REge Sigismundo veterem veniente Torunam:
Pax germana soror Prosperitatis ait:
Rege Sigismundo nondum praesente, videbar
Debilis, et vulgi, fabula tristis eram.
Omnia complerant vesani classica Martis:
(Res nova) nec paci pax mihi certa fuit.
Scilicet angebar minitantis imagine belli,
Et noram, Martis quam gravis ira foret.
Rursus et antiquum raptanda videbar in antrum,
In quod Arhenarum missa sub hoste fui.
Sed nunc adnentu Regis recreata propinqui,
Omnia foederibus bella repello meis.
Ergo Sigisinundo debetur gratia Regi,
Quo duce: me salua, salua sir alma Salus.
Non sine pace venit Rex: non sine Rege venit par:
Non sine pace salus: non sine rege Fides.
Ergo bonos merito pertentant gaudia Cives,
Spes ait: et plausus pro spera signa dedit.
Virtutum Regina vocor prudentia regni
Fida gubernatrix, atque columna throni.
Praeteritis caute praesentia tempora nectens,
Inde futurorum provida signa peto.
Sophrosyne Graecis: morum tutela bonorum:
Monstra, salutifera perdomo dira manu:
Harpyasque, Gulamque, Voluptatemque, Manusque:
Hostibus his victis, Regia sceptra beo.
Formoso videor Veneris formosior astro:
Pondero non dubia fasque, nefasque fide:
Praemia do iustis. iniustis infero poenas:
Mecum regna valent: me sine signa ruunt.
Sum Dea Fortunae domitrix, domitrixque malorum,
Me custode, salus publica salua manet.
Non timida aut audax, per cuncta pericula rumpo
Felix, qui Regum, me duce, sceptra gerit.
Illa ego, commotas moderans clementia mentes,
Regia praesidiis munio sceptra meis.
O quater, et quoties non est numerare, beatos,
Fida quidbus videor Regibus ire comes.
Per me rura domus. urbes, ac regna benatur,
Servo Sacerdotum limina, servo scholas:
Una vel innumeris potior sum visa trium phis:
Quisque meas artes, qui benetentit, amat.
Si mihi Pythagorae commenta vetusta placerent:
O sidus amplum Praesulum!
Mecoenatis eras animam, me iudice, nactus,
Nec enim vir est benignior:
Aut erga Musas te mumficentior alter,
Nec clarror, nec carior.
O modice gratam! gratam tamen, accipe Musam
Tuae faven tem gratiae.
Scaliger in caelum nitenti accommodat alas:
Aut ad idem scalas applicat ille suas.
Scaliger est igitur perhibendus, et aliger idem:
Ex merito siquidem nomen utrumque, gerit.
Huius inex hausto manantes necta re libros,
Pignus amicitiae non pereuntis habe.
Est leve, confiteor si moel quis aestimet ipsum:
Sed grave mira ndae cognitionis opus.
Qui legit, inveniet non quod vaga turba puelli,
In parua clamant fe reperisse faba.
Ph. Quae Dea? P. sum pietas. Ph. qualis? P. limata per artes
Ph. Quanta? P. bonis ingens. Ph. quo sata Patre? P. Deo
Ph. Quid geris in terris? P. virtuti bus ex colo vitam,
Et loca. rectric em me venerata, beo.
Me sine nulla domus Respublica nulla virescit
Mesine Relligio relligione vacat.
Ph. Quid gaudes? P. quia luce nova perfusa nicteco,
Ph. Ergo prius fueras indiga lucis? P. eram.
Ph. Quando? P. superstitio miserum quo tepore mundsi
Complerat tenebris pernici osa suis.
Ph. Dic ubi sis adeunda? P. domum circum fero mecum,
More levis conchae. Ph. quae domus illa? P. Scholae.
Ph. Ergo Scholis inclusa sedes? P. fedeoque vagorque:
Non semel exsultum triste coacta pati.
Ph. Cur? P. ab avaritia sum tus minuente repellor,
Peridta quae perdit moenia, templa, do mos.
Ph. At nunc te recipit praeclara Toruna? P. recepit,
Ph, Munere mota tuo? P. munere mota meo.
Ph. Quale sit hoc. aperi? P. dos est precio sior omni
Vel stipe, vel precio Ph. quae tamen P. alma salus.
Ph. Quid sibi vult habitus? quid vult purissima vestis?
P. Mundicie soleo simpliciore capi.
Ph. Quid Charis et Nemesis? P. Suavis cegnoscor amicis
Sed si despicior, sum metuen da malis.
Ph. Cur Diadema geris? P. rerum Regina salutor.
Ph. Cur manus haec Laurum continet, illa Rosam?
P. Me Rosa iucunda. Laurus docet esse perennem,
Et consuesse meis ferre perenne decus.
Ph. Ante nova dixti te luce nitere: quis illam
Vir dedit? P. ingeniomaximus, arte gravis,
Ph Quis precor is? P. rogitas? toti notissimus orbi
Sturmius, in cuius ceu iuvenesco libris.
Ph. Multa viro debes? P. fateor: nec pauca patronis.
Ph. Et quibus? P. imprimis hictribus usa fui.
Quos ego (nec prohibet veneranda Modestia) dicam:
Impia sim Pietas, si reticere velim.
Meberus, et Mollerus amant: Strobandus honestat,
Cuius et impensis ista recus vides.
Ph. Quid tamen ista docent? P. ubi sim quaerenda. Ph. quid inde?
P. Quae via quaerenti sit capienda, docent.
Ph. Vin sequar? P. haud renuo: sed si properantius ardes,
Esse pie sapiens, haec lege scripta. Phlegam.
Utilis est ignis, nebulas et frigora pellens:
Utile piscosas est Mare propter aquas.
Nec minus est nobis terrarum commodus orbis:
Nec minor utilitas Aeris esse solet.
Quis Solis, quis aperta Poli non commoda sentit?
Commoda quis cunctis haec negat esse locis?
Utilior Doctrina libris clucet in istis
Igne, Mari, Terris, Aere, Sole, Polo.
Auspioibus tandem superis, Erice, redisti?
Illustris Patrone, novem tutela Sororum:
Cuius in Aoniam studium menorabile turbam
Candida victuris veniente nepotibus aevo
Fama celebrabit sapientum voce Dearum.
Tandem. Rege novo tandem accele rante, redisti?
Et nos abstersis lacrumis in amoena reduxti
Gaudia, moe roris nebula vanescere iussa.
Antequerelarum violenta licentia luctu
Omnia complerat, concusserat omnia planctu:
Magna verebamur minitante pericula Bello,
Magna, neque immerito: quoniam plerumque malroum
Innumerabilium plena interregna videmus.
Tune furor infandus Gyaris, et carcere digna
Plurima designat: tune relligio sa laba scunt
Templa, gemit pietas: inra omnia nocte premuntur:
Vilescunt Charites. periit fua gloria Musis.
Tunc furiale nefas regnat: tunc dira canuntur
Classica: tunc civile bonum diserimina sentit:
Otia rumpuntur patriae, magnoque novorum
Proventu secelerum gliscunt praedae atqu rapinae.
It gemitus Caelo, pavor undique et undique terror.
Sic quoque mellilegas amisso rege volucres
Consuetam violare fidem, cratesque favorum
Soluere, et inter se furere experientia monstrat.
Talibus aerumnis superum bonitate soulti,
Festina nte novo regn in confinia Rege,
Ex merito caepimus seclusis gaudia curis.
Atque relegantes miserando prodiga fletu
In tenues ventos gravium lamenta dolorum,
Frontem exporrigimus, vultumque animumque manusque
Tollimus, et canimus iucndo carmina versu.
An quisquam esse potestiqui non iam gaudia possite,
Carpere, non possit populi subscribere ludo,
Rege dato priscae fidei, virtutis avitae.
Nunc liquido, placidis postquam Diis vidimus illum,
Vidimus esse tuae fincera encomia laudis.
Ergo laeticlam corde excipiamus aperto,
Soluamusque dein grates Dominoque Tibique,
Inclite Musarum praeses, quod Numine caussam
Aspirante novi Regis feliciter actam
Duxeris ad finem Regemque adve xeris ipsum.
Fortunata vocant nonulli moenia vates,
In quibus intonsa regnat Apollo coma.
Sed nos, hospitio Dominum iungentia Iesum,
Iure celebramus teste beata Deo.
Sic laudata bonos amplexa Torunia morees
Cum christo, lautum tollit in astra caput.
Adde quod haud ullis abolendum nomen abannis,
Mitibus a Musis, quas fovet illa, capit.
Inde videre licet, quod sit mentita sceleste,
Quae negat hoc illas fama valere loco.
Ecce valent, viresque Deo servante, benigni
Hospitii memores sicut oportet erunt.
Atque refutabunt effrontis inania famae
Murumura, nim boso diripien da Noto.
Hic Helicona novum condent. si fata favebunt:
Fata favent. condunt hic Helico nan ovum,
In ventos igitur confusa calumnia nostris
Exemplis abeat, non habitura fidem.
Illaudata quidem bacchatur inertia vulgi,
Musarumque procax vappa flagellat aves:
Barbara fex hominum nescit, quid prosit, et obsit:
Et quando Musis ista Megaera faver?
