August 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

WENCESLAI ZASTRISELII BARONIS MORAVI.

I.

OMnia ab uno, ergo omnia ad unum. regula vitaeest.
Unius vivam moriarque Unius amore,

II.

Non decus est maius, nec principe dignius ullum,
Quam si dicatur verae pietatis asylon.

III.

Pondus habent magnum praeclara exempla potentum.
Qualis enim Princeps talis quoque subdita turba.

IV.

Semper eris felix si Christi gloria finis
Semper erit, sine quo sunt somnia cetera vana.

V.

Non vis aut numerum Regnum tutatur ab hoste,
Praesidium Regni Deus est. verbumque, fidesque.

VI.

Magnanimum haud Dominum delectat robur equorum
Sed qui christe tua pendent ope, mente, fideque.

VII.

Consilium robur, virtus, victoris laeta,
Arbitrio Domini solius stantque caduntque.

VIII.

Discite iusticiam Reges nec temnite Regem,
Qui summus Regum est a quo regna omnia pendent.

IX

Nil stabile in mundo est et tu cur stare requiris?
Sola hominum pietas stabilis diuturnaque sola.

X.

Praevaleat pietatis amor nexuque perenni
Coniungat tandem placidas concordia mentes.

XI.

In quanto est pia mens nunc constituta dolore,


page 1193

Cum videt in rebus tam multos ludere sacris.

XII.

Proloquar atque utinam patriae sim falsus Aruspex,
Hasce brevi, Dominus, graviter quoque puniet oras.

XIII.

Quod nisi nos vitam subito emendabimus, actum est:
Sacra docent, tot signa monent, et poena probatit.

XIV.

O moniti roties resipiscite, discite verum,
Christus ne iustae vindictam exerceat irae.

XV.

Durate in christo, licet hic vos iactet et ille
Quod non dat praesens, dabit illud vita futurae.

XVI.

Affectat spiens medio cria commoda vitae,
Contentus paucis qui caeli commoda quaerit.

XVII,

Heu pauci nimium pauci. qui linquere possunt
Haec terrena, aliisque animi se attollere caelo.

XVIII.

Ut rosa de rigidis prodit suavissima spinis,
Inter et aerumnas sic Christi Ecclesia crescit.

XIX.

Spes confifa Deo pietatis ahenea turris,
Haec numquam fallit numquam confusa recedit.

XX.

Non ut nunc ita semper erit, durate fideles:
Omnia vertuntur certe vertuntur amara.

XXI.

Ne frangare mora, spe nitere, nam que premendo,
Vera fides surgit magis at simulata recumbit.

XXII.

Hoc certum est certum esse Deum, qui cuncta gubernat,
Cui placet hic pietate graves tot voluere casus.


page 1194, image: delf1194

XXIII

Virtutis studium multi in sermone relinquunt,
Nunc labor est paucis pietatem extendere factis

XXIV.

Ut doceant alios alii de relligione.
O proceres date praeclaris sacra otia Musis.

XXV.

Qui prodesse aliis non curat, iure meretur
Hic homo non nomo sed turpissima bestia dici.

XXIV.

Est homo, ccu dicun; homini Deus, est Lupus idem,
Proh dolor, at multis feritas innata luporum est:

XXVII.

Nescio quis patriae cuncotos tenet ardor amorque
Pro patria vitam profundere, dulce piumque.

XXVIII.

Pro Christo magnum est decus profundere vitam,
Christi inamore mori mini vita. et regula vitae:

XXIX.

Sanguinis humani sitiens, dat sanguine poenas,
Magna Deus magnis compensat crimina poenis.

XXX.

Non metus imperium sed amor mage fulciet omne,
Saepius asperitas, raro indulgentia peccat.

XXXI.

Mite Deo placet ingenium quia mitis et ipse est:
Si vis esse Deo similis mitissimus esto.

XXXII.

Magnus honos hostem superare, at vincere se ipsuae
Maximus, ipsa potest nec virtus altius ire.

XXXIII.

Expers consilii vis mole sua rnit moris,
Proximus ille Deo ratio quem recta gubernat.

XXXIV.

Interdum sapiens rectum videt, est ubi peccat.


page 1195

Crede mihi, ante obitum dicendus nemo beatus.

XXXV.

Numquam nos laetos aliena pericula reddant.
Namque homines sumus, et cito possumus esse quod hi sunt.

XXXVI.

Expertus dico, Ducibus se credere vanum est,
Sunt etenim fluxum genus, et mortalis origo est.

XXXVII.

Tristitiam capient, qui spes in Principe ponunt,
Laetitiam capient, qui spes in Numine ponunt.

XXXVIII.

Tu confide Deo qui solus fallere nescit,
Longa perire potest in puncto gratia Mundi.

