March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

SIMONIS ULRICI PISTORIS A SEUSELITZ

Iano Grutero sponso.

GRutere ocellos Harmosynes tuae
Ut te canentem viderat et gravi
Hinc inde deflagrare pectus
Audierat genitrix Amorum;
Et ipsa facti nescia vulneris,
Purgante taedas et puero suas,
Nec ullibi testante visam
Esse sibi Harmosynen locorum:
Mox Diva ludos sensit, imagine
Nudaque regnum tam graphice suum
Mirata pingi, te inde veram
Censuit Harmosynen mereri.
Sed aequiorem; quae parili tibi
Amore certet, quae tibi suaviter
Quodcumque scriptum aut cogitatum.
Per nebulam fuit ante inanem,
Reapse praester coniugii sacro
Coniuncta tecum foedere, te tua
Delectet in dulci iuventa
Caniciem vegeterque seram.
Hoc Diva sirmum perpetuura sere
Testata Myrthi est per virides comes;
Triga annuente Gratiarum.
Sternuit omen Amor secundum.


page 95

Hinc destinato te modo munere
Grutere donant: sic eboris vice
Frustra cupiti gratiorem
Pygmalion retulit puellam

In alterum librum Ocellorum Iani Gruteri.

Gruterum in antris Carmina Musicis
Vidi docentem credite Posteri
Nymphasque mirantes, et aures
Pierium patulas virorum.
Ohe recenti mens trepidat Bono.
Plenoque amoris pectore, turbidum.
Laetatur! euge o perge lane,
Perge gravi celebrande plectro.
Fas eruditi sit mihi carminis
Subtile silumo, fas sit et uberem
Cantare venam, deque metris
Lapsa tuis iterare mella.
Fas hunc priori iugiter additum
Novum Libellum tamque oculissimos
Tuos ocellos; queîs micare
Ipsa Charis, Venus ipsa tendunt.
Tu pervetustae Historiae invia
Ruspans, reponis cesca Quiritium
Reperta, Doctorum stupente
Ingenium Geniumque turba.
Te Plautus ambit sollicite Accius.
Tete Apulei fabula Lucii
Impressa per scelus Priorum,
Vulnera consoi ides, precantur.
Nullus lepores rectius et ioca
Utrique reddet seu rarionibus
Sit res gerenda sine priscis
Lectio constituenda libris.
Te Musa doctos Musav vetans mori,
Aeternat altum Gloria verticem


page 96, image: dele0096

Contendit astris: teque penna
Fama vehit metuente solui.

In honores Martini Coleri.

NVllus argento color est avaris
Abdito terris, nisi sub nitenti
Luce versetur, nisi tem perato
Spiendeat usu:
Ingeni sic nec vigor ullus arctis
Quod latet claustris hominum ni in ipsa
Luce versetur facilem suique
Commodet usum,
Ingenî sed quis valor est, sagacis
Quamlibet, Musis et Apolline omni
Quod caret, nullo meliore cultu et
Arte politum?
Nempe caelati graphice venustas
Maior argenti velut est: ita olim
Maior exculti studiis patescit
Ingenii usus.
Scilicet noto loquor haec Colere
Docte, quae primis meditata abannis
Sunt tibi, quorum documentque de te
Ipse dedisti:
Est tibi numquam superandus ardor
Ingeni, qualis deceat volatu
Praepeti longe sociis relictis
Prina petentem.
Non tamen non his tribuendo multum
Dotibus doctas animum per artes
Segniu formas Themides minusue
Templa celebras,
Templa per longos tibi cognita usus
Templa non ullts adeunda quorum
Non prius caeno e potiore finxit
Pectora Titan.


page 97

Qua laborandum fuit in Charybdi
Quanta monstrorum tibi perdomanda
Vis, sine aerumna subeunda tergo
Quantaque moles,
Dum velaugustos Sophiae perhortos
Purius vivo sabra foure tingis.
Vel magis iustae iugae celsa tentas
Scandere Divae,
Non ego versu memorare multo
Audeam nec mi puto, credat ullus
Cui minus lenga est series tuorum
Nota iaborum.
Quicquid assultu temerare suevit
Impio Musis sua qui dederunt
Nomina, hoc numquam patiente frangi
Corde rulisti.
Hinc tibi non tanto pretio petita
Crevit immensum (procul hinc amaro
Felle suffusos oculos rerorquens
Livorabesto)
Crevit occulto velut arbor aevo
(Arbor ut paucis solidas quae in annis
Non capit vires) gemini expedita
Notio iuris.
Nec fori tantum tibi cognitaeartes
Queis reum vexet irepidum petitor
Queîs petitoris reus et moretur
Ludat et ictus:
Scis quod argutam deceat cathedram
Pontibus quae sint repetenda priscis
Purus ut legum pateat repulla
Barbarie usus.
Non enim vulgi tibi trita ritu
Limina Astraeae modo prima: queîs vel
Eminus visis reputant se in omni


