenda Dei.


page 581

Haec sentis eadem taedas initure iugales,
Consilium non est hoc aliunde tibi.
Ergo Deus vobis benedicat, et adsit ubique,
Illius vestrum protegat umbra caput.
Curriculum vitae praesente favore gubernet,
Et vestrae curam conditionis agat.
Vivite concordes socia tis mentibus ambo,
Alter et alterius flagret amore pari.
Sit commune bonum, sint et communia missae
Pondera si fuerint excipienda crucis.
Et Christum vobis ita semper adesse putetis,
Ut fuit in paruae cognitus urbe Chanae.
Sic erit inprimis vobis Ec clesia curae,
Huius discetis matris amare sinum.
Sic vere insertos vos esse putabitis illi,
Curaque venturae posteritatis erit.
Ut vestram excipiat verax Ecclesia prolem,
Quae quasi cedentis surgat in armagregis.
Sponse quod est reliquum praesentem amplectere sponsam.
Est pars et membrum corporis illa tui.
Te semel aspiciens animoque thoroque recepit
Tuque eius dici vis, cupit illa tua.
Eia age te Marethae coniunga tamabilis ardor,
Ad tua felici pergito vota via.
Nam sicut vernum desiderat herba liquorem,
Sic cupit amplexu Sponsa pudica frui,
Et quoniam pectus virtutum laudibus orant,
Morum est et formae parin honore decus.
Nulla dies unquam vestros labefactet amores,
Sit luctus expers et sine lite torus,
Ac veluti ramos diffundit oliva novellos.
Sic germen crebro proferat ille suum.
Coniunctis feros animis vivatis in annos.
Sit que aetas felix omnibus illa bonis.


page 582, image: delf0582

IACOBI STRASBURGI ABERTHAMENSIS.

De familia Cizewiciorum Matrinensium, in Pomerania.

VOs mihi quae mangnos reges, et facta perenni
Carmine nobilium canitis post fata virorum
Pierides, quibus est veterum custodia rerum
Tradita vos nostris conatibus, addite vestras
Certatim vires: tuque ô stirps prima sororuns
Cailiope trepido propius succurre labori:
Dum genus Heroum, vetasque per aethera laudes
Tollimus ac memori transcribimus inelita famae
Gesta, per externas et nostras nota per urbes:
Dum Musa fatum tristi miserabile flemus
Praestantis virtute viri belloque probati,
Quem gravis ante diem mors funere mersit acerbo,
Nunc Viadrus plorat nunc Vistula luget ademptum.
Vos criam manes, (si quid restare putandum est
Postquam corpus humo regitur mens reddita caelo
Vivit, et angelicis laetatur mixta cateruis)
Vos ego testor, et Aonidûm praeconia soluo
Inferias vobis patriae solatia luctus
Exigua ingentis, nostri monumenta favoris.
Tu vero iuvenum flos et virtutis avitae
Gercislae decus, qui non tam nobilis ortu
Dici, quam solida fieri probitate laboras,
Heroum soboles, miseris spes addita rebus,
Excipe conantem per laudes ire tuorum
Perque tuas si nostra placet tibi recta voluntas.
Facta virosque ieges, patruorum clara tuorum
Nomina, summa mihi liceat fastigia rerum
Tangere, venrurum tempus tibi plura referuat
Longa iacet, ventis Eorea libu obvia, teilus
Dives agris pecocis dives piscosa fluentis
Littore Teutonico quam sidere despicit alto
Aethereas vaitis cingens amplexibus oras,


page 583

Oceanum stellis numquam potantibus, Arctos,
Vistula partem unam lambemi flumine claudit,
Altera Sundia cam latese ex tendit ad urbem,
Odera per medium tacito praeterfluitamne.
Has olim sedes flavos Aquilone Suevos
Incoluisse ferunt, quibus alpera proelia cordi
Militiaeque labor, captoque sub hoste rapinae.
Hi primum stellas, lunam, solemque colebant
Relligione Deos prisca, iucisque vacabant,
Vana superstitio, si quando conscia voti
Impulit ignaros ad numina, saepe parentes
Pro natis montes, statuas, et saxa vocabant.
Saepesaux etiam terrebat, et unda sonoris
Fiuctibus, et fulmen spissa sub nube coactum
Pectora delictis obnoxia, saepeiuvabant
Annosae frondes et robora, namque salutem
Ferre putabantur. Donec caligine pulsa,
Bamberga, Viadrum purgans, Otho praesui in urbe,
Deiecit statuas, lucos succendit, et omnes
Obduxit ritus veteres, iussitque ferocem
Tangere tunc populum, quas ipse sacraverat, arax.
Hoc duce relligio paulatim barbara liquit,
Nunc illas etiam sincera perambulat urbes,
Gratia Ohriste tibi, tenebras quiluce corusca
Disicis, et Latti confundis regna Baalis,
Qui caelum meritis operum venale recludit
Impius, et castis obtrudit turpe labellis
Sandalium, plenusque dolo sitiensque cruorem,
Invita sanctos flammasuffocat et undis.
Postquam Vandalicae gentis fortissimus Heros
Dux Bertislaus, dux aurea saecula condens,
Templa deosque vagos ingentibus abstulit ausis:
Iamque salutifera tinctus quia credidit, unda,
Protinus addidicit patefacti dogmata verbi,
Accepitque novos cultus Otthone magistro


page 584, image: delf0584

Principis exemplo populus monituque reliquit
Dediscens patrios noin re, sed nomine Divos.
Felicem gentem quae non hostilibus armis
Usa sed excepit venientem credula Christum.
Vera fides auctore Deo est avidisque paratur
Mentibus, ignaucs odit verboque rebelles
Gratia, nec duros trahit, invitare volentes
Prompra iuvat fragiles, tardis praevertit, et aegros
Sanat solatur trepidos firmatque labantes.
Gentiles igitur semel haec oblita furores
Natio divinum, quo constant omnia verbum
Asseruit constante fide magnoque labore
Transtulit ad tenera molles aetate nepotes,
Audiet hoc etiam, ventura, quod ominor, aetas
Hoc natis natorum et qui nascentur ab illis
Propone numquam vox defectura docentis.
Salue terra potens opibus et Marte feroci
Clara ducum genitrix bellatoumque magistra,
Tu das hospitium quae nostris exulat annis,
Iusticiae, tecipis profugas Helicone sorores,
Imperio populum, populosas legibus urbes
Tu regis, et gentes veneranda pace gubernas
Tu terum frugumque ferax, et splendida cultu
Divite, delitiisque tuis vicinia gaudet.
Quo tua commemorem bona carmine, me tua fessum
Nobilitas rapit, et cupidum memorare satigat.
Tot tibi sunt equites, tot stemmata clara trophaeis,
Tot clyei, varioque insignia mixta colore,
Tot rerum domini, vasto quot in aethere partes
Lucentes densaeque globo, quot in aequore pisces.
Hos inter proceres, ignoscite cetera turba,
Derogo nil aliis, sed me trahit ista voluptas,
Insigni de stirpe domus Cizeuvicia, nostris
Dignior est Musis doctos quia docta Poetas
Ipsa colit; cuius titulos et facta virorum


page 585

(Si quid apud seros erit immortale nepotes)
Fortia transcribam venturo nuntius aevo.
Phoebe vocate veni, nemoralibus abdite lusiris
Sume chleyn, viridique meum caput occule lauro.
Tu quoque qui medius tot praeterlaberis urbes
Odera piscosis distinguens amnibus agros
Atque utrinque rigans (nam te neque nomina gentis
Illius, heroas tantos neque scire negandum est,
Quandoquidem has nosti terras, haec littora semper
Alluis) ipse mihi genus hoc, generisque recense
Haeredes, quantum praesens reminiscitur aetas.
Primus avis proavisque potens, nec inutilis auctor
Consiliis habitus Gaspar cum tempore belli
Res fuit in dubio, saevique furoribus hostes
Ignem speratae messi tectisque domorum
Subiecere, nigras ruit atra favilla per auras.
Tunc mollire feros animos, inimicaque corda
Alloquio potuit, patriam civesque periclis
Exemit, subita modo vi modo fraude timendis.
Nec minus utiliter vixit cum pace beata
Terra dedit fruges aqua pisces arbor onusta
Fructibus increpuit, pressique coagula lactis
Delitias et ruris opes, solatia laetis
Agricolis, pecudes, armenta gregesque tulerunt.
Saepe malum veniens oppressit saepe futurum
Avertit. Virtute nova macte, inclite factis,
Commodior rebus communibus impiger Heros
Quam tibi, quamque tuis. Manes saluere beati,
Ex tumulo croceos tellus haec spiret odores,
Vestris haec meritis respublica grata supersit.
Salue perpetuum proavis nunc addite sanctis
In meliore loco generosistemmatis auctor,
Nomina clara tibi natis exempla relinquis,
Quos peperit virtute pares et pectore fratres
Monchaicae genitrix illustris origine stirpis.


page 586, image: delf0586

Flore virens animi Martinus, et integer aevo
Annoso, studium vir natus ad utile pacis
Fumosae titulos ostentat imaginis haeres
Proximus, et clypeis praefert insigne paternum,
Qui cum praestanti meritis se patre beatum
Esse sciat, claro se non ex sanguine tantum
Censeri, sed amore boni copit esse probatus.
Nuilus in hoc populo melior, nec amantior aequi,
Ille Cato est, contra sua saecula rectus, honesti
Servator rigidi, totus reres atque rotundus.
Saepe suis, tristi cum patria sorte laborat,
Consilium sapiens et civibus utile dicit.
O quantum est lucrum, patriae dare tempus agendis
Rebus, et interdum communes ferre labores.
Demultis sine spe fructus bene velle mereri,
Usurae genus eu iustum et laudabile solum.
His etiam meritis Cizeuvicius obligat heros
Potantes Viadrum populos, ad littora natos
Saeva maris, felix aevo rerumque verendus
Nomine gestarum, cui se probat optima proles
Tam sene digna minus, sed non meliore parente,
Cui fuetir paucos si vita superstes in annos,
Gaudia quanta feret magni spectator honoris,
Quo se sublimi iam filius efferet ore?
Perge, nec inceptas cunctando desere laudes
Gercislae, tuis viden'ut feliciter ausis
Omnia concurrant: semel est occasiocerta
Nec sperata redit, nunc artibus imbue mentem,
Nunc mores addisce bonos, ut gioria magni
Integia sit geiseris quia nobilis, atdua factis
Quem fua nobilitat virtus, dici ille meretur.
Tu quoque te nostris offers memorande Camenis,
Quo nu maius habet Pomerania tota, Iacobe.
Donec erit virtus laudi. laudaberis olim,
Donec ernnt artes, et ab artibus inclita crescet


page 587

Gloria Pieridum, memorabile nomen habebis.
Hic honor, hoc opus est, hoc hoc erat esse superbum
Sanguine non tantum clatos iactare parentes,
Dote sed ingenii oropriis clarescere factis.
Tu caput Aonias effers sublime per artes,
Et tantum decus hoc generis virtutibus auges,
Quantum Phoebaeus splendor caelestibus addit
Corporibus lucis vel luci quanta creatae
Nativo aspergunt stellae incrementa nitore.
Te stupet aula ducum, te regia sceptra salutant,
Legatum externas cum patria mittit in oras.
Qualis Cecropia facun dus in urbe Pericles
Intonuit verbis, et fulmina iecit ab ore:
Qualis, cum vulgi iam circumstante corona
Romanum Arpinas prius horruit ante tribunal;
Frigida quam circum caluit praecordia sanguis,
Mox animo sumptu trepidantis vincla linguae
Soluit, et audaci scelus omne redarguit ore:
Increpuitque forum, vel cum tua saeve notaret
Flagitia Antoni, vel iusta caede peremptum
Te Clodi assereret vel coram Caesare dictam
Marcello morrem fuit aversurus amico:
Talis es in magno cum te pia caussa senatu,
Vel dolor extimulans mentem facit esse disertum,
Imperii quoties aperitur curia iussu
Caesareo, et septem maiestas alta virorum
Conspicitur, patriae commissa negotia tractas
Coram principibus, coram ipso Caesare, regum
Rege, dueum duce praecipuo regnique patrono.
Tunc exspectata cum voce silentia rumpis,
Detinet astantes facundis gratis dictis.
Cun ellum Albiacas plus quam civile per undas
Arderet, duris etiam Pomerania rebus
Maesta fuit, tunc tu communia fata luisti.
Caesaris ante pedes cum te VViteberga iacentem


page 588, image: delf0588

Vidit, et audivit precibus verba addita, verbis
Lumina luminibus mixtum gravitate leporem.
Quo te magne canam vircarmine vel quibus aequem
Landibus illustrem praeclaro nomine famam?
Quod vitae tempus superest, aequique futuri
Molle sit omne tibi, sit laeta virgore senectus,
Tuta domus, felix torus, et sine funere crescat.
Incolumes nati, qui moribus esse probantur,
Sint sine clade, tui: referantque minoribus olim
Corpore non tantum sed pectoris indole patrem.
Disce bonas artes soboles generosa, bonisque
Artibus adde piam vitam eastumque pudorem.
Esse rudes praestat, quam vos male vivere doctos.
Optima temperies, et voce sonantior omni
Concentus, quoties anima dominatur in una
Ingenio probitas artique modestia iuncta.
Hactenus augusto natos de stemmate, quorum
Virtus pace viget, celebres nunc personat undas
Sueve tuas, si non dici Sprea nomine mavis
Vandalico, retuli. Tibi nunc Ioachime sepulchrum
Nobile perfusum iachrimis, tectumque cupresso
Motibus in gelidis nemora inter opaca, frequentesque
Aonidum cantus tumulo signabimus asto.
Saepius emollit lanas et pollice ducit
Fila sed interdum posuit cum stamina, castis
Aut studiis vocat, aut victrix quatit Aegida Pallas.
Sunt quoque cum Musis quaedam commercia Marti,
Illae transcribunt, si quid memorabile beliis
Egit, ad hunc virtus operosa refertur, ad illas
Inclita quidquid habet, quia dignum est laude, vetustas
Munere Pieridum vivit, communia quondam
Alcidem et placidas coluerunt templa sorores.
Nunc etiam lugubre mihi, nunc flebile carmen
Dicite vos Musae, non hic modo bellica Maris
Gloria, sed vestri iacet agminis ornamentum.


