March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

CUNRADI RITTERSHUSII BRUNSVICENSIS.

Mortalitatis [(transcriber); sic: Mordalitatis] meditatio.

COttidie morimur neque lux abit ulla propinquos
Quin morti magis atque magis nos sistat avarae:
Inque dies nostrae decedis portio vitae.
Quid nox ipsa aliud nisi mors est atra Diei?
Quid vero lux est, obitus nisi noctis opacae?
Somnus, qui vigiles nobis interpolat horas
Cottidie fiater nonne est et mortis iroago,
Germanae totos tradens aliqua ndo serort?
Tum quoque (quod miere magis) dum crescimus ipsi,
Decrescit spacium vitae ipsaque carpitur ad se.
Sic tenera infirmis infantia transiit annis:
Moxaetas puerilis aeandem est pone sequuta.
Dein de adolescentes eriam contrivimus annos:
Inde iuventurem consumpsimus: inde virilem
Aetarem: Haens subiit randem morbosa senectus,
At metam propiusque admotis vellicat aurem
Sarcinulas componendas vitaque migrandum:
Sic quaeque est aetas mors eius quae fuit ante
Sic est quaeque dies mors eius quae fuit ante.
Sic hodietna dies hesternam absorpsit. et ipsam
Crastina lux abolere parat; Sic ordine dein ceps.
Omne quod est lapsum praesentem tempus ad horam.


page 844, image: dele0844

Imo ad momentum praesens, obiisse putato.
Quin etiam cum Morte diem hunc, quem vivimus, ipsum
Diudimus, Letum laetisque intervenit horis.
Celpsydram in exemplum capito, quae dividit horas,
Et fluxu metitur aquae: (nobis eum arena
Usom hodie praebet:) Non guttla eam extima lapsu
Exhaurit vel qui pululuisculus ultimus cxit:
Sed potius quicquid multo defluxerat ante.
Ultima sic nobis qui vitae est terminus hora,
Sola quidem mortem consummat, at haud tamenipsa
Sola facit. Metam tunc demum attingimus illam
Propositam cunctis; toto at decurrimus aevo
Mortale hoc stadium: momentaque singula mortem
Adportant sensim sine sensu: la denique vitam
Transigit ut debet, qui, quid sit natus, et unde
Extiterit quo sit tandem migrare necesse,
Commeminit sese propriamque ad originem adaptat,
Caelo animum attoll ens, athumum terrenaque calcans.
Tempusabit Mors ecce, venit. Feliciter ille
Vixit quem vitae felix est pausa sequnta.

Lessus Academiae Altorfinae in funere Dn. Hieron. Baumagartnari, etc.

Simihi iusta gravis fuit unquam caussa doloris,
Ex quo sunt primum mea fundamenta locata,
Caesaris auspiciis dicique Academia coepi
Rudolphi, Austriadum quo iam domus inclira fulget,
Hand secus atque ignes micat inter Luna mivores:
Si quid et hoc toto mihi tempore flebile funus
Ullius est ductum si terram syrmate verri
Atrato et lacrimis merito greinium omne replevi:
Nunc id tempus adest, nimium quo flebile funus
Ducitur, heilmihi quo lacrimis maesta ora rigantur,
Complenturque sinus oculorum fluminelargo
Quae me urat quaeris, tanto nova causa dolore?
Cogat et in tales (hel!) maestam erumpere questus!


page 845

Baumgartneri obitus tanti est mihi caussa doloris,
Ut maiot vix esse queat. Necfitia patrem
Ulla magis lugere suum pia posse videtur,
Quam teego, Baumgartnere. Tibi dum vita maneret,
Filia quippe fui dilectaque amore paterno.
Tu Genitor mihr sanctus eras, Tu et tutor, et altor,
Ancora fluctivagae, dubiisque in rebus asylum:
Teque salutaris dudum mihi sideris instar
Eheu! cur Habuircrudeli a funere cogor
Drcere, non, Habeo, fari velut nante solebam?
Atque ego multa aliis (quid enim hoc ingrata negare?)
Debeo et aetcrnum meritoque libensq fatebor
Me debere quibus fuerunt mea commoda curae,
Et sunt nunc etiam, atq. (uti spero) futura deinceps:
Nemo tamen vivit maioraque pluraque qui in me
Contulerit merita, et me tam devinxerir arcte
Tot sibi nominibus, quam Baumgartneria virtus.
Huius Ego maerens an non in funere plangam?
Non Ego scissa genas passum et laniata capillum
Ora rigem la crymis squalentia syrmare verram
Tellurem atrato infandum restara dolorem?
Aspiciens oculis tam illustria funera siccis,
Impia nonneforem, et vita hac indigna locoque?
Quo me constituit Respu blica Norica Divi
Caesaris auspiciis curâ fovitque paternâ?
D Itam grande meo prohibite a pectore crimen.
Urbs praeclara iacet media in Germania. et instar
Centri habet hancveteres dixerunt Norica castra;
Nuremberga hodie est urbs totum nota per orbem,
Ingeniisq opibusque potens, et nobilis arte
Omnimoda humani quam excogitat ingenii vis.
Hinc famam Oceano laudesque extendit Olympo.
Cognita et his, contraria qui vestigia figunt
Nostris atque colunt alio fub sidere terras.
Hanc non immerito indigitaris Franciae ocellum:


page 846, image: dele0846

Nil pecces imo appellans Germaniae ocellum.
Quicquid praeterea addideris, minus hoc erit omne,
Et dicti macie laudes detrtuerit urbis.
Huic noster Genitor, quem plangimus imputat ortum:
Hic Sacrum accepit Nomen, cum vagiit infans.
Cum patre nomen ideminempe ut virtutibus ipsum
Vir quondam factus pariter cum voce referret.
Nec vano augurio patrem spes ista fefellit,
Sed virtutis erat patriae ceu nominis haeres
Filius, ut gestae tandem fecêre fidem res.
Quid Patrem hic memorem, quantus virtute Senator
Is fuerit? quid quid pro patria perpessus acerbi?
Felici ut commune bonum provexerit ausu?
Utque pia indigna religarus lumina vita
Si captus, circum ductus, manibusque latronum
Vinctus, raptatus, nec in uno carcere clausus,
Carâ pro patriâ tolerans ftigusq famemque
(Omnia vicit amor Patriae pietatis et ardor)
Utque ipsum, liber tandem dimissus, in hostem
Non pro hominis merito sed pro bonitate sua illa
Egerit ingenita, benefactis, non malefactis
Certans, et prunis ingratum verticem adurens.
O non mortalis virtus ea pectoris, uno
Digna Deo mactare bonis male qui meritus sit!
Quod Genitor fecit noster, quem plangimus, illi.
Quid genus, et proavos alia ex regione profectos,
Atque novae insertoe urbi, quasi surculum adoptat
Arbor, et eximios generoso germine fruetus
Producit? Quid me haec, inquam memorare necesse est?
Qui propriae virtutis egent titulosq patentum
Vani, et maiorum fumosa insignia iactant.
Non ita non Sacrum hoc Nomen virtutis agebat
Ingenuae. Ouin et si humili esset origine crctus,
Nec numerasset avos illustri et stemmate tantos,
Ipse sua poterat Virtute emergere, caeli.


