Fere post duo lustra queis iacere
Monavi, in viduo toro solebas,
Iam tandem sociam alteram laborum,
Curarum comitem, precumque vitae
Solamen, merito atque iure quaeris.
Eant nunc veteres, novi et Sophistae.
Uxoremque piam, probam, pudicam,
Somnient studiis viri nocere.
Doctus Monavius, secundus aevi
Nostri Plinius, alteratque Varro,
Qui scribitque legitque plura solus,
Quam multi faciant simul Sophistae,
Haec commenta suo novus maritus,
Exemplo satis et super refutat.
Quid restat nisi ut augurer tibi istas
Monavi optime, nuptias secundas
Felices fore, te diu quieto
Victurumque animo esse? namque sit tu
Vixisti tuo lustra, cum tui plus
Parte dimidia ipsius careres:
Quod iam lustra Deo favente vives,
Parte dimidia rui recepta?
Debemus multum vobis, Posthi atque Melisse
Per quos Germanis nomen honosque manet.
Exterus effreni vates non optimus ore
Quondam haec non veritus dicere verba fuit
Producit nullos Germania crassa poetas:
Gallum, Italum, Hispanum mollior aura fovet.
Gallo, Italo, Hispano teste haec vox futilis, atque
Vestrae concentu vana probata lyrae est.
Saluete ô digni queis Tentonis ora coronam,
Dedicet ac tales sculpat in aere notas:
Non minus hi, quam cui libertas aurea cordi est,
Queis patriae curae est gloria, laudis habent.
Qui iam tum poterat sedere iudex
Inter Signonium atque Riccobonum,
Cum lanugine vix ei recenti
Leves inciperent genae occupari,
Qualem hunc quaeso putas fuisse, amice,
Futurum, solidam si ei senectam
Mors atque invida Parca non negassent?
Versibus adscribam vis ô Posthi optime nomen
Quos fundit raros arida vena mihi.
Omnia ais longi consumit temporis aetas,
Ast avidum ingenii laus fugit una rogum
Recte: sed quid me his nomen iuvat ad dere? nomen
Est sperare, mihi quae paritura nefas?
Iure tuis nomen Posthi, tu versibus addis:
Nam genium numquam quo moriantur habent.
Sif crum et chalybem formae prastantia vincit,
Ut quendam e priscis notum est cecinisse poetis:
An Lingelshemii tamculto in pectore quodque
Large? egaseo fonte hausta emolliit unda,
Exarsisse novum quisquam mirabitur ignem?
Agnes est ignis, velut omnia perdomat ignis,
Sic forma Agnetis vel corda adamantina mollit.
Agnes est magnes ferrum attrahit iste pudici
Agnetis mores et purae gratia frontis
Vel rigidum Timonem ardenti inflammet amore.
Vivite feiiees: sit vester mutuus ignis.
Igneque sit vestrae longe vivacior, opto.
Dum Musae reliquae et charites tibi carmina dicunt
Certatim, et argutae sonant passim lyrae:
Endymionaeo mea Musa sepulta sopore,
Tutique gaudens fructibus silentii,
Concentu strepituque novo hoc excita, repente
Sese erigit et edocta ubi a reliquis fuit,
Laeticiae quae caussa novae quae gaudia tanta:
Cuiusque cuncta haec seruiant honoribus:
Si quantum vellem, possem quoque, tristior inquit,
Studio canendi nemo me antevertetet?
Vos Lingelshemio bene praemeditata canetis
Carmina sorores, et iterabitis: ô Hymen
Adsis, ô Hymenaee: fave ô tu pronuba luno:
Mihi semisomni, heu, excutit chelyn pudor.
Priscos naviter insequi poetas,
Priscos Dousam imitarier poetas
Omnes unanimi fatentur ore.
Sed novos mihi comparare priscis
Quorundam licitum severiorum
Si pace est: ego dicere haud verebor
Priscis esse parem novum hunc poetam.
Nam quae haec estratio negare priscis
Posse ullum esse parem novum poetam,
Ob caussam hanc quia natus hocce seclo est?
Num priscis igitur mage obligatus
Erat Phoebus, erant novem sorores?
An non Phoebus, ut et novem sorores,
Gratis dat sua dona cui videtur?
An non plus quoque iudicare fas est
Praestare hunc rogo qui improbo labore
Discit solli cite exteram loquelam,
Euaditque in ea optimus poeta;
Quam qui evaserit optimus poeta
Linguae, quam imbibit ubera ad parentis?
Dousae hanc ergo adimas caveto laudern,
Ne te appareat invidere Dousae,
Quod ipsi metuis tibi arrogare.
Tene ex robore brachii tui aequum est
Divini Herculis aestimare robur?
Putas nemo Heliconis in cacumen
Quod Phoebo duce pervenire possit,
Tu vires quia deserunt pede imo?
Sic priscos igitur colas poetas,
Ut non reicias novos poetas,
Priscis tempore non pares poetis;
Priscis ingenio pares poetis.
Passim multa poemata exaramus
Indocti mediocriterque docti:
Verum includere cuncta puro Iambo.
Soli Pierides dedere Dousae.
Ergo propria laus sit ista Dousae,
Quod solus poterit sat ille Dousam
Laudavisse poetam, more Dousae,
Puris scribere cui datum est lambis.