page 589

Cumque illo periere, sacer quas educat hortus,
Delitiae mollesque ioci blandique lepores.
Odera currentes et Vistula sistite lymphas.
Si quisquam est, cui bella placent qui castra secutus
Effera, posthabito Phoebo secura reliquit
Otia, nec tamen aut Musas aut odit amantes
Musarum: paucosinter Ioachime fuisti
Praecipuus magnique animi curaeque sagacis.
Quod non lucrosum est, facili contemnitura ausu:
Excipit insulso quod nescit quisque cachinno.
Scilicet ista lues animis ignobile vulgus
Arguit et quanto quis pectore maior equestri,
Innocuas tanto minus est furio sus in artes.
Odera currentes et Vistula sistite lymphas.
Talis erat, tumulum cui nunc statuere recentem
Phoebus et Aonides qui cum fortiaspera ferret
Arma manu tamen hic nec mollia sacra perosus,
Nec sua castra scholis, neque libris praetulit enses.
Si quod erat vacuum, doctis dare tempus amabat.
Aonas in montes et roscida prata, relicto
Militiae strepitu, lenes secessit ad undas
Albi tuas, tu testis eras divine Melanthon,
Tuque Bugenhagi priscis adiuncte Prophetis.
Tu quoque lethali qui flaccida rura veneno
Deseris, Illyricaque nigrum pice flumen, et olim
Pulchras, nunc cuculi graveolentes ster core ripas
Victorine fugis, potes hoc sine teste fateri.
Salue Strigeli, decus et tutela sororum,
Salano profugas quas ex Helicone tuique
Exiliicomites illymi adducis Elistro
Hic ubi magnificam Philyres Otho condidit urbem.
Salue Strigeli, viden ut quasi pinus in horto
Luxurians pingui frondentia brachia iactat:
Sic crescat schola nostra tuis suffulta Camenis.
Te praeceptorem exciprunt et plena salutant


page 590, image: delf0590

Atria, cum teneras sapiens facundia mentes
Informat iuvenum, non aera replet inanem.
Uno plus rerum tua vox communicat anno,
Quam centum multa scioli trieteride iactant.
Tu divina modo facili mysteria spargis,
Seu quaecumque Deus parefecit, sive vetustas
Lumine noturae, studiis intenta, reliquit.
Tu mihi nunc, quoscumque feret fortuna labores,
Tu cytharoedus eris. mihi sunt tua carmina curae.
Hic putidos vendat pisces, emat ille proteruus
Nugator totumque voret venale macellum.
Hic stomachus molles epulas et dulce Falernum
Ferre potest, mihi dura nocent, me frigida laedunt.
Odera currentes et Vistyla sistite lymphas.
Occidit Heroum princeps et Martia proles.
O vultus stabiles, ô fortia pectora, vinci
Ignaraeque manus, et planta recedere numquam
Sueta loco, quando in trepidos tulit impetus hostes.
Siccine vos gelida nunc putre cadaver in urna
Estis, et haec virtus semper capitua tenetur?
Qualis erat socio defensor in agmine Graium.
Pelides, cum iam pallentes Troasagebat:
Qualis Priamedes fugientibus Hector Achivis
Qui pius et fortis supra discrimina, vitam
Perdere pro patria mortem pro laude pacisci
Promptus et in decimum victores distulit annum.
Qualis Cecropides qui Persica contudit arma,
Diruit et pauco numerosas milite puppes:
Talis erat sumpta ductor Cizeuvicius hasta,
Seu pedes adversos contra stetit impiger hostes,
Spumanti seu vectus equo media agmina rupit,
Contortisque minax globulis et acynace saevus.
Hic Alberte tibi sortem comes ibat in omnem


page 591

Marchio, vel dubii quo ties exordia belli
Voluebas animo, feu proelia dura movebas.
Blassenburgiaca quam fortis in arce teneret
Praesidium, meminit Pegnesidos incola ripae,
Novit et ex altis gemino de fonte Nariscis
Moenus se voluens, Helti quoque nobile cunis
Audirt oppidulum, et populo Bamberga frequente
Nota Berengarii inclis et carcere, vidit.
Odera currentes et Vistula sistite lymphas.
Occidit Heroum princeps, qui rex tibi regum
Carole tam paucis annis tot bella gerenti
Astitit, et dominum dux agmine iuvit equestr?
Quid virtus posset Cizeuvicia, vidit ad undas
Clara Mosella tuas Caesar, cum dira Metensem
Eiacula ta globos fumantes sulphure portam
Concuterent tormenta, urbisque repagula clausae.
Tunc ferro saevus, medios grassator in hostes
Irruit, et trepidos immania vertere terga
Impulit, accepto victor pro vulnere magni
Caesare dante tulit precium non vile laboris.
Barbara Misnenses veherent eum signa per agros
Austria cas aquilas, fortique propinquus Ibero
Omnia vastaret miles populusque nivosum
Epotans Istrum, levis armatura vel Albim
Foedaret, vel Sala tuas, vel Molda paludes,
Iunctus hic Alberto trepidantes sanguine ripas
Terruit, adversae campis fugere cohortes.
Odera currentes et Vistula sistite lymphas.
Occidit Heroum miserando funere princeps
Hune plorans Ilmus muscosa labitur unda
Maestus, et irriguo qui pingues flumine glebas
Alluit, et lentus modo stat, modo serpit Hieras,
Hunc lugent miseri cines urbisque senatus,
Aldenburgiacae, quem tunc experta parentem


page 592, image: delf0592

Et populo leges et dixit iura colonis.
Huius in adventu lunatis agmina peltis
Arripuere fugam gelidum pugnatis ad Istrum.
Tunc Mahometigenas, et quos nigra sole colorat
India multiplici confecit strage latronas.
Liligeri cum se regis coniungeret armis
Saxoniae Princeps VVilhelmus Gallia vidit
Virtutes Ioachime tuas, Rhodanusque morantem
Excipiens Ararim celer et spumantibus undis.
Hoc etiam bello Satrapam, quem fortis berus
Miserat, Heroico vicit captumque duello
Restituit victor precibus precioque redemptum.
Odera currentes et Vistula sistite lymphas.
Heroum princeps. post beilag gravesque labores
Pertaesus ventos, pluvias, strepitusque tubarum,
Captus amore loci natalis, amore suorum
Deposuit galeam, cumque hostibus arma perosus
In nova coiniciam me dixit, castra, trophaeis
Inclita nunc virtus, quae totum pervolat orbem,
Successore caret, mhi Mars laudabile nomen
Haeredem Venus alma dabit, sar ubique malorum
Passus in externa dum me regione voluptas
Impigra detinuit regumque ducumque sequentem
Imperia, haec vitae satur est modo caelibisaetas.
Dixit, et exsultans patriis spolia intulit aris
Capta, tholis auro nitidis suspensa rubenti.
Quae rere iam cupidus, vidui solatia lecti,
Pectore praestantem, iuvenili corpore pulchram
Eligit et celebrem generosa stirpe puellam.
Cum qua vent turos senio confectus in annos
Vivat, et eximios communia pignora natos.
Haeredes partae laudis caeloque futuros
Cultores, cives tibi patria clara reliquat.
Vix bene delitias castumque expertus amorem,


page 593

Unius natae pater, et spe prolis avitae
Anxius et forsan non irrita vota secutus,
Si faceret certos eventus sola voluntas:
Cum tristes inter fletus interque pudicae
Coniugis amplexus mors abstulit atra gementem.
O curas hominum vanas et gaudia mundi
Brumali breviora die! cum certa putantur,
Momento pereunt, non immortale tenemus
Mortales cum simus opus: sunt omnia fraudes:
Seu quia deserimus morituri, sine sepultos
Omnia destituunt. nulla est aeterna voluptas.
Nascimur et morimur, vitaefinem excipit ortus,
Et mala sunt immixta malis, qui transigit annos
Centum, quid tandem, cum praeteriere, lucelli
Accipit? hoc unum, quo dedoluere priores,
Acrius ipse dolet, metuitque quod accidit illis.
Odera currentes et Vistula sistite lymphas.
Improbavirtuti tempus breve fata dederunt.
Quo qui in hoc melius, minus est durabile inundo.
Carpit delitias et respuit invida sordes
Parca: quod est summum, telo ferit, infirma raro
Tangere dignatur, quia fortes laedere magnum est.
Non habet ex humili laudem victoria bello.
Sic medio cecidit ductor Cizeuvicius aevo,
Quo vivo miseris decus et spes ultima rebus:
Nunc doloraccessit, nunc deplorata laborat
Patria, nunc proavis clarae pars tertia gentis
Occidit, et summo trepidat viduata patrono.
Barbara, quas meminit Suevus praelata puellis
Sola viri tanti licet haec mors foedera rumpat)
Digna reperta toro, lachrimis urgere dolorem
Desine, quid vanis complere ululatibus auras,
Aut trepidam maestis iuvat indulgere querelis?
Occidui redeunt soles, redit annua veris
Gratia, qui terram moriens semel ore momordit


page 594, image: delf0594

Ille fuit numquam has fragiles rediturus in auras.
Firma tamen spes est, quia morte renascimur omnes,
Qui scelus eluimus primaevum sanguine Christi.
Cuius in amplexu, fidei praeeunte lucerna
Vit tuus ex tenebris mundi, spiracula mentis
Lucida post obitum flammantibus intulit astris,
Inter et Heroas sanctum Paeana canentes,
Plena Deo, sine labe, choris caelestibus umbra
Mixta volat, Christoque scholam doctore frequentat,
Has etiam frater tuus ille perambulat oras
Martinus, Phialasque recenti nectare potat,
Torque gulam, viridi redimitus tempora lauro
Sacra, Caminenses veluti cum tangeret aras
Praesul, et ante tuos divine Luthere penates
Cenaret, ripis ubi se pater Albis amoenis
Erigit, et nudae ludunt per gramina Musae.
In terris etiam virtuti debita restant
Praemia, mors tantum, quae sunt mortalia laedit
Nunc quoque parte sui vivit meliore superstes
Notus ad Oceanum Arctoum Cizeuvicius Heros.
Expersinuidiae celeres nunc explicat alas
Fama, per ingentem volitans liberrima mundum
Corporis exuvias terreni terra recepit,
Suspensas aquilas, corui quarum una figuram
Exprimit, alterius vibrantis inaera pennas
Albas, purpureus color intermixtus obumbrat:
Ad seros templum servat lugubre nepotes.
Lavenburgenses qui praeterlabitur agros
Floribus et myrto decoratum Leba sepulchrum
Alluit, et rristi tectum caput occulit unda

In nuptias Georgii Fabricii Chemnicensis.

Propositi dux Christe mei, qui grata magistris
Pectora, pro meritis officiosa, probas:
Sensous aethereum nostris immitte calorem,
Ut mea sit felix numine Musa tuo.


page 595

Non grave Martis opus, non aspera bella canemus,
Magnificas Croesi noin referemus opes.
Ut decet, esse dato volumus pro munere grati,
Votaque legitimo ferre secunda toro.
Fabricius Clarii decus admirabile coetus,
Cum sponsa templum virgine sponsus adit.
Illius adducam castos Hymenaeon ad ignes,
Ut bene qui capit, sit diuturnus amor.
Addidimus thalamis grata ntia carmina multis,
Nostra peregrinis Musa parata fuit.
Et meus auctoris numquam labor ornet honorem?
Ille magisterii praemia nulla ferat?
Ista rudes feritas vix est audita per Indos,
Et mores deceat barbara vita bonos?
Sancte Deus, sancti dignissime foederis auctor,
Quo duo coniungi, femina virque, solent:
Caste parens, socii fer vincla iugalia lecti,
Corpora iunge duo, pectora iunge duo.
Casta patris soboles, et homo, non respue dici
Hospes, et haec aditu festa probare tuo.
Caste Dei flatus, Patris Natique potestas,
Unanimes castis ignibus ure toros.
Coniugium meruit concors, et pace beatum,
Fabricius sacri gloria summa chori.
Ille puer quondam placidissima castra secutus,
Venit ad Aonias patre iubente Deas:
Venit, et este mihi faciles placidaeque sorores,
Dixit, ego caste numina vestra colam.
Dixerat ad Musas quarum dignissima soluit
Protinus Uranie talibus ora sonis:
Sint rata vota puer tibi ducere molliteraevum
Det Deus, et Pylii fata referre senis.
Si mens arguitur vultu, nisi fallitimago,
Nescio quid tectae nobilitatis habet.
Non est pigra tibi, non est inamabilis aetas,


page 596, image: delf0596

Aucta bonis animi, corporis aucta bonis.
Alite felici studiis incumbere tantum
Perge, nec in coeptum desere laudis iter.
Si qua fides nostris aut vis estartibus ulla,
Si generis non sunt nomina ficta mei:
Hinc procul externas urbes populosque videbis,
Quaeque tot Ausonio sunt monumenta solo.
Nec merces ingentis erit tua parua laboris,
Magna tibi veniet gloria, grande decus.
Iam vero patrias quando remeabis ad oras,
Albidos ad virides hinc revocatus aquas,
Inter honoratos claro fulgebis honore,
Fulget ut astrorum Lucifer ante choros.
Saepe tibi ponet furtim lasciva Cupido
Vincula, consiliis insidiosa tuis:
Nec blando tua mens invicta vacabit amori,
Artibus Aonidum dedita tota sacris.
Tela tamen pueri, saevos patieris et arcus.
Cum dabis ipse tuas vincla subista manus.
Felix illa quidem quam tu dignabere taeda,
Et pater ex cuius corpore factus eris.
Sed neque deformis, neque rustica moribus uxor,
Ibit in amplexus virgo decora tuos.
Stat Venusaequa tuo stat Iuppiter aequus amori,
Opposito coeunt nata parensque gradu.
Et nisi coniugii me pronuba sidera fallunt,
Septena caeli conspicienda domo:
Ipse tuos undam gelidissimus Albis ad ignes,
Ipse dabit curis audia laeta tuis.
Hic ubi virgo tibi teneros adolescet in annos,
Inque tuos quondam crescet itura toros.
Dixerat Uranie, raro praesagia fallunt,
Arcano caelum numine si qua dedit.
Fabricius sacras igitur procumbit ad aras,
Cumque pia sanctum virgine foedus init.


