LIpzi. Equitis Misui vetus et generosa propago:
Stellano Generum fieri te virgine ducta,
Quae forma et virtute merer stellae instar haberi:
Gaudeo. Multa iubent te cum Consorte iugari.
Aetatem spectas? ea primo a carcere missum
Ad tricennalem temisit idonea metam,
Vatietiam Ascraeo fixam pro coniuge metam.
Ipse Parens annis meritisque in Saxona canens
Ardet avus te Patre novos spectare nepotes.
Nec parteis tractare tuas sine Compare vitae
Posse reor, tantae cui sint data munia Curae.
Nonne etiam stimulis naturae urgeris, et igni
Sponte sua Veneris venientis ad intima, et omni,
Quod veget in pectus blandum incutientis amorem?
Certe facto homini quam mox Deus addidit ipse
Consortem vitae: vitae (pol!) Suavis, Honestae,
Utilis: hanc si quis sapienter habebit et apte.
Visne docendus adhuc leges, Henrice, maritas:
Qui sic cum Sophia Stellanide vivere possis?
Ecce dabo, stringamque viam septennis in ista.
Iudice me prima haec: sed et una atque unica lex est:
Regnet ut in socio felix Concordia lecto.
Nec satis est Veneris duplicari corpora nodo,
Sed potius mentes animorum iungere par est.
Aemula Terpsichores audistin' fila canoros
Flexanima variare modos dulcedine? tali
Coniugii quoque temperies dulcedine mulcet
Corda duum, quibus una anima est in corpore bino.
Qui sit? Amore tuam fac ames, ut ameris ab illa:
Scilicet hoc unum est ad amorem philtron, Amare.
Lais Aristippo dicta est in anioribus algens.
Ecquid, ait, referr? nec Bacchi vireus humor,
Nec pisces me amant: fruor his tamen omnib aeque.
Omnis Aristippum deceat color et status et res:
Non decuit vox haec. In solo corporis usu
Plena voluptatis sibi gaudia quaerere, brutum est.
Hic non coniugii est. Adfectu quaere mureque
Coniugis adfectum, fallente sub indole morum
Sermonisque latet grati mixtura venenr.
Mercurium ac Venerem templo sacravit eodem
Roma vetus. qua mente, rogas? Affamine blando
Conciliatur amor. Trahat ista locutio molleis
Fescennina procos, tu cum gravitate virili
Blandirias et verba tuae miscebis aruicae:
Illa tibi contra. Septenum prina Sophorum
Palma Solon, scite gustare Cydonia iussit
Mala novam nuptam si spon so accumbere vellet.
Haud levis ac brevis haec oris fragrantia Graio
Hic spectata Sopho est: sed blandiloquentia, qua se
Nocte dieque viro suaves probet uxor ad usus.
Scilicet ista novae sunt mala Cydoinia nuptae,
Quae Siophiae gustanda tuae quoque, mente Sophistae.
Porro, ferre aliquid et connivere memento:
Nec semper vidisse puta, quae videris. Esto
Interdum surdaster, apro si pressius audis.
Fallitur, ad votum qui cuncta exspectat et urget
Sub prima semente tori. Sua cuique probatur
Ingenii facies, et inest diversa cupido
Sic diversa: tamen sensum eogenda sub unum est:
Nec poterit subito: molli adsuetudine siet.
Nemo renascentem, quod acerba sit, ex secat vuam:
Sed voto patiente manet dum lividus humor
Vineti maturet opes Septembribus umbris
Sic tu nuptae aliquod dictum aut immitius ausum
Indictum infectum simula, dum mitiget aetas.
Si sonipes spumante ferociat ore caballus,
Non flagrum intorques, nec acerbas verbera verbis:
Sed blando potius tergum poppysmate mulces.
Hic fac idem. Mulier sub imagine claret equestri.
Ausus et in Venerem Diomedes stringere ferrum
Impius. At cave tu. Ferro meret ille feriri,
Qui ferit uxoreni, non est ea serva, sed uxor.
Et pars una tui, tuque alter. Saevit in ipsum
Se nemo, ni sit male tutae mentis Orestes.
In nuptam imperium sane est: sed quale? quod esse
Corpus in hoc animi debet. Pars ecce cohaeret
Utraque, rex animus, curator et auctor honesti est:
Non tamen aut laedit renuentem aut deserit amens:
Suadet. non cogit. Maiorum cana vetusas
Iunoni si quando Iugae mactabat honores,
Euulsum pecudi fel proiciebat ab ara:
Sic bilis. sic ira procul, sic iurgia cedant,
Mutua legitimi faciunt ubi sacra mariti.
Denique castus amor magna est concordia nuptis.
Caesaris ista quidem, sed non pro Caesare vox est:
Scorta voluptatis sunt nomina, at uxor honoris.
Quo sepascet atnor si semen amoris in agrum,
Sparferis alterius, quod inipsaoutreat lua?
Tu melius saepe, Lipaia des: et totus inista,
Quam Deus et lex sana dedit tibi deditus esto
Ut dulci possit tecum ditescere partu,
Et Patris ad ritum gnatis munire senectam.
Praeportabat aquam sponsis Romanus et Ignem.
Quo sensu? ille ignis quod debeat esse maritus,
Qui sociam complexus aquam moderanter amoris
Igne tepefaciat. Repetam: moderanter amoris
Igne tepefaciat, namque ut nimis illa calescat,
Non ipsi poterit, non et prodesse marito.
Hoc vetus egregium est, et quod pro lemmate molli.
zwh\ kai\ yuxh\ lodicis, debat uxor
Longis quaeque typis geniali intexere lecto:
Quae mulier vult sero virum succedere terrae,
Pythagorae mediam parce colat accuba terram.
Egtegium certe est, et opertae mentis et usus:
Quod tua, quodque aliae quam vellem scire laborent!
Atque etiam facere! Scite et facitote, Lacaenae
Coniugis exemplo: quae forte rogantibus ecquid
Noctis in illecebris esset complexa maritum:
Divi, inquit, melius! nam non illum ipsa, sed ille
Me fuit amplexus. Sic certe fiat oportet:
Tuque fac ô Stellani, tuo: Stellanidi contra,
Lipziade, facito. Decet hoc in amore severas
Fingere blanditias, hilarumque referre Catonem.
Vita maritalis non sane absynthia gustu,
Sed referat vinum tamen, in quo vividus humor
Suave dat austerum. Sed me reprehendo, paratum
Cogere sub numeros oracla Hymeneia Lipsi.
Omnia dicta putes, si sit Concordia. Vitae
Illa maritalis caput et pes debet haberi
Ex hoc fonte fluit, quod suave, quod utile nuptis,
Et quod honestum. adeo tota hinc est illa beati
Gloria Coniugii: quam certam a Numine vobis
Ominor, ô Lipzi, Stellanaque nympha maritis,
ERgo meis etiam lituis accendero pugnam,
Quae pugnata quidem est, nisi Mars Hoenloicus hastam
Ni Solmea Venus sua perdidit arma? sed illi
Res sua, Res isti, salua est: capitque maritis
Marsque Venusque dolis patria memorantur in aula.
Et credo: et res dignma fide est: licet indice Phoebo,
Retiaque et laqueos gracilesque ex aere catenas
Non elimarit Vulcania protinus incus,
Quis irtetiret mediis amplexibus ambos:
Aut pugnam pugnaeque locum monstraret Apollo.
Si, quoties iuvenes Hymeneia proelia miscent,
Retia sint facienda: novi quis robora ferri
Materiamque dabit, fabricasque operasque fabreiles?
Et tamen invitor. qui classica serius instem,
Inque mares animos data tympana tundere tentem,
Iam debellato post tot certamina bello.
Non facio. novi mordax Soncvvaldis acetum:
Heic quoque Rhinocerotis habet gens mascula nasum.
Mirificae mihi mira tamen molimina pompae
Fama cenarravit qui sum semotus ad Albim
Saxo domo-Francus, Culicisque Professor, alumni
Augusto sacri, quamvis humoris alumuus.
Curio Fastorum, reducisque paterculus anni,
Ianus, utrinque pari librabat pondere mensem,
Quando Hoenlohicus Nympham Solmeida duxit:
Mavors Nerienem. Sic saecla novitia nasci:
Sic annos intrare decet. Circumsivus aevi
Sit sine nube tenor. Decimum bona Cynthia mensem
Acceleret, matremque levet. partumque secundet,
Grandaevo iam tempus avo properare nepotes,
In quibus et sese videat Patremque renasci.
Atque haec mensura est Hymenei Carminis: hic se
Voti plena sitis poterit sedare. Quid ivas
Fortunae phaleras Musaeo intexere peplo
Profuerit: quanto Procerum Sponsa auspice nuptum
Iuerit! ut vestem picto discreverit auto,
Suggestumque comae, et celsae frontis honorem
Ostentarit ovans! ut magni prodiga census
Luxuria et modico numquam contenta Potentum
Ambitiosa fames, ludibria ventris, Onustam
Reddiderint Sonevvaldin! ut aerea fulmina iactu
Et flammae et tonitrus fuerintarmata tuborum!
Utque hilares Oculorum epulas, specta cula miri
Nominis et numeri, dederit Geranus Ulysses,
Henricidum Rutenus Eques, gente inclitus Heros.
Et quidni facilis cui se Venus aptat in omnem
Ingenti formam et pulchri spectacula monstri,
Altae etiam Flammae festivum Hymeneon: et altae
Flammae ammam, Venerem Solmeida Dae lalus ornet?
Henricides-Rutenus ubi est, ibi Pallas, et Hermes,
Et mirabilium fabricarum inventor Epeus.
QUid me spectatis constricta fronte Catones,
Ad sacra nostrum etiam Torgea quod affero carmen?
