COniugium cum sit castae lex optima vitae,
Quam Deus a primo conditor orbe tulit.
Tum quoque sanctarum interptes doctissime legum
Tam sanctis vinctum legibus esse decet.
Ergo etiam castae tua vincla iugalia Musae,
Ut debent versu liberiore canunt.
Tu modo fronte hilari cantantes suscipe Musas.
Sic tibi sit felix et sine litere lorus.
Dulcia dum socii celebramus foedera lecti,
Et canimus taedas coniugiique decus:
Huc ades ô Erato, quae vincla iugalia votis
Carminibusque soles condecorare tuis.
Tempus adest quo Iustitiae iurisque sacerdos,
Posthabitâ vitâ caelibe, Sponsus erit.
Sponsus erit, nuptamque sacras adducet ad aras,
Castus ubi amborum pectora iunget amor.
Iam tuba dat signum, iamque aethera murmure complent
Tympana, et in celsis turrib. aera sonant
Et studio ingenti doctorum turba virorum
Advolat, et Sponsi confluit ante fores.
Ergo veni, nove Sponse veni; tibi ducitur uxor:
Auspicio ridet lux hodierna tuo.
Iam prodit Sponsus vultus ac ora serenus;
Et roseo regnat dulcis in ore pudor.
Pone latus sequitur Pietas, ac inclita virtus,
Quae docet aeterni numina nosse Dei:
Virtutesque aliae Sponsum comitantur euntem,
Et late in morem conglomerantur apum.
Salrantes videas Musas et plectra moventes,
Dum celebri Sponso myriea serta patant.
Ridentes videas Charites dum vincula nectuns,
Queis duo formosus corpora iungar Hymen.
Parte alia ingreditur castis stipata puellis
Sponsa, mellaris luxque decusque gregis;
Quis et ex oculis accendit tela Cupido:
Qui propriam caeston tradidit alma Venus.
Colla ninem poterunt, aurum superare capilli,
Ora tosas, molles alba ligustra manus.
Vox sonat in vulgo: felix hoc Sponsa marito
Hac felix etiam ceniuge Sponsus erit.
Mens sine labe Deus, mens casti plena pudoris;
Nil nisi quod castum est et sine labe probat.
Et iustus vindex incendia punit amorum,
Quae vagus incertis sedibus error alit.
Sic impollutae Ioseph fert praemia vitae:
Sic sua Davides crimina clade luit.
Cernis ut ignivomis Sodomitica regna pocellis,
Hei quam funesto sint tumulata lacu?
Forsitan haud unquam cecidissent moenia Troiae
Inclita Neptuni moenia structa manu.
Si non Tyndaridem rapturus classe Lacaenam
Argolicam Phrygius raptor adisset humum:
Usque adeo suria;, turbataque foedera, poenis
Non sinit horiendis ira carer Dei.
Qui placuiss Deo volet, et sua vota valere,
Huic non illicitus pectore flagret amor:
Flagret amor castus, quem vult reus esse duorum,
Vincat sitque uni femina iuncta viro:
Sic Deus instituit; primaque ab origine mundi,
Hoc opus ut saceret iura secunda fuit.
Vix iuvenis primo iam pubescebat in aevo
Artificis magni nobile mundus opus:
Iamque erat impositus Paradisi suanib, haerus
Villicus in tanto rure futurus, homo.
Solus homo thalami et vitae consorte carebat,
Qua sine non poterat vivere solus homo.
Id sensit sapiens divini cura parentis;
Auxilium que tibi iam faciemus ait.
Exeruitque viro costam, mirabile dictu;
Qui putet? ex costa femina facta viri est.
Hanc Deus ipse viro dedit, atque afflavit amores
Qui valido nexu corpora bina ligent.
Hinc igitur sobolis complet generatio mundum,
Hinc sua nunc passim spicula torquet amor.
Ergo te decuit, legum clarissime vates,
Legitimi potius vincla subire iugi;
Quam sine coniugio viduas traducere luces,
Et tristes gelida nocte fovere toros.
Maec pietas laudanda tua est; quia iussa Tonantis
Observans, castae virginis igne cales.
Victus Acidaliis tandem nove sponse sagittis
Ureris, et placidum pectore vulnus alis.
En tibi procedit vultu nova nupta sereno;
Quantus inest membris ingenioque decor!
Aspicis ut rutilo frontem discriminet auro,
Aemulaque ut certent lumina sideribus.
Hanc sibi consilio Iovis edita vertice Pallas:
Ore Venus similem non neget esse sibi.
Quid memorem ingenii dotes, moresque pudicos,
Queis superat castas ex Helicone Deas?
Quid referam sponsae praestantes laude parentes,
In patria quorum nomina clara vigent?
Doctus enim genitor casus armatus in omnes,
Saxona consiliis regna fideque iuvat.
Hunc consultantem et magnis de rebus agentem,
Mitari attonitis dicitur Ilmus aquis.