XXXIX.

Fallitur et fallit nimium mortalia recta
Quisquis amat, nostra est quia summo patria caelo.

XL.

Qui novit Christum, et qui Christo totus adhaeret,
An non principium iam vitae habet ille futurae?

XLI.

Quod iuvat exignum est, plus est quod laedit in aulae,
Ambigua infelix quicumque senescit in aula.

XLII.

Ut lapsu graviore ruant, tolluntur in aula.
Aula locus, fortuna, ille est, ubi ludicra ludit.

XLIII.

O Deus armorum satis est, sat sanguinis haustum,
Da quandoque tuis, da pacis amore fruisci.

XLIV.

Nulla salos bello: pacem ergo poscimus omnes:
Vel iusto bello pax anteferenda videtur.

XLV.

Intentant certe fatalem cunta ruinam,
Quo vertas oculos ibi nil nisi languor et angor.


page 1196, image: delf1196

XLVI.

Miraris toties quod in are signa resultent:
Tu mirare hoiminum quo d nunc dementia tanta.

XLVII

Vivimus at quotus es quem vitae paenitet acteae,
Longanimis Deus est plenus bonitate redundens.

XLVIII

In nihilum quod non sce erum ratione redacti
Iam sumus unius fecit tua gratia Christe.

XLIX.

Displiceam Mundo tibi complaceam modo Christe.
Si tu me curassnihil est quod cartera curem.

L

Unum illud votis exposco ardentibus unum,
Fosse Dei Templum colere, et membrum esse piroum.

LI.

Iactet opes alius, magnos veliactet honores,
Iacto ego cum Christo me aerernum foedus habere.

LII

Divitias quaero longo quae tempore durant,
In quas nec morti nec sorti est ulia potestas.

LIII.

Hic satis est pulcher quem Musae dotibus ornant.
Hic saris est dives Christo qui fidere novit.

LIV.

Et quod largitur mihi quodq denegat omne
Gratum, nam Domini mihi semper grata voluntas.

LV.

Qui tantum quaeunt praesentis commoda vitae.
Accipiant: antum praesontis commoda vitae.

LVI.

Et domus, et domina, et vati, et spes grata nepotum
Sunt linquenda tibi, maiorum more tuorum.

LVII.

Abftrahit aeris amor quam multos Christi ab amore.


page 1197

Accedunt honor exiguns, procerumq favores.

LVIII.

Pergrave iudicium, fuiria com itante, subibunt
A Christi temere qui cognitione redeunt.

LIX.

State viri nostra pro parte sata ipse lehova,
State viri Christus numquam sua membra relinquit.

LX

Caussa tua est, caussamq tuam bone Christe tuêre:
Te contra nihil est Satanas. Mors, Orbis, et Orcus.

LXI.

Cura vale, mentes hominum quae rodis et angis,
Orborum pater est Deus, et patronus egentum

LXII.

Praeditus est bonitate, bonum quem nomine dicunt,
Ille Deus meus est, mea spes fiducia, turris.

LXIII.

Spe potiora feret Christe constanter adhaerens,
In spem spem contra, modo tu diffidere noli.

LXIV.

Dicimur a virtute viri, tu femina ne sis,
En aderit Dominus quâ non sperabitur horâ.

LXV.

Quem metuam? Christo vivam duce et auspice tutus.
Is confirmabit iusto mihi robore pectus.

LXVI.

Qui trahitis durum variis in casibus aevum,
Fortieter exspectare Deum, exspectate fidelem.

LXVII.

Turpe quidem dictu, licuat modo vera fateri,
Nulla aut rara fides miseroselegit amicos.

LXVIII.

Turpe quidem dictu, sed si manifestafatemur,
Relligio velum est, quo crimina multa teguntur.


page 1198, image: delf1198

LXIX.

Solus amor Christi veros coniungit amicos,
Infidus Christo, nulli est in amore fidelis.

LXX.

Sursum mens specta sincerum hîc comperies il,
Desine in humanis aliquam spem ponere rebus.

LXXI.

Optima pars vitae in luctu et squalore senescit,
Ut fluctus fluctum, mala sic mala concomitantur.

LXXII.

Tu sis consilium Deus. ô tu lumina praefer,
Consilii toto nil et cum pectore nostro.

LXXIII.

Vidi ego spectatum iavenem virturis honore,
Et vidi rursus mala per commercia labi.

LXXIV.

Cum bene res gesta est dicatur gratia Christo,
Ille potest paruo vel milirte vincete nullo.

LXXV.

In bene ne coeptis te dira calumnia pulchrae
Virtutis turbet comes at fesat omnia virtus.

LXXVI

Perfer et obdura, vindictam, trade lehovae,
Iustitiam in lucem profert iustissimut ille.