page 597

Virgo tuo gaude Domino, laetare marito,
Qui nullo verae laudis honore caret:
Sive bonae spectas puerile indolis annos,
Tempora sive placet posteriora sequi:
Nulla fuit vitae pars segnis: nulla per imas
Prorepens sordes non in honore fuit.
Insomnem fructus spe consolante laborem
Sustinuit studiis invigilare piis.
Egregios animos labor arguit otia turpes:
Proditur ingenii sedulitate vigor.
Vix bene factus erat iuvenilibus integer annis,
Natali patria cum procul ivithumo.
Flumina Misniaeas duo sunt celebrata peroras,
Albis et exigua lenis Elister aqua.
Prosilit Aonii de rivo fontis uterque,
Aonii vires fontis uterque refert.
Qui bibit inde, sapit: iuvenes accurrite, laudum
Quos sitis ulla movet: qui bibit inde, sapit.
Fabricius sacras etiam dum vixit ad undas
Pocula divino nectare mista bibit.
Sed nescit paruoi concludi limite virtus,
Alta petens, humilem nonamatilla locum.
Ergo piniferas cupide reptare per Alpes
Optat, et ad gentes Ausonis ora tuas.
Non tantum vario commutet ut aera caelo,
Ceufacit ignotas grus reditur vias:
Sed probet ut patrios aliis, velut indice, mores,
Et multa celebres audiat, arte viros.
Hospitiis igitur Musarum clara frequentat
Saepius, et Clario digna Lycea choro.
Eius Medoacum virtus florebat ad amnem,
Grandeque Troiana nomen in urbe tulit.
Quae Phrygiis opibus, triplici firmissima muro,
Nunc Antenoreis ampla statauspiciis.
Caesar in hanc Rusae dictus cognomine barbae,


page 598, image: delf0598

Transtulit abductas ex Helicone Deas.
Scilicet illa fuit bene Caesare digna patrono,
Iliaco primum quae duce coepit opus:
Quaeque tuum Livi dignissime fovit honorem:
Livia nam tibigens nomen opesque dedit
Tanta viris quondam fuerat reverenita doctis,
At nunc ingeniis gloria talis abest.
Non alis haec aetas patriae sua pignora cives,
Externum foveat sumptibus illa decus?
Virgo tuo gaude Domino, laetare marito,
Qi nullo verae laudis honore caret.
Hac igitur vivens celeberrimus hospes in urbe,
Doctrinae varias accumulavit opes.
Saepe quis hic mores eius, vitaeque vigorem
Vidit, et ingenii conscia signa pii:
Vidit et invidit tantum Germania civem
Ille tibi, civem maluit esse suum.
Nec Phrygiae tantum virtus haec nota palestrae,
In reliquis etiam claruit illa locis.
Nobilis urbs latis colitur Ferraria campis,
Qua non ad ripas pulchrior ulla Padi:
Delius hic sua sacra tulit caetusque Dearum
Fertur in hanc artes deposuisse suas.
Saxonicis ducibus materna ab origine iuncta,
Imperium Estensis gens vetus eius habet:
Hic quoque Fabricio clarorum docta virorum
Nomina cum ducibus noscere cura fuit.
Proxima Felsiniam postquam via duxit ad urbem,
Quam paruus pracida Rhenus inundat aqua,
Excipitur patriaeque simul charissima terrae
Agnoscit veteri nomina nota fide.
Carus ubi summis, minimis venerandus amicis.
Dignus amore fuit, dignus honore fuit.
Doctrinae sedes estampla Bononia, quondam
Illa Theodosio Caesare facta potens.


page 599

Affluit ingeniss, patet omnibus hospita terris,
Utraq quas celso despicit ursa polo.
Nec decus hoc nostrum turrita Perusia nescit,
Excelsas propter nobilitata domos.
Hic quoque laurigerae choreas duxere sorores,
Et multus studiis est cumulatus honor:
Blanda sed invidit Mars impius otia Musis,
Omne manu violans saeva per arma sacrum.
Intravit Graias Pelopeia moenia Pisas,
Quam vitreis Tuscus perfluit Arnus aquis:
Eioquio haec Latio, priscisque est artibus aucta
Cosme tuis Princeps inclite divitiis.
Non dux hoc gentis Mediceae clarior ullus,
Maeonidaeque cani dignior ore fuit.
Cuncta quid enumerem? noverunt Tibridis unda,
Sebethusque suo flumine Fabricium.
Novit utrunque aequor: tum cui dedit Adria nomen,
Tum quod Tyrrhen ilittoris ora videt,
Virgo tuo gaude Domino laetare marito,
Qui nullo verae laudis honore caret.
Herculeo gaudet notissima Bretta Philippo,
(Gaudeat illa diu, vivat et ille precor)
Namque modo livor verum fateatur iniquus,
Non habet ingenio, non pietate parem.
Cuius in Augiae stabulis industria sudat,
Artibus instaurans quod fuit ante decus.
Clara Berengarii exilio vinclisque Paberga est,
Glarior ingenio nunc Ioachime tuo,
Huc qui Cecropias trahis ex Helicoine puellas,
Eruis abstrusum Graecia quidquid habet:
Urbs quoque Chemnicium, quae Casco subdita monti,
Et fluvii nomen praetereuntis habet:
Fabricio nunc cive suo tumefacta superbit,
Quod fuerit tanto patriafacta viro,
Pierios latices qui sacrum duxit ad Albim,


page 600, image: delf0600

Et mea Pieriis ora rigavit aquis.
Nunc quoque (ne meritum sibi vendicet alter honorem)
Fontibus illius rivulus iste fluit.
Auferat ille suum, reliquis vix pauca relinquet:
Obstruat hic fontes, non erit unda mihi.
Virgo tua gaude Domino, laetare marito,
Qui nullo verae laudis honoire caret.
Multarum votis forsan fuit ille petitus:
Libera multarum vota tot una tenes.
Dixerat Uranie, fati praesaga futuri,
Fabricii flammis colliget Albis aquas.
Non casu veniunt, fato connubia fiunt,
Illa nec humanae sunt rationis opus.
Ignis ab aspectu mollis per viscera serpit,
Et facies odium vix bene visa parit.
Vincula sponte fugit, quod non natura ligavit:
Quod iungi debet, vincula sponte subit.
In fatis suit ergo tuis pie sponse puella,
Quaedatur in thalamum iam socianda tuum.
Nec tamen hoc fato poteris minus esse beatus,
Ista tibi virgo nubere digna fuit.
Quae reliquas tantum supereminet una puellas,
Quantum vel stellis praestat Toa Venus.
Quod si forma tibi tenero iucunda vigore.
Prima verecundo dux in amore fuit:
Non es fallaci deceptus imaginis umbra,
Nec male iudicium credulus error habet.
Aspice quam comi frontem gravitate serenet,
Quam tenero roseus luceat ore pudor.
Non in mansueto feritas est barbara vultu,
Non facit ingratos lingua modesta sonos.
Cum forma casto lis estaeterna pudori,
Perpetuum multis dedecus illa tulit.
Sed tua sponsa pia laudem virtute meretur,
Dum formae luxum casta pudore regit.


page 601

Est breve forma bonum, quovis mutabile morbo:
Vera pudicitiae gloria fine caret.
Cetera si spectes, quid non laudabile spectas,
Hic vires virtus exeritipsa suas.
Nulla mali novi mundiludibria, nil scit
Praeter amare Deum, praeteramare virum.
Altera nanet opes, generis vel stemmata iactet,
Quae pietate caret quaeque pudore vacat.
Non illi desunt vel opes, vel fama parentum,
Uno deposuit sors bona cuncta loco.
Non opus est nostro genitores carmine tolli,
Obscurum virtus non habet ista locum.
Aspice laudatos mores, cultumque decorum:
Laude refert matrem filia, laude patrem.
Aspice quid studium, quid cura domesti capossit,
Haec pia non fructu sollicitudo caret.
Mater erat virtutis amans, cultrixque mariti
Foederis, in casto relligiosa toro.
Desiit esse quidem magno post fata dolore,
Coepit et ante suum gaudia ferre Deum.
Sed tamen exemplum vitae moritura reliquit,
Haere demque suae mortua laudis habet.
Aequius hic moritur soboles cui vivit honesta,
Quae custos viduae sit generosa domus.
Nec vero pater his aliquid virtutibus aufert,
Saepe mali pietas huic quoque caussa fuit.
Quam Musis faveat Musarum curet alumnos,
Nos salua testes possumus esse fide.
Sponse tua felix sponsa, quaelaude parentum
In thalamos affert nomina clara tuos.
Iam tibi legitimi socialia foedera lecti
Gratulor, et taedis gaudia mille precor:
Noxia nevestrum turbet discordia lectum,
Nec sterilis dulci sit sine prole domus.
Non homo coniugium sanxit, preciosiorextat


page 602, image: delf0602

Auctor, et haec thalaemi foedera sancta facit:
Unicus in trinis Deus est, et trinus in uno
Numine, sic mentem prodidit ipse suam.
Ipse probat castos, lascivos punit amores,
Vivere legitimo nos iubet ipse toro.
Tristia saepe sui praebens exempla furoris,
Perdidit incestas igne vorace domos.
Scit bene, quam damnum lugubre libidinis extet,
Quae fumat piceo mersa Gomorrha lacu.
Scit bene, quam noceat non abstinuisse cupitis,
Quae iacet Argolica diruta Troia manu.
Pro vitiis poenas foluit communibus illa,
Haec modo privatis est rea facta malis.
Prima sit ergo Dei vobis, sit proxima vestrr
Cura, levat pietas quidquid ubique gravat.
Discite non homini, sed fidere discite Christo,
Vana salus hominis, spes pia fraudes caret.
Vir iuvet uxorem iuvet uxora amica maritum,
Atque oneris partem gestet uterque suam.
Sic neque succumbet vir pondere, femina mole
Nam bene communi sarcina ferrtur ope.
Tu subiecta tuo semper sis nupta marito,
Libera coniugii regna maritus habet.
Noin Deus ex capitis structura condidit Euam,
Esset ut illicitis imperioia modis:
Ex costa formam mulier sortita virili,
Arguit ipsa virum coniugis esse caput.
Et tu sponse tuam sic semper dilige sponsam,
Ut sponsam Christus diligit ipse suam.
Non odisse potes, si te non oderis ipsum,
Scilicet illa tuo corpore corpus habet.
Sis miti facilis, placidae sis comis: et omnes
Blanditias adhibe, dummodo praestet idem.
Durior hic saxo est et tigride durior atra,
In sua crudelis viscera quisquis erit.


page 603

Non habet ex manibus pedibusve virilibus ortum,
Tradita legitimo femina prima toro
Ne species recti posset furor iste videri,
Cum male vit pedibus cum manibusque ruit.
Debile vas mulier, nec in has accommoda pugnas,
Lusibus ac teneris apitior illa iocis.
Tale quid in vestros unquam ne repat amores,
Ferte Deo placidas semper uterque preces.
Sic reddet thalamum iucunda prole beatum,
Ludat ut ad patrios turba tenella pedes,
Sic quae praeterea sunt huius commoda vitae,
Propitio mitis numine cuncta dabit.
Sic neque divitiae deerunt neque copia rerum;
Omne Deo vobis suppeditante bonum.
Multiplici fructus cum foenore reddet agellus,
Sub vestroque fluet largiter vua pede.
Donec ad aethereas sedes post fata, relicto
Corpore caelestem mens valet ante Deum.
Rodit ubi nullus liberrima pectora maeror:
Est ubi summus amor, nec periturus amor.
Omnia praetereunt mortalia praeter amorem:
In caelo flammas concipit ille novas.

In nuptias Ludou. Trubii cum Sibilla Badehorna.

SI mihi quae fuerat quondam, Ludovice, voluptas,
Si mihi quae viva coniuge, vita foret:
Forte tuis carmen conarer amabile taedis
Cinctus Apollinea fronde Poeta capur.
Quale sub aestivo, salicum nemus inter opacum,
Aere, qua pingues lambit Elister agros,
Quale sub umbrifera viridantibus arbore ramis,
Argutas cecini dulcius inter aves,
Nunc gravibus curis, desiderioque meorum
Maestitiam, Phoebi castra perosus, amo,
Sive vehatsuaves factura silentia somnos


page 604, image: delf0604

Quae regit umbrosae Cinthia noctis iter,
Sine diem reddat tenebris aurora fugatis,
Est diuturna mihi nox et acerba dies.
Coniugis admonitrix, irritamenta quietis
In Iach: imas vertit flebilis illa novas:
Haec iubar adducens solare, cor undique maestis
Arguit indiciis, et mihi molle facit.
Saepe mihi Parcae crudeles ante fuerunt,
Eheu sub gelida nunc iacet uxor humo.
Occidit et cedens florentibus, abstulit. annis
Mortua dimidium corporis illa mei.
Nec levis est iactura mihi, connubia testor
Sacra, quod hic fuerit fidus et arctus amor.
Nam matronalis flos exemplumque decoris
Haec mea, laudari si qua meretur, erat.
Vera loquor, (matres ignoscite) fanctius illa
Femina nulla potest vivere, nulla mori.
Nec fuit haec thalamos accusatura mariti,
Paupere digna, minus, non meliore viro.
Quae mihi cara magis vita, dum viveret, uxor
Nunc onus. ante mihi dulce levamen erat.
Illius ante toro felix, nunc tristia solus
Turtur ut in viduo cespite, fata gemo.
Magdalena sacrum cur tam cito rumpis amorem
Amplexu posthac non fruitura meo?
Balbutit molli te filius ore triennis,
Et nutricis adhuc nata fovenda manu.
Indole quae mentis, vultus et imagine nosci,
Me quoque, quod tua sit, dissimulante, potest.
Fata queri mea sunt, cur me fugis optima coniunx?
Deseris et socium non reditura torum?
Nec tantum tu me nuper defuncta relinquis,
Sed tecum simul est, nomen inane fides.
Quae nostri luctus solatia firma putavi,
Lubrica quassatam destituere domum.


page 605

Unde salus aliis nobis dolor inde paratur,
O quantum fraudis corda latentis habent.
Flumina, dicebam, fugient prius alta retrorsum,
Et Sol obliquis Arctoin adibit equis,
Agmine quam facto crudelis et improbus ausit
Laedere tot pressum me furor ante malis.
Quae mora, cur Phoebus iunctas aquilonibus ursas
Non adit, et fontes unda reversa suos?
Innocum quia me fractura calumnia robur
Ossibus aridulis extrahit omne meis.
Has inter curas si quis me ducere somnos,
Et Musis faciles fingit amare iocos:
Errat, et hic semper vel bachanalia vivit,
Incertas, vel non est memor, esse vices.
Tu tamen ô patriae decus ornatissime Trubi,
Et mihi praecipuo fratris habende loco,
Nuncmolle Elegos a me, nunc blanda requiris
Quae sunt tranquillae, carmina, mentis opus.
Scis equidem lachrimasque meas gemitusque notasti,
Et vidilachrimas, testor amice tuas,
Sed tibi nunc alios circum praecordia motus
Induit in casta virgine certus amor.
Nunc tibi pax animi redit, et nova corporis aetas
Abdita nunc pleno vena vigore salit.
Idcirco nostri non sentis pondera luctus,
Nec curis trepidum pectus, ut ante geris.
Quin etiam tristem vis exhilarare sodalem,
Invitas et me cogis adire Deas.
O utinam miseris ea nunc fiducia rebus
Esset et in verteri nostra ruina statu.
Ipse facro traherem comes ex Helycone sorores.
Ad festum, Phoebo me praeeunte, diem.
Ipse per Albiacas passim fugientia ripas
Allicerem dulcinumina victa sono.
Sed cum sollicitis fortuna sit invida votis,


page 606, image: delf0606

Corpus abesse querat, mente propinquus eru.
Neve superstitio candorem stulta requirat,
Dissona turbatae plectra movebolyrae.
Talibus officiis quod enim capiantur amici
Acceptum, quamvis sit breve, carmen erit.
Dicite Picrides, quibus haec connubia fatis,
Quo duce sit Domino iuncta Sibilla suo.
Non dedit has usu natas vicinia flammas,
Contiguas illae non habuere domos.
Corpore semotos quos interualla locorum
Disiunxere pares pectore iunxit amor.
Viderat hanc olim Ludovicus saepe puellem
Ante, sed ignorans, nec ratus esse suam.
Viderat hunc etiam, nec credidit esse maritum
(Tantus inest error mentibus) illa suum.
Non potuit rigidos praesentia flectere sensus,
Dissica sed potuit iungere membra Deus.
Vix tibi sponse lues celefacta per ossa recurrens,
Pectore spirituum fonte, recepta fuit:
Protinus accensos quae forte refrigeret artus,
Quaeritur ardoris cum medicina tui,
Inter Hamadryadas Phylire formosa sorores,
Fida salutiferam saepe probavit opem.
Illa fuit medicas hominum celebrata perartes,
Venatrix morbos sustulit illa feris.
Sevit et ad molles passim medicamina ripas,
Qua vehit Aonias doctus Elyster aquas.
Illc per virides, pulchris sub moenibus, hortos,
Dulce malum, nitido germine crescit amor.
Illis floret agris moderatrix Ruta veneni,
Carne quod inspirat luxuriante Venus.
Admonitu Nymphae potuisses inde iuvari,
Aut desideriis fortior esse tuis:
Te tamen invitum contraria fata trahebant,
Fata tuos alibi dispositura toros.