Novi hominum mores. Si carmen mitto: Poetas
Esse crepant muscas, quae naso insidere cuivis
Praeci pitent. Si musso domi, securus in aula
Quid siat: fastum obii ciunt, pars cetera tenini
Se clamat, quin hoc etiam: censere Poetam
Par pretium impensis Aulam dependere curis
Aut nolle, aut non posse. Meos haec fabula certe
Continuit versus intra penetralia Vestae
Hactenus At cum se festis incenderet armis
Flos populi atque inter mentita tonitrua nitri
Tympana tenta tonare ad tympana tenta viderem:
Excito Calliopen, famae securus et aulae:
Quippe ubi pars melior tamen haec bibit auribus aequis
Mulsa Poetarum novitque quid ansere distet
Moecenatis Olor. Saxo meus ille secunda
Incendit Iunone faces, et Marchida flammam
Versat in igne novo. Ian-Saxo Georgius ille,
Quem sacra maiestas Romani Caesaris ipsa
Nuper ad iugustam Pragae comitatus asylum est.
Mgnus honos, et non nisi magnis natus haberi:
Nempe tibi o Princeps, et quo moderatior alter
Non visus Soli est enses praeferte magistros
Iustitiae Imperio, Fratri, cui nominis usum
Ipse sui Christus Christiano tradidit. O rem
Alite Maeonii dicendam catminis! ô te
Dulce caput, quod sic caput orbis Caesar honotat:
Verum haec Phoebeae dicenda sub arbore Lauri,
Nec tali auspicio. Venus hanc sibi Prussica lucem,
Et lucem et noctem Paphiaesub regmine Myrti.
Et Myrti et Rutae, quam densa est utraque, polcit.
Iam canis aestivo rapidi sub limine cancri
Saevit, et ! cariis caelum latratibus urit.
Urit et illa tuum, sed et uritur igne Sibylla
Magdalis usque tuo, tua cura potissima, Princeps.
Decipite hunc aestum sub opaca frigoris umbra,
Suavius ut tecum Misnis aestivet inoris
Prussias hanc gremio foveas, huic sanguine toto
Deditus illa tibi quoque sanguine dedita toto
Spes nostras animate nona spegentis in hoc se
Summa omnis voti consumit, idonea proli
In Patrem crescenti osim: sub cuius asylo
Et ius et pietas et honestum et carmina vivant.
Appetat ille dies Parcarum conditus albo
Vellere, quo tali mihi nuntius impleat aures
Carmine: Laetemur an-Georgio Masculus haetes
Natus, et infanti iam spirat imagine patrem.
Tunc vero satagam, tunc totum Helicona movebo,
Tunc, quique et quot nunc, Hymenaee Hymenaee, frequentant,
Carmine me dicant omnes superasse Poetas.
Festa dies oritor: quid gaudia nostra moraris?
Par Tschernembliadum, generosior Austridos orae
Gratia, qui pulchrae, nondum patientibus annis,
Festini laudis doctis Heliconis alumnis
Ambiguam facitis Clario in certamine palmam,
Fratris ab auspiciis, ductu doctoris, amico
Numine, vere novo (bene quod sit!) abite profecti.
Ter sua se mundi tenor in vestigia voluit
Vernantes emensa dies, quando hospita primum
Leucoris accepit venienteis. Ite. sat uni
Hospitio Musisque datum, se pluribus ardet
Informarelocis varia experientia rerum.
Gloria doctrinae, et virtus heroica genti
Tschernemblae propria est, hoc se tibi cine fulcit
Austria, vae nimium Turco vicina tyranno!
Nunc olim saevo mactavit acina-ce fratrem
Turcica Tisiphone, dum se pro Caesare magno
Proque bono Patriae furioso credidit hosti.
Consilio sapiente domi rerum alter habenas
Tractat, et Oracli-patrii meret instar haberi.
Dumlicet, hac fruitor laude unus, Etasine-Georgi.
Tempus erit, Fratres quum tecum-oracula reddent,
Regnaque Zernemblas triplicabunt Austria sorteis.
O me Pindaricis animaret in ardua ventis
Calliope! tali qui possim carmine fratres
Tollere, divini quali vos cura Melissi,
Cumte, cum fratremad Gallos Belgasque moveret
Et iam non toto semotos Orbe Britannos.
Quicquid id est, tamen ite bono cli Numine, Fratres,
Quo Fratris tutela iubet, quod provida ducit
Cura magisterii, patrumque anteambulo Virtus.
Hoc urge virtutis iter, Richarde, Iohannes
Insequere urgentem. Vestrum est certare, magistra
Pallade, certanteis votis attollere nostrum est.
Patrem amisistis, Pratres, crudelis, et expers
Ingenii natura, tui est, qui crimine vestros
Incessit luctus potius fugientia ripas
Flumina contincas, rapidis aut ignibus obstes,
Quam Natos lugere veres sua viscera Patrem.
Sed lugere licet, non affligi. Optima fratrum
Corda quis hunc vestris in flixit cordibus ictum?
Nonne Deus? Nonne ergo bonum, veliudice vobis?
Fatum cuique suum moderatur et ordinat illud
Aeterni fatum. Datus hic mortalibus ordo,
Nasci, denasci sit Curio mirus oportet,
Hunc qui miretur. Sol iste reciprocat anni
Ortum obitumque sui nemo miratur. Et illa
Aequoris unda vagi lunaribus aestuat horis,
Hamburgumque sinum patriae, patrisque sepulchrum
Vendicat alternis vicibus, quum littus inundat
Oceano, vel quum refugis se fluctibus aufert.
Nec stupet hoc Civis: quia sic adsuevit, et ordo
Naturae censeturagi plane impete tali
Vitaque Morsque ruunt. Et sdac, ter Nestoris aevum,
Ter famosa dari cornicis saecula: quid sit,
Cur homo longinquae cupiat stipendia vitae?
Supplicium Vita est nostro quae degitur aevo:
Et merito in terris aeternam ducere vitam
Debuit, e terris grave cui discedere visum est.
At non sic patri: neque debuit, ivit in annos
Vital faturos, et sese exhausit agendo.
Vidisti, irrigui quem nubila blanda soporis
Lassum invaserunt? vidisti solibus icta
Vere tepente nivis spumantia vellera solui?
Sic Pater e vita se lassum soluit. At idem
Vidit in hoc senio, quae vix millesimus ausit
Degnatis sperare parens, vos prole potentes
Vidit avus patres, opibusque et honoribus auctos
Primitiis agitare locis: et ad ardua rerum
Spe iuvenes propiore trahi. Quae gratiae vitae
Laetificare senes poterat iam serior annos?
O Beckmaniadûm felicia germina fratrum,
Si vos in parilem vivacia fata senectam
Induerint, falique suos a prole nepotes
Monstrarit Fortuna parens: audacter amata
Sistere vos etiam iubeo ad vadimonia Mortis.
Non moritur, tali qui prole rese minat aevum.
ALtera iam Comiti se Distelmaria nubit,
Nataleisque evecta suos maioribus intrat
Auspiciis thalamum, et Comiti Comes inclita facta est
Et rhalami et tituli; Comitesque datura Nepotes.
Macta tuo splendore, decus nunc Virginis; olim
Et matris Comitisque. Et tu pater ille Socerque
Macte tua fortuna etiam: si celsius aurae
Ire potest fortuna tuae splendorue Tuarum.
Principibus nupsisse viris primaria sors est.
Linaridûm suboles et postuma fama Quiritum
Perfines talos: nunc nostrae gentis amica
Insitione Comes: tu Distelmarida primam
In titulos stirpemque tuam patriosque Quirites
Re transcripsisti. Tunc me vellem esse vocatum
Carminis in partem! tunc me mea numina Musae,
Illa Toga torum doctissima numina, Civem
Iuvissent celebrare summ de gente Togata.
Nunc serum nimis est, et desaltata choreae
Linea virgineae. Nunc me Theodora Poetam
Distelmaris habet, spes altera et ultima Patri.
Sed quid habet? sat mecum habito vix ipse tot aestûs
Me transversum agitant rapiuntque e pectore Vatem
Nunc quum Vatis opus: quum nubit Neria Marti:
Quum sit Eberstenio coniunx Theodora. Canendi
Quanta seges! caelestem etiam mihi visa Maro nem
Delassare satis. Gens-Eberstenia quantis
Maiorum descendat Auis: quot Proelia forti
Depugnata manu: quoties Res patria saluo
Cive triumpharit tantis victoribus hostem.
Nec si summa velim fastigia tangere, nec si
Proxima quaeque petam; fuerim sat idoneus auctor.
Nec Ludovicum equidem Pomerano ex orbe Parentem;
Nec quae Mansfelda praelustris origine, Matrem;
Nec Patruum, quo Spira potens oracula quondam
Caesaris effata est sub Praeside, lassus inerti
Carmine sollicito. Neque te, cui militat uni
Ista dies quanta est; nox quanta est ista, vel illa
Quae sequitur, porroque sequi meditata sequentem,
Sponse voco, titulosue tuos aut gesta retexo.
Olim te Geticae viderunt cornua Lunae
Ad campos Istri volucres agitare caballos:
Olim miles eras cataphractus in agmine Gallo:
Sed tunc Martis eras. Veneris nunc Trossulus audis.
Nunc alia tibi Luna opus est, alioque caballo:
Amentanda alio nunc est tibi lancea loro.
Quid tibi cum Gallis? Mulier Germania Gallos
Non amat. At tua tefac amet Theodora. Propina
Nepenthes philtrumque tui. bibet illa: bibenti
Respondeto. quid hoc? Fac ames; et amabetis illi.
Omnis in hoc ars est, et vis, et fomes Amoris
Sic facite, Sponsi cudat Gener ille Togatos,
Spem generis, generisque sui Gener iste Sagatos:
Ut fiant Comites et Distelmaria Pallas.
Ipse, quod heic soliti, feliciter, acclamabo.
