August 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

GEORGII WIPERMANNI

Historia Borcardi Itzehudaei, nobilis Holsati.

SIt servans fidei princeps, quicumque ministro:
Servantes fidei postulat esse suos.
Huius ego caussae. quo sit manifestior illa,
Versibus exemplum commemorabo meis.
Christophorus primus Daniae Rex atque Gerardus.
Holsatiae gererenicum fera bella, Comes;
Mirandum evenit: Danorum exercitus ingens,
Fusus ab exigua namque cohorte fuit,
Quorum pars caesigladio, pars altera capti;
Pars sibi difficili consuluere fuga.
Rex etiam fugit. sed non aufugit, et hosti
Traditus infausta deditione fuit.
Nam Borcardus eques Regem sub nocte silenti
Cepit ubi Regis dicitus esse vadum.
Gottorpum sese mox contulit, atque Gerardi
Mentem exploravit calliditate sua.
Borcardus magno vigiles clamore fatigat,
Ut somno possint eugilare gravi:
Territus a somno surgit Comes ipse Gerardus,
Et castri portas obstupefactus adit.
Quis fuerit tanti clamoris, quaeritat, auctor,
Atque cupit, clamor, scire, quid iste velit.
Mox Borcardus adest, Comitem affaturque Gerardum,
Astute simulans vulnera, vincla, lu/tron;
Quid dabis auxilii, Comes ô generose Gerarde;
Consilii porro quid, generose, dabis?
Captus ab hoste fui: cum me dimittere nollet;
Iuravi sancte soluere velle lu/tron:


page 1118, image: delf1118

Obstrinxique fidem, qua si privarer ab hoste,
Vita mihi posthac omnis acerba foret,
Ille resert contra: Non est, Borcarde, timoris
Caussa tibi; non est: exime corde metum.
Pro te dimittam Danos, quos agmine magno
Cepi; captivis tu redimere meis.
Fortuvas, omnesque meas impen dere vires
Haud me taedebit, liber ut esse queas.
His dictis, Borcardus eques Itzhudus ib dem
Captivum Regem sistit, aitque simul:
Accipe Christophorum, quem votis saepe petisti,
Qui tibi militiae maxima caussa fuit.
Fidus enim dominus fidum facit esse ministrum.
Quem fcaus delectat, fraude doloque perit.
Ergo sit fidei servans, quicumque ministros
Servantes fidei postulat esse suos.

De fide servorum erga Dominos.

Est regio Holsatis Ducibus quae subdita paret.
Wagria consueto nomine dicta suo.
Arx fuit hic olim, Neoslagia nomine dicta,
Sed praesens aetas non meminisse potest.
Haec triplici vallo, triplici circumdata fossa,
Stagnum pisce scatens nec proculi inde fuit.
Ranz ovius possessor erat, sed tristia tandem
Nobilis hic dicta passus in arce fuit.
Duriter a Slavis obsessus, quicquid habebat
Deseruit vitae consuluitque suae.
Nam desperata re, per stagnumque vadumque
Ipse natans, arcem liquit: opesque simul.
Cetera turba suo misere se dedidit hosti,
Cuncta avide cuius diripuere manus.
Cumque inberentur veteres migrare coloni,
Inveniebatur spretus in arce puer,
Qui seruire coquo cosvenerat: is proce multa


page 1119

Obtinuit, quoniam corpore patuus erat,
Ut secum auferret, quantum portare valebat:
Mox humeris puerum sustulit ipse suis;
Nempe sui Domini natum quem pectore fido
Dilexic, pueri captus amore puer.
Communis fuit his lusus, commune periclum,
Communis tandem venit utrique salus.
Ranzovius etiam postannos reddita multos
Sunt bona, quae Slavi diripuere truces.
Impensisque novis arx est constructa nepotum,
Sed fuit haec alio constituenda loco:
Henricus Ranzou Produx modo possidet illam,
Sed nunc Ranzovio nomine nomen habet.

Pietas Mulierum nobilium Holsaticarum in maritos suos, caesos a Dithmarsis.

A Christo nobis de pura virgine nato,
Reddita quo miseris vita salusque fuit.
Mille, quadringentos, et tres expleverat annos
Phoebus et in cursu praepete quartus erat:
Tunc in Dithmarsos effrenes proelia movit
Dux Holsatorum, sed mistranda nimis.
Nam bis-sex Equites auratos pugna, trecentos
Insuper insignes nobilitate viros.
Atue Ducem letho dedit improviso Gerardum,
Non mala causa licet belligerantis erat.
At nunc a viduis. quid facta clade sitactum,
Nobilibus, paucis commemorare libet.
Vestibus indutae, quas virgo monastica portat,
Coniugibus praestant hoc pietatis opus.
Corpora sollicite quaerunt occisa suorum,
Exequias illis instituuntque pias;
Et maestis animis funebria munera soluunt,
O pietas omni commemoranda die!
Dithmarsi siquidem tumulum, mihi crede, negassent.
Insigni claris nobilitate viris:


page 1120, image: delf1120

Hac ita decepti sancta nisi fraude fuissent,
Matronae aeternum qua meruere decus.