Sed populi flos ornat eas, cum flore Senatus,
Et, quacumque potest prte iuvare. iuvat.
O nutrix inventa novem non aspera Musis,
Protectore Deo, salua Toruna vale.
Gratabor paucis reduci: per multa fidelis
Quippe tibi noster signa patescit amor.
Nec vexare decet evis ingentibus aegrum,
Atque fati scentem pene labore viae.
Ergo Deo rates tanto gliscente tumultu,
Saluus et incolumis quod remearis, ago.
Saluus et ô utinam tecum Collega redisset:
Copia laeticiae sic geminata foret.
Sed miranda Dei, non est rimanda voluntas,
In fatis, illic ut moreretur, erat.
Nec procul a patria vitam quod reddidit. urbe,
Est credenda magis mors lacrimosa viri.
Patria Christicolis estangulus omnis. et omni
Astra patent illis officiosa loco.
Gratulor huic igituq, quod adivit Olympiea Tempe:
Sed tibi: quod saluum te tua turba videt.
Utque redux Cicero patriae inctau erat olim
Suppositis humeris se rediisse domum:
Sic Heliconiadum, quarum trbi maxima cura est,
Et patria, saluum te retule re, preces.
O quae dona tibi memorem testantia mentem,
Unice Mecoenas, quae tibi dona feram!
Accipe, quod tibi quisque bono bonus optat ab imo
Pectore (quod supetat munera cuncta) Vale.
Ut patriam, patremque meum, matremque revisam
Mater, deinde pater, patria deinde facit.
Me verni facies caeli, me verna venustas,
Sole pios Geminos excipiente, movet.
Me nitor invitat per prata nitentai florum:
Me florum genitrix aurea terra vocat.
Me Venus in silvis: avium concentus in hortis
Allicit, et blandum carpere suadet iter.
Me rediuiva Ceres, me blandimenta lacessunt
Cetera quae campo visa patente patent.
Tem poris ac tempus velox occasio: tandem
Instauranda salus corporis aegra mei,
Aere mutat quae se revocare laborat;
Saepe valetudo sic recreata fuit.
Haec est caussa viae, quae cum sit iusta, beniguo
Assen su iustam, quaeso, probate viam,
Atque meo comiti veniam concedite mecum,
Aspera qui poterir damna levare viae.
Incolumes, superum vigili bonitate, reversi,
Damna reponemus, quae mora nostra dedit.
Et suspensa diu, studio cum viri bus aucto,
Soluemus plena libera pensa mann.
Annuitis, video, vos sidera nostra valete,
At nos ingredimur, quod bene vortat, iter.
Nos patriae fines, et dulcia quaerimus arua;
Blanda viatores sublevet aura Dei.
Anchora quid nautis, hoc civibus esto Senatus:
Civibus hic, nautis illa salutis apex.
Commoda tor numquam trepidanti bus anchora nautis
Quot populos sapiens Curia ferre solet.
Ergo Magistratus quoniam de more legendus,
Ut censura Dei provehat orsa, precor.
Sic. sic procedit faustis electio stellis,
Si censura Dei sit Cynotura patrum.
Quod Rhodo excepta tuerat venerata Mineruam,
Magnus inaurato Iuppiter imbre pluit.
Sed saeva Delphos afflixit peste: scienter
Nescierant solidum quod duplicare cubum.
Sic despecta mali caussam sapientia Delphis:
Sed suscepta dedit praemia magna Rhodo.
Sic spretis etiam, quaevis respublica, Musis,
Infoe lix: cultis, esse beata folet.
Sole prius careant homines, quam luce Scholarum:
Luce lucerna vacans, urbs erit absque Scholis,
Oigitur merito dicen da Torunia felix:
Musarum statuit quod renovare domum.
Influet hanc Christus velut aureus imber, in urbem:
Influet in teneram gratia larga Scholam.
Ext nox, atque dies: est Sol ac Luna: diei
Sol seruit: nocti lumine luna suo.
Est Schola, sunt animi: Lex est, sunt corpora: servat
Corporal lex: animos sed Schola docta polit.
Luna velut lumen fratris de fontibus haurit:
Sic legum fontem credimus esse Scholam.
Huic igitur tantum par es concedere leges:
Quantum Luna minor Solis habetur equis:
Aut quantum cedit noctis caligo diei:
Aut animi corpus gloria vincit iners.
Gloria magna Scholae, sed longe maximusvus:
Hic nasci feliae Oeconomia folet.
Hic doctos cives: Res hic sepublica quaerit,
Publica res, numeris to ta beata suis.
Hic instar viridis florens Ecclesia palmae
Ex roseo Christi sanguine nata viret.
Has habuit cunas Medicus. Iurisque peritus,
Quique secat recte verba verenda Dei.
In gremio servata scholae sunt dogmata Christi,
Absaque Schola Christi dogmata nulla forent.
Omnibus ordinibus amplissima commoda praestans,
Ad miseras autem gratia parua redit.
Extenuare solent multi: contemnere plures.
(Fex de Cyclopum semine creta) solent.
Utiliora putant congestae pondera gazae:
Utilius pagos esse fatentur emi:
Aedificare domos, et muros condere malunt:
Aonidum lapas quam reparare Scholas.
Quos Musis tribuunt. sumtus se perdere censent:
O capita Anticyris non relevanda tribus!
Num domus, aut muri, num pagi. aut pondera gazae
Prudentes poterunt suppeditar viros?
Stulticiam patiuntur opes, sine lege fruendi,
Qua sine quid prosunt multa talenta Midae?
Sed mavult ad haram, quam psallere Gryllus ad aram:
Sic praefert Glaucus deteriora bonis.
Sic asinus gemmis paleas: Cerealia Gallue
Granula thesauris anteferenda putat.
Sed quorum divina regit sapientia mentes,
Mitior illorum calculus esse solet.
Hi bona consuerunt postponere cuncta Lyceis:
Cum videant cunctis illa referta bonis.
Clarus in his Henrice viris Strobande refulges,
Mecoenas, Clarii stella secunda chori:
Ergo velut peragunt horum praec onia Musae,
Sic tua perpetua nomina laude ferent.
Donec salua tuo vulagta volumina sumtu:
Donec erunt Charites: carmina donec erunt:
Donec erunt Musae, quae te super aethera tollunt,
Et quibus in terris nil tibi maius habes:
Semper honos, studiumque tuum, sumtusque manebunt,
Quos facis, augendis utilitate Scholis.
Hoc decus Aonidum fidis ac cedit amicis.
Probra sed osores, quae meruere, manent.
Vos, quibus obvenit, nutu commissa tonantis,
Sparta gubernandi relligiosa scholam?
Qui pueril egenus, vitios um stirpe recisa,
Fingitis in sophiae nobiliore sinu:
Ut, bene moratae perfusum nectare Musae,
Templa domos, urbes, meque, meosque regat.
Vos onerosa quidem provincia frangit, et angit:
Sed suscepta bona sit ratione levis.
Hic audita virum sententia sana bonorum,
Dicere vix possum, quam grave pondus habet.
Nemo videre potest. quamvis oculatior Argo.
Omnia: nec sapiens omnis ubique sapit
Quiwquis obid, rebus cuprens insistere magnis,
Condere molitur, vel renovare Scholam:
Non ill um pudeat multorum noscere sensus:
Hinc etenim melior surgit origo Scholae.
Mente venustatem memori concepit Apelles,
Pictorum Phoenix quando futurus erat.
Fecit idem Zeuxis: faciat. qui nobile magni
Artificis captat nomen, oportet idem.
Et vos effrgiem nostri comprendere fas est.
Quos cum laude iuvat iceptra teere Scholae
Muc igitur celerate gradus, hos voluitelibros,
In quibus expressis luceo pictanotis.
Per varios varie pridem descripta Magistros
Numquam vividior, quam modo, visa fui.
O utinam species haec nota potentibus esset!
Non ita negligerer, non ita sprecta forem.
O utinam species haec nota docentibus esset:
Doctior, affirmo, docta iunne nta foret.
Atvos, ô animae! pet quas rediuiva nitesco,
O mites animae! praemia magna manent.
Ferrea sim, vos parca mori licet aspera cogat,
Si tulerim, Lethes ut subeatis aquas.
Non tulero, sed vestra meis mandavero Cedris
Nomina, cum saluo salua futura Polo.
Ecquid, ut egisti peregrinis hospes in oris
Ruris inaudisti fata sinistra tui?
Audistine tuis gra ssata incendia villis?
Ah, tibi, quam tristis nuntius ille fuit!
Scilicet attoniti pavor ima per ossa cucurrit:
Qui solet in subitis maximus esse malis.
Sed tamen extemplo tremor ille recessit in auras:
Integra cum primum littera lecta fuit.
Sopitum postquam didicisti caelitus ignem:
O quis laeticiae tunc tibi sensu erat?
Saepe repentini bacchantur in aethere nimbi:
Sed dicto citius, sole favente, cadunt.
Nae tibi (certa fides) iuratus militat aether:
Patronos Clarn diligit ille Chori.
Ipsa repressit hiems op portun issima flam mas:
Fortis in arcendo vis nivis igne fuit.
