August 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

BRUNONIS SEIDELII QUERFURDENSIS.

Dictum Keiserpergii.

OLim fuerunt aurei sacerdotes,
Et lignei calices. sed aureos contra
Calices habemus, ligneos sacerdotes.

Odorio.

Cygnus tu tibi candidus videris:
Coruus sed niger omnibus videris.

Ad Omelliam.

Te petere uxorem miraris Omellia nullum?
Quae sit vera volo dicere caussa tibi:
Nemo sibi talem cupit associare puellam,
Quam possit matrem iure vocare suam.


page 113

Iocus.

Superatus in iudicio qui fuit reus
Conversus ad suum inquit adversarium:
In aquis videre te genu cuperem tenus
Stantem, Quid inquit hic noceret id mihi?
Respondet alter: at sub undi sit caput.

Ex Plinii libro 14.

Ergone delectat tantum nos cura bibendi,
Nec quidquam nisi nos sumere vina iuvat?
Quin etiam studio potandi sumimus illa,
Quae cupidam possent exstimulare sitim.
Turpe quidem dictu: multos haurire venenum
Non pudet ut crescat foeda libido gulae.
Vidi ego qui nudus vim properabat amore;
Ac vestis poterat non memor esse suae.
Multi si quid habent tanta est insania, stantes
Potant; ut sedeant est mora longa nimi.
Pocula cum manibus rapiunt quae maxima cernunt
Faucibus intun dunt mox revomenda suis.
Hoc opus est artis: nec poti verba tacere
Possunt in iugulum quae reditura ruunt.

Ad indoctum bene vestitum.

Te vestis precor an facit superbum,
Ut nomen tibi vendicare docti
Ausis? falleris ô amice multum:
Vestis non habet eruditionem.

Ad Furem.

Milia furatus, decimis placabo Tonantem
Dicis. et hoc tanto munere purus ero.
Obtuleris illas, sed fur tamen ipse manebis,
De furtis donum non amat ara datum.

De imperito venatore.

Cauta venatorem fugiens ad nota recurrit
Vulpes quae dudum foderat antra sibi.
Hanc quidam stulto capiendi captus amore,


page 114, image: delf0114

Nil profecturas mittit in antra manus,
Dumque putat cauda se vulpem posse renere,
Arripit ipsius mordicus illa manum.
Forte sed arridens ait ex adstanubus unus,
Haeret an in manibus praeda petita tuis?
Ille iocum fingens: ne quaesoludite. dixit;
Vulpem non teneo, me tamen illa tenet.

Medici facetum dictum.

Vir quidam malus improbus scelestus,
Aegrotans medicum rogat facetum,
Ia quo vena loco queat secari
Recte. nescio dixit ille (vultum
Verbis addidit et suis severum)
Quaerenti bona namq vena roto
Est in corpore non mihi reperta.

De Moro.

Quod barba ruffo crine cernitur Mori,
Friderico similem se putat imperatori,
Et Barbarossa nuncuparier gaudet.
Nec errat: hoc probatur omnibus nomen;
Sed ultimis in syllabis soloecismum
Multi facientes nomen aptius reddunt,
Pro Barbarossa namque Barbarus dicunt.

De Euclione.

Senex avarus Euclio timens servus
Ne forsan in cella sitiens bibat vinum,
Aquis referto mandat ut ore descendat,
Illas et expbat reversus ex cella;
Gunasse ne puteture dolio lymphas
Sagax habuit sed ille servus occultas:
Ac quando satis vini bibisset. os illis
Implevit. et expuit domino suo coram,
Semper dolum dolus callidior eludit.

De Milone Crotoniate.

Saepius e claro remeavit victor Olympo,


page 115

Et tulit ut meruit, laurea serta Milo.
Non humero posuit cursu defessus anhelo,
Dum stadio toto sustulit ille bovem.
Arboris excusso cuneo sed findere truncum
Dum valida sperat se quoque posse manu.
Partibus ambabus rima coeunte tenetur,
Praedaque crudeli fit lanianda lupo.
Quâ re quisque, Deo non fortunante superbit,
Hac perit, et proprio corruit ipse bono.

De aedituo

Aedituus templi cuiusdam clave solebat
Claudere ferratas et reserare fores.
Ac fait horarum solitus componere pondus;
Redderet ut feros machina certa sonos.
Arguit hunc quidam, quod falsas temporis horas
Ire sinat, nec opus corrigat arte suum.
Ille refert: mea non haec est stultissime culpa;
Sed facit incerto limite Phoebus iter.

Iocus mariti.

Vir malus uxorem graviter pulsare solebat,
Et nimium crebro verbere largus erat.
Admonitus tamen est, sanari in coniuge mores,
Quam verbis, melius non potuisse, bonis.
Ille sacro feriens muliebria pectora libro;
Non ait his verbis sunt meliora mihi.

De Olea.

In fossam quercus oleae cum pangitur ârbor,
Fertur tum radix utilis esse nihil.
Robore sic premitur Christi doctrina potentum:
Semper plus vero vis inimica valet.
Atque Euangelium nullo fert tempore fructus,
Cum regis formam doctor habere cupit.

Canonicus.

Quidam piger Sacerdos, nobilis tamen,
Cum constituto tempore precandum foret,


page 116, image: delf0116

Graecae recitans ibi ille linguae literas:
Has accipe, dixit, literas quaeso Deus,
Horas et inde tibi canonicas effice.

Melandro.

Casus libenter confero tecum meos:
Levatur hac collatione pars mei
Doloris ingens, par suo gaudet pari.
Linguam seni senex habet dulcissimam,
Puero puer, est et femina grata feminae,
Aegrotus aegroto, vir oppressus malis
Acceptus est viro simile experto malum.

De Moro.

Fecerat urina moro formica dolorem,
Dum iacet et dulci membra sopore fovet.
Excitus ille sed, ad captivam protinus inquit;
Te non vulgari morte perire decet.
Et srobe defodiens ait hic tua fata subibis,
Hic iaceas tumulo viva sepulta tuo.

Eiusd. generis.

Forte sub aestivo geminorum sidere quondam
Egressus patrio flumine cancer erat.
Ac procula ripa viridi dum ludit in herba,
A quodam fertur praetereunte domum.
Is pecus ignotum cernens miratur at eius
Acri perstringit vulnere chela manu.
Tum vero cancrum medio sub flumine mergens,
Bestia sic ergo sic moriaris ait,
Ille sed incutiens caudam plaudebat in undis,
Et fatuo mortis talia signa dabat.


page 187