QUis modus, aut nodus crucibus, trucibusque bonorum
Suppliciis? quae poena reos, quae fata furentes
Excipient? quem das finem, Rex Magne, Tyrannis
Perpetuone (inquam) iugulis iuratus Iberus
Seditione, dolis, scelere, atque libidine dira,
Tormentis, laqueis, vinclis, tunicisque molestis,
Furtisque, et flammis, et caedibus atque rapinis,
Belgarum egregias urbes plebemque, patresque,
Illustresque animas, neque enim pietatis egentes,
Praesidio externo vacuos invadet, et istic
Aethera confundet terris? Numine omnia susque
Deque ferens, iuncto Furia atque Iniuria sceptro
Dividet imperium populis? dum denique fures,
Sacrilegoque Papae conductos aere latrones
Teutoniae infundat campis: dum milite latum
Limitem et hhis terris agat, ac det funera ferro,
Ut reges, totosque greges cum prole futura
Man cupio rursum Latio transmittat Asylae,
Cui superum sedes, cui ianua paret olympi,
Quem clausum reseret dicto, quem claudat apertum,
Quin Stygios verbo restinguat, et excitet ignes:
Tum sacra portentis temeret, templisque reponat
Monstra Deum: hinc nidos lenonum, hinc lustra luparum
Constituat: floremque virum, summosque veneni
Tollat fraude Duces: committat sceptra lupercis
Semiviris: natosque obscoeno fornice ventres,
Inde popas, et aqualiculos, hircosque salaces,
Autolycos, spurcosque Epicurid de grege porcos
Musis substituat castis, sacrisque cathedris:
Exscindat verae fidei documenta professos,
Exculcetque fidem possessis mentibus almam:
Iura fori, legesque tori conculcet, et ipsos
Naturum incestet thalamos, sobolemque relinquat
Ambiguam, dubiumque genus, suppostaque furtim
Pignora in Imperii mittat praelustria sceptra:
Denique et occiduas Aquilam deportet in oras.
De nostris etenim ceruicibus alea currit,
Nostraque res agitur, paries dum proximus ardet.
Eheu! quaemiseris instant regionibus arma,
Quae dirae facies furiarum, et acerba bonorum
Exsilia et caedes? Si fors, si palma Latroni
Cesserit Hesperio, tunc (quod superi omen in istum
Convertant) actum fuerit de legibus: actum
De sanctae Fidei rebus, de prole furtura:
De Musis actum castis: tum numine laevo
Invadet fasatque nefas, farisque fathiscent
Iustitia et Candor, Pudor, observantia Iovae.
At mihi vel tellus optem prius ima dehiscat.
Compositumque sinu accipiat, condatque sepulchro,
Quam diras videam caedes, incendiaque atra
Misceri, ac rutilis stagnare paludibus urbes:
Alterum et alterius mactatum haurire cruorem:
Corporaque infantum genitricis ab ubere rapta
Lacteolum immiti florem demittere ferro.
Inde nurus, tremulosque senes de pontibus altis
Praedipites innare undis, ad stupra puellas
Patrum ante ora rapi: caras prostare maritas,
Quaeque referre pudet, quae linguae, auresque nefanda
Horrent, quae reputans luctu mens concidit aegro:
Qualia multa vident Belgae specta cula, Belgae,
Galliaque, et sacro marcentia Liliae flore:
Proh Superumque hominumque fidem! vigilasne Deigens
Germane, heu vigila! eigila! praesensque periclum
Effuge, dum potis es, teque istis eripe flammis:
Hostis habet muros: ruet alto a culmine regnum:
Regnum acquisitum quondam tam fortibus armis
Maiorum, tanto servatum sanguine, tanto
Defensum: quod mille Ducum peperere triumphi:
Quod tanto germana manus sibi condidit aevo,
Tantorumque operum impensis formavit, et auxit:
Ut meritis caelo, fama se aequaverit astris.
Ah miseram! potes hoc sub casu ducere somnum,
Nec quae circumstent te deinde pericula sentis?
Excute iam tandem, ex oculis, animoque veternum,
Ne victam doceat sero fortuna dolere.
An vero exspectas, patrios dum milite campos
Compleat hostis atrox iterum, dominumque patremque
E manibus, nostrisque oculis tristissima passum
Eripiat, captumque alium deportet in orbem?
O fatum! ô mores! ô coeci infamia secli!
Siccine noti hostes? Latro sic notus Iberus?
Qui si Germanis olim, si forte pepercit,
Nec crudas nostro saturavit sanguine fauces,
Heroas metuens, quos Teutonis ora ferebat,
Saxonia inprimis: Si non indulsit habenas
Irarum sibi, nec laxavit frena furori:
Haud tanto, haud iterum cessabit cardine rerum:
Haud sic a nobis nostrisque recedet inultus.
Ecquid enim Domini facient, si talia Fures
Hesperia emissi tantis conatibus audent?
Aut, quid ab immani veniam speremus Ibero,
Cuius avita altae fixa est sententia menti:
Haeretico servare fidem scelus esse nefandum.
Ite viri, rapite atma, citique obvertite vires
Virbus, heu, tantis, patriaeque avertite pestem.
Sed quid ego haec autem nequicquam ingrata revoluo?
Quidue hortor? siquidem mentem obturamus et aures
Spernentes monita ipsa, parum et monitoribus aequi,
Aspidis in morem, quae cautam subtrahit aurem,
Si quando Magicos metuit deprensa susurros.
Verum ô dum resides, segnes, virtutis inanes,
Martisque expertes, excordes degimus annos,
Securi quid fama ferat, quid fata, quid astra,
Heu numquam caelo spectata impune, minentur:
Interea diro non secius agmine nostris
Finibus assuescit, roburque accersere pergit
Hostis atrox, olim quam putri serpere cancer
Carne solet, viresque acquirit virus eundo:
Nec dormitat enim tanto quoque turbine rerum
Ianitor ille poli, infernique Patulcius, atque
Clusius: intentans non iam clavem amplius auream,
Sed clavam, gladiumque, et adhuc ignota novercis
Gramina: et unanimes agit in fera proelia fratres,
Dum videt in peius fatis ruere omnia et alto
Teutoniam, rerum dominam, languere veterno.
Mox Capitolina molitus fulmen ab arce
Furcifer, imperiumque Petri mentitus, et ensem,
Pacem audet mandare viris, pausamque duelli,
Queis miseris iam nulla super fiducia pacis:
Queis periura manus, queis perfida dextera Iberi.
Punicaque illa fides, iam dudum prorsus inane
Effecit nomen Numen venerabile Pacis:
Quique simul nostris detrudent finibus hostem,
Tam immanem, tam sanguineum, tanto agmine missum
Nec fortasse deest, si fas audita referre,
Qui malit tandem fraterculus esse poparum
Sacrilegum (ô pudor! ô probrum!) qui lingere pergat
Sputa Papistarum: qui menstrua pellicis optet
Haurire Ausoniae potius, quam recta docentes
Audire, atque locum sacra cedere vera professis,
Martyras appellans Satanae Belgasque, aliosque:
Quos nondum Synodi sententia iusta coactae
Convictos falsi manifeste destinat Orco:
Qui pulchram ante petant per tristia vulnera mortem,
Per flammas, positasque rotas per tela, per enses
Concedant, Latii quam credant monstra Baalis:
Quorum etiam mores, merita, et doctrina, laborque,
Profuit imperio, Regnis, Templisque, Scholisque:
Quosque unum constat Numen, Christumque fateri,
Qui solus legi nostra vice debita soluat,
Et meritis cassos merito transcribat olympo.
Nam metiri animo, iustaque expendere lance
Qui velit ista, Patrum aut fratrum nemo, Hercule, nemo
Nec quisquam afficitur damnis, vinclisque Iosephi.
Quin mystae egregii, et quorum sua cura mederi est,
Excruciant magis, ac velut unguis in ulcere regnant,
Ac veterum errores, sactaque execranda per orbem,
Dictis et factis firmant, scribuntque cruore.
Non requiescet enim, non gens, inquam, ista quiescet,
Donec ad arma Duces et cogat, et arma iuventus
Arma fremat, multoque manus in sanguine condens
Convertat patriae validas in viscera vires.
Quid mirum est igitur dirae feritatis beros,
Pontificesque sacrum semen tollendo piorum,
Igne, rotis, ferro, crucibus, laqueoque, lacuque,
Noctes atque dies decernere? vertere fundo
Teutoniam, patulasque Aquilae convellere pennas?
O si magnanimum Germania nostra referres
Mauricium, heroem, qui Saxona regna tenebat,
Quem Scythici tremuere greges, quem Caucasus ipse
Horruit, atque viro metuit concurrere turbas
Marte suas, vetuitque suas concurrere turmas.
Haud ille, haud occulis spectacula cerneret aequis
Talia: non fures, non ulcera gentis Iberae,
Moliri insidias tanto conanime tantas,
Non tales aperire aditus ad Teutona regna:
Arua aliena iugo premere: inde avertere praedas:
Hinc iactare faces: dare vasta feracia rura,
Exhaurire urbes populis, sacra cultibus: artes
Praesidiis spoliare suis, aeraria nummis.
Iure forum: haud tantis concurrere montibus orbem,
Haud sineret tamen: haud sic conniveret ad usus,
Infandos sacrorum usus infandapque passim
Supplicia insontum, queis dudum exsultat Iberus
Usque adeo, ut iuguli vix iam crucibusque rotisque
Vix campi in rumulos restent, vix arbor in ignes.
Exoriare aliquis Belgarum e sanguine Vindex!
Qui face Marranum, ferroque sequare tyrannum,
Latronumque globos, furumque deinde maniplos,
Ultra Sauromatas ultra Garamantas et ultra
Herculcas rursum longe lateque columnas,
Extremasque ultra proturbes Marte Moluccas.
Exoriare aliquis! mala neu frustra sua ploret,
Imploretque fidem, passis ad sidera palmis,
Relligio, deserta viris, Pietasque fathiscens:
Aut tu summe pater superum miserere; tuoque
Hispanos detrude greges sub Tartara telo,
Quando aliter nequeunt alienis credere regnis.
Quid vero ultorem tam tr sti corde vovemus?
Quidue Duces priscos quid tempora prisca vocamus?
Fallor? an et victis redit in praecordia virtus?
Sic estien, rediit virtus: quod namque precamur,
Quod votis urgemus, adest: caeloque petitum
Piaesidium datur (ecce!) datur tibi Belga quod optas,
Mauricius, nulli Heroum virtute secundus:
Flos veterum, sanguisque Ducum, virtusque parentum.
Munere quem laeto snperum Uranto V. Vilhelmo
Pulchra parens peperit torrentis ad ostia Rheni,
Omnia Mauricio similem moresque, animumque,
Fulmineosque oculos, et membra decentia Martem:
Sed geminum Patri pietare, et legibus aequis.
Hic vit, hic est per quem Pietas, Themis, atque Minerua,
Almaque Libertas sacrum caput enseret orbe
Belga tuo priscoque artes in honore reponet,
Hic vir, hic est, iterum per quem pax aurca surget,
Pax olea praecincta comas, pax optima rerum.
Hic vir, hic est, de quo per rua, per aequora, et urbes,
Fama volat, qui luce viris qui nocte loquendi
Materiam praebens, stimulos sub pectore condit,
Condix et augusta movet ardua pectora fama,
Dextera avus, pietate parens; spe maior utroque.
Nam veluti, cum stella novum iubat aethere toto
Explicat, atque omnem radiis peruulgat olympum:
Mirantur, linguisque ineunt nova murmura cuncti,
Et novus est cunctis sermo, novus omnibus ardor
Sic quoque, dive Heros! sic ô fortissimc Rerum!
Urania generose domo! sonat et tonat omnis
Nomine terra tuo et samam tua gloria caelo
Terminat immensumque ardens accendit olympum,
Est tibi casta Fides, tibi Pax. tibi sancta lehovae
Rell gio, populique salus, est Patria cordi:
Est animus est dexta tibi tibi max marerum,
Verborumque fides: tibi virtus, viu: da virtus;
Iustitiae, rectique tenax, et nescia frangi
Rebus in adveisis, ceu non effrena secundis.
Hinc merito te tantus amor, te tanta voluntas,
Vota precesque hominum excipiunt te in bella ruentem,
Tanta fides sequitur: tanta est in rebus agendis.
Tanta (crepent tumidis vel et ilia rupta Tyrannis)
Dexteritas: toties vincis, totiesque triumphas.
Oppida tu cingis tu comples milite compos:
Tu superas altis positas in cautibus arces.
Atque ubicumque pedem figis, victricia tecum
Fata trahis, superumque omnes, hominumque favores,
Tu primum miseris viduatas civibus urbes
Accipiens, vacuosque suis cultoribus agros
Augens exaequas numerum, replesque priorem:
Moeniaque ingenti multum quafsata ruina,
Proftratisque solo late maerentia tectis
Restituis, pulchroque iubes splendescere vultu:
Exsulibusque domos reddis, limenque paternum.
Tu populis vallum excelsum, tu immobile Belgis
Praesidium, quo non alitetr quam litore fluctus,
Insidiae, atque Odium, frustrata que frangitur ira.
Tu simul a nobis nostrisque penatibus hostem,
Ignemque, gladiumque, et quaeque exirema minatum
Avertis, dum ne ulterius tam atrocia serpant,
Bella vetas nostroque necas in limine Martem:
Unde tibi grates Respublica soluit, ovatusque
Et sceptra, et laurus optat, regumque coronas
Credo equidem, neque vana fides, tibi cuncta sereno
Arrisisse polo venienti in luminis oras
Sidera, quae magnis radios Victoribus afflant:
Nec modo enim Chiron prima cum veste resurgens
Pectora clara dedit bello: magnisque triumphis
Conspicuum patrias victorem duxit ad arces.
Sed tibi se indulsit superum plaga tota, tuumque
In decus astriferi iuravit machina mundi.
Ingenium, ingeniique dedit Saturnus acumen,
Maturosque animi partus, sensuque seniles:
Iuppiter imperium, maiestatemque verendam,
Sceptraque, et augustos summi Ductoris honores:
Unde patet tibi fas, leges et iura, piumque,
Et rectum manare, et amicae foedera pacis,
At motus agiles, sollertesque indidit actus,
Hortatusque acreis, validaeque tonitrua linguae
Interpres Divum: Famae immortalis amorem,
Sacraque pura Deum moresque indulsit Apollo,
De meliore auro cerebrum, cor, viscera fingens.
Sed mentem puram Dictynna infundit opesque,
Atque voluptates, procul ambitione semota,
Spernere te voluit turpes, aestusque, minasque,
Quas ciet inferior regio sub ventre, subegit.
Corporis et cordis robur, lucisque, necisque,
Contemtorem animum Mavors tum lumina flamma
Lucida, et ardentes vultus nutusque tremendos
Contulit irradians: pectusque adamante trilici
Cinxit, et ignito tinxit praecordia ferro.
Non oblita sui super omnia dulcis amorum
Mater: Acidalio sed lustrans omnia rore,
Ora per et corpus totum excubat undique donis
Plena suis, simul et clementes explicat ignes.
Et miseris tua corda reis: quem more leonis
Parcere subiectis iubet, atque remittere noxas.
Tunc et Martis equos tunc exsultasse choraeis
Astra ferunt, Lunae bigas, Solisque quadrigas:
Tum purus sine nube dies, clarusque coruscis
Effulsit Phoebus radiis: manifestaque caelum
Argumenta dedit decoris, laudisque futurae.
Favit et omnipotens operi, sanctoque senatus
Consulto superum: exoptataque munera multis,
Unius accipiunt cumulatis pectora donis:
Ut quocumque tuae flectis molimina mentis,
Ardua saccedat laeto Victoria plausu,
Gnara modum finesque suos circumdare rebus:
Muneribus cumulare bonos, frenare furentes,
Docta patres, plebemque tibi committere amicis
Officiis, pietate, fide, virtute, manuque
Constanti, largaque simul: quae oblita suorum
Publica privatis praeponit commoda rebus.
Nam quae digna tuis nostrae monumenta Camenae
Laudibus, aut quali condent praeconia plectro:
Quamquam etenim Virtus tau maxima carmine nullo
Fit maior, versuque negat ditescere nostro:
Nil opis humanae cupiens nil indiga laudum,
Divitiis opulonta suis: vel deinde Maronis
Tantum aut Maeonidae Musa super aethera tolli
Poscit: Alexandrum ceu nemo praeter Apellem
Pinxerit, aut praeter Lysippum finxerit aere:
Magna tamen veluti parco sale numina, parco
Farre coli fas est, cui thurea munera desunt:
Sic ego Musaei pars forsitan ima Senatus,
Indocilis tamen immeritas confingere laudes,
Ingrediar, versu ingrediar tua condere facta,
Bellaque et immanes invicto Marte labores,
Bella, quibus vivus, quibus aurea sidera divus
Scandis, et aetherios fama petis arduus aces.
Quae licet angusto mecum sub pectore voluens
Extimeo, ne coeca meos audacia sensus
Fallat et infirmae nequeant subsistere vires:
Supponam tamen hos humeros, molemque subibo
Immensam. venietque favor delapsus olympo,
Aurcus ut quondam fului sub rore metalli
Iuppiter ingremium Danaes defluxit amatae.
Nam mea Musa tuo Dux Magne, tenetur in aere
Scripta sutnta memor, dum spiritus hos reget artus:
Scripta parata necem vestra pro laude pacisci
Pro meritis, quibus hocce caput cumulastis abunde:
Quando agerem vestris exsul, sine crimine, in oris,
Hesperioque essem iam factus praeda latroni.