Nec ventus (nam ventus erat, cum saeviit ignis)
Aversus, Domino damna vetante dedit.
Musaque quod potuit, lacrumis, precibusque profuis,
Sedavit flammas officiosa vagas.
Haec quoque Dircêi servavit limina Cygni:
Ignis vi reliquas depopulante domos,
Qui colit Aonidas, mandataque muniatractat,
Huic vis Vulcani nulla minacis obest.
Mira cano, cum Fata vol unt, non ignis in igne,
Saeva nec in flammis flamma nocere potest.
Non sanctos laesit iuvenes Babylonia fornax:
Nec Catanae cives terrnit Aetna pios.
Perge, Deum, fac perge pias adamare Camenas,
His ducibus saluis esque manesque tuis.
Anseribus veteres tribuerunt dona Quirites,
Incolumis quorum Roma remansit ope.
Tu quoque gratus eris Dominoque tuisque Camenis,
Et reliquis, per quos res tua salua fuit.
Vive Toruniadum spes, et tutela scholarum,
Materies Musis magna, Patrone, meis.
Aeternum quamvis regnum sibi vendicat aurum,
Et primas inter cuncta metalla tenet:
Attamen illustris cum gemma supervenit illi,
Pulchrius et multo carius esse solet.
Sic, licet exceptis paucis, Plutarchus in albo
Auctorum primi gaudet honore loci:
Et, velut insignes inter viburna Cupressi,
Promicat, et magni Princi pis instar habet:
Attanren is, quonianr nobis donaveris illum,
Per Charites coepit gratior esse tuas.
Eq quoties eius divina volumina voluo,
Non possum doninon meminisse tui.
Gratia confestim veniens mihi vellrcat aurem:
Et scin' Strobandi munus id esse? refert.
Propterca qua natas angusto pectore grates
Concipio, tenurm unere gratus, ago.
Ac prius in manibus doct orum desinet esse
Hic liberingenio maximus, arte gravis:
Quam mihi Strobandi veniant oblivia digni,
Quem pia posteritas semper in ore ferat.
Non ego, si vivam, patiarnescire nepotes:
Cur mihi, cur docto sis in amore choro!
Illud in Aoniam studium memorabile turbam,
Is tuus in patriam, Templa, Scholasque favor,
Illud devotum Musis, et amabile pectus,
Materies Famae larga pe ennis erit:
O carum, fidumque caput doctisque bonisque.
Unice Mecoenas, Musica stella, Vale.
Cum mihi pro sterili misisses aurea voto
Munera, munifica vir reverende, manu:
Indignata mihi vilaro Musa decoro,
Nunquid ab hoc effrons prae mia sumis, ait?
Qui tibi, qui doctis numquam dubitavit amici
Pectoris expressis edere signa notis.
Tam turpem maculam nunquid patieris inuri
Cum tibi tum numeris, quaeso, Schobere, tuis?
Aurea sexuiles venantur munera Musae,
Degeneres animi lucra sitire solent.
O fuge, te iuvenis tantae submittere pesti,
Vivit inops magnas inter avarus opes.
Vatis es oblitus Caei, quem carmina primum
Fe cit nummorum venderesacra fames?
Nec tibi succurrit (labes famosa) Philemon?
Cuius adhuc statuam Roma superba videt.
Absit, ut has varum vomicas imiteris: amorem
Amittit Vates, munera quisquis amat.
Haec est summa. Refer: retuli, recipique petebam
Munera: sed pondus non habuere preces.
Idque frequens inter pueros a)fele/sqege do/ntes
In prudente viro nescit habere locum.
Turpiter Atrides ab Achille recepit amicam:
Vah puer, et plus, quam tunc puer ille fuit.
Ergo gubernatrix nostrorum Musa laborum
Desine de nostro dura pudore loqui.
Iudice te, statuo me non violare decorum,
Si servum cari munera cara viri.
Quin immo propera mecum persoluere grates:
Hoc opus, hic labor est, aurea Musa, tuus.
Sic ego: mox oculo connivens Diva sereno
Annuit, et nutu prospera signa dedit.
Ergo tibi grates agimus, quas possumus imo
Corde, nec ingratos arguet ulla dies.
Felix, fertilibus qui semina credidit agris:
Felix, Musarum qui recreavit aves.
Nempe tuo semper niteas faciem us in auro,
Si Genius nobis non alienus erit.
Tu modo Castalidum numquam depone favorem:
Ad famam brevior semita nulla patet.
Sic tibi, sic tribuent viva eis praemia famae,
Praemia quae mortis faix abolere nequit.
Atque ubi promisso quondam potieris Olympo,
Astra quod, ut siat serius, opto, petens:
Defuncti, qui solus honos tellure sub ima est,
Defuncti famam docta per ora ferent.
Et, cineres complexa tuos, diffu ndet odorem
Gratia iucundum nominis alma tui.
En hic Pieri dum fidis decretus amicis
Te quoque Pieridum stella, mancbit honos.
Quod superat: cum prole tua cum coniuge salua
Saluus, et incolu mis saecula multa vale.
Trisnere, caput carum, et venerabile pectus,
Vir bone, vir sapiens, vir sine felle, Vale
Battiades liquido sparsas optabat odore
In sua tres Charites, mittere scripta manus:
Ut Genio fieri superan te perennia possent,
Atque venustatis nomine grata forent.
Tanta sacris autem precibus dulcedo Thaborni,
Quas iam donatas lucevidemus, inest:
Ut merito Charites lavisse reamur inillis,
Sed Christi Charites, seque suasque manus.
Oceanus Sophiae prudens laudatur Homerus:
Dixit filiolas hic Iovis esse Litas.
Verius has Dominum genuisse putamus, abusum
Mente, manu, calamo sancte Thaborne, tuo.
Quis tamen impressas hominum vulgavit in usus!
Ed boni nomen conscia Musa viri.
Quisquis is est, dignus qui Nestoris exigat annos,
Dignus, in aeternum quem veneremut, erit.
Lindneri pietas magno spectata Magistro,
O pietas omnes commemoranda dies!
Quis non credat eum merito retulisse Tobiam
Nomine, quem factis, et pietate refert.
Sicut is ambusto Cacodae mona pisce fugavit.
Turba ntem thalamos, sara pudico tuos:
Non secus hic noster docta virtute politus
Firma, Taborueas, protulit arma. preces.
Dira quibus pellatur Eris, pellatur et Ate
Vexantes sponsam, maxime Christe, tuam.
Christe sacris similes Musis concede Patronos,
Sub quibus Aonius grex mereatur ali.
Principis aeternum phrygii, fratrumque duorum
In patrem pietas, nomen adepta fuit.
Nam pietas terris habet, et sua praemia caelo:
Sicut in exemplis usque videre licet.
Ergo tui famae dum Praeceptoris honeste
Consulis, aeternum consulis ipsae tuae.
Nam si perpetuum meruisse putantur honorem,
Qui matrem iuncti more tulere boum:
Nec tu laude cares, vera qui laude magistrum
Ereptum Fati vi, uper astra veltis.
Expressisse typum tenui me carmine, dixi.
Eius amicitiae, quam tegit alma fides.
Nobilior non est vero thesaurus amico:
Candidus innumeras vincit amicus opes.
Talis es, ac talem tesaepe fuisse probasti,
Et fore dixisti, dum tibi vita foret.
Ergo, vir in nostris semper victure medullis.
Mente typum facili, quem tibi mitto, Iege.
Et memorem me crede tui, me crede tuorum,
Dum vagor in terris, esse, fuisse, fore.
Coecus amor, fateor, rationis lumine cassus:
Sed si directus sit ratione, videt.
Et videt, et memor est, et amat, quos duxit amandos
Esse semel, constans, et sine fraude, bonos.
Ph. Qualis amicitie ratio, quis sensus amici,
Mater amicitiae Gratia diva doce.
Ch. Suavis in hac specie, species apparet amici,
Adspice, talis erit, quisquis amicus erit.
Ph. Quid iuvat incassum non intellecta tueri?
Ch. Quaerentem levis est cuncta docere labor.
Ph. Cur iuve nis? Ch. quia verus amor iuvenescit in ho ras.
Sed posito mendax siore senescit amor.
Ph. Gur eaput esnudum? Ch, reveretur amicus amicum.
Ph. Cur aestas frontem, duraque signat hiems?
Ch. Numquam vera fides veri mutatur a mici:
Seu sors blanditur, seu fugitiva premit.
Ph. Quid rude palliolum vili despectius alga?
Deinde quid in limbo, vitaque morsque notant?
Ch. Ut socii lapsam queat instaurare salutem,
Numquam verusamans esse recusat inops.
Quin etiam vitam redimat morientis amici,
Parte suae vitae, si modo fata sinant.
Ph. Cor patulum video laterum compage soluta.
Ch. Nil celabit enim fratris amica fides.
Ph. Quid precor, inflexa pectus ceruice reclusum
Adspicit, ac, digito significante, notat?
Ch. Degeneres diversa pu tant, diversa loquu ntur:
Sedcor, et os eadem verus amicus habet.
Ph. Scrupus ad huc superat, signa ta voca bula cerno,
Tam prope, quam longe, cordis inusta basi.