Nascitur Augusto Christianus Principe primus:
Ambo Togae celebres artibus, ambo Sagi:
Ambo reformatae Pietatis Atlantes, et Aequi:
Imperio magni Caesaris ambo Patres.
Huius Aui Patrisque satu Patre dignus Auoque
Nata est Christiani fama secunda Ducis.
Tot Regum est et Dana potens Hedwigis avorum;
Aequa hominum votis, aequa Virago Dei.
Haec duo iam sacris coeunt in foedera pactis;
Foedera quo coeunt femina virque modo.
Hoc age, quilquis ades: Linguisque animisque favendo
Confer in Hoc votum mutua verba meum.
Et Saxo et Danus nullo discrimine sunto.
Nunc in amicitiam sanguis uterque coit.
Spiritus aeternae qui flamma reciproca Menties:
Et qui primigenae fomes a moris eras;
Caelitus inspira Ghristiano Hed vvigis amorem.
Christianum Hedvviges urat amore pari.
Da nova Saxonicae subolescere germina Rutae,
In quibus amborum spiret imago Patrum.
Sana valetudo sit utrique: annosior aetas:
Mentis et in sano Corpore sana quies.
Curam habeant pro lege, Sui; pro lege, Suorum:
Pro norma Verbi cura sit una Dei.
Et, quae sola potens harum nutricula rerum est,
Hic colat illa oleis Pax redimita comas.
Hoc ego regaleis Hymenaeo carmine Nuptos
Prosequor. O animi sint rata vota mei!
Plura quidem plureis; et dicere plurima vidi,
Nemo tamen nostris dicere plura potest.
SIc, Christianiade, magni Patris inclitae Proles,
Saxonis Ensiferae tertia pompa domûs:
Ingredere, ingredere haec nostri sacra templa Lycei,
Nota per Arctoas Hosperiasque plagas.
Cernis ut ipse Plegon Pyrois, Eous et Aethon,
Solis equille, tuis agglomerentur equis!
Ut caeli sacies radianti purpuret auro!
Ut tibi verna suas Flora ministret opes!
Fallor, an uluosum gelidis caput extulit undis,
Albis, et excepit Principis ora sui.
Ipse (quod in speculo pellucidulae crystalli
Expressum vino Musa colore dedit)
Ille Lutheriades divino percitus oestro,
Ille Melanchthonii lactea plumi Cycni.
Spectarum Augustum gratatum et Oreadi nostrae
Desuper e caelis exseruere caput.
Te quoque Musaeis Pubes amplectitur ulnis,
Proque magisterio gestit habere suo
Ipse Pierides et triplice Gratia nodo
Plaudunt festivos ad iuga nostra choros.
Praecipue Pietas bifidi de vertice Templi,
Cuique dedit sedem Curia nostra, Themis.
Cominus acclamant: Salue, et crescentibus annis,
Auguste, Augustum redde potenter Auum.
PInge mihi Venerem. pinxi. Iam pinge Dianam.
Picta est. Iunonem iunge duabus, adest.
Iam misce cunctos scita ratione colores,
Fiat ut hinc facies e tribus una deae.
Factum est. Nunc Animi-Mentem quoque pinge Susannae,
Pinge et Rebeccae, denique pinge Sarae.
Pictum est. Iam dic tu, Christiane perinclite Princeps,
Cuius in hac facie picta sit Effigies.
Nonne Borussiaco de sanguine Nympha Maria est?
Illa est, illa tuo Nympha iugata toro.
Dux Christianiade. Tanto sit ab omine felix
Coniugium, dicat Francida quisquis amat.
Francida, quae, si sunt haec pacta salubria nuptis,
Momentum pariter grande salutis habet.
Dicat, et hoc iteret de voto pectore votum,
Quisquis adest, immo tu quoque quisquis abes:
Vivat Christianus, Vivat Christiana Maria.
Vivat In His Patriae Christiadumque Solus.
CVm Scharpffenstenium peterem, Celsissime Saxo.
(Arx Einsidelio nunc habitata tuo,
Iure tuo; solidis quem Pallas et aurea Peitho
Consiliis docuit res animare tuas.)
Post Mariae bergam: quae nunc e paupere vena
Spem fodit, hac sola dives in aere suo:
Huc aliis se fama nigris et cincta cupressis
Intulit, ingeminans; Bockius ille fuit
Haesimus externati. at enim Schonbergius heros
Atque Einsidelius plus stupuere virum.
Scilicet hi norant; quanti haec iactura magistri:
Quid studio fuerit Bockiu. atque fide.
Nec tute ignoras patriae Pater hunc tibi factis
Se patri patriae saepe probasse patrem.
Iste viri docti vox est et credita multis;
Nec mihi pro sensus indole, cassa fide est:
Si Ciceroneae periisset gratialingnae,
Possee Digesto Codice Tostitui.
His de Bockiade non abludentia dixit
Ille Einsideliae stirpis honorus apex,
Si rata Saxonici periissent Acta Senatus,
Reddere salua putes hunc potuisse virum:
Tanta fides dictis industria tanta notandi
Singula tamque potens huic meminisse fuit.
Et vere fuit. heu locuples quoque summa dierum
In magnis culpam non loculpletis habet!
Vel decies-octo meritis impleto Decembres:
Sic dicere tamen mortuus ante diem.
Nec tamen accuso decreta latentia fati.
Stulti est, consilium vellere velle Dei.
Quin potius calidis veneremur numina votis:
Corcula substituant aemula Bockiadae.
Militem in ipsa acie stando decet exspirare,
Vox vetus, et magno teste probata venit.
Bockius hoc fecit: solitaeque negotia curae
Traxit ad extremum mortis agona suae.
Omnia, queis varians Protei soror Aula ministros
Exercet, iuvenis virque senexque tulit.
Aula rota est: exempla docent. sursum atque deorsum
Bockius ancipites sensit et ipse vices.
Mens tamen invictum casus duravit in omneis:
Sorte in utraque sui par similisque fuit.
Quin et cycneis canentia tempora plumis
Induit. ô rarae vestis honeste color!
Aurata cum torque decem versantur in aula:
Vix decimos canum cernis habere caput,
At recum cano, Christiane ter inclite, plures
Canescant mento menteque Bockiadae!
ERgo, ut vidisti miracula Daedala Dresdae
Et quae culta suo Misnia claret agro:
Me quoque, Ian-Friderice, hodie novus advena visis,
Wirtenbergiaci stella corusca poli?
Cernis, ut uluosum gelidis caput exserat undis,
Laeta per amplexus Albias ire tuos?
Ut Pietas templi de culmine spectet? ut ornet
Pallas Athenaeo se tibi nostra suo?
Vox una est, salue: Salue, vox omnibus una est:
Hospes in augusta, Ian-Frtderice, domo.
Vividus ut matrem non fallit termes olivae,
Sic in te Pietas vivit aedulta patris:
Et Pietas et cana Fides, et mascula Virtus,
Et Musaearum copia dives opum.
Quando raecemiferi sinuosa volumina Nicri,
Qua turget Suem nobile sumen agri,
Ex voto repetes, (quod votum ex omnibus unum est)
In VVirtembergo fac VVitebergin ames.
CEntenos abit circumfluus annus In annos,
Huic Academiae saecula prima ferens.
Seu casus fuerit, cecidit bene: sive deorum
Dispositus, pulchre disposuere Dii.
Inclita Fridericus sapientis adorea famae,
Maiores inter regia palma tuos,
Inchoat hoc terra caeloque favente Lyceum;
Maxime sub sceptris Aemiliane tuis.
Poli iumque creat Rectorem e gente Medentum,
Quem natum Alphipoli Francis eoa tulit.
Hac facie scholici fuerunt primordia saecli.
Si confers, non sunt ultima dissimili.
Ordinat hoc saeclum de Ruta-Principe Saxo,
Saxo re Ruta-Principe claudit idem.
Friedricus coepit: Tu coeptum, Auguste, gubernas.
Fecunda est meritis utraque Cura suis.
Primus erat Rector Medicinae Curio: Tecum
Nunc quoque Rectoris fert Medicina vices.
Ille erat e Francis. per quos Saxonia Christo
Euicta estarmis, Carole-Magne, tuis.
Hic etiam pectus Francae genitricis alumnum est,
Hettenbachiacae firma columna Domûs.
Ecquid amas omen, Augustae: quod ultimae primis
Constant cuentis paene gemella suis?
Di faciant; Saecli qui claudat et inchoet annum,
Rector Saxonica suppetat usque domo!
Usque etiam Medicus superet de Francide terra,
Pollens Rectoris Rector obire vices.
Hoc ego Philosophi pro tempore summa Decani,
Esse ratum e caelis terque quaterque volo.
HEroos animare Martiali
Debebas lituos fragore; qualeis
Vatum maximus Imperator olim
Iuxta Tybrin in urbe septi colli
Augusto patriae-patri canebat;
Non molleis stipula fritinnienti
His disperdere nuptiis Phaleucos.
Sic quidam mihi nuper heic ad Albim
Coram Saxone verberabat aureis.
Hoc idem quasi nesciam. Sed est, cum
Heroo quoque Principi Phaleucus
Possit non sine laude dedicari.
Cum mollissima sit Venus Deorum
Non versus amet illa mollicellos?
Cum blandissima diva sit Deorum?
Non versus amet illa blandicellos?
Aut his est reperire molliores?
Aut his est reperire blandiores?
Aut pro conditione belliores?
Aut ad Cypridis orsa lectiores?
Hoc (pol!) hendecasyllabo Phaleuco
Nullus mollior esse blandiorue
Nullus bellior esse lectiorue
Docti iudicio potest Catulli.
Nec hircum mihi curo iam cothurnis
Vel Graece meruisse vel Latine:
Nec Romae cano civicos tumultus,
Nec Mavortia bella Marchionum:
Me cychi Veneris remission
Ad declivia deferunt volatu,
Qua per Phocidos arua destinatam
Monstrant purpureae viam Columbae.
