DOusa fuit, totus querulus cum diceret orbis;
Auribus insonuit vox mihi: Musa fui.
Quando sepulturas et iura minacia mortae
Kirchmani docuit pagina vulgus iners:
Sic Venus erupit Quis te malus abstulit error,
Cura sit in solis ut tibi tanta rogis?
Ista senes nôrint quis vitae terminus in stat:
Conveniens annis sum magis ipsa tuis.
Dixerat et solitis cor adussserat ignibus. Ille
Quae Dea man dârat facta putare iubet:
Rxstinguensque rogos; incendia pinea versat,
Solemnes quariens ad nova festa faces.
De tumulo in thalamumque salit, cineresque relinquens
Non spernit streperas, munera parua, nuces.
Omnia conveniunt: per quem vixere sepulti,
Vitam victuris is dare dignus erat.