March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

MICHAELIS PICCARTI FRANCI

Psalmus 73.

QUid nutas animi mens tandem stulta pusilli?
Praesidiumque suis dubitas forte esse Iehovam?
Quorum animos puros scit, quorum corda caminis
Explorata tenet fidei, vitaeque peractae


page 58, image: dele0058

Rectum iter, a fuco longe atque a fraude remotum.
Meme autem incautum rapuisset devius error
Transversum ferme, curuato et poplite casui
Iam propior fueram pronus diffidere Iovae
Iudiciisque eius vecordi obsisteire nisu.
Iamque in discrimen Verum Deus ipse, fidesque
Venerat ô tristem, dum mente revoluo, ruinam.
Indignabar enim florentia fata malignis,
Dante Deo, tribui et molli decurrere vitam
Tramite: praeterea tumidum mihi bile coquebant
Verba iecur, fastusque hominum sua magnificantum
Praemia vitai per compitaque extollentum
Nec vana voces illis, iactantia vana.
Nem pe mihi passim circumspiciendo notaram,
Forruna atque opibus laetos flore nocentes,
Non illorum ullis vitiari gaudia morbis,
Ullis suppliciis, poenisue a numine missis
Sed vero Herculeo minitari robore caelo,
Et vexare pios, dirum intentare que bellum.
Qualiter et gemmis baccatum ausoque monile
Collum ambit, croceoque tegit velamen a cantho,
Circa, hominis corpus, firma compage coactum:
Haud aliter diro reproborum inflata veneno
Colla tument fastus et spirant naribus ignem,
Ignem oculis fetam quin fermentata saginam
Pinguis aqualiculi qui toto sesquipede exstat,
Ambitio rumpens caprificum e pectore trudit.
Inde cavi spirant mendacia publica folles,
Incestantque bonos dictis, quos vita modestos,
Quos probat esse pios, contactuque omnia foedant
Immundo: Iovam nunc caelo deripere alto
Deposcnnt frustra, nunc terris candida quaeque
Pectora perfendunt succo loliginis atrae.
Huc progressi etiam, ut tota sua crimina iactent
In cavea, Infandisque haec praemia talia factis


page 59

Deberi, tribuique aiant, populumque sequacem
Artibus his reneant qui dicta ad talia plaudat,
Insultetque piis: Quis vos, ô pectora coeca,
O infelices animae. Quis vos Deus, alto
Respiciatifecis vestrae quem cura fatiget?
Huc oculos adh bete rudes mentemque referte
Saxo incrustatam, aut septemplice pelle Elephanti;
Quosque favore hominum et censu flotere videtis,
Expertesque mali molli decurrere clivo,
Hisce favere Deos, his credite numina amica
Vivere, et illorum tutari usque usque salutem.
Heu mihi quam durus sermo fuit ille malorum
Quam mihi multipici pulsabat verbere pectus.
Namque negate fidem dicentibus ista vetabat
Sors primum illorum, quos divite copia ornu
Stipabat circum, tum sors contraria nostra:
Qui cum inculpatam sine crimine puriter omnem
Egissem vitam, non latum a iure recedens
Aut digitum, aut unguem, tamen haud quidquam inde recepi.
Quo possem exactae solari taedia metae.
Res augusta domi, adversus foris ingruit imber,
Qui carnes, venas quique ambedit ossa, medullasque
Haurit et ad Phoebi lucem exortumque diei
Ante fores nova maestities, novus excubat hostis.
Ergo parum hinc aberat quin victus cederem, et ultro
Porrigerem, cum iure manus, teque inde relicto
Ipse etiam fierem reprobae nova portio turbae,
Gratiani tua me revocasset et inde retractum
Iussisset veteris monimenta retexere secli,
Progeniemque tuam, tua iussa et sceptra sequentem
Quorum consilium, vitam, moresque maligne
Proditione mea damnassem et memet in antra
Mersissem Stygii numquam effugienda Draconis.
Verum alius factus (tibi sit pro munere tanto
Gratia par, supreme Pater) disquirere cepi