Tum me Pecelii stimulant haud mollia iussa
Poscentis grandi promissum hortamine carmen:
Quem velut Auctorem, lucemque agnosco, Ducemque:
Sic longe sequor, et vestigia gratus adoro.
Usque adeo meritae socium subiungere laudis
Maxtmus haud refugit minimum, comitemque recusat.
Non aliter paruos cupiens committere caelo
Praepes adunca Iovis, timid osque educere pullos,
Sesuper hos vibrat, libratque per aera pennis:
Remigiumque docet gyrolque, artemque volandi.
Non aliter grandes humilem ulmi attoliercin auras
Consuêrunt, sercumque sinunt adolescere vitem:
Ille secat medios, Argo velut, aequoris aestus,
Et maria alta petens pelago decurrit aperto:
Ipse ego ceu grandi quondam subuecta triremi
Cymba sequor, tutus nimium, timidusque procellae.
Ille velut cygnus sublatus ad aethera fertur
Remigio alarum permulcetque aera cantur
Assutgunt silvae, et tacito stant gutt ure circum
Intentae volucres, cursum vaga flumina sistunt,
Et pleno arridet cantanti lumine caelum,
Ipse sed instar Apis carptim thyma laeta petentis
Propter humum volitans vatum per florida tempe
Voluor, et assiduo meditans operosa labore
Carmina fingo viris gratam restantia mentem.
Debet enim Regi, debet sacra turba piorum
Caelicolum regi grates, pro grandibus ausis,
Victricique manu, meritis, pietate, fideque
Heroum: quos ipse Deus, Deus armat in hostes
Marte suos: hostesque gregis, quem Christus adoptat
Morte suum, roseoque redemptum sanguine lustrat:
Communique simul sorti, statuique, bonoque,
Gratari toto decet omnes pectore, propter
Factaque, virrutesque tuas, quibus ipse sub ipso
Flore virescentis te vernantisque iuventae
Attollis, victorque virum perrumpis ad ora.
Concernit siquidem nomen, famamque Iehovae
Nosse, quod omnipotens tam iustis temperet orbem
Legibus: oppressos vi quod respectet egentes,
Et premat elatos, non fallax ore nec ausis:
Incutiat poenas sceleratis praemia rectis
Distribuat: labem exosus, pietate colendus.
Praesentemque ipsum per tot discrimina rerum
Scire operae precium est submittere fulcra ruinis:
Instaurare pios coetus: pulsisque Tyrannis
Turpia monstra fugare: latrones furta, rapinas,
Incestus, caedes, pestesque inhibere nefandas,
Caelitus et festam terris demittere pacem:
Quam donat populis, puraeque salubria spargit
Semina doctrinae, ut sanctum sibi colligat agmen.
Haec laudare iuvet iuvet haec celebrare, Deoque
Pro meritis dignas tantis persolueregrates:
Quod desperatae rerum succurrere sorti,
Mittereque examimis animo vimque addere victis
Suetus, et auxilium caelis effundere apertis,
Deroget humanae sibi debita praemia dextrae.
Votaque suseipere et castas attollere fas est
Ad caelum cum voce manus: Iovamque precari,
Ut porro turbam in numerum sacra pura professam
Aggreget, aetherei divino munere verbi.
Iura, Magistratumque tegat, sanctumque Senatum
Ornet defendat: iuratos reprimat hostes:
Quos stygis ira odium recti, vis nescia Christi
Christicolas contra crudelibus excitat armis:
Det libertatem fandi, verumque docendi:
Detque sonans late ut terris doctrina salutis
Vera Dei veri proponat dicta, nec usquam
Mobilis aeterno verax fundamine perster:
Detque ministerio Verbi, statuique bonorum
Hospitium, tutosque lares, detque otia pacis
Apra bonis studiis, et rebus idonea sacris:
Ut tandem saeurtandem fera crimina belli
Per maria ac terras sopita et pressa quiescant:
Neu furiae ulterius tendant: Mavorsque facessat
Impius, everso pietatem expellere mundo,
Moliri exitium, scelerataque brachia ceolo
Intentare ausus, superum contemtor et osor.
Utque adeo optatos intrans Ecclesia portus
Quassatamque valens ventis subducere classem
Considat, fidaque semel statione quiescat.
Ceu sanctae promissa Deus dedit ipsae cateruae,
Quod fessam senio velut agnam imponere tergo
Et saluam praestare velit, licet ipsa tenacem
Fatales inter clades, regumque ruinas
Disrumpant elementa fidem, disrupta fathiscant.
Inque Dei laudem, superumque redundat honotem
Agnovisse Duces, agnovisse aurea dona
Heroum, qui morte sua, qui vulnere multo
Fortunas, pacem, vitam simul atque salutem
Restituunt, seseque in aperta pericula mittunt
Pro lege, atque grege, pro libertate bonorum,
Successusque simul decet alta mente notatos
Vestigare, opera inque tueri: exemplaque tanta
Ire per, atque obitos invicto Marte labores,
Marte virum, quibus omnipotens moderator olympi
Non secus atque operis ad publica commoda mundi
Utitur eximlis animos dextramque ministrans:
Quosque Deos Deus ipse vocat radiisque coruscos.
Divinis proprio artollens dignarur honore.
Non erenim procerum fortissima, pectora casu
Obveniunt: necfir subitus ductor, modo Agaso
Qui fuerat: neque terrena de sorde resultant
Heroes, velut ille Tages qui primus Hetruscam
Edo cuit gentem casus aperire futuros.
Nec veluti clypeata sedes de dente Draconis,
Exsiliunt, aut imbre cadunt neque nube creantur.
Quam pro lunone Ixion del usus inibat.
Non fortunae, inquam hoc ponendum in fascibus, et non
Coecus agit rerum molimina tanta tumultus:
Sed Deus existit, Deus auctoris excitat acri
Praestantes virtute Duces, vim mentibusafflans
Divinam aetheriam: seseque Heroibus usque
Miscet agens, propiusque illis sua numina firmat.
Fatalesque viros primum generosa metallo
Nobiliore parat natura et numen ad omnes
Fortunas dat habere animum ad discrimina sortem,
Officio assiduum quavis superarte peritum,
Constantem ad casus infractum mole laborum:
Ut res sede sua vulsas res ordine motas,
Consultis reparent componat foedere turbas:
Bella manu pacem que ferant, in utrumque parati
Semper et in cunctis ad publica commoda promti:
Ut sint prae sidium vitae ut pictatis avitae
Sint columen, lumenque ingens numenque suorum:
Et merito siquidem cessit divinitus illis
Ingenium atque hominum fato prudentia maior,
Quae terras, tractusque maris quae celsa Deorum
Limina adit penetrans, et quae corrupra negavit
Sensibus humanisu natura ea numinis haurit
Affatu: quae cum superis convivia ducit:
Vi cuius mens alta, vago mens omnia motu
Lustrans, maturo vellaeta, vel aspera rerum
Consilio momenta regit nec tristibus impar,
Nec pro successu turgens, spatium usque morandi,
Vincendique modum mutatis novit habenis.
Quin etiam numen stimulis haud mollibus urget.
Inspiratque faces animis, atque adiuvat ultro
Ausa virum: unde ardor venit, unde est a crior illis
Impetus; unde animus sine fine invadere secum
Magnum agitat facinus, nec mens comtenta quiete
Augustos motus augusto in pectore semper
Versat, et humanis mariora paratibus audet:
Qaorum eventa Deus mira virtute gubernat,
Ut superent hominum communem cuncta tenorem
Ergo salurareis etiam rectore feruntur.
Su ccessus tanto: siquidem is sua cepta se cundat,
Imponitque manum summam praesensque beato
Fine corronat opusine non fortuna salutis
Parte omni aspiret finemque haud irrita tangant
Orsa suum cursuque per invia et avia tendant
Alite; uti valido contorta sagitta lacerto
Viribus ignitis stridetque volatque per auras,
Et iussam haud segnis sternit recto impete metam.
Non cuivis autem tanta exsuperare potestas
Caelitus ausa datur: verum his, quos ille laboris
Impiger ardor agit mortalia vincere secla.
Nam, velut haud unquam contingat arundine signura
Praefixum, qui non oculos telumque tetendit
Ostentans artem pariter arcumque sonantem:
Sic neque successus unquam aut felicia fata
Ignavis veniunt, quos mollis inerria ventris,
Aut Venus in vinis regnans in vincla petivit:
Qui morsu in culicis, qui parui in pulicis ictu
Divum, hommumque fidem inclamant; vel, utille Lycabes
Perfugium in resti quaerunt si ubi ferreus imber
Ingruat, aut relut Augustus sub clade suorum
Parieribus capite incursant veldenique mufcam
Deganexes residesque pigro cum Caesare figunt,
Caesare cuius erat successor Nerua perempti:
Qualem et Margitem, qualem depinxit Homerus
Thersixen terrae mala pondera, et ulcera terrae.
Sed quoniam superi vendont sua dona labore:
Iccircolabor est labor impendendus et omnes
Sunt intendendae vires: et stre nua coepto
Tantum operi est adhibenda manus rectoque manendum
Proposito, ac speranda om nis fortuna patrando est.
Tum dextraeaudenti praesto est Deus hisque secundos
Largitur cmsus, illos succe ssibus auget:
Qui recte instituunt suscepra negotia recte
Cepraurgent nequeram in mediis conatibus aegri
Deficiuneneque velmomenta lenissima rerum
Praetereunt neglecta gerendarum neque tanti
Blanda voluptatum faciunt commertia, quanti
Ardua virtutum molimina plena laborum,
Plenapericlorum exposi a invidiae in sidiisque,
Casibus exposita, immensisque obnoxia cuirs:
Ceu quondam Aeacides, genus alto asanguine Divum,
Bella magis fera quam bellaria lauta iuvabant.
Nonigitur frustra Heroes sacra pagina varis,
Iessidae vatis, invenes voncat inquihus acreis
Suntad viturem stimnli quosque impemsardens
Noctes atque dies rapit, et menrem applicat usque
Ad divinumaliquid laudesque ambire Deorum
Cogit: utalato properentad fidera passu,
Praecipitentque moras omnes ac fulminis instar
Ad res praeclaras divinaque facta ferantur.
Ne vero a reneris haecnespectentur ab annis,
Investique gena et digno vel Apolline mento:
Quali more solent humiles de faece virorum
Censeri si qui tendum ad munia rerum:
An pilus, an dudum malas hirsutus obumbret?
An iustum vigeat annoso in corpre robur?
Nam seriem annorum, aut maturos poscere semper
Non decet aetatis numeros: incanaque menta
Exegisse vetat de se generosa virum vis.
Cum plerumque in ils quos sic Deos aequus amavit
Prae reliquis; ardensque vocat super aethera virtus,
Facta pre mant aevum:immaturaque tempora vires
Heroae si quo dominantur pectore, vincant.
Atque adeo, quicumque petunt maioribus astra
Auspiciis populisque parant miranda futuris,
Ante annos animosque gerunt curasq virileis
Atque statim a teneris exorsa immania tentant:
Ceu Leo, qui simul ac fuluis horrescere sentit
Colla iubis frendensque novos respexit ad ungues:
Horrendos tollit fremitus stabilisque minari
Aestuar et strati demergere terga iuvenci.
Talis erat primis Heros Tyrinthius annis,
Scilicet in cunis ipsis, cum prima novercae
Monstra manu geminosque premens elideret hydros.
Talis erat Theseus, cum dirum caede Procusten,
Cum bello Thebas domuit, fuditque bimem bres.
Talis erit Priami regnorum eversor Achilles
Cum circum iliacos raperet tractum Hectoramuros.
Talis erar Simson cum sterneret agmina mala
Arcadiae pecudis profligans mille viros vir.
Talis lessi des rabido cum dente Leonem,
Attolentem iras metuendumque unguibus ursum,
Et contemtorem Divumque hominumque Golian
Deicit victor fuluaque extendit arena.
Talis ab Assyriis fatalia sceptra reposcens
Cyrus erat, vexitque suos ad sidera Persas.
Talis Alexander mundi acquisivit habenas:
Omnibus et victor simul horis, omnibus oris,
Imperium terris animos aequavit Olympo.
Deniq (nam, quidnam vetera et peregrina loquamur,)
Talis erat talem sese immittebar in hostes,
In medios hostes mediis cum faucibus Orci
Poenoniam eriperer victurque tropaea referret,
Agmen agensequitum magnique ipse agminis instar
Mauricius, Scythiae terror, dum vita manebat.
Cuius uti nomen, sic nomin is omen aviti
Imples; et gentem, mentemque tueris eandem,
Marime Belgarum Ductorlquo soseite numquam
Resego Belgarum fractas; victasque fatebor.
Quamquam etenim veluti vises in corpore nostro
Distribuit natura parens, discrimine certo.
(Dum vigoringenii ac ratio velut ardua praeses
Arce sedet capitis furor Iraque cordis inaula
Sanguinea sese iactat, sed prava Cupido,
Nildiae, nil mentis habens et roboris expers,
In iecur atque imostractus compulsa recessit,)
Sic respondentes aetates viribus illis
Humanis triplices sic et tria saecula mundi
Distincta esse velit sententia doctasophorum:
Atque adeo inam nunc dum tertia vivitur aetas,
Cuncta stuant et cuncta ruant in peius, inersque
Mundus in immunda faece, et fundo innatet imo:
Cutus in effeto languescunt coipore vires:
Atqueillum rugis quasi tentat arare vertustas,
Viribus ingenii et constanti robore cassa:
Ut merito veteres passim sua saecula laudent:
In quibus exsetuir vires Dianoea Logusque
Virtusque et totum spirantia pectora Martem:
Quorum hodie subiere locum vaesana Libido
Furta doli Bacchus languor tristisque senectus:
Non tamen exhausta est prorsus natura sedacri
Interdum osten dit nisu, quantum optima, quantum
Ferret adhuc si fors saecla, aurea saecla redirent.
Immo quandoquide (quidenimmaniscsta negemusi)
Officium natura negat, natura noverca,
Non iam fida parens, ingratis indiga natis:
Ecce pater pater ecce hominum, Deus, ecce, Deorum,
Testatus nostri nondumse ponere curam,
Semper in antiquam virturtem, animosque parentum,
Suscitat ipse viros quotes humana labascunt,
Aut quoties transferre parat moderamina sceptri
A gente ad gentem commissa piacula propter:
Aut quoties coetus sacrati credeula fatis
Agmina pressa, iubet fatis melioribus uti.
Aut quoties Musis longe lateque fugatis
Hospitium et gratam sortem instaurare laborat:
Aut quoties veros cultus; ritusque nefandis
Sordibus, ac nugis templa et sua sacra repurgat:
Proque aris quoties aut libertate; focisque,
Imperat arma viris, et rem decernere ferro.
Qui quamquam rari gemmarum more ferantur,
Est tamen ipsotum notra haec quoque fertilis aetas:
Quorum ope, quoru opibus; quorummoderamine, quorum
Moribus antiquis res stat Germana, fidesque,
Et Themis, et Pietas, et Musae. et doctus Apollo.
In quibus aetherio splendens velut agmine Phoaebus
O divum sanctumque caput, mundique corona
Sacra tui! Rex o Regnmlaugustissime rerum!
O patriae pater! o bello invictissime Caesar!
Qui velut arboreras sub qua Themis atque Minerua,
Sub qua sancta fides, sub qua pax aurea, subqua
Optaram captaut mortalia saecla quietem
Qui nisi te tanto praestares numine dignum:
Iam flammae tulerint iam Turcicus hauserit ensis
Teutoniam ô pacis Rodolphe decusque, Deusque!
Quem veluti sanctum solem numenque se quuntur
Iliustri virtute Duces, Mavorte, Togaque,
Et pietate, quibus Germania feta superbit.
Sive Utsos armis referant; seu robore Tauros.
Sive aquilas sen magnanimos virrute leones:
Sive sacro virides praestent medicamine Rutas:
Seu pernicis equi properent superaethera ritu:
Sive polum studio et cognatum vertice olympum
Sustineant, seseque suis specule ntur in astris.
Atlantes caeli, patriaeque ruentis Atlantes.
Queis lusqueis pietas queis sancta modestia vitae,
Queis decus et virtus queis Christi Ecclesia cordi est.
Et dubitamus adhuc Heroum extollere laudes,
Quos vei pace Deus vel Martis numine claros
Demittit caelo miseris mortalibus aevi?
Saluete, illustres animae! saluete, Diique,
Divique Heroes! quei vos haec nostra tulerunt
Saecula? queî tales tantigenuere parentes?
In freta dum fluvii current dum sidera mundo
Fulgebunt dum vera feret sua praemia virtus:
Semper honos vestrumque decus, laudesque vigebunt.
Hos igitur caelo frustra retinentibus astris,
Invitoquopolo missos quasi numina, magnis
Accumulat domis, maiestatemque verendam,
Igentemque animum, et tanto moderamine dignas
Aggerat omnipotens iras. ut Numine mentem
Afflati propiore Dei per maxima vasti
Regna volent mundi, et superum mandata facessant:
Urbibus instituant civilis foedera vitae:
Atque pios coetus festa cum pace gubernent,
Ac res in melius turbatas reddere curent.
Horum etiam ex numero sperant, Dux maxime, sperant
Omnes nempe boni queis corda polituit Apollo,
Immosciunt (tantum virtus tua pollet in armis)
Te fore, te deinceps fore, ut hactenus usque fursti,
Urania de stirpe Deum indu bitata propago!