Ch. Corpora divelli spacio ernuntur amantum:
Tam prope, quam longe pectora iuncta manent.
Qualis amicitiae ratio, quis sensus amici
Adspicis: en talis,, quisqueis amabit, erit.
Ph. Adspicio, memorique typum sub pectere servo,
Et studeo talis talibus esse Ch. stude.
Omne boni nomen turpi vitiatur abusu:
Quae moderata iuvant, immoderata nocent.
Sic hominum donata nocet medicina saluti:
Artis enim prodest usus, abusus obest.
Quisquis ob id medica quaeris solamen ab arte,
Hunc tibi versandum saepe memento librum,
In quo cum varium perspexeris artis abusum,
Sanius hac utens, sanior esse potes.
Quod si fata negent, aut artis adulter abusus
Impediat, medicus quo minus addat opem:
Non ars, aut Medicus, qui nil, quod oportet, omisit,
Proditor ast vitae, vapulet ille, tuae.
Terra gemens quondam immensa sub mole malorum
Dicitur excidio Troia levata tuo.
Heu mihi! nunc gravius quam tunc onerata laborat,
Quippe malignorum crevit ad astra manus.
In quibus imprimis numero innumerabile vulgus
Fucorum, Medicas qui populantur apes.
Non vos carpimini, qui nostis Apollinisartes,
Carpo Ciniflonum proh generale chaos.
Totus pene quibus rerrarum erronibus orbis
Effluit: ô tantum Dii prohibete nefas!
Quid? quod vix anus est, quae non exerceatartem,
Artem? immo Mortem, Phoebe, sub arte tua.
Et tamen his magno sunt, qui sua corpora credant.
Heu quantum coecae pectora noctis habent!
Inde viam postquam grer hio munivit ad Orcum,
Artificis demum curritur ante domum.
O miseri! dum tempus erat, cognoscere tempus,
Et perere optatam debuera tis opem.
Iure perit, paruo qui cum revalescere possit,
Ah demens! magno spicula mortis emit.
Quid nunc ille tamen? quamvis agat omnia recte:
Nil agit, exanimum si Libirina trahat.
Sparta gravis Medici: levat, ut ferat ipse dolorem:
Seminat, ut messis tempore probra metat.
Quicquid enim famuli, vel anus, vel agyrta, velaeger
Delirant, Medicus crimen id omne luit.
Angelus est: Deus est: sathan est: si venerit Anglus:
Si fanet, Deus est, si petat aer, Sathan.
Sunt homines, hominum pestes, quos publicus error
Doctores medicos, scilicet esse crepat.
Vulgus agyrtarum, lector, cognosce notari,
Personam Medici qui simulanter agunt:
Hos fuge, qursquis amas vitam promittere vitam
Ausi, pro vita funera saepe ferunt.
Obsecro, quid dignum tanto dare credis hiatu?
Illustres sola quos ruditate vides.
Fronte careht: ratione vacant: ars indiget artis:
Vox funt et tantum dant sine mente sonum.
Proiciunt bullas, et sesquipedalia verba,
Atque suas laudes absque pudore vomunt.
Heu miseras laudes! proprio quas gutture ructant:
Et tamen his vulgi velificatur amor.
His solis im pune hominem demittere letho,
Et capere illata praemia morte licet.
Ofelix Rutlitas! quae pro nece dona capessit:
At Medicus vitae probra Patronus habet.
Haud satis exercent medicam feliciter artem:
Ars quibus in quaestu, pro meretrice, sedet.
Quos error populi, perfusaque gloria fuco
Lactat, et argenti torquet avara fames.
O ubi nunc vetus ille Dracon! qui sanguine leges
Tinxerat: his vomicis hac opus esset ope.
Fures ad poenam miseri raptantur: at [(transcriber); sic: ad] istis
Sacrilegis cedunt munera cedit honor.
Numquam tuta salus, ubi perfidiosus Agyrta,
Nummorum praedo, praedo salutis agit.
Vos precor, o tantam nobis avertite pestem,
Cura gubernandi quos onerosa tenet.
Evigila, decepta salus, cur stertis, et erras?
Et vespillonum fraudibus aegra faves?
Quo moritura ruis? cur vis incurrere mortem,
Quam fugis? artificum laesa require manum.
Artificum divina regit Clementia dextram:
Non impostorum dirigit ipsa dolos.
Legitimam qui spernit opem sequiturque negatam:
Indignus quavis ille videtur ope.
Tentandoque Deum, mentem sibi sauciat aegram,
Cogitur et culpam morte piare suam.
Albini vatis visura poemata lucem,
Non tam videbunt, quam dabunt.
Zoile quid mussas? iterum tibi, Zoile, dico:
Non tam videbunt, quam dabunt.
Auctoris patefecit eis laus, gratia candor,
Aeternitatis ianuam:
Auctor eis vitam, auctori vitam ipsa [(transcriber); sic: ipse] rependunt:
O grata vati pignora!
Zoile quid mussas? vespas non unius assis
Vates tuas noster facit.
Laedere nulla potest vis aut mala lingua Poetas,
Quos publicus tegit favor.
In lucem veniunt Albini carmina vatis,
Lactea cui mens est, lactea vena viro.
Dii vitam dederint illis: reor esse daturos.
Auctor ad ornandos condidit illa bonos.
Ergo bonis ut vita viris est funeris expers:
Sic aeterna boni carmina vatis erunt.
Edidit Albinus sua culta poemata vates?
Non ita, sed mores edidit ille suos.
Immo nec mores, nec tantum carmina: sed se,
Nec se: se et mores, et sua scripta simul.
Omnia iucunda virtutis imagine fulgent:
Omnia candoris picta videntur acu.
O nivei mores! o lactea carmina! candor
O niveus! Pylios vivite quaeso dies.
Caesare Grammaticam stellis edente secundis,
Esse pio debet grata iuventa viro.
Namque Melanchthonio texens e flore coronam,
Qua vix est pueris aptior ulla, dedit.
Ah! valeat quicumque suas nos mandere glandes,
Flore Melanchthonio sed prohibere cupit.
Grande nefas, manes sancti vexare Magistri:
Ista procax rabies non toleranda fuit.
Demus, ut interdum (quis enim non errat) aberret:
Numquid, ut Actaeon, sic lacerandus erat?
Qui negat humanis veniam concedere naevis,
Vincit inhumanas asperitate feras.
At Caesar longe Crabronibus aequior istis,
Mellilegas volucres est imitatus apes.
Quicquid oberrando per prata Philippica florum
Legit, in hunc Auctor contulit ille librum.
Felix sedulitas, quae publica commoda quaerit:
Publica quaerentem commoda, quaerit honor.
Nec modo Saxonicae studuit prodesse iuventae:
Omnibus haec messis, qui voluere, patet.
Quod si dente minax, incastigatus, et audax
Ausus erit praesens carpere Momus opus:
Ne cures, laus est, si non laudemur ab illo:
Nec censura bonos laedit iniqua libros.
Agnosci commune bonis hic iudico fatum:
Recta petit livor: deteriora sinit.
Ornavisse tuos, Caesar, confido labores
Iudicii claros integritate viros:
Hoc satis: Improbitas ipsi quoque parcere nescit,
Cum tonat, aut pluviis irrigat arua, Deo.
Perge igitur, nec cede malis: si praemia mundus
Non soluet. soluet digna labore Deus.
Daedala, quae Numeros, Radiumque scientia versat,
Fertur ad aetherias Ala gemella domos.
Dignior hoc titulo, quae raptat ad aequora caeli,
Musica (nepenthes et Panacea) fuit.
Hanc igitur quoties tractat Vorbergius artem,
Protinus alata, sidera mente petit.
Atque Deo plenus caput inter nubila condit,
Haurit et e vivo fonte salutis aquam:
Concentusque sui dulci modulamine mentes,
Non secus, ac magnes, ad meliora trahit.
Dignus ob id studio, facilique favore bonorum,
Musica Musarum quos levat alma melo.
Musica caelorum moderatrix temperat orbes:
Musca nos caelo, quo fuit orta, refert.
Haec desiderium nobis infundit Olympi:
Haec agit in laudes flammea corda Dei:
Haec recreat Sardam, ceruosque, hominesque, ferasque
Quis credat, Stygium flexit et ipsa canem.
Exstinguit rapidos animorum Musica motus:
Et bene compositis moribus arma parat.
Continet audace: iluctum premit: opprimit iram,
Vim quoque morborum, ceu medicina, levat.
Conciliat somans: Templum, Convivia, Mensas
Ornat, et in quovis est comet apta loco.
Perge cuis igitur nos delectare Camenis,
Perge placere Deo, pergeplacere bonis.
Non frustra facies, te praemia digna sequentur,
Ingens est Christum glorificare lucrum.
Ingens Vorbergi: qui Christo seruit, in aevum
Regnat, et a Christoglorisicatus ovet.
Ut vitam recipit, vitam cum ponit odorum
In tumulo, Phoenix unica semper avis:
Sic ubi divina perfusus luce Taburnus,
Ex tre mum moriens clausirin orbe diem:
Postiva (mirandum) sanctissima Fata revixit,
Et fama pulsat soli utramque domum.
