August 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

IACOBI STRASBURGI ABERTHAMENSIS.

De familia Cizewiciorum Matrinensium, in Pomerania.

VOs mihi quae mangnos reges, et facta perenni
Carmine nobilium canitis post fata virorum
Pierides, quibus est veterum custodia rerum
Tradita vos nostris conatibus, addite vestras
Certatim vires: tuque ô stirps prima sororuns
Cailiope trepido propius succurre labori:
Dum genus Heroum, vetasque per aethera laudes
Tollimus ac memori transcribimus inelita famae
Gesta, per externas et nostras nota per urbes:
Dum Musa fatum tristi miserabile flemus
Praestantis virtute viri belloque probati,
Quem gravis ante diem mors funere mersit acerbo,
Nunc Viadrus plorat nunc Vistula luget ademptum.
Vos criam manes, (si quid restare putandum est
Postquam corpus humo regitur mens reddita caelo
Vivit, et angelicis laetatur mixta cateruis)
Vos ego testor, et Aonidûm praeconia soluo
Inferias vobis patriae solatia luctus
Exigua ingentis, nostri monumenta favoris.
Tu vero iuvenum flos et virtutis avitae
Gercislae decus, qui non tam nobilis ortu
Dici, quam solida fieri probitate laboras,
Heroum soboles, miseris spes addita rebus,
Excipe conantem per laudes ire tuorum
Perque tuas si nostra placet tibi recta voluntas.
Facta virosque ieges, patruorum clara tuorum
Nomina, summa mihi liceat fastigia rerum
Tangere, venrurum tempus tibi plura referuat
Longa iacet, ventis Eorea libu obvia, teilus
Dives agris pecocis dives piscosa fluentis
Littore Teutonico quam sidere despicit alto
Aethereas vaitis cingens amplexibus oras,


page 583

Oceanum stellis numquam potantibus, Arctos,
Vistula partem unam lambemi flumine claudit,
Altera Sundia cam latese ex tendit ad urbem,
Odera per medium tacito praeterfluitamne.
Has olim sedes flavos Aquilone Suevos
Incoluisse ferunt, quibus alpera proelia cordi
Militiaeque labor, captoque sub hoste rapinae.
Hi primum stellas, lunam, solemque colebant
Relligione Deos prisca, iucisque vacabant,
Vana superstitio, si quando conscia voti
Impulit ignaros ad numina, saepe parentes
Pro natis montes, statuas, et saxa vocabant.
Saepesaux etiam terrebat, et unda sonoris
Fiuctibus, et fulmen spissa sub nube coactum
Pectora delictis obnoxia, saepeiuvabant
Annosae frondes et robora, namque salutem
Ferre putabantur. Donec caligine pulsa,
Bamberga, Viadrum purgans, Otho praesui in urbe,
Deiecit statuas, lucos succendit, et omnes
Obduxit ritus veteres, iussitque ferocem
Tangere tunc populum, quas ipse sacraverat, arax.
Hoc duce relligio paulatim barbara liquit,
Nunc illas etiam sincera perambulat urbes,
Gratia Ohriste tibi, tenebras quiluce corusca
Disicis, et Latti confundis regna Baalis,
Qui caelum meritis operum venale recludit
Impius, et castis obtrudit turpe labellis
Sandalium, plenusque dolo sitiensque cruorem,
Invita sanctos flammasuffocat et undis.
Postquam Vandalicae gentis fortissimus Heros
Dux Bertislaus, dux aurea saecula condens,
Templa deosque vagos ingentibus abstulit ausis:
Iamque salutifera tinctus quia credidit, unda,
Protinus addidicit patefacti dogmata verbi,
Accepitque novos cultus Otthone magistro


page 584, image: delf0584

Principis exemplo populus monituque reliquit
Dediscens patrios noin re, sed nomine Divos.
Felicem gentem quae non hostilibus armis
Usa sed excepit venientem credula Christum.
Vera fides auctore Deo est avidisque paratur
Mentibus, ignaucs odit verboque rebelles
Gratia, nec duros trahit, invitare volentes
Prompra iuvat fragiles, tardis praevertit, et aegros
Sanat solatur trepidos firmatque labantes.
Gentiles igitur semel haec oblita furores
Natio divinum, quo constant omnia verbum
Asseruit constante fide magnoque labore
Transtulit ad tenera molles aetate nepotes,
Audiet hoc etiam, ventura, quod ominor, aetas
Hoc natis natorum et qui nascentur ab illis
Propone numquam vox defectura docentis.
Salue terra potens opibus et Marte feroci
Clara ducum genitrix bellatoumque magistra,
Tu das hospitium quae nostris exulat annis,
Iusticiae, tecipis profugas Helicone sorores,
Imperio populum, populosas legibus urbes
Tu regis, et gentes veneranda pace gubernas
Tu terum frugumque ferax, et splendida cultu
Divite, delitiisque tuis vicinia gaudet.
Quo tua commemorem bona carmine, me tua fessum
Nobilitas rapit, et cupidum memorare satigat.
Tot tibi sunt equites, tot stemmata clara trophaeis,
Tot clyei, varioque insignia mixta colore,
Tot rerum domini, vasto quot in aethere partes
Lucentes densaeque globo, quot in aequore pisces.
Hos inter proceres, ignoscite cetera turba,
Derogo nil aliis, sed me trahit ista voluptas,
Insigni de stirpe domus Cizeuvicia, nostris
Dignior est Musis doctos quia docta Poetas
Ipsa colit; cuius titulos et facta virorum