page 60, image: dele0060

Caussam animo quate, tam mollia fata malignis
Indulgens, proprio describ is aspera coetui?
Traxerat haec dubiam mult s sententia mentem,
Saepe aliis, tamdemque mihi sed quaetere caussam
Hanc mihi permissum vidi reperire negatum.
Et sensi densa obtectam caligine mentem
Haerere incertam ad tantae mysteria reii.
Visum itaque in divina tui sacraria verbi
Abdere florem animi caussamque indagine certa
Exin rimari, nec me res illa fefellit.
Nam didici, falli si quis praesentia solum
Iudicii faciat normam, nec mente futura,
Et qualis maneat tandem isthaec gaudia finis,
Praecipiat, tristem secum versetque ruinam.
Scilicet in glacie statuis, per iubrica ducis,
Atque afflas opibus, tamdemque attollis in altum,
Ut lapsu graviore ruant pessumque prementur
Altius, Heu tenui quam stant pendentia filo
Fata malis: Etenim vel muscae praepetis instar,
Vel nictus oculi aut si quid velocius his est.
Ridentis temere pellacia frangitur undae
Et miseros letho mergit sternitque nocentes:
Ac velut in segetem si flamma furentibus austris
Incidit haec late sata laeta boumque labores
Depopulatur agris, longe circum omnia vastans:
Sic illos etiam ira Dei succensa potenter
Cotripit, exitio subito involuitque tremendo.
Atque uti nubiferum montis latus arte revulsum
Aut Boreae furiis subiectum in Nerea pulsum
Desilit horrendo fremitu: Sic illa ruinam
Turba trahit, Stygiisque vadis impulsa fatiscit:
Momenti puncto somnique volubilis instar
Nomen opesque illae Laethaea nocte tenentur.
Gloriaque in tenues stolida et iactantia fumos
Soluitur ut moritur fax deficiente liquore.


page 61

Haec tua pandebant mihi sancta oracula, et illa
Fallere nil prorsus res atque eventa probabant.
Quae cum ignorarem prius indignatio mentem,
Ob res tam laetas reproborum iusta subibat,
Nec me pungebat leviter cerebrumque petebat
Vulgari telo, Sic scilicet insipiebam
Stultusque ego, totusque stupor: Sed dextera, Iova,
Labsantem tua corripuit casumque ruentis
Avertit, verbumque tuum meliora petenti
Suggessit, iussitque istum exturbare dolorem.
Perge Deus firmare animum, trinune precantis,
Nec medestituas umquam, aut patiare relabi
In tales curas aut in tam foeda relatu
Crimina Tu flammis purgatum atque igne beatae
Mundatum crucis ad oelestia gaudia tamdem
Subuehe me, angelicis et ibidem adiunge cateruis.
Interea te Iova. Sequar te corde tenebo
Firmiter apprensum prae te omnia cetera spernam.
Nemo tibi Caeli par fernice considet alter,
Nemo, qua tellus patet aut retegenda patebit,
Tu mihi praesidium solus, tu spesque fidesque
Delicium solus, tute anchora tuta salutis
Perfugium et portus tu murus aheneus unus.
Umbra levis, stramen fragile atque insomnia vana,
Maceriesque putris, quibus hic innititur Orbis,
Omnia sunt ruitura, tuo nisi fulmme fulta
Consistant placitique tui decreta sequantur,
Quamquam igitur lenta absuma ur tabe solutus
Corporis hic carcer, repetatque sui ordia prima:
Quamquam cor etiam vel cerae more liquescat,
Tot curis pressum totidemque doloribus aegrum:
Tu tamen immenso sub pondere subcumbentem
Er gis et dextra fulcis oleoque perunctum
Laetitiae recreas, ut dememinisse malorum
Discam, meque tibi deinceps committere soli.


page 62, image: dele0062

Nam quos diversos a me fert improbus error,
Quique crucem exosi respectant turpiter ollas
Aegypti, et mundi, te spreto, gaudia quaerunt,
Sectantes ideo deliria inepta Baalis;
Hi fumo atque umbra pereunt velocius, horum
Perpetuo, Domine, incumbis ceruicibus ultor,
Ac poenas inopina et atroci morte reposcis.
At mihi mel purum est hoc, aeternaeque saluti,
Quod rectas insisto vias immobilis, unumque
Agnosco venerorque Deum, meaque omnia soli
Permitto mundi nil vel fugitiva moratus
Gaudia, vel scelerum artifices, Satanaeque maniplos.
Civis resgestas et tot bona praestita nobis
Voce animoque fero, late praeconia didens.
Donec ope eiusdem, angelicis etiam additus olim
Excubiis, sine fine canam sine fine beatus.

E Menandri Graeco.

IUppiter e caelo princeps si me ipse Deorum
Sic compellaret: moriendum lege tibi esse
Fatali nosti: atque id fiet, munere nostro.
Ad vitam vero regressum spondeo certum
Arbitriique tui facio, qua denique forma
Vivere complaceat: dic num Canis, Hircus, Ouisue
Aut Equus esse optes: hominisue resumere formam?
Elige quod malis: Superis sententia fixa est,
In vitam ut redeas, responsum hoc ille referret:
Si sit id in fatis: age vivam, sed veneror te,
Extra hominem quiduis potius sim: solus enim ille
Indigne est felix, miser indigneque animantum,
Adspice Equum meliore nota, meliore alimento
Pascitur, abiectum vir degener accipit eruum.
Observat maior generosum cura catellum.
Sternitur infectus scabie Gallumque ferocem
Participem in ferior metuit melioris avenae.
Soli Homini probitas virtus atque indoles alta


page 63

Nil seclo hoc prodest, sed quod queror officit illi.
Primas palpo tenet, delator ab hocce secundas,
Tertius est fraudum qui scit contexere telam.
Heu Asinum fiori praestat quam cernere tales
Esse loco meliore; bonos doctosque famere.

