DOmi parentes: obvios in publico:
Ubique praesentem Deum:
In solitudinis latebris abditae,
Ipsum verere te puer.
Semper dulce fuit malum puella,
Et vox blanditiis potens puellae,
Si quis crediderit semel puellae,
Lusus post, odiis habet puellam,
Et maerens ait ô vale puella,
In tota nihil est boni puella.
Peiores cane sint licet puellae,
Mos gratus tamen est puellularum,
Et stamus fide supplices puellis,
Et donis emimus datis puellas,
O felix genus ac decens, puellae,
Diveller iuvenes quis a puellis?
Donabat actor Iudici currum, dabat
Duos eidem equos Reus.
Pro se favor latae ster ut sententiae,
Ambo laborant munere.
Causa sed actor cum cadit, dolens ait,
O currus (heu) quam devias?
Alias nequit, quam ducitur suis equis,
Refert disertus Arbiter.
Cultus fac ut curae Deorum sit tibi
Et instituta regum.
In singulis vitae tuae negotiis
Tuere veritatem.
In omuibus cupidi nis conflictibus
Fac victor ut triumphes.
Ne vinciat te seruitus, periculis
Virile pectus offer.
Mores quae faciunt celebriores
Et mortalibus et Deo placentes,
O Raimunde patrem secute sunt haec
Si quis reiligiosus in sacra aede,
Si plenus gravitatis est in aula,
Prudens in tabula potentiorum,
In cura facilis negotiorum,
Inter laetificas dapes facetus,
In lecto peramabilis iugali.
Hinc procul Eumenides et bubo sinister abite:
Nil miseri cantus, nil facis usus agat.
Non hodie claro Pandione nata tyranno
Ducitur: aut Cephalum credula Procris habet.
Aethere lapsus Hymen vinclis ego pectora necto
Mutua, Conspirans quae sociavit amor,
Virgo Dei Donum culti Davidis in ulnas
Foederis aeterni conditione datur.
Huc solito venias ô pronuba Iuno paratu:
Hunc celebres posita Gratia veste diem.
Quo volat in triviis fausti sonus ominis: alter
Coniugio felix, altera digna viro:
Dotibus in cedunt quam conven ientibus ambo!
Ille suos comites spectat et illa suas.
At Comites non sunt humani seminis, ortum
Nobilie caeli sede propago trahunt.
Integritas constans, demissa modestia vultum,
Candida simplicitas, irrreprehensa Fides.
Implet adhaerescens clamore frequentia vulgi
Compita felices et vir et uxor erunt.
His in amore pares ego, sorte sed im pare, iunxi,
Abstulit illorum nomina sera dies.
Si quid inest veri priscis annalibus, aiunt,
Hos Romanorum nobilitate satos.
Sacra Palaestmae regionis adire parabat
Busta Comes, factus qui modo sponsus erat.
Uxor consiliicum certa fit intima frigus
Ossa rece perunt, pallor in ore sedet.
Tandem post lacrimas in collo nixa mariti,
Incipit in ventos talibus orsa queri:
Heu, mea culpa tuam quae dilecti ssime mentem
Vertiti ubi pennas tam cito sumpsit amor?
Heu, ubi cura mei, modo si fuit ulla, soporem
Quam tibi iurabas impediisse procus?
Scecurus poreriene domum, poterisne puellam
Linquere, quae prope te, te prope fiat anus?
Sub lare quae tecum patrio convivia ducat,
Tempora cui fallas ipse molesta iocis.
Quae tibi causa viae, cupis immort alis haberi,
Teque suis humeris gloria celsa vehat?
Est durum, vitam tristi committere Ponto,
Nominis immensi propter inane decus.
His quoque plaudentes tibi fama sub aedibus alas
Subiciet, dominus si mihi fidus ades.
Non opus est undis, tellus largitur honores:
Terra iuvat: multos sorbuit ira maris.
Dum licet aede mane propria, mea sola voluptas:
Lux mea sub propria duc, precor, aede moram.
Omnia tutus habes, quae postit habere beatus:
His ego praeponor, qua sine pauper eris.
