QUi medice vivit misere inquis Anonyme, uluit.
Ast ego viventem medice bene vivere dico.
Namque homines inter nulli mage vivere laute
Cordi est quam medico, nisi refragetur egestas.
Ast ex praescripto medici qui vivit, ut aeger,
Is misere vivit sic ipse ego vivere nolim.
Irrequieta pavens Schomlerus tormina ventris,
Sub mea turbato pectore tecta venit.
Antidotum rogat, fuluique numisma metalli
Porrigit. ut medicam sollicitaret opem.
Ars mea debet opem dixi, tibi Quaestor inemptam:
Et renui aversa fulua mesalla manu.
Ille lares anceps repetit: mox mittit obesum
Veruecem medico munus habere suo.
Auro crat is duplo potior. verum ergo fatebor,
Lenoni dixit quod vafer ille Syrus:
Oblatae neglecta loco tibi dona monetae,
Ingens interdum noveris esse lucrum.
Cur vina insipidis depravas suavia lymphis,
Ne placeantque facis, quae placuere prius?
Naturae solertis opus temerare caveto:
Lymphaee natali sat bibit vua solo.
An nescis etiam fluvios immittere vinis,
Quique ea divendunt quique aliunde vehunt?
Rhenanas zythi potor delatus in oras,
Vinum absinthiacum gustat; et asper ait:
Heu nimium in vino lupuli deferbuit isto:
Zythi more putans Bacchica dona coqui.
Non opus est, Chytraee, tuas post funera laudes
Irisculpi saxo, quod tua membra teget.
Ostendat nudum saxi memor area nomen,
Quoque recondatis sit nota certa, loco.
Quae post te vigilem redolebunt scripta lucernam,
In laudes sat erunt officiosa tuas.
Si natura aliquam mulctavit robore partem,
Vel non curati vis diuturna mali.
Indocilemque vides medica sanescere cura:
Quod Deus imposuit fer patienter onus.
Indomitumque cave medicando accersere mortem:
Crebra nimis pestis pharma ca more nocent.
Appositae contra servare statuta diaetae
Sit tibi Nepenthes sit Panacaea tibi
Sic medicae per tespes non violabitur artis;
Nec minuet nummos vana medela tuos.
Priscus adorabat stolido poppysmate mundus
Fulgetra ab atris quae micabant nubibus.
Nostra sed haec quoties tonat et micat ignibus aether,
Celsis fatigant tinnulumaes in turribus.
Si densas sonitus potis est perrumpere nubes;
Vis maioraeris utique quam poppysmatum.
Aequor ut epotent culici dic dic elephanti:
Neuter potest. poppysma et aes idem heic valent.
Qui levibus paleis et nudo cortice mavult,
Quam nucleo et granis [(transcriber); sic: gravis] pinguibus esse satur,
Perlegat hunc librum ieiunum. insueta laborum
Pectora fallaci qui brevitate capit.
Si vehi placide viator optas;
In biga anteriore fige sedem:
Quadriga in media locum capesse:
In puppim fluvium secans recede.
Italicae linguae et quam gens usurpat Ibera,
Notitiam sibi Phryx praedicat esse parem.
Verum est ex aequo profecit in hac et in illa:
Hoc est, Phryx didicit lingua in utraque nihil.
Ut recoli gaudent mutatis fetibus arua,
Et replent segetes horrea laxa novae.
Hoc et curarum species vertenda sabinde,
Quo nova cor acuat cura laborque novus.
Sic variare licet curas, variare labores,
Una sit ut certum cura ferire scopum.
Qui dubius plures iaculum collimat in oras.
Haec est quam tangam, dicere nemo potest.
Qui binas lepores simul, et cane captat eodem,
Neuter ei fieri praeda petita potest.
Multa Erycis super invidia mihi, candide, narras:
Invideat malo, quam miseretur Eryx.
Invidiae obicior? quid tum? non invidet ulli
Qui bonus est: solos macerat illa malos.
Fidere te nulli dixti: si dicere perges
Hoc aliis; nemo qui tibi fidet erit.
Fide, videque cui fidas: diffidere cunctis
Veram ceu pestis tollit amicitiam.
Si nulli fidas fidet tibi nemo, tuique
Sic sine rivali solus amator eris.
Nullos qui nulli sidit sibi iunget amicos:
Mutua amicitias iungit alitque fides.
Sunt suspecta tibi quae dicit amicus agitque:
Suspicio est verae virus amicitiae.
Pistorius Constantiae
Fixisse sedem dicitur.