Huius ab ore, velut ficundi Nestoris olim,
Dulcior Hyblaeo melle loquela fluit.
Is sibi devinxit summos gravitate Monarchas
Proque suis meritis praemia digna tulit.
Saepe peregrinas hospes penetravit ad oras,
Et traxit celebres in sua vota Duces.
Sive placet Latio voces effingere ritu;
Magnus ei Latio nomine surgit honos.
Sive placet patrio sermone resoluere linguam;
Magnus ei patrio nomine surgit honos.
Tali sponse igitur socero laetabere, natam
Conformem genuit qui pietate pater.
Tu quoque iam, nova sponsa, tuo laetabere sponso:
Cui similes paucos inclita Iena videt.
Principibus placet ille viris, quae maxima laus est,
Et patriae fertur gloria prima suae.
Ille suae poterat tibi flore placere iuventae:
Tanta subest formae gratia, tanta genis.
Sunt vigor, et facies, divinae et munera dextrae,
Et gratae formae gratia dulcis inest.
Sed merito internae prior est praestantia mentis,
Atque magis pietas digna favore fuit.
Quae pictas ipsum patriis discedere terris,
Iussit, et ignoto quaerere in orbe lares.
Sie fidei decus aerumnis elucet in ipsis;
Gratior est usti sic quoque thuris odor.
Fide Deo, quicumque Dei sacra verba professus,
Baiulus immeritae cogeris esse crucis.
Infractoque animo fer onus, quod ferre iuberis:
Sic adversa domans omnia victor eris.
Liberat ille suos, praesenti ac numine servat:
Ut te praesenti sponse leuavit ope.
Hospitiumque dedit sinuosi ad flumina Salae;
Qua nuper doctus fixit Apollo pedem.
Illic iura doces, ac sancta volumina legum,
Cognitio quarum sternit ad astra viam.
Non tibi mellitae desit facundia linguae,
Seu cupis Argolico seu Latio ore loqui.
Dignus es, ut circum tua tempora Laurea serpat,
Doctorisque sacro nomine clarus eas.
En tibi sese offert nitido pulcherrima vultu,
Omnia distribuit quae Dea lance pari.
Quam non conspicuo formosus Lucifer ortu
Aurea nec roseo vicerit ore Venus.
Illa tenens dextra gladium, iancemque sinistrâ.
Alloquitur sponsum ralibus orsa modis:
Exulat heu scelus, ingratas Astraea per urbes,
Atque aliquem toto vix habet orbe locum.
Pulsa odiis, saevisque minis, vi puisa potentum.
Divinam maesto pectore poscit opem.
Ergo etiam tristi Germania mota tumultu,
In sua convertit viscera caede manus.
Sed tamen haec casus relevant solatia nostros,
Quod datur in doctis vivere posse Scholis.
Hae mea flent mecum lacrimosis fata querelis
Ac aliquâ fessae dant statione frui.
Hic sono sacrarum divina oracula legum,
Et populis trado iura tenenda meis.
Hic etiam quotquot studiis mcastra sequuntur,
Praemia iustitiae non moritura fero.
Hoc igitur cape sponse meum venerabile donum:
Hoc tu dulce meâ munus ab arte cape.
Sic ait: et mitra fulgenti tempora velat,
Quae Tyrio quondam murice tincta fuit.
Ille novis merito laetatus honoribus ibat,
Quem sequitur docto turba verenda choro.
Ipse etiam pietate simul venerandus et annis
Declarat cupidâ gaudia mente socer.
Is duplices tendens ad lucida sidera palmas,
Optat ut hic Genero sit bene faustus honor
Cum quo coniungunt omnes sua vota precesque,
Pegasei quotquot Numina fontis amant.
Gratulor ipse tibi sponse ô clarissime nemo
Plura voluntatis quo mihi signa d det.
Nam pia cum primum tetigisti limina Ienae,
Tu mihi praeceptor, tu mihi frater eras.
Nullaque distraxit nostras discordia mentes,
Nullus et in nostro livor amore fuit.
Arctior utque pii coniunctio foederis esset;
Haec ribi non fictus scribere iussit amor.
Gratulor ergo tibi felices omine taedas,
Gratulor et tituli nomina clara tui.
Det Deus, ut sociâ felix cum coniuge vitam
Traducas Pyli ter tria fecla senis.
Det Deus, ut faciat tua te Catharina parentem;
Ut vestrâ crescat prole beata domus.
Vivite, et unanimi duo sitis corpora mente,
Inque Deo sit mens una sit unus amor.
Christe patris summi sola ac aeterna volupras,
Coniugium patriâ qui bonitate probas:
Qui cumulans tenuem Lenaeo munere mensam
Coniugibus gaudes hospes adesse piis.
Haec ades atque tuo connubio numine firma,
Ut sint coniugii prospera fata novi.