Quod tibi si coniunx, sententia perstat eundi;
Per tumidas una puppe feremur aquas.
Sic ego nil metuam, nisi quae toler abimus ambo,
Vivis, vivo: mori te moriente placet.
Talibus exanimis, nec enim minus ardet amore,
Ille diu linguam mente labente premit.
Mox lacrimas dominae repetita per oscula siccat;
Mox consolantes audit amica sonos.
Nescio propositos, inquit, dimittere cursus;
Nec volo te sociam nunc adhibere mali.
Iuro per amplexus, animo nisi fata repugnant,
Quod mora susceptum nulla retardet iter.
Vere peregrinas tepido proficiscor in oras,
Hic ero cum pubes rustica poma leget.
Spem reditus facerent, haec cum promissa, supremum
Ora vale dicunt: per vada pinus abit.
Ille videt littus limphas videt altera Ponti,
Nutibus et certant voce cadente loqui.
Prora secat medium spumis candentibus aequor,
Vincula pyratae fert inopina Comes.
Mancipium regi datur, ô iniuria sortis,
Seruitum summos quae iubet ire duces:
More boum flexa ceruice ligatus aratro
Vertit ibi, Phoebo prata cremante, solum.
Pabula sed decies sua cum praesepe iuvencis
Tradiderat, pepulit vix semel iste famem.
At quoties cupit esse, recens ubi manserat uxor!
Participem quoties gaudet adesse tori!
Hanc vocat hanc unam non audivisse moventem
Conqueritur, tergum quando labore crepat.
Nonne fuit satius gesta sse monilia, clamat,
Aurea quam rudibus lora gerenda feris?
Saxa videbantur flentis miserescere, nullos
Men shominum motus invidiosa capit.
Saepius ante pedes regales voluitur orans,
Ut sibi libertas sublevet empta iugum.
Quid mihi cum precio: plares quam poltulat usus
Intueor gazas rex truculentus ait.
Omnis erit iuro tibi spes excisa salutis,
Afferat hic praesens ni tuus ignis opem.
Quid captivus agat? nunc huc nunc fluctuat illue,
Vivere dulce mihi, dulcis et uxor ait.
Visa pudicitia coniunx spoliabitur absens:
Me dabit alitibus post nigra fata cibum.
Vita iubtet chartis rem significare maritae,
Dextra desuerat pingere dura notas.
Nuntius allatas mare trans immite tabelias
Fert dominae, manuum quae gemit inter opus.
Haec ubi literulas recludit, et inseta fatum
Perlegit, in stupido lumine gutta riget.
Erumpente coit gelidus sormidine sanguis,
Et teres horrescit corde micante sinus.
Execrata suum multis ululatibus ortum,
Tristitiae viduum plena cubile subit.
Cogitat et facinus memorabile femina, capto;
Non tamen hoc aperit calliditate viro.
Sed tria, nil maestum recreantia, verba remittit:
Visere tenequeo, spes mihi dempta. Vale.
Hospes abit maerens cito sumpta novacula tondet
Virgineas decuit quas nova mirra comas,
Induitur tunica, qualem Pranciscus habebat,
Et capiunt teneri lignea vincla pedes.
Docta novem mulier testudine vincere Musas,
Iungit ad accinctun. plectia sonora latus.
Et festinat: eum sua cui mandata dedisset
Dum reperit: comitem se dare iussa dedit.
Grata venit cunctis quos navis adunca vehebat,
Barbite iucundas effi ciente vias.
Fila lyrae quoties sonuere, patentia cursum
Flumina Sirenes sustinuere gradum.
Postiter emensum sperata cuculligerintrat
Atria, quae resonant dum ferit hospes ebur.
Confluit artificem studio gens tota videndi;
Pars admira ntur pars nova dona ferunt.
Sidera cum dulces suadere cadentia somnos
Incipiunt Comiti litera missa datur.
Hanc ubi callosis manibus reseraverat; aures
Verberat et maestis vocibus implet agros.
Anxietate solum quatit ac mala plurima letho
Finiturus amor ni vetuisset, erat.