page 847

Munere ei quae contigerat, lucemque valebat
Quamlibet obscuro generi donare perennem.
Quid dicam, ut praematuris virtutibus annos
Anteierit innenis? luveniliut corde senilis
Sederit ante annos prudentia? Laudo magistros
Dictorum testes, et Te, divine Melanchthon,
Et te, Francigenûm decus immortale, cui ortum
Pabenberga dedit, Cineres at Lipsia servat,
O Camerariadûm gentis, Ioachime, corona!
Teque Argentinae quem cum Cicerone tonantem,
Atque Periclea fandi virtute valentem
Saepe procul veniens audivit plurimus hospes,
Sturmi; Nestorius quem animus decorabaz, et auree
Attica dicendi vis et facundia linguae.
Vos coluit iuvenis: vos commeminisse potestis,
(nam cur vos Letheo hausisse ex gurgite credam,
Corporis exutos vinclis et carcere carnis,
Iamque triumphato vectos superaethera seclo,
Concilio et Superûm felici mente fruentes)
Vos inquam et tanto post commeminisse porestis
Quanta illi virtus fuerit, quantae indolis instar
Esset, et in Patria qualis quantusque futurus
Augurio haud vano cecinistis. Vos quoque testes
Appello aequales, Te Hulsi clarissime, magni
Caesarisatque Ducum meritissima cura potentum
Teque, Philippe, meus qui Cancellarius audis,
Antiquae ô Camerariadum nova gloria stirpis:
Et qui praeterea tunc currebatis eodem
Virtutum in stadio (ô felices reliquiae aureae
Illius aetatis, quae dereriore metallo
Iam prope conversa est!) verum mihi dicite, amanti
Quod verum est et abhorrenti fallacia, fuco et
Perlita sine licet haec vulgo gratissima, Numquid
Ad palmae primos inter, currebat honores,
Praeripere hanc aliis contendens, strenuus arte


page 848, image: dele0848

Baumgartneriades? Nonne illi dia Minerua
Usque aderat, coeptisque aspirans Gratia triplex.
Praetereo, ut lustrata viro sint extera regna,
Ut peregrinando patientem aequarit Ulyssem,
Quo mores hominum variorum nosset et urbes,
Utilia excerpens ex illis, noxia vitans,
Florilegae instar apis, cum campis sedula inerrat,
Comportans slavi caelestia semina mellis.
In patriam, ut patriae natus, postinde revertens,
Illustris magnum virtus ubi currere posset
Invenit campum. Ad laudem est hic cursus apertus
Patriciis. Hic ipse ad cunctos ordine honorum
Ascendit virtute gradus: Sors illa profecto
Cum paucis communis ei est. Non ambitus ipsum
Euexit, non applausus popularis, et aura
Vulgi, cui perraro solent meliora probari: aut
Sors campo dominans, agitatave concio fluctu.
Ludicium et censura Patrum res illa fuêre,
Qua stetit emersitque Pater, dubitareque fecit
Omnes quotquot eum sequerentur voce favente,
Ipsene plus ornare locum quemque an locus ipsum
Deberet dici. Tandem ad fastigium honorum
Pernenit summum, factus Princepsque Paterque
Civium. At in tanto non fastu elatus honore,
Servabat priscum solita bonitate tenorem.
Quis verbis aequet fuerit quae gratia verbis
Ipsius. Quae mens, diae prudentia menti
Quanta inerat gremio possit clausisse capaci.
Nemo ipsum superet meritis pietateque nemo
Aequiparet Conspecto ipso, post terga latebant
Protinus atttoniti iuvenes, canisque verendi
Ultor assargebant venienti atque ora tenebant,
Faucibus haerebat vox clausa et lingua palato.
Felicem cuncti et solo de nomine notum
Dicebant: semel auditumque ad sidera veris


page 849

Laudibus et magna testati voce ferebant
Auxilii largum, si fors quis rebus in arctis
Posceret auxilium ipsius, vel utroque parente
Orbatus, praestove opifer cui nullus adesset.
Collaudabat eum et vicinae a limine mortis
In vitam assertus. Per eum et perfusa recenti
Laetitra clamabat, Iô miseranda sepulto
Sola relicta viro mulier lus reddere cuique
Cura erat una viro:lusti observantia et aequi
Illi purpura erat, Cidarisque, et regia palla.
Lumen erat coeco pes claudo certus eunti;
Pauperibusque parens indefensique clientis
Despectique tuebatur iustissima iura.
Idem terribilis sceleratorum ipse molares
Frangere contusos, avidoque latronis ab ore
Extortam intrepidus gaudebar ferre rapinam.
Illa aurae parsaetheriae, pulcherrimus hospes
Terrenae molis, corpus sibi deligit aptum
Plerumque, hospitiumque sibi metatur honestum,
Gratior ut sit pulchro habitans in corpore virtus,
Dictisq et factis formae decus addat honorum:
Vividaisic erat et nostri Genitoris imago
Corporis et pulchrum hospitium mens pulchra colebat
Maiesatem oris venerandi et Principe dignam,
Quis nescit? Non hac crudeles frangere morbi:
Non hanc cuncta domans valuit violare Senectus,
Verumm auxit potius. Nimirum pectore agendis
Forti est rebus opus nec non et mente sagaci.
Corporis aut valido pollens sit robore fossor,
Lignatorue. Sat est, integra mente Senator
Si valeat. Caput imperium quippe obtinet, haud pes,
Dexterave Facies o quam et mihi saepe serena
Ipsiva afflictis illuxit rebus, opemque
Attulit optatam, in solido et mesaepe locavit!
Parua loquor: Toti fuit ille salutifer urbi,


