RHenanum, Sapidumque duplex istis extulit urbe,
Te ruri in villae visere Paulle tua
Illa quidem modico poterat sedarier haustu:
Illim colloquium non satiare tuum.
Teque levaturum seltem speravimus unam:
Nam syes tollendae vix utriusque fuit.
Nune quoniam nobis non est inventus abimus,
Et premimur miserr te per utraque magis
Vis tamen alterius non est restincta per ipsos:
Alterius soli stat minuenda tibi.
Quam nisi reddideris lenem dulcedine linguae;
Tantaleam poterit mox superare sitim.
Hi pueri nobis nuper genitricibus orti,
Sunt quibus et fratres qui genuere viri.
Utraque legitimi tamen est fetura cubilis:
Dic igitur natos qua ratione putas?
Corvus erat niveis indutus corpora pennis:
Nunc gerit infausta garrulitate nigras.
Haec fuit atra sed ut cygnus nunc alber hirundo,
Cui nimium lingua profunt esse levem.
Sic hominum res sunt datur huic quod peccat honoris
Alter idem faciat; iamgrave crimen ernt.
Sit tua Nestorea melior facundia lingua,
Hyblaeique favis dulcius eloquium:
Atque age rem Musis bene fortunantibus omnem;
Orator polles aere loquente nihil.
Dum miror pulsa nitidum caligine caelum,
Et medium brumae veris habere vices:
Tum mea, qui subito tam longa silentia rumpat
Ales. et arguta dulcia voce sonet.
Miranti mihi, Musa refert quid inente laboras?
Adventus magni sunt ea signa viri.
Mox subeunt mentem transacta somnia noctis,
Endymioneo digna sopore nimis.
Nam me dormitante viri praestantis imago,
Visa fuit gemina cingere fronde caput.
Haec donum Ciceronis erat, Demesthenis illa,
Romanae et Graiae praemia militiae.
Sed Dea me non falsum habuit, quae denique vidi,
Sese etiam maius somnia pondus habent.
Dum certo referat Rhenanum famam Beatum
Optatum patriae se retulisse suae,
Hic mihi magnus is est: gerit hic ea serta, cuique
Tertia de Solyma gente corona venit.
Ergo meum carmen reduci gratare Beato:
I simul et patrias ercipe delicias.
Hostica Ioanni postquam violentia Marco
Vulnifico geminas abstulit ense manus;
Heus ait, uxori facinus crudeli dolenti,
Polubia tolle, meis non magis apta volis.
Nicoleos Bernardus in hac Bulachius urna est,
Qui tenuit vitae vix duo lustra suae.
Sat vixit, quoniam vixit bene: vita nec ulla
Plus habet est primum nascier; inde mori.
En recubat Petrus medicae doctissimus artis
Hac, praematura morte peremptus humo.
Quam toties stravit sed aperto Marte petitam,
Illius in cautus sternitur insidiis,
Ponite spem, Medici saluandae ponite vitae;
Si mors victorem vincere victa potest.
Hinc alio procul ite, Dolor, suspiria, Luctus:
Ad mores vestros non facit iste locus.
Hoc insunt tumulo Risusque Iocique, Salesque,
Cum Lepido pariter qui periere suo.
Heic recubat forma qua non formosior ulla,
Magdala virginei lausque decusque chori.
Hanc voluit castarm lucis fibi adesse Diana;
Sed statuit nuptam Cypria ferre virum.
Dumque Deae certant, morti dat luno puellam;
Ne caperet moe chum tam bona forma ovem
Nassam iniit Perdix a piscatore relictam
In viridi liquidas [(transcriber); sic: liquas] gramine propter aquas.
Audit aditque eluctantis vulpecula motus,
Nec minus et praedae spe subit ipsa cavum.
Verum ubi captantem captat se sentit et ipsam;
Saepeque, sed frustra, nititur ire foras:
Indignata strepit, rotat et se, donec in amnem
Cum vase et volucri praecipitata cadit.
Quodque magis mirum, casu faciente, subintrat
Squam iger haec eadem vimina texta lupus.