O cultor Heliconei vireti,
Proles Uraniae, saluber Hymen,
Qui viro dare virginem, virumque
Consuesti dare Virgini; marito
Ut vivant in amore coniugati;
Cinge tempora sutili corona
Suaveolentis amaraci: manuque
Luteum cape flammeum: sinistra
Tedam concure pineam, venique:
Sed veni propere pedesque soccis
Exorna croceis, et auspicatis
Foras ex cite voculis decoras
Argutis pedibus vibra choreas:
Tum Sponsis modulare nuptialeis
Toto gutturis organo Phaleucos.
Et tu mustea turba masculorum,
Innupti iuvenes, novis Maritis
Praelucete faces, sed heic notate;
Tantum Qulnque faces decere Nuptos.
Nec maior numerus minorue Quinto
Tam felix habet omen in maritis.
Et tu diva triformis, alma coniux,
Seu luno Domiduca, seu Iugalis,
Seu dici dea Virginensis optas,
Ad pactas age Nuptias venito.
Ian-Sigmundus honora Marchionum
Spes et tuta columna Braudeburgum,
Maiorum Hectorea propage natus,
Novos Hectoras editurus, imo
Germanos, genus unde fert, Achilles:
Suada Mercurioque proxeneta,
Illustrem sibi virginem Borusso
Natam Principe coniugabit Annam,
Annam voce reciproca Mariam.
O heroa Virago femi narum,
Quei possim breviuscula papyro
Aut languore minusculi Phaleuci
Sat digne memorate singulareis
In te corporis indolisque dotes,
Queis heroidas antecedis, immo
Queis sortem quoque masculam virorum
Audaci nimis aemularis, immo
Felici nimis antevertis ausu?
Myrtus Asia, quam vegente succo
Pulchris nutrit Hamadryas frutetis
Non certare tibi vigora possit.
Nunc aetas tua rore succulento
Constat puberis ambitu iuventae:
Nunc flos corporis ipse florulento
Vernat germine purpurantis aevi.
Venusta est Hyale, venusta Glauce,
Est venusta Dryas, venusta Nais:
His venusta magis Diana: quinis
Una Iuno venustior: sed has sex
Venustate Venus venustat: At tu
Venustate tua facis vel ipsam
Venustam Venerem venustiorem.
Concinno calami polire flexu
Doctarum simulacra litterarum,
Sexus gloria sola masculini est:
Sic et scribere sic loqui Latine
Nunc tantum didicit virile saeclum,
Quos non Italis aura lacque priscum
Romanae genitricis educarunt:
At tu sorte tua, Virago, sortem
Transis femineam, virosque penna
Et sermone paras adaemulari,
Nostri vivida saecli Theano.
Iam quite pietatis urit ardor,
Quae Mosis titulos, librosque Vatum
Et Christi placita; statuta pacti
Et Novi et Veteris tenes ad unguem:
Vivendoque refers et hoc et illud!
O par nobile Principum! quis unquam
Par aequalius ante copulatum
Fando comperit? aut in annotatis
Legit historiis venustiores
Connub I Venerisque Candidatos?
Hinc Mons-regius ille, qui Borusso
Guttae glutine succinae atque odoro
Glesso nobilis: hinc Eoa France,
Quam iucunda beat saliva Bacchi;
Immo et Sax onis ora Marchiaeque
Magno gaudia congerunt paratu:
Certat quilibet ampliore cultu,
Et pro re quoque pleniore voto
De tanto Pare coniugum mereri.
O vobis bene sit, boni Mariti,
Bonis auspiciis, bonis et annis,
Et bona quoque sospitate iuncti;
Posthac vivite coniuges, utaequum est
Novos vivere coniuges. Parentum
Vobis nomina porro mutuari
Satelles Veneris iubet Cupido:
Vestrorumque vocabulum parentum
Immutare novae propagis ortu:
Ut, qui nunc pater est, avus vocetur
Succedente novo nepote: quique
Nunc avus, proavus: suosque nasci
Haec Germania cernat et renasci
Longa posteritate Marchiones,
Qui nos nostra patriaeque fines
Possint vindice dextera tueri.
Tunc si fatiferae supina Clothûs
Tarditas numerum mihi dierum
Vita liberiore prorogabit:
Nec me candida patrii dynastae
Porro destituet favoris aura:
Non certa stipula fritinnienti
Hiscam molliculos domi Phaleucos.
Incedam altius et potentiores
Inflabo lituos: ut enitescat,
Me versu quoque posse fortiori
Nostros magnificare Marchiones.
ANacreonta Graecum
Venerique Gratiisque
Sacrum fuisse dicunt.
Anacreon Latinus
Hic noster est, Tobia.
Tuus sit, intquus, ergo
Anacreon Latinus,
Qui vix Anacreontis
Imago somnorina est?
Sic est, profecto sic est:
Vix haec Anacteontis
Imago somnorina est.
Sit haec Anacreontis
Imago somnorina:
Tamen omnem et universam
Tibi dedo dedicoque,
Quem possidere fama est
Omnes et universas
Veneresque Gratiasque:
Unique dedicatam
Ad posteros in omnem
Aevi perennitatem
Cupioque gestioque.
Tibi nec innidebit
Hanc institae sequelam
Henricides Iulus.
SVum cuique pulchrum:
Rerumque temperatrix
Occasio decenti
Et hoc et illud usu
Prudenter administrat.
Quid ergo me tubam vis
Inflare Martialem,
Heroicique versus
Sublimiore pompa
Tumere fastuosum?
Qui Saxonum patritae
Secunda palma Rutae,
Ian-Georgio celebrat
Tori iugale sacrum
Venus venusta Dresdae.
Venus venusta Dresdae
Comas amicta myrto
Inter negotiosas
Satagit patrationes.
It triga Gratiarum
Incincta florulentis.
Sisymbrii Corollis:
Praeportat haec et ista
Et illa captiosas
Sagenulas Amoris.
Heroi Principali
Qua Saxo vorticosum
Mysiae gubernat Albim,
Virago Principalis
Qua flexuosa Nicri
Se circinant fluenta,
Hodie locata nuptum est;
Iuvenis Sibylla Elissa
Iuveni Iohan-Georgo.
A Suavitare Suevos
Qui censuit vocari,
Non veritatis auctor
Sed paene-Veritatis
Meretur aestimari.
Site, Sibylla Elissa,
Vidisset auctor unam,
Aut si leporis aequi
In gente VVirteberga
Vidisset universas,
De veritate palmam
Merere debuisset.
Vidistis inter omneis
E Saxonum dynastis,
Vidistis inter omneis
Egente VVirteberga
Par Sorte Nuptiarum
Prosperrima iugatum?
Sit tale Ian-Georgi,
Dic, inquiline Saxo
Idem Sibylla-Elissae
Dic, VVirteberga pubes.
Ego Poeta voti
Succentor utriusque
Clamabo voce magna;
Fiat, Ichova, Fiat.
Clamabo voce magna
Succentor utriusque
Ego Poeta voti;
Fiat, Iehova, fiat.
MInabar hexametros,
Elegos minabar idem,
Minabar et Phaleucos:
Sed quicquid aestuabam,
Minae caloris omnes
In aerem volabant.
In aerem volabant
Minae caloris omnes,
Hic quicquid aestuabam:
Phalaecius peribat,
Elegidion peribat,
Peribat hexametrum.
Scenatiles iam bos
Minutiore tractu
Parare cogitabam:
Et iam patente campo
Pes ille proeliator
Iambus emicabat.
Venit Venus venusta;
Non illa Cypriorum,
Vel Idalis vocari
Vel Italis lubido est:
Nec vHa Graeculorum
Superba cantilenis,
Nec ulla cantilenis
Superba Romulorum.
Venit Venus venusta,
Regalis illa Dresdae:
Regalis illa Dresdae
Venus venusta venit.
Quid, inquit, inter istas
Amationis arteis
Pes ille proeliator?
Ut dixit, ut redundans
Monosyllabon recidit.
Fiunt Anacreontes.
Scin', inquit illa porto,
Qua gratia colorum
Pingi volebat olim
Anacreon amicam?
Anacreon amicam
Pingi volebat olim
Hac gratia colorum:
Age pictor erudite,
Depinge mi puellam;
Primoque molli cellum
Dem et nigrum capillum:
Nigroque sub capillo
Genis ab usque primis
Frontem fac illi eburnam,
Supercill nigrantes
Discrimina nec artus,
Confundito nec illos:
Sed iunge sic, ut anceps
Disortium relinquas.
At ignis instar, eius
Sis fulgurans ocellus:
Esglauciss, ut Mineruae;
Et paetus, ut Cythergs.
Nasum genasque pingae
Lacti roas emiscens.
Peitbus sit at! abellum,
Quod oscislum lacescat;
Interque molle mentum,
Per colla levia omnes
Sint Gratiae volantes.
Non haec, pol, est amicae
Anacreontis, inquam;
Sed est imago viva,
Quam Nieborgus urit:
Phoebeus ille Cygnus
Quam Nieborgus urit.
Sic est profecto: et hoc tu
Scias, ait Cythere
Musasque Gratiasque
In hoc amoris igni
Fuisse proxenetas.
Nunc ambo copulandi:
Ambosque copulabo
Adstrictiore neruo,
Quam me maritus olim
Specta culum Deorum
Sub textili sagena
Vulcanioque reti
Gradivus attinebat.
Quot tunc amationes!
Quot occupationes
Quot murmurationes
Quot aestuationes,
Quot aucupationes,
Quot mancupationes,
Quot vellicationes,
Quot verberationes,
Quot incitationes,
Quot saviationes,
Quot besiationes,
Quot morsicationes,
Quot lingulationes,
Quot aemulationes,
Quot disputationes!
Quid? disputationes?