page 850, image: dele0850

Cuius protectam me defensamque sub alis
Dlsuperi dulcem voluerunt ducere vitam.
Nunc urbs maesta Patrem (hei!) gemebunda voce requirit
Nec minus ipsa Patrem (hei) tristissima Nata requiro:
Et populi von una sonat nostraeque Camenae:
Dulcis ubies Genitor? Genitor venerande ubi nunc es?
Eheu! Quae nobis, quae te durissima fata
Abstulerunt? Sicne ingrato me linquis in orbe
Orbatam auxilio? Nam quis mea commoda posthac
Curabit tanta cum dexteritate fideque?
Heu maior delor est quam quem verba edere hiulca, aut
Quem sat testari lacrimarum flumina possint,
Quantumuis tota in lacrimarum flumina abirem.
Destituunt fessam vires: caligine tristi
Visus hebet: singultatrix vox taucibus haeret,
Atque adeo invisa ulterius mein lace morari
Taederet, Baumgartneri vestigia firmo
Ni pede calcantes alios post terga viderem,
Patronosque Patresque meos, qui turgida flendo
Lumina mî abstergent bene me sperare iubentes,
Lampade suscepta, carsu quam tradidit ille
Exacto, felix exantlati ante laboris.
Illi me in vita retinent, ut ut haec sit acerba
Ato; molesta mihi tam sido orbata parente.
Hos mihi iam reliquos superi servate benigni,
Servate incolumes redeantque ad sidere tarde,
Unde ortus duxere suos illustria corda.
Nyzeli inprimis, canâ venerande senectâ,
Proximeque huic, Furere Equitum decus, ardua cuius
Gloria voique vigens sublimem pulsat Olympum,
Norisa quo exsultat iam prin cipe curia laeta,
Defunctisuppletque locum et data damna refarcit
Prreparabilia hoc in funere Baumgartneri:
Sidera vos opto tarde ad cognata reverti,
Ne careat rectore ratis, Typhique perito,


page 851

Qui rectum teneat clavum, et vada naufraga tites
Ac scopulos, venti in pelago dum proelia miscent.
Nunc Baumgartnero est tempus persoluere iusta,
Et memorem restari animum et gratum meritorum.
Has tibi delego, clarissime Scipio, partes
Gentilis; quo vix vivit mihi charior alter.
Quicquid ab arre vales dicendi, exprome, Parensque
Publicus ore tuo laudetur. Gratia quippe hoc
Officium extremum, et praeconia debita poscit
Tuque frequens iuvenum collecta corona bonorum
Dependere velis avide dicentis ab ore,
Etgato recolas animo benefacta Patroni,
Patroni, qualem vix secla priora rulerunr,
Qualem vix posthac tulerint secla ulla futura,
Ast ego marmore carmen signabo tabellâ,
Mitia quod relegens defuncto fata viator
Optet, et aeternos nomen transinittat in annos:
Hic Baumgartnerus situs est Hieronymus, ille
Cum quo Altorsini est subtracta Columna Lycei.
Sic ingratam aetas non me arguet ulla patrono
Sic magni cineres nostro quoque carmine vivent;
Imo per hosce sacros cineres mea carmina vivent
Florida perpetuae monumentis insita famae.

Votum pro felici eventu actionum nostrarum.

Sancte Deus. precor aspirans felicibus orsis
Gratia praeveniat me tua, quicquid agam:
Auxiliumq ferens eadem mihi praesto sit, adque
Haereat usque meo fida comes lateri.
Sic a te coepta in te oratio desinet omnis:
Sic felix cedet per teopus omne meum.

De Charta lusus.

Olim pannus eram despectus, inutilis aevo:
Abiectum quem quis tollere nollet humo.
Nunc aequor calamo sulcanti praebeo laeve,


page 852, image: dele0852

Et candore aequo lacte nivemque meo.
Ingenioque genus quicquid mortale sagaci.
Invenit hoc fidei creditur omne raeae.
Humanae per me constant commercia vitae:
Rerum aeterna vigent me monumenta duce.
Si quid seire procul vultdissitum amicus amicum,
Saepe ministeriis utitur ille meis.
Publica quin etiam creduntur plurima nobis,
Atq archeia mea consiciuntur ope.
Conseia secreti taciturna silentia servo,
Intidus nisi me prodere si quis amet.
Aspera sum perpessa tamen sat multa prius quam
Hic homines inter me sequeretur honos.
Namque rude alternis sum subsulcante retusa:
Et tinxit corpus frigida saepe meum.
Perque vices varias pulsata agitataq crebro
Sub prelo patiens terga premenda dedi.
Et munimae firmo iunctae sunt glutine fibrae,
Visierem doctis apta tabella notis.
Sed nihil insolidum perpessa ab stirpe parentum
Nacivum hoc habeo perpetuumq mihi.
Nostis enim ut variis sint plagis subdita lina,
Atque ut ament tundi lintea mille modis.
Hoc proprium generis mihi prima ab origine adhaeret,
Natura in sobolem ceu solet ire patrum.
Me specta quisquis magnos adamaris honores,
Exemploque meo plurima disce pati.
Saepe etiam nolens insulsae scruio turbae,
Indignis quae me suevit habere modis,
In me dum nugas, dum dirum saepe venenum
Euomit, et rixas et mala multa ciet.
Usque adeo nihil est tam sanctum pessima quod non
Infanda haec violet natio spurcitie.
Hoc vos seruitium mihi demite; tollite abusum hunc,
Sp endida in humanum queis data sceptra genus.


page 853

Nulla, nisi in vobis spes est mihi certa salutis:
Sola malum hoc virtus demere vestra potest.
Sic aevo memori perme sacrata perenuis
Non metuet structos gloria vestra rogos.

Mens aequa, ut sors sit iniqua.

Cernis ut et pluvio caelo cantillet alauda,
Nec cesset tremulâ voce iterare melos.
Nimirum pluviis successurum esse serenum
Cogitat hac animum spe recreatque suum.
Cur homo in adversis animum despondeat aegrum,
Diffidensque Deo haud spesua damna levett
Gratior alternis vicibus pluvia atque serenum est.
Permiscet vitae sic quoque fat Deus.
Discite mortales brutis monitoribus usi,
Mentemaequam in mediis posse tenere malis:
Et carmen cantare Deo fortuna in utraque,
Aspera sive ruat prospera sive fluat.

Non si male nunc, et olim sic erit.

Fata, bonis inimica malis cur parcitis? Ergo
Nil iuvat esse probum? Nil nocet esse malum?
Improbitas fruitur votis at pressa laborat
Integritas vitae Conscia mensque bene.
Non ita semper erit Versa vice tempora current,
Tunc feret ex merito praemia quisque suo.
Fata piis tandem contingent prospera. Quare
Ut iuvat, esse probum sic nocet esse. malum.

Pro felicitate novi Anni Votum ad Christoph. Girsuerum.