Nam si puberadhuc tantum te attollis et audes
Parmensi, et claro bellis ob sistere Regi,
Quid facies, cum muioreris, cum proflua mente
Ostendet te barba virum cum plenior aetas
Corporis, et celsi vires tibi pectoris addet?
Non maiora dedit virtutis sigua futurae
Scipio, cum vastum superans pro civibus aequor
Rettulit e Libya victricis munera dextrae:
Nec iuvenis quisqueam Ausonia de gente Latinos
In tantum spe arrexit avos nec Romula tantum
Marcello sese tellus iactavit alumno:
Quantum relligio, quantum respublica spondet,
Quantum promittit de te sibi quisque bonorum.
Fallorian Uranius caelestem nomine signat,
Ut non tam terris natus quam munere caeli
Donatus mundo sis, princeps optime, cuius
Ingenium caeleste suis velocius annis
Surgit; et ignavae per tot molimina rerum
Fert mala damna morae et factis peraevertitur aevum.
Magna fuit virtus pietasque, fidesque parentis,
Dux animose, tui dum fara Deusque sinebant:
Cuius et ingenium, atque ardens pieratis imago,
Non tantum in nostri non fulsit moribus aevi.
Sed nec adumbratur veterum pr carmina vatum,
Cum quo casta fides nara, et denata putatur
Qui vim qui furias, conaminque hostis aperti:
Et fraudem atque dolos; moliminque hostis opertl
Consilio et dextra fregit. Martemque ruentem,
Pectore sustinuit magno seque ipse suumque
Opposuit furiis caput: den! quibus optimus Heros
Iactatus fatis? pro libertate, bon sque,
Pro Belgis mala quanta tulit quot faepe peregit
Pervigiles noctes quot luces Marte cruentas
Assiduo, dum bella gerit, dum proelia miscet,
Proc; viris pro coniugibus pro pace piorum?
Sicut avis. quae pro pullis implumibus ipsa
Dimicat et dulceis natos nidosque tuetur.
Verum, ubi perfida atque immani fraude Sinonis,
Insignem pierate virum, volucri impete glandis
Hispanus latro, et furum manus impia iberum,
Demisere neci Delphorum in moenibus ipsis:
Iamque infelices, ovium velut agmrna Belgae
Amisso pastore forent ac puppis ad instar,
Amore Rectore forer respublica et urbes
Defensore suo spoliatae extrema timerent:
Heu! quem sufficiant tantarum ad munia rerum,
Ordo patrum, proceresque, atque ingens cura Senatus,
Confusidubitant tam saevo turbine Martis:
Nec quisqueam e numero toto, totque virum vi
Suscepisse Ducis curam, summam que duelli
Audeat, aut facile oblatas affectet habenas.
Non secus, ac magno in pelago cum saepe coorta
Tempestate imo Nereus ciet aequora fundo.
Tum, si aliquis casus, sorsque abstulir atra Magistrum,
Qui mare qui ventos qui nautica sidera norat,
Nemo gubernaclum poscit clavumque regendum
Postulat: ast cuncti tantum mussanque stupentque,
Exitium que sibi, lethumque instare tremiscunt.
Atnon latroni fiducia cedit Ibero,
Quo magis ingentes animos certasque capit spes:
Sic, sic Belgarum res fortunasque iacere
Hoc capite amisso hoc tanto rectore peremto:
Sic libertatem, divina humanque iura,
Sic cum plebe patres matres, castumque pudorem
Esse sui nunc sub pedIbus sua sub iuga mitri
Pacem, agros, arces villas; templa oppida et aequor:
Sic sic cuncta suis credit succedere votis,
Et flue re ad nutum sic sic nil defore sperat,
Quin et quod reliquum est furialibus occupet armis,
Speque, sibi victor rotum iam dividit orbem.
Praecipue quando vicinia tora quiescat,
Arma negans sociis, malefidaque foedera pactus
Ductor Alenconius maternas miscrat artes,
Detque nihil tanto dignum promissor hiatu:
Germanusque tuus (priuceps invicte!) Philippus,
Maximus ingenio, spes, successorque parentis,
Exulet Hefperiis plagio subtractus in oris;
Subtractus, blandis dum iam dare tempora Musis
Inciperet qua inter Grudios habitantur amoenae
Moenia Lovanii, studiis celeberrima Phoebi.
Talis erat, talis facies tristissima sortis
Belge tuae. cum iam saperent tua funera rantum.
Vixque animo Heiperii caperent sua munera fures:
Munera nempe dolos. periuria, strupra furores,
Exilium, tormenta virum uncos, verbera, furcas,
Vincla venena cruces gladiosque rogosque, rotasque,
Tum scelerum genus omne necisque exempla nefandae,
Ne tamen ô Belgae ne despondete maligna
Reaum sorte animum soler hic mos esse lehovae,
Sub Stygios mersare lacus moxreddere olympo:
Et prope adest ubi abest; ceu terris proximus imis
Phoebus agit quoties longisfime abesse putatur.
Et vos Marranae Furiae Furumque manipli!
Si iura humana aut quoque poenae Acheronte sub ime
Fabula sunt vobis, nec mens quae talia curet:
At sperate Deum ultorem scelerum atque furorum:
Cui vindex oculus, cui vindex dextera, lentae
Instar habens conchae quae tanto est segnior ipso
Abscessu quanto est accessu segnior ipso.
Creditis occubuisse Ducem quo iustior alter,
Nec pietat fuit, nec sum tis fortior armis:
Cunctaque morte viri vobis patrata parata,
Transacta, et vestroiam Marte subacta putatis?
Ne modo, ne tam certam animis praesumite almam,
Victricique tuba ne ne strepite ante duellum.
Restat enim, restat superatque et vescitur aura
Auraicus sanguis, sanguis novus. integer aevi:
Qui simul atque Ducis generoso in corde calescens
Poscet squos, campoque ingens aget agmen aperto,
Heu quantam stragem, quantas dabit ille ruinas!
Heu quantos spectabis, Iber, tum caedis aceruos!
Et quae te maneat sors nescis perfide nescis.
Vivit adhuc; vivit, vivatque perennis in aevum
Mauricius ganeris columenque haeresque, paternae
Virtutis dignus patre natus: et alter ab illo,
Sive fide, seu quis dextra experiatur, et armis,
Quo Belga occasum Parris, tristemque runiam
Solatur, fatis contraria fata rependens.
Quippe; velut numquam occumbunt duo pignora Ledae
Castore cum gemino Pollux: cadit ille resurgit
Alter, et alternis redimunt se mortibus ambo:
Sic genus Uranium nondum patris nece nondum
Occubuit; sed durat adhuc redivia propago,
Durat enim, crescitque et morte resurgit ab ipsa.
Quin immo velut ille suis pulcherrimus olim
Pulueribus Phoenix vitaleis exit in auras.
Atque novos ortus obitu meditatur in ipso:
Sic tuus ille parens in te Aurasine renasci,
Atq sui desiderium superar videtur:
Testatione loci suffecto teque relicto
Auspice, patronoq bonis, Ductore Magistro
Supremo, et duro Martis nodoque Moraque:
Nontantum ut non Belgaruat, velut hostis avebat:
Sed magis auspiciis laetis, se attollat utalte
Exear: ut virtute caput maiore subauras
Erigat: ut longe meliori sorte feratur.
Usque adeo aspicunt oculis mortalia iustis
Caelicolae, usque adeo in melius convertere novit
Iova malum. usque adeo, cum spes nonulla refulget,
Flebile principium melior fortuna coronat.
Nec Pietas umquam opprimitur. verum altius exstat
Cum premitur furiis, et se disseminat ultro
Exitiis animosa suis, ac surgit in auras:
Surgit enim immanes et provoeat usque Tyrannos.
In te igitur medio rerum discrim ine Belgae,
Auguriis fu perum et monitis caelestibus acti,
In te animos. in te figunt sua lumina: et uno
Omnis in Utanio partibus stat cura, salusque
Roburque, et Virtus, et maxima gloria Martis.
Qui quamquam recto vix iam vestigia talo
Ftrmares, tenero vix egredereris ab aevo.
Ut posset dubitare aliquis, possetque timere
Indolis ignarus, vel tantum conscius aevi,
Ne tanto non par oneri succumberet aetas:
Eligeris belli summus tamen Induperator,
In lucem, procerum consensu, ad publica rerum
Munia productus: dextraeque tuae, fideique
Aleae opus plenum committitur: unde nec acreis
Longaevesque pudet pedirumque equitumque Magistros
Cedere. Mavortisque tibi concedere summam.
Nec gradus aut leges belli senioribus obstant
Ne iuveni parere velint, quem caelitus orbi
Donatum statuunt quem caelitus orbi
Os humerosque Deo similem sine lite fatentur,
Ac delata nimis sero tibi sceptra queruntur.
Sed neq tu tefugis, renuisque: adeo sibi virtus
Conscia divinusque favor dimissque caelo
Mens, caussae bonitas animusque in pectore praesens,
Almaq libertas patriaeque ruentis imago
Vincit opus durum vincit Pietasque laborem
Frangin et immensum reddit leve Gloria pondus.
Sceptra virum ostentant, virtusque regendo patescit:
Id quod iam certo de te quoq certius exit.
Tempore enim ex illo qualem quantumque Iehovae
Praesidio temet bipatenti ostenderis orbi:
Novit iber. novit Gallus: sed nec modo novit,
Sensit Iber sensit: noverunt Teuto. Briranni,
Romaque, Regnatorque Asiae, tuaque ardua gesta,
Bellaque iam fama totum vulgata per orbem,
Audiit, et si quem procul hinc plaga praeperis Austri
Presa videt: velquem vertex sublimior ambit,
Et quem clarus equis Oriens afflavit anhelis.
Quemque fatigato Solcernuus obruit axe.
Ut merito cuncti qui non sine pectore brutum
Corpus erant aut corda gerunt suffusa veneno,
Sed falsum, curuumque valent dignoscere recto;
Cuncta tibi tribuant, quae fas tribuisse secundis
Heroum auspiciis, rutilo quos gloria curtu
Humano ostenta! generi super astra vehendos.
Magna igitur magnis affers exordia curis,
Et dignum tanto praestas te cardine; Teque
Undique virtutum decerptis floribus ornas:
Cumque Duci Pietas velsit tutissima Virtus:
Quae populos; urbes, arces, quae bella gubernat:
Te quoque magna tenet magni reverentia lovae,
Et totus Christi flagras fuccensus amore:
Quem noctu, quem luce vocas, utluminis almi
Illustret mentem radiis: ut numine praesto
Si tibi, et ipse tuas armet per bella phalanges:
Armet et ipse tuam virtute in proelia dextram:
Ac saevos hostes, ac faeva pericula pellat.
Ut tibi contingat socios educere saluos;
Incolumesque viros, sociosque reducere saluos,
Solaque Victoris quaeratur Gloria Christi.
Tu solum verumque Deum reverenteradoras:
Et merito Christi meritum venerabis honore.
Halidus unde sacer gaudet sub pectore gaudet
Ponere templa tuo, et sanctam sibi condere sedem:
Dispellitque animo nebulas tuaque orsa serenat:
Huic fers rite preces, huic grates, votaque soluis:
Huic pro cumbis humi, satis unus; sufficit unus.
Nil tibi cum falsis, fictis pictisque sacrorum
Portentis, pompis, probris, monstrisque Baalis,
Triticeoque Deo Odisti cane peius et angue
Somnia Pontificum, nugas, decreta, ululatus,
Bullas, ampullas, faculas: Nilmurmura anhela,
Nil ceras fumos, fucos, nil fulmina curas
Bruta, quibus pavidos Latius lupus impetit agnos.
Nil hominum commenta facis, non fana reperta.
Non stultos ritus, suffitus, signa susurros,
Affanias, apinas, gerras, non tura, nec aras,
Non cantus Magicos, contortuplicataque verba,
Non exorcismos, non sputa, crucesque moraris,
Unguinaque aut statuas fatuas; simulac craque rerum:
Qualia multa Duces hodie in sacra proelia ducunt.
Scilicet hisce fugant hostes, his nempe triumphant:
Quae magis atque magis Moscos, Geticumque Tyrannum
Europae attraxere. caputque segesque malorum
Sunt, quibus heu misere nunc Teutonis ora laborat,
Vindice pressa Deo, sacra qui temerata; suumque
Non patitur proprio spoliari numen honore.
Non etiam humanis opibus, non Marte vel arte
Confidis nimium: Christo constanter adhaeres:
Solum miraris Christum, Christumque moraris.
Vox quoque non diris tua diras provocat iras
Caelicolum: non in superos, nomenque Tonantis
Saeva profanata fundis convicia lingua:
Quod crimen solemne viris, qui castra sequuntur,
Tu promissa semel, tu pacta et foedera servas:
At contiagravibus plectis periuria poenis:
Queis alii, ut pueri astragalis, nucibusque videntur
Ludere; quaeque bonus Tarpeia Iuppiter arce
Ridet, et Aeolios iubet irrita spargere fratres.
Et quanam plerique hodie ratione, fideque,
Pacta fidem socios rectum, verumque tuentur,
Quove modo rebus fidei subscribitur:eia!
Iuretur verbis, mens iniurata geratur:
Scribatur calamis, mens non subscripta manebit.
Verum ubi sancta Fides? ubi, ubi data dextera dextrae?
Aut ubi vox, ubi trita manet, iactatque vulgo:
Verba ligant homines: cras forsan cetesa dicam.
Sic cine supremam Pietati dicitis autem?
Siccine virtuti laqueum mandatis avitae?
Tu Verbum caeleste colis, Vatesque, piosque
Muneribus cumulas, dignatus honore; ministros,
Quos aliis exsiliis mulctant; pulsantque probrisque
Innocuos onerant adiguntque ad Tartara diris:
Tu requiem pulsis praebes, tutosque penates:
Exulibusque domos reddis, limenque paternum.
Testis erit Groninga tibi, vel sola Groninga:
Hic ubi iactatus fatis, odiisque suorum
U Vermerus, eneranda sonans oracula Iovae,
Instaurat puppemque piam, pubemque piorum.
Sunt alii testes quibus est tua semper aperta
Dextera; et auxilium vitaeque viaeque paratum,
Utque hostes armis; meritis sic vincisamicos.
Iustiria anre alios in te, ceu sidere puro,
Vulget et aequali populos circum niter astro.
Actorisque tuas quoties vox fertur adaures,
Una quidem gravibus patula est, demore, querelis,
Altera salua reo:nec munera, amorque, odiumque
Te retrahant, vertantque animum de tramite recti.
Tu proceres patriae tu fida Statumina gentis
Belgarum, meritis, monitis, aevoque parentum
Esseloco pateris tibi et incluta dona virorum
Agnoscis quantumque alios virturibus auteis,
Quantum animo, dextraque et toto vertice supra es:
Tantum etiam superas animo observante bonisque
Consiliis parente virum, queis linguaque corque
Nestoreum: serisque venit quibus usus abannis.
In quibus invenras Romanae sidera gentis,
Scipiadas, Curios, Paulos, acreisque Camillos,
Fabricios, Fabios; Decios, Drusosque, Metellosque,
Et Cincinnatos, cum Marcellisque, Titisque,
Lucullos; Marios, Scauros, ipsosque Catones,
Atrilios, Gracchos, Nasicas, Publicolasque,
Quorum olim dextra, quorum pietate fideque
Roma caput mundi, et rerum pulcherrima facta est.
Vel si Graecorum studeas contendere laudi,
Repperias qui sint Thrasybulus pectore magno,
Miltiades armis Codrus pietate Pericles
Eloquio probitate Solon gravitate Lycurgus,
Consiliis Epaminondas, et quis fuit ille,
Cui ceruorum agmen ducente in bella leone
Arrisit, mage quam ceruo duce turba leonum?
Vel quem Miltia dis tacita sub nocte tropaea
Non sinerent placidae corpus mandare quieti?
Qui nullo peperere sibi interitura sub aevo
Nomina, victuramque tenent in saecula famam.
Ante alios flagrante colis pietate U Vilelmum,
Hostibus haud tergo, sed dextra et pectore notum
Nassovium fidum qui se tibi praestat Achatem:
Inque omnes casus, in proelia Martis eunti
It comes, et paribus curis vestigia figens
Te volitat circum, clarum ceu solis ad orbem
Lucifer ante diem, creperamque ante Hesperus umbram
Ipse olim primas belli tibi tradidit artes,
Et fuit ut magno Chiron praeceptor Achilli.
Is glaciem secuit arimam, nec promtior alter,
Seu paret adversis hosti concurrere slgnis:
Seu spatium castris optet subitumque profunda
Eruat ex fossa vallum sociisque recoptu
Prospiciat tuto: aut turmas componat equestres:
Sive hosti adverso tormentum figar ahenum:
Seu gravium iam iam sonitu insurgente tubarum
Ante volare viros, primusque ex agmine ferri,
Seu vigili custode suas munire phalanges
Ausit, et hostileis speculatum exire latebras.
Ipse hodie immanes revocat, repetitque labores
Militiae veterumque docet stratagemata, et acreis
Ingenii cursus: quorum ista recentioraetas
Poene oblita suis armis, ante omnia diro
Sulfure, et horrisono se ia ctat puluere nitri:
Puluere; cui virtus, heu, saepius incluta virtus
Cedit, et invito discedens pectore ab armis
Terga dat inq fuga queritur sibi stare salutem.