Sedem ô utinam Constantia
Fixisset in Pistorio!
Ad cenam Stasimum Syrus vocarat,
Bibo strenuus hic; sed ille lurco
Gurgesque insatiabilis ciborum.
Invitans Stasimum Syrus bibendo.
Hunc grandem tibi, ait, scyphum propine.
Praegandem similam prehendit ille,
Hanc, dicens, praeedo tibi vicisiim
Nam tu me quoniam pares ad haustus
Urges, utgeo te pares ad esus.
Excessus utriusque sic repressi
Sunt namque hic Cereale dum recusat
Crustum, pocula mox recusat ille.
Non semel exhibui versus tibi, Care, legendos,
Ingenii fetum deliciasque mei.
Quos verbis laudas et per se currere prompto
Hac ratione stedes addere calcar equo.
Esse probum tibi iudicium, linguamque vacantem
Fraudescio; et faveo laudibus ipse meis.
At simul acanimo subit has illasue Camenas
Interdum dominis rem peperisse suis.
Et fructu caruisse meas: mescrupulus anceps
Cogit de verbis addubitare tuis.
Tu festinus ad haec: pretium tua carmina quoduis
Exsuperant; pretium nemo dat ergo tibi.
Hem, quid ais? sunt verba mihi data Care: iocaris.
Adde iocis autum, et me pete saepe iocis.
Quis duro sitiens humanum corde cruorem,
Quartae hominum parti lucis ademptor erat?
Ubero quis nineo gusterit turgida lacte.
Ante patrem et matrem si potes, ede mihi.
OED. Nuper ab Hesperia missa est gallina coborte,
Uno plus quam sex quae parit ova die.
DA. Ovene vera putas? OE. Duplici puto plena liquore,
Albenti et croceo, cortice sub niveo.
DA. Vah nimium mihi mira refers. OE referam mage mira
Bestia supra omnem sed vorat ista modum:
Dimidio modio nam plus absumit avenae,
Ingluviem quoties vult satiare suam.
DA sit procul a nostra talis gallina cohorte
Oua ego non opto tam pretiosa mihi.
OE. Multa mihi talls contra gallina sit opto;
Ouaque mi pariat tam pretiosa diu.
Cernis urinas sine conspicillo:
Noscitas nummos ope conspicilli,
O tui miram Palinure visus
Conditionem.
Fallori an nummûm tibi cura maior.
Fectus obsedit leve, quam fugari
Quo modo possit misero molestus
Corpore languor.
Mox adfuturo pallida Martio
Maestus timebat funera Pontius,
Et saepe, Martii inquit atrox
O utinam mihi parcat ira!
Totus precanti Martius annuit:
Aprilis autem trux rapuit virum;
Suique regni luce prima.
Lethifero iaculo peremit.
Ne Martii quantum libet asperi
Funesta solum tempora censeas:
Sed quaelibet labens suprema
Esse tibi videatur hora.
Qui parat invita natura expellere morbum
Invictum longo tempore, littus arat.
Imo quod est gravius medicamine viscera crebro
Lassat, et interitum promovet ipse suum.
Quem curare nequis, relevet patientia morbum:
Hanc cibus et parce sumpta medela iuvet.
Romanis Fabius cunctando restituit rem:
Cunctando vitae consule ture tuae.
Hac Victorinus Meles, qui vincere morbos
Arte sua poterat; contumulatus humo.
Qui vitae tories alienae vicerat hostes,
Cur nequiit vindex corporis esse sui.
Si nocturna quies quae sensus vinxerat, una
Brachia vinxisset cruraque fessa mihi,
Non me deciduum ceisae per aperta fenestrae
Mors in subiectam praecipitasset humum.
Heu nimis irrequieta quies, quae sensibus altum
Torporem inducis membra agis, acta necas!
In tenebris cecidi sed clara luce resurgam.
Fro falsa oblata est nunc mihi vera quies.
Dum trudo fetum fluxas in luminis oras,
Me fetumque orbant lumine fata meum.
Deserui occiduam moribundo lumine lucem,
Luce ut inoccidua tempus in omne fruar.
Quin mecum ille meus, mundani luminis exors,
Luce Dei fruitur iam propiore puer.
Nostra quid ô cari lugetis fata propinqui?
Vox nox et tenebrae: nos habet alma dies.
Cum tibi pro Musis Gradivi castra placere
Coepissent Marti victima factus obis.
Exspecta mortem quocumque ferare locorum:
Quo maneat nescis mors te inopina loco.