page 607

Nam grave vulnus erat, nec in his curabile terris,
Turba puellarum quas Philyraea colit.
Albis erat, certam qui posset ferre salutem,
Hic erat in requiem nata Sibylla tuam.
Quapropter dulces, patria procul urbe relicta,
Vectus equo carpis me comitante, vias.
Gratus et acceptus, Musis praeeuntibus hospes,
Hospes mane novo, vespere sponsus eras.
Iamque fores pridem, nullo remorante maritus,
Et, quae nunc superestspes tibi forte parens:
Ni castos thalamos et foedera sacra perosus,
Foedera turbasset tunc ineunda Satan.
Ille dolis, odio gaudens et lite, repertis,
Ex aliis alias consuit arte moras.
Hoste sed eluso, vestri Deus auctor amoris
Pronubus accensas nunc quatit ipse faces.
Ipse susurrantis menda cia frivola linguae
Dispulit in ventos undique sparsa leves.
Ipse tibi proprium dedit et sine labe pudicum
Quam petis eximiae virginis, ante, torum
O nimium felix tua si bona singula noris,
Illaque dissimiles credis habere gradus.
Rebus in humanis site iuvat optima virtus,
Hanc ornat sponsam tuta pudore fides.
Corpore laudari formoso si qua meretur,
Haec quoque compositis nupta decora comis.
Forte petis dotem non est sine dote putanda,
Quae pietatis amans et studiosa viri.
Si non divitias et inagris iugera latis,
Excellente tamen iactat nonore genus.
Mater sancta, parens pius et sine crimine iustus,
Proleque de sexu pulcher utroque torus,
Egregii fratres, et forma pudica sororum
Vitaque, thesauri divitis instarerunt.
Si mihi nunc viduos Deus auferat ipse dolores,


page 608, image: delf0608

Meque (quod est dubium) rursus amare velit:
Non opibus mollem, rigidae sed sanguine plebis
Quamlibet ex humili, quae sit honesta peto
Fortunatus amor, nullo mercabilis auro,
Venalis tantum munere, turpis amor.
O nimium Felix Ludovice quaterque beatus
Coniuge, quae thalamos est initura tuos.
Corporis illa bonis, animi quoque dotibus aucta
Exhibet innumeras, cur sit amanda, notas.
Astines etiam vita meritisque probatos
Addit, honoratae stemmate nata domus.
Nobile quos inter Badehornus lumen Elystri
Urbis et Aonii fama decusque chori.
Consule quo floret respublica, patre Senatus,
Curia que exsultat praeside laeta suo.
Ille tuae portus navis, si cetera desint
Praesidia (ô saltem sit diuturnus) erit.
Cognitus ille mihi poscelite fidelis amicus
Tempore, cum mea sors experiunda fuit.
Ille meae fautor fortunae, cetera invit
Olim Meurerus commoda dante Deo.
Meurerus, cuius habitantes pectora spirant
Ex oculis Charites, blandus ab ore Lepos.
Si pia vota Deum, si verba precantia flectunt,
Oro, diu seruent hunc quoque fata virum.
Hunc seruent natis patrem, nobisque patronum,
Nutantis columen praesidiumque Scholae,
Fortunate senex cui vivit amabilis uxor,
Et viget incolumi coniuge tota domus.
Meluctus miserum sequitur, viduoque iacentem
Sponte quies thalamo deserit ora fames,
Nunc illis curis, nunc his assuesco querelis,
Nil mihi nunc, gratum quod fuit ante placet.
Ecquod erit tempus mora cum fractura dolorem
Longa sit, et trires, sorte favente, metus?


page 609

O utinam sero versis in pristina fatis,
Ingenii redeat Spiritus ille mei!
Tunc ego laetitiam, se dilatante, perennem
Corde, fovens, Musis carmina nocte canam.
Mane Deo gratus, laudes et vespere dicam,
Tunc medio referam munera larga die.
Interea quamvis me debita poena fatigat,
Et quo peccavi me premit ira modo:
Nostra tamen victrix patientia sola malorum
Muta sit, et certam denique speret opem.
Nec petat, aspiciam si quos florere, sodales
Vindictae species sordida, livor iners.
Quicquid erit mens aequa ferat, meliora precetur
His, bene de nostra qui meruere domo.


page 614, image: delf0614

PAULI a SCHWARTZBERG BARONIS.

De feminis.

GEmusa potest Adamas hircino sanguine vinci,
Vulnificus rapido soluitur igne chalybs.
Invictae cuncta vivunt tamen arte puellae,
Et superat cunctos femina mente dolos.

Ad Erasmum Lympurgium.

Quid claris iactas, generose, parentibus ortum
Te puer: antiquae stemmata gentis habes.
Accedant Musae comites: tum denique virtus,
Et verae titulum nobilitatis habes.

Scribendum.

Quid pateris bibulam tam saepe sitire papyrum?
Quem age sit calamis ebria charta tuis.

Aliter.

Quod sit bella, times calamo contingere chartam,
Anne etiam, si qua est bella puella, times?

In orationem extemporaneam

Quod mihi non tota scripta est oratio nocte,
Zoile ne doleas: cras morietur opus.

Infantulus moriens.

Quid decimo vix mense mihi fuit utile nasci,
Et supera divum numine luce frui?
Si vagisse tribus licuit vix mensibus, et iam
Mox ab utroque abeo triste parente puer?
Non licet infanti saevos depellere morbos:
Et morti primos eripuisse dies?
Heu! nimium regit omnia inevitabile fatum!


page 615

Procreor et morior: vivo abeoque simul.

De se.

Cum sint quod satis est, vel iniquo iudice, nummi,
Simque etiam plus quam sanguine natus eques:
Quaeris cur eadem quovis frt tempore vestis:
Mentior, an videor non tibi semper idem.

Sub speculo.

Ne tibi de facie placeas: introspice mentem:
Thersiten dices, qui modo Adonis eras.

De somno Christoph. Stathmionis.

Quid mirum est, ornent variae si Stathmion artes,
Aoniumque fluat semper ab ore melos?
Somniat ille novem tota vel nocte Camenas
Ervigilem refovet turba novena virum.

MARCI TATII ALPINI.

Adfamam.

SCripsimus ista Fami, ne coram arctura moretur:
Quae fama cave, ne tibi scripta putes.
Crede mihi nec semperamo te fama, nec odi:
Sed vereor stimulis peius et igne famem.

Erasmus in membrana.

Haec Desiderii facies celeberrima cuius
Nil sine laude manus nil sine fruge dedit
Si queat effigies nativam reddere vooem,
Docta velut miris exprimit ora modis:
Non foret argentum, non fuluum carius aurum,
Non gemmae rubriquas tulit unda maris.
Haec caderent: illaec numquam casura maneret:
Omnibus haec prodest, pluribus illa nocent.

E Germanico.

Qui venerem affectat dum languet in inguine neruus,


page 616, image: delf0616

Pocula et impransus, nec sitibundus, amat:
Quique cibo reperit distentus viscera mensas:
Ille brevi dirae tempore mortis erit.

FRIDERICI TAUBMANNI FRANCI.

Concordia Maritalis ad Henricum von Leiptzig.

LIpzi. Equitis Misui vetus et generosa propago:
Stellano Generum fieri te virgine ducta,
Quae forma et virtute merer stellae instar haberi:
Gaudeo. Multa iubent te cum Consorte iugari.
Aetatem spectas? ea primo a carcere missum
Ad tricennalem temisit idonea metam,
Vatietiam Ascraeo fixam pro coniuge metam.
Ipse Parens annis meritisque in Saxona canens
Ardet avus te Patre novos spectare nepotes.
Nec parteis tractare tuas sine Compare vitae
Posse reor, tantae cui sint data munia Curae.
Nonne etiam stimulis naturae urgeris, et igni
Sponte sua Veneris venientis ad intima, et omni,
Quod veget in pectus blandum incutientis amorem?
Certe facto homini quam mox Deus addidit ipse
Consortem vitae: vitae (pol!) Suavis, Honestae,
Utilis: hanc si quis sapienter habebit et apte.
Visne docendus adhuc leges, Henrice, maritas:
Qui sic cum Sophia Stellanide vivere possis?
Ecce dabo, stringamque viam septennis in ista.
Iudice me prima haec: sed et una atque unica lex est:
Regnet ut in socio felix Concordia lecto.
Nec satis est Veneris duplicari corpora nodo,
Sed potius mentes animorum iungere par est.
Aemula Terpsichores audistin' fila canoros
Flexanima variare modos dulcedine? tali


page 617

Coniugii quoque temperies dulcedine mulcet
Corda duum, quibus una anima est in corpore bino.
Qui sit? Amore tuam fac ames, ut ameris ab illa:
Scilicet hoc unum est ad amorem philtron, Amare.
Lais Aristippo dicta est in anioribus algens.
Ecquid, ait, referr? nec Bacchi vireus humor,
Nec pisces me amant: fruor his tamen omnib aeque.
Omnis Aristippum deceat color et status et res:
Non decuit vox haec. In solo corporis usu
Plena voluptatis sibi gaudia quaerere, brutum est.
Hic non coniugii est. Adfectu quaere mureque
Coniugis adfectum, fallente sub indole morum
Sermonisque latet grati mixtura venenr.
Mercurium ac Venerem templo sacravit eodem
Roma vetus. qua mente, rogas? Affamine blando
Conciliatur amor. Trahat ista locutio molleis
Fescennina procos, tu cum gravitate virili
Blandirias et verba tuae miscebis aruicae:
Illa tibi contra. Septenum prina Sophorum
Palma Solon, scite gustare Cydonia iussit
Mala novam nuptam si spon so accumbere vellet.
Haud levis ac brevis haec oris fragrantia Graio
Hic spectata Sopho est: sed blandiloquentia, qua se
Nocte dieque viro suaves probet uxor ad usus.
Scilicet ista novae sunt mala Cydoinia nuptae,
Quae Siophiae gustanda tuae quoque, mente Sophistae.
Porro, ferre aliquid et connivere memento:
Nec semper vidisse puta, quae videris. Esto
Interdum surdaster, apro si pressius audis.
Fallitur, ad votum qui cuncta exspectat et urget
Sub prima semente tori. Sua cuique probatur
Ingenii facies, et inest diversa cupido
Sic diversa: tamen sensum eogenda sub unum est:
Nec poterit subito: molli adsuetudine siet.
Nemo renascentem, quod acerba sit, ex secat vuam:


page 618, image: delf0618

Sed voto patiente manet dum lividus humor
Vineti maturet opes Septembribus umbris
Sic tu nuptae aliquod dictum aut immitius ausum
Indictum infectum simula, dum mitiget aetas.
Si sonipes spumante ferociat ore caballus,
Non flagrum intorques, nec acerbas verbera verbis:
Sed blando potius tergum poppysmate mulces.
Hic fac idem. Mulier sub imagine claret equestri.
Ausus et in Venerem Diomedes stringere ferrum
Impius. At cave tu. Ferro meret ille feriri,
Qui ferit uxoreni, non est ea serva, sed uxor.
Et pars una tui, tuque alter. Saevit in ipsum
Se nemo, ni sit male tutae mentis Orestes.
In nuptam imperium sane est: sed quale? quod esse
Corpus in hoc animi debet. Pars ecce cohaeret
Utraque, rex animus, curator et auctor honesti est:
Non tamen aut laedit renuentem aut deserit amens:
Suadet. non cogit. Maiorum cana vetusas
Iunoni si quando Iugae mactabat honores,
Euulsum pecudi fel proiciebat ab ara:
Sic bilis. sic ira procul, sic iurgia cedant,
Mutua legitimi faciunt ubi sacra mariti.
Denique castus amor magna est concordia nuptis.
Caesaris ista quidem, sed non pro Caesare vox est:
Scorta voluptatis sunt nomina, at uxor honoris.
Quo sepascet atnor si semen amoris in agrum,
Sparferis alterius, quod inipsaoutreat lua?
Tu melius saepe, Lipaia des: et totus inista,
Quam Deus et lex sana dedit tibi deditus esto
Ut dulci possit tecum ditescere partu,
Et Patris ad ritum gnatis munire senectam.
Praeportabat aquam sponsis Romanus et Ignem.
Quo sensu? ille ignis quod debeat esse maritus,
Qui sociam complexus aquam moderanter amoris
Igne tepefaciat. Repetam: moderanter amoris


page 619

Igne tepefaciat, namque ut nimis illa calescat,
Non ipsi poterit, non et prodesse marito.
Hoc vetus egregium est, et quod pro lemmate molli.
zwh\ kai\ yuxh\ lodicis, debat uxor
Longis quaeque typis geniali intexere lecto:
Quae mulier vult sero virum succedere terrae,
Pythagorae mediam parce colat accuba terram.
Egtegium certe est, et opertae mentis et usus:
Quod tua, quodque aliae quam vellem scire laborent!
Atque etiam facere! Scite et facitote, Lacaenae
Coniugis exemplo: quae forte rogantibus ecquid
Noctis in illecebris esset complexa maritum:
Divi, inquit, melius! nam non illum ipsa, sed ille
Me fuit amplexus. Sic certe fiat oportet:
Tuque fac ô Stellani, tuo: Stellanidi contra,
Lipziade, facito. Decet hoc in amore severas
Fingere blanditias, hilarumque referre Catonem.
Vita maritalis non sane absynthia gustu,
Sed referat vinum tamen, in quo vividus humor
Suave dat austerum. Sed me reprehendo, paratum
Cogere sub numeros oracla Hymeneia Lipsi.
Omnia dicta putes, si sit Concordia. Vitae
Illa maritalis caput et pes debet haberi
Ex hoc fonte fluit, quod suave, quod utile nuptis,
Et quod honestum. adeo tota hinc est illa beati
Gloria Coniugii: quam certam a Numine vobis
Ominor, ô Lipzi, Stellanaque nympha maritis,

In nuptias Philippi Ernesti von Hoenlobe, et Annae Mariae von Solms.