page 585

(Si quid apud seros erit immortale nepotes)
Fortia transcribam venturo nuntius aevo.
Phoebe vocate veni, nemoralibus abdite lusiris
Sume chleyn, viridique meum caput occule lauro.
Tu quoque qui medius tot praeterlaberis urbes
Odera piscosis distinguens amnibus agros
Atque utrinque rigans (nam te neque nomina gentis
Illius, heroas tantos neque scire negandum est,
Quandoquidem has nosti terras, haec littora semper
Alluis) ipse mihi genus hoc, generisque recense
Haeredes, quantum praesens reminiscitur aetas.
Primus avis proavisque potens, nec inutilis auctor
Consiliis habitus Gaspar cum tempore belli
Res fuit in dubio, saevique furoribus hostes
Ignem speratae messi tectisque domorum
Subiecere, nigras ruit atra favilla per auras.
Tunc mollire feros animos, inimicaque corda
Alloquio potuit, patriam civesque periclis
Exemit, subita modo vi modo fraude timendis.
Nec minus utiliter vixit cum pace beata
Terra dedit fruges aqua pisces arbor onusta
Fructibus increpuit, pressique coagula lactis
Delitias et ruris opes, solatia laetis
Agricolis, pecudes, armenta gregesque tulerunt.
Saepe malum veniens oppressit saepe futurum
Avertit. Virtute nova macte, inclite factis,
Commodior rebus communibus impiger Heros
Quam tibi, quamque tuis. Manes saluere beati,
Ex tumulo croceos tellus haec spiret odores,
Vestris haec meritis respublica grata supersit.
Salue perpetuum proavis nunc addite sanctis
In meliore loco generosistemmatis auctor,
Nomina clara tibi natis exempla relinquis,
Quos peperit virtute pares et pectore fratres
Monchaicae genitrix illustris origine stirpis.


page 586, image: delf0586

Flore virens animi Martinus, et integer aevo
Annoso, studium vir natus ad utile pacis
Fumosae titulos ostentat imaginis haeres
Proximus, et clypeis praefert insigne paternum,
Qui cum praestanti meritis se patre beatum
Esse sciat, claro se non ex sanguine tantum
Censeri, sed amore boni copit esse probatus.
Nuilus in hoc populo melior, nec amantior aequi,
Ille Cato est, contra sua saecula rectus, honesti
Servator rigidi, totus reres atque rotundus.
Saepe suis, tristi cum patria sorte laborat,
Consilium sapiens et civibus utile dicit.
O quantum est lucrum, patriae dare tempus agendis
Rebus, et interdum communes ferre labores.
Demultis sine spe fructus bene velle mereri,
Usurae genus eu iustum et laudabile solum.
His etiam meritis Cizeuvicius obligat heros
Potantes Viadrum populos, ad littora natos
Saeva maris, felix aevo rerumque verendus
Nomine gestarum, cui se probat optima proles
Tam sene digna minus, sed non meliore parente,
Cui fuetir paucos si vita superstes in annos,
Gaudia quanta feret magni spectator honoris,
Quo se sublimi iam filius efferet ore?
Perge, nec inceptas cunctando desere laudes
Gercislae, tuis viden'ut feliciter ausis
Omnia concurrant: semel est occasiocerta
Nec sperata redit, nunc artibus imbue mentem,
Nunc mores addisce bonos, ut gioria magni
Integia sit geiseris quia nobilis, atdua factis
Quem fua nobilitat virtus, dici ille meretur.
Tu quoque te nostris offers memorande Camenis,
Quo nu maius habet Pomerania tota, Iacobe.
Donec erit virtus laudi. laudaberis olim,
Donec ernnt artes, et ab artibus inclita crescet


page 587

Gloria Pieridum, memorabile nomen habebis.
Hic honor, hoc opus est, hoc hoc erat esse superbum
Sanguine non tantum clatos iactare parentes,
Dote sed ingenii oropriis clarescere factis.
Tu caput Aonias effers sublime per artes,
Et tantum decus hoc generis virtutibus auges,
Quantum Phoebaeus splendor caelestibus addit
Corporibus lucis vel luci quanta creatae
Nativo aspergunt stellae incrementa nitore.
Te stupet aula ducum, te regia sceptra salutant,
Legatum externas cum patria mittit in oras.
Qualis Cecropia facun dus in urbe Pericles
Intonuit verbis, et fulmina iecit ab ore:
Qualis, cum vulgi iam circumstante corona
Romanum Arpinas prius horruit ante tribunal;
Frigida quam circum caluit praecordia sanguis,
Mox animo sumptu trepidantis vincla linguae
Soluit, et audaci scelus omne redarguit ore:
Increpuitque forum, vel cum tua saeve notaret
Flagitia Antoni, vel iusta caede peremptum
Te Clodi assereret vel coram Caesare dictam
Marcello morrem fuit aversurus amico:
Talis es in magno cum te pia caussa senatu,
Vel dolor extimulans mentem facit esse disertum,
Imperii quoties aperitur curia iussu
Caesareo, et septem maiestas alta virorum
Conspicitur, patriae commissa negotia tractas
Coram principibus, coram ipso Caesare, regum
Rege, dueum duce praecipuo regnique patrono.
Tunc exspectata cum voce silentia rumpis,
Detinet astantes facundis gratis dictis.
Cun ellum Albiacas plus quam civile per undas
Arderet, duris etiam Pomerania rebus
Maesta fuit, tunc tu communia fata luisti.
Caesaris ante pedes cum te VViteberga iacentem


page 588, image: delf0588

Vidit, et audivit precibus verba addita, verbis
Lumina luminibus mixtum gravitate leporem.
Quo te magne canam vircarmine vel quibus aequem
Landibus illustrem praeclaro nomine famam?
Quod vitae tempus superest, aequique futuri
Molle sit omne tibi, sit laeta virgore senectus,
Tuta domus, felix torus, et sine funere crescat.
Incolumes nati, qui moribus esse probantur,
Sint sine clade, tui: referantque minoribus olim
Corpore non tantum sed pectoris indole patrem.
Disce bonas artes soboles generosa, bonisque
Artibus adde piam vitam eastumque pudorem.
Esse rudes praestat, quam vos male vivere doctos.
Optima temperies, et voce sonantior omni
Concentus, quoties anima dominatur in una
Ingenio probitas artique modestia iuncta.
Hactenus augusto natos de stemmate, quorum
Virtus pace viget, celebres nunc personat undas
Sueve tuas, si non dici Sprea nomine mavis
Vandalico, retuli. Tibi nunc Ioachime sepulchrum
Nobile perfusum iachrimis, tectumque cupresso
Motibus in gelidis nemora inter opaca, frequentesque
Aonidum cantus tumulo signabimus asto.
Saepius emollit lanas et pollice ducit
Fila sed interdum posuit cum stamina, castis
Aut studiis vocat, aut victrix quatit Aegida Pallas.
Sunt quoque cum Musis quaedam commercia Marti,
Illae transcribunt, si quid memorabile beliis
Egit, ad hunc virtus operosa refertur, ad illas
Inclita quidquid habet, quia dignum est laude, vetustas
Munere Pieridum vivit, communia quondam
Alcidem et placidas coluerunt templa sorores.
Nunc etiam lugubre mihi, nunc flebile carmen
Dicite vos Musae, non hic modo bellica Maris
Gloria, sed vestri iacet agminis ornamentum.