Vae misero. misero vae clamat amabilis olim
Uxorubi pietas est, ubi prisca fidest.
Nempe foves alios inter convivia nostri
Mentio fit quoties, sim quisiacerba rogas.
Plara querebatur: cunctas bibit aure querelas.
Illa toro; auditu vincit amator aprum.
Mane suum coniunx oculis quaerebat morem,
Viderat hunc nondum sole levante caput.
Postridic speculae fastigia scandit, et illic
Forte catenatum scindere rara videt.
Non miror potuisse suas agnoscere flammas:
Omnis habet Lyncis lumina quisquis amat.
Ut videt introrsus lacrimas dolor acris obortas
Denorat et corpus praecipitare studet.
Recta voluntatem subitam mens retrahit; et mox
Invenit auxilii docta magrstra modum.
Luna quater dubium crescens im pleverat orbem,
Discessam monachus rege dolente parat.
Si pla causa subest non indonatus abibis,
Rexair in tota quod cupis arce feres.
Non glabus, ille refert auri, non purpura detur;
Hunc peto mercedem, qui bovis instar arat.
Traditur; ingentes simmo pro munere grates
Liber agit monacho, qui modo vinctus erat.
Credebant fragili pari ter sua corpora ligno;
Per vada currebat prodigiosa ratis.
Multa Comes dominode dura coniuge narrat;
Partioipem dominum nescius esse tori.
Ventum erat ad portum: fratrem simulata penater
Illa prior viduos, nemine teste, subit:
Etremovet prudens habitum matrona virilem,
Desertumque rotro pollice nectit opus.
Deerat adhuc parti manus ultima vestis amanti
Quam reduci gaudens exhibitura fuit.
Mox redit optatam Comes ex pectatus in urbem,
Acsua non priseo hmina more subit.
Uxor in occursum pronoruit ore mariti;
Basiolis asper sed negat ille genas.
Addit et indigna convicia plurima iustam
Ferre sibi praesens quod renuisset opem,
Quae se blanditiis excusat humillima, culpam,
Inque genustransfert hanc muliebre fuam.
Quod male suscipiat loca per taciturna per undas,
Femina supremi plena timoris iter.
Cena parabatur non aspernanda propinquis,
Cum biduo dominum viderat aucta domus.
Concelebratu ri reditus solennia plectris
Adveniunt, iuncti sanguine quotquot erant.
Has inter pateras agitur rea criminis uxor
Non a crimi nibus quod meretricis abest.
Proditurin vinis communi voce, matito
Hanc abseme suos deseruisse lares.
Et sine virginea morum custode, caterua
In tacitis furtim delituisse locis.
Indignataleves nugas audire, corona
E convivarum nupra fidelis abit.
Aptataque manu fidibus, vestita cucullo,
Rursus init sonitu cuncta movente fores.
Noscitur hac Comiti primum sub imagine coniux
Res patet ac supra tollitur astra nurus.
Lacteolam talis tobi Sponse puellula dextram
Iam datiio ditem quem magis orbis habet?
Vive diu. David mores imitate paternos,
Sic patri fimilem te bonus omnis amet.
Vineret ô utinam socer integritate verendus,
Conciperet genero gaudia quanta suo.
Alta petituros vobis quid amantibus optem?
Noctes lucidulas, et sine nube dies.
Nulla quod dac cipias a divite praemia Crasso,
Miraris. Clariam te feriente chelyn?
Desine mirari; Deus ipsa pecunia Crasso est,
Eircit e plena quis precor aede Deum?
Et locuplesanimam vocatalta nomismata suavem,
Vult animam nemo perdere sponte suam.
Ad lacrimas natam te credo, Misella perennes,
Nam madidis semper diceris ire genis.
Quod tamen ignotum non dissoluaris in amnem,
Hoc prohibent carpunt quae tua corda, faces.
Interior guttas externas devorat ardor,
Ardor tristitiae maxima causa tuae.
Ne pereas longis servata doloribus ignes
Temperat assi duis fletibus acris Amor.
Virginis et virgae differre vocabula rebar:
Nunc ego doctus idem significare probe.