Ita disputationes:
Uter antevortat utrum
In amoris officina.
Quot tunc adhaesiones?
Quot et procationes,
Quot coniugationes,
Quot colligationes,
Quot implicationes,
Quot expeditiones,
Quot impetitiones,
Quot nundinationes?
Quas nundinationes?
Istas amoris, inquam,
Negotiationes,
Tot mille basiorum,
Tot mille saviorum,
Tot mille iunctionum,
Tot mille punctionum.
Quot et subactiones?
Quot eminationes,
Quot ventilatione
Quot duplicationes,
Quot incubationes,
Quot insilitione.
Quot desilitiones,
Quot fluctuationes,
Quot et profectiones?
Quorsum profectiones,
In insulam beatam,
Ubi vita dulcitatum,
Ubi vita suavitatum,
Ubi Gratiae Venusque
Stabulantur et Cupido.
Quot potro factiones!
Itemque tactariones,
Itemque trationes,
Itemquesuctiones,
Quot expatrationes,
Quot evirationes,
Quot fabricationes,
Quot procreationes,
Quot atque partiones,
Quot atque nationes!
Vin'amplius quid addam?
An ampliationes?
Quid? ampliationes?
Non, non: amoris illas
Procrastinationes.
Et sint amoris ergo
Procrastinationes?
Non hoc, profecto, non hoc
Hallucinans volebam:
Quin, inquam, amoris istas
Perendinationes
Amasiis vovebam.
At quorsum amoris istas
Perendinationes?
Ehem, nec hoc nec illud
Mecastor hic volebam:
Illas amoris, illas
Inquam perennitates,
Immo aeviternitates.
Sic ludibunda dixit:
Et inter hos et istos
Logos facetiarum,
Et inter has et istas
Veneres amationum,
Et inter haec et illa
Ioca sua viludiorum,
Qua verserat, renortit
Venus venusta Dresdam.
SAlue, Puella Princeps,
Princeps puella Salue.
Propago Ian-Georgi,
Saxoniae Georgi,
Subolesque Marchionum,
Borusso-Marchionum,
Rurae sub involucro
Progerminata, Salue.
Vides, Puella, Dresdam,
Veterem Novamque Dresdam,
Et utriusque cives
Ultraque cisque flumen,
Primaeque claritatis,
Imaeque paruitatis,
Quot haec, quot illa nutrit,
Favere, gratulari,
Gaudere, iubilare.
Et haec foris geruntur
In publico theatro.
Domi quid ergo? cernas
Ut triga Gratiarum
Et Suada mellili nguis,
Et quae suo venustat
Venus lepore, quicquid
Lepidum fit et venustum,
Certatim et hinc et illinc
Oculosque saviumque,
Linguamque, in omniformeis
Poliuntamoenitates:
Et semper inter istas
Politionis arteis
Salue, Puella, Salue:
Princeps Puella salue;
Et cresce, qualis olim
Enodis illa myrtus
Silente crescit aevo.
Cresce, inquiunt; et instar
Florentis esto Matris
Omnem per aevitatem.
O fata me Poetam
Eousque me sospitarent,
Ut Patris-instar istis
Videam iacere cunis,
Ut hanc meis o cellis
Ducente Patre vidi!
Non me velipse vincat
Anacreon, nec ipsa
Vincat Thalia magno
Me Mantuana versu.
MVsarum alumna pubes,
Quam puluis eruditus
Numerique circulique
Et caelicos meatûs
Et astricas choreas
Creduntur edocere:
Corona derepente
Apparuit sub ipsas
Maii virentis horas
In Albimonte nostro:
Et quod vel universi
Miremur, haec ab ipso
Septemtrione surgit.
Haec, inquio, sub ipso
Septemtrione surgit:
At non tamen Corona est
(Quod quis putarit) illae
Septem superba gemmis
Et Gnossae pyropo.
Haud puluis eruditus,
Numerive circulive
Septemtrionis istam
Dilucidant Coronam.
Mihi dixit ipse Phoebus,
Quo certiora nemo
Dixitve dixeritve:
Illustret illa caeli
Septemtrionis auram,
Octo superba gemmis,
Sponsae corona Bacchi,
Quam fabricarit ipse
Cum claudicante talo
Vel Cypriae maritus:
Illustret haec Corona
Rosae-corona Danam
Septemtrionis oram.
Rosae-corona: sed quae
Et sutiles coronas,
Et pactiles coronas,
Et plectiles coronas
A flosculis, ab auro
Ipsisque margaritis
Praecellat universas.
Ergon'Rosae-Corona
Et sutiles coronas,
Et pactiles coronas
Et plectiles coronas
A flosculis, ab auro
Ipsisque margaritis
Praecellat universas?
Sic est: Rosae haec Corona
Praecellit universas.
Et, quod stupere possis,
Praecellit haec vel illam
Quam fabricavit astris
Cum claudicante talo,
Veneris maritus ille.
Hanc texuere quondam
E florisuccularum
Connubio rosarum,
Charitum triformis illa-
Et illa ter triformis
Aganippidum-corona.
Ne tu putes fuisse
Mortalium Rosellas,
Aurove purpurantes,
Aut lacte candicantes,
Paestana germinilla.
Caelestis illa vis est,
Qua confit haec Corona:
Qua consit haec corona
Caelestis illa vis est.
Compone quo triumphat
Heroacumque Virtus:
Compone, quo triumphat
Sophos sacrum, Profa num:
Et conser haecin unum
Syntagma circulumque:
Talis futura demum est
Rosae-corona; vel dic,
Oleo-Rosae-corona
Haec est futura: qualem
Fasgestitare Danum
Rosekrantzium; quid? immo
Corona qualis ipse est
Rosekrantzius. profecto
Corona qualis ipse est
Rosekrantzius sub isto
Septemtrionis Orbe.
Illustret illa caelum
Minoidis-corona
Illustret ista terram
Oleo-Rosae-Corona:
Sic caelites superni,
Sic Orbis infimates
Possunt habere lucem
Utrinque luculentam,
Utrinque gloriosam,
Planeque singularem.
VEni puella tandem
Thalamo dicata nostro:
Thalamo dicata nostro:
Veni puella tandem:
Sic flagitat Cupido,
Sic imperat Cythere,
Sic exigunt Poetae.
O bella virginella,
O virginella bella,
O fructuosa nostri
Amoris offi cina,
O luculenta sexûs
Corona feminini
Pergas venire tandem,
Tandem venire pergas:
Sic flagitat Cupido,
Sic imperat Cythere,
Sic exigunt Poetae.
O succiplena virgo,
O virgo succiplena.
Cui sacchar ex ocellis,
Et nectare labellis,
Et ros it e papillis,
Cui laureata myrtus,
Et myrteata laurus,
Et roscidae rosellae
Lanuginem capilli
Hinc ambiunt et illinc,
Thalamos inito pactos,
Et virginale sertum
Suspende nuptiali
Cubiculo mariti.
Sic flagitat Cupido,
Sic imperat Cythere,
Sic exigunt Poetae.
Exclude copiosae
Mihi germinilla prolis,
Sexcenta filiorum,
Sexcenta filiarum:
Ut Christiana plaebes
Subinde masculino,
Subinde feminino
Multiplicetur auctû:
Sic flagitat Cupido,
Sic imperat Cythere,
Sic exigunt Poetae.
Cessa, marite, cessa
Me tot vocare verbis.
Tam pertinace voto
Me provocare noli:
Thalamo dicata pacto
Tandem puella veni:
Tandem marita veni
Thalamo dicata pacto:
Ut flagitat Cupido,
Ut imperat Cythere,
Ut exigunt Poetae.
LVdovice Septicordis,
Animique Corporisque
Filo professe Francum:
Ad tres, opinor, annos
In hoccce Leucoreo
Mecum interinquilinos
Commilitesque Phoebi
Commiles exstitisti,
Nunc patriam remigras:
Felicitet quod ille
Felicitatis auctor.
Nos interim vianti
Commilites favemus:
Tentorioque nostro
Cubitalibus-lituris
Hoc carmen imprimemus;
Ludovicus ille Francus,
Dum noster hic ad Albim,
Fuit inter universos
Cordatus inquilinos
Vereque Septicordis.
FOras deambulabam
Horis meridianis
Ad proni monticelli
Vallecula reducta.
Ut forte codicillos
Contortulos sinistra
Manuscula terebam,
Arbusculaeque dextra
Ramusculum vibrabam:
In pratulo virenti
Iuxta silentiorem
Nemusculi recessum
Aliquantulum resedi,
Et alsioris aurae
Ad ventulos hiavi:
Ut taedulos diei
Eluderem vapores,
Ut palpitantis aestum
Iecusculi levarem.
Nil tale cogitanti
Venus obviam fit; illa
Doctrix amationum,
Cultrix amasiorum,
Magistra Nuptiarum.
Iuro meas Columbas,
Veneri sacras Columbas,
Pedusculos habebat
Nive purpurantiores:
Papillulae tumebant
Pomo rotundiores:
Ceruiculam moveba:
Pavone rectiorem;
Induculam gerebat
Auro micantiorem:
Carbunculis ocelli
Erant flagrantiores:
Flagrantiora nardo
Labella purpurabant:
Radiis nitentiores
Capilluli volabant.
Heus, inquit, architecte
Versus Anacreont I,
Quid otiose rerum
Considis heic in umbra,
Acutulasque dumi
Vepreculas recenses:
Spectasque flexuosi
Lacusculi trementeis
Reciprocationes?
Quin explica latenteis
Maturrime tabellas:
Minusculosque versus
Blanda minutularum
Connexione vocum,
Adaemulare prisci
Anacreontis ausu
Laboriosiori:
Et nuptias novellas,
Et musteos maritos,
Novitiis Camenis,
Et musteis Camenis
Ac elegantiori
Sollemnitate machta.