page 589

Cumque illo periere, sacer quas educat hortus,
Delitiae mollesque ioci blandique lepores.
Odera currentes et Vistula sistite lymphas.
Si quisquam est, cui bella placent qui castra secutus
Effera, posthabito Phoebo secura reliquit
Otia, nec tamen aut Musas aut odit amantes
Musarum: paucosinter Ioachime fuisti
Praecipuus magnique animi curaeque sagacis.
Quod non lucrosum est, facili contemnitura ausu:
Excipit insulso quod nescit quisque cachinno.
Scilicet ista lues animis ignobile vulgus
Arguit et quanto quis pectore maior equestri,
Innocuas tanto minus est furio sus in artes.
Odera currentes et Vistula sistite lymphas.
Talis erat, tumulum cui nunc statuere recentem
Phoebus et Aonides qui cum fortiaspera ferret
Arma manu tamen hic nec mollia sacra perosus,
Nec sua castra scholis, neque libris praetulit enses.
Si quod erat vacuum, doctis dare tempus amabat.
Aonas in montes et roscida prata, relicto
Militiae strepitu, lenes secessit ad undas
Albi tuas, tu testis eras divine Melanthon,
Tuque Bugenhagi priscis adiuncte Prophetis.
Tu quoque lethali qui flaccida rura veneno
Deseris, Illyricaque nigrum pice flumen, et olim
Pulchras, nunc cuculi graveolentes ster core ripas
Victorine fugis, potes hoc sine teste fateri.
Salue Strigeli, decus et tutela sororum,
Salano profugas quas ex Helicone tuique
Exiliicomites illymi adducis Elistro
Hic ubi magnificam Philyres Otho condidit urbem.
Salue Strigeli, viden ut quasi pinus in horto
Luxurians pingui frondentia brachia iactat:
Sic crescat schola nostra tuis suffulta Camenis.
Te praeceptorem exciprunt et plena salutant


page 590, image: delf0590

Atria, cum teneras sapiens facundia mentes
Informat iuvenum, non aera replet inanem.
Uno plus rerum tua vox communicat anno,
Quam centum multa scioli trieteride iactant.
Tu divina modo facili mysteria spargis,
Seu quaecumque Deus parefecit, sive vetustas
Lumine noturae, studiis intenta, reliquit.
Tu mihi nunc, quoscumque feret fortuna labores,
Tu cytharoedus eris. mihi sunt tua carmina curae.
Hic putidos vendat pisces, emat ille proteruus
Nugator totumque voret venale macellum.
Hic stomachus molles epulas et dulce Falernum
Ferre potest, mihi dura nocent, me frigida laedunt.
Odera currentes et Vistyla sistite lymphas.
Occidit Heroum princeps et Martia proles.
O vultus stabiles, ô fortia pectora, vinci
Ignaraeque manus, et planta recedere numquam
Sueta loco, quando in trepidos tulit impetus hostes.
Siccine vos gelida nunc putre cadaver in urna
Estis, et haec virtus semper capitua tenetur?
Qualis erat socio defensor in agmine Graium.
Pelides, cum iam pallentes Troasagebat:
Qualis Priamedes fugientibus Hector Achivis
Qui pius et fortis supra discrimina, vitam
Perdere pro patria mortem pro laude pacisci
Promptus et in decimum victores distulit annum.
Qualis Cecropides qui Persica contudit arma,
Diruit et pauco numerosas milite puppes:
Talis erat sumpta ductor Cizeuvicius hasta,
Seu pedes adversos contra stetit impiger hostes,
Spumanti seu vectus equo media agmina rupit,
Contortisque minax globulis et acynace saevus.
Hic Alberte tibi sortem comes ibat in omnem


page 591

Marchio, vel dubii quo ties exordia belli
Voluebas animo, feu proelia dura movebas.
Blassenburgiaca quam fortis in arce teneret
Praesidium, meminit Pegnesidos incola ripae,
Novit et ex altis gemino de fonte Nariscis
Moenus se voluens, Helti quoque nobile cunis
Audirt oppidulum, et populo Bamberga frequente
Nota Berengarii inclis et carcere, vidit.
Odera currentes et Vistula sistite lymphas.
Occidit Heroum princeps, qui rex tibi regum
Carole tam paucis annis tot bella gerenti
Astitit, et dominum dux agmine iuvit equestr?
Quid virtus posset Cizeuvicia, vidit ad undas
Clara Mosella tuas Caesar, cum dira Metensem
Eiacula ta globos fumantes sulphure portam
Concuterent tormenta, urbisque repagula clausae.
Tunc ferro saevus, medios grassator in hostes
Irruit, et trepidos immania vertere terga
Impulit, accepto victor pro vulnere magni
Caesare dante tulit precium non vile laboris.
Barbara Misnenses veherent eum signa per agros
Austria cas aquilas, fortique propinquus Ibero
Omnia vastaret miles populusque nivosum
Epotans Istrum, levis armatura vel Albim
Foedaret, vel Sala tuas, vel Molda paludes,
Iunctus hic Alberto trepidantes sanguine ripas
Terruit, adversae campis fugere cohortes.
Odera currentes et Vistula sistite lymphas.
Occidit Heroum miserando funere princeps
Hune plorans Ilmus muscosa labitur unda
Maestus, et irriguo qui pingues flumine glebas
Alluit, et lentus modo stat, modo serpit Hieras,
Hunc lugent miseri cines urbisque senatus,
Aldenburgiacae, quem tunc experta parentem