Persua doctrinae plenissima seripta renascens,
Scripta salutarem rite profeffa Fidem,
Quae Nari Pietas, opibus subnixa Patroni
Nobilis, in lucem, luce referta, dedit.
Sic igitur, quae vita pa tris non vivere sinit,
Mors Patris a Nato vivisicata sinit
Carmina non peiora quidem, quam Mevius edis:
Nec meliora tamen, quam canit ipse, canis.
In numeris numeros, in verbis velba requno,
Res in rebus: adhaec in sale quaero salem.
Sic, cui lingua procax Superum detraxit honores,
Captat aquam medias Tantalus intera quas.
Ergo salem adde sali, res rebus, verbaque verbis,
Et numeris numeros, fic meliora canes.
Non qui muita vomit, numeratum in ordine vatum,
Aurea selectas Musa requirir opes.
Delphica nec varem laurus, sed vena Poetam
Lactea docttine culia nitore sacit.
Esse Mathematicus tibi, Basse, videris ad omnes,
Credo, Mathematices quos patet esse rudes.
Sic, qui Grammatices vixdum fundamina iecit,
Esse Plato: et quivis quidlibet esse potest.
Cuncta videre potes: pote omnia carpere: sed te,
Mome, videre nequis: carpere, Mome, nequis.
Quid caussae? non es Ianus, sed Momus, abito,
Cum fucris Ianus, Mome, redito, Vale.
Virtutem veneror, virtutis abominor hostes:
Expediat linguae Zoilus arma suae:
Urat, et uratur: dentes in dente relinquat:
O virtus clypeo nos tege vera Dei.
Sub Sirene latet crudele Calum nia monstrum:
Auribus haec, oculis tu, Basilisce, necas.
Vipeream cordata cavet sapientia linguam?
Qui dabit illi aures, huic dabit illa necem.
Hunc age, Musarum sacris operata Iuventus,
Sollicitis manibus volue, revolue librum.
Disce tenendarum nativa voca bula rerum:
Disce, sed, ut scopulos, barbara, prisca fuge.
Qui sapit, antiquis vix usurpata Cethegis
Verba, Sibillarum tempore nata, cavet.
Deridebat eos Caesar, quos norat ab ipso
Saturni seclo, non imitanda loqui.
Nec nova, sidereae quod fecit scilicet urbis
Auctor Alexarchus, fingere verba stude.
Pura, sed e medio pete verba, frequentia vulgo:
Sanis ingeniis dictio sana placet,
Sermones animum pingunt: Sapientia voces.
Quas peperit genitor publicus usus amat.
Utreferas igitur, quae sunt dicenda, diserte,
Et proprie: rerum nomine disce puer.
Disce puer, dum tempus adest: nunc aurea messis
Doctrinae studium provocat ecce tuum.
Barbariem sensim fastidia nostra refundunt
Aurea dum regnant, ferrea secla cave.
Lector eme, invenies isto Germana Latinis
Nomina, Germanis iuncta Polona, libro.
Saepe Borussorum sum perquisitus inora:
Nondum natus eram, nunc ero: Lector eme.
Qui bene de Musis et posteritate meretur,
Atque Scholis vere militat, atque Deo:
A Musis laudes, a posteritate coronam.
Aque Scholis famae praemia digna capit.
Tum, Deus hunc caelo donat, quod adire volenti
Sola sit in Christum scala vel ala Fides.
An non ergo queam te dicere iure beatum?
Omnibus his pietas quod tua, Petre, vacet.
Ex vultu pietas caelo devota relucet:
Ut rapis, ut raperis! Numina quando doces.
Quantus es? exterres cum pectora fulmine Legis:
Aut Euangelii saucia rore levas?
Adde quod Aonidum, ni te maiora morentur,
Ad consueta refers castra subinde pedem.
Carmen et exactis numeris aequabile pangis,
Cum tua caelesti vena favore calet.
Non tibi verba damus: Domino largimur honorem,
Quid dicam? quo sis captus amore scholae.
Nonne Theonino scurrarum dente petitam
Nutricem grato protegis ore tuam?
Facundaeque frequens Suadae sermonibus ornas?
Iuculcans populo, commoda quanta ferat.
Et facis hoc merito: multis crudelior ille est,
Qui pius in matrem negligit esse Scholam.
Novi ego, qui miserae numquam meminere, vel aegre,
Vel parce: quibus haec remque decusque dedit.
Refrixit pietas, et gratia prisca recessit:
O Charites! doctos hoc erat esse viros!
Nomen clator adhaec is, qui fuit ante bilingus,
Ecce tua prodit, Petre, trilinguis, ope.
Perge: Deo seruire iuvat, nemo ordine palmam,
Quae Christi seruis est tribuenda, movet.
Felix ô, quicumque bonas provexerit artes:
Illius aeterno nomen honore viret.
Igne resoluentur crepitante palatia mundi,
Sed virtutis honos inviolatus erit.
Non frustra teneris Eupheme iuncta Camenis:
Nec temere Musis est sociata Charis.
Nec te lactabit fallacibus aurea verbis.
Grats, qui patrium nunc Helicona regis.
Tot praeclara tuis quod opuscula sumtibus edis,
Utiliter Clario suppeditata gregi,
Ex quibus hic primas habet utilitate libellus,
Nomina qui rebus continet apta suis.
Nomina, quae studio quo ndam congesta Biberi,
Auxit, et ornavit post Myliana Charis.
Inde per Artomlum puris ex pressa Polonis
Vocibus: ut multis aptius esset opus.
Nunc igitur, per tot captatus vora Borussis,
En liber impensis prodiit iste tuis.
O vere felix, iterumque pecunia felix,
Erogat ex usu quam pia dextra Scholae.
Foenoris est species castissima, foenore quovis
Fertilior. Musis ferre salutis opem.
Nec sumtus pereunt, per quos diffundis honorem
Numinis, et famae nobile nomen emis.
Perge, Deus. tecum: Laus est, bene velle merei:
Gloria virtutis te manet antefores.
Percussere sacrum Virtus, et Gloria foedus.
Cen Thebana pio carmine Musa canit.
Cum tua se virtus aperit, longaeva corollam
Protinus ex lauri Gloria fronde parat.
Insuper utilitas perte dum tollit ocellos
Publica, privatam crescere Fata iubent.
Fallit Aristoteles, qui vult animalia sensu,
Qui genus humanum vult ratione regi.
Est animal, sensus quod nullius exhibet usum:
Sunt homines, omni qui ratione carent.
Qui tamen hi? quoscumque vorax usura momordit:
Nam nihil his sensus, nilratinis inest.
Qui vili vendit mentem cum sensibus auro,
Non homo, non animal, sed tibi fungus erit.
Ecce creaturas tales Usura malorum
Lerna, venenato saeviorangue, parit.
O invisa lues! quae, dum male congeris aurum,
Interea sensus cum ratione rapis.
Nempe tuis isthaec merces dignissima seruis:
Iure voras illos, qui bona nostra vorant.
Iure bono spolias, per quos spoliamur egeni:
Talio mancipiis haec erat apta tuis.
Runavius speculum magno Dionysius ausu
Condidit, expressae commoditatis opus.
In quo cum saeculata suos Usura colores,
Et probrosa notis turpibus ora fuit:
Erberus (aiebat) Lamiae, Sphinx, Scylla, Charybdis,
Monstra Poetarum, sunt metuenda gregi:
Sed, nisi mentitur speculum, deformior istis
Omnibus (ex istis omnibus orta) ferar.
Ni speculum fallit, tur pissima dicar oportet,
Sic ait, et vultus horruit ipsa suos.
Foenus, equus Satanae; recta perducit ad Orcum:
Orcum qurmetuis, cur, age, foenus amas?
Hem quicumque vorans miserorum viscera, Cyclops
Impie, crudeli foenore gignis opes:
Funus te cum fune manet, cum funere funis
Te manet. Haec merces foenoris esse solet.
Inunc! vitupera foenus: quid iustius illo,
Quod tam iusta Midae praemia soluit, habes?
Delirare iuvat, stulti ut deliria vitent,
Saepe Melancholiam sic pepulere Sophi.
Navis Caesario dicti de monte Iohannis,
Stultis, Stultorum plena, salubris erat.
Moria sic mentem dementibus addit Erasini,
Democritus multis sic adhibebat opem.
Commodet ut stultis, simulat Prudentia stultam:
Stulticiae monitis stulta caterua favet.
Sic auctor praesens habitum mentitus inepti
Agmen ineptorum sanius esse cupit.
Laudo stulticiam, per quam sapientia crescit,
Et qui desipiunt convenienter, amo.
Sed tu stultorum stultissimus esse videris
Stulte, supercilium qui Sapientis habes.
In tenebris haerere quidem te corpore sentis:
Alta sed alata mente Iacobe petis.
Iamque canis benefacta Dei, iam facta bonorum:
Nae dignus, caneres qui meliore loco.
Sic rigidos inter Nasonis Musa tomitas,
Divinis fecit carmina digna viris.
Fecisset quoque digna Deo, nilaesa fuisset
Ingenio duri lactea vena loci.
Lux vates, et amica quies, et purior aer,
Auraque vitalis, pictaque prata iuvant:
Hic, ubi cum tenero certamen mite Poeta,
Grex avium dulci tenter inire melo.