E Sophoclis Graeco.

ECquis in humanis neget intolerabile rebus?
Faecem hominum vitiis immersam et sanguine cretam
Impuro rerum cursu florere secundo?
Affligi contra fortes de fortibus ortos
Atque bonis? Non haec ratio sat iusta Deorum,
Non hoc iudicium dici sed culpa meretur.
Nempe bonis aequum fuerat condigna decoris
Praemia conferri meriti; et pendere poenas,
Qui meriti poenas. Haec certi est regula turis,
Sic praecidatur multis etiam ansa querelis.

Nuptiis Iam Gruteri et Catharina Stoeckeliae Sponsorum nobilissimorum.

GRuterum varias formas induta nocendi
Carnivoris animique est vicibus undique curis
Sors inimica diu venatum exercuit illum
[transcriber: metre wrong. text in orig. apparently corrupt.]Nunc nutrice fugans procul (ubi Lubi classica Mavors
Omnes per Patriae fines trux increpat armis,
Iamque natant rapidi profuso in sanguine currus
Perque alias cogens gentes errare locosque.
Nunc illi eripiens captissima pectora Amores
Concordes Thalami socias, sociasque laborum.
Nunc Mecoenates, ut porro truderet illum
Ex aliis alias in terras, atque pilae instar
Aestu in continuo sic voluerit aerumnarum.
Nec tamen ille malis frangi vel casibus ullis
Eualuit vinci ignatus vel cedere palmam,
Sed veluti rapidum Mare circum flantibus austris
Vi magna scopulum ferit at nihil ille movetur:
Sed frangit fluctus, montesque revoluit aquarum.


page 64, image: dele0064

Sic ille invicto Fortunae pectore casus
Excepit, tamquam triplici obseptus chalybe esset,
Aut rupes fortasse immoto saxea nisu.
Nunc tamdem satiata malis pudibundaque vinci
Deserit, atque alio desperabunda labores
Derivat, subeuntque locum iam Numina laeta
Mnemosides nimirum et earum praefer Apollo
Cum Charisin. Lauri aeterna de frunde corollam
Nectentes capiti Gruteri munus honorum,
Victoris pulchre quod circum timpora serpat
Testeturque eius toti orbi fortia facta
Ecce Cupido novos etiam illi suscitat igneis
Dans Nymphen, teneros oculis quae iactet Amoreis,
Corque illi iaculis illis perstringat, et omnem
Tristitiem abstergens, blandum per pectora amorem
Ingenat, ac penitus doceat nunc ante malorum
Dememinisse animumque nono praestare labori,
Sed dulci sed longe alio quam forte peracti.
Quae sexum ingenio superet virtutibus annos,
Atque adeo hoc uno sit digna Morita Marito.
Nunc ergo tamdem Gruterus vivere vitam
Incipiet tan demque sciet quae gaudia pura
Mentem animi adficiant et perpruriscere ab ipsis
Unguiculis iubeant Fortunae exsortia tristis.
Nunc nunc ille supercillo nubem auferet omnem
Disiciet curas atque elucti bitur umbris.
Iamque in floridulis. Paphiae spatiabitur hortis
Florenteis violas aut lactea lilia carpens.
Stipatus nymphaque sua aligerum agmine Amorumque
Abditi ubi Risus Iocus omnigenique Lepores
Basia ridebunt vestra ingeminata lai ellis
Labraque, Deliciasque alias. rixasque loquaci
Garritu prodent et gaudia vestra lacessent.
O utinam possem quoque sic, Grutere, videre
Teque igneisque tuos, et coram prosequi utrumque


page 65

Ominibus faustis: verum hoc optare modo aequum est:
Et Tu forte novis vis solus Amoribus esse.
Nec vacat ad voces nunc auscultare aliorum.
Hem bene habet: fruere usque tuo feliciter igne,
Et fruere aeternum neque quidquam ea gaudia turbet.
Quin etiam ante suos quam menses volueret Annus,
Augeat hunc proles morum studiosa parentis
Post alia atque alia et Grutere renascere in illa.

De eiusdem Gruteri Inscriptionum orbis Romani thesauro.