ERgo meis etiam lituis accendero pugnam,
Quae pugnata quidem est, nisi Mars Hoenloicus hastam
Ni Solmea Venus sua perdidit arma? sed illi
Res sua, Res isti, salua est: capitque maritis
Marsque Venusque dolis patria memorantur in aula.


page 620, image: delf0620

Et credo: et res dignma fide est: licet indice Phoebo,
Retiaque et laqueos gracilesque ex aere catenas
Non elimarit Vulcania protinus incus,
Quis irtetiret mediis amplexibus ambos:
Aut pugnam pugnaeque locum monstraret Apollo.
Si, quoties iuvenes Hymeneia proelia miscent,
Retia sint facienda: novi quis robora ferri
Materiamque dabit, fabricasque operasque fabreiles?
Et tamen invitor. qui classica serius instem,
Inque mares animos data tympana tundere tentem,
Iam debellato post tot certamina bello.
Non facio. novi mordax Soncvvaldis acetum:
Heic quoque Rhinocerotis habet gens mascula nasum.
Mirificae mihi mira tamen molimina pompae
Fama cenarravit qui sum semotus ad Albim
Saxo domo-Francus, Culicisque Professor, alumni
Augusto sacri, quamvis humoris alumuus.
Curio Fastorum, reducisque paterculus anni,
Ianus, utrinque pari librabat pondere mensem,
Quando Hoenlohicus Nympham Solmeida duxit:
Mavors Nerienem. Sic saecla novitia nasci:
Sic annos intrare decet. Circumsivus aevi
Sit sine nube tenor. Decimum bona Cynthia mensem
Acceleret, matremque levet. partumque secundet,
Grandaevo iam tempus avo properare nepotes,
In quibus et sese videat Patremque renasci.
Atque haec mensura est Hymenei Carminis: hic se
Voti plena sitis poterit sedare. Quid ivas
Fortunae phaleras Musaeo intexere peplo
Profuerit: quanto Procerum Sponsa auspice nuptum
Iuerit! ut vestem picto discreverit auto,
Suggestumque comae, et celsae frontis honorem
Ostentarit ovans! ut magni prodiga census
Luxuria et modico numquam contenta Potentum
Ambitiosa fames, ludibria ventris, Onustam


page 621

Reddiderint Sonevvaldin! ut aerea fulmina iactu
Et flammae et tonitrus fuerintarmata tuborum!
Utque hilares Oculorum epulas, specta cula miri
Nominis et numeri, dederit Geranus Ulysses,
Henricidum Rutenus Eques, gente inclitus Heros.
Et quidni facilis cui se Venus aptat in omnem
Ingenti formam et pulchri spectacula monstri,
Altae etiam Flammae festivum Hymeneon: et altae
Flammae ammam, Venerem Solmeida Dae lalus ornet?
Henricides-Rutenus ubi est, ibi Pallas, et Hermes,
Et mirabilium fabricarum inventor Epeus.

In solemnitatem nuptiarum Iohan. Georgii, Ducis Saxon. et c. et Magdalenae Sibyllae March. Brand.

QUid me spectatis constricta fronte Catones,
Ad sacra nostrum etiam Torgea quod affero carmen?
Novi hominum mores. Si carmen mitto: Poetas
Esse crepant muscas, quae naso insidere cuivis
Praeci pitent. Si musso domi, securus in aula
Quid siat: fastum obii ciunt, pars cetera tenini
Se clamat, quin hoc etiam: censere Poetam
Par pretium impensis Aulam dependere curis
Aut nolle, aut non posse. Meos haec fabula certe
Continuit versus intra penetralia Vestae
Hactenus At cum se festis incenderet armis
Flos populi atque inter mentita tonitrua nitri
Tympana tenta tonare ad tympana tenta viderem:
Excito Calliopen, famae securus et aulae:
Quippe ubi pars melior tamen haec bibit auribus aequis
Mulsa Poetarum novitque quid ansere distet
Moecenatis Olor. Saxo meus ille secunda
Incendit Iunone faces, et Marchida flammam
Versat in igne novo. Ian-Saxo Georgius ille,


page 622, image: delf0622

Quem sacra maiestas Romani Caesaris ipsa
Nuper ad iugustam Pragae comitatus asylum est.
Mgnus honos, et non nisi magnis natus haberi:
Nempe tibi o Princeps, et quo moderatior alter
Non visus Soli est enses praeferte magistros
Iustitiae Imperio, Fratri, cui nominis usum
Ipse sui Christus Christiano tradidit. O rem
Alite Maeonii dicendam catminis! ô te
Dulce caput, quod sic caput orbis Caesar honotat:
Verum haec Phoebeae dicenda sub arbore Lauri,
Nec tali auspicio. Venus hanc sibi Prussica lucem,
Et lucem et noctem Paphiaesub regmine Myrti.
Et Myrti et Rutae, quam densa est utraque, polcit.
Iam canis aestivo rapidi sub limine cancri
Saevit, et ! cariis caelum latratibus urit.
Urit et illa tuum, sed et uritur igne Sibylla
Magdalis usque tuo, tua cura potissima, Princeps.
Decipite hunc aestum sub opaca frigoris umbra,
Suavius ut tecum Misnis aestivet inoris
Prussias hanc gremio foveas, huic sanguine toto
Deditus illa tibi quoque sanguine dedita toto
Spes nostras animate nona spegentis in hoc se
Summa omnis voti consumit, idonea proli
In Patrem crescenti osim: sub cuius asylo
Et ius et pietas et honestum et carmina vivant.
Appetat ille dies Parcarum conditus albo
Vellere, quo tali mihi nuntius impleat aures
Carmine: Laetemur an-Georgio Masculus haetes
Natus, et infanti iam spirat imagine patrem.
Tunc vero satagam, tunc totum Helicona movebo,
Tunc, quique et quot nunc, Hymenaee Hymenaee, frequentant,
Carmine me dicant omnes superasse Poetas.
Festa dies oritor: quid gaudia nostra moraris?


page 623

Ad Richardum et Iohannem, Barones Tscharnemblios.

Par Tschernembliadum, generosior Austridos orae
Gratia, qui pulchrae, nondum patientibus annis,
Festini laudis doctis Heliconis alumnis
Ambiguam facitis Clario in certamine palmam,
Fratris ab auspiciis, ductu doctoris, amico
Numine, vere novo (bene quod sit!) abite profecti.
Ter sua se mundi tenor in vestigia voluit
Vernantes emensa dies, quando hospita primum
Leucoris accepit venienteis. Ite. sat uni
Hospitio Musisque datum, se pluribus ardet
Informarelocis varia experientia rerum.
Gloria doctrinae, et virtus heroica genti
Tschernemblae propria est, hoc se tibi cine fulcit
Austria, vae nimium Turco vicina tyranno!
Nunc olim saevo mactavit acina-ce fratrem
Turcica Tisiphone, dum se pro Caesare magno
Proque bono Patriae furioso credidit hosti.
Consilio sapiente domi rerum alter habenas
Tractat, et Oracli-patrii meret instar haberi.
Dumlicet, hac fruitor laude unus, Etasine-Georgi.
Tempus erit, Fratres quum tecum-oracula reddent,
Regnaque Zernemblas triplicabunt Austria sorteis.
O me Pindaricis animaret in ardua ventis
Calliope! tali qui possim carmine fratres
Tollere, divini quali vos cura Melissi,
Cumte, cum fratremad Gallos Belgasque moveret
Et iam non toto semotos Orbe Britannos.
Quicquid id est, tamen ite bono cli Numine, Fratres,
Quo Fratris tutela iubet, quod provida ducit
Cura magisterii, patrumque anteambulo Virtus.
Hoc urge virtutis iter, Richarde, Iohannes
Insequere urgentem. Vestrum est certare, magistra
Pallade, certanteis votis attollere nostrum est.


page 624, image: delf0624

Ad Lucam Beckmanum et fratres eius.

Patrem amisistis, Pratres, crudelis, et expers
Ingenii natura, tui est, qui crimine vestros
Incessit luctus potius fugientia ripas
Flumina contincas, rapidis aut ignibus obstes,
Quam Natos lugere veres sua viscera Patrem.
Sed lugere licet, non affligi. Optima fratrum
Corda quis hunc vestris in flixit cordibus ictum?
Nonne Deus? Nonne ergo bonum, veliudice vobis?
Fatum cuique suum moderatur et ordinat illud
Aeterni fatum. Datus hic mortalibus ordo,
Nasci, denasci sit Curio mirus oportet,
Hunc qui miretur. Sol iste reciprocat anni
Ortum obitumque sui nemo miratur. Et illa
Aequoris unda vagi lunaribus aestuat horis,
Hamburgumque sinum patriae, patrisque sepulchrum
Vendicat alternis vicibus, quum littus inundat
Oceano, vel quum refugis se fluctibus aufert.
Nec stupet hoc Civis: quia sic adsuevit, et ordo
Naturae censeturagi plane impete tali
Vitaque Morsque ruunt. Et sdac, ter Nestoris aevum,
Ter famosa dari cornicis saecula: quid sit,
Cur homo longinquae cupiat stipendia vitae?
Supplicium Vita est nostro quae degitur aevo:
Et merito in terris aeternam ducere vitam
Debuit, e terris grave cui discedere visum est.
At non sic patri: neque debuit, ivit in annos
Vital faturos, et sese exhausit agendo.
Vidisti, irrigui quem nubila blanda soporis
Lassum invaserunt? vidisti solibus icta
Vere tepente nivis spumantia vellera solui?
Sic Pater e vita se lassum soluit. At idem
Vidit in hoc senio, quae vix millesimus ausit
Degnatis sperare parens, vos prole potentes
Vidit avus patres, opibusque et honoribus auctos


page 625

Primitiis agitare locis: et ad ardua rerum
Spe iuvenes propiore trahi. Quae gratiae vitae
Laetificare senes poterat iam serior annos?
O Beckmaniadûm felicia germina fratrum,
Si vos in parilem vivacia fata senectam
Induerint, falique suos a prole nepotes
Monstrarit Fortuna parens: audacter amata
Sistere vos etiam iubeo ad vadimonia Mortis.
Non moritur, tali qui prole rese minat aevum.

PALLAS DISTELMARIA, SIVE COmitiva Togata et Sagata Christiani Distelmarii.

ALtera iam Comiti se Distelmaria nubit,
Nataleisque evecta suos maioribus intrat
Auspiciis thalamum, et Comiti Comes inclita facta est
Et rhalami et tituli; Comitesque datura Nepotes.
Macta tuo splendore, decus nunc Virginis; olim
Et matris Comitisque. Et tu pater ille Socerque
Macte tua fortuna etiam: si celsius aurae
Ire potest fortuna tuae splendorue Tuarum.
Principibus nupsisse viris primaria sors est.
Linaridûm suboles et postuma fama Quiritum
Perfines talos: nunc nostrae gentis amica
Insitione Comes: tu Distelmarida primam
In titulos stirpemque tuam patriosque Quirites
Re transcripsisti. Tunc me vellem esse vocatum
Carminis in partem! tunc me mea numina Musae,
Illa Toga torum doctissima numina, Civem
Iuvissent celebrare summ de gente Togata.
Nunc serum nimis est, et desaltata choreae
Linea virgineae. Nunc me Theodora Poetam
Distelmaris habet, spes altera et ultima Patri.
Sed quid habet? sat mecum habito vix ipse tot aestûs


page 626, image: delf0626

Me transversum agitant rapiuntque e pectore Vatem
Nunc quum Vatis opus: quum nubit Neria Marti:
Quum sit Eberstenio coniunx Theodora. Canendi
Quanta seges! caelestem etiam mihi visa Maro nem
Delassare satis. Gens-Eberstenia quantis
Maiorum descendat Auis: quot Proelia forti
Depugnata manu: quoties Res patria saluo
Cive triumpharit tantis victoribus hostem.
Nec si summa velim fastigia tangere, nec si
Proxima quaeque petam; fuerim sat idoneus auctor.
Nec Ludovicum equidem Pomerano ex orbe Parentem;
Nec quae Mansfelda praelustris origine, Matrem;
Nec Patruum, quo Spira potens oracula quondam
Caesaris effata est sub Praeside, lassus inerti
Carmine sollicito. Neque te, cui militat uni
Ista dies quanta est; nox quanta est ista, vel illa
Quae sequitur, porroque sequi meditata sequentem,
Sponse voco, titulosue tuos aut gesta retexo.
Olim te Geticae viderunt cornua Lunae
Ad campos Istri volucres agitare caballos:
Olim miles eras cataphractus in agmine Gallo:
Sed tunc Martis eras. Veneris nunc Trossulus audis.
Nunc alia tibi Luna opus est, alioque caballo:
Amentanda alio nunc est tibi lancea loro.
Quid tibi cum Gallis? Mulier Germania Gallos
Non amat. At tua tefac amet Theodora. Propina
Nepenthes philtrumque tui. bibet illa: bibenti
Respondeto. quid hoc? Fac ames; et amabetis illi.
Omnis in hoc ars est, et vis, et fomes Amoris
Sic facite, Sponsi cudat Gener ille Togatos,
Spem generis, generisque sui Gener iste Sagatos:
Ut fiant Comites et Distelmaria Pallas.
Ipse, quod heic soliti, feliciter, acclamabo.

Electori Sax. Christiano II.

Nascitur Augusto Christianus Principe primus:


page 627

Ambo Togae celebres artibus, ambo Sagi:
Ambo reformatae Pietatis Atlantes, et Aequi:
Imperio magni Caesaris ambo Patres.
Huius Aui Patrisque satu Patre dignus Auoque
Nata est Christiani fama secunda Ducis.
Tot Regum est et Dana potens Hedwigis avorum;
Aequa hominum votis, aequa Virago Dei.
Haec duo iam sacris coeunt in foedera pactis;
Foedera quo coeunt femina virque modo.
Hoc age, quilquis ades: Linguisque animisque favendo
Confer in Hoc votum mutua verba meum.
Et Saxo et Danus nullo discrimine sunto.
Nunc in amicitiam sanguis uterque coit.
Spiritus aeternae qui flamma reciproca Menties:
Et qui primigenae fomes a moris eras;
Caelitus inspira Ghristiano Hed vvigis amorem.
Christianum Hedvviges urat amore pari.
Da nova Saxonicae subolescere germina Rutae,
In quibus amborum spiret imago Patrum.
Sana valetudo sit utrique: annosior aetas:
Mentis et in sano Corpore sana quies.
Curam habeant pro lege, Sui; pro lege, Suorum:
Pro norma Verbi cura sit una Dei.
Et, quae sola potens harum nutricula rerum est,
Hic colat illa oleis Pax redimita comas.
Hoc ego regaleis Hymenaeo carmine Nuptos
Prosequor. O animi sint rata vota mei!
Plura quidem plureis; et dicere plurima vidi,
Nemo tamen nostris dicere plura potest.

Ingressus Witebergam Augusti Christiani I. F. Augusti N. Duc. Sax.