Quas tu mihi Camenas,
Quos, inquio, maritos
Venus iocosa narras?
An, inquit, ista nescis?
Nescisne solus ista,
Quae publice geruntur
Ad Myrtileta Nicri?
Melissus; ille Vatum
Melissus Imperator,
Cupidinis sagittas,
Quas tot fugavit annos,
Tandem calore sero.
Ad intimam medullam
Coactus experiri
Amasiae puellae
Sponsaeque virginellae
Vix nomenindicari
Apteque copulari
Potest minutiori
Hac versuum Camena.
Sit ipsa Chrysaliscus:
Sit ipsa Pasicompsa,
Nec nomen inveniri
His dignius sit ullum,
His aptius sit ullum.
Hunc esse Chrysaliscum,
Hanc esse Pasicompsam,
Dii fatentur omnes,
Deae fatentur omnes.
Miratus insolenteis
Has expeditiones
Cupidinis; Quid inquam,
Si forte, quod solebat,
Nos fallat iste rumor?
Non, inquit, iste fallit,
Sed veriora vero
Me nuntio renarrat,
Certe meretur, inquam,
Hoc singulare factum
A Vate singulari
Ubique publicari,
Ubique praedicari.
Sed si meos severe
Examino lacertos,
Huic impares labori
Videntur admoveri.
Exuberat voluntas,
Sed deficit facultas.
Venus renidet: et, Quid.
Me ludis, inquit, ultra?
Quin explica tabellas:
Poeticas tabellus,
Taubmannicas tabellas:
Quas heic habes tabellas:
Ego te praeibo verba;
Praeibo verba nupta
Amoenitate prisca:
Ego vinnulas loquelas,
Et liberas Columbas,
Ego melleos lepores,
Et scitulos amores
Communicabo tecum.
His adde tu Columbas,
Complufculas Columbas;
Taubmannicas Columbas.
Poeticas Columbas;
Iocularias Columbas;
Dicaculos sonores,
Audaculos lepores:
Et Musicas Camenas,
Et voculas amoenas:
Et quicquid est amorum,
Et quicquid est leporum:
Et quicquid est ubique
De more liberali
Et quicquid est ubique
De lege Nuptiali
Ut eroget voluntas.
Quod derogat facultas.
Sic dixit, ipse risi;
Et, quid meas Columbas
Ve poscis? Ida dixi.
Et quid meos sonores,
Et quid meos lepores,
Et quid meos amores,
Et quid meas Camenas
Me poscis, Ida? dixi.
Dixi. Sed illa contra:
Quid hoc ineptiarum?
Quid abnuis, quod audes
Genii benignitate?
Verboque mox in ipso
Sic dictitare coepit:
Quos fata copularunt,
Et coniugale foedus,
Estote copulati,
Estote conigugati:
Ac porro deiugandi
Aeternitate nulla
O Chrysalisce belle;
O belle Chrysalisce,
Nunc conde Pasicompsam
In dexteram iugalem
Neruumque brachialem;
O Pasicompsa bella,
O bella Pasicompsa,
Nunc conde chrysaliscum
In dexteram tugalem
Nexumque brachialem:
Et mille basiorum,
Et mille saviorum
Lucta ferociori
Vos inter excitate;
Mulcta licentiori
Vos inter erogate.
Pulchelle Chrysalisce,
Nonae stimetur usquam.
Incompta Pasicompsa!
O compta Pasicompsa
Nec Chrysaliscus usquam
Non aestimetur auro!
Hunc corculum vocabis,
Te meelculum vocabit:
Hunc flosculum vocabis,
Te gemmulam vocabit.
Nexu tenaciori,
Gestu procaciori,
Lusu tenelliori,
Festiviore ritu,
Iucundiore risu,
Fecundiore nisu,
Haerescat insolescat,
Vegescat et vigescat,
Succrescat et virescat
Corpusque mensque vestra.
Dic Chrysalisce, dic dum,
Mea compta Pasicompsa,
Ocelle blandicelle,
Puella virginella,
Venerilla pumililla,
Da te mihi tuumque
Pectusculum venustum,
Femurculum tenellum,
Labellulumque bellum;
Eburneum labellum,
Argenteum labellum,
Corallinum labellum,
Sapphirinum labellum,
Beryllinum labellum,
Topazinum labellum,
Smaragdinum labellum,
Labellulumque bellum.
Da, Pasicompsa, dextram
Teneram venustulamque,
Mollem rotundulamque,
Roseamque candidamque,
Auroque cariorem,
Gemmisque clariorem,
Lotoque dulciorem,
Thymoque suaviorem.
Dextramque Chrysaliscam:
Da paetulos ocellos,
Da comptulos capillos,
Da lacteas papillas,
Da scitulos lacertos,
Plenosque mellis artus.
Ego do tibi vicissim,
Quodcumque dant amantes,
Virgunculae iuventus,
Uxorculae maritus:
Animamque Corque et omneis
Lubentias, et omneis
Licentias, et omneis
Sermunculos, et omneis
Morsiunculas, et omneis
Pressiunculas, et omneis
Faventias, et omneis
Cupidines, et omneis
Facetias, et omneis
Susurrulos, et omneis
Cachinnulos, et omneis
Amiculos favores,
Mellitulos amores,
Violentulosque mores,
Age, Pasicompsa, dic me
Passerculum pusillum,
Tuumque turturillum,
Tuumque pippionem,
Tuumque me Columbum,
Beatulum Columbum,
Loquaculum Columbum,
Dica culum Columbum,
Virunculum Columbum,
Valentulum Columbum,
Novumque Chrysaliscum.
Age, Pasicompsa die me,
Quid Chrysalisce, dicam?
Paterculum? sed adde
Piaterculum. Quid inde?
Anserculum? sed adde
Cuniculum, Quid inde?
Vulpeculam: sed adde
Fatunculum. Quid hoc est?
Furunculum vocabo?
Vocabis herele. quin et
Praedunculum vocabis,
Sed nempe basiorum,
Sed nempe saviorum.
Et porro me vocabis.
Quid porro te vocabo?
Apiculam? sed adde
Hirundinem. Quid inde?
Tinnunculum? sed adde
Ranusculum. Quid inde?
Lepusculum? sed adde.
Quid ergo semper addam?
Nil: praeter illud unum:
Ut quandocumque palpas
Me voce blandienti,
Manuque delicata,
Addas subinde testeis
Ac sanctulum sigillum,
Ter mille basiorum,
Ter mille saviorum.
Ego te meam vicissim
Vocabo Pasicompsam:
Ego te meam Columbam,
Beatulam Columbam,
Dicaculam Columbam,
Loquaculam Columbam,
Virgunculam Columbam,
Mellitulam Columbam,
Valentulam Columbam:
Ego te meam medullam,
Penitissimam medullam:
Ego te meam Dianam,
Subinde marmorillam,
Subinde mollicellam,
Subinde blandicellam,
Subinde milleformem,
Subinde millemunem,
Subinde mellilinguem,
Bellam, beatulamque,
Beatulamque bellam
Appellitare pergam.
Fgo te meam subinde
Matero lam vocabo:
Ego te meam subinde
Sororculam vocabo:
Ego te meam subinde
Eiconculam vocabo:
Ego te meam subinde
Corniculam vocabo:
Ego te meam subinde
Apiculam vocabo:
Ego te meam subinde
Palumbulam vocabo:
Ego te meam subinde
Caniculam vocabo:
Ego te meam subinde
Anaticulam vocabo:
Ego te meam subinde
Ouiculam vocabo:
Ego te meam subinde
Nitedulam vocabo:
Ego te meam subinde
Monedulam vocabo:
Ego te meam subinde
Muraenulam vocabo:
Ego musculum tenellum,
Ego rusculum novellum,
Bellatulsamque bellam
Bellamque Pasicompsam
Subinde te vocabo.
Hac pactione curis
Nos mutuis amemus:
Hac factione curis
Nos muturis amemur:
Et spiritu trahaci,
Et halitu sequaci,
Et hirquulo minaci,
Et vocula salaci,
Et osculo rapaci,
Et corculo voraci,
Et crusculo procaci
Ex intimis medullis
Exerceamus annos.
Horumque porro fructus
Carpamus annuatim,
Prolem feraciorem,
Prolem beatiorem,
Prilemque dulciorem,
Prolemque cultiorem:
Prolemque masculinam,
Prolemque femininam:
Tot utriusque sexus,
Quot plumulas acanthis,
Quot voculas coturnix,
Quos flosculos rosetum
Quod ramulos frutetum
Habetque procreatque:
Qui mensulis, ad instar
Olivulae, sed ebunt:
Ad instar vuularum,
Et palmitum novorum,
Per mutuum vigebunt,
Per mutuum virebunt.
Pariterque cantitabunt
Vernaculum canorem:
Pariterque salitabunt
Feroculam choream:
Pariterque lusitabunt,
Pariterque basiabunt,
Pariterque suaviabunt,
Pariterque nos amabunt:
Pariterque vellicabunt,
Pariterque nos vocabunt
Materculam mamamue,
Patertulum tatamve,
Procace murmurillo,
Loquace gutturillo,
Saltuque pumilillo.
His Ida conticebat,
Et Nuptias petebat.
Quando ita vult, patriis alius torpescat in aruis:
Una domus puerum noverit, una senem.
Tu tamen et caelos, et Francisce, imitatis et auras,
Quae gaudent motu vividiore loci.
Nam primo calor ille animi generosus in aevo
Matris ab amplexu te iubet ire foras.
I Francisce, bonae quo te rapit indolis ardor:
Non decet hoc calidum velle tepere situ.
Cernis ut e specula Virtutis Gloria currum
Ostentet, quo te celsa sub astra vehat?
Cernis, ut auratam texat tibi fama coronam,
Quam templi in medio fornice figat honos?
Laus magna est patriae decorari a sanguine gentis
Sed maior gentis condecorare genus.