LXXVII.

Fer quae fere deret mala maxima vince precum vis
Quae mala sunt seit fine bone convertere lous.

LXXVIII.

In medio virtus, moderatus in omnibus esto,
Sinon ante diem vis dulcem abrumpere vitam.

LXXIX

Qui sapis ad tempus iustos cohibeto doiores,
Ira furor brevis est, et nil moderabile suadet.

LXXX.

Aude aliquid, vires desunt: laudanda voluntas,


page 1199

Est aliquid prodire, labor tamen omnis vincit.

LXXXI.

Quis ferus est adeo non ut mitescere possit.
Mitescant cum bruta modis animalia multis?

LXXXII.

Disce libens, quid pulchrius est quam plurima nosse?
Quam sibimet patriaeque suae succurrere posse?

LXXXIII.

Est equidem pulchri vestitus gratia magna,
At si mens nuda est virtutibus, omnia nuda.

LXXXIV.

Cum fortuna savet nimium ne crede, favori,
Nam favor ut vapor est, talis constantia rerum.

LXXXV.

Ne desponde animum, si iam non oomnia, cernis,
Indicium accrescet cum succrescentibus annis.

LXXXVI.

Odi ego proiciunt qui sesquipedlia verba:
Leniter et nullo strepitu sapientia nostra.

LXXXVII.

Desipere est nimium sapere et nescire decorum:
Nescis? pauca loqui laus est, si plurima possis.

LXXXVIII.

Felix cui nostris Helicon lustratur ab annis,
Oiterum felix haec aetas aurea tota?

LXXXIX.

Perge laborando, levid est labor omnis amanti.
Siperges, labor ipse labor tunc desinet esse.

XC.

Mens generosa tuum Plus ultra symbolon esto.
Hîcincerta sedes aeternam quaerito sedem.

XCI.

Viae Deus, tu das mentem cum corpore sanam.
Una et vera salus, cunctorum causa bonorum.


page 1200, image: delf1200

XCII.

Hîc me pro meritis sed castigato paterne.
Hîc me sancte Pater, nec vitam differ in illam.

XCIII.

Vive memor lethi, et Christum ur te dirigat ora,
Incautum perdar ne te quoque Parca severa.

XVIV.

Orandum semper tragica nemorte peire
Nos sinat, aeterna qui nos de morte redemit.

XCV.

Qui bene non visit, bene non morietur, at ille
Qui bene non mortur Stygias rapietur ad undas.

XCVI.

Dissolui cupio. tanta est mihi nausea Mundi:
Dissolui cupio, tanta est fiducia Christi,

XCVII.

Caelestis vitae natalis funeris hora,
Accelera iustis, ô Christe hanc funeris horam.

XCVIII.

Alme Patr, Pater alme mihi concede precanti,
Te praesente mori, atque animqm tibi reddere ovantem.

XCIX.

Donec anhelantem pulmo mihi suggeret auram,
Pro tantis meritis te extollam Sancte ehova.

C

Quod satis est, satis est, sapiens nil amplius optet,
Ad vires se quemque suas componere laus est.

Wenceslao Lescinio.

PErge vonis avibus cum stet sententia menti.
Nam tua te virtus, animi te vividus ardor
Cogit abire procul nec me mea cura fefellit,
Sic equidem duceban animo, rebarque futurum.
In te virtutes omnes splendescere cuncti
Cernimus et magnos tua facta imitantia Patres,
Nobilitas virtute carens est fumus inanis.


page 1201

Hoc virtutis opus virtutem extendere factis.
Qui se non ullo deturpat crimine, discit
Qui indomitum frenare animum compescere coecos
Affectus qui iusta sequi vitare nefanda
Ingenuas totis amplecti viribus artes,
Sit quamvis pauper, genitore creatus eodem,
Nobilis ille mihi sit, dignus honore favore.
Dantur at haec paucis, neque enim sine Numine Christi
Eveniunt, paucis contingit adire corinthum.
Nunc quoque non comitem tibi me quocumque negarem
Lescinidum decus aeternum, mea magna voluptasi
Sed quid fata negant comitem virtute Dryandrum
Conspicuum, ipse tibi gra or. Vos patria laeto
Accipiat vultu reduces et praemia soluat.
Quid mororihis veniam quaeso da dulci Amice,
Atque meus maneas, maneas Musarum in amore:
Dilperema si quicquid opum si quicquid honorum est,
A Musis revorae pote st me dulcribus unquam.
Terque quaterque vale tua semper gloria viver;
Vivet, dum virtus victurum nomen habebit.

Ad Sigismundum a Turghaus abeuntem.

Pars animae? tecum quod non conceditur ultra
Vivere, nonne animae parte carebo meae?