Magnorum scribtis, olim deiecta, Virorum
Barbaries solio ad sola sola exul iit.
Tumque suus studiis honor et sua praemia doctis
Constabant Musaeque exseruere caput.
Quae cum foedarunt blattae voluentibus annis,
Et rudis insciti cura Magisterii:
Exilio rediens amissum adspirat honorem,
Atque locum sceptris optat ubique suis.
Scaliger ille Deûm genus, hoc unoque Parente,
Quod non se similem progenat, inferior:
Ingemit hanc cladem, Gruterumque incitat auctor
Plevum illud fidae pectus Amicitiae,
Occurrat tanto sceleri quacumque liceret:
Ille loqui Lapides et Monumenta docet.
Audit Barbaries: et de me nunc ait actum est!
Hac una potui morte manuque mori.

In Iani Dousae obitum.

Dousa fuit qua terra fuit, qua Dousa, superstes,
Divisum cum Diis imperat imperium.
Cum Iove regna tenet, cum Pallade corda gubernat,
Cum Marte hostili sanguine foedat agros.
Carmina cum Phoebo dictat trahi corda poetis,
Cum Musis doctis praesidet ingeniis.
Adstite Mercurio sesamo atque papavere verba
Tingit, cum Charisin pectora amoena iocis.


page 66, image: dele0066

Anne fuisse illum, qui D Is se miscuit? Immo
Nunc demum vere vivere credicterim.

Aliud eiusdem, in eundem.

Dum vixit terris, nequiit maioribus addi
Dousa Diis, carnis pondere pressus humum:
Ast ubi se nostris exemit faecibus, astris
Additus, ecce, uno nunc minor ille Iove est.
Quam multi optarent tantisper vivere terris,
Dum possent tandem sic obiisse, Dii!

In Octelium.

Orbem qui varie sparsum, caelique patenteis
Tam late lateque domos, spatia omnia Solis,
Qna mane exoritur nobis, qua idemque caducus
Mergitur Oceano, dum noctis cedit honori:
Usurpanda oculis, corpus congessit in unum:
Dum secum expendit quaenam pro talibus ausis
Hostimenta ferat: Terrenis plaudere rebus
Dicere fata iubent; atque huic valedicere mundo,
Inductum caeloque astris fulgentibus addunt
Nempe virib hoc unum potuit pensare labores,
Nobis illorum solum meminisse relictum est:

Aliud.

Ortelium ex meritis vivum haud laudare licebat,
Ingenua virtute id prohibente viri:
Ereptum terris illum caeloque receptum
Laudare, ut voluit nullus adhuc potuit.
Omnes conantur, sibi in eius laudibus usque huc
Nemo satisfecit, nemo satisfaciet.
Quisquis eris, cuiatis eris, dic obsecro, eidem
Obfueritne mori profueritne mori.

D. Vito Burgero.

Vite, virum quo vix meliorem lumine Phoebus
Illucet, quo deinde mihi vix inter amicos
Charior alter erit, memorive in pectore vivet,
Eic Te antiqua fides non solum et puriter acta


page 67

Usque tenor vitae, verum et doctrina, bonisque
In libris studium iunxere, ac cura docendi
Sedula. Tunc autem Piccartum carmina poscis?
Atque iubes Gnati tedis bona dicere verba?
Anne hoc serio agis? vide ne te abduxerit error.
Nam, quod me doctis vis accensere poetis,
Aut ego (crede mihi) aut tu valde salleris: at si
Deberi Tibi iure putas et foedere amoris.
Quale id quale siet, quod scribsero forte, futurum.
Haud equidem infiteor: sed quae tibi gloria surgat
Inde, tuo aut Gnato, tu sane videris ipse.
Non ego, Vite, meo mirari in carmine quidquam,
Ni forte obsequium possum studiumque placendi
His, qui conari suadent, et scribere poscunt.
Nec tamen una mihi scribendi est caussa relicta
Iniussuque tuo, iamdudum erumpere votum
Gestibat, nisi, saepe meas dum existimo vireis,
Eligerem, ingenuo revocante pudore tacere
Nam quid amicitiae castissima vincla paternae
Commemorem? cum quo virtutum soedere iunctus
Leucoreum ad montem vixisti suaniter, illi
Qua vixere olim duo fulmina relligionis,
Ille, admiranda Doctor virtute, Lutherus.
Romulei excisor Monstri atque huiusce fidelis
Ille Parastates, niveo candore Melanthon,
Unica Pieridum vita et pietatis imago,
Illi, ubi vidistis nostri miraculum id aevi
Peucerum superae specimen praenobile curae,
Nempe viri hanc pietas meruit, studiumque precandi
Ardens et crebrum, cuius tu testis et ille,
(Quem sibi nunc nuper res Norica luget ademtum
Ac vita functum longique laboribus aevi)
Schillerus, parili cum praeceptore Philippo,
Et virtute senex et relligionis amator,
Discipulusque pie constans, nec arundinis instar