Immortale fluit carmen tunc Vatis abore,
Quando quies, tempus, luxque, locusque favent.
Sed quem deficiunt, quae commemoramus: ab illo
Castigata neges carmina posse peti,
Foetor apes turbat: Vates turbantur eodem:
Cumque sonant rixae, Musa coacta silet.
Tu tamen infelix inamoeno clausus in antro,
Carmina, quae pangis Phocyde digna facis.
Infelix, at sorte tua: nam cetera felix:
Quippe Camenarum cultor, itemque Dei.
O Musae Musae, non haec iniuria magna est,
Vestra quod in tenebris triste queratur avis.
Sed Deus. et mites nostri, VVintere, Patroni
Auxilium, possunt quod tibi ferre, ferent.
Iam te saeva tuo vexant cognomine Fata:
Mox tibi formosi tempora veris erunt,
Interea spe quaere Deum: quaerentibus illum
Occursat laeta fronte beata salus.
Cura susurrantem rivum dum transit, eunti
Forte luti fecit portio visa moram.
Hinc hominis corpus, varias meditata perartes,
Coepit inexperta fingere diva manu.
Quod simulatque fovens gremio formasset ad unguem,
Ex insperato cernit adesse Iovem.
Huic Dea blandicias, et verba precantia dicens,
Corpus ut hoc anima muniat ille, rogat.
Pondus inest verbis: Iovis ad mandata repente
Spiritus in membris vivificatus inest.
Et quod erat modo corpus iners, et inutile pondus,
Efficitur sociae foedere mentis homo.
Huic, dum Cura suo faceret de nomine nomen,
A Iove proposito pulfa verante fuit.
Interea, dum sic Deus, et Dea iurgra nectunt,
In partes etiam Terra benigna venit.
Ille meo (dicens) suscepit munere corpus:
Suscipiat nomen, fas erit ergo, meum.
Iuppiter exciprens, indig nabundus ad illam,
Ius, ait ad nostrum qui tibi recit iter.
Nil agis, haec replicat, mecum victoria stabit:
Audiat hoc saltem, qui venit ecce, Deus.
Mox Saturnus adest, qui, designatus ab illis
Arbiter, hoc sensu paucalocutus, ait.
Corporis haec Auctor sed vitae corporis ille est:
Materiam vero suppeditavit humus.
Ortus humo perhibetur homo: de nomine lis est:
Iure vocatur homo, qui fuit ortus humo.
Cura quid eduxit corpus vel prima sub auras:
Hanc homo, dum superest, exeriatur heram.
Denique cum moriens animam relliquerit olim:
Iuppiter hanc dederat, Iuppiter ergo ferat.
Corpusad extremum, terrenaque corrporis ossa,
Terra, quod e terra sint oriunda, tegat.
Dixerat, omne tulit Sapiens sententia punctum.
Inde fuit, pulsalite, remissa Charis.
Sic igitur, dum fata sinunt nos vivere, curae
Cogimur imperium, saevaque regna pati.
Curia cum priscis adeunda Quiritibus esset:
Permissum natos est adhibere suos:
Ut mox a pueris nossent: res Orbis, et Urbis
Posse viderentur qua ratione regi.
Ergo puer veteri de more Papyrius ibat
Cum patre, consiliis iussus adesse patrum.
Quem simul ac genitrix conspexerat esse reversum,
Decreti coepit stulta rogare caput.
Ille gtavi simulat se relligione teneri,
Haud diceudaratus, quae reticenda forent.
Urgentem eludens, quoniam sic vegeor, inquit,
Simodo vis tacitum mater habere, loquar.
Quaestio, quam, perii, si divulgasse videbot:
Non audita prius quaestio mota fuit:
Rectius an binas vir ducere debeat unus
Uxores, binis nubat anuna viris.
Promulgata fuit tandem sententia, facta
Lege: viro nuptis esse duabus opus.
Nec mora, res totam subito iactata per urbem
Matre quibus potuit signisicante, fuit.
Ergo cateruatim matres adiêre Senatum,
Et se laturas hoconus esse negant.
Curia quid faceret? stabat turbata, quod esset
Nescia, quae motus huius origo foret.
Qua simul exposita, lis est finita cachinno:
Et matrona domum quaeque reversa fuit.
Sed puer emeruit praerextae vestis honorem:
Scilicet hoc illi provida lingua dedit.
Virtutis specimen cunctatrix lingua: sed aegri
Errores animi prodit inepta, loquax.
Optima propterea potis est et pessima dici:
Nam prodest multis, et nocet illa modis:
Dedecus adspersit magnum tibi Tantalelingua:
Aeternum peperit sed tibi Poete, decus.
Inclita maiorum virtus, et gloria vivax
Deleri Lethes non ea debet aqua.
Magnus honoratis ab avis, et origine clara:
Magnus ab antiqua stirpe refulgethonos.
Ac velut Aeneas seriem censere nepotum.
Sic proavos gaudent hi numerare suos.
Hinc virtus generosa velut fomenta capessens,
Vividius vires explicat aucta suas.
His pater inductus caussis, tibi comparat istum,
Qui cos ingenii debuit esse, librum.
In quo livoris superati gloria victrix
Custodit generis nomina clara tui.
Maiorum ergo puer vestigia sancta sequendo,
Doctrinam vera cum pietate cole:
Unde tibi propriae virtutis palma paretur:
Unde tui generis multiplicetur honos.
Hoc genitor, materque velint, et sanguine iuncti:
Quae Deus ut iubeat vota valere, precor.
Pestem quae pariat furiarum caussa flagellum
In dubium summos cerno vocare viros.
Strix Agamemnonias cum sterneret ista Phalanges,
Ex Phoebi et Chrysae nata dolore fuit.
Cumque diu Danaum cumulasset funera, tandem
Caussa revelata esta bdita voce Dei,
Sic ubi Palladiam complesset caedibus urbem.
Non inventa fuit proxima caussa mali.
Hi vitium caeli designavere Mephytim:
Hinc sensere malam prosiluisse Iuem:
Illis ventorum repressio labis origo
Erigones flantum sub cane visa fuit.
Damnarunt isto nonnulli crimine victum:
Sed res a nullo tacta videtur acu.
Non igitur mirum, victa quod Apollinisarte
Quaesitam labes ista fefellit opem.
Ignotos medicina timet depellere motbos,
Nec nisi mortali subvenit ipsa malo.
Sed cum dira lues divina surgit ab ira,
Non, nisi divina visuperetur, abit.
Semina pars melior diffusa peraera censet,
In quibus abstrusis excubat ista dolis
Utque Gyges latuit mirandae munere palae
Perditus, incautum cum iugulavit herum.
Aut ut Abantiades Plutonis casside tectus,
Saeva videbatur mittere monstra neci.
Sic, licet est praesens, oculos tamen effugit omnes,
Et furit involucris aeris usa lues.
Res obscura lues, nec sensibus obvia nostris,
Scilicet effectis percipienda venit.
Sicut abhinc annls labes Epidemia paucis,
Ex damno fieri coepit aperta dato.
Huic aliquam medicina fuit molita medelam,
Tempore quae multis crevit adaucta modis.
Utque sit in dubiis, quam plurima congerit usus:
Ut si non prosint singula. iuncta iuvent:
Talia complexus libro Tidicaeus in isto
Usibus humanis utile movit opus.
Dignus, ob id cui laeta Charis praeconia condat:
Dignus in aeternum cui faveatur, erit.
Curtius, in vastum qui desiliebat hiatum,
Funere compressa peste nocente, suo:
Quique senex Cous purgantibus aera slammis
Thessaliae pepulit finibus arte litem.
Hos aeterna viros fulgenti Gloria curru
Exceptos, memori semper honore vehit.
Praemia nos eadem sperare iubebimus illum,
Hoc pestem pestis quem fore dicit opus.
Sed, quia cum Superi iusserunt gliscere pestem,
Nulla favet ratio, nulla medela valet:
Nil agimus, quamvis caeli mutemus amictum,
Muta ntes sequitur Numinis ira locum.
Ergo Dei Nemesim precibus mollire profusis,
Prima sit optanti cura cavere luem.
Hanc nisi lenieris, tentaveris omnia frustra,
Nec tibi, si Poeon vixerit, addat opem.
Ira Dei vires medicinae frangit, et aufert:
Numine placato pondus habere potest.
Hoc ubi pla caris, tandem latura salutem
Perspicies isto pharmaca scripta libro.
Corpus ut humorum stagnans crescente saburra
Fece sua suadet cauta levare salus:
Sic terram nimio devexam pondere Divi
Sordibus immodicis exonerare iubent.
Ergo saburrato purgatio commoda mundo
Pestis ego medica praesto levamen ope.
Prisca mihi multos numerant figmenta parentes:
Nec nego me plures forsan habere patres.
Si commenta valent, Acherontis filia dicar:
Orcus adhaec natam me putat esse suam.
Saevus adhaec Typhon, et Cerberus ore trifauci,
Et quos praeterea me numerare pudet.
Tam multi fecere patres, ut dicere multos
Audierim, nullo me genitore satam.
Una mihi mater longe carissima Nox est:
Estque Fames tristis, tristis Eryo soror.