page 98, image: dele0098

Iure peritos.
Ipse lustrasti sibi Diva sedem
Qua locar sacros adyti recessus
Fontis illimi latice unde Iustum
Manat et Aequum.
Quin sua ut vidit Dea te petentem
Templa, mox totis aditis recepto
Mille fragranti labio obvia addens
Oscula dixit.
Aut mihi e terris hominum nefandis
Ausibus puisae superas necessum
Perpetim sedes colere infrequenti
Templaque cultu
Aut ab hoc caelis numero relictis
Ad domos cogar repedare priscas
Cogar humanos propiore vultu
Visere caetus.
Nec moror nam quod scelus ante Divos
Ad fugam fecit properare longam,
Iuris hic aequo moderamine usus
Auferet omne,
Huius haud curem bona tanta templi
Hic quoque in terris mihi si sacerdos
Mente tam culta manibusque puris.
Stabit ad aras.
Amplior paullo numerus colentum
Me pari si esset studio relictus,
Non nego quin mox redeant in aurum,
Tempora priscum.
Sic ait sanctae et memor aequitatis
Diva, se tanto studio colenti
Ne sit ingratus labor usque digno
Munere curat.
Namque adir iuris Dea quos docendi
Praestites nonit sibi constitutos


page 99

Leucorin qua Albis celebrem tumenti
Alluit amne.
Hos tuam sacris penitus peritam
In suis mentem docet et labores,
Te sacerdotis cumulent suique
Mandat honore.
Nec mora hi iustae bona iussa Divae,
Mox capessentes tribuunt labore
Et tuo dignum studiisque dignum
Munus honestis:
Namque te sacra tuor ecce in aede
Inter aspectus populi frequentes
Mysticos mystae Themidos deinceps
Sumere cultus.
Ergo sublimi tuor in cathedra
Stare te, mutos, prope te iacentes
Iam modo clausos numeroque apertos
Cerno magistros.
Pileus circat caput eruditum.
Annulus doctos digitos recepto
In sacerdotem Themidos sacerdos
Oscula figit.
Iamque Doctoris titulo decorus
Inter applausus tibi gratulatum
Inter optantum tibi multa transis
Omina laeta.
His meae si quid loquor audiendum
Vocis accedit bona pars et ô sol
Pulcher exclamo, meritos quo tandem es
Aptus honores!
Quos precor sic sic Deus ut secundet
Summa votorum ratio tuorum
Constet ut tandem tibi quo labores
Dirigis omnes.
Publicae ut tandem quoque res politi


page 100, image: dele0100

Ingenî fructus capiant amoenos,
Hinc tuum nomenque eat aeviterni
Per numerum aevi.
Nec tibi hoc tantum titulo laboris
Laetor exhausti pretium tributum.
Sit secuturi is, precor amplioris
Ordium honoris
Sic velit fautor, Deus aequitatis,
Sic agant queîs haec data ab hoc potestas,
Fallor? an spondens fore, cor frequenti,
Subsilic ictu?

In Viduitatem Iac. Monavii.

Rectius vives, Monavi nec usquam
Coniugem urgendo lacrimis priorem,
Nec maritatae nimium abnuendo
Gaudia vitae.
Aureum qui connubiale foedus
Deligit, felix caret exoleti
Sordibus lecti caret et pudendo
Tutus amore.
Saepius curis agitatur, aevum
Quisquis improlis viduum peregit:
In suo cernit sua cum perire
Funere cuncta.
Gaudet in festae sociam et secundae
Intuens sortis bene coniugatum
Pectus: inducens hiemes iniovas
Lupiter: idem
Summovet, non si cito prima et ista
Sic erit: tandem placido revisit
Te Deus vultu neque semper uni
Pata minantur.
Qui tibi rebus Deus ante in arctis
Adfuit, navis moderator idem
Nunc tuae vento repleat se cundo


page 101

Turgida vela.

In eiusdem nuptias.