page 68, image: dele0068

Circumagi patiens, ventorum aut turbine nutans.
Quid de Te dicam? qui metam candide amasti
Hactenus immeritum qui commendabilem amicis
Vocetua factum voluisti quaque iuvari
Officiis potui, iuvisti promptus, eumque
Constanter servas animum, fideque tueris,
Quem quidem ego studio simili, cultuque fovebo.
Ne pudeat Te quando mei, pigeatre favoris
Nec mihi dum sponsi nostris iuvenalibus annis
Dulce sodalitium atque unius mellea mensae
Excidit ex animo communio cuius apertum
Atque animum vere patrium constanter amavi:
Amplexusque fui mores et verba lepore
Singula condita ac salibus moderata venustis.
Quid Socerum? cui gens favet Egloffestenia tantum,
Illa soli Franci pulcherrima Gloria, Auorum
Non ita imaginibus, propria ut virtute trecentis
Antistans aliis: consensu ut congrege, eumdem
Castello Kunreutt veteri prafecefit unum,
(Castello, structis de vivo marmore muris
Ac circumtumidis muniso non semel undis,
In quo expugnando quondam fertissimus ille
Albertus multum sudavit, et impiger omnem
Machinam ei admonit, donec vi denique victum
Concidit et saevas irati Principis iras
Multorum sensit miseranda clade suorum)
Nec temere: quis enim faveat non si bonus ipse,
Antiqua virtute iro et pietate stupenda
Inque Deum inque fidem veram, Christique cohortem.
Quippe exercitiis verae pietatis amorem
Et dulcis patriae et cognati sanguinis ipsas.
Denique opes multo magnoque labore repertas
Posthabuit fortis, mundanaque spernere cuncta
Prae superis didicit docuitque imitarier omnes.
Hic talis, quando ad se Egloffstenius anno


page 69

Kunreuthum exciret cum Gnato me quoque, multo
Semper honore habuit, mire testatus amorem
Officiis, hospes queîs affici ab hospite gratus
Acceptusque potest: quibus haud me simplice nexu
Tum sibi devinxit, merito et iam poscere iure
Ame vota potest hymenaeo Eiliae Elisae
Hae mihi scribendi caussae: quarum una seorsim
Sufficiat, quid tu censes, Burgere, potesse
Coniunctas? quantumque animi mentem animi tentent
Sed vere dixi, nil me, nil hercule, Vobis
Dignum, quoque aureis cupidas sensusque sequaces
Imbuerem, invenio: sic vena exaruit omnis,
Sic vigor ille mihi, si quis fuit ante recessit.
Ne tamen inventos abeant tua vota precesque,
Accipe non carmen sed amici vota precantis.

Et Tibi coniugium hoc vertat feliciter ipsi,
Consoceroque tuo, Sponsis sine lite secundet,
Non sine prole. Deus donet peramabile Elisa
Nomen avi vobis, faciatque nepote beatos,
Ante suos menses quam voluerit annus et una
Quam demessa seges fuerit siceli cibus agro.
Andreas quem non dubitet praeponere gemmis,
Fecunda primum decerpat ab ore fructum,
In quo miretur geniale examen Amorum,
Dum patri ingenua blandibitur arte Puellus,
Et cum Matre pari passu-certabit amando,
Nunc pendens hederis collo ambitiosior ipsis,
Nunc ambire pedes et circumludere, lingua
Denique nunc patrem nunc risu agnoscere sollers.

Iuppiter adspira votis atque omnia scaeva
Coniugio defende novo ne haec talia mella
Felle aliquo, aut gustus dulces vitrentur amaris.
Sic, sidei atque precum, tibi par hoc, mascula tura
Inpuri castis adolebit pectoris aris.


page 70, image: dele0070

In nuptias Matthiae Hubneri, Triumphus Cupidinis.