A precibus votisque piis fas in cipere annum:
Annum etenim faustum vota precesque dabunt.
Praeteriti ergo anni exodium ingressumque recentis,
Saecula qui fecit prosperet oro, Deus.
Prospera qui nisi det, nos aspera cuncta manebunt:
Omne bonum hoc uno non nisi fonte fluit.
Munera det pacis, queis terra exsultat et aether;


page 854, image: dele0854

Claudat at aeternis bella cruenta seris.
Arma nihil sua dent moderabile: Christicolis Pax
Convenit in primis et generi omni hominum.
Discipulos Christus rediens cum ex morte revisit,
Foedus, ait pacis pectora vestra liget.
Bella quibus cordi, procul his regionibus absit:
Quin magis in Scythicos arma feranturagros.
Terra ferat fruges et laeta animalia pascat,
Depulsaque ftuat copia larga fame.
Semina multa luis anni sensere priores
Cum densa passim serpere strage virûm:
Proximus in primis per multas faeviit urbes,
Aere iam puro haec pellat Hygeia procul.
Erroresque procul procul et sint dogmata tetra,
Dininus per quae diminuatur honor.
Cornore quo mens est praestantior hoc animorum
Hacesis est etiam pestrs a cerba magis.
Cm mate velivolum, cui rellus paret et aether,
Cui genus humanumque angelicumque subest,
Det Deus ut careant ventorum proelia scaevo
Omine, per tot iam continuata dies.
Quem Pater imbripotens finem dabit imbribus istis?
Dilunio terras obruet ergo novo?
Formidabilis est equidem hic prudentibus annus,
Incuite et meriro plurima causa metum.
Trauquillare valet placido at Deus omnia nutu,
Cuncta piis ut sint laeta, favente polo.
Haec animat, Girsnere tibi fiducia pectus,
Haec mihi: Coniuncto haec votaque corde damus:
Quae rata sint inbeat nostri arbiter optimus aevi,
Qui sua dispensat fata cuique, Deus.

Respice mens sursum: Symbolum Bernhardi Glaseri.

Alrera pare nostri e caelo est; pars altera, terrae:
Parsque ortus sequitur semina quaeque sui.


page 855

Mens ortum caelo ducens, caelestia spirat,
Se sursum innata mobilitate levans:
Etlaetata Deo vili terrestria pendit,
Et fugiente alia spernere gaudet humum.
Haec eit qua sapit, et qua quis praesentia cernit,
Praeteriti et meminit, praeque futura videt.
Corporis hanc moles premit in diversa renitens;
Et quod humo natum est, repete gaudet humi:
Hinc lucta exoritur, qua tamquam momine librae
Haec ruit inferne, sed super illa volar.
Quam mens est sapiens, qui tam diversa ligavit
Et voluit socio foedere iuncta, Deus!
Quam felix etiam, tali in certamine victrix
Cui mens est, et humo se levat, astra petens?
Nec coeno rerum submergitur inferiorum
In queis nil fumo certius esse videt,
Talia te moneat gemmae sculptura, sinistra
Quam geris, ô nostrum dulce, Glasere decus!
Stat puer, hinc atque hinc expandens brachia: Laevum
Saxa gravant; dextrum sublenat ala duplex.
Respice mens Sursum super addita symbola dicunt,
Quam recte! hic patria est, subsidium unde venit.
Sidera Anaxagoras digito notat indice: Veram
Esse docens patriam sidere quippe homini.
Felix, huc oculis animi quicunquelevatis
Omnia mundana hac inferiora purat!
Vah nimium dulcis quae talia gemma magistra
Subicis et memeri mente cenere iubes!
Haec sum maest Sophiae, haec princeps meditatio, mente
Abstrahere a sensu moleque corporea.

In Senecam Iani Gruteri.

Esse quid hoc dicam, quod quo magis ultima mundi
Fata senescentis tempora praecipitant:
Quo magis in peius retro omnia lapsa feruntur,
Quae Phoebi vario circuit orbe soror.


page 856, image: dele0856

Hoc magis auctorum vultus attollit honestos
Omne genus nitida tangit et astra coma?
Velicet hoc vario mereatur nomine seclum
Infelix dici, proh dolor! ac miserum;
Quo passim iunaluere tot agmina longamalorum,
Quot versu non est enumerare brevi:
Hoc tamen hoc dici faustrum queat atque beatum,
Vincere et innameris secla priora modis;
Quod quae Barbaries prius horrida et atra premebat
Calige nunc Sol lucidus irradiat.
O amor, ô bonitas divini Numinis in nos!
Nam quis non dona haec sentiat esse Dei?
Quid non sedulitas, quid non industria, et ardor
Humanique acies perficit ingenii?
Ex quo hancin partemstudii certamine quodarn
Doctorum incubuit sedula cura virum;
Ut quae olim dederat sapiens nonumenta vetustas,
Sed turpi obruerant tempora inique situ,
Prodirent veteri fuerant quo scripta, tenore:
Quam snbito ô Superi splendida lux micuit!
Ad quantum auctores cuncti venere cacumen,
Quosque dedit Latium Graecia quosque dedit!
Sive viam ad caeli monstrent templa aurea, nosque
Numinis erudiant relligione facri.
Sive aequa doceant trutinari iura bilance,
Ac veluti par est, reddere cuique suum:
Sive illi flores Sophiae decerpere in hortis;
Siveaegris medicum dent adhibere manum:
Seu rostra atque forum percellant fulmine linguae;
Sive terant doctis pulpita carminibus:
Denique seu prisci memorantes temporis acta,
Veraci haec iubeant vivere in historia:
Omnibus iis nostro sua lux est reddita seclo;
Omnibus integritas stat sua, et oris honor.
Nec satis: et formis expressos ars nova in omnes


page 857

Distribuit mundi qua datur ire plagas:
Ars nova, quam digne nemo laudaverit unquam,
Centum illi linguae sintque tot ora licet;
Moeonidae quamvis magno certetue Maroni:
Tot bona in humanum contulit illa genus.
Quomodo Triptolemum perhibent sparsisse per orbem
Semina frugum ipsi quae dedit alma Ceres.
Sed neque finis adest Superans industria seque
Maio esque suos autumo plura dabit.
Vel tu prae reli quis, quo se Stoa iactat alumno;
Quem tellus Latio misit lbera solo.
Ut docta tenerum formares arte Neronem,
Et castis iuvenem moribus imbueres:
Utque in spem regni crescentem recta doceres,
Tam sibi quam populis qui bona iura daret
(Incassum:nec enim permixtum sanguine coenum
Ars ad virtutem fingere summa queat:
Unde suae ferro scrutatus viscera matris,
An praeceptori parceret ille tibi?)
Veltu, inquam medicos seclo quot nactus es isto!
Quam felix facta est saepe medela tibi!
Primus te claustris tenebrarum eduxit Erasinus;
Aeternus Batavae gentis Erasmus honor.
Inde situm abstersit quo floret Pincia cive:
Muretusque Notasmisit in ora virum.
Tum te alii variosaptarunt sedulo in vius,
Et cellis flores disposuere suis.
Dex teritas fateor, non obtigit omnibas una:
Quidtum? an nonlaudi vel voluisse datur?
At tibi Grutero nemo plus contulit uni,
Sive fuir fidei, sive laboris opus:
Grutero Charites quem perpoliere venusto
Pollice; confovit quem Themis ipsa sinu.
Unica Suspicio, nisi me illius omnia failunt;
(Et procul huic dicto fascinum abesse velim.)