Nam [(transcriber); sic: Namque] neque tormentis vereres, neque sulphure, et igne,
Aut tantum gladiis bellum, iaculisque gerebant:
Sed gtavibus pariter rastris, multoque ligone
Terram insectati, velut ab radicibus imis
Sublime expulsas urbes, arcesque ruebant.
Sic Heduos inter quondam celebrara colonos
Romulidum sensit puto, sensit Alexia rastros:
Caesareasque auxit devicta labore cororas.
Non aliter Persam Boeotum in pingubus aruis
Vicitad Aonias defudans Sparta I'lareas:
Nonaliter Solymas et lamentabile regnum
Eruit ipse Titus, meruitque ligone triumphos.
Ceu nec Alexandrum Tyriam cum sterneret urbem
Paenituit duros multum iactare bidentes,
Rastra licet tanto Regi agrestumque, labores
Obsessi obicerent Tyrii, ac demoenibs altis
Exciperont risu fodienteM et vocibus aspris
Rustica despicerent Graeci armamenta Monarchae:
Ast magno stabant victis ludibria magno.
Horum ergoille ruus cognatus gesta secutus,
Marre suo veterum renovat monumenta laborum:
Cuius ego meritas si vellem evoluere laudes,
Quantus in immensum terum mihi surgeret ordo?
Tu porro o nostri Dux inclute gloria saecli!
Non caedeminiustam exerces fundisue cruorem
Insontum aut iris laxas permittis habenas:
Et Pallas tibi frena dedit, dedit aurea frena:
Qualibus Aeaciden Dea nobilitavit Achillem:
Non vim, non vicium castis inferre puellis
Mens tibi nec precio aut prece sollicitare maritas
Consuetus sancti violas praecepta pudoris.
Nam quae maiestas Ducibus, quae numina praesto
Esse queant castris: quae disciplina vigere?
Ipse salax ubi Dux. sceptrique gravitate relicta,
Passeris in morem, nunc has nunc insilit illas,
Semper et ad nutum vivit meretricis amatae?
Non vino indulges, non perdis tempora poclis,
Aut lusu levibusque iocis. choreisque petulceis:
Sed placet ante alias veneranda Modestia morum:
Virtutumque parens reliquarum, atque unica nutrix,
Sobria mens epulas struit et tibi pocula miscet.
Praesideat castris aliorum Erycina furensque
Bacchus, et imodicus nullo sub vindice luxus:
Aleaque atque omni privata incuria sensu
Eripiat cunctas animo, sine vulnere, vires
Dum modo te Pallas, dum Mars tua castra gubernet
Armiger aetheriis fretus, laetusque cateruis.
Militibus sine fraude tuis stipendia soluis,
Nec praedae sinis esse locum, saevisque rapinis.
Utque honor exsimulet studium, laudataque virtus
Crescat et immensum superaddat gloria calcar:
Debita praeclaris dispensas praemia factis,
Accendisque animos generosae mortis amore.
Non alios, turpesque etiam convertis in usus
Aera tibi reditusque datos summamque peculi
Exactam magnoque virûm sudore paratam
Non patriae in cladem impendis fraudemque piorum,
Lenonumue greges, foedarum aut antra luparum:
Sed studio sumtus tractans curaque fideli,
Spernis opes: fuluumque tibi non imperat aurum.
Quae virtus si nota hodie Ductoribus esset:
Non urbes, non sic miserae atque aeraria censu
Exhausta omnigeno, enis, neruisque carerent.
Non sic, non annis, et pannis obsitus, aeger,
Vermibus erosus, non claudus, mancus; et omni
Exutus spolio, miles Germane, redires
Cui saepe, heu; laqueum, pretium virtutis, avari
Ductores funusque adeo pro foenore reddunt.
Non aliud fentis, aliud tua lingua profatur,
Sed purae candor montis probitasque fidesque,
Inculpata fides animusque in fronte coruscat
Teutonico ritu! quo menti consona lingua est.
Este procul procul este doli frausque omnis, et artes,
Hetrufcae, dico, Maculosi Velleris artes:
Et vestros formate Duces, formate, docete
Fallere, mentiri vestros fine fronre Tyrannos,
Ac nulli servare fidem: procul ite nefandae
Humani generis pestes scelerumque magistrae.
Non lo cus hoc vobis non est in pectore, sub quo
Nuda fides rantum et recti mens conscia regnat:
Quae procul invidia, procul ambitione, malisque
Artibus, acceptas caelesti munere dotes,
Ad Christi, partiaeque refert laudemque decusque:
Quam nec amor sceptri nec amor furiosus habendi
Flectat ab incepto, securam odii, atque latentis
Livoris, quoties sceleratos tendis in hostes,
Maxime Ductorum, quo sol oriensque cadensque
Fortius haud quidquam mortali in sorte tuetur.
Unde etiam in populum manant exempla regentie.
Utque ruos lituos, ut nutum signa sequuntur,
Sic mores tua castra tuos: Tibi nam tibi miles
Arduus, arma fremens semper: tibi Martis alumni,
Non de fece hominum lecti, sed fortibus omnes
Praestantes meritis veterani: et pectora vitae
Prodiga pro sociis, pro libertate, fideque,
Pro natis proc coniugibus, charisque propinquis
Multaque pro Patria pugnando vulnera passi:
Quos plagae vos in facien umerosa cicatrix
Ipso pulchra loco decorat: queis corpora ferro
Strata crepant, semperque ferus lateri imminet ensis,
Qui flammas oculis spirant, bellumque, metumque:
Quosque iuvat semper puluis, sudorque; cruorque,
Et fragor, et clamor, praedaeque exhoste rece prae.
Non tamen ex rapto vivunt, non agmina se cum,
Femineasque trahunt peoudes, impura ferarum
Semina non merces Paphias non Cypridos horti
Delitias ficis plenas gallisque mariscis:
Qualia militiae florem totumque vigorem
Gorporis atque animi, Martis sine vulnere soluunt.
Sed numero ex illo sunt quos Baptsta docebat,
Contentos mercede data se ferre, nec villi
Vim contra leges, aut arma inimica minari:
(Quando alii axis legum grassantur habenis,
Vique, ferunt quodcumque ferunt feriuntque; neculla
Iudicis admoti formidine cuncta profanant,
Inque ipsis agitant vel Bacchanalia castris)
Utque inter sese concordi pace feruntur;
Aut maria alta petunt, pugnae aut simulacra sub armis,
Multaque belligeris edunt spectacula ludis:
Sic simul atque Ducem fuerint in bella secuti,
Adversoque vident Hispanos tendere campo,
Aut portts urbes Ductori bosistere clausis:
Olli indignantes, donec fera buccina pugnae
Ediderit signum, iam dudum erumpere tentant,
Iam cuneos turbare virum, iam scandere muros:
Atque mora ignescunt animis pugnacibus irae.
Accr ut in silvis, cursu praestante Molossus,
Quem saepe arcta premit captivo copula collo,
Apparente fera luctando vincula pugnat
Exuere ipse sibi, multumque morantia tendit:
Aut veluti bellator equus simul aere canoro
Bella viri accendere, proculue sonum arma dedere,
Stareloco nescit, terretque hinnitibus auras,
Iusultstque solo pressisque repugnat habenis,
Conceptumque scemens voluit sub naribus ignem.
Ut vero belli siguum Ducisardua dextra,
Voxq dedit raucoque tonant circum undique cantu
Aera, furorque furentibus additus Inde lupi ceu
Raptores hostom invadunt per tela, perenses,
Viribus instantes totis, lethumque ferentes.
Sin Mertem saevire vetas, mora nulla: vocatus
Quisque redit vocique sui Ducis atque tremendis
Obsequitur iussis. Tanta observantia recti est,
Docta Magiftratum legesque edocta vereri.
Quorum ubi gesta volesmemori percurrere mente:
Hic erit Ausonius Gocles tibi fortiterausus
Exipere Hetruscam telorum coropre silvam,
Et Tyberim fracto tranlmittere ponte natuatu:
Occurret forsan simul alter Horatuius, inter
Albanos edens stragem, dum funera mittit
Tergeminis, erit hic armatae Scaevola dextrae,
Errorem igne luens, dum Potsenna obsidet Urbem
Curriusoccurret tibi, qui iam iamque ruentem
Servavit patrium funusque in fanere vicit:
Quiave alii rerum Dominam fecere potentem,
Fortia patrando, patiendoque fortia, Romam.
Hos inter, velnt inmediis nitidissimus olim
Orion humeris zona; pede fulget in astris:
Sic ingens animis ipse, ingens corpore et armis
Verteris, et splendore oculos, animsque lacessens
Spectantum cupidis obrutibus ora moraris.
Quid memorandumaeque; latro Muarrane dedisti?
Eloquar, an sileaminon, si ipse silentia mandet
Harpocrates, digitoque velit compescere linguam.
Dicam igitur dicam quamvis millesima nondum
Pars a me dici, nedum ceutesima possit.
Dicam ergo, tormenta licet, gladiumque mineris,
Qualia te nostin' mihi fata intendere capto
Impie! sed dudum quem pensilem ab arbore factum
Et reor, et, si quid veri meuns conicit, opto:
Atque utinam tales utinam modo quaelibet arbor
Proferret fructus, tam pendula funera lberum,
Quam Quaesitorum quorum praesultor Huberus,
Lictorum assuetus (SCIS incluta Berna) catastis,
Sic, ô sic tandem discat speculator haberi,
Qui fidei spectator erat, furiasque Seriphi
Secum alteneque enim invideo, vel ad aethera tollat!
Quos ego ne prorsus defraudem carmine Vatum,
Certatim egregius Vates, magno agmine miluus,
Et Phoebo sacer ales ovanti gutture coruns.
Immineat super, atque albis capita usque corollis
Implicet, ac sic facta canat, sic fara virorum:
Tum requiem sperare aliquam finemque velimus,
Tum sperare modum, quibus omnia plena, furorum,
Quisquis es, ignoscas, Iustus meinstus in hostes
Fert dolor exitium vitae, famaeque parantes:
Huberus famam, vitam tentavit lberus;
Atque adeo gravius me laesit Huberus lbero,
Quos contra, quantum ingenio, dextraque potestur,
Fas. et iura sinunt, vitam famamque tueri.
Dicam quae his oculis longe immanissima vidi,
Et quorum pars ipse fui: versque; recludens
Rem nulli obscuram producam in lumina folis
Te, laudesque tuas. vulgatque gesta per orbem.
Tu numen caeleste probris, ignominique
Afficis, et Christi meritum frustroris honore:
Quando novos veriae multosque aliosque sequestros,
Totque Deos, simul atque Deas, vanosque Deastros,
Contra omnem fidei normam, formamque salutis
Fingis et innumeros statuis sine fine patronos.
Tu veros cultus, rectumque piumque sacrorum
Usum de medio tollis, pellisque, fugasque,
Proque Dei verbo, gemino pro pignore verbi,
Supponis Latii duo sulcra ruentis Asylae,
Innuba virgineae (si Diis placet) orgia vitae,
Et Cereale sacrum simulacra spumea Divum:
Vimave facis Christi iussis signisque sacrorum
Sacrilegus, partem vulgo dum detrahis unam:
Dum crusto affinigs consertum numen inesse,
Quod caelo nullum esse putas crustoque; fruentes,
Vel solo, cassosque fide, motuque carentes,
Affectuque bono, perhibes tamen astra mereri:
Haerentesqque animas medio iam in gurgite lethi
Defraudas merito ac rediuivi munere Christi,
Ambiguasque iubes esse inter spemque metumque.
Tu lustrali unda gladios, vexilla, sarissas,
Pendulaque aera fimul tormenta, tubosque, tubasque,
Ipsaque saxa hoc est laterem tingisque lavasque,
Non intellectis fundens oracula verbis.
Thessalicas taceam vires, ritusque vel artes
Atracias, herbasque, inventque noxia Circes?
Nam quoties videre lupum te ululare per umbrat
Indigenae, quoties laniare armenta per agros,
Et tonitru ac ventos, tempestatesque ciere?
Tu leges figis, pretioque refigis easdem:
Tu, tu visceribus miserorum, atroque cruore
Vesceris, ac multo sanctorum sanguine turges:
Cuius uti effundis rivos im pune calentes:
Sic quoque dum saevam exerces perfunera stragem,
Nulla estaetatis, nulla est reverentia sexus:
Femina, virgo, viri, pueri iuvenesque senesque.
Paruique infantes, nati, matresque patresque,
Praegnantesque nurus, vulgus miserabile vulgus,
Nobilitas cum plebe, Magistratu, atque senatu,
Morte cadunt foeda cuius tibi mille figurae,
Quales ne Siculi quondam invenere Tyranni:
Quasque adhibes, quoties cessatum ducere curam,
Corpusus exercere paras: aut mentis acumen,
Ingeniumq vetas scabra rubigine laedi.
Sunt monstrata mihi disiecti fragmina templi,
Quod post stupratasq nuris, spoliatque sacra,
Post longam insontum caedem saevasque rapinas,
Imbelli plenam turba, et multo obice clausum,
Desuper iniecto populasti immaniterigne:
O caelum! ô tellus! ô vasti iura profundi!
Non sic Turca furit non sanguine pastus equino
Moscus Tartareique probans gens nominis omen.
Tu, simul ac praedae spes quaedam arrisit opimae,
Tum caelum et terram misces, orcumque tumultu:
Quodque libet, licuisse putas: tum fasque piumque
Sacra Magistratum, virtutem fata tuosque
Impresso pede proculcas divosque, deosque:
Tu quoties libuit, dubitas nihi hostibus ipsis
Pro sociis, tursum so ciis velut hostibus uti,
Tu multa, miraque linis dulcedine vulgus,
Pollicitis tentans magnis fingisque loquendo,
Sed sine mente sonum et factis contraria verba.
Dumque ita consiliumque tegis, frontemque ferenas,
Nulla fides pietasque tibi:tibi plurimus autem
Est iocus est ladus, iurare et failere: quamvis
Per caput ipse tui, per et imestina. per imam
Intestimorum Regis Dominique. medullam
Iuraris per quod sacroum est cumque; per almas
Francisci braccas, genitaliaque ipsa lacobi:
Nulla fides tamen est, violes quin foedera futro.
Hae tibi erant artes, flammas supponere tectis,
Excipere insidiis aurum intervertere merces.
Tormento petere incautos: clam fata parare,
Toxica praebere, et poclis miscere cicutas,
Imbellem in sexum saevire invadere inermes,
Incestare toros, sine more modoque alienas
Permolere uxores, gremiis abducere pactas,
Clausas, invitas thalamo excantare maritas,
Auulsasuqe pio complexu, atque ore parentum,
Heu teneras, neque maturas pessundare natas,
Imo etiam natos: Tibi enim, immanissime sexus
(Horresco referens) tuus est tibi sexus uterque.
Hae tibi erat artes pacem, iura; oppida, Musas,
Templa, domos, dominos, cives, matresque maresque,
Fraude, dolis, furtis, stupris, caede; igne, rapinis
Vertere, et insano permiscere omnia luctu.
Ultra nil poteras, scelerum hic tibi terminius haeret:
Haerent hic Furiae, acstupidae mirantur et astant
Attonitae. Hispanosque probant plus posse furores,
Quam si mille etiam glomerentur Erinnyes una,
Ipseque rex Erebi cum Tartareo comitatu
Ingruat ac vires Acherontis et omnia secum
Monstra ferat, totasque acies effundat Auerno.
Nunc ad virtutes, nunc ad tua Gesta revertor,
Uranio generate, Deûm certissima proles!
Cuius promerita et cuius celebrata vagatur
Fama per ora virum, qua sosert Phoebus in undas
Praecipitans, et qua nitidum caput aequore tollit.
Ecquis enim. Dux magne, tibi, quis cetera demat
Quae faciunt belli esse Ducem, Martemque vel ipsum
Condecorent? ut quae longe pulcherrima multis
Sunt olim divisa viris et dissita saeclis,
Nunc congesta simul spectare queamus in uno:
Hunc virtus, hunc forma decens huncrobur in armis,
Maiestas alios alios sollertia tantum
Nobilitat: decorat quosdam experientia rerum,
Hunc successus alit, felixque per omnia Mavors:
In te mixta vigent, et mutua foedera iungunt.
Quae mihi, quae quamquam tacito sub pectore fas est
Concepisse magis, versu quam promere inerti:
Quis tamen haec intacta sinat, tacitusq relinquat?
Quanta tuum armorum, bellique scientia pectus
Imbuerit: quanta Martem formaris ab arte;
Formatum quantis animi fir maris ab ausis,
Firmatumquanto rerum perfeceris usu,
Non modo enim veterum, nec tantum inventa recentum
Ingeniosa Ducum tibu nota tenentur ad unguem:
Sie illa Ausoniis; seuscriptis prodita Graium,
DetineaNt oculos varie, mentemque legentum;
Quorum exempla animo, et studio repetita fideli,
Te prohibent dulci componere corpora somno:
Sed temer populis ipsum, Ducibusque per orbem
Illustre egregrium cunctis memorabile saeclis
Hactenus exemplar proponis: ut omnia solo
Nomine Mauricii Martis documenta patescant.
Quae gens, quae regio Europae, quisue angulus orbis,
Quis procerum, aut Regum, quaeve urbs terraque marique,
Qui miles; quinam peditumque equitumque magister,
Te contra Delgasq tuos non induit arma.
Vel non sub vestris meruit stipendia signis?