page 592, image: delf0592

Et populo leges et dixit iura colonis.
Huius in adventu lunatis agmina peltis
Arripuere fugam gelidum pugnatis ad Istrum.
Tunc Mahometigenas, et quos nigra sole colorat
India multiplici confecit strage latronas.
Liligeri cum se regis coniungeret armis
Saxoniae Princeps VVilhelmus Gallia vidit
Virtutes Ioachime tuas, Rhodanusque morantem
Excipiens Ararim celer et spumantibus undis.
Hoc etiam bello Satrapam, quem fortis berus
Miserat, Heroico vicit captumque duello
Restituit victor precibus precioque redemptum.
Odera currentes et Vistula sistite lymphas.
Heroum princeps. post beilag gravesque labores
Pertaesus ventos, pluvias, strepitusque tubarum,
Captus amore loci natalis, amore suorum
Deposuit galeam, cumque hostibus arma perosus
In nova coiniciam me dixit, castra, trophaeis
Inclita nunc virtus, quae totum pervolat orbem,
Successore caret, mhi Mars laudabile nomen
Haeredem Venus alma dabit, sar ubique malorum
Passus in externa dum me regione voluptas
Impigra detinuit regumque ducumque sequentem
Imperia, haec vitae satur est modo caelibisaetas.
Dixit, et exsultans patriis spolia intulit aris
Capta, tholis auro nitidis suspensa rubenti.
Quae rere iam cupidus, vidui solatia lecti,
Pectore praestantem, iuvenili corpore pulchram
Eligit et celebrem generosa stirpe puellam.
Cum qua vent turos senio confectus in annos
Vivat, et eximios communia pignora natos.
Haeredes partae laudis caeloque futuros
Cultores, cives tibi patria clara reliquat.
Vix bene delitias castumque expertus amorem,


page 593

Unius natae pater, et spe prolis avitae
Anxius et forsan non irrita vota secutus,
Si faceret certos eventus sola voluntas:
Cum tristes inter fletus interque pudicae
Coniugis amplexus mors abstulit atra gementem.
O curas hominum vanas et gaudia mundi
Brumali breviora die! cum certa putantur,
Momento pereunt, non immortale tenemus
Mortales cum simus opus: sunt omnia fraudes:
Seu quia deserimus morituri, sine sepultos
Omnia destituunt. nulla est aeterna voluptas.
Nascimur et morimur, vitaefinem excipit ortus,
Et mala sunt immixta malis, qui transigit annos
Centum, quid tandem, cum praeteriere, lucelli
Accipit? hoc unum, quo dedoluere priores,
Acrius ipse dolet, metuitque quod accidit illis.
Odera currentes et Vistula sistite lymphas.
Improbavirtuti tempus breve fata dederunt.
Quo qui in hoc melius, minus est durabile inundo.
Carpit delitias et respuit invida sordes
Parca: quod est summum, telo ferit, infirma raro
Tangere dignatur, quia fortes laedere magnum est.
Non habet ex humili laudem victoria bello.
Sic medio cecidit ductor Cizeuvicius aevo,
Quo vivo miseris decus et spes ultima rebus:
Nunc doloraccessit, nunc deplorata laborat
Patria, nunc proavis clarae pars tertia gentis
Occidit, et summo trepidat viduata patrono.
Barbara, quas meminit Suevus praelata puellis
Sola viri tanti licet haec mors foedera rumpat)
Digna reperta toro, lachrimis urgere dolorem
Desine, quid vanis complere ululatibus auras,
Aut trepidam maestis iuvat indulgere querelis?
Occidui redeunt soles, redit annua veris
Gratia, qui terram moriens semel ore momordit


page 594, image: delf0594

Ille fuit numquam has fragiles rediturus in auras.
Firma tamen spes est, quia morte renascimur omnes,
Qui scelus eluimus primaevum sanguine Christi.
Cuius in amplexu, fidei praeeunte lucerna
Vit tuus ex tenebris mundi, spiracula mentis
Lucida post obitum flammantibus intulit astris,
Inter et Heroas sanctum Paeana canentes,
Plena Deo, sine labe, choris caelestibus umbra
Mixta volat, Christoque scholam doctore frequentat,
Has etiam frater tuus ille perambulat oras
Martinus, Phialasque recenti nectare potat,
Torque gulam, viridi redimitus tempora lauro
Sacra, Caminenses veluti cum tangeret aras
Praesul, et ante tuos divine Luthere penates
Cenaret, ripis ubi se pater Albis amoenis
Erigit, et nudae ludunt per gramina Musae.
In terris etiam virtuti debita restant
Praemia, mors tantum, quae sunt mortalia laedit
Nunc quoque parte sui vivit meliore superstes
Notus ad Oceanum Arctoum Cizeuvicius Heros.
Expersinuidiae celeres nunc explicat alas
Fama, per ingentem volitans liberrima mundum
Corporis exuvias terreni terra recepit,
Suspensas aquilas, corui quarum una figuram
Exprimit, alterius vibrantis inaera pennas
Albas, purpureus color intermixtus obumbrat:
Ad seros templum servat lugubre nepotes.
Lavenburgenses qui praeterlabitur agros
Floribus et myrto decoratum Leba sepulchrum
Alluit, et rristi tectum caput occulit unda

In nuptias Georgii Fabricii Chemnicensis.

Propositi dux Christe mei, qui grata magistris
Pectora, pro meritis officiosa, probas:
Sensous aethereum nostris immitte calorem,
Ut mea sit felix numine Musa tuo.