page 858, image: dele0858

Plus quam confidens aliorum Assertio pollet,
Euge, tenax veri Suspicio! Euge placts!
Posthil noster amor, quidnam tibi quaeso reponam,
Hunc tua quod nobis iunxit amica fides?
Tuque meis, Grutere, novum decus addite amicis,
Quem cehemens peniti pectoris ardet amor;
Salue; nes tibi sit mea rustica Musa pudori.
Ex veteri pago Musa profecta venit.
Dotibus ingenii magnis macte esto beati;
Nosque subinde illis participare velis.
Belgica mirata esttua re: Te Lipsius ipse
Elogiis drgnum censuit esse suis.
Te Varnus pridem pater, et pater audiit Albis,
Esses Romana quantus in historia:
Et viridi in ripate carmina dia canente,
Interdum curesus sustinuere suos.
Audiit Albis: et indoluit te tam cito voce
Suavidica ripas desrituisse suas,
Hei! tam saepe bonis reddi mala praemia factis
Mortales hei! tam non sua posse bona!
At tibi nunc portum Nicri vada Limpoida praebent;
lactataeque manent hac satione rates.
Heic (pene invideo) cum caris vivis amicis.
Cumque tuis Musis cum Smetiaque tua.
Nam quid ego memorem tibi quos fovet Aula faventes.
Aula Palatmi ter veneranda Ducis.
Heic equirtis tibi Grynradii fit copia; cuius
Cana columbino pectore Pallas habet.
Heic tibi deest Plessenus, amor charitum atque Diones;
Omne suum affudit cui puta Suda decus,
Heic tibi Suerini praesto est prudentia; quo non
Nobilior Themidos cura decorque Deae est.
Quid memorem Lingelsemium, cui quamsua nota
Dia Dice, tam etiam nota iocosa Venus?
Quid memorem eiusdem Genii ingeniique potentem


page 859

Gernandum? et quem spe praecipis Hippolytum?
Hippolytum Colles cui nomina pulchra dederunt,
Mens quod ei summis proxima sideribus.
Quid fulcrum medicae rei melicaeque probatum
Posthiadem? Clio quid Pithopaec tuam?
Quidue Freheraeae melimela probissima Peithus,
Et Genium studii dexterum ad omne genus?
Quid quoque Francigenam Phoebum vatem aio Melissum?
Quid Zundellini suaviloque historias?
Quemque novum columen Comelinum ars inclita nacta est,
Describit libros quinque tot aete bonos,
Quot reliquos Graium tristes fecere ruinae,
Doctrinarum altrix quotque habet Hesperia.
Nec te unquam in dictum, Sylburgi docte, relinquam,
Ingens Hassiaci famaque lausque soli.
Alcidae ad pugnas quem Theseus se dedit olim,
Illum te ad libros te Comelinus habet.
Te vero agnoseit, luni Clarissime nostra
Maiorem numeris Musa tenella suis:
Cunctarum agnoscir maiorem munere laudum:
Tot dotes animum scit decorare tuum,
Reddere namque alios quae possint singula claros,
Illa capaci animo tu omnia clausa tenes.
Te si Varronem nostri quis dixerit ille aevi;
Praeter rem et verum dixeritille nihil.
Exactum calles divina humanaque ad unguem,
Et Varrone ipso rectius ac melius.
Saluete illustres animae sata pectora caelo:
Ut vos observo! aut vos colo, vos veneror!
Vos canitis superum laudi, et mortalium honori,
Quod Musas atque harum praeses Apollo probent.
Dulcisoni, ut perhibent, sinuosas carmen Olores
Maeandri ripas tale sonare docent:
Quale Nicri vestro deductum Carmen ab ore
Auscultans, Racnilentior intrat aquas.


page 860, image: dele0860

Quam fato huc, Grutere bono faustoque migrasti,
Luminibus propius qua datur hisce rui!
Etstuere aeternum in Seneca et tua gloria vivat.
Fallor? an abs teingens Livius optat itlem?

De obitu Fulvii Ursini, et Inscriptionibus antiquis Iani Gruteri ad Marcum Velserum.

URsinum quo vix probior, vix doctior alter,
Vix senior domina vixit in Urbe Viro,
Emeritum pridem sed adhuc praeclara merentem
De studiisque bonis et genus omne libris.
Communem ire viam postquam Mors impia adegit,
Nec potuere virum tot merita eripere:
Omnia complebat maeror loca pervia Musis:
Omnia erant gemitus omnia squalor erant.
Omnis et est Helicon luctu concussus, et omnis
Turba ruit vulsis crinibus Aonidum.
Te quoque, quem impositum fulgenti Gloria curru
Preridum haud vulgo per loca nota rapit,
Augusta Velsere nihil quo augustius urbe
Lurat se Aonidum nosse loquie chorus,
Vidimus humenti tegentem lumina dextra,
Dum desiderio carperis icte pio,
Suspirasque tuos iuctu deperditus ignes,
Et bona, quae pariter totmoda Mors rapuit:
Ha, bona prae quibus ignores lovis altitonantis
Nectares latices Ambrosiasque dapes.
Vivebat quippe ille tibi notissimus et tu
Pendebas veris haec bona ponderibus.
At nunc parce oculis tandeml, Velsere fugato
Et gemitu pectus solue age laetitia
Hem, luctum qui mutet adest in gaudia praestetque
Ubertim Ursini funere damna data:
Gruterus, cuius cata mens opus arduum et ingens
Molita a tenobris vindicat atque situ,
Illustri in que loco tanta inter nomina nomen,


page 861

Letheis statuit, ne rapia tur aquis.
Felix tanta operis structura! nulla dies cui
Unquam tabisici damna ferat senii.
Per quem sotlapides vocales, saxaque fiunt
Non mute ex mutis invida num poterit
Fama silere virum? Per quem tot nomina vivunt,
Credamne hunc ullo tempore posse mori?
Quod facis, huic, Velsere operique viroque faveto,
Praebet cui liquidum et Scaliger auspicium.
Sint modo Patroni studiis artesque vigebunt;
Ursinosque etiam Teutonis ora dabit.

Schola et Magistrium Laboris ex proverbiis Salomonis.

Surge piger Formica tibi esto magistra laboris:
Quae venturae hiemis respectu grana recondit
Convectans mira cum sedulitate trahensque:
Ne, dum torpet humus glacie ac nive tecta rigente,
Intereatue fame rogitetue aliunde alimenta.
Tu quoque dum frueris florentis vere iuventae,
Exspecta brumam nec enim ver usque manebit
Aut aestas. dnil condes nil promere quibis,
Teque viatoris de more prehender egestas
Turpe tibi ratio sinon dictaveritillud.
Quod brutibis stimulus naturae animantibus indit.

Psalmi 37. Paraphrasis.