Quod genus armorum quae machina, frausue dolusue,
Quive modus belli quod tam variabile pugnae
Usquam exstat specimen, quo non Fortuna Deusq
His vestram totis virtutem exercuit annis?
Quid: Geticusne umquam maiore furore Tyrannus
Poeoniam impetiit, quam vos praedator lberus?
Aut quaenam hiftoriae, quae tam diuturna loquuntur
Proelia continuo Matris commissa furore?
Non ego si Phoebum exspument mea pectora ahenis
Vocibus enumerare modo, aut pre currrere mente,
Complective queam, ac multo minus ore profari,
Pugnarum facies omnes; aciesque tuarum
Qui toties summos obiisti victor honores
Paene puer, duabique tegens lanuigine malas.
Heu multi quoties firmato robore multi
Non gaudent hodie, non audent stringere in hostem,
Aut faltem streperum vagine educere ferrum.
Certe vix alius noverit apitus artes
Militiae, et grave Martis opus, legesque duelli:
Quo metanda loca sint castra, quis arduus hosti,
Qui sociis aditus se commodus offerat, et quae,
Sint loca fluminibus vicina aut pinguibus aruis,
Quis te, quis melius claudit tentoria vallo?
Quis melius duplicem castris deducere fossam,
Ponere quis iunctos sciat aptius ordine currus,
Aut tormenta hosti venienti adversa locare,
Aut premere obsessas norit constantius urbes,
Ac fluvios alio versis abducere rivis:
Quis citius faciem valeat componere pugnae,
Seu fir opus, quadratum acies consistat inagmen,
Seu longam extendat seriem; sive explicet alas:
Seucunei formam referat seu cornua lunae?
Quam saepe et noctu vigilans ruis oppida solo
Ingenio solaque geris tua proelia mente?
Quam dextre quam rite tuas ductare cateruas
Es solitus Pugnaequae captas tempore? quave
Disponis turmas quave instruis arte maniplos?
Quam non praecipiti committis proelia casu?
Quam premis incautosiceleri quam turbine Mattis
Improvisus ades securumque obruis hostem?
Qualis erat cum Teutoniae tecta arma parantem
Carolum et in scopulis angustis agmen agentem,
Saxo Auus ille tuus fubitis perierruit armis,
Fraude loci captum contraque, ubi postulat usus,
Quam subito hostileis difflas properando cohertes,
Tam caute adversas frangis cunctando phalanges:
Et quandoque moras Fabit, quandoque furores
Caesarisreferens, vario stratagemate vincis:
Et modo consiliis superas, modo viribus hostem:
Semper acerba cavens, semper praesentia lardans,
Semper prospiciens quae mox ventura trahantur.
Egregius celsa veluti de puppe Magister
Neruat in praeceps aut casu aut sidere classis,
Nunc spectat remos, nunc summ: carbasa mali,
Nunc quid agat ventus; nunc quid oesi, net Orion
Prospieir, et tussis velorum temperatalas.
Verum ubi sanguinei acta est iacta alea Martis,
Iamque tubaeque tubiq, fremunt: ferit aethera clamor
Martius hicoenum Virtus tua ut exserat orbem:
Non post principia ipse caves, latitasue tremisue:
Sed simulatq oculis rutilum spirantibus ignem,
Dispositas late turmas; sinuataque obisti
Cornua, et aeratas equitum peditumque cateruas:
Ipse manu tua pcila gerens praecedis anheli
Militis oraferus menstrasque invadere Martem,
Non mandas ut non tam dicta verenda morari,
Quam tua facta sequi, milesque ducesque putentur.
Tum primam antc aciem volirans densissima quaeque
Itruis; ac rapido rumpis media agmina cursu,
More nivis qua tela polum stride ntia inumbrant,
Millenasque ferune vel singula spicula mortes:
Nomen ut incauti vix laepe esfugeris ardens
Ignibus aethereis divinoque impere Mattis.
Quaque ruis; dant arma locum, nec tela nec ipsi
Ductores perferre valent. Cuncta impertus aufert
Ille tuus. Veluti Boreae cum spiritus atris
Nubibus incubuit mundo, silvae ecce feraeque
Procumbunt, ceduntque minis, ceduntq furenti.
Aut velutisummo praeecps de vertice marmor
Fertur in abruptum, exsultatque, feritque teritque,
Et simul involuti stirpes, artoenta domosque,
Sic pariter signa atque viros sternisque fugasque,
Fulmineoque lovis tonitrus mititus et arma
Tormento, muros et magnas diruis urbes,
Sin tua forte aliquis turbaverit agmina casus,
Tum tua, tum quantum possint praesentia monstrans,
Nunc eques in medios equitum te conseris alas:
Nunc pedesassistis pediti firmasque labantes,
Castigasque, vergesque, mores: relevasque iacentes:
Instauransque aciem renovas, revocasque ruentes:
Inspirasque mares animos et Martia corda.
Nec mora, necrequies; noctesue diesue labori;
Nou prius absistis, quam diro Marte furentes
Confundas reprimas, rapias sternasque, terasque
Victor humi minimeq morandoque restituas rem.
Utque adeo verbis designem cuncta duobus,
Frimus inis Martem, postremus Marte recedis.
Iamque ubi cessatum est armis, ubi pace sequestra
Pacta dies, ubi facta quies hostesque silescunt:
Non tibi femineis tentoria laxaredundant
Blanditiis non imbelles ad frgna ministros
Luxuries armata trahit: sed Marte phalanges
Assiduo exerces, et belli praestruis arte:
Semper ut advigilent, vetuti iam iam ingruat hostis,
Iamque faces et tela volent et iberus inundet.
Procumbunt alii Sarrano mollius ostro,
Credo equidem himelius norunt ductare choraeas:
Hi citharas pulsaut hi ponunt retia ceruis;
Hi torno facili incumbunt, buxoque figuras
Effingunt: alii picturis tempors fallunt:
Hi formas varias lento ducunt argento,
Aurificemque colunt arcanae Falladis artem.
Maxima pars vero convivia laeta sequuntur,
Hic ubi turba strepit lascivis nata cachinnis.
Sarmenti, Ergasili Morichi, Vappaeque, Popaeque,
Praxillae auritique Midae, Naique, Planique,
Penelopes sponsi Satyrique, et Curculiones,
Et Balarro Et Scurrae, certatim ad pocla frementes,
Faunique et Bitiae stultorumque omnia Plena.
At tibi qui famam properas extendere factis,
Caena brevis, somnusque levis, frigusque calorque,
Concretaeque comae sudore, samesque, sitisque,
Et labor et vultus dirum trunculentus in hostem,
Hae tibi delitiae quibus aurea sidera tanis.
Tantum inter medias legiones vivere vitam
Semper amas: semper gaudes, ubi plurima circum
Arma strepunt tormenta crepant: parcumque soporem
Vel clypeo instratus carpis: mensam arma ministrant,
Arma toros udo nudoque sub aethere praebent.
Ex cubiasque vigil praesenti lumine lustrans,
Non tropere gravi pateris tua castra veterno:
Virtutemque adeo semper Fortuna vicissim
Fortunam cunctis Virtus tua provocat horis,
Quae vario gaudet numquam sibi deesse labores.
Quid loquar augustam frontem, vultumq, verendum
Et Duce superemo dignas sceptrisque superbis,
Corporis egregii vires, molemque decusque?
Quale nec il aco afflarit Venus aurea nato:
In quo Maiestas in quo venerabile cultu
Numen inest: quod tu vera pariterque sequera
Disciplina auges: quae nempe vel unica et una
Hostibus et sociis proceres facit usque tremendos:
Quam circum saeve effigies, irae que minaeque,
Poenaeque ultrices astant durumque necesse.
Non tamen est odio Gravitas tua maxima castris:
Nec magis ex cubiaete, circum stantiaque arma.
Quam tutatur amor, quam plurimus ardorhonesti,
Quam visu facilis dictuque affabilis vitro
Gratia, Amabilitas, Clementique optima rerum:
Fastus abest tantum, Regnoque infesta Tyrannis.
Nec parit ergod odium terror: nec frena resoluit
Gratia, diligeris pariter pariterque timeris,
Ac metuens te miles amat, colit atque veretur:
Quem saepe audivi, voxque haec mihi condita mansit,
Si sciret letum Uranii prolaude pacisici,
Contemtorem animum esse sibilucisque necisque,
Nec fugere ulla ucliepro te discrimina belli.
Utque cavet pugnam iniussos, sic iussus eandem
Toroanimo invadit, certusque hostem hostis inundat.
Impulsa quondam Pompeius terpede terra
Armato Ausonios complebat milite campos:
Miles at ille tuus percepIo nomine tantum
Mauricii, insanit, furit, arma fremitque rapitque:
Arma toro, tectoque simul, lectoque requirit:
Ardent cuncta armis plenisque in gentia portis
Agmina prorumpunt credas aut tecta coruscum
Corripuisse ignem, aut iam iamque minace ruina
Nutantes pendere lares; aut fluctibus ingens
Diluvium emoto populis in stare profundo:
Nec quemquam mater; nec quemquam debilisaeve
Iam valeatrevocare pater: non dulcis amica
Dilectum iunenem precibus, coniuxue maritum,
Non patrem obtineat pendens circum oscula natus:
Quin medios mittat sese moriturus in hostes,
Dum modo signa Ducis, cum iussa tremenda sequatus:
Tanta tua est Virtus, tantum est in pectore Numen
Fallor, au hos superi radios Heroibus afflant,
Terrificosque Deus Ducibus circumdat amictus?
Non certe humanis opibus; neque viribus ullis
Talia proveniunt caelo sua semina; caelo
Respectusprocerum tamque inviolabilis ordo,
Tantaque maiestas, tanta excellentia ducit.
Nec solum te Belga tuus miratur, honorat,
Suspicit, extollit, celebrat, veneratur, adorat,
Sed multi Reges, sed magnus Caesar, et omnes
Imperii Proceres misso sapiente Senatu,
Legatisque tuos quoties petiere penates?
Te sibi Rex Gallus iunxit, te foedere Elisa,
Illa Caledoniae sociavit Diva Britannis.
Gaudet et Uraniae gremio recubare Leaenae,
Ac thalamo Belgam sibi demeruisse Leonem,
Inclutus ille Leo, septem pars prima virorum,
Ille Palatinus Leo: quosol magaus utrumque
Oceanum lustrans, seu cum se flectit ad Arcton,
Seu redita nobis, hodie nil pulchrius usquam,
Nil melius toto videt aut illustrius orbe,
Nilque magis felix Vatum Phoenice sacrorum,
Ingenium moresque Ducis, celebrante Melisso.
Te porro ô procerum Deus Exemplarque piorum,
Vittutesque tuas quoties. atque ora tueri
Optavere Duces? et quot tua castra secuti
Heroum mari, sub te tolerare Magistro
Militiam, et grave Martis opus; tuacernere facta
Assuescunt primis et te mirantur ab annis?
Quorum nec numerum, nec nomina dicere, et amplos:
Complecti hic valeo titulos: id namque laboris,
Non levioris erat, nitidi quam sidera caeli.
Enumerare et apes quotquot pascuntur in Hybla:
Multorum tamen instaragit testisque cietur
In mea dicta mihi multo sublimis honore
Hanoviae gentis proles Heroa Philippus
Luduvicus: cuius dum solum carmine nomen
Pono virtutes cunctas, cuncta ardua pono:
Quoq, uno (dicam, Livor licet audiat ipse)
Sae cula vostra queant multis contendere saeclis,
Et priscum monstrare aurum, rediuivaque in uno
Pectore megnorum praeconialonga parentum:
Cedite Romani iuvenes, concedite Graii,
Nescio quid maius Latio, quidue Hellade maius
Surgit in hot samamque suam vixterminat astris.
Quin immo ipse hostis te in signi laude solebat
Forre, tuo quoties disce ssit Marte subactus,
Ductoremque sibi talem, tantumque vovere.
Sed magis Augustus quam formidabilis exstas:
Et quacumque viam ingrederis, ducisque triumfos,
Protinus ingentem foribus domus omnis apertis
Rite salutanium totis vomit aedibus undam:
Hinc pendent altis alii de turribus: inde
Templi summa tenent allii fastigia et unus
Omnibus ardor inest solem spectare virorum:
Usque adeo virtus oculos convertir et ora
In se cuncta virum: atque ipso delectat in hoste.
Iam quantos tibi quisque bonus decernit honores?
Iam vovens Belgis, et beliis denique finem,
Furibus Hispanis; meritissima praemia funem.
Esta liquid Ducis in bello sollertia; et astus
Et magna audentes animi, et tolerantia dura,
Curaque, sedulitasque vigil spesque alta laborque:
Sed nihil est si non par sit fortuna labori.
Ergo omnes numeros tum tum perfectio habebit,
Tumque sibi iptatum contingent omnia finem;
Cum Favor ille Dei ac ventis fortuna se cundis
Aspirat plenoque sonat victoria plausu.
Sunt, qui artes belli teneant, queis martia virtus,
Miles, opes, socii tempus, locus, omnique adsint
Tela virum teloque animus praestautior omni:
Quos et Maiestas summi, ductoribus aequet,
Quotquot Roma tulit quot Graecia Marte potentes:
Sed, simulac creperisubeunda est alea belli,
Et funesta viris utrinque ad proelia ventum est;
Eheu! tum demum sortem experiunturacerbam
Omnia conando acfatis franguntur iniquis,
Invitisque vident se frustra tendere Divis:
Tum modose quarta luna, tum siderelaevo
Prognatos nigrumque diem surrexe queruntur:
Heulquid aganticoeco martis rapiuntur ab astu
Ambigui an patriam violarint crinine tumbam,
An sacrum im pulerint incesto calce bidental?
An domi equum Seianum habeant, aurumve Tolosae?
Ut antam semper cladem regnisque sibique,
Dedecus ut sociis, risum hosti ac gaudia quaerant.
Contra alios videas, quibus ipsa manu, ipsa quadrigu.
Aeratasque acies, Sors instruat; ipsa furentes
Fxhortetur equos: et qui quasi cassibus urbes
Venati excipiant; arcesque indagine cingant,
Fortuna cingente latus, congenteque paraedam;
Ipsis interea Ducibus cura usque solutis.
Invenias, quibus ipse suis effundat abantris
Aeolus armatas hiemes, queis militet aether
Omnis, et accincti volitent ad classica venti:
Quos propter gelidis Aquilo de monte procellio
Obruat adversas acies, revolutaque tela
Vertat in auctores, missasque retorqueat hastas:
Credo illos Martem, Sortisque volubilis orbem,
Impune in manibus multa virtute tueri.
Praecipue, fi quos recti mens conseia, si quos
Causa iubet melior superum sperare favorem.
Quos inter quo te quo tandem carmine dicam?
Dive Deum sanguis! modo Avum qui passibus aequis
Insequeris sequerisque Patrem qui Passibus aequis,
Mox dextra superabis Auum, pietate Parentem:
Quo numen mea Musa tuum compellet honore?
Cui partim Virtus; partim fortuna triumfum
Ducit, uti valeas iam lemmate Caesaris uti:
Ut Veni, ut Vidi, Vici sed numme Vici,
Numine Iova tuo, non Sortis munere; nam quis
Te faceret Fortuna Deum, caeloque locaret,
Qui sciat aererni superumque hominumque parentis
Omnia aba bitrio, ac nutu pendere supremo?
Quem peaes ut solum vasti custodia mundi est:
Sic Pacem sic arma suo sub numine torquen:
Cottidie sacrabella gerit: nostrosque suosque
Prosubigit pedibus victor memorabilis hostes.
Et iam tempus erat dare vela vocantibus Euris:
Possem etenim excussos possem laxarae rudentes;
Atque animus fuerat iam iamque emittere funes,
Iam mediis undesum Aquilonibus ire per aequor:
Dum repeto tot capta manu tibi moenia et urbes,
Tot Castella mari, et tellure recepta, toto altas,
Seu prope, seu procul positas in finibus arces.
Verum ist haec spatiis pridem disclusus iniquis
Praetereo, atque aliis forsan memorata relinquo.
Quamquam ô si possem spirantia molliteraere
Fundere:si veros de marmore ducere vultus:
Si laeves vivo tabulas animare colore:
Non Myrto me non Praxiteles, non vincat Apelles:
Quin simul aera simul marmorque; colorque referren.
Te vuitusque tuos: quin frons tua gesta loquatur
Ardua, decantanda vitis scribendaque cedro:
Ut passim populi tanti Ducis ora videntes,
Ac te Mauricium, fimul Uraniumque vocantes,
Protinus angnoscant in imagine semina laudum;
Summamque et titulos atque argumenta tuarum:
Tum dicant hic Dextera Auum, meritisque Parentem
Exhibet. En! sic illi oculos; sic ora ferebann
Usque adeo Heroes Heros stirpe creantur,
Et Patrum est virtus generosa in gente legonum,
Nec trepidam fortesaqulae genuere columbam
Usque adeo magnos recti observatntia fructus
Affert culbori: Verumque in fine triumphat:
Usque pios adeo mira Deus arte gubernans,
Dum silet, alloquitur; vigilat, dum stertiti in aurem:
Dum praemit, attolit dumque enecat, excitat Orce:
Atque agitat victus media sub morte triumsos.