page 595

Non grave Martis opus, non aspera bella canemus,
Magnificas Croesi noin referemus opes.
Ut decet, esse dato volumus pro munere grati,
Votaque legitimo ferre secunda toro.
Fabricius Clarii decus admirabile coetus,
Cum sponsa templum virgine sponsus adit.
Illius adducam castos Hymenaeon ad ignes,
Ut bene qui capit, sit diuturnus amor.
Addidimus thalamis grata ntia carmina multis,
Nostra peregrinis Musa parata fuit.
Et meus auctoris numquam labor ornet honorem?
Ille magisterii praemia nulla ferat?
Ista rudes feritas vix est audita per Indos,
Et mores deceat barbara vita bonos?
Sancte Deus, sancti dignissime foederis auctor,
Quo duo coniungi, femina virque, solent:
Caste parens, socii fer vincla iugalia lecti,
Corpora iunge duo, pectora iunge duo.
Casta patris soboles, et homo, non respue dici
Hospes, et haec aditu festa probare tuo.
Caste Dei flatus, Patris Natique potestas,
Unanimes castis ignibus ure toros.
Coniugium meruit concors, et pace beatum,
Fabricius sacri gloria summa chori.
Ille puer quondam placidissima castra secutus,
Venit ad Aonias patre iubente Deas:
Venit, et este mihi faciles placidaeque sorores,
Dixit, ego caste numina vestra colam.
Dixerat ad Musas quarum dignissima soluit
Protinus Uranie talibus ora sonis:
Sint rata vota puer tibi ducere molliteraevum
Det Deus, et Pylii fata referre senis.
Si mens arguitur vultu, nisi fallitimago,
Nescio quid tectae nobilitatis habet.
Non est pigra tibi, non est inamabilis aetas,


page 596, image: delf0596

Aucta bonis animi, corporis aucta bonis.
Alite felici studiis incumbere tantum
Perge, nec in coeptum desere laudis iter.
Si qua fides nostris aut vis estartibus ulla,
Si generis non sunt nomina ficta mei:
Hinc procul externas urbes populosque videbis,
Quaeque tot Ausonio sunt monumenta solo.
Nec merces ingentis erit tua parua laboris,
Magna tibi veniet gloria, grande decus.
Iam vero patrias quando remeabis ad oras,
Albidos ad virides hinc revocatus aquas,
Inter honoratos claro fulgebis honore,
Fulget ut astrorum Lucifer ante choros.
Saepe tibi ponet furtim lasciva Cupido
Vincula, consiliis insidiosa tuis:
Nec blando tua mens invicta vacabit amori,
Artibus Aonidum dedita tota sacris.
Tela tamen pueri, saevos patieris et arcus.
Cum dabis ipse tuas vincla subista manus.
Felix illa quidem quam tu dignabere taeda,
Et pater ex cuius corpore factus eris.
Sed neque deformis, neque rustica moribus uxor,
Ibit in amplexus virgo decora tuos.
Stat Venusaequa tuo stat Iuppiter aequus amori,
Opposito coeunt nata parensque gradu.
Et nisi coniugii me pronuba sidera fallunt,
Septena caeli conspicienda domo:
Ipse tuos undam gelidissimus Albis ad ignes,
Ipse dabit curis audia laeta tuis.
Hic ubi virgo tibi teneros adolescet in annos,
Inque tuos quondam crescet itura toros.
Dixerat Uranie, raro praesagia fallunt,
Arcano caelum numine si qua dedit.
Fabricius sacras igitur procumbit ad aras,
Cumque pia sanctum virgine foedus init.


page 597

Virgo tuo gaude Domino, laetare marito,
Qui nullo verae laudis honore caret:
Sive bonae spectas puerile indolis annos,
Tempora sive placet posteriora sequi:
Nulla fuit vitae pars segnis: nulla per imas
Prorepens sordes non in honore fuit.
Insomnem fructus spe consolante laborem
Sustinuit studiis invigilare piis.
Egregios animos labor arguit otia turpes:
Proditur ingenii sedulitate vigor.
Vix bene factus erat iuvenilibus integer annis,
Natali patria cum procul ivithumo.
Flumina Misniaeas duo sunt celebrata peroras,
Albis et exigua lenis Elister aqua.
Prosilit Aonii de rivo fontis uterque,
Aonii vires fontis uterque refert.
Qui bibit inde, sapit: iuvenes accurrite, laudum
Quos sitis ulla movet: qui bibit inde, sapit.
Fabricius sacras etiam dum vixit ad undas
Pocula divino nectare mista bibit.
Sed nescit paruoi concludi limite virtus,
Alta petens, humilem nonamatilla locum.
Ergo piniferas cupide reptare per Alpes
Optat, et ad gentes Ausonis ora tuas.
Non tantum vario commutet ut aera caelo,
Ceufacit ignotas grus reditur vias:
Sed probet ut patrios aliis, velut indice, mores,
Et multa celebres audiat, arte viros.
Hospitiis igitur Musarum clara frequentat
Saepius, et Clario digna Lycea choro.
Eius Medoacum virtus florebat ad amnem,
Grandeque Troiana nomen in urbe tulit.
Quae Phrygiis opibus, triplici firmissima muro,
Nunc Antenoreis ampla statauspiciis.
Caesar in hanc Rusae dictus cognomine barbae,


page 598, image: delf0598

Transtulit abductas ex Helicone Deas.
Scilicet illa fuit bene Caesare digna patrono,
Iliaco primum quae duce coepit opus:
Quaeque tuum Livi dignissime fovit honorem:
Livia nam tibigens nomen opesque dedit
Tanta viris quondam fuerat reverenita doctis,
At nunc ingeniis gloria talis abest.
Non alis haec aetas patriae sua pignora cives,
Externum foveat sumptibus illa decus?
Virgo tuo gaude Domino, laetare marito,
Qi nullo verae laudis honore caret.
Hac igitur vivens celeberrimus hospes in urbe,
Doctrinae varias accumulavit opes.
Saepe quis hic mores eius, vitaeque vigorem
Vidit, et ingenii conscia signa pii:
Vidit et invidit tantum Germania civem
Ille tibi, civem maluit esse suum.
Nec Phrygiae tantum virtus haec nota palestrae,
In reliquis etiam claruit illa locis.
Nobilis urbs latis colitur Ferraria campis,
Qua non ad ripas pulchrior ulla Padi:
Delius hic sua sacra tulit caetusque Dearum
Fertur in hanc artes deposuisse suas.
Saxonicis ducibus materna ab origine iuncta,
Imperium Estensis gens vetus eius habet:
Hic quoque Fabricio clarorum docta virorum
Nomina cum ducibus noscere cura fuit.
Proxima Felsiniam postquam via duxit ad urbem,
Quam paruus pracida Rhenus inundat aqua,
Excipitur patriaeque simul charissima terrae
Agnoscit veteri nomina nota fide.
Carus ubi summis, minimis venerandus amicis.
Dignus amore fuit, dignus honore fuit.
Doctrinae sedes estampla Bononia, quondam
Illa Theodosio Caesare facta potens.