IMproba si videas rebus florere secundis
Corda virum votisque suis satiata [(transcriber); sic: satia] potiri.
Ne tibi cordolium id pariar, neu dividiae sit;
Invidiaque tibi pectus flagrare caveto,
Impietas fatis si fors felicrbus usaest.
Nam velut aestivo quae rempore gramina florent,
Desubito marcent messorum falce resecta
Quam primum cecidere:ita paruo tempore postquam
Frornit impietas, oculi mox corruit ictu.
Tu vero haec cernens poenarum exempla, Iehovae


page 862, image: dele0862

Fide bono, pietasque tibi sit regula vitae:
Inque tua statione manenti victus honestus
Sit cordi improbus hunc pariat labor, auspice Divum
Numine Sit Dominus tua sola atque una voluptas:
Hic voti sit meta tui, sit terminus unus.
Ille valet desiderium mortale replere.
Ille dabit quaecumque petes, potioraque votis.
Quicquid ages, id agas caelesti numinefretus:
Huic tua commen des coepta omnia et orsa, viasque:
Inque Deumtua facfiducia tota recumbat,
Non tua tefallet spes irrita. Namque Iehova
Essiciet felix ut prosperet exitus acta:
Ipse dabit veluti tenebras fugat orta polo lux.
Sic tua, quam fortasse aliquando calumnia pressit
Emicet integriatas tandem, et bona caussa triumphet,
Haud aliter mediae quam sol micat axe diei
Aequa tibi sit mens, summo et tranquilla Iehovae
Permittat sese, tempestivaque ope credat
Tandem emersurum per dura per aspera quaevis.
Ne tihi ne tumida pectus nimis aestuet ira,
Cernenti, quaecumque patrat scelerata caterua
Indulgens animo ut felix beet exitus illa.
Desinito ir5arum, et tacito tibi cordercsidat
Zelusque Namesisque: malcm ne quando patrantum
Accipiat socium turba impia forte periram
Namque ab stirpe mali radicitus evellentur.
Freta Deo at pietas regionem iugiter haeres
Incolet, inque suos natos transmittet avorum
Praedia parua mora est quum non erit impius ultra
Funditus eversus. Tum, qua stetit, hanc regionem
Aspiciens vacuam. Quo nunc sese ille recepit
Tam subito? dices. At mitia pectora fidae
Terrae habitatores aeterna in secla manebunt,
Deliciis que suis oprata in pace fruentur.
Saeva quidem iustis solet impia turba minari,


page 863

Et fraudes suere atque dolos, dentesque malignos
Comprimere, et frendere, velnt rabiosa canum vis
Ast aequis hominum, qui res moderatur ab alto
Arbitriis sua qui dispensas fata cuique
Et poenas sceleri et benefactis praemia reddens,
Conatus ridet vanos et inania coepta
Nempe quod accelerans impendeat ultio. cernit
Ipsius capti finem allatur trementum.
Educat sane gladios licet impia turba,
Et rotet, et in culum lunato vibret ab arcu
Inenocuos contra ut sternat iuguletque cadentes.
Nil tamen eficient, nisi quod sua vulnere corda
Conficiant laetali ipsi:disruptus et ultro
Ipsorum haud feriet quodcumque minabitur arcur,
Fragminaque insilient, faedantia vulnere vultam
Res angusta licet, verum bene parta viroram
Iustorum, longe antistat (mihi credite) multis
Divitiis male quaesitis, quas strangulat arca
Infelicis heri de queis nec tertius haeres
Gaudebit Nam franget opes, iniustaque tollet
Praesidia: At iustos firmabit robore Tova.
Iova pios novit, cura servatque fideli,
Auxilioque venit quoties opus, Ergo piorum
Durabunt bona perpetuo:neque tempore inique
Ulla ipsos unquam poterunt confundere probra.
Ut male suaca fames toto grassetur in orbe,
Subsidiis vitae non destituentur amicis.
Ast inimica Deo tandem male turba peribit,
Exitio demersa gravi, licet aemula prati
Florentis vigeat, fumi tamen instar in auras
Vanescet vacuas, vestigia nulla relinquens,
Qualis adeps holocaustorum consumitur igni.
Saepe quidem videas sub foen ore sumere nummot
Corda profa virum;rarissime at aes alienum
Soluere contractum, aclucrari ex damno aliorum:


page 864, image: dele0864

Quamvis sint ipsis mala lucra aequalia, damnis.
At qurbus est pietas et iuris regula cordi,
Quos potuere iuvanr benefactis vinceresese
Certantes Animus sicipsi, suggerit aequus,
Quos amat atque fonet Dominus, tellure manebunt
Improptia, haeredesque tenebunt praedia avita,
Ast inimica Deo gens exstirpataiacebit,
Ceu procumbit humr radicirus eruta quercus
Vi valida ventorum, inter se vhipraelia miscent.
Quicquid agunt Superis dilecti, hoc omne Tehova
Success rbeat optato gressurque secundat
Iustorumrquos nempe probat carosq habetipse.
Quid ni habeat? quoruaripse vias signaverit ante.
Quin etiam si forte cadant (ut labrica vitae est
Semita mortalis, nec ab omni libera lapsu)
Non tamen usque ia cent neque comminuente ruina
Prosternuntur humi neq proiciunturin aevum.
Ipse Paterdextra asflictum bonus allevat ultro
Supposita infantem veluti nurrieia suro
Nec iuvenis quondam florentibus inreger annis
Vinidior cum sanguis adhuc et genua virerent,
Nec iam frigidior circum praecordia quando
Sanguis hebet, spargitque senectu tennpora canis,
Unquam vidi eguisse pios omnive ope cassos
Destitui (caelum dabitur si terra negerur:)
Iustorum aut sobolem mendici frustula panis
Per plateas animadverti rogitasse famentem
Nulla pii bonitate vacat lux, sed benet ctis
Accumulans benefacta tegit: frustraque rogari
Non patitur sese, quin qua pote cumque iunare
Commodet imploratus opem. Bonitatis at eius
Postoritas fructum capiet benedicta lehovae.
Omne malum refugo vita pede sed bona toto
Pectore persequitor generosi enltor honesti.
Sic te immota salus omni comitabitur aevo.


page 865

Namque patrocinio ius Iova tuetur et aequum
Ipse suo, iustosque viros non deseret unquam,
Illorum aeternus sancto cum semine custos.
At perit impietas omni cum stirpe recisa.
Sic visum mest superis, ut praedia ecrnat avita
Virpiva, haud unquam terra mutante colonum
Vera pio semper sapientia manat ab ore,
Linguaque iustitiae fonrem tibi saancta recludet,
Vana procul fugiens omni mendacia nisu,
Er quia casta Der semper lex praefidet eius
Fida animo custos. et eerta est regula vitae,
Lubrica fallaci haud figit vestigia gressu;
Sed firmo pede stans recto manet undique talo.
Observare piosequidem solet impia turba,
Tollere de medio satagens hos vive dolove
Clamvepalamve etiam quaqua licet. At Deus illos
Eripit e saevis manibus, frustratus hiantes,
Eludensque artes maiore potentior arte.
Impleat et quamvis damnator calculus urnam
Humanam divina tamen sors eximet ipsos
Iudicio absoluens meliore nihilque nocebit.
Innocuis licet arbitriis damnentur iniquis.
Uni intenta Deo mens sit tibi, iussaque serva
Illius, et numquam vestigia devia calle
Figito caelesti, Sic clareo attollet honore
Conspicuum Dominus parria et tellure morari
Perpetuo dabit haeredem. ac tua lumina pasces
Pranorum exitio ceruicibus impendente.
Vidiego cui risus Superi essent fabula Manes,
Interea at qui magnisice se esterret, et astra
Tangere iam digito vaesana mente putaret.
Addiderant animos res quippe ad vora fluentes.
Florescebat enimformo ut filia silvae
Surgit humo, et caeli ad convexat cacumina tollit,
Seu cedrus, sen sit laurus seu quaelibet arbor.