SIc, Christianiade, magni Patris inclitae Proles,
Saxonis Ensiferae tertia pompa domûs:
Ingredere, ingredere haec nostri sacra templa Lycei,


page 628, image: delf0628

Nota per Arctoas Hosperiasque plagas.
Cernis ut ipse Plegon Pyrois, Eous et Aethon,
Solis equille, tuis agglomerentur equis!
Ut caeli sacies radianti purpuret auro!
Ut tibi verna suas Flora ministret opes!
Fallor, an uluosum gelidis caput extulit undis,
Albis, et excepit Principis ora sui.
Ipse (quod in speculo pellucidulae crystalli
Expressum vino Musa colore dedit)
Ille Lutheriades divino percitus oestro,
Ille Melanchthonii lactea plumi Cycni.
Spectarum Augustum gratatum et Oreadi nostrae
Desuper e caelis exseruere caput.
Te quoque Musaeis Pubes amplectitur ulnis,
Proque magisterio gestit habere suo
Ipse Pierides et triplice Gratia nodo
Plaudunt festivos ad iuga nostra choros.
Praecipue Pietas bifidi de vertice Templi,
Cuique dedit sedem Curia nostra, Themis.
Cominus acclamant: Salue, et crescentibus annis,
Auguste, Augustum redde potenter Auum.

Christiano et Mariae March. Brand. Ducibusque Boruss.

PInge mihi Venerem. pinxi. Iam pinge Dianam.
Picta est. Iunonem iunge duabus, adest.
Iam misce cunctos scita ratione colores,
Fiat ut hinc facies e tribus una deae.
Factum est. Nunc Animi-Mentem quoque pinge Susannae,
Pinge et Rebeccae, denique pinge Sarae.
Pictum est. Iam dic tu, Christiane perinclite Princeps,
Cuius in hac facie picta sit Effigies.
Nonne Borussiaco de sanguine Nympha Maria est?
Illa est, illa tuo Nympha iugata toro.
Dux Christianiade. Tanto sit ab omine felix
Coniugium, dicat Francida quisquis amat.


page 629

Francida, quae, si sunt haec pacta salubria nuptis,
Momentum pariter grande salutis habet.
Dicat, et hoc iteret de voto pectore votum,
Quisquis adest, immo tu quoque quisquis abes:
Vivat Christianus, Vivat Christiana Maria.
Vivat In His Patriae Christiadumque Solus.

Ad Christianum II. Ducem Sax. S. Rom. Imp. Electorem: De obitu ABRAHAMI BOCK II.

CVm Scharpffenstenium peterem, Celsissime Saxo.
(Arx Einsidelio nunc habitata tuo,
Iure tuo; solidis quem Pallas et aurea Peitho
Consiliis docuit res animare tuas.)
Post Mariae bergam: quae nunc e paupere vena
Spem fodit, hac sola dives in aere suo:
Huc aliis se fama nigris et cincta cupressis
Intulit, ingeminans; Bockius ille fuit
Haesimus externati. at enim Schonbergius heros
Atque Einsidelius plus stupuere virum.
Scilicet hi norant; quanti haec iactura magistri:
Quid studio fuerit Bockiu. atque fide.
Nec tute ignoras patriae Pater hunc tibi factis
Se patri patriae saepe probasse patrem.
Iste viri docti vox est et credita multis;
Nec mihi pro sensus indole, cassa fide est:
Si Ciceroneae periisset gratialingnae,
Possee Digesto Codice Tostitui.
His de Bockiade non abludentia dixit
Ille Einsideliae stirpis honorus apex,
Si rata Saxonici periissent Acta Senatus,
Reddere salua putes hunc potuisse virum:
Tanta fides dictis industria tanta notandi
Singula tamque potens huic meminisse fuit.
Et vere fuit. heu locuples quoque summa dierum
In magnis culpam non loculpletis habet!


page 630, image: delf0630

Vel decies-octo meritis impleto Decembres:
Sic dicere tamen mortuus ante diem.
Nec tamen accuso decreta latentia fati.
Stulti est, consilium vellere velle Dei.
Quin potius calidis veneremur numina votis:
Corcula substituant aemula Bockiadae.
Militem in ipsa acie stando decet exspirare,
Vox vetus, et magno teste probata venit.
Bockius hoc fecit: solitaeque negotia curae
Traxit ad extremum mortis agona suae.
Omnia, queis varians Protei soror Aula ministros
Exercet, iuvenis virque senexque tulit.
Aula rota est: exempla docent. sursum atque deorsum
Bockius ancipites sensit et ipse vices.
Mens tamen invictum casus duravit in omneis:
Sorte in utraque sui par similisque fuit.
Quin et cycneis canentia tempora plumis
Induit. ô rarae vestis honeste color!
Aurata cum torque decem versantur in aula:
Vix decimos canum cernis habere caput,
At recum cano, Christiane ter inclite, plures
Canescant mento menteque Bockiadae!

LEUCORIS Ad Iob.-Fridericum Ducem Wirtenberg.

ERgo, ut vidisti miracula Daedala Dresdae
Et quae culta suo Misnia claret agro:
Me quoque, Ian-Friderice, hodie novus advena visis,
Wirtenbergiaci stella corusca poli?
Cernis, ut uluosum gelidis caput exserat undis,
Laeta per amplexus Albias ire tuos?
Ut Pietas templi de culmine spectet? ut ornet
Pallas Athenaeo se tibi nostra suo?
Vox una est, salue: Salue, vox omnibus una est:
Hospes in augusta, Ian-Frtderice, domo.
Vividus ut matrem non fallit termes olivae,


page 631

Sic in te Pietas vivit aedulta patris:
Et Pietas et cana Fides, et mascula Virtus,
Et Musaearum copia dives opum.
Quando raecemiferi sinuosa volumina Nicri,
Qua turget Suem nobile sumen agri,
Ex voto repetes, (quod votum ex omnibus unum est)
In VVirtembergo fac VVitebergin ames.

AD AUGUSTUM, CHRISTIANI I. Elect. F. Ducem Sax. Anno Academiae Witeberg. Iubilaeo Saeculari Rectorem.

CEntenos abit circumfluus annus In annos,
Huic Academiae saecula prima ferens.
Seu casus fuerit, cecidit bene: sive deorum
Dispositus, pulchre disposuere Dii.
Inclita Fridericus sapientis adorea famae,
Maiores inter regia palma tuos,
Inchoat hoc terra caeloque favente Lyceum;
Maxime sub sceptris Aemiliane tuis.
Poli iumque creat Rectorem e gente Medentum,
Quem natum Alphipoli Francis eoa tulit.
Hac facie scholici fuerunt primordia saecli.
Si confers, non sunt ultima dissimili.
Ordinat hoc saeclum de Ruta-Principe Saxo,
Saxo re Ruta-Principe claudit idem.
Friedricus coepit: Tu coeptum, Auguste, gubernas.
Fecunda est meritis utraque Cura suis.
Primus erat Rector Medicinae Curio: Tecum
Nunc quoque Rectoris fert Medicina vices.
Ille erat e Francis. per quos Saxonia Christo
Euicta estarmis, Carole-Magne, tuis.
Hic etiam pectus Francae genitricis alumnum est,
Hettenbachiacae firma columna Domûs.
Ecquid amas omen, Augustae: quod ultimae primis
Constant cuentis paene gemella suis?


page 632, image: delf0632

Di faciant; Saecli qui claudat et inchoet annum,
Rector Saxonica suppetat usque domo!
Usque etiam Medicus superet de Francide terra,
Pollens Rectoris Rector obire vices.
Hoc ego Philosophi pro tempore summa Decani,
Esse ratum e caelis terque quaterque volo.

Nuptiis Ioan. Sigismundi et Annae Mariae Marchionum Brandeburg. etc.

HEroos animare Martiali
Debebas lituos fragore; qualeis
Vatum maximus Imperator olim
Iuxta Tybrin in urbe septi colli
Augusto patriae-patri canebat;
Non molleis stipula fritinnienti
His disperdere nuptiis Phaleucos.
Sic quidam mihi nuper heic ad Albim
Coram Saxone verberabat aureis.
Hoc idem quasi nesciam. Sed est, cum
Heroo quoque Principi Phaleucus
Possit non sine laude dedicari.
Cum mollissima sit Venus Deorum
Non versus amet illa mollicellos?
Cum blandissima diva sit Deorum?
Non versus amet illa blandicellos?
Aut his est reperire molliores?
Aut his est reperire blandiores?
Aut pro conditione belliores?
Aut ad Cypridis orsa lectiores?
Hoc (pol!) hendecasyllabo Phaleuco
Nullus mollior esse blandiorue
Nullus bellior esse lectiorue
Docti iudicio potest Catulli.
Nec hircum mihi curo iam cothurnis
Vel Graece meruisse vel Latine:
Nec Romae cano civicos tumultus,


page 633

Nec Mavortia bella Marchionum:
Me cychi Veneris remission
Ad declivia deferunt volatu,
Qua per Phocidos arua destinatam
Monstrant purpureae viam Columbae.
O cultor Heliconei vireti,
Proles Uraniae, saluber Hymen,
Qui viro dare virginem, virumque
Consuesti dare Virgini; marito
Ut vivant in amore coniugati;
Cinge tempora sutili corona
Suaveolentis amaraci: manuque
Luteum cape flammeum: sinistra
Tedam concure pineam, venique:
Sed veni propere pedesque soccis
Exorna croceis, et auspicatis
Foras ex cite voculis decoras
Argutis pedibus vibra choreas:
Tum Sponsis modulare nuptialeis
Toto gutturis organo Phaleucos.
Et tu mustea turba masculorum,
Innupti iuvenes, novis Maritis
Praelucete faces, sed heic notate;
Tantum Qulnque faces decere Nuptos.
Nec maior numerus minorue Quinto
Tam felix habet omen in maritis.
Et tu diva triformis, alma coniux,
Seu luno Domiduca, seu Iugalis,
Seu dici dea Virginensis optas,
Ad pactas age Nuptias venito.
Ian-Sigmundus honora Marchionum
Spes et tuta columna Braudeburgum,
Maiorum Hectorea propage natus,
Novos Hectoras editurus, imo
Germanos, genus unde fert, Achilles:


page 634, image: delf0634

Suada Mercurioque proxeneta,
Illustrem sibi virginem Borusso
Natam Principe coniugabit Annam,
Annam voce reciproca Mariam.
O heroa Virago femi narum,
Quei possim breviuscula papyro
Aut languore minusculi Phaleuci
Sat digne memorate singulareis
In te corporis indolisque dotes,
Queis heroidas antecedis, immo
Queis sortem quoque masculam virorum
Audaci nimis aemularis, immo
Felici nimis antevertis ausu?
Myrtus Asia, quam vegente succo
Pulchris nutrit Hamadryas frutetis
Non certare tibi vigora possit.
Nunc aetas tua rore succulento
Constat puberis ambitu iuventae:
Nunc flos corporis ipse florulento
Vernat germine purpurantis aevi.
Venusta est Hyale, venusta Glauce,
Est venusta Dryas, venusta Nais:
His venusta magis Diana: quinis
Una Iuno venustior: sed has sex
Venustate Venus venustat: At tu
Venustate tua facis vel ipsam
Venustam Venerem venustiorem.
Concinno calami polire flexu
Doctarum simulacra litterarum,
Sexus gloria sola masculini est:
Sic et scribere sic loqui Latine
Nunc tantum didicit virile saeclum,
Quos non Italis aura lacque priscum
Romanae genitricis educarunt:
At tu sorte tua, Virago, sortem


page 635

Transis femineam, virosque penna
Et sermone paras adaemulari,
Nostri vivida saecli Theano.
Iam quite pietatis urit ardor,
Quae Mosis titulos, librosque Vatum
Et Christi placita; statuta pacti
Et Novi et Veteris tenes ad unguem:
Vivendoque refers et hoc et illud!
O par nobile Principum! quis unquam
Par aequalius ante copulatum
Fando comperit? aut in annotatis
Legit historiis venustiores
Connub I Venerisque Candidatos?
Hinc Mons-regius ille, qui Borusso
Guttae glutine succinae atque odoro
Glesso nobilis: hinc Eoa France,
Quam iucunda beat saliva Bacchi;
Immo et Sax onis ora Marchiaeque
Magno gaudia congerunt paratu:
Certat quilibet ampliore cultu,
Et pro re quoque pleniore voto
De tanto Pare coniugum mereri.
O vobis bene sit, boni Mariti,
Bonis auspiciis, bonis et annis,
Et bona quoque sospitate iuncti;
Posthac vivite coniuges, utaequum est
Novos vivere coniuges. Parentum
Vobis nomina porro mutuari
Satelles Veneris iubet Cupido:
Vestrorumque vocabulum parentum
Immutare novae propagis ortu:
Ut, qui nunc pater est, avus vocetur
Succedente novo nepote: quique
Nunc avus, proavus: suosque nasci
Haec Germania cernat et renasci


page 636, image: delf0636

Longa posteritate Marchiones,
Qui nos nostra patriaeque fines
Possint vindice dextera tueri.
Tunc si fatiferae supina Clothûs
Tarditas numerum mihi dierum
Vita liberiore prorogabit:
Nec me candida patrii dynastae
Porro destituet favoris aura:
Non certa stipula fritinnienti
Hiscam molliculos domi Phaleucos.
Incedam altius et potentiores
Inflabo lituos: ut enitescat,
Me versu quoque posse fortiori
Nostros magnificare Marchiones.

Tobiae Paurmeistero.

ANacreonta Graecum
Venerique Gratiisque
Sacrum fuisse dicunt.
Anacreon Latinus
Hic noster est, Tobia.
Tuus sit, intquus, ergo
Anacreon Latinus,
Qui vix Anacreontis
Imago somnorina est?
Sic est, profecto sic est:
Vix haec Anacteontis
Imago somnorina est.
Sit haec Anacreontis
Imago somnorina:
Tamen omnem et universam
Tibi dedo dedicoque,
Quem possidere fama est
Omnes et universas
Veneresque Gratiasque:
Unique dedicatam


page 637

Ad posteros in omnem
Aevi perennitatem
Cupioque gestioque.
Tibi nec innidebit
Hanc institae sequelam
Henricides Iulus.

In nuptias Iohan. Georgii, Sax. et Sybyllae-Elisabethae Wirtemb.