page 599

Affluit ingeniss, patet omnibus hospita terris,
Utraq quas celso despicit ursa polo.
Nec decus hoc nostrum turrita Perusia nescit,
Excelsas propter nobilitata domos.
Hic quoque laurigerae choreas duxere sorores,
Et multus studiis est cumulatus honor:
Blanda sed invidit Mars impius otia Musis,
Omne manu violans saeva per arma sacrum.
Intravit Graias Pelopeia moenia Pisas,
Quam vitreis Tuscus perfluit Arnus aquis:
Eioquio haec Latio, priscisque est artibus aucta
Cosme tuis Princeps inclite divitiis.
Non dux hoc gentis Mediceae clarior ullus,
Maeonidaeque cani dignior ore fuit.
Cuncta quid enumerem? noverunt Tibridis unda,
Sebethusque suo flumine Fabricium.
Novit utrunque aequor: tum cui dedit Adria nomen,
Tum quod Tyrrhen ilittoris ora videt,
Virgo tuo gaude Domino laetare marito,
Qui nullo verae laudis honore caret.
Herculeo gaudet notissima Bretta Philippo,
(Gaudeat illa diu, vivat et ille precor)
Namque modo livor verum fateatur iniquus,
Non habet ingenio, non pietate parem.
Cuius in Augiae stabulis industria sudat,
Artibus instaurans quod fuit ante decus.
Clara Berengarii exilio vinclisque Paberga est,
Glarior ingenio nunc Ioachime tuo,
Huc qui Cecropias trahis ex Helicoine puellas,
Eruis abstrusum Graecia quidquid habet:
Urbs quoque Chemnicium, quae Casco subdita monti,
Et fluvii nomen praetereuntis habet:
Fabricio nunc cive suo tumefacta superbit,
Quod fuerit tanto patriafacta viro,
Pierios latices qui sacrum duxit ad Albim,


page 600, image: delf0600

Et mea Pieriis ora rigavit aquis.
Nunc quoque (ne meritum sibi vendicet alter honorem)
Fontibus illius rivulus iste fluit.
Auferat ille suum, reliquis vix pauca relinquet:
Obstruat hic fontes, non erit unda mihi.
Virgo tua gaude Domino, laetare marito,
Qui nullo verae laudis honoire caret.
Multarum votis forsan fuit ille petitus:
Libera multarum vota tot una tenes.
Dixerat Uranie, fati praesaga futuri,
Fabricii flammis colliget Albis aquas.
Non casu veniunt, fato connubia fiunt,
Illa nec humanae sunt rationis opus.
Ignis ab aspectu mollis per viscera serpit,
Et facies odium vix bene visa parit.
Vincula sponte fugit, quod non natura ligavit:
Quod iungi debet, vincula sponte subit.
In fatis suit ergo tuis pie sponse puella,
Quaedatur in thalamum iam socianda tuum.
Nec tamen hoc fato poteris minus esse beatus,
Ista tibi virgo nubere digna fuit.
Quae reliquas tantum supereminet una puellas,
Quantum vel stellis praestat Toa Venus.
Quod si forma tibi tenero iucunda vigore.
Prima verecundo dux in amore fuit:
Non es fallaci deceptus imaginis umbra,
Nec male iudicium credulus error habet.
Aspice quam comi frontem gravitate serenet,
Quam tenero roseus luceat ore pudor.
Non in mansueto feritas est barbara vultu,
Non facit ingratos lingua modesta sonos.
Cum forma casto lis estaeterna pudori,
Perpetuum multis dedecus illa tulit.
Sed tua sponsa pia laudem virtute meretur,
Dum formae luxum casta pudore regit.


page 601

Est breve forma bonum, quovis mutabile morbo:
Vera pudicitiae gloria fine caret.
Cetera si spectes, quid non laudabile spectas,
Hic vires virtus exeritipsa suas.
Nulla mali novi mundiludibria, nil scit
Praeter amare Deum, praeteramare virum.
Altera nanet opes, generis vel stemmata iactet,
Quae pietate caret quaeque pudore vacat.
Non illi desunt vel opes, vel fama parentum,
Uno deposuit sors bona cuncta loco.
Non opus est nostro genitores carmine tolli,
Obscurum virtus non habet ista locum.
Aspice laudatos mores, cultumque decorum:
Laude refert matrem filia, laude patrem.
Aspice quid studium, quid cura domesti capossit,
Haec pia non fructu sollicitudo caret.
Mater erat virtutis amans, cultrixque mariti
Foederis, in casto relligiosa toro.
Desiit esse quidem magno post fata dolore,
Coepit et ante suum gaudia ferre Deum.
Sed tamen exemplum vitae moritura reliquit,
Haere demque suae mortua laudis habet.
Aequius hic moritur soboles cui vivit honesta,
Quae custos viduae sit generosa domus.
Nec vero pater his aliquid virtutibus aufert,
Saepe mali pietas huic quoque caussa fuit.
Quam Musis faveat Musarum curet alumnos,
Nos salua testes possumus esse fide.
Sponse tua felix sponsa, quaelaude parentum
In thalamos affert nomina clara tuos.
Iam tibi legitimi socialia foedera lecti
Gratulor, et taedis gaudia mille precor:
Noxia nevestrum turbet discordia lectum,
Nec sterilis dulci sit sine prole domus.
Non homo coniugium sanxit, preciosiorextat