Qualiter aeternos renovant incendia pullos,
Secla decem quoties unica vixit avis:
Sic patrum virtus se in prole reseminat: et sic
Vivida Wengiadae flamma perennat avi.
Ienischi, erecto surgunt tibi corpora filo:
Mens et in erecto corpore recta tua est,
Vatioinor, rectis stabit Respublica talis,
Cui tu mature tempore rector eris.
Si quis amicus homo est, ut nominis arguit omen:
Huic praestare nihil, quam Deus ipse potest.
Paupertas plerunque Bonae soror ad dita menti:
Id questa est hodie natio, questa Patrum.
Nec tamen hoc animum fas despondere sub aestu,
Quin tu, mi Starcki, disce docente Bono:
Plus semper placuisse Deo et sapientibus, in re
Pauperiore Bonum, quam locuplete Malum.
Quam cerebrum Iovis esse putat gula Saxonis esu.
Pernam Barbyaco, Caspare mittis agro.
Laudo: sed ad Francos una collum atque calorem
Debueras stomachi mittere Saxonici.
Sunt quos ingenium, sunt quos et Spiritus, et sunt
Quos Doctrina decus vatis habere probat.
Gloria cuique sua est, sive id sollertia, sive
Ingenium, sine spiritus ornet epos.
Omne tulit punctum, cui sors dedit omnia: quamquam
Tanti et tergemini gloria rara boni est.
Ta nunc expendis, quid et artis, et indolis, et quid
Ignis ab igne Dei quisque Pocta trahat.
Si quid habet (sed habet) Critici sententia veri:
Ni vates vatem nemo docere potest:
Quei te non vatum vatem, doctissime VVilki,
Dixero? multorum gloria sola tua est.
Rollenhagius, omnia qui fuit omnibus olim:
Nunc suus est, postquam desiit esse tuus:
Nempe tuus vitam qui versioloribus ornas
Moribus, humani quod solet aura fori.
Ille Thalete mihi sapientior esse videtur,
Prore qui poterit desipere et sapere.
Hic poterat, Phoebi doctissimus insuper artes:
Ipse quod et Livor velle negare negat.
Parthenope, tibi quaere parem pro pube magistrum.
Si reperis: Sophoclem te reperisse puta.
Phoebe pater. qui mundi oculus perhiberis, an unquam
Vidisti qui sit doctior et probior?
Reddita vox: nusquam doctosque probosque videre est.
Nullum qui simul et doctior et probior.
Quaelegi placuere: credo et illa
Quae nondum potui, placere posse.
Cothurnique minas ab Euripide
Formidat mea Musa. Sarsinatem
Et quae Sosia Parmenoque saltant
Como iudice iudicare malo.
Qum tu care Rhodi Deo atque Musis,
Qui re proximus, omnia, omhibusque est,
Ad illum mihi provoca, Gruterum.
Gruterum tibi nemo iudicabit
Meo iudicio meo? imo Phoebi.
Tale sit hoc vestrum¨quale esse vir optimus optet,
Optima quale suum femina coniugium.
Nonne hoc perversum est? Musas Charitasque relinquis,
Per mare quas alius saxaque quaerit amor:
Affectasque novis Curlandia regna tropaeis
Inclita, Bellonae qua gravis ira furit.
Sed non perversum est, ubi Dux Gulielmus, in illi;
Et Musae et Charites classibus esse solent.
Hanoverana tui visa est mihi forma Lycei:
Et color, et graphici schematis ordo placet.
Prima tenet pietas, morum civilis honestas
Altera, doctrinae tertia plama datur.
Nempe anima est pietas studiorum: et publica vox est
Dimidium facti rite precatus habet,
Grande decus, morum est disciplinata venustas:
Nil sapit incultus, sit licet arte, Thales.
Quem pietas, morumque lepos, artesque decorant,
Implet honorandi remque decusque viri.
Tuque viam munis, Holschere, et lampada praefers
Ad sacra tergemini tanta magisterii.
Perge opus affectum, melius sic orbe sub isto
De re communi nemo merere porest.
Cui privata suas Schola non bene tradidit artes,
Numquam Academiae moribus aptus erit.
Vivere si bibere est, et in otia soluere memtem,
Quarta mihi Dresdae vivitur ipsa dies.
In vitae sed enim subeat cum nausea vitae:
Ambrosia cupiam me recreare tua.
Dic mihi quando domies? satis id me scite: nec addo
Quando vacos: cum te posse vacare negem.
Nec tibi dulce foris illud, Martine, rogandum est.
Musarum et Charitum totus in ambrosia es.
Tristis erat mundi facies et nubilus horror,
Quam longo hesternus se tulit orbe dies.
Nunc subito apticum se purgat in aera mundus,
Spargit et aureolas sudus Apollo comas.
Quid caussae rear esse? sui modo Phoebus alumni
Natalem voluit cernere Kolbiadae
Nunc tu Phoebe places: nunc pectus amabile, Kolbi, es:
Quem Deus e caelo cernere Phoebus amat.
Quae Distelmarium te cogit omittere, caussam
Iudico praecipuae pondus habere notae.
Scilicet hoc Musis, hoc est valedicere Phoebo,
Hoc est Elysuum posse migrare nemus.
Tu votum tamen obfirmas, et amaricat omnes
Divum hominumque domus patria delicias.
An te formosae Venus urit in igne puellae?
An Themis alta novum spondet ab arte decus?
Ista vel illa vocet, vel te simul utraque fas sit
Aut utramque simul alterutramue scqui.
Certe ubi vel Themis est, vel ubi Venus obvia pubi,
Phoebus ibi et Musae est, Elysiumque nemus.
I ergo in mediis, Ian Gebawere, Silesis:
Tecum una Distel marius esse potest.
Vidi queis locuples Doctrinae copia, vidi
Queis probitas nomen simplicitasque dedit:
Diversis diversa, sed ut sudnt tempora, nondum
Vidi uni ex aequo nomen utrumque dari:
Si te dimitto, Wolfi, tu exemplar: In uno
Simplicitas docta est, doctaque simplicitas.
Tu tamen id nescis: et vel te iudice, VVolfi,
Inter abundanteis pauper haberis opes:
Non mihi qui novi sub pyxide simplicis orni
Saepe aurum et gemmas occulere artificem
Vix natus morior sed Christi morte renatus,
Vix ausim vitae de brevitate queri.
Burmeistere, tuis si carmine vanus adulor
Auribus, in nulla sit mihi lingua fide,
Vel cum vera loquor, tua sic oratio tersa est.
Ad speculum ad Musas hanc poliisse putem.
Par forma specieque adeo coiisse venustum,
Queis Venus ipsa magis esse venusta nequit.
Nostri miratur laudatque inventa Lydei:
Et sic quisque suam vult sibi. quaeque suum.
Contra ego nec miror speciem nec laudo venustam
Resalia est, mirae quae bona laudis habet.
Tam speciosam animam specioso corpore clausi
Hocadmiranda Leucori, laude vehas.
Scilicet obryzo fic gemma renidet in auro:
Sic mera nocturnis luna, renidet aquis.
Quisquis ephoebus aves vitae iuga sacra maritae.
Hinc specimen curae nupturientis habe.
Et, qui prima toro pulcherrima corpora iunxti,
Qua Paradisiaci floruit hortus agri.
Forstero-Myliae bene dic: et ut illa venustas
Corporis illa animi sit diuturna, face,
Academiae cum Rector essem: tu mihi
Theatrum Honoris excitas, in quo novem
Plausere Musae, plausi et ipse (quie negem?)
Bene ominatis voculis, sed callidus
Iane, architecton ille sit, qui proxime
Theatrum-Honoris addat Oneris pergulam:
Adeo omnis Onere nunc honos onustus est.
Non homo, sed Deus est, qui te Balduine Fribergam
Euocat, etsi hominis iussio visa meri est.
Nec, si te novi, renues parere vocanti,
Vel levior detur conditione data.
Aurum seponit, quod post cum laude reponat,
Si quod habet limae nobilioris herus.
Te quoque maiores iuvenem seponit in usus
Saga futurorum cura potentis Heri.
Fide Deo: sed et ipse tibi diffidere noli:
Sic nostram implebis spemque minasque tuas.
Fridbergae Argento contentum vinere parest,
Dum tibi colo Aurum Sol potiore coquat.
Haec galea, haec clypeus gentis sunt arma Bocatae,
Qualia nobilium semen equestre gerit.
Caesaris hoc donum est: Aquilae quando arma bitostri
Stringeret Hungarico Luna bicornis agro.
Nostrum est virtutem bene gestis quaerere rebus
Virtuti pretium ponere, Caesareum est.
Andrea, non es plebeia ex indole, non es:
Ut possit similes vulgus habere tui.
Ver tibi floret adhuc aetatis, et ubere certas
Iam doctrina ipsos anticipare viros
Fronde m,agistrati tibi me circumdare frontem,
Id laudi studiis dixeris osse tuis?
Falleris, hac a me cingi voluifse Decano
Frontem adeo doctam: laus: ea tota mea est.
Ille amor et pietas Rhodomani atque ille Siberi,
Graiae alter, Latiae Palladis alter honos,
Versibus instaurant genitalia sacra Cafelii,
Unus qui geminae Palladis unus honos.
Ecquid ego symmysta horum, qui proximus arae,
Natalem veneror tertia pompa Deum?
Scilicet his sacris, huic area, his ante Poetis,
Suc centum hoc a me carmen epodon erit:
Vive Caseliade, Rhodomani ille, ille Siberi,
Ille et Taubmanni trinus et unus amor.
Mene rogas studiis Witebergae ad dicta iuventus,
Quis novus huic Princeps hodie successerit urbi?
Si res magna brevi dici pote carmine dicam:
Mavortis pullus, Musarum Phoebus an addam
Nomen in humanis etiam? Mauricius Hassus.