Ille ego, qui toties Divos in iuga coegi,
Quique Deas docui nostras non spernere leges,
Cuius ab igne, sovis, Phoebus, Mars concaluere
Non semel, et gelidis etiam flagravit in undîs
Neptunus, Bacchum mihi qui seruire coegi,
Quamquam Liber erat, non quidquam matris honori
Indulsi aut aliis. nec enim didici ista Deabus.
Idem nunc reultis videor posuisse sagittas,
Et nine frigidior Galla meus ignis habetur,
Quando Altorfini duo Lumina adusque Lycaei
Praesidium Libros nostro opposuere furori,
Et sese in Dinae Themidos penitralibus imis
Abdentes risere mei vim denique teli.
Saepe equidem, fateor, vireis atque arma nocendi
Expedii, cum membra quies prostrata sopore
Urgerat, vel mens sine pondere luderet errans.
Saepius illecebras ostendi et pabula amoris
Apposai frustra: sed nunc tandem incidit alter
In casseis victusque ultro mihi porrigit herbam,
Unus habet: teloque novo iaculatus amoris
Intus ait vulnus nullo sanabile ferro.
Eius vita omnis nunc in suspiria versa est.
Inque animus cineres abiit tenuesque favillas.
Ille umbrae in ritum nunc huc exerrat et illuc.
Nunc se agris infert, nunc lucis condit opacis,
Et iam corticibus notulas insculpit amicae,
Nunc vocat et revocat nunc damnat vota priora,
Nunc et triste aliquid tristi quoque garrit in antro.
Nunc miserum quiddam fluidis immurmurat undis.
Sic ego difficiles doceo parere, nec ullum
Frons caperata meis exemit legibus, et nec
Eximet ultra etiam: non sic blandire tibi ipsi,
Qui restas, nostris mox expugnande sagittis.


page 71

I, sequere imperium: nostro nec subtrahe iuri,
Coniugii aut pigeat dulce excepisse levamen.
Ni faxis, urere brevi gravioribus illo
Flammis et iento tabesces igne: Quid autem
In tantum est exosus amor? qui tormina tandem
Temporis exigui aeterna dulcedine pensat.
Anne vides collo ut collegae implexa recumbat,
Nymfula stellatis oculis, queîs spirat amomum,
Queîs casiam: viden' ut morsu clemente labella
Vellicet, atque arta teneat compagine secum,
Nempe docens veteris sic dememinisse doloris.
Ecce illum, ut cupide his vult usque usque ignibus uri,
Ut sic non aliter, vellet quandoque perire.
Nec tibi si facilem dederis, Venus invidet ista,
Nymfa nec his votis deerit, quin crede diu iam
Illa puellarum colludit in agmine princeps,
Atque suo sponso quem nescit parte placere,
Se studet ex omni tu si sapis imbibe mente haec
Nec sis qui enero deinceps quoque pugnet Amori

E Gallico.

Cui iuvenum mens est fortes invisere Gallos,
Mirari et Franci florida regna soli:
Tergeminum genus ille hominum cavisse memento
(Quippe opus et labor est) si sua salua velit.
Primum est cauponum: quo non iniustius unquam
Terra tulit, nec post terra etiam ulla feret.
Inde, crumenisecis ne fiat praeda, videto;
Quos contra haud Argi suffi ciant oculi.
Tertia declinet studiose cura tabernas.
Quae in cautum oblatis mercibus exspoliant.
Mercibus in speciem pulchris, magnoque parandis:
Quarum haud aequetur cum bonitate valot.
Haec tria qui cavisse sciet, mihi maximus ille
Cautor erit, gnarus cuique cavere malo.


page 72, image: dele0072

Galataea.

Dum nive me Galataea petit nix corda perurit
Igne gravi, fibrasque ustulat atque iecur.
Quidnam hoc esse rei dicam? natura necandis
Igne atque ardori iusserat esse nivem.
Haec illa sed missa manu decreta parentis
Spernis, et adscitis ignibus exagitat.
Heu quid me fiet? flammam si sparget ocellis:
Ar debo, ac vero reddar ab igne cinis.
Candida nix tunc sperne iterum decreta parentis,
Et cineres ambi mox operique meos.
Ut si iterum Galatea manu te laeta resumat,
Urat eam calidus cordis in orbe cinis.
Sic discet doluisse mei infortunia fati,
Illud egoque animo sit leviore feram.

De eadem.

Turbabar, niveis nuper cum invecta quadrigis
Nostra puella urbi se daret atque mihi:
Praetexi densae nubis caligine caelum, ac
Aurea Phoebeae lampadis ora tegl.
Iamque subirascens, tacite Phoebo ingero culpam,
Omnibus ac caelorum orbibus astriferis.
Illuquod mundi non explicuisset ocellum.
Sparsissetque meae lucida tella Deae.
Istis: quod veluti pavos ex ordine caudas
Cernimus, haud stellas explicuere suas:
Ingenuus formae flos ut conspectior esset,
Et tantum traheret pluria corda decus.
Haec ego tum tacitus mecum sic musso, vide ambas
Vox ignota meas accidit auriculas:
Quid tu suc censes, rerum ignavissime nobis?
Nil Phoebus, nil heic astricus ille chorus
Peccavit: si quid peccatum est lux tua fecit,
Quae quas his dederat delicias repetens,
Omnigeno Phoebum et stellas spoliavit honore,


page 73

Damnavitque simul perpetuis tenebris.
Scilicet ipsa tuae sol ut succederet urbi,
Et stellata suo te iubare afficeret.
Haec ea vox: mentem quae tranquillavit, et omnem
Eicere induxit pectore amariciem.
Et sane, fungum me qui non ipse videbam,
Haud mundum soles ferre simul geminos.