page 602, image: delf0602

Auctor, et haec thalaemi foedera sancta facit:
Unicus in trinis Deus est, et trinus in uno
Numine, sic mentem prodidit ipse suam.
Ipse probat castos, lascivos punit amores,
Vivere legitimo nos iubet ipse toro.
Tristia saepe sui praebens exempla furoris,
Perdidit incestas igne vorace domos.
Scit bene, quam damnum lugubre libidinis extet,
Quae fumat piceo mersa Gomorrha lacu.
Scit bene, quam noceat non abstinuisse cupitis,
Quae iacet Argolica diruta Troia manu.
Pro vitiis poenas foluit communibus illa,
Haec modo privatis est rea facta malis.
Prima sit ergo Dei vobis, sit proxima vestrr
Cura, levat pietas quidquid ubique gravat.
Discite non homini, sed fidere discite Christo,
Vana salus hominis, spes pia fraudes caret.
Vir iuvet uxorem iuvet uxora amica maritum,
Atque oneris partem gestet uterque suam.
Sic neque succumbet vir pondere, femina mole
Nam bene communi sarcina ferrtur ope.
Tu subiecta tuo semper sis nupta marito,
Libera coniugii regna maritus habet.
Noin Deus ex capitis structura condidit Euam,
Esset ut illicitis imperioia modis:
Ex costa formam mulier sortita virili,
Arguit ipsa virum coniugis esse caput.
Et tu sponse tuam sic semper dilige sponsam,
Ut sponsam Christus diligit ipse suam.
Non odisse potes, si te non oderis ipsum,
Scilicet illa tuo corpore corpus habet.
Sis miti facilis, placidae sis comis: et omnes
Blanditias adhibe, dummodo praestet idem.
Durior hic saxo est et tigride durior atra,
In sua crudelis viscera quisquis erit.


page 603

Non habet ex manibus pedibusve virilibus ortum,
Tradita legitimo femina prima toro
Ne species recti posset furor iste videri,
Cum male vit pedibus cum manibusque ruit.
Debile vas mulier, nec in has accommoda pugnas,
Lusibus ac teneris apitior illa iocis.
Tale quid in vestros unquam ne repat amores,
Ferte Deo placidas semper uterque preces.
Sic reddet thalamum iucunda prole beatum,
Ludat ut ad patrios turba tenella pedes,
Sic quae praeterea sunt huius commoda vitae,
Propitio mitis numine cuncta dabit.
Sic neque divitiae deerunt neque copia rerum;
Omne Deo vobis suppeditante bonum.
Multiplici fructus cum foenore reddet agellus,
Sub vestroque fluet largiter vua pede.
Donec ad aethereas sedes post fata, relicto
Corpore caelestem mens valet ante Deum.
Rodit ubi nullus liberrima pectora maeror:
Est ubi summus amor, nec periturus amor.
Omnia praetereunt mortalia praeter amorem:
In caelo flammas concipit ille novas.

In nuptias Ludou. Trubii cum Sibilla Badehorna.

SI mihi quae fuerat quondam, Ludovice, voluptas,
Si mihi quae viva coniuge, vita foret:
Forte tuis carmen conarer amabile taedis
Cinctus Apollinea fronde Poeta capur.
Quale sub aestivo, salicum nemus inter opacum,
Aere, qua pingues lambit Elister agros,
Quale sub umbrifera viridantibus arbore ramis,
Argutas cecini dulcius inter aves,
Nunc gravibus curis, desiderioque meorum
Maestitiam, Phoebi castra perosus, amo,
Sive vehatsuaves factura silentia somnos


page 604, image: delf0604

Quae regit umbrosae Cinthia noctis iter,
Sine diem reddat tenebris aurora fugatis,
Est diuturna mihi nox et acerba dies.
Coniugis admonitrix, irritamenta quietis
In Iach: imas vertit flebilis illa novas:
Haec iubar adducens solare, cor undique maestis
Arguit indiciis, et mihi molle facit.
Saepe mihi Parcae crudeles ante fuerunt,
Eheu sub gelida nunc iacet uxor humo.
Occidit et cedens florentibus, abstulit. annis
Mortua dimidium corporis illa mei.
Nec levis est iactura mihi, connubia testor
Sacra, quod hic fuerit fidus et arctus amor.
Nam matronalis flos exemplumque decoris
Haec mea, laudari si qua meretur, erat.
Vera loquor, (matres ignoscite) fanctius illa
Femina nulla potest vivere, nulla mori.
Nec fuit haec thalamos accusatura mariti,
Paupere digna, minus, non meliore viro.
Quae mihi cara magis vita, dum viveret, uxor
Nunc onus. ante mihi dulce levamen erat.
Illius ante toro felix, nunc tristia solus
Turtur ut in viduo cespite, fata gemo.
Magdalena sacrum cur tam cito rumpis amorem
Amplexu posthac non fruitura meo?
Balbutit molli te filius ore triennis,
Et nutricis adhuc nata fovenda manu.
Indole quae mentis, vultus et imagine nosci,
Me quoque, quod tua sit, dissimulante, potest.
Fata queri mea sunt, cur me fugis optima coniunx?
Deseris et socium non reditura torum?
Nec tantum tu me nuper defuncta relinquis,
Sed tecum simul est, nomen inane fides.
Quae nostri luctus solatia firma putavi,
Lubrica quassatam destituere domum.


page 605

Unde salus aliis nobis dolor inde paratur,
O quantum fraudis corda latentis habent.
Flumina, dicebam, fugient prius alta retrorsum,
Et Sol obliquis Arctoin adibit equis,
Agmine quam facto crudelis et improbus ausit
Laedere tot pressum me furor ante malis.
Quae mora, cur Phoebus iunctas aquilonibus ursas
Non adit, et fontes unda reversa suos?
Innocum quia me fractura calumnia robur
Ossibus aridulis extrahit omne meis.
Has inter curas si quis me ducere somnos,
Et Musis faciles fingit amare iocos:
Errat, et hic semper vel bachanalia vivit,
Incertas, vel non est memor, esse vices.
Tu tamen ô patriae decus ornatissime Trubi,
Et mihi praecipuo fratris habende loco,
Nuncmolle Elegos a me, nunc blanda requiris
Quae sunt tranquillae, carmina, mentis opus.
Scis equidem lachrimasque meas gemitusque notasti,
Et vidilachrimas, testor amice tuas,
Sed tibi nunc alios circum praecordia motus
Induit in casta virgine certus amor.
Nunc tibi pax animi redit, et nova corporis aetas
Abdita nunc pleno vena vigore salit.
Idcirco nostri non sentis pondera luctus,
Nec curis trepidum pectus, ut ante geris.
Quin etiam tristem vis exhilarare sodalem,
Invitas et me cogis adire Deas.
O utinam miseris ea nunc fiducia rebus
Esset et in verteri nostra ruina statu.
Ipse facro traherem comes ex Helycone sorores.
Ad festum, Phoebo me praeeunte, diem.
Ipse per Albiacas passim fugientia ripas
Allicerem dulcinumina victa sono.
Sed cum sollicitis fortuna sit invida votis,