Haec teneris agmen puerile coercet in annis,
Ast cohibet iuvencs, et frenat illa viros.
Scilicet hae geminae simul instrumenta vocantur,
Per quae puniri vitque puerque solent.
Quae mihi proptet aquas erit aequiparanda volucrum
Quando novem cantu Numina solor? Echo, olor.
Quae mihi vexanti, modulantur agrestia silvis
In teneris quoties carmina, Panas? Echo, anas.
Heu quibus officiis mihi devincitur amice
Esuriens vacuo ventre sodalis? Echo, alis.
Quo thalamo recubare iubet, quo cogit egenum,
Dura negans ipsi stra mina, Pluto? Echo, luto.
Quid vetat, illustris ne spectet asellus Olympi
Sidera demisso vertice pronus? Echo, onus.
Quid comedit, lauti quia semper in urbe palati est,
Rusticus in villa paupere solus? Echo, olus.
Qui fuit iste locus, cita quo Tegeaea furentem
Laesit aprum iaculis et Meleager? Echo, ager.
Quale fuit ferrum, quo non potuisset ab hirto
Occidi petulans Hercule Cacus? Echo, acus.
Si bene sit domui, quis mane cubilia linquat
Primus, et haec repetat vespere serus? Echo, herus.
Cesso, meae fauces arent: bibe, fontis et undam
Porrige, porrecta laetus abibo, Echo, bibo.
Vivere cum gaudent homines, peritura voluptas
Cum iuvat; incautos mors inopina rapit.
Non secus esca feras capit insidiosa nata ntes,
Quando volubilibus quaeritur hamus aquis.
Cum cibus in silvis et eas tenerallicit auceps,
Sic avidae laqueis decipiuntur aves.
Ducere vis animae sine sollicitudine vitam,
Sic homo vive, tuos mors sit ut ante pedes.
Sidere sub caeli iaceo miserabilis, artus
Sol coquit exterius, cor febris intus edit.
Mortis adestfacies; sed equove rotisve reportet
Mesabra domum placide qui mea, vector abest,
Christe ministerium, quodamoena palatia regni
Me vehat in patrii, mitte benigne tuum.
Non ero sollicitus tunc de mercede, sedipse
Ad mea tu precium commoda suave dabis.
Cuncta suos repetunt ortus tellure Melanchthon
Obruitur nigra, qui nigra terra fuit.
Spiritus aetherea qui gaudet origine, saltu
Sedes aethereas liberiore petit.
Clauditur ipse licet, carnis compage soluta,
Totus mente polis, corpore totus humo:
Fama tamen trifidum dispersa perambulat orbem,
Qua sol exoritur, quave sub aequor abit.
Nam quoniam priscum Musis reparavit honorem,
Hunc inhonoratum Musa latere vetat.
Credere privatim quis nemo quid audeat, aurae
Qui captatores se popularis amant.
Turpe voluptati sua qui patrimonia molles
Profudere; quibus corpora morbus edit.
Invidiam plebi qui falso pectore conflant;
Qui fisci rapiunt insidianter opes:
Hi procul imperii si sunt ab honore remoti,
Publica res largae plena salutis erit.
Est gallina tibi sterilis, sus nescia partus;
Felis quae mures obstupefacta fugit:
Est ancilla suo puerum quae viscere gestat;
Uxor adulterio dedita; verna rapax:
Sunt tibi degeneres nati; marsupia nummos
Quae capiunt, quoties aequora lacte fluunt.
Saepe tamen iactas, ô est mihi pulchra supellex;
Heu, propriae dominus vix ita pellis eris.
Lumine cum fruerer propria vagus aede carebam;
Nunc habeo certam, redditus umbra, domum.
Plebe cibum spirans a praetereunte petebam:
Non opibus cedo nunc ego Croese tuis.
Vivus eram quavis tellure miserrimus exul:
Matrisin amplexu nunc redit alma quies.
Phoebe colorabas sine veste superstitis artus:
Compositi tumulo velat arena cutem.
Omnibus inviso mihi stramina munde negabas:
Sarcinanunc Abrahae dormio grata sinu.