Procerum pauperies, unde.

Ingentes miramur opes quandoque Potentum
Consumi subito, pauperiemque sequi,
Et pretia et numerum potius miremur equorum,
Quique in aves sumptus sumitur, inque Canes:
Ceruorumque greges exstructa Palaita regum
Aemula, vel pretio nobiliora sua.
Tum toties iterata etiam convivia, lautas
Immenso pretio deque alio orbe, Dapes.
Haec animo subducentes mirabimur omnes
Orbis opes tantis sumptibus esse pares.

Amor meretricius.

Aridam uti stipulam crepitanti ignescere flammam
Cernimus, ac late spargere lumen agris:
Mox tamen absumi: sic et meretricius ardor,
Splendescit late sed cito demoritur.

Virgo vulgata.

Crebrius exiguo pretio est gestata lacerna:
Quae melior vestis, rarius induitur,
Sic quae quottidie, per compita virgo vagatur,
Vilescit: raro conspicienda, placet.

E Marato.

Effigiem Galatea tuam pro munere missam
Accepi, magnum magni opus artificis.
Verum obscurari qui tempore saepe colores
Cernimus, et senium non bene ferre suum,
Caelatura magis placeat: cor ergo ministra.
Ut nostram scalpant caela inibi effigiem:


page 74, image: dele0074

Illam munus habe dein nostrum: nam et mihi vivit
Expressa in nostro corde tua essigies.

De Galatea

Accersit medicum, ac venam Galatea secari
Impererad morbi poscere damna sui.
Iamque secat medicus, cum mefortuna secanti
Infert, cui mixta ta! ia bile loquor:
Cui nive eniglacie pectus riget ante, calorem
Ille etiam exiguum demere stuite, paras?
Quin addendus erat medicus turbatior at tu
Retum ignare harum quin ô inepre, taces.
Sanguinem ego demo, sed tantum demo ferocem,
Quique animum inflabat fastu et amore sui.
Hoc dempto, humores succedent inde benigni:
Non erit aut fallor; postmodo saeva tibi.
At perge, intuli ego, nec quid permitte forocis
Sanguinis in nostra nunc remanere Dea.
Sic mihi Phoebus eris: sic victima nostra quotannis
Concidet, et multo ture tibi faciam.

Amat cinefieri.

Historicis nisi vana fides: saepe ignis in undis
Absumpsit silvas, egit et in cineres.
Eheu, quam nostrum populatur pectus amoris
Flamma diu, nullisque illa rigatur aquis:
Nec tamen in cineres abiit dum: Dii superi, oro
Sim saltem arboribus non etiam inferior.

Bellum trium.

Sunt tria iniqua solo, tria sunt aequissima contra
Orta polo: illa solo haec orta polo interimunt,
Vis ius infringit, violatque potentia leges,
Quempenes est vis ius nemo etenim metuit.
Hinc nummi fidei sanctissima iura resoluunt
Succumbitque auri victus amore animus.
Gratia tandem arti nocet, et nil proficit esse
Doctum, si desit gratia, sique favor.


page 75

Amor et in solitudine.

Elegi silvas, urbes hominesque reliqui,
Ne mihi quod nollem, forte noceret Amor.
Sed frustra: in silvas etiam comitatur euntem:
Caussatur matrem, se fugitare suam,
Quam graviter paullo petulans offenderat ante,
Incautamque suo torruerit iaculo.
Postulat et nostro sese abdere pectore, donec
Offensam mater concoquat et revocet.
O miserum! nec enim hoc audebo negare petenti:
Irati posset mî gravis esse furor.
Sin: atque accipiam, Cypriae quoque laesero numen,
Atque huic ut placeat filius ultor erit.
O tandem video telis obnoxium amoris,
Heic agat aut isthic, quemlibet esse hominem,

Erasmus, Francisco I. Galliarum Regi.

Eminus egregios praestat spectare tapetes:
Quam prope, et infixis cernere eos oculis.
Nempe flox propius se ostendit lana videnti,
Filorum turpis crassitiesque patet.
Eminus ista latent penitus. fugiuntque videntem
Apparet solum conspiccumque decus.
Haud aliter maior doctorum est fama virorum
Eminus e libris parta et ab ingenio,
Quam nulli fuscant naevi, qui cominus urgent
Inspecti et fama partem aliquam perimunt.

Vir sapiens.