Cunctisque in theatris tibi picta et sculpta tropaea
Erigerem: ac mediis in moenibus urbis; et orbis
Omnibus in remplis Martis monimenta locarem
Clara tui, spolia exuvias ex hoste receptas,
Spicula trunca virum, rorantes sanguine cristas,
Perfossos hamis thoracas et aere rigentes,
Telaque cum pictis haerentia casside pennis,
Et scuta et clypeos ictu haud impune petitos,
Falcatosque enses, et rostra erepta carinis,
Tympana. signa, faces arcus, tormenta, tubasque,
Et quae cumque decent sievum documenta furorem.
Circum autem exstruerem portus, urbesque receptas
Marie tuo, hinc castella, hinc propugnacula, et arces:
E quibus illa tuo quondam regnata parenti
Cum Breda praeda foret Marrano facta latroni,
Qui viso miseram, vivo atque superstite patre
Diripiens mulros tenuit crudeliterannos,
Iussit et muitam seruis parere superbis:
Tu Marrtis primu, Christo duce et auspice Christo
Hic tycocinium patriam de ponis ad urbem:
Duratei quando instar Equi tua milite Navis
Feta et tecta quidem exterius bene cespite sicco,
(Qualem adhibent Belgae flammis adolendo penates)
Sed vivo tabulara intus cum cespite celans,
Moenia adit, summaeque minans allabitur arci:
Venalem inde petens arenti e cespite portis
Mercem intromitti (quia sol iam duplicet umbras)
Contiguae armatum peditem gravis admovet urbi:
Quam iuris facta arce tui, excubiisque peremtis,
Sole novo invadis vigilantem et cuncta videntem
Fatalemque refers multo stratagemate palmam.
Rem miram! mirasque vices! de cespite sicco
Fit miles vivus; de gleba et cespite miles:
Quae Cadmaea seges? quae permutatio rerum?
I nunc, et Batavam ride, velut hactenus, aurem.
Quae glebas animare queat, velut ille Prometheus
Humanas bruto finxit de cespite formas.
At vos o patis manes cineresque Wilhelmi!
O! si quis nigra vobis quoque sensus in urna est,
O manes gaudete pii gaudete beati!
Vitoremque necis Gnatum sentite paternae.
Impiger ex illo primi sub tempora veris
Sutsuntam Usipetum celeberrima moenia, bello
Aggtederis:mox haud sine caede et sanguine, victor
Ingrederis, verteresque iubes migrare colonos.
Quamquam etenim Hispani signa et mandata so cutus
Farmensis Ductor veteranus, callidus acer.
Nunc leo, nunc vulpes fraudem ingeniola per omnem
Clade audita equitum turmas peditumque cohortes
Duceret atque tibi subitis occurreret armis:
Cum tamen actum ageret, cum frustra effuderet omnes
In ventum vires, nolensque volensque recessit.
Haud sine dedecore, haud rerum sine strage suarum:
Victorisque tibi semper concessit honorem:
Ac veluti pleno lupus insidiatus ovili
Pastorum veniente manu veniente canum vi,
Balantum abscedit caulis caudamque remulcens,
Summittit pavitantem utero silvasque subintrat;
Non secus ipse fiemens cessit, starione relicta,
Cessit enim cessit: profugusque deinde petivit
Gallos, ut maiore geri rem numine sensit:
Et primos iuvenum floremque et lumina gentis
Belgarum educens infando Marte peremit:
Donec invita vita fugiente sub Umbras,
Non Ducis in morem media inter tela sed aegro
Trpiter affixus lecto, Thermisque solutus,
Sulfureas Stygio Thermas sub fonte petivit:
Plus satis hic credo, satis ipse superque calescet:
Hîc ubi cum furis sedet aeternumque sedebit
Albanus, magna testatus voce tyrannos.
Desinite (ô miseri!) crudum insontemque cruorem
Fundere sanctorum superisque indicere bella:
Nec sperate fidem cogi, flectique necando,
Torquendo, urendo, mergendo, premendo, secando:
Crescit enim pietas ardenti in corde virorum:
Crescit amor Christi, quantum ipsa pericula crescunt.
Nec mora longa fuit cum fracta Daventria dura
Obsidione, tuis etiam se tradidit armis:
Victorem mirata suum, mirata serenam
Frontem, atque augustos Heroi pectoris aestus,
Paenitet exacti per tanta pericula belli:
Conclamantq, viri, matres, miseraeque puellae:
O cives cives validis cui moenia muris
Clausimus et rigidas aerato cardine portass
O! qualis, quantusque venit, qui gressus ennli?
Quae vox qui vultus? divini signa decoris,
Ardentesque notate oculos: qui spiritus illi,
Quae fecies, que oris honos, quae gratia frontis?
O utinam! trepidam cum milite cingeret urbem,
Nota sides pierasque Ducis, spectata fuisset
Maiestas oris: sponte in tua castra ruentes
Pacem orassemus manibus: veniamque precati
Supplicibus superassemus tua numina votis:
O decus, ô nostrum ô fidei fidissime custos!
Sis bonus, ô, felixque bonis, tecumque reducas
Iura fidem, pietatem et festae munera pacis:
Quae longea nobis hostis, lateque fugarat:
Conculcans pedibus loges, castumque pudorem.
Ven sic virginibus flores, non frugibus imbres
Optati, aut fessis veniunt sua flamina nautis,
Ut tuus aspectus nobis, gentique piorum.
Felix illa dies, quae te nostrae artulit urbi!
Felix illa dies memoranda nepotibus olim!
Fausta, colenda dies niveo signanda lapillo,
Qua rediit miseris post plurima nubila Phoebus
Hoc illi caelo victorem carmine tollunt
Victorem egregium, neque enim est victoria maior,
Quam quae confessos animo quoque subiugat hostes.
Lamque propinquabat squalenti frigore mundo
Tristis hiems castris, rebusque inimica gerendis:
Cum riget omnis ager. friget Mars, arma silescunt:
Et passim hibernis solitus se condere miles,
Parto iam fruitur, reficitque in proelia vires.
At nondum indulsit tibi mens generosa quietem,
Et patriae pietas, ac nescia cedere virtus:
Quin priusegregio Neomagum milite cingas,
(Seu quis Novomagum vocet urbem: hîc qua Mosa Rhene
Conflux Oceanum petit, et rigat amne Sicambros)
Vique viam facias urbis sub moenia donec
Fulmineis tremefacta pilis vastisque fathiscens
Murorum rimis, animum in contraria vertat
Legibus acceptis, et iussa facessere pergat.
Ecce! hîc virtute sua praemia reddis, et hostem,
Ingressum pedibus nudis, et vertice nudo,
Protinus ipse iubes corpus miserabile Schenkl,
Infamipositum tumulo, furcisque dicatum,
Unguibus effodere atque artus, dispersaque membre
Colligere ac, belli ritu super arma repostum
Exsequiis ductis solemni inferre sepulchro,
Interen magno quatitur Germania luctu
Saxone defuncto: quo vivo, iura, piumque,
Et sanctam coluere fidem, mensque omnibus una:
Exstincto rupere. Sed aurem vellit Apollo,
Vellit et admonuit, non tutum scribere in illos,
Scribere qui modo non, verum et proscribere norunt,
Is vero tot fata Ducum, tot funera secum
Imperii procerum tam paruo tempore traxit:
Cuncta uti iurasses coeco ruitura tumultu.
Unde nova exsangui fiducia surgit Ibero,
Sic, sic anguillas turbato flumine rursum
Posse capi, sic posse rapi quae rapta dolebat,
Tu vero ô veterum sanguis generose parentum,
Restituens Belgis cum libertate salutem!
Quamquam animum turbatus eras super omnia letho
Saxonis Ensiferi. perculsaque Martia mens est:
Morte Palatini (Casimiri, dico,) leonis:
Non tamen absistens cedebas munere Martis,
Sed magis obsistens contra hostem audentior ibas.
Usque adeo numquam tibi res fecere secundae
Maiores animos, nec deiecere malignae
Ut tumidus laeta, aut timidus sis sorte sinistra:
Vix bene desierat gelidi inclementia caeli
Primaque purpurei ridebant lumina Veris:
Exortem quo me, quo tempore Belga benignis
Officiis pietate, fide, meritisque fovebat:
Ecce! tuo pleni iam passim milite campi
Densantur, iam procedunt longo ordine signa
Sublata in ventos, late que inimica minantur.
Vae! quibus institerint agtis quibus urbibus: et iam
Oppida Tubantum quamvis munita timebant.
Grolla timet, timet O! densala, habitataque castra
Lingonibus circumque timent sibi moenia, et arces.
Rupibus impositae. Belgarumque arma tremiscunt.
Sed quid opus vires hîc praeconsumere Martis?
Hic ubi cuncta tibi se sponte datura videntur:
Atque alias trepidis scit nobilis ira leonum.
Parcere, ceu pariter seit debellare feroces.
Sola manet Sthenovica animo imperterrita, sola
Bella vocat, tantum Uranium non provocat ipsum.
Ergo ades: et licet illa quidem mortalibus armis,
Humanisque opibus numquam cessura putetur:
Tam confisa loci Genio, ingenioque paratis
Praesidiis tanta vi, tanto milite tamque
Praecipiti fossa, et triplicis munimine valli,
Ignivimosque tubis caelo capita alta ferebat:
Quis credatitamen illa tuo quoque Marte subacta:
Concidit atque tibi, tibi enim se dedidit uni:
Qui Druos scelerum ultores in proelia ducis,
Cui Deus ipse gerit bellum cui totus olympus
Aspirat, rutiloque favet cum sidere Mavors.
Sic ne vana tamen celebretur fama tuorum,
Quos noctu, quos et superasti luce laborum.
Nam neque tanta fuit fac lis Victoria: nec tu
Accepto in facie caruisti vulnere: quantum
Quippe animo, quantumque valebat corpore miles
Ille tuus, tantum hic tantum labor improbus hau sit.
Nec modo in hostileis (velut olim in moenis Troiae)
Erigitur fabricata iterum nova machina muros:
Vique furens ceu Graeca dolo, partimque rotarum
Lapsu agitur partim trochleis educitur alte
Inspectra domos iaculataque fulmen in urbem,
Inventum certe ingenii, donumque Mineruae,
Et quod non Batavam non amplius arguat aurem,
Sed magno in primis, incredibilique labore
Res porro fuitacta, et itum est in viscera terrae,
Turbatique Erebo manes lemuresque sub auras
Extremo effossi conatu ac sedibus imis
Ernta fundamenta urbis, suppostus et ignis
Arma viros. muros. vallum tormenta domosque,
Moeniaque horrendo disiecit in aera tumultu:
Quando nec Siculum flammarum terbine montem
Crediderim eructare globos aestusque furentes
Egerere, ipse licet rector Stygiis. ipse profundi
Laxet agens furiis immania claustra barathri.
Hoc quondam nisi fallor. erat rescindere caelum,
Hoc erat hoc alto im ponere Pelio Ossam,
Scilicet atque Ossae frondosum involuere olympum.
Sed iam summa procul te exspectant castra Covordae,
Praesidio veteres inter firmissima Tenctros:
Arcem ipsam vastae claudunt hinc inde paludes
Cui (ne defieretine quid civilibus armis)
Praefectus Fridericus erat sanguisque comesque
Montanus: qui tam vasto munimine fisus,
Naturaque loci invictum se Marte ferebat:
Quem circum Harpylae flammisque armata Chimaera,
Et centum manibus Briareus, Polyphemus, et una
Aetnei fratres infandaque monstra Cyclopum,
Concilio horrendo in foribus stabula alta tenebant,
Utque erat ante oculos tibi plurima Martis imago:
Sic tergo instabat validis Verdagius armis:
Impiger ille quidem versutus et improbus astu:
Cui cordi insidiae, caedes, atque impia semper
Proditio tuctique doli, improvisaque furta,
Carnificumque artes, quas ipso nomine praefert.
Quemque nec ante queat Breda vel Daventria, quem nec
Plurima Sutfaniae, et Neomagi damna, suove
Farnesium nuper Sthenovica toovere periclo,
Auxilio ut sociis fessis fractisque subisset,
Tamque gravi pressos semel obsidione levasset:
Hunc moust. ecce! movet cessura Covordia Belgis.
Finibus ut Galli cedens, sociosque revisens,
Undique dispersi conquirat militis arma,
Cunctaque praesidio iam propugnacula nudet.
Si saltem his furum speculis succurrere, saltem
Sectorum has latebras, spelaeaque vasta latronum,
Saluaque praedonum valeat spiracla tueri:
Unde infestari vicinia tota soleret,
Quaeque diu vobis damno, exitioque fuissent.
Sed nihil effectum Hispanis, nihil omnibus actum.
Im pensis operum, nihil auxiliaribus armis:
Ipse licet veniat comitatus Marte Philippus,
Bellonamque, Deosque ferat, totidemque Iacobos,
Roma meretrices quot habet, quot messis aristas,
Quot pelagus fluctus, iterum quot Roma Cynedos;
Tu tamen aeterno munitus numine, et acri
Ingenio praestans, inde fessoque labore
Imponis leges victis ac praemia dextrae,
Serta triumphato victricia ab hoste reportas.
Inque ipsum insidias et perfida texta graveîsque
Proditione dolos, structos tibi, Marte retorques
Bis ferro hic sternendus erat, bis victus Iberus,
Quamquam insurgebat. terram tamen ore momordit:
Aut scelerata fugae mandavit terga pudendae.
Nec dolor, aut virtus fugientem, aut invia montis
Fragmina, nen rupti pontes, non flumina sinunt.
Perge ita fatales virtute urgere triumfos,
Perge, feret summam labor et constantia laudem,
Dum bene coepta tibi laudato fine coronas,
Ne quoque parua feri maneat scintilla duelli:
Quae non rite exstincta novum instaurare periclum
Incipiat, Martemquetuum rediuiva lacessat:
Aequestenim magnum est extrema ac prima domare:
Nec minor est virtus quam vincere, victa tueri.
Nam, quo non penetrat virtute hac clarus Iason
Auratam potuit Colchis avertere praedam:
Hac, satus Alemena tot claras exscidit urbes,
Troiamque, Oechaliamque: hac duros mille labores
Rege sub Eurysteo superavit, monstraque passim
Et vastum Nemeae domuit sub rupe Leonem:
Nubigenasque dedit letho: Cacumque subegit
Ore refundentem flammas, fulmenque vomentem,
Praeditus hac plures augusto pectore mundos
Pellaeus voluit iuvenis: Virtusque triumfos.
Auratosque parat currus, lauruque coronat
Frontes haec viridi raptum de cespite gramen
Intexit capiti: haec superati insignia valli
Dividit: haec confert conscensi praemia muri?
Haec myrto, haec veteri circumdat tempora quercu,
Sertaque distribuit na nalibus aurea rostris.
Haec eadem tibi stravit iter sub moenia Montis,
Quem divae celebrem Gertrudis nomine, multis
Maiores tenuere tui longo ordine ab annis:
Ipse pater tenuit, natoque reliquie habendum.
Argento sed eum postquam pellacis Iberi
Accepto, miles vester transcripserat hosti
Quanta solo, proh quanta salo damna ille parabat?
Quanta viatori quanta inde pericula nautis
Impendere? quotas absorbuit ille carinas?
Quot neque Scylla vorax, aut implacata Charybdis,
Abreptas Siculo demerserit aequore puppes.
Nam locus ille quidem summa firmissimus arce
Prospectum late pelago tenet: ac more portum
Solis ad occasum, rapidi hic circa ostia Mosae,
Efficit obiectu laterum: unde subinde petiti
Fulmineis nusquam poterant evadere, telis:
Praesidio simul auctus erat, Martisque tremendus
Robore. et indomitus multo intra milite et extra:
Quem neque tertifico tonitrus mentita fragore
Machina deiceret, nec inundans mille carinis
Atrides duplexue lthacus. non magnus Achilles
Frangeret, aut decies geminato milite Xerxes.
Dura petit virtus et quaelibet ardua tentar.
Huc placet ergo tibi totum convertere bellum,
Hispanisque tuos iterum componere Belgas.
Iam que utrinque ardent animis solidaque ruunt vi:
Fit fragor atque gravi caelum tonat omne tumultu,
Dum tormenta crepant atque excluduntur utrinque
Terra tremit rutisque fremit velut ignibus aether:
Et numquam irato ceciderunt plura Tonante
Tela nec auditae toties per inane ruinae:
Responsant nemora ac vasto sub gurgite Nereus,
Miratur tantis ardere sua aequera flummis.
Itur in adversos iam stricto comminus ense:
Iam densant, variantque acies terraque furentes
Rem pelagoque gerunt: iam puppes puppibus haerent,
Miscenturque viri saevitque acerrima caedes.
Quo fugitis ruitisque iterumne capessitis urbem?
Heu! state Hispani Regem defendite vestrum,
Et vosmet praestate viros, neu fidite muris.
State modo, si quid virtutis habetis avitae,
Si qua et fibra micat, si gutta vel unica Iberi
Sanguinis aut si testiculi vena ullapaterni
Restat adhuc pulchrumque mori succurrit in armis:
State viri, durate viri, sin ceditis actum est.
Dum loquor, en, motas Victoria concutit alas:
Et couserta super niveis volat agmina pennis,
Quid multa? Hispanus patulas tantum arrigat aures;
Arrigat, et si quem longe tenet undique tellus:
Innia Mauticio nulla est via: nulla fatigant
Bella virum non vis non sustinet ulla furorque
Dimoveat cepto: Tanta est fiducia Christi.
Quippe nec hîc tandem scelerato profuit hosti,
Munitis haesisse locis: vis irrita valli
Concidit, et fractis patuerunt moenia muris.