page 606, image: delf0606

Corpus abesse querat, mente propinquus eru.
Neve superstitio candorem stulta requirat,
Dissona turbatae plectra movebolyrae.
Talibus officiis quod enim capiantur amici
Acceptum, quamvis sit breve, carmen erit.
Dicite Picrides, quibus haec connubia fatis,
Quo duce sit Domino iuncta Sibilla suo.
Non dedit has usu natas vicinia flammas,
Contiguas illae non habuere domos.
Corpore semotos quos interualla locorum
Disiunxere pares pectore iunxit amor.
Viderat hanc olim Ludovicus saepe puellem
Ante, sed ignorans, nec ratus esse suam.
Viderat hunc etiam, nec credidit esse maritum
(Tantus inest error mentibus) illa suum.
Non potuit rigidos praesentia flectere sensus,
Dissica sed potuit iungere membra Deus.
Vix tibi sponse lues celefacta per ossa recurrens,
Pectore spirituum fonte, recepta fuit:
Protinus accensos quae forte refrigeret artus,
Quaeritur ardoris cum medicina tui,
Inter Hamadryadas Phylire formosa sorores,
Fida salutiferam saepe probavit opem.
Illa fuit medicas hominum celebrata perartes,
Venatrix morbos sustulit illa feris.
Sevit et ad molles passim medicamina ripas,
Qua vehit Aonias doctus Elyster aquas.
Illc per virides, pulchris sub moenibus, hortos,
Dulce malum, nitido germine crescit amor.
Illis floret agris moderatrix Ruta veneni,
Carne quod inspirat luxuriante Venus.
Admonitu Nymphae potuisses inde iuvari,
Aut desideriis fortior esse tuis:
Te tamen invitum contraria fata trahebant,
Fata tuos alibi dispositura toros.


page 607

Nam grave vulnus erat, nec in his curabile terris,
Turba puellarum quas Philyraea colit.
Albis erat, certam qui posset ferre salutem,
Hic erat in requiem nata Sibylla tuam.
Quapropter dulces, patria procul urbe relicta,
Vectus equo carpis me comitante, vias.
Gratus et acceptus, Musis praeeuntibus hospes,
Hospes mane novo, vespere sponsus eras.
Iamque fores pridem, nullo remorante maritus,
Et, quae nunc superestspes tibi forte parens:
Ni castos thalamos et foedera sacra perosus,
Foedera turbasset tunc ineunda Satan.
Ille dolis, odio gaudens et lite, repertis,
Ex aliis alias consuit arte moras.
Hoste sed eluso, vestri Deus auctor amoris
Pronubus accensas nunc quatit ipse faces.
Ipse susurrantis menda cia frivola linguae
Dispulit in ventos undique sparsa leves.
Ipse tibi proprium dedit et sine labe pudicum
Quam petis eximiae virginis, ante, torum
O nimium felix tua si bona singula noris,
Illaque dissimiles credis habere gradus.
Rebus in humanis site iuvat optima virtus,
Hanc ornat sponsam tuta pudore fides.
Corpore laudari formoso si qua meretur,
Haec quoque compositis nupta decora comis.
Forte petis dotem non est sine dote putanda,
Quae pietatis amans et studiosa viri.
Si non divitias et inagris iugera latis,
Excellente tamen iactat nonore genus.
Mater sancta, parens pius et sine crimine iustus,
Proleque de sexu pulcher utroque torus,
Egregii fratres, et forma pudica sororum
Vitaque, thesauri divitis instarerunt.
Si mihi nunc viduos Deus auferat ipse dolores,


page 608, image: delf0608

Meque (quod est dubium) rursus amare velit:
Non opibus mollem, rigidae sed sanguine plebis
Quamlibet ex humili, quae sit honesta peto
Fortunatus amor, nullo mercabilis auro,
Venalis tantum munere, turpis amor.
O nimium Felix Ludovice quaterque beatus
Coniuge, quae thalamos est initura tuos.
Corporis illa bonis, animi quoque dotibus aucta
Exhibet innumeras, cur sit amanda, notas.
Astines etiam vita meritisque probatos
Addit, honoratae stemmate nata domus.
Nobile quos inter Badehornus lumen Elystri
Urbis et Aonii fama decusque chori.
Consule quo floret respublica, patre Senatus,
Curia que exsultat praeside laeta suo.
Ille tuae portus navis, si cetera desint
Praesidia (ô saltem sit diuturnus) erit.
Cognitus ille mihi poscelite fidelis amicus
Tempore, cum mea sors experiunda fuit.
Ille meae fautor fortunae, cetera invit
Olim Meurerus commoda dante Deo.
Meurerus, cuius habitantes pectora spirant
Ex oculis Charites, blandus ab ore Lepos.
Si pia vota Deum, si verba precantia flectunt,
Oro, diu seruent hunc quoque fata virum.
Hunc seruent natis patrem, nobisque patronum,
Nutantis columen praesidiumque Scholae,
Fortunate senex cui vivit amabilis uxor,
Et viget incolumi coniuge tota domus.
Meluctus miserum sequitur, viduoque iacentem
Sponte quies thalamo deserit ora fames,
Nunc illis curis, nunc his assuesco querelis,
Nil mihi nunc, gratum quod fuit ante placet.
Ecquod erit tempus mora cum fractura dolorem
Longa sit, et trires, sorte favente, metus?


page 609

O utinam sero versis in pristina fatis,
Ingenii redeat Spiritus ille mei!
Tunc ego laetitiam, se dilatante, perennem
Corde, fovens, Musis carmina nocte canam.
Mane Deo gratus, laudes et vespere dicam,
Tunc medio referam munera larga die.
Interea quamvis me debita poena fatigat,
Et quo peccavi me premit ira modo:
Nostra tamen victrix patientia sola malorum
Muta sit, et certam denique speret opem.
Nec petat, aspiciam si quos florere, sodales
Vindictae species sordida, livor iners.
Quicquid erit mens aequa ferat, meliora precetur
His, bene de nostra qui meruere domo.


page 614, image: delf0614