Corpiris hic, animi iste bonis, forte eminet ille.
In Paurmeistero, quod in omnibus eminet, uno est
Accurri visum clarae miracula Dresdae:
Visaque sunt oculis omnia mira meis.
Sic, ut et octavae possis miracula famae
Dicere, nec veterum deteriora fide.
Quid tamen haec, quid suntioculorum pabusa tantum,
Ludibriumque vagae Sortis et umbra Boni.
Si poteris, Pfeiffere (potesque prosecto) Poetae
Haec iniurato credere verba mihi:
Et tot miraclis vix visum est pulchrius ullum
Quam tu, quam que animi mira reperta tui.
Huc ego de quivis fratrum cubo maximus aevo;
Qui refero patris nomen et ingenium.
Antiquae virtutis homo fideique vocabar.
Qui meret his secli moribus ista vir est.
Dum legis historiam fabricae mortulis, et omneis
Particulas nostri corporis enucleas.
Tam bene res numeris, numeros tam rebus adaequas,
Ut dubitem medicos viceris an melicos.
Ten' patriae, Plini, an Patriam tibi grater an ambos
Utrique? utrique hoc Rigaque, tumque meres.
Caesar, apex rerum et sacrum labor ardue vatum,
Queisue Palatinis Caesaris esse licet;
Hoc caput, huius epos victrici plectite lauro:
Nc vivam, si cui rectius ista da tur.
Ingenii res est? Belgis cedo omnibus ultro,
Scaligero, Dousis, Grutero, Baudiadaeque,
Scriverio, Heinsiadaeque, sui qui nominis aura
Has albi illustrant tabulas, sacra fabula Mundi.
Marsya idem faceres: Quid me mihi detrahu? illud
Non natum foret, et Phrygiae liquidissimus amnis.
Res at Amoris erit? corium mihi detrahe, Putschi,
Et pellucenteis spectato in corpore fibras;
Illo etiam Phrygiae cor habere putaveris amni
Purius, et nullis Taubmannum cedere Belgis.
Membrana Iliadem scriptam, et nucis orbe coactam,
Sustolit [Reg: Sustulit] Argolicis doctae miracula famae.
Omnia primaevae cedant miracula Romae.
Hanc Romam et Romaniantiqua sepulta decoris
Paedala Apellaei descripsit peva rosini,
Cum pegitque libro, quem vel manus unica clandat,
Omnia Germano cedunt miranda Rosino.
Iurisperitum Christiani nominis
Haud plus habere condecet scientiae,
Quam conscientiae, quod ipsimet quidem
Longis ubique, mi Rhumeli, literis
Iurisperiti scriptitant et iactitant.
Ah cur quod omnes scriptitant et dictitant
Iurisperiti, non et omnes factitant.
Exemplum Reusnete novum est, cum coniuge fratrem
Fatis tam subitis ad sua fata trahi.
Una dies ambos thalamo commisit, et ambos,
Una dies tumulo. nobile coniugium.
Flebile tu dicas, sed enim tibi flebile visum est,
Facta quod hinc patriae vasta ruina domus.
Quos thalamo socios adamantina vincla iugarant,
Quid culpae, in tumulo tale manere iugum?
Cui non audita est facies ea publica rerum,
Qua se Misniaco Lipsia tollit agro:
Isti dictator dicundi iuris et aequi
Nobilis illa tui regula Patris erat.
Lipsia ut argentum pute splendebat: ut auri
Fulgor in argento luxit imago patris.
Quae tua Laurenti probitas, et vivida vis est
Ingenii. et studium iudiciique modus:
(Anguror: idque Deus faciat) tu patris Inauro
Scintillans olim gemma futura tui es.
Si qua placet melicis vox quincuplicata figuris:
Si Labyrinthaeis quadruplicata votis:
Huc ades, heic volucris vibrato volumina linguae:
Heic animum, heic aureis exhilarato tuas.
Steuccius Aoniis haee gaudia fecit alumnis,
Steucci, nectareo semper alende mero!
Quid nobis veteres iactatis Arionas? aut quid
Orpheas? amborum Steuccius instar habet.
Calliope genitrice, magistra Pallade: tantum
Misnida Leucopetram, scito, dedisse virum.
Indulsit natura pares non omnibus artes:
Nec par ars sortem praestat ubique parem.
Saepe quis exiguas ad celsa vocatur ab arteis:
Saepe quis eximia praeditus arte iacet.
Scilicet ambiguae fortuna libidinis aequos
Fingit inaequales disparitesque pares.
Semper honore loci qui docats aestimat artes,
Nil sapit, et nullo dignus honore loci est.
Qui te, quique tuas, Trautnere, sat inspicit arteis,
Iure Magisterium suspicit ille tuum.
Virtus nobilitat, facta est prope naenia vulgo
Nobilitat virtus, os hodie omne crepat.
Virtus nobilitat cubitalibus usque lit uris
Perscriptum in clypeorum ambitione legas.
Nemo non dicit, non scribit: nemoque contrae
Non facit: aut visi sunt mihi non facere?
Mordere sese literatos acrius,
Miraris? atqui e dentibus serpentium
Natae fuerunt, ô Adame, literae.
Aegrotat Bitias, magnos age funde culullos:
Nempe valetudo sana bibenda viro est.
Potasti? viden' extremo iam sanus ab ungue est:
Pota iterum digitus iam valet ipse, viden'?
Nunc restat potanda manus, dein brachia deinde
Sinciput et venter, quaeque sub hoccelatent.
Rides? Bocati iure hercule, crassus et ipse
Qui numquam risit, rideat hosce logos.
Et res absurda est, et talis forma loquendi:
Quidquam pro alterius posse salute bibi?
Saxoniae mos est Potoribus inter amicos,
Haurire ex imo pocula nulla cavo.
Certe mos nequam! cur, quod de mystace lapsum est
Alterius, tepida colluvione bibam?
Laudo meos Francos, qui se ceruice supinant,
Et fundo ex imo praebita pocla bibunt.
Haec adolescentis sunt prima pericula Musae.
Notitiam auctoris tolle, putabo senem:
Laurum qua multos ornasti hucusque poetas,
Hic Gothus ornabit, dive Rudolphe, tuam.
Tu quod saepe novitiis maritis
Dixisti, Petre, nuptiale votum,
Cur non et tibi dicerem tuaeque
Aequa lege novitiis maritis?
Felices in amore sitis, et tu
Et quam fata iungant tibi puellam
Petre, num tibi plus vovebit ille,
Qui versus modulabitur trecentos.
Balthasari Gombos expressa heic oris imago est:
Hungarica spirans serietate virum.
Debuit effigies Animi quoque congrua pingi:
Sed vis peniculo non erat illa rudi.
Anna Cosareis iacet hoc tumulata sepulchro.
Sat scire hoc: neque enim sola iacere potest:
Ni quem vita [(transcriber); sic: via] chorum Virtutum semper alebat,
In morte et tumulo deseruisse putes.
De Liberalitate velitantium
Ritu Sophorum. Fabrane disputas,
Laudo quod audes: laudo verum impensius
Laudabo tunc, cum parcipromis Patribus,
Queis una Numen unicum est pecunia,
Vim liberalitatis aeque suaseris:
Ut luculentum id esse lucrum deputent,
In liberales quicquid arteis imputent.
Sed illud impensissime laudavero,
Feroculos si poteris adulescentulos
Reapse non verbis co perducere;
Ne prodigalitatis impotentia
Seseque remque spemque petdant, et pereat,
In liberalitate liberalitas.
Plinia de, ipse tuam pinxisti corporis umbram,
Iudicio speculi fretus et arte manus.
Pingue mihi melici et medici sub imagine Phoebum:
Etsigies animi sic quoque picta tui est.
Fige age, fige, neca, vox omnis et unica silvae est,
Si qua Borussiacas incidit ursa plagas.
Ursellam legerus habet, quam figere gestit,
Figere sed nulla laed ere parte sui.
Dic hospes, similem si qui venatus es ursam,
Quo velit hanc telo figere quove loco.
Morte cita praerepta tibi, Reubolde, marita est.
Illa procurandae fida ministra domus.
Hanc tu nuncluges, et carmine funus adornas;
Dilectaeque pari debita iusta facis.
Coniugis haec, Reubolde, tuae cui naenia ludo est,
Crede mihi, huic coniux tam bona nulla fuit.
Epistolas legis, Sebalde, Lipsii:
Laudo. vituperant Orbilii. laudo tamen.
Nec invidente Tullio laudaverim.
Scio esse, qui ceu liberos Lipsii libros
Domi osculentur, cum foris sunt, mordeant.
Sit Lipsius caussa mea quod esse vult:
Nec laudo nec vitupero mores Lipsii
Scientiam, sapientiam prudentiam,
Laudo palam. Cur invidendo mussitem,
Quod Orbis universus alte praedicat?
Amare certe Lipsium nemo potest.
Nisi quem melior amare Phoebus incipit.
Saepius ambiguam mihi traxit opinio mentem,
Cur magis antiquis creditus esset amor.
Nunc scio. nam postquam Steuccii modula bar amore,
Quos Erato melicis induit ipsa modis;
Sic ego praestrictum cor amore ligabar; amanteis
Artibus ut magicis carmen et herba ligat.
Haec Tilemanus habet vacui cava panda sepulchri
Sed cava non unus haec Tilemanus habet.
Omnis et humani simul huic miracula sensus,
Ad latus exsuvias deposuere suas:
Naturae Sophos, et variae pollentia linguae,
Et non exhausta gurges in historia:
Et legum ac iurum vigor aureus: osque venustum
Quod Charites digitis expoliere suis.
Et pietas, et prisca Fides, et quidquid honestum.
Hei quam non magno funere quanta iacent!
Hic lapis est durus: mors dura est: durus et ipse es,
Qui potes hina siccis Lector abire genis.