Non pudet Hispani, tam firmo excedere castro?
Et pacem petere, et palmam concedere Belgis,
Hispanos Belgis, dominosque agnoscere Belgas,
Victoresque pari, et miseris summittere colla?
Et vitam debere viris, atque addere grates?
Vel fugere, ut timidas aquilâ veniente columbas?
Quaevis qui vestris pedibus timor addidit alas?
Siccine vestra iacerspes res, rex, ipse lacobus?
Quem memini vosmet non frustra in vota vocare.
Tu vero patrias iterum conscendis in arces
Victor, Io! rer Victor Io! quo vindice Belgas
Aurea pax, pietas, libertasque alma revifit.
O! qul tum plausus populo, quae iubila surgunt!
Te noctu, re luce vehit mercator ad astra:
Et pia turba virûm passim tua munera cantant.
Tutus bos etenim secura perambulat arua:
Nutrit rura Ceres fausto cum sidere: gramen
Ipsa Pales pecori fundit, lac sufficit agnis:
Securi volitant pacata per aequora nautae:
Nullis polluitur furtis stuprisque cubile:
Landatur simili pudibunda puerpera prole:
Cuparique fides metuit: mos, lexque nefanda
Facta domat Musaeque choros, et doctus Apollo
Exercent: Pietas feruet, superosque celebrat
Laudeilares exsul repetit, dulceisque penates
Post aliquot, sua regna videns, miratur aristas:
Laetitiaque fremunt urbes et compita cantu:
Hic ille Alcides, hic diuûm munere Theseus,
Centauros, Cacosque, et monstra immania mactans.
Et dubitamus adhuc, aliquem, quem provida tangat
Cura hominum, esse Deum, qui cuncta auditque videtque
Novit et amissas in pristina reddere vires.
Quis Groninga tibi cernenti talia sensus?
Quive animus? quanto feruebas turbida mortu?
Quosue tui cives sociati foedere Iberis
Pectore versabant luctus, fluctusque secabant?
Cum passim Hifpanos vicinâ excedere terra
Victos, expulsos, mancos, mutilosque viderent:
Totque feris passim laniata cadavera, totque
Scuta virûm, galeasque, et inania corpora ponte
Iactari et tantos cumulari caedis aceruos?
O miseri! quae vos cepit dementia? quae vos
Exagitant Furiae,
ou)rani/ois occludere portas,
Uraniosque fero fine fine lacessere ferro?
Bellum importunum, cives, cum gente Deorum
Urania geritis, freti mortalibus armis.
O si sana foret mens ulla in corpore vobis,
Ultro adventantem pro cul exciperetis. et ultro
Moenibus acceptum manibus ferretis in urbem,
Sternentes violisque viam, nymbisque rosarum,
Nil maius, meliusue, nihil clementius usquam,
Credite, Mauricio nihil usquam triste recepto:
Contemto, spretoque velut nil tristius illo.
Tantum exit viri, venienti occurrite, portas
Pandite, proiectis procul armis: tradite claveis.
Quid staris? Dux vester adest; nostisne decoros
Supra hominem vultus, maiestatemque serenam?
En Dux vester adest, pietatem, iura, salutem,
Et libertatem secum, pacemque reducens,
Hispanumque iugum vestris pulsurus ab oris.
Quid dubitatis adhuci coeant in foedera dertrae
Qua datur ast armis concurrant arma, cavere,
Cuinamque obscurum, quanta eius proelia quantus
In clypeum assurgat, quo turbine torqueat hastam,
Quam ruat adversos, quam saevo fulminet ense?
Non illi vestrum, non quisquam impune feret se
Obvius armato, seu cum pedes ibir in hostem,
Seu spumantis equi calcaribus hauriet armos.
Spem fi Marranis, si quam posuistis in armis
Mittite: promissis Hispanus ludit hiantes,
Ludit enim, et pictâ pandit spectacula caudâ.
At contra si quid sanae modo mentis habetis
Fidite Mauricio; placidisque paratibus omnes
Tendite in occursum ac portas praebete patentes.
Verum quid monitis, precibusue ego tempora perdene
Nic profe Sturis, vanisque aro littora bobus,
Patie tibuso; loquor pertusoque aequora cribro
Haurio, Sisyphiosque obeo sine fine labores?
O stolidas hominum mentes! ô pectora laeva!
Visne, Groninga, Phrygum exemplo resipiscere? visne
Acceptis demum sapere, et concedese plagis?
Arma viri ferte arma, viri! circumdate castris
Praefractos, totisque equites diffundite campis:
Matureque undas ductis avertite fossis:
Nunc prohibite aditus nunc obfidione tenete:
Nunc passim vos obicite ad divortia nota:
Et propius conferte pedem nunc signa levare:
Nunc et equo muros lustrate et cingite flammis:
Nunc agite. et superos tormenta imitata furores
Exonerat: simul variis assultibus hostem
Fundite summa lmis con fundite et infima summae
Fundamenta urbis tenrate et spargite in auras:
Ac lato ingentem lato date ore fenestram:
Nunc fossas implete viti nunc vellite vallum,
Vellite, et aeratas cenuellite cardine portas!
Ecquis erit socii muros qui primus in altos?
Ferte faces, huc fulmina vulnera, funera ferte:
Ferte citi scalas, huc ferte hac scandite muros!
Quis cladem istius pugnae, quis funera fando
Explicet aut versu possit memorare furores?
Victores, victique ruunt vincuntque, eaduntque.
Nec minus intus agit furiis discordia cives.
Urbem alii reserare iubent, et pandere portas
Uranio vonsque trahunt in moenia Belgas:
Arma crepant alii et pergunt defendere muros.
Ecce autem! ecce urbis subito magna ora dehiscunt,
Ecce! illic rapidam turris trahit alta ruinam,
Conglomerans hostes tumulo. sociosque sub uno:
Germanos, Italos. Gallos iunctosque Britannos;
Iunctos Hispanis hoc demum foedere Beigas:
Saepe adeo invitos sociant fata hostibus hostes:
Saepe adeo partes, Mavors conglutinat ambas:
Saepe adeo discors nubit concordia bello.
Non alium credo rerum Luxisse tenorem,
Cum natura parens discordia semina mundi
Humida sicca, calentia, frigida mollia dura,
Iunxit, et unanimi pugnantia pace ligavit.
Sed neque sic crudis possunt absistere pugnis;
Ecce! intra portas, atque ipsis proelia miscent
Murorem aggeribus; nunc, nunc insurgite, Belgae!
Irruite, irruite ac sine more occidite tantum:
Pergite clangere frangere, claudere, plaudere: passim
Currere carpere, voluere rumpere pergite Iberos
Praecipitare, agitare retundere tollere ferro:
Hos premite hos capite, hos rapite, hos conciditerat illos
Sternite plectite trudite prendite prendite, prensos,
Figite pellite, vertite, mergite, perdite! si qua,
Si forte ad sanam redeat gens perfida mentem:
Et Cives servare bonos Clementia possit.
Proh! quae tanta quies urbis: num pa nitetlohe!
Parcite. Nam signum quodnam procul extulit hostis?
Aut quinam sonitus, quodue illae tabile murmur
Intus miscetur? data sunt, data signa receptu.
Farcite; vestra etenim, vestra est Victoria, Belgae,
Cernitis, ut portas obsessi, ut moenia pandant,
Optatasque velint audire, et reddere voces,
Victorem simul Uranium. Belgasque, salutent?
O ubi nunc Hispani animi promissaque et arma
Necquicquam memorata viris, ubi fulmina Romae?
Aut ubi ubi Diuûm illa parens ubi Dextra Lacobi
Exspectata diu. sactaraque sacra Deorum;
Aurei ubi montes aut Indae pondera Gazae?
Nil tale hic video, sed diversissima longe.
Quae manus ista virûm egreditur quae curba misella
Verrice agit nudo? tendunt longo agmine maesti
Ductores, patresque: ac supplice voce requirunt
Mauricium. Heu! quantum mutatus berus ab illo,
Qui modo visus erat superos detrudere Olympo,
In pelagus terras in Tartara soluere caelum?
Quosue dabar gemitus; quae verba precantia victus?
Quas trepido voces meditans sub corde parabat.
Quonam ore aut quonam victorem appeliet honore?
Marmaricis velut in silvis si forte Leoni
Irato occurrêre ferae si robore contra,
Si niti pedibus nequeunt: ante ora frementis
Prostratae abiciunt sese, dominumque fatentuae
Ille metu contentus inertia curda lacentum
Praeterit: et fremitu circum undiq. terricat auras.
Ergo adsunt pacemque orant genibusque minores
Uranio vitam fortunas moenia dedunt:
Exorantque Ducem. et meritos se extrema fatentur,
Proiecti ante pedes victorum ex lege duelli:
Prostratosque solque Lovis, ecce, e semine natae,
Claudae illae, rugosae oculisque obliqua tuentes
Voce Litae circum assistunt, stipanto; precantes:
Et sanare malum multo medicamine tentant,
Atque virum placare viris, et vincere votis,
Prisca lovis soboles quem crimine laeserat Ata,
Noxa valens pedibus, praeceps damnosa feroxque,
Quam Pater Omnipotens deiecit fulmine ad umbrase
Quali ipsam Phoenix describit imagine: Achillem
Dum cupit Argolico placatum reddere regi.
Tu vero Urantum sidus Dux inclute! quam quam
Qua vocat ira sequi poteras et plectere poenis
Foedifragos, saevisque immittere frena quadrigis:
Attamen ipsum hostem veniâ dignatus amice
Prosequeris terraque levas animumque benignum
Accipis in cives, verbisque haec insuper addis:
Quid, miseri pacem petitis, quam saepius ultro
Obtuleram Voris, precibus monitisque minisque?
Quaenam vos igitur Furiae, aut quae numina laeva
Implicuêre armis, qui nos fugiatis amicos?
Testor quippe Deum; me invitam ad proelia cogi,
Invitum capere arma, invitum pacis amantes
Commaculare manus. vel et hostis sanguine Iberi.
Nec veni, nisi fata Deus sic digerat ipse:
Nec ferrum arriperem, nisi patria sancta, fidesque,
Sanctaque Relligio canibus dam praeda, salusque,
Vestra salus, commune bonum, caedesque parentis,
Ereptaque urbes captique iniuria fratris,
Structaeque insidiae nuper Fratrique, Mihique,
Fratri, qui cunis vix dum prorepsit ab ipsis,
Insontumque cruor libertas, pacta, patrumque,
Et procerum pietas, voces et vota monerent.
Promisi hac dextra ultorem, promissa tuebor,
Quo res cunq, cadant, aderitque vocatus Olympo
Christus ut optatum tangant sua proelia finem.
Nunc agite ô cives! quanam sententia vobis
Versa terro nec adhuc odiis certatis iniquis:
Eiurate scelus, periuraque iura Tyranni
Hesperii: et soclis vosmet coniungite Belgis:
Iungite opem et foedus: vigeatque in foedere pacto
Intemerata Fides et nescia fallere dextra.
Immo unâ, quod vos iterumque iterumque monebe,
State viri nobiscum in Relligione, Fideque
Antiqua, veraque fide, quae sidera tranat:
Sic erit, ut redeat Pax caelitus aurea Belgis.
His dictis urbem ingrederis, cantoque superbus
Pondere gaudet equus, rosei cui clarus ab astris
Luciferi sonipes, et passis Pegasus alis
Invideant, malintque tuis spumare lupatis.
Ingressum niveo virgo pulcherrima cultu
Excipit, ac manibus victricia symbola, clavem
Aureolam dextra tendit laurumque sinistra,
Et torquem, et capiti donum regale coronam:
Ast quae tum facies urbis, quae gaudia cives
Servati ostentant? assertoremq, salutis
Mauricium pacisque vocant Numenque, Patremque,
Cui caput et caro quidquid capite amplius exstat,
Impendant stantes, studio ingenti undique circum:
Ac veluti in vitam post fata redire videntur.
Nec minus ipse hostis duplices ad sidera palmas
Extulit, atque Deo grates, laudesque peregit.
Quod tam clementi, quod tam sapiente, bonoque
Victore utatur: qui vel circumdatus armis
Marte ferat pacem: quem frenis aurea Pallas,
Et ratio, non ira regat qui facta rependens
Consilio punire queat, Diis proximus ipsis:
Cui pulchrum, et solenne, reis ignoscere nondum
Supplicibus, poenaeque genus, vidisse precantes.
Hispanus sese iactet mucrone cruento,
Ac feritate magis studeat, Furiisque timeri:
Vertatque, et verrat privata et publica furtis:
Nec pudor aut virtus revocet, neu sexus et aetas,
Non supplexlacrymis genua ante superba volutus,
Non aequata solo, non saevis perdita flammis
Moenia sacra sacerdotes, caesique parentes
Natorum ante oculos natique anre ora parentum,
Non gravidae matres, viduatque turba maritis,
Non cruor immanem saturet, non dira refrenent
Stupra puellarum superosque, hominesque vocantum:
Quin scelus addatur sceleriq furorque furori
Et quos laeta Duces, quos non victoria vertit,
Quos non victores fortuna benigna subegit,
Quamvis ante bonos, mites, animique potentes?
Tunc, tunc arma movet ventosa superbia: tunc tunc
Ira. Libido, Furor, petulansque Audacia surgit,
Tunc scelus omne levat crissas, et cornua sumit:
Inque solens fastuque tumens victoria res est,
Naturaq suâ crudis amat ire quadrigis.
Tu tamen et Martis et vivida Pacis imago!
Cuncta velut vincis sic te Clementia viucit:
Et neque suppliciis tibi laus quaesita. nec airo
Ullius insontis tua dextra aspersa cruore est:
Nec quis ob invidiam manibus violatus iniquis,
Nec bona cuiusquam praedae permissa nec hastae
Summissa, aut ferro in numerum divisa cruento:
Sed potius servare bonos, quam perdere cives
Pergebas. hostesque simul devincere amore;
Ius dare cuique suum, vimq abstinuisse. manusque;
A placitis revocare bonis, et parcere victis.
Qualis Alexander qui quamvis capta teneret
Agmina Regalesque nurus, tenerasque puellas,
Multaque facti auri, simul infectique talenta;
Abstinuit tactu tamen, et nec regia proles,
Regia nec coniux nec opes nec plurima virgo,
Quaeq oculis. iecorive queant inferre dolorem,
Nec quaecunq valet magno fortuna nocere
Victori, excelsam subvertit pectoris arcem.
Moserat in Latio vitali intexere quercu
Civica serta viris, medio qui Martis in aestu
Casurum exitio poterant subducere civem:
Nec magis ulla fuit populis in honore corona,
Atque ea, cui dederat Servati Gratia Civis
Nomina, sanguineis longe anteferenda triumphis.
Namque Dei effigiem, exemplumque in imagine paruâ
Quisque refert: hinc nulla Deo sie facta probantur.
Quam servare hominem medio in discrimine lethi,
Nobilius quo non animal neque sanctius ex star:
Et nullum contra superum sic provocat iras
Crimen, ut humanae praecidere stamina vitae,
Quae disrupta semel nequeunt annectere Parcae.
Falce quidem succisa suis moriuntur in aruis
Gramina, post iterum viridi de cespite surgunt;
Solesque occidere, atque redire videmus eosdem:
Damna etiam celeres reparant caelestia Lunae:
Non homini sic vita redit: neque redditur aevum,
Nec caput ullius reppullulat ense recisum.
Iam si tantus honos hominem servantibus unum
Est habitus; qualem imponat tibi Belga Coronam?
Qui tot fata lem solus produxeris horam
Civibus, et toti vitam servaveris urbi?
Quae par, quae tanto referatur gratia facto?
Quod delere sequens annis labentibus aetas
Nulla queat; quod caelo ipso sdribatur et astris,
Sidereaque ferat radiantem fronde coronam,
Cum pater omnipotens fanda atque nefanda rependet.
Aspice fata Deûm tibi dum Victoria Martem
Annuit usque tuum tandemque illa Urbe potiris
Maiores quam saepe tui tam fortibus armis
Hactenus aggressi fatis obstantibus, almae,
Turbatam, nondum valuerunt reddere paci:
Aut regimen sibi donatum insignire tropaeis.
Tantae molis erat populos frenare feroces;
Quos neque Saxo Abavus, maternisanguinis auctor,
Qui tum consiliis Burgundica bella regebat,
Albertus, forti potuit compescere dextra,
Dextra licet manus Imperii, patriaeque Rolandus
Dictus erat, meritisque gravis, gravidusque triumphis.
Nec proavus tuus Henricus, divesque Georgus,
Germanus proavi, sub iura vocare valebant
Fretam opibus, fetam robusto cive Groningam:
Quamquam illis urbes reliquae, et vicinia tota
Pareret, lateque omnem ditione tenerent
Victores Frisiam, veluti sibi debita pacto
Praemia, post obitos casus, Martisque labores
Exhaustos dum bella gerunt, signisque rogati
Caesariis socii signa auxiliaria iungunt.
Non illis animus, non defuit ardua virtus,
Sed suprema dies, et fixa adamante, refigi
Nescia, lex fati supremis obstitit ausis.
Vidi etenim qua se medium diffundit in aequo?
Mille Harlinga latus Boreale obtenta carinis
Quaque viget doctis operata Franekera Musis,
Clara libris Drus I, Sigebrando clara Luberto,
Clara viris, quos fama polo vehit alite piantâ
Quaque tribunali Themidos Leovardia floret,
Hic ubi me docili in mores, praeceptaque pubi
Praefectum proceres (nolebant fata) volebant.