SVum cuique pulchrum:
Rerumque temperatrix
Occasio decenti
Et hoc et illud usu
Prudenter administrat.
Quid ergo me tubam vis
Inflare Martialem,
Heroicique versus
Sublimiore pompa
Tumere fastuosum?
Qui Saxonum patritae
Secunda palma Rutae,
Ian-Georgio celebrat
Tori iugale sacrum
Venus venusta Dresdae.
Venus venusta Dresdae
Comas amicta myrto
Inter negotiosas
Satagit patrationes.
It triga Gratiarum
Incincta florulentis.
Sisymbrii Corollis:
Praeportat haec et ista
Et illa captiosas
Sagenulas Amoris.
Heroi Principali
Qua Saxo vorticosum


page 638, image: delf0638

Mysiae gubernat Albim,
Virago Principalis
Qua flexuosa Nicri
Se circinant fluenta,
Hodie locata nuptum est;
Iuvenis Sibylla Elissa
Iuveni Iohan-Georgo.
A Suavitare Suevos
Qui censuit vocari,
Non veritatis auctor
Sed paene-Veritatis
Meretur aestimari.
Site, Sibylla Elissa,
Vidisset auctor unam,
Aut si leporis aequi
In gente VVirteberga
Vidisset universas,
De veritate palmam
Merere debuisset.
Vidistis inter omneis
E Saxonum dynastis,
Vidistis inter omneis
Egente VVirteberga
Par Sorte Nuptiarum
Prosperrima iugatum?
Sit tale Ian-Georgi,
Dic, inquiline Saxo
Idem Sibylla-Elissae
Dic, VVirteberga pubes.
Ego Poeta voti
Succentor utriusque
Clamabo voce magna;
Fiat, Ichova, Fiat.
Clamabo voce magna
Succentor utriusque


page 639

Ego Poeta voti;
Fiat, Iehova, fiat.

Iohanni Nienborgio.

MInabar hexametros,
Elegos minabar idem,
Minabar et Phaleucos:
Sed quicquid aestuabam,
Minae caloris omnes
In aerem volabant.
In aerem volabant
Minae caloris omnes,
Hic quicquid aestuabam:
Phalaecius peribat,
Elegidion peribat,
Peribat hexametrum.
Scenatiles iam bos
Minutiore tractu
Parare cogitabam:
Et iam patente campo
Pes ille proeliator
Iambus emicabat.
Venit Venus venusta;
Non illa Cypriorum,
Vel Idalis vocari
Vel Italis lubido est:
Nec vHa Graeculorum
Superba cantilenis,
Nec ulla cantilenis
Superba Romulorum.
Venit Venus venusta,
Regalis illa Dresdae:
Regalis illa Dresdae
Venus venusta venit.
Quid, inquit, inter istas
Amationis arteis


page 640, image: delf0640

Pes ille proeliator?
Ut dixit, ut redundans
Monosyllabon recidit.
Fiunt Anacreontes.
Scin', inquit illa porto,
Qua gratia colorum
Pingi volebat olim
Anacreon amicam?
Anacreon amicam
Pingi volebat olim
Hac gratia colorum:
Age pictor erudite,
Depinge mi puellam;
Primoque molli cellum
Dem et nigrum capillum:
Nigroque sub capillo
Genis ab usque primis
Frontem fac illi eburnam,
Supercill nigrantes
Discrimina nec artus,
Confundito nec illos:
Sed iunge sic, ut anceps
Disortium relinquas.
At ignis instar, eius
Sis fulgurans ocellus:
Esglauciss, ut Mineruae;
Et paetus, ut Cythergs.
Nasum genasque pingae
Lacti roas emiscens.
Peitbus sit at! abellum,
Quod oscislum lacescat;
Interque molle mentum,
Per colla levia omnes
Sint Gratiae volantes.
Non haec, pol, est amicae


page 641

Anacreontis, inquam;
Sed est imago viva,
Quam Nieborgus urit:
Phoebeus ille Cygnus
Quam Nieborgus urit.
Sic est profecto: et hoc tu
Scias, ait Cythere
Musasque Gratiasque
In hoc amoris igni
Fuisse proxenetas.
Nunc ambo copulandi:
Ambosque copulabo
Adstrictiore neruo,
Quam me maritus olim
Specta culum Deorum
Sub textili sagena
Vulcanioque reti
Gradivus attinebat.
Quot tunc amationes!
Quot occupationes
Quot murmurationes
Quot aestuationes,
Quot aucupationes,
Quot mancupationes,
Quot vellicationes,
Quot verberationes,
Quot incitationes,
Quot saviationes,
Quot besiationes,
Quot morsicationes,
Quot lingulationes,
Quot aemulationes,
Quot disputationes!
Quid? disputationes?
Ita disputationes:


page 642, image: delf0642

Uter antevortat utrum
In amoris officina.
Quot tunc adhaesiones?
Quot et procationes,
Quot coniugationes,
Quot colligationes,
Quot implicationes,
Quot expeditiones,
Quot impetitiones,
Quot nundinationes?
Quas nundinationes?
Istas amoris, inquam,
Negotiationes,
Tot mille basiorum,
Tot mille saviorum,
Tot mille iunctionum,
Tot mille punctionum.
Quot et subactiones?
Quot eminationes,
Quot ventilatione
Quot duplicationes,
Quot incubationes,
Quot insilitione.
Quot desilitiones,
Quot fluctuationes,
Quot et profectiones?
Quorsum profectiones,
In insulam beatam,
Ubi vita dulcitatum,
Ubi vita suavitatum,
Ubi Gratiae Venusque
Stabulantur et Cupido.
Quot potro factiones!
Itemque tactariones,
Itemque trationes,


page 643

Itemquesuctiones,
Quot expatrationes,
Quot evirationes,
Quot fabricationes,
Quot procreationes,
Quot atque partiones,
Quot atque nationes!
Vin'amplius quid addam?
An ampliationes?
Quid? ampliationes?
Non, non: amoris illas
Procrastinationes.
Et sint amoris ergo
Procrastinationes?
Non hoc, profecto, non hoc
Hallucinans volebam:
Quin, inquam, amoris istas
Perendinationes
Amasiis vovebam.
At quorsum amoris istas
Perendinationes?
Ehem, nec hoc nec illud
Mecastor hic volebam:
Illas amoris, illas
Inquam perennitates,
Immo aeviternitates.
Sic ludibunda dixit:
Et inter hos et istos
Logos facetiarum,
Et inter has et istas
Veneres amationum,
Et inter haec et illa
Ioca sua viludiorum,
Qua verserat, renortit
Venus venusta Dresdam.


page 644, image: delf0644

Genethliacon SOPHIAE-LEONORAE, IOHAN-Georgii Ducis Sax. et MAGDALEN AE-SYBILLAE March. Brandenburg. filiolae primogenitae.

SAlue, Puella Princeps,
Princeps puella Salue.
Propago Ian-Georgi,
Saxoniae Georgi,
Subolesque Marchionum,
Borusso-Marchionum,
Rurae sub involucro
Progerminata, Salue.
Vides, Puella, Dresdam,
Veterem Novamque Dresdam,
Et utriusque cives
Ultraque cisque flumen,
Primaeque claritatis,
Imaeque paruitatis,
Quot haec, quot illa nutrit,
Favere, gratulari,
Gaudere, iubilare.
Et haec foris geruntur
In publico theatro.
Domi quid ergo? cernas
Ut triga Gratiarum
Et Suada mellili nguis,
Et quae suo venustat
Venus lepore, quicquid
Lepidum fit et venustum,
Certatim et hinc et illinc
Oculosque saviumque,
Linguamque, in omniformeis


page 645

Poliuntamoenitates:
Et semper inter istas
Politionis arteis
Salue, Puella, Salue:
Princeps Puella salue;
Et cresce, qualis olim
Enodis illa myrtus
Silente crescit aevo.
Cresce, inquiunt; et instar
Florentis esto Matris
Omnem per aevitatem.
O fata me Poetam
Eousque me sospitarent,
Ut Patris-instar istis
Videam iacere cunis,
Ut hanc meis o cellis
Ducente Patre vidi!
Non me velipse vincat
Anacreon, nec ipsa
Vincat Thalia magno
Me Mantuana versu.

In Oligerum Rosenkrantz, cum Witebergae Pernoctaret.

MVsarum alumna pubes,
Quam puluis eruditus
Numerique circulique
Et caelicos meatûs
Et astricas choreas
Creduntur edocere:
Corona derepente
Apparuit sub ipsas
Maii virentis horas
In Albimonte nostro:
Et quod vel universi
Miremur, haec ab ipso


page 646, image: delf0646

Septemtrione surgit.
Haec, inquio, sub ipso
Septemtrione surgit:
At non tamen Corona est
(Quod quis putarit) illae
Septem superba gemmis
Et Gnossae pyropo.
Haud puluis eruditus,
Numerive circulive
Septemtrionis istam
Dilucidant Coronam.
Mihi dixit ipse Phoebus,
Quo certiora nemo
Dixitve dixeritve:
Illustret illa caeli
Septemtrionis auram,
Octo superba gemmis,
Sponsae corona Bacchi,
Quam fabricarit ipse
Cum claudicante talo
Vel Cypriae maritus:
Illustret haec Corona
Rosae-corona Danam
Septemtrionis oram.
Rosae-corona: sed quae
Et sutiles coronas,
Et pactiles coronas,
Et plectiles coronas
A flosculis, ab auro
Ipsisque margaritis
Praecellat universas.
Ergon'Rosae-Corona
Et sutiles coronas,
Et pactiles coronas
Et plectiles coronas


page 647

A flosculis, ab auro
Ipsisque margaritis
Praecellat universas?
Sic est: Rosae haec Corona
Praecellit universas.
Et, quod stupere possis,
Praecellit haec vel illam
Quam fabricavit astris
Cum claudicante talo,
Veneris maritus ille.
Hanc texuere quondam
E florisuccularum
Connubio rosarum,
Charitum triformis illa-
Et illa ter triformis
Aganippidum-corona.
Ne tu putes fuisse
Mortalium Rosellas,
Aurove purpurantes,
Aut lacte candicantes,
Paestana germinilla.
Caelestis illa vis est,
Qua confit haec Corona:
Qua consit haec corona
Caelestis illa vis est.
Compone quo triumphat
Heroacumque Virtus:
Compone, quo triumphat
Sophos sacrum, Profa num:
Et conser haecin unum
Syntagma circulumque:
Talis futura demum est
Rosae-corona; vel dic,
Oleo-Rosae-corona
Haec est futura: qualem


page 648, image: delf0648

Fasgestitare Danum
Rosekrantzium; quid? immo
Corona qualis ipse est
Rosekrantzius. profecto
Corona qualis ipse est
Rosekrantzius sub isto
Septemtrionis Orbe.
Illustret illa caelum
Minoidis-corona
Illustret ista terram
Oleo-Rosae-Corona:
Sic caelites superni,
Sic Orbis infimates
Possunt habere lucem
Utrinque luculentam,
Utrinque gloriosam,
Planeque singularem.

Ad Georg. Mollerum: Sponsum

VEni puella tandem
Thalamo dicata nostro:
Thalamo dicata nostro:
Veni puella tandem:
Sic flagitat Cupido,
Sic imperat Cythere,
Sic exigunt Poetae.
O bella virginella,
O virginella bella,
O fructuosa nostri
Amoris offi cina,
O luculenta sexûs
Corona feminini
Pergas venire tandem,
Tandem venire pergas:
Sic flagitat Cupido,
Sic imperat Cythere,


page 649

Sic exigunt Poetae.
O succiplena virgo,
O virgo succiplena.
Cui sacchar ex ocellis,
Et nectare labellis,
Et ros it e papillis,
Cui laureata myrtus,
Et myrteata laurus,
Et roscidae rosellae
Lanuginem capilli
Hinc ambiunt et illinc,
Thalamos inito pactos,
Et virginale sertum
Suspende nuptiali
Cubiculo mariti.
Sic flagitat Cupido,
Sic imperat Cythere,
Sic exigunt Poetae.
Exclude copiosae
Mihi germinilla prolis,
Sexcenta filiorum,
Sexcenta filiarum:
Ut Christiana plaebes
Subinde masculino,
Subinde feminino
Multiplicetur auctû:
Sic flagitat Cupido,
Sic imperat Cythere,
Sic exigunt Poetae.
Cessa, marite, cessa
Me tot vocare verbis.
Tam pertinace voto
Me provocare noli:
Thalamo dicata pacto
Tandem puella veni:


page 650, image: delf0650

Tandem marita veni
Thalamo dicata pacto:
Ut flagitat Cupido,
Ut imperat Cythere,
Ut exigunt Poetae.

Ad Ludovicum Siebenhertz.

LVdovice Septicordis,
Animique Corporisque
Filo professe Francum:
Ad tres, opinor, annos
In hoccce Leucoreo
Mecum interinquilinos
Commilitesque Phoebi
Commiles exstitisti,
Nunc patriam remigras:
Felicitet quod ille
Felicitatis auctor.
Nos interim vianti
Commilites favemus:
Tentorioque nostro
Cubitalibus-lituris
Hoc carmen imprimemus;
Ludovicus ille Francus,
Dum noster hic ad Albim,
Fuit inter universos
Cordatus inquilinos
Vereque Septicordis.

Super nuptiis Chrysalisci et Pasicompsae, sive Pauli Melissi: et Aemiliae Iordanae.

FOras deambulabam
Horis meridianis
Ad proni monticelli
Vallecula reducta.
Ut forte codicillos


page 651

Contortulos sinistra
Manuscula terebam,
Arbusculaeque dextra
Ramusculum vibrabam:
In pratulo virenti
Iuxta silentiorem
Nemusculi recessum
Aliquantulum resedi,
Et alsioris aurae
Ad ventulos hiavi:
Ut taedulos diei
Eluderem vapores,
Ut palpitantis aestum
Iecusculi levarem.
Nil tale cogitanti
Venus obviam fit; illa
Doctrix amationum,
Cultrix amasiorum,
Magistra Nuptiarum.
Iuro meas Columbas,
Veneri sacras Columbas,
Pedusculos habebat
Nive purpurantiores:
Papillulae tumebant
Pomo rotundiores:
Ceruiculam moveba:
Pavone rectiorem;
Induculam gerebat
Auro micantiorem:
Carbunculis ocelli
Erant flagrantiores:
Flagrantiora nardo
Labella purpurabant:
Radiis nitentiores
Capilluli volabant.


page 652, image: delf0652

Heus, inquit, architecte
Versus Anacreont I,
Quid otiose rerum
Considis heic in umbra,
Acutulasque dumi
Vepreculas recenses:
Spectasque flexuosi
Lacusculi trementeis
Reciprocationes?
Quin explica latenteis
Maturrime tabellas:
Minusculosque versus
Blanda minutularum
Connexione vocum,
Adaemulare prisci
Anacreontis ausu
Laboriosiori:
Et nuptias novellas,
Et musteos maritos,
Novitiis Camenis,
Et musteis Camenis
Ac elegantiori
Sollemnitate machta.
Quas tu mihi Camenas,
Quos, inquio, maritos
Venus iocosa narras?
An, inquit, ista nescis?
Nescisne solus ista,
Quae publice geruntur
Ad Myrtileta Nicri?
Melissus; ille Vatum
Melissus Imperator,
Cupidinis sagittas,
Quas tot fugavit annos,
Tandem calore sero.