Mon. Donec carus ero tibi,
Nec quisquam potior te trahet in sua
Abductum mihi iura amor:
Vivam regifica sorte beatior.
Spons. Donec non aliam magis
Ardebis thalamo meque foves tuo:
Castis semper amoribus
Vivam Dulichia coniuge clarior.
Mon. Me nunc multus amor tuis
Adstrictum vaiide legib. implicat.
A te non ego dividar
Dum parcent Dominae fata superstiti
Spons. Me torres face mutua,
Addictumque nova compede detines.
Te grato obsequio colam.
Dum parcent domi non fata superstiti.
Mon. Quod si pulchra favet Venus,
Con iunctosque iugo cogit aheneo,
An nexum excuties meum
Vitae ut conditio stet tibi liberae?
Spons. Quamquam sidere pulchrior
Libertas, tamen et dulcia, quae paras,
Expertis scio vincula
Tecum vivere amo: tecum obeam libens.

In eiusdem symbolum: Ipse faciet.

Summae nec pietatis indigentem.
Curam, Christicolas nec indecentem,
Quae sic res hominum quieta curet,
Ut ne vel nim ium minusue curet,
Et quae cuncta Dei in manum potentis
Committenda putet: simulque mentem
Quae non luxurians nimis secunda,
Cum fallax hera forte spirat aura:


page 102, image: dele0102

Nec deiectae metu gravi malorum
Iactetur quibus haec misella vita:
Sed quae praesidio Dei reposta
Solo, despiciat pericla cuncta
Quae, rebus dubiis licet, reseruet
Spem numquam dubiam silentiumque
Verbis ante oculis sibi duobus
Quis vult constitui? Tuum subinde
Dico perlepidum, pereruditum.
Et fonte, ut pater, e sacro petitum,
Praestantissime symbolum Monavi,
Ipse inquam faciet tuum Monavi.

Ad Themidem.

Quem tu, sancta Themis semel
Nascentem placido lumine videris,
Illum non labor improbus
Lassabir manuum: non equus impiger
Bellis reddet ab exteris
Victorem: medicae res neque Deliis
Ornatum foliis virum,
Quod morbi ancipites sustu lerit minae,
Osteudent populo inclitum.
Sed qui saepe forum fertile conciet
Legum spissior ambitus,
Frugent luridici nomine nobilem.
Hunc rex, hunc populus libens
Dignatur metitis semper honoribus,
Summis inserit et viris:
Ac iam dente minus carpitur invido.
O Astraea potens, fori
Dulcis quae strepitus optima temperaos
O brutis quoque bestiis
Depulsura habitus, si libeat, feros:
Totum muneris hoc tui est,
Quod tollit digitos praetercuntium


page 103

Aequi non malus arbiter:
Quod vivunt homines unanimi, tuum est.

Ad Grammaticam.

Quem tu, Grammatice, semel
Discentem placido lumine videris,
Illum non vitiis scatens
Turpabit trivium: lingua nec improbe
Fallet barbara verbulo
Dicentem: neque vox putida pessime
Stridentem velut anserem,
Quod gentis superet Grammaticae minas
Imponet Capitolio.
Sed certissima norma usus et arbiter,
Linguarumque comes lepos,
Fingent suaviloquis artibus inclitum
Hunc omnis populus libens.
Dignatur meritis semper honoribus,
Doctorum annumerans choro.
Et iam barbaries hunc fugiens timet.
O divina loquentiae
Dulces quae strepitus, Grammatlce, regis
O mutis quoque piscibus
Donatura bonos, si libeat, sonos:
Totum muneris hoc tui est,
Quod tollor numero te violantium,
Tam magnae metuens herae:
Quod scribo et placeo si placeo tuum est.

In nuptias Martini Coleri.

Scilicet omen habet tempus quod saepe notatum
Insignî fuerit prosperitate tibi.
Vana superstitio desit modo, caepta sub illo
Hine spem consimilis prosperitatis habent.
Fallor an ex genere hoc quiddam memorabile dictu
Offertur taedis, optime Sponse, tuis.
Voluitur, en, certo fatorum ex ordine Mensis,


page 104, image: dele0104

Cui dedit Augustus nomen habere suum.
Mensis hi est tibi quo concessa Licentia quondan
Scandendi ad summum iuris in arte gradum.
Mensis hic est anne qui te redeunte videbat
Doctorum insertum iuris in arte choro.
Mensis hic est in quo sponsu tua facta puella est
Cui minus haud Iuno quam Venus alma favet.
Hancque maritali iungi tibi lege reversus
Ille idem caeli mensis ab arce videt
Non fallor, quod agis faustum certo omine spondet
Qui toties felix fulsit in ante tibi.
Di precor augustum eventu firmate secundo
Augurium ut sponsis sint bona fata bonis.