Ridere hunc mundum, mortalia spernere cuncta:
Mille voluptates totidem regna haud facere assis,
Nil iactare, suum solum ignorare fateri,
Hoc tandem sapere est, atque alta mente valere,
Seque Deo sociare animo, et caelestibus illis.

Nobilis.

Sanguine si prodis meliori et mente: memento
Multa legenda tibi, multa scienda tibi:


page 76, image: dele0076

Illud, uti doceas, animisque ea lecta recondas
Plurium: amat plures participare bonum.
Istud, uti vivas praescriptae ad candida calcis.
Aequum est notitiam congrua facta sequi.

Liber amicus liberrimus.

Si tibi libertas curae est si poscis amicum,
Qui recum fuci suspicione procul
Vivat et ingenuo moneat candore monenda,
Aut liber, aut nemo liber amicus erit.

Ignis et lingua.

Sunt duo magna domus incommoda sunt eademque
Ignis cum lingua commoda magna domus.

Virtus.

Corticem ut arboribus cultello aperire colonus
Adsolet: augescit scilicet inde vigor.
Saucia sic virtus tollit se, et laesa virescit,
Vimque a vi capiens pressa resurgit humo.

Ex Homilia 17. D. Chrys. ad Ephes.

Sunt animae daplices ira atque Cupido iugales
Quos auriga animus ni bene contineat:
Indomiti tendunt quo dira libido furorque
Incitat atque extra qua data porta ruunt.
Qui sapis, a teneris duris compesce lupatis
Crese teorum anctu temporis impro.

E Graeco Palladae.

Ne dominam quae serva fuit, tibi delige verbum
Iam vetus est: sed iam faxo novum teneas.
Rabula iudicii cave partes sumat et ipsum
Eloquio quamvis vicerit Isocratem.
Nam cui multa prius merces est parta loquendo:
Iudicium quei non foedet avaritia?

Ex Graeco eiusdem.

Non ratione ulla, non ulla lege tenetur
Fors hera sed duris temperat imperiis,
More tyraennorum, haec hominum mortalia secla.


page 77

Proque suo imprudens arbitrio omnia agit.
Quin magis aequa malis meliores odit, ut edat
Publica stultitiae signa notasque suae.

Ex Graeco Agathiae.

Quid mottem horrescis finemque modumque laborum?
Cur non ut portum stulte, quietis amas?
Illa ferenda semel nec post iteran da cuiquam est:
Illa semel morbis liberat, illa metu.
Cur non horrescis mo bos totidemque dolores,
Quos semel evictos saepe redire vides?

Ex Graeco Ruffini.

Heu Amor aequali ferias duo corda sagitta,
Si Deus est: si non; nec Deus esto mihi.

Ex Meleagri.

Parcito me calida perfundere, parcito lotrix:
Iam nimis ex oculis incalui ante tuis.

Ex Matii.

Quid tristare? comam aureolo quid vertice vellis?
Et turbas nitidos lacrimulis oculos?
Num qua puella tuos forte in tercepit amores?
Fare, tuis novi pharmaca certa malis.
Flent oculi, sed lingua silet: ne perge negare:
Magna fides linguae est; maior at est oculis.

Ex Graeco incerti.

Tandem dicis Aue; postquam flos palluit oris,
Postquam illud marmor ruga senilis arat.
Tandem blandiris, postquam iam incanuit illa
Sparsa humeros niveos aurea caesaries.
Ha frustra es: veterem luis hem nunc inre tumor m:
Spinas ille habeat, qui rulit ante rosas.

Ex Meleagri.

Saviolum quod dulce udis mea Nympha labellis
Vespere heri impressit nectar id hercle fuit.
Scilicet os nectar purum spirabat et inde
Ebrius epoto languet amore animus.


page 78, image: dele0078

E Platonis.

Quo peto te malum cape, si non spernis amorem,
Et me virginei floris honore bea.
Sin; et dura negas, nihilominus accipe; et illo
Formae etiam citius disce perire decus.

E Macedonii.

Ulcus amoris alo, cuius non labra coire
Sentio; pro sanie sed lacrimae inde pluunt.
Nec medicum morbo invenio, miserove Machaon
Quam posco, medicam ferre scit ullus opem.
Telephus ô mea Nympha ego sum: sis obsecro Achilles,
Et quod fecisti, cura etiam ipsa malum.

Domus ornamentum.

Cur tandem malesane struis habitacula picto
Marmore? parietibus cur variatur honos?
Dum foetore domum maculas, dum foenore foedas,
Dum luis illa istis crimina criminibus.
Illa domus vero vere est ornamenta decore,
Illa ornamentis splendet ubique suis.
Quam virtus Domini princeps statua illa coronat;
Altera candor erit, tertia purus amor.