page 653

Ad intimam medullam
Coactus experiri
Amasiae puellae
Sponsaeque virginellae
Vix nomenindicari
Apteque copulari
Potest minutiori
Hac versuum Camena.
Sit ipsa Chrysaliscus:
Sit ipsa Pasicompsa,
Nec nomen inveniri
His dignius sit ullum,
His aptius sit ullum.
Hunc esse Chrysaliscum,
Hanc esse Pasicompsam,
Dii fatentur omnes,
Deae fatentur omnes.
Miratus insolenteis
Has expeditiones
Cupidinis; Quid inquam,
Si forte, quod solebat,
Nos fallat iste rumor?
Non, inquit, iste fallit,
Sed veriora vero
Me nuntio renarrat,
Certe meretur, inquam,
Hoc singulare factum
A Vate singulari
Ubique publicari,
Ubique praedicari.
Sed si meos severe
Examino lacertos,
Huic impares labori
Videntur admoveri.
Exuberat voluntas,


page 654, image: delf0654

Sed deficit facultas.
Venus renidet: et, Quid.
Me ludis, inquit, ultra?
Quin explica tabellas:
Poeticas tabellus,
Taubmannicas tabellas:
Quas heic habes tabellas:
Ego te praeibo verba;
Praeibo verba nupta
Amoenitate prisca:
Ego vinnulas loquelas,
Et liberas Columbas,
Ego melleos lepores,
Et scitulos amores
Communicabo tecum.
His adde tu Columbas,
Complufculas Columbas;
Taubmannicas Columbas.
Poeticas Columbas;
Iocularias Columbas;
Dicaculos sonores,
Audaculos lepores:
Et Musicas Camenas,
Et voculas amoenas:
Et quicquid est amorum,
Et quicquid est leporum:
Et quicquid est ubique
De more liberali
Et quicquid est ubique
De lege Nuptiali
Ut eroget voluntas.
Quod derogat facultas.
Sic dixit, ipse risi;
Et, quid meas Columbas
Ve poscis? Ida dixi.


page 655

Et quid meos sonores,
Et quid meos lepores,
Et quid meos amores,
Et quid meas Camenas
Me poscis, Ida? dixi.
Dixi. Sed illa contra:
Quid hoc ineptiarum?
Quid abnuis, quod audes
Genii benignitate?
Verboque mox in ipso
Sic dictitare coepit:
Quos fata copularunt,
Et coniugale foedus,
Estote copulati,
Estote conigugati:
Ac porro deiugandi
Aeternitate nulla
O Chrysalisce belle;
O belle Chrysalisce,
Nunc conde Pasicompsam
In dexteram iugalem
Neruumque brachialem;
O Pasicompsa bella,
O bella Pasicompsa,
Nunc conde chrysaliscum
In dexteram tugalem
Nexumque brachialem:
Et mille basiorum,
Et mille saviorum
Lucta ferociori
Vos inter excitate;
Mulcta licentiori
Vos inter erogate.
Pulchelle Chrysalisce,
Nonae stimetur usquam.


page 656, image: delf0656

Incompta Pasicompsa!
O compta Pasicompsa
Nec Chrysaliscus usquam
Non aestimetur auro!
Hunc corculum vocabis,
Te meelculum vocabit:
Hunc flosculum vocabis,
Te gemmulam vocabit.
Nexu tenaciori,
Gestu procaciori,
Lusu tenelliori,
Festiviore ritu,
Iucundiore risu,
Fecundiore nisu,
Haerescat insolescat,
Vegescat et vigescat,
Succrescat et virescat
Corpusque mensque vestra.
Dic Chrysalisce, dic dum,
Mea compta Pasicompsa,
Ocelle blandicelle,
Puella virginella,
Venerilla pumililla,
Da te mihi tuumque
Pectusculum venustum,
Femurculum tenellum,
Labellulumque bellum;
Eburneum labellum,
Argenteum labellum,
Corallinum labellum,
Sapphirinum labellum,
Beryllinum labellum,
Topazinum labellum,
Smaragdinum labellum,
Labellulumque bellum.


page 657

Da, Pasicompsa, dextram
Teneram venustulamque,
Mollem rotundulamque,
Roseamque candidamque,
Auroque cariorem,
Gemmisque clariorem,
Lotoque dulciorem,
Thymoque suaviorem.
Dextramque Chrysaliscam:
Da paetulos ocellos,
Da comptulos capillos,
Da lacteas papillas,
Da scitulos lacertos,
Plenosque mellis artus.
Ego do tibi vicissim,
Quodcumque dant amantes,
Virgunculae iuventus,
Uxorculae maritus:
Animamque Corque et omneis
Lubentias, et omneis
Licentias, et omneis
Sermunculos, et omneis
Morsiunculas, et omneis
Pressiunculas, et omneis
Faventias, et omneis
Cupidines, et omneis
Facetias, et omneis
Susurrulos, et omneis
Cachinnulos, et omneis
Amiculos favores,
Mellitulos amores,
Violentulosque mores,
Age, Pasicompsa, dic me
Passerculum pusillum,
Tuumque turturillum,


page 658, image: delf0658

Tuumque pippionem,
Tuumque me Columbum,
Beatulum Columbum,
Loquaculum Columbum,
Dica culum Columbum,
Virunculum Columbum,
Valentulum Columbum,
Novumque Chrysaliscum.
Age, Pasicompsa die me,
Quid Chrysalisce, dicam?
Paterculum? sed adde
Piaterculum. Quid inde?
Anserculum? sed adde
Cuniculum, Quid inde?
Vulpeculam: sed adde
Fatunculum. Quid hoc est?
Furunculum vocabo?
Vocabis herele. quin et
Praedunculum vocabis,
Sed nempe basiorum,
Sed nempe saviorum.
Et porro me vocabis.
Quid porro te vocabo?
Apiculam? sed adde
Hirundinem. Quid inde?
Tinnunculum? sed adde
Ranusculum. Quid inde?
Lepusculum? sed adde.
Quid ergo semper addam?
Nil: praeter illud unum:
Ut quandocumque palpas
Me voce blandienti,
Manuque delicata,
Addas subinde testeis
Ac sanctulum sigillum,


page 659

Ter mille basiorum,
Ter mille saviorum.
Ego te meam vicissim
Vocabo Pasicompsam:
Ego te meam Columbam,
Beatulam Columbam,
Dicaculam Columbam,
Loquaculam Columbam,
Virgunculam Columbam,
Mellitulam Columbam,
Valentulam Columbam:
Ego te meam medullam,
Penitissimam medullam:
Ego te meam Dianam,
Subinde marmorillam,
Subinde mollicellam,
Subinde blandicellam,
Subinde milleformem,
Subinde millemunem,
Subinde mellilinguem,
Bellam, beatulamque,
Beatulamque bellam
Appellitare pergam.
Fgo te meam subinde
Matero lam vocabo:
Ego te meam subinde
Sororculam vocabo:
Ego te meam subinde
Eiconculam vocabo:
Ego te meam subinde
Corniculam vocabo:
Ego te meam subinde
Apiculam vocabo:
Ego te meam subinde
Palumbulam vocabo:


page 660, image: delf0660

Ego te meam subinde
Caniculam vocabo:
Ego te meam subinde
Anaticulam vocabo:
Ego te meam subinde
Ouiculam vocabo:
Ego te meam subinde
Nitedulam vocabo:
Ego te meam subinde
Monedulam vocabo:
Ego te meam subinde
Muraenulam vocabo:
Ego musculum tenellum,
Ego rusculum novellum,
Bellatulsamque bellam
Bellamque Pasicompsam
Subinde te vocabo.
Hac pactione curis
Nos mutuis amemus:
Hac factione curis
Nos muturis amemur:
Et spiritu trahaci,
Et halitu sequaci,
Et hirquulo minaci,
Et vocula salaci,
Et osculo rapaci,
Et corculo voraci,
Et crusculo procaci
Ex intimis medullis
Exerceamus annos.
Horumque porro fructus
Carpamus annuatim,
Prolem feraciorem,
Prolem beatiorem,
Prilemque dulciorem,


page 661

Prolemque cultiorem:
Prolemque masculinam,
Prolemque femininam:
Tot utriusque sexus,
Quot plumulas acanthis,
Quot voculas coturnix,
Quos flosculos rosetum
Quod ramulos frutetum
Habetque procreatque:
Qui mensulis, ad instar
Olivulae, sed ebunt:
Ad instar vuularum,
Et palmitum novorum,
Per mutuum vigebunt,
Per mutuum virebunt.
Pariterque cantitabunt
Vernaculum canorem:
Pariterque salitabunt
Feroculam choream:
Pariterque lusitabunt,
Pariterque basiabunt,
Pariterque suaviabunt,
Pariterque nos amabunt:
Pariterque vellicabunt,
Pariterque nos vocabunt
Materculam mamamue,
Patertulum tatamve,
Procace murmurillo,
Loquace gutturillo,
Saltuque pumilillo.
His Ida conticebat,
Et Nuptias petebat.

Ad Francisium Stubenbergium.

Quando ita vult, patriis alius torpescat in aruis:
Una domus puerum noverit, una senem.


page 662, image: delf0662

Tu tamen et caelos, et Francisce, imitatis et auras,
Quae gaudent motu vividiore loci.
Nam primo calor ille animi generosus in aevo
Matris ab amplexu te iubet ire foras.
I Francisce, bonae quo te rapit indolis ardor:
Non decet hoc calidum velle tepere situ.
Cernis ut e specula Virtutis Gloria currum
Ostentet, quo te celsa sub astra vehat?
Cernis, ut auratam texat tibi fama coronam,
Quam templi in medio fornice figat honos?
Laus magna est patriae decorari a sanguine gentis
Sed maior gentis condecorare genus.

In Phoenicem Wengererum.

Qualiter aeternos renovant incendia pullos,
Secla decem quoties unica vixit avis:
Sic patrum virtus se in prole reseminat: et sic
Vivida Wengiadae flamma perennat avi.

Salomoni Ienischio.

Ienischi, erecto surgunt tibi corpora filo:
Mens et in erecto corpore recta tua est,
Vatioinor, rectis stabit Respublica talis,
Cui tu mature tempore rector eris.

Amicus.

Si quis amicus homo est, ut nominis arguit omen:
Huic praestare nihil, quam Deus ipse potest.

Ioanni Starckio [(transcriber); sic: Ssarckio] .

Paupertas plerunque Bonae soror ad dita menti:
Id questa est hodie natio, questa Patrum.
Nec tamen hoc animum fas despondere sub aestu,
Quin tu, mi Starcki, disce docente Bono:
Plus semper placuisse Deo et sapientibus, in re
Pauperiore Bonum, quam locuplete Malum.

Casp. Bertramo Sax.

Quam cerebrum Iovis esse putat gula Saxonis esu.
Pernam Barbyaco, Caspare mittis agro.


page 663

Laudo: sed ad Francos una collum atque calorem
Debueras stomachi mittere Saxonici.

Ad Andr. Wilckium.

Sunt quos ingenium, sunt quos et Spiritus, et sunt
Quos Doctrina decus vatis habere probat.
Gloria cuique sua est, sive id sollertia, sive
Ingenium, sine spiritus ornet epos.
Omne tulit punctum, cui sors dedit omnia: quamquam
Tanti et tergemini gloria rara boni est.
Ta nunc expendis, quid et artis, et indolis, et quid
Ignis ab igne Dei quisque Pocta trahat.
Si quid habet (sed habet) Critici sententia veri:
Ni vates vatem nemo docere potest:
Quei te non vatum vatem, doctissime VVilki,
Dixero? multorum gloria sola tua est.

In Georg. Rollenhagium defunctum.

Rollenhagius, omnia qui fuit omnibus olim:
Nunc suus est, postquam desiit esse tuus:
Nempe tuus vitam qui versioloribus ornas
Moribus, humani quod solet aura fori.
Ille Thalete mihi sapientior esse videtur,
Prore qui poterit desipere et sapere.
Hic poterat, Phoebi doctissimus insuper artes:
Ipse quod et Livor velle negare negat.
Parthenope, tibi quaere parem pro pube magistrum.
Si reperis: Sophoclem te reperisse puta.

In imaginem Cunr. Rittershusii.

Phoebe pater. qui mundi oculus perhiberis, an unquam
Vidisti qui sit doctior et probior?
Reddita vox: nusquam doctosque probosque videre est.
Nullum qui simul et doctior et probior.

Theod. Rhodio, de ipsius Hagne tragoedia.

Quaelegi placuere: credo et illa
Quae nondum potui, placere posse.
Cothurnique minas ab Euripide


page 664, image: delf0664

Formidat mea Musa. Sarsinatem
Et quae Sosia Parmenoque saltant
Como iudice iudicare malo.
Qum tu care Rhodi Deo atque Musis,
Qui re proximus, omnia, omhibusque est,
Ad illum mihi provoca, Gruterum.
Gruterum tibi nemo iudicabit
Meo iudicio meo? imo Phoebi.

In nuptias Casp. Cunradi.

Tale sit hoc vestrum¨quale esse vir optimus optet,
Optima quale suum femina coniugium.

Georg. Cunrado, in Curlandiam ituro.

Nonne hoc perversum est? Musas Charitasque relinquis,
Per mare quas alius saxaque quaerit amor:
Affectasque novis Curlandia regna tropaeis
Inclita, Bellonae qua gravis ira furit.
Sed non perversum est, ubi Dux Gulielmus, in illi;
Et Musae et Charites classibus esse solent.

Henr. Holschero, Rectori Hanoverano.

Hanoverana tui visa est mihi forma Lycei:
Et color, et graphici schematis ordo placet.
Prima tenet pietas, morum civilis honestas
Altera, doctrinae tertia plama datur.
Nempe anima est pietas studiorum: et publica vox est
Dimidium facti rite precatus habet,
Grande decus, morum est disciplinata venustas:
Nil sapit incultus, sit licet arte, Thales.
Quem pietas, morumque lepos, artesque decorant,
Implet honorandi remque decusque viri.
Tuque viam munis, Holschere, et lampada praefers
Ad sacra tergemini tanta magisterii.
Perge opus affectum, melius sic orbe sub isto
De re communi nemo merere porest.
Cui privata suas Schola non bene tradidit artes,
Numquam Academiae moribus aptus erit.


page 665

Martino Aichmano.

Vivere si bibere est, et in otia soluere memtem,
Quarta mihi Dresdae vivitur ipsa dies.
In vitae sed enim subeat cum nausea vitae:
Ambrosia cupiam me recreare tua.
Dic mihi quando domies? satis id me scite: nec addo
Quando vacos: cum te posse vacare negem.
Nec tibi dulce foris illud, Martine, rogandum est.
Musarum et Charitum totus in ambrosia es.

In natalem Georgii Kolbii.

Tristis erat mundi facies et nubilus horror,
Quam longo hesternus se tulit orbe dies.
Nunc subito apticum se purgat in aera mundus,
Spargit et aureolas sudus Apollo comas.
Quid caussae rear esse? sui modo Phoebus alumni
Natalem voluit cernere Kolbiadae
Nunc tu Phoebe places: nunc pectus amabile, Kolbi, es:
Quem Deus e caelo cernere Phoebus amat.

Ioh. Gebawero.

Quae Distelmarium te cogit o