March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.


page ):(1

CLARISSIMO PRAESTANtissimoque viro, DN. MICHAELI VIRDUNGO, PROFESsori Noricae Academiae Dignissimo S. P. D. A. F. G. G.

ITa est, V. C. Improbis importunisque Typographi precibus tantum non invitus, ita delinitus sum, ut hanc qualem qualem conarer Anthologiam poetarum Germanorum. Sed enim ut operi primam admoveo manum, ut pensiore iudicio examino labores exanclandos, parum abfuit quin totum ilico abicerem. Multae quippe, bibliothecis his illis furtim abscondita, e quibus coronamenta isthaec redderem auctiora, ornatiora, nusquam electare poteram. Multa etiam quae erant ad manum, diligentius excutere et singulatim oculis ac


page ):(2

naribus [(transcriber); sic: naribusque] admovere, atque inde eligere odoratiora atque coloratiora, grande videbatur onus occupato: utique cum omnia statim repraesentari vellet Typographus, ingereretque identidem vulgatum illud, semper nocuit differre paratis. Haud tamen subtraxi humeros suppositos oneri, sed perstiti erectus; tum quod iam antea non contemnendum poetarum numerum erueram e genitalibus latebris, quibus hactenus fuerant defossi, paucissimorumque ideo erant oculis usurpati: tum etiam quod animo meo probe constaret Florilegium istud pluribus partibus uberius fore absolutiusque farragine multis retro annis sub Amorum titulo evulgatâ ab Aegidio Periandro: quam ipsam alioqui, sub nomine Deliciarum iterato edere parabat hic noster, si operam hanc meam ipsi denegassem. Quid, inquies, isthaec ad me? nihil profecto, Virdunge praestantissime, nisi quatenus te mihi invocandum putabam in vicem Herculis Alexicaci, ut scilicet laboranti in misera hac Charybdi exhiberes amicum et ferentarium simul et consiliarium. Id fiet si opus istud tua opera reddideris comptius, augustius, partim nondum publicatis dulcissimi ingenii


page ):(3

tui melliniis, partim amicorum tuorum tragematis, quos passim multos tibi parasti summa virtute nec doctrina minore, sane ita non una amystide quotidie Orchomeniarum Dearum hauris undas, ita indefessa lectione omne genus bonorum Auctorum redigis quasi in sucum tuum ac sanguinem, ut nihil ex officina Virdungi prodire possit, quod non sit omnibus numeris absolutum, hoc est, quod certet cum venustate aevi prisci. Vive igitur U.C. vive, neque te a laudatissimo proposito abduci patere ob quorundam male feriatorum opiniones scaevas, quin immo, si sapis, ut sapis, tu contra audentior ito, fretus et conscientiae bono, et iudicio posteritatis, quod meritis tuis tanto minus deerit, quanto magis nunc in te fremit improbus Livor, cui beluae si una eademque opera, et mea quoque causa, obviam iveris [(transcriber); sic: ieveris] , plurimum me tibi obligabis. Ibis autem, si ei forte quaerenti cur carminum Celtis, cur Coruini, cur aliorum, quos non nomino, largiorem vulgo praebuerim gustum, quam etiam videbantur mereri, respondeas, factum primum ut omnibus constaret, ubique sui esse similes, hoc est, vix tantum profecisse in Lingua Latina, uti


page ):(4

animi mentem verbis commodioribus exprimerent: nedum ut prompte eam satis adsequeretur posteritas. Feci id praeterea, ne ipse eiusve adseclae requirerent paris plane fili [(transcriber); sic: filii] Poetas plures, quales sunt inter alios, Iac. Loch. Philomusus, Henr. Bebelius, Georg. Bockius, Iac. Wimpheling. Ioannes Paedionaeus, et alii: quorum e vastis libris nihil omnino vel fidiculis exprimamus, quod legi possit sine praesenti nausea, id ipsum tamen, non ipsis vitio vertendum, sed saeculo, omnes scimus, sed et hoc praeterea, talibus caudicibus auctius tantum futurum volumen istud poeticum, non etiam melius. Vides quantum oneris tibi imponam, V. C. Sed quid? Idem tibi licet in me. Probitati profecto tuae atque eruditioni ita obligor, ut te inter arctissimas meas necessitudines amem, obseruem, colam: neque tam grave aliquid imperare possis, quod non incontinenti impetres. Ut ei forte non videar ferendo, haud tamen subterfugiam, quin potius optionem mihi sumam Amorem, ille mihi alas suas commodabit, quibus probe subnixus, nihil non feram, vel usque in caelum. Interim dum huius rei facis periculum, vale et salue, ô carissimum mihi caput.