Impexas autem furias pro crinibus anguem
Tres consanguineas glorior effe meas.
Forsitan exspectas, ut de cognomine pergam
Dicere: iam flagrum, iam vocor ira Dei.
Ubera porrexit quondam ficcanda labellis
Atmidos, et Capni mater amica meis.
Multa tibi dixi: nondum tamen omnia dixi:
Nec satis iudicio nota patesco meo.
Nonnumquam commota Dei cum subsidetira,
Ad patriosiubeor tunc remeare lares.
Mox iterum pressura nefas accersor ab Orco,
Utraque nec raro duxue, comesue soror.
Utque Periscelidas numquam levis exuit Iris:
Sic semper telis instruoripsa meis.
Quaerere quis posset, cum non consistere possim
Absque cibo, quali nutriar usa cibo.
Putribus e lamis, terraeque voragine natum
Me vitium caeli, sive Mephitis alit.
Congerit interdum dirus fomenta Cometes;
Sive sinisterior, quae mihi stella favet.
Turpia cumprimis hominum per facta saginor:
Haec me crebra vocant ex Acherontis aqua.
Qualiter Alcides superas eduxit in auras
Cerberon, imperio deterioris heri.
Saepe tamen differt poenam clementia Diuûm:
Hinc reor Aeripedem me statuere Sophi,
Nec manifesta feror, cum finibus exeo coecis,
Per tenebras, Orci casside tecta, feror.
Sic olim bacchata fui, Chryseide rapta,
Quam Rex ausus erat velle negare patri.
Sic per Athenarum, proh lamentabilis! urbem
Tempore, quo bellis arsit, oborta fui.
Nunc etiam superas excita renertor in oras,
Ad castigandos flagra per ista reos.
Sed medicina meis opponit pharmaca telis:
Et vel non visam mesibi dura premit.
Iam quoque nescio quis librum Tidicaeus, ut aiunt,
Edidit, et varia me ratione petit.
Atque gravem pesti pestem molitur ab omni
Parte, repulsurus meque meosque dolos
Me miseram! quam densa perspicula vexor,
Scilicet inumeris appetor una modis.
Heu! nisi sustenter viciis, et Numinis ira,
Cogar ad infernos victa redire lacus.
Alcides hydram (nam cetera monstra silemus)
Prostravit valida, non sine laude, manu:
Reuschius exstinxit saevae contagia pestis,
Ille Machaonia clarus ab arte sencx.
Ergo velut caesa memorabile nomen ab hydra
Herculis Oetoei vis generosa tulit.
Reuschius haud aliter Philyrae spes optima quondam,
Emeruit, pulsa peste, perenne decus.
Quid? quod ut horrendam possis depellere pestem,
Arte tibi certe pharmaca lecta dedir.
Non ea, crede mihi, quae fama aut auribus hausit:
Sed quae sunt usu mille probata modis,
Si libet hanc igitur prosternere protinus hydram,
Hoc eme, quod clavam suppeditabit, opus.
Adspernata fuit concen tum barbara Memphis:
Ut nunc Rheroricen Turcia ferre nequit.
Munera non fas est homini contemnere Diuûm
Rebus in his solus crimen abusus habet.
Civibus ergo suis maculam feritatis inussit
Aegyptus, quamvis cetera docta fuit,
Nec minus insanit populatrix Turcia Mundi,
Quod Suadam prohibet finibus rpsa suis.
At nos Rhetoricen donum caeleste fatemur,
Ut quoque te, summi filia Musa Dei.
Quisquis ob id positas tractare fideliter artes
Coeperit: is laudum praemia magna feret,
Quae tibi Castalidum iuveni debentur alumno:
Musica nam scriptis est renovata tuis.
Atque nova rursum prodit laetissima veste,
Texuit ingenii quam pia cura tui.
Qui Musis lucem tulerit, lucem ipse capessit:
Spes tibi spondet idem, spes duce nixa Deo.
Dextra nobilior leva: quia rebus agendis
Haec minus, illa magis creditur apta manus,
Praestat Achivorum sic lingua rotunda Latinae:
Haec Sophiam tantum parturit, illa parit.
Graia dabit Sophiae fontem dabit altera rivum:
Fons rivum: Latium Musa Pelasga parit.
Ceu gignens genito, sons rivo, dexteta laeva,
Ausonia sic est lingua Pelasga prior.
Qui dextre Sophiam puris e sontibus hausit,
O quater, et quoties ille beatus erit!
Sed miseri, stultique simul, qui fonte relicto,
Impuras puris anteferetis aquas.
Nonne procis similes vos Icariotidis estis,
Qui Dominae servas praeposuere suae?
Scilicet, ut fortes, nisi ceperat Herculisarma,
Graecia non poterat tota domare Phryges:
Sic fera barbaries est inviolabilis illis,
Quos nihil e Graio fontebibisse patet.
Sed quibus est studio coniungere Graeca latinis:
Illorum ruditas victa sugatur ope.
Hoc agis, et quod agas animo tibi grator amico:
Et merito studium praedico Iane tuum.
Oita perge! precor: sic vera scientia vincet:
Sed fera barbaries barbara terga dabit.
Quo fugitis Charites: quo vos, mea sidera. Musae?
Quo tu caste lepor? tu, generosa Venus?
Illustres morum titulis, et stem mate sponsi,
Legitimi ferunt foedera sancta tori.
Qui tamen? ex cellens Georgius ille Latallus,
Annaque Lesciniae stella serena domus:
Grata quibus cecinit solenni carmina more
Tobolius, docti pars memoranda chori.
Nempe graves caussas, ut eos adeatis, habetis:
Nam vocat augustus numina vestra torus.
Melleus est thalamus, quem vos ornabitis, idem
Felleus est vester cum comitatus abest.
Omnis amaror amor, cui vos fomentan egatis:
Omnis amor dulcis, cui dederitis, erit,
Non bene, non alacri pro cedunt gaudia passu;
Cum vos, cum niucos constat abesse Sales.
Sed cum vos hilari regitis convivia vultu.
Tunc patet in suaves area lata iocos.
Tunc vel Crassus amet mollem componere risum.
Tunc Cato morosus desinat esse Cato.
Tunc Heracletus lacrumas suspendat oportet:
Aut inter lacrumas rideat ipse suas.
O Charites, Musae, Venus, ac Lepor aurea proles!
Ite, frui vestra vult Hymenaeus ope.
Ite, viam, caussasque viae non improbo vestrae
Donaque praelustri ferte secunda toro.
Et generosa duo Sponsorum pectora, blandis
Sic salibus, blandis sic hilarate iocis:
Inclitus ut Sponsus nulli virtute secundus,
Perfecto fiat temporis orbe pater:
Sponsaque sit genitrix, divis aequanda virago.
Sic erit: ô voto Fata faverte meo.
At tu, dulce caput, thalami quid foedera differs?
Nescis dulcacidi ferre capistra tori?
Aurea te numquam laesere Cupidinis arma?
Nullane te virgo mitis Adame capit?
Infelix, casto qui cumque repugnat amori:
Felix, qui casto pectus amore terit.
Ecce comes; comes ecce tuus praeit, auspice Christo:
Tu comes ut Comiti sis, meditare, tuo.
Sic Venus atque Lepor, sic tresque, novemque Sorotes
Certabunt simili te decorare modo.
Sic geniale tuo carmen poliemus honori:
Sic erit: ô voto Fata favete meo.
UNde Cabala fluat, si vis anquirere mecum,
Illud apellarunt turpe Cabala chaos.
Crantoro Chrysippoque docet Signatius urbis
Leucoridos sacra fictusin aede typus.
Factus ad exemplum fortasse vomentis Homeri,
Nectare quo Vatum pectora pasta ferunt.
Hic cum pro cellis lactentibus inter Hebraeos
Sculpta Lysippaea sus inamoena manu est.
Nec procul assistens habitu venerabilis ipso,
Nescio quae, certe mira, Rabinus agit.
Ingeniosa vetus pulicum Comoedia saltus,
Scilicet et culicis viscera mensa fuit.
Sed noster maiora fide mysteria tractans
Doctor in Israel digna stupore facit.
Nam suis attollens miro molimine caudam
Inspicit in, circum quem tibi scribo, locum
Est sacer, et magnis tantum patet ille Rabinis:
Sacra Bonae maribus sicut operta Deae.
Nectar et Ambrosiam vena praedivite fundit,
Thalmudicum fundit Nectar et Ambrosiam.
Femina, mas idem est: elinguis, garrulus idem
Idem nomen idem, laevis, et hirtus, habet.
Quin etiam ventos varios emittit, ut antrum
Aeolium, quod nunc hoc reor esse loco.
Praeterea, ne quid picturae desit honestae,
Non ullo laesus vulnere vulnus habet.
Huc bonus emunctas nares, oculosqur Rabinus?
Huc omnes sensus contulit ille suos.
Contulit, et sensit sspiracula vitae,
Rettulit, et lucem protinus inde novam.
O miram lucem, tenebris quae luxit in illis,
Luxea, si nescis, ipse Cabala fuit.
Quod superat, lector, veniam concede iocanti,
Stultitiaeque brevi durior esse cave.