Quis neget his auraeque solique lacusque rapinis,
Ignis et adiunctam, si salamandra foret?
Nil valet excludi subitis eventibus usquam;
Si tam diversas sors manet una feras.
Anna sub hoc gelido recubat Schablera sepulchro,
Quondam Brunonis uxor Amerbachii.
Digna fuit tellus, fuit hac et dignus Olympus:
Hanc igitur tellus, hanc et Olympus habet.
Mortalem me mortales genuere parentes,
Idaliae functi munere militiae
Immortalem immortalis me fecit Erasmus,
Palladiae functus munere militiae.
Heus Dea, quae Phrygio sub iudice digna fuisti,
Tollere non meritis aurea poma tuis;
Me censore manu vacua et despecta recede:
Nam Pallas Sapido, quod venus est Paridi.
Rebus enim quantum praestant aeterna caducis,
Tantundum Paphiae diva Minerua tibi.
Dinumeres, Wimphelinge, licet tot vertice canos;
Vita tamen iuvenum moribus apta tua est.
Conveniatque tibi licet et iuveilibus annis;
Cum senibus tamen es nec minus ipse senex.
Componit tenui chordam citharoedus acutam;
Edat ut appositos utraque tacta sonos.
Sic pariter moderare levem gravitate iuventam,
Atque leves tetricos asperitate senes.
Talis erat mediis Nestor grandaevus Achivis;
Cui Dii dent annis te simul esse parem.
Vis breviter dicam, tibi quae ducenda sit uxor?
Quae tibi sit, qualem te velit esse tibi.
Nemo mea vetula rebus mage promptus agendis:
Nempe penum cenae dum struit, annus abit.
Uxori qui iura negas, vel redde, marite,
Vel nisi reddideris, qui dabit alter erit.
Victa tibi cedit moribundi cantio cygni:
Sed cum iam cessas, tum mage dulce canis,
Dic quodcumque voles, si rem rimeris ad unguem,
Cuius non fuerit femina causa mali.
Quam confert certo sumptum modera mine vinum;
Tam nocet immodici copia larga meri
Ampla vorat desperatus patrimonia ludus;
Cogit et ad varium pectora coeca nefas.
Alcides Turcum videat; vel Cerberon ipsum,
Vel saltem ipsius dixerit esse genus.
Epotas tot spumanti crateras Iaccho;
Ut timeat Stygiis iam pater Orcus equis.
Rete tuum pisces te dormitante capessit:
Scilicet ut capiat te vigilante nihil.
A medico plus quam morbo, solet esse pericli:
Felix cui medica non opus arte fuit.
Improbe cede Labor blandae locus iste quietis;
Quae reficit noctu quod teris ipse die.
Rara avis est annis centum confecta senecta:
Si caussam spectas; Proelia, Vina, Venus.
Tres capiunt lepores duo patres et duo nati:
Partitique suum singuli habent leporem.
Qui paruo contentus agit, res possidet omnes:
Et cui nulla satis copia, semper eget.
Larga manus non in quemuis sua prorogat usum
Munera; nec iustam ferre moratur opem.
Pectora, five parens ven at sors, sive noverca,
Magnanima a recto colle movere nequit.
Corda ipsis verbis, et respondentia factis,
Sincerae fidei verus amator habet.
Seu bona seu mala sint aequo probat omnia lance
Iustitia, Eoa lampade lucidior.
Arctior Herculeo vera est concordia nodo:
Summae ibi sunt et opes, est ubi verus amor.
Barbaries, livor furtum, detractio rixa;
Haec hoc cum monstro mortua monstra iacent.
Quidquid agunt omnes solitibi displicet uni:
Nimirum soli tu tibi sola places.
Ducis ad Alsates uxoris corpus et aurum:
Vis aurum loculis condere; corpus humo.
Si quis adulandi magnis paruisque nocendi
Auferat huic artem, totus inanis erit.
Pertulit Augustus tria canceris ulcera Caesar:
Tot vomicas, monachos quot fovet, orbis habet.
Conditur ut putridum renitente cadaver in urna;
Sic tegit ista trucem vestis ovilla lupum.