Vidi oculis, vidi ipse meis insignia Rutae,
Saxonicae Rutae portas praeferre patentes,
Plgnora grati animi, et veterum monumenta laborum.
Quod si Auus ille tuus quem nomine et omine reddis,
Mauricius satus Henrico genitore, neposque
Alberti, ad nostra haec potuisset ducere vitam
Secla, quibus crudi plena ista cruoris hirude
Albanus, Pacem iugulavit, et omnia Iura
Belgarum exilio patriam mutare coegit:
Non ipse oblitus pariter patriaeque suique
Pestibus humani generis, queis terra nec unquam
Monsira tulit peiora, adeo laxaffet habenas,
Non tot Germanis, Belgisque dedisset Iberus
Damna, nec immanes Furiis saevire Tyannos
Usque adeo, Pacisque omnes incidere neruos,
Aut medio socios luctari in turbine lethi
Passus erat; potius captato tempore tali
Ocior ipse Euris et fulminis ocvor auris,
Latronum difflaffet agens nodosque globosque:
Veraque Libertas, Pax alma, Fidesque Themisque,
Unaque Relligio Belgarum habitaret in oris.
Sed tibi Maiorum Virtus et Fata triumsos
Transcripsere suos: Tibi se peritura reservant
Agmina Maurorum: Tibi gloria tanta paratur
In solidum: debetque suam tibi Belga secundum
Numinis aeterni benefacta paterna, salutem.
Qui quocumque venis, victriciaque arma reponis
Libertas illuc venit: et pax aurea tecum
Prifca Fides, Astraea simul Pietasque, Chorusque
Aonidum, et Phoebus curru vectantur in uno,
Hic labor, hic finis magnis victoribus esto:
Pellere latrones, saevos abolere Tyrannos,
Reddere iura foro, miseram defendere plebem,
Leges, pacta, decus, libertatemque tueri,
Asserere aeternos verae pietatis honores,
Instaurare Deo cultus, purgare nefandis
Templa probris, Verbumque Dei et signa addita verbo
Ad veros revocare usus, moremque facrorum,
Et Phoebi comites, doctasque fovere Camenas,
Ut vera maneant in relligione nepotes:
Qualibus aufpiciis, quali virtute Iosias,
Et pius Ezechias olim, Cyrusque piusque
Asa, Iosaphatus, Darius nomine Medus
Fulsit, et aeternos meruit pietatis honores:
Qualem et Longimanus, qualem sese optimus ille
Theudosius, qualem se Constantinusageban
Magnum, et antiqui haud longo ordine, Reges,
Quo rapior? quae fama meas nova fertur ad aures:
Et fessas calamum prohibet deponere Musas?
Rursus ad arma vocor Victricia, rursus equorum
Auribus accipio fremitum, clypeosque coruscis
Ardentes radiis, atque aera micantia cerno:
Tuq, tuusque mihi Mavors se pandit ubique
O et praesidium, decus, et tutela bonorum,
Ac neque posterior Pietatis laude, nec ulli
Virtute egregia Maiorum indigne tuorum!
Rursum in bella trahoriturium horrida tela retracto:
Dum subit, ut subitis Eburonum moenia, et oras
Viribus ac varia multum concusseris arte,
Plurima damna ferens regioni. hostique propinquo:
Dum subit ut collisa tuo iam Marte Tubantum.
Tenctorumque manus reliqua, et superaddita Belgis,
Iuratis contra hostem animis, dextraque feratur:
Dum subic ut Frisiam, ut radiis quam spectat Eous
Seditione gravem pacatis civibus, Embdam
Contuderis tumidique minas sedaris Amisi,
Iura viris reddens, reddens, sua iura Dynastis:
Quos Flaciana cohors. nugas et somnia vendens,
Oppugnansque virum spurcis pia scripta libellis,
Voce Pribunitia patrios armarat in agros.
Urbs tibi agit grates, grates agit ipse Dynasta,
Expertus sociamque manum, Belgamque fidelem:
Et dene apud memores vobis stat gloria facti.
Quam facile est cuius populos turbare quietos!
Heu quam difficile est motum compescere vulgus,
Infrenum vulgus flammasque domare voraces!
Scit Brunsuviga sciunt Augustae moenia, novit
Lipsia scit Furiis tentata Silesia Suevis.
Ast cohibete malum Proceres, cohibete furorem,
Nec sinite haec. quaeso, tam late exempla vagari.
Nunc subit ut Tungros, Flandros, olimque Maroni
Extremos hominum Morinos, Rhenique colonos,
Menapiosque, alto quos gurgite Mosa pererrat,
Atque Ubios, mixtosque Heduis, Saliisque Sicambros,
Aduaticosque, ipsis Celtarum in finibus ortos,
Invadens, tuleris praedas ex hoste cruentas:
Nunc memoranda subit Vesalia, nunc Cameraci
Insignita tuis firmissima moenia castris:
Hic ubi Nassovius multa virtute Philippus
Occubuit, lethumque Heros pro laude subivit,
Sed consanguineis post fata remissus ab hoste:
O dolor atque decus magnum rediture VVilelmo!
Mauritioque Duci, postquam tot fundis Iberos.
Cuncta Sophocleo fuerant quae digna cothurno.
Verum hic summergor laudum Aurasine tuarum
Obrutus Oceano: Musasque subinde labantes
Deserit absistens alieno tempore Phoebus:
Ipsaque tantarum sterilem me copia rerum
Reddit, ut ingenti rubeam, stupeamque labore:
Dum, velut augustis oriens ex fontibus amnis
Crescit in immensum pariter crescentibus undis:
Aut veluti quercus vastissima surgit in autas:
Sic super alta tuos extendas sidera ramos,
Immensosque agites famae, sine fine triumsos,
Forsan et ipsa suas innata Modestia laudes,
Qua te non minus ac reliquis virtutibus ornas,
Abnuit ac meritum non fert patienter honorem.
Summa sequi potuisse sat est fastigia summa
Sufficiat rerum hic strinxisse cacumina qualis
Parrhasius tabulae cupiens inscribere paruae
Agmina magna virûm, non totos corpore toto
Pingit; sed densos angusto contrahit orbe,
Artifici innolens alios caligine, et umbris,
Non nullos pedibus signans manibusue, togisue,
Quosdam vix capite, et supremo vertice prodens.
Nec desunt vobis praesenti numine Vates,
Divini Vates, Phoebo patre digna locuti,
Atque alit passim: valeant qui dicere laudes
Dive tuas! gratique olim tua gesta nepotes
Et benefacta canent: nec Musae crebrius ulli,
Quam tibi sudabunt, ut coniurata remotas
Fama colat terras; tantum te fortibus armis
Pro Belgis potuisse tuis. pro pace bonorum:
Salue Heros, salue afflictis Dux addite Belgis?
Serusque in caelum redeas, repetasque relictum
Aethera: qui misero, tantum non lividus, orbi,
Invidet Uranios: cognataque sidera reddi
Postulat, ac superos, propriosque reposcit honores
Ostendens tantum indignis sua munera terris.
Salus iterum, atque iterum, tardusque tua astra revisas
Te toties patrio toties revocantia olympo,
Atque loco cessura tibi, quem prospicit Arctos
Semper et ut videat semper fugit aequore mergi.
Ne medio temet viridis sub flore iuventae
Subtrahe: ne tanto bellorum defice fluctu:
Quod se casta Fides, quod te Respublica mater,
Quod Pax, quod Musae, quod Fas, quod Iura, Piumque,
Quod te scissa comam, quod te maestissima vultu
Relligio, et lacera vadens Ecclesia palla,
Per te, per qui te Uranii genuere parentes,
Per superot, caelique rogant vegetabbile numen.
At vos, ô Belgae, genus insuperabile bello!
Vivite, quod facitis, Concordes, viribus aequis,
Et sperate Deum memorem Fidei atque laborum:
Vivite coniunctis animis, armisque sub una
Sincera, veraque fide: sunt cetera viestris
Sub pedibus, neque vis Belgis dabit ulla ruinam,
Quos Regum Regina vehit Concordia caelo,
Ipse ego pro vestris armis, vestraque salute,
Quo me cumque solo mea fata, Deusque locabunt.
Sedulus incumbam precibus, vimque inferam olympo:
Et mecum quotquot superant ubicuque bonorum
Sacra Deo facient. Tum te, fortissime Ductor,
Vivida mauricii, redinivaque imago VVilelmi,
Patris, Auique fimul Pietas, Virtusque renati;
Ospes ô lacerae fundatrix anchora prorae!
Te faustis, te, omnibus, gratique secundis
Prosequimur votis; ut porro, vindice Christo,
Iustitiae, Pacis, Patriae, Fideique beatae,
Tum Libertatis vindex, crucibusque nefandis
Sis modus, et trucibus nodus, cruxque ipsa Tyranxis.
SAepe Dei populum bello premit impius hostis,
Dum iusti poenas exigit ira Dei.
Si tamen ille pio resipiscat orde, vicissim.
Hoste premente, Deus fert miseratus opem.
Ipseque magnanimoque munitos robore mentir
Excitat Heroas praesidiumque fuis,
Hinc vetus Amramides saevas Pharaonis habenae
Excutiens, siccum per mare carpit iter.
Nunides clamore virum clangore tubarum
Pugnat et alta gravi moenia mole ruunt.
Utitur haud ferro, sed fractis Gideon ollis,
Exigua sternens agmina magna manu,
Mille viros asini mala Manoeius heros,
Sexcentos baculo, Samgare fundis humi.
Et puer Isaides immanis in ora gigantis
Saxum adigens, hosti detrahit arma truci.
Mauricii tor bella vide, laetosque triumphos
Uranii: dices: Huic quoque numen adest.
Hunc eriam pro gente sua post mille labores,
Suscirat heroem instus in arma Deus,
Terruit hic magnos pacemque rogare coegit:
Hostes, quos metuit solis utrumque latus.
Papicolis vasto rumpantur urilia nisu:
Non vi, non ulla cogitur arte fides.
Felices Belgae quibus obsinata cruore
Stat proprio, Christi sanguine parta salus,
Pergite pro Christi contemnere nomine vitam
Vitam vestra dabit non moritura fides.
Pergite divina pro relligione tyrannis
Obicere Uranio cum duce forte caput.
Salue heros, salue, Uraniae celeberrima gentis
Gloria, Belgarum te duce surgit honos.
Ipsa tuos celebrans Ecclesia laeta triumphos
Dona Dei merita talia laude vehit.
Summe Deus tibi laus sine tesuccumbimus aegri:
Te duce victores, quolibet hoste, sumus.
Nobilissime mi Grutere Vatum,
Quot sunt quotque fuere cano ab aevo:
Mos hic esse frequens solet poetis
Grandi fabula hianda seu Tragoedo
Fonatur fera seu canenda bella;
Tantae ut carminis ingerantur offae,
Centenas sibi postulare linguas,
Centum quaerere guttura ora centum.
Astego, tibi dum libet Boethii
Iam praecordia et intimum penetral
Excussisse tui ac proinde nostrae
Quanta pars animae siet Gruterus
Praesenti velut arbitrari ocello;
Pulsumque, auricula sagace, pectus
Hoc dignoscere, et aestimate prorsus
Quid crepet solidum, quid inde speres
Viros noscere cantus usque et usque.
Heu mihi! ut vereor ne inane tandem
Admotus digiti arguat quid ictus;
Heu subtus vitium sonet maligne
Udum ac molle lutum; ultimo et fatiscar
Non voren te fidelia usta limo.
Heic centum ergo velim mihi esse linguas,
Heic fauce toridemque in ore voceis;
Cenrum heic pectora firmiora ferro
Ausim poscere gutturemque ahenum,
Ut quantum mihi te probatum
Fixi in pectore et intimis medullis;
Quanti et tefociam cubens merentem,
Totum voce traham sonemque pura:
Totumque hoc mea Musa iam resignet,
Quod sub corde, quod et latet profundo
Enarrabile nemini recessu.
Ecce tantum amo te, ardeoque tantum:
Nam quis non subolem ardeat Monetae?
Quis non virginem amet bonus patrimam?
Quis florem Sophiae; Theminque sanctam,
Qus cascam neque diligat Suadam?
Et mores lepidos, caputque rarum,
Et pectus nive purius recenti;
Vatem denique corculum catumque,
Et quidquid Venerum, Cupidinumque,
Et quidquid Charitum elegantiorum est?
Quae iunctim omnia in unico te et uno,
Ut in sidere puriore fulgent.
Sed quis me retrahit loqui volentem
Flurai Fallorian haud capit libellus
Hic (vix maxime!) te tuasque laudes?
An nec tem poris huius, aut meorum
Isthaec sunt laterum, magisue docti:
Nec nostris ita deterenda nugis,
Nugis putidulae meae Thaliae?
Habes (summe poeta!) quod volebas:
Habes (dulcis amice!) quod volebam:
Imo habes ego cumque quod valebam;
Si tamen valuisse, nil valere est:
Nam quod non volni, hoc quidem valebam:
Et quidquid valui, hoc idem haud volebam;
Tu quodcumque voles vales Grutere:
Quo Phoebus nihil Albis ad fluenta,
Quin addo gelida nihil sub Arcto,
Vidit doctrus elegantiusque;
Nec tantum ingenium dein videbit.
Bersmane, vates atque collega inclute,
Tuaene cogor facere lessum filiae!
Funebreque carmen exarare Marthulae
Illi puellulae aureae illi Flosculo,
Illi osculo, illi suavio, illi gemmulae,
Medullulae Charitum parentumque animulae?
O, quam grave his humeris onus et impar levo
Carminis enim auctori canendum est optimo
Carmen, ferendae nempe Athenas noctuae.
Hinc mitigandus est patri, a non patre, dolor;
Quo maior haud cor anxium iacit aut lapit.
Non cura non aerumna maior est iecur.
Tenella siquidem et corda nobis indidit
Natura, quia cunabulis, reor sumus
Bonarum et artium, bonarum et partium.
Illamque credibile est tibi (cui de luto
Meliorem Titan finxit olim viscera)
Thyrso acriore hausisse pectus nobile,
Ut amore maiore sobolis tuae flagres,
Magisque lentis macereris ignibus.
Nec carmen asciare Aperta modo sinit
Vocatus etiam: neque novensilis mihi
Turba annuit: nec respicit me hoc puluere.
His occupationibus scholasticis,
Mediisque Virgidemiae inficetiis:
Multum quibus moneo ipse, promoveo parum
Dicendum aliquid est tamen, et est cum flentibus
Flendum, atque maerendum acriter cum talibus,
Maerentibus dicam, an meren tibus viris.
Erenim, reduadeusceu capitis alti dolor
In membra subiecta huc et illuc diditur:
Sis far erit domestico ut luctu tuo.
Nos quoque, quibus das iura Rector musica,
Animumque nostrum stringat aegrimonia:
Et hasta mortis vulnere aliquo pectora
Degustet. Eheu! vita tantum nomine
Vita est, reapse labor (Cothurnatus refert
Poeta) cui si fecit unquam aetas fidem,
Afflicta certe nostra tempestas facit,
Conterimus aetatem gemitibus: publice
Circumstar horror non futurorum ob metum:
Angore cor praesenti coquunt: memoria
Retractat acta cum stupore tempora.
Neque id satis: privatim habenis concita
In nos quasi arietat calamitas undique,
Teloque capita mors petit carissima,
Sed habet bene. Piis omne cedit in bonum,
Licet malum sit maximum, et gravius nece:
Novitque bona Deus e malis extundere,
Hinc ille marthulam tenellam providus
Subduxit instanti procellae, ac turbini
Vitiorum et aerumnarum: Et Agni sanguine
Tinctae dat ut trieteride acta; messibus
Inquam tribus: denisque mensibus.
Terque insuper vernis quaternis solibus
Clausis solo vivat polo Christi in sinu.
Hoc tibi patri Bersmane, quin parentibus
Utrisque euram emoveat; hoc lacrumasgenis
Abstergat; hoc solatium menti adhibeat,
Caelestibus menti recoctae ab ignibus:
Hoc ipsum amici, in arduis, certissimi
Summi simul, medioxumi, imi, suggerunt:
Quos inter anser velut olores ego strepens,
Si versibus feci minus mihi satis:
Certe tibi officium placebit amiculi.
Sic filiae superstes Matrem; precor
Sic filii referant superstites Patrem.
Quid causae esse rear, Grutere, quod unico et uni
Arctois tibi sub affaniis apinis,
Concessum Divae tamen est impune patrimae
Et facere ante alios, corculo et esse cato?
Perque genus bliteum atque haec barbara saecla virorum
Lipsiadae tecto abscedere sic latere?
Fallor? an Hirpini arcano ut vestigia suco
Perducti vestrae damna pili faciunt?
An Clymenes veluti natum medicamine sacro
Mulciberis patientem esse iubet genitor?
Caenea an, cur Cygnum ut Neptunus, Achillea [(transcriber); sic: Achallea] mater
Immunem plagae fecit utrique suum?
Lethaeum an vero ut radianti termite fisus
Enavit Tros Anchisiades laticem:
Sic tibi casca Bona (haud sine Diis) Sapientia mente
Lustrato dedit acquirere Laureolam?
Non e mustaceo, Euepies sed nectare, et umbri
Vindiciis, Criticique ordinis e stadio.
Macte Umbro, sane! immo veta te aliosque moriri [(reading uncertain: print faded)]
Qui superant, Umbrae qui facis ut superent.