GEmusa potest Adamas hircino sanguine vinci,
Vulnificus rapido soluitur igne chalybs.
Invictae cuncta vivunt tamen arte puellae,
Et superat cunctos femina mente dolos.
Quid claris iactas, generose, parentibus ortum
Te puer: antiquae stemmata gentis habes.
Accedant Musae comites: tum denique virtus,
Et verae titulum nobilitatis habes.
Quid pateris bibulam tam saepe sitire papyrum?
Quem age sit calamis ebria charta tuis.
Quod sit bella, times calamo contingere chartam,
Anne etiam, si qua est bella puella, times?
Quod mihi non tota scripta est oratio nocte,
Zoile ne doleas: cras morietur opus.
Quid decimo vix mense mihi fuit utile nasci,
Et supera divum numine luce frui?
Si vagisse tribus licuit vix mensibus, et iam
Mox ab utroque abeo triste parente puer?
Non licet infanti saevos depellere morbos:
Et morti primos eripuisse dies?
Heu! nimium regit omnia inevitabile fatum!
Procreor et morior: vivo abeoque simul.
Cum sint quod satis est, vel iniquo iudice, nummi,
Simque etiam plus quam sanguine natus eques:
Quaeris cur eadem quovis frt tempore vestis:
Mentior, an videor non tibi semper idem.
Ne tibi de facie placeas: introspice mentem:
Thersiten dices, qui modo Adonis eras.
Quid mirum est, ornent variae si Stathmion artes,
Aoniumque fluat semper ab ore melos?
Somniat ille novem tota vel nocte Camenas
Ervigilem refovet turba novena virum.