Cum iocus hic sacra fictus narretur in aede,
Quid nocuit pictum versibus esse meis?
Cerberus est ipsius truculenta calumnia: constat
Ex tribus haec vitiis, ex tribus ille gulis.
Mordet avaritia, fastu, livore, trifaucis
Quis neget hanc Furiam nomen habere Canis?
Impius, absentes Cynico qui dente cruentat,
At levis est, properat quisquis habere fidem,
Saepe relaxatis animi baubantur habenis
Insani motus, et sine mente canes,
Non igitur, quaecumque vomunt livorque furorque,
Oratox siquidem falsus uterque, proba:
Sed male delatis aurem servare memento,
Et pugnet ratio cum ratione, sine.
Livor iners, castae saevissima vipera famae,
Eumenidum frater, livor acerbe trium.
Tuque venenatis immitior anguibus ira,
Dissi pet aeternum vestra venena Deus.
Absentes Stygio facile est incessere morsu,
Cum non, qui dentem dente retundat, adest.
Tu vero, nimium qui credulus omnia credis,
Ne canis eiusdem dente petare, cave.
Nam coram te alios, coram his te rodit, et odit:
Qui nulli parcit, parceret ille tibi?
Livor edax, truculente Furor pellacis Ulyslei
Aemule, nae poenas, quas dedit ille, dabis.
Atramenta tua dum nare, ut sepia fundis:
Dum virosa, furens Ballio, tela iacis.
Dum niger immeritae vexas bona nomina famae
Oblitosque homines haec tua facta putas.
At meminisse fidem, quae per telaesa recessit,
Et laesae Fidei scis meminisse Deum.
Invide vindicibus torrebere Stellio flammis;
Ipsa Fides poenas exiget, ipse Deus.
Ille sapit, quicumque Deo sua vulnera monstrat,
Et se curari supplice voce petit.
Si sapis, emenda maturo tempore mores:
Adde preces: veniae, spe duce, quaere fores,
Tolle moras: errasse dole: peccata relinque:
Non secus offensi viceris arma Dei.
Quid Momus? vultur mala carpit, et optima transit,
Quid Momus? cunctis Lerna referta malis.
Quid Momus? monstrum monstris ex pluribus unum,
Coecior Hypsaea pone sedante Draco.
Mome, quid accusas in me, quod abominor in te?
Cur tibi das veniam, quam mihi Mome negas?
O quam multa forent in te quae carpere possem:
Si Momus Moini scilicet esse velim.
Dii melius! Momi Momus sis ipse necesse est:
Sentinam purget te sine nemo tuam.
Ringeris, et dentes acuis, cum dentibus ungues:
Quid facis: in foveam, quam struis, ipse ruis.
Durus es in fratrem fateor: Sed durior in te:
Desine, quid messes uris acerbe tuas.
Deruta, nec non apio miranda leguntur,
Quo gravius vexas hoc magis illa virent.
Sic tu, quo gravius mordes, hoc amplius ornat
Me Deus incassum, quem tegit ille, peris.
Tunc moritur Candor, cum dira Calumnia regnat,
Saevus et affectus indicis implet opus:
Aut, cum de Musis petulante loqua cula lingua
Iudicium ruditas, bestia coeca, facit.
Vulcanus tenerae Strobandidis ustus amore,
Sed spretus flammas protinus ille vomit.
Claude quid insanis? quam diligis, improbe, perdes:
Iuppiter omnipotens, hic amor an furor est?
Virgineos coepit iam lambere flamma capillos:
Desine non meruit tale puella malum.
Ringeris, et frendes, quod te contemsitamantem:
Non te sed vultum spreverat illa tuum.
Es niger, et foeda totus fuligine squales:
Nec te Iuno, licet sit tua mater, amat.
Lemnos erit testis, quo praecipitavit ab alto.
Ex illo fracti crimina cruris habes.
Si non sordidior, si non deformior esses:
Ecquid opus rapto sit Ganymede Iovi?
Iustius iratus forsan matrive, patrive,
Iratus formae iustius esse potes.
At me Cypris, ais, cupidas admisit in ulnas,
Et sedit lateri Gratia iuncta meo.
Scilicet alma Venus cupidis te cinxerit ulnis?
Et propter sedeat scilicet alma Charis?
Gratia coeca fuit: vel magnus, opinor, Homerus,
Talia cum finxit, Iumine cassus erat.
Nec tibi persuade, quod te bona Cyprisamavit.
Si tibi forte fuit blanda, coacta fuit.
Mule, nihil sentis? si te dilexit, ut inquis,
Quid fuit? ut Martis scanderet illa torum.
Tu Iovis inflixti capiti Lucina securim
Bellula, quo Pallas vulnere nata fuit.
Nata fuit, formosa fuit, tibi poscitur uxor:
Sed fugit turpem iure virago procum.
Fronte carent fabri, tu vim, violente, parasti:
Illa sed opposita Gorgone tuta fuit.
Inde recessisti Liparea repulsus in antra,
Signa relicturus turpibus apta procis.
Te, cum matre pater, te cum Cythereide Pallas
Sprevit et impurum censuit esse Deum.
Quid mirum? si te pulcherrima Strobandine
Indignum thalamo credidit esse suo.
Ergo lacessitam defiste lacessere Nympham:
Et flammis finem, si sapis, adde tuis.
Ipse tibi Vulcanus eris: nisi desinis ipsi
Si sapis, Aetueos, claude, revise focos.
Quidque tuus Brontes, Steropesque, ferusque Pyracmon,
Ac reiiquum fratrum vise, quid agmen agat.
Hic Rhodus, hic salta: tractent fabrilia fabri,
Ifuge, vel fies claudus utroque pede.
At faber iste minas non unius aestimat assis:
Surdastrum fecit, credo, repulsa fabrum.
Nonaudis scelerate faber? depone furorem:
Non audis? aures obstruit ira fabro.
Vos tamen auditis, bone Iuppiteratque Camenae
Fallor? an optatam iam celeritatis opem?
Opportuna venit Chione, qua dissipat ignem;
Cum res poscit opem, tunc Deus addit opem.
Exere Nympha caput mites experta Patronos,
Atque Deo grates, atque Deabus age.
Ac velut adsuesti venientibus ostia Musis,
Baucidos exemplo, laxa patere sinas.
Haud nocet esse pium: Croesum quoque Cynthius igni
Caelitus effusis eripiebat aquis.
Nec luge, tuus est quod laesus ab igne capillus:
Gratia iacturam sarciet alma comae.
Sed tibi Claude faber, nigrum praefigere Theta
In campo Martis Marsque, Venusque velint.
Fabula tu fies superûm iucunda theatro,
Qualis erat technis ille, vel illa tuis.
Aut qualis, cum nocte nigra velata quievit
Terra, petirurus Lotida, Faunus erat.
Tu Venus alma tene: Gradivus torqueat illum:
Tu Gradive tenertorqueat alma Venus.
Sentiat iste manus Martis: Venus arripe sontem:
Arripe Mars: Veneris sentiat ille manus:
Vos ab co capti scelerum commissa luistis:
Captus et avobis perfidus ille luat.
Quod mihi misisti iucundum munus odoris,
Musarum cupidum te docet esse virum.
Quod mihi misisti praestans ab acumine carmen,
Divitis inge nii te docer esse virum.
Carmina delectant animum; sed mala palatum:
In gemino geminum munere munus inest.
Ergo tibi duplici persoluo nomine grates,
Proque bonis malis, versiculisque bonis.
En hodierna dies divo sacrata Iacobo,
Officii poterit te monuisse tui.
Cuius, ais? nescis? te conveniemus amici,
In quibus et Candor regnat, et alma Fides,
His generosa dabis generosi munera Bacchi:
Per Cererem prius est sed via danda Deo.
Vae tibi sudabis, circum silien tibus illis,
Teque coacturis vincla ferenda pati.
Nec prece placandi veniunt: desiste precari:
Non prece, sed preciis, ô bone! liber eris.
Esse tibi nummis praegnantem scilicet arcam
Scimus, utut belle dissimulare soles.
Haec te sola potest nostris educere vinclis,
Haec luat, aut pro te ni luat, ipse luas.
Mite malum est, immite bonum est, praedulce venenum est,
Felix Infelix mollis, et acer amor,
Idem amor in vita mors est, in morteque vita:
Ergo vices vitae qui tibi quaerisama.
Vivit cum moritur: moritur cum vivit amator:
Quando cadit surgit: quando resurgit, ubi est?
Numina quod sponsam iungunt tibi Sponse, pudicam
Gaudeo: iam Phoenix esse pudica solet.
Optimus et sponsus tibi quod datur, optima Sponsa,
Gratulor: in terris vir bonus ater Olor.
Estis uterque boni: sanctissima Numina faxint,
Ominibus iuncti sitis uterque bonis.
Simia simiolam praefert, et asellus asellum:
Arma ferat quamvis illa, sed iste Deum.
Non vulpem gravitas asrni ridenda fefellit,
Auribus agnovit protinus illa dolum.
Est bona virginitas: sed se consumeret ipsam
Cum specie, cunctis si retinenda foret.
Ergo tibi ut similem generes pius esto maritus:
Et ceu claustra lupi, sic fuge lustra lupae.