page 866, image: dele0866

Paulo postautem periit miser:atque viator
Praeteriens illac, qua paulo constitit ante
Caelo animum fortasse ferens, circumspicit ipsum,
At frustra. Usque adeo vestigia nulla reliquit
Tantorum decorum, queis se iactaverat olim,
Cumque auctore suo pompae interiere fugaces.
Ergo institiam colito constanter, et aequum
Fixum animo sedeat semper tibi Nam bene tandem
Cedet ei bene qui faciet, mercesque sequetur
Conveniens operum pietati praemia constant
Sera quidem, sed vera tamen, sed certa parata.
Dira Manent autem perversos fata, simulque,
Ut meritum ipsorum, exitio mergenturatroci
Cum natis natorum excisi funditus orbe.
At scelerum puros, rectique aequique tenaces,
Eque animo omne nefas procul integro eicientes,
Ipse lehova fover solidaque beare salute
Rebus in afflictis firmareque robore gaudet.
Auxillio ipse aderit Dominus servator iisdem
Fidus, et eripiet fisos sibi et eruet illos
Omnibus adversis, quae fabricat impia turba
Innocuis Tantum prodest fretum esse Ichova:
Tanta reposta viros exspectant praemia iustos!

Ex Euripidis Iope.

Tarda [(transcriber); sic: Tarta] sunt quidem Dei promissa; sed tandem tamen
Viribus suis carent neutiquam. Nam pii suae
Consequuntur praemium pietati debitum: Impios
Deserit fortuna dignas et scelerum poenas luunt.

Aliter.

Numinis decreta lentum sortiuntur exitum.
Non ob id tamen est quod quisquam ea arbitretur irrita.
Tan dem en im innocentia a Deo exornatur praemiis:
Ceterum impios poena et factis dignus manet exitur

Mh\ qeomaxei=n. De sententia Gamalielis, etc.

Viribus annixus licet omnibus, haud tamen unquam


page 867

Efficies, quod noluerit divina voluntas.
Omnibus intensis nerus quoque, non tamen unquam
Impedies quod constituit divina voluntas.
Quare ne quicquam Superis contendere noli,
Ut perhibent caelo bellum fecisse Gigantes,
Impositum quando obstupuit sibi Pelion Ossa:
Quin re humilem potius validae Domini abice dextrae,
Ut quum ipsi visum fuerit, te sublevet olim.
Durum namque pedem stimulo obiectare petulcum.

Arademia Norica Petro Wesenbecio.

Qui me consilio saepe auxilioque iuvabas
Per sex hosce annos, qui ornatam saepe dedisti,
Civibus auxistique bonis, et lumine famae
Attraxti huc multos. responsa ex iure petitum
Rebus in ambiguis lapidis velut Herculei vis
Dura metalla trahit: Quem contra ego honoribus auni
Sedula queis potui: quae nunc senteniia vertit
Tam subiro tibimentem animi, ut discedere tentes?
Ut praeferre velis aliam mihi denique sedem?
Nam cui mefortunae hanc tampestate relinques?
Si te praesidium si dulce meum decus unquam
Me sensisti habuisse: mane, mane optime, mecum,
Et columen perge esse meum velut ante fuisti.
Ipse adeo mecum cupit hoc amplissimus ordo,
Cuius cura sumus tutelaque, cuncta bonorum
Turba virum cui nostra salus. cui gloria cordi est,
Optat idem et dulci mecum conspirat amore
Erga teque, tuosque omnes: divellier autem
Abste, dividiae senioque est omnibus aeque.
Nempe vident, in re quid opis sibi praesidiique est:
Plurima enimmonumenta tuae virtutis habemus,
Et rerum multis usus tibi partus ab annis
Cognitus in vatiis est nobis casibus usque.
Hinc tua iam pridem te laus super aethera raptum
Exemit vulgo, celsaque in sede locavit:


page 868, image: dele0868

Servantique animum adversus secla improba rectum
Aemula virturtum patrui sunt pectora sancti,
Clara U Vesenbecidum qui in terris nomina didit,
Quaqua regnum Astraea tenet lovis inclitaproles,
Eunomieque, et Fas tranquillae pacis alumnae:
Instar et oracli cuius domus ardua rerum
Consilio expediit recto et moderamine luris
Aequali in terris olli dum vita manebat.
Quin etiam post facta libris doceralle magistris,
Non dextram vorsum inclinans, vorsumue sinistram.
Eiu s vina in te nobis resplendet imago,
Quam venerorque coloque omni digmssimam honore.
Quae si quem livor malus, aut inscitia veri
Nosse bona haud patitur prohibet velnota fateri,
Ille bona incipiet forsansua nosse carendo
Quanta habuit: natura hominum ut solet esse maligna et
Invida cuiferme sordent praesentia et illa
Quae sunt ante pedes et quorum copta prostat:
Sed tandem frustra emedio sublata requirit.
Non ego sic Nullus nam tentat numinal vor.
Et nobis quoque numen inest, et conscia caeli
Virtus est nobis supremae et spiritus aurae
Intus agit nos et magno se corpore miscet.
Quare age quaeso mane dilecte, mane optime mecum,
Et columen perge esse meum velut ante fuisti.
Sic mihi visa loqui est Acdemia Norica, postquam
Fama Wesenbecium Altorfo vulgavit abire,
Migraturum illuc ubi moenia et aula Coburgi
Inclita vitrferis sita sunt contermina Francis,
Legibus ut fundet fora Saxona, rite gubernans,
Etyariis illic det iura clientibus aequa.
Taiibus ora modis respondit at ipse resoluens,
Flexamina illa in queis sedem regina locavit:
Parce precor me diva tuis urguere querelis:
Parce etiam nobis mmias adscribere laudes:


page 869

Parce morari abitum, quem sic divina voluntas,
Ut statuo ipse, tulit. nimitum Fata se quen dum,
Quae me olim fecere tuum; nunc autem aliorsum
Me revocant. Instar pilae habet vita ista hominesque
Non sumus arb trii proprii, atque agitamur in orbem,
Ut voluit, qui supera nos mortalia curac.
Nec fas est homini Superum contemnere dona
Sponte data, at nemo abstulerit, nolentibus ipsis.
Dum tecum Diva alma, sui, meritoque lubensque
Consiteor, iucundo animo tecum usque fuisse:
Et benefacta rua aeternum meminisse iuvabit
Hoc pectus, tibi devotum Quod siquid et erga
Te benefactum a me est culpa caruisse videmur,
Quam laudem eximiam meriti Tu, quidquid id omne est;
Fac Dea, quaeso, boni, atque animo metire fideli.
Nec mea te nimium macerare absentia debet.
Non deerit mea qui posthac vestigia calcet.
Fors et tempus erit, quum nos bona scaeva reducet.
Coniunctosque iterum rediuivo, foedere reddet.
In manibus sors nost a Dei est: moderabirur ipse
Ut placitumque ipsi fuerit nobisque saluti
Euentusque bonos recti mens conscia habebit.
Mutua iam par est nobis bona dicere verba,
Mutuiterque animis pariter linguisque favere:
O bene te bene me bene cunctos recte animatos.
Vine, vale mea Tu, et lekctissima pectora serva,
Collegas sociosque meos queis grata voluptas
Colnixisse fuit fortuna et semper in omni
Quorum grata meo sub pectore vivet imago:
Vivet imago tui dum vivida vis reget artus.
Ista U Vesenbecius. Contra cui tallbus insit
Diva Plaecome; Quando ergo certa ribi mens
Ista, VVesenbe ci, et haec iam stat sententia abire,
Atque Dei ductum sectari, quo vocat ille
Seu revocat, nostrum tua non est fata morari,


page 870, image: dele0870

Aut vota ista piis sic morigerantia fatis.
Quin potius fas atque pium, deducere versu
Gratanti, faustaque itiner tibi voce, secun dum
Optare exanimo. Laeto proficiscere cursu.
Ac pede inoffenso metam continge cupitam.
Adsensere Deae Phoebusque novemque sorores,
Et Charites et Hamadryades. Nymphaeque frequentes:
Tum fremitum nammes illis, plausumque dedere,
Rectarum atque bonarum partium et artium amantes,
Quotquot habet gratos Academia Norica cives.

In Doctoratum Eliae Thalvvencelii,

HOc erat in votis Astraeae ô cura decusque
Thalvvenceli, olim cum nos convictus haberet
Communis, dulcique ambos vinciret amore,
Conspirans iucunde animorum mutuus ardor,
Hic ubi Musarum splendet domus hospita clivo
Structa Altorfino illustri curante Senatu:
Hoc erat in votis aliquando hanc cernere lucem
Aureolam ac niveam, electo dignamque lapillo,
Qua studiis quondam civilibus, auspice coeptis
Numine caelesti, colophonem imponere posses,
Convenientibus et titulis decoratus ovare.
Nuncen illa tibi lux optatissima fulget,
Te voti tandem Besileaque damnat amica,
Doctorem iuris grata dum voce salutat.
Haud aliter, si quis mandavit semwina sulcis.
Mille petit votis, qua compleat horrea messem.
Messis adest? ô quae tum illi implent gaudia pectus!
Quam vellem Elia ut meritum est tuum, amice, Camenis
Gratari ista meis tibi praemia dolcia honorum
Debita iam pridem, nisi me mea conscia virtus,
Clamosa in cathedra clarandaque iura retardent.
Ne tamen officium nostrum plane omne requiras,
Haec tibi pauca damus, Tu mentem hic, non opus ipsum
Specta, ceu Superi, modico queis farre litantes,


page 871

In nobis adsit dum mens modo pura, placemus.
Sic est: vulgus amat dici magis atque videri,
Quam doctum esse probumque, et imagine gaudet inani.
Usque adeo species quam res est gratior illi.
Inde morae impatiens aliquis multum improba vota
Acspes praecipitans indebita praemia poscit
Ante diem. O quanta hinc existit lerna malorum!
Inque foro inque choro, in tenerae ludisque iuventae,
Dum rerum committuntur tractanda guberna
His, qui vix primis Musarum sacra labellis
Gustarunt magnoque tamen se nomine iactant.
Hinc andax prodire genus, quod sacra profanis
Misceat, insanis clamoribus, imaque summis,
Cernimus (heu dolor!) in cladesque erumpere saevas,
Humanum eque homine officium prope tollere totun.
Sic oleum indomito perse suffunditur igni,
Satque ex sese insanae inflantur classica plebi.
Verum ego quo? Nec enim nunc talia scribere tempus.
Quin ad te, Elia, redeo. Tibi nempe procaci
E vulgo exempto melior sententia sedit,
Esseque quam dici potius fuit atque, videri
Doctrina solida virtuteque et arte politum:
Nec pro re species animum delusit inanis:
Ceu quondam perhibent iniisse Ixiona nubem
Pro Iunone, et Contauros genuisse feroces.
Vidimus ingenii felicis plurima signa,
Doctrinaeque tuae specimen memoraabile saepe
Vidimus. et magnum quid de te, fata modo assint,
Polliciti Themidi, erescat tua gloria, crescat,
Diximus, et fausto te excipimus omine semper,
Sub tecte hic tecum laetum dum viximus uno,
Partitique sumusioca seria plurima tecum,
Me quibus ipsosimul caperes capercris et a me,
Post Altorfinis longum valedicere Musis,
Atque Palatinum pacuit migrare Bipontum.


page 872, image: dele0872

Hic ego quid memorem quam cum probitate fideque
Mandatum tibi munus obistia principe magno
(Principibus placuisse viris tibi adorea clara est)
Effigiem ipse sui generoso pectorenatos
Qui tibi commisit formandos artibus iisdem
In quibus excellis: aequum callere bonumque
Illicito licitum discernere, turpia honesto,
Reddere cuique suum: populosque in pace tueri,
Er crepero ut deceat patriam defendere bello,
Ac de praeteritis longe praenosse futura,
Et bona conciliare, et noxia declinare,
Aut facere ut fersant levius, damnique minus dent.
Haec te Principibus gratum fecere, senique
Nestorio, iuvenumque choro florentibus annis:
Et facient porro. Quibus est parta artibus, iisdem
Gloria servatur facile accrescitque subinde.
Nunc tandem meritos ambis maturus honores,
Quos alius rapit ante diem:sed et occidit ipsi
Ante diem properatus honos, ut solstitialis
Herbula vanescit fructus cum flore caduco
Quae cito confiunt, ea et interitus celer aufert,
Dum vix nata etiam fuerint. At gloria vera
Radicesagit et solida defixa perennat:
Quaesequiturte Thalvvenceli aenumque sequetur.

Iani Dousae patris epitaphium.

Quaeris viator Marte et Arte nobilem?
Quaeris supremum literarum antistitem?
Quaeris fidelem canditorem Annalium?
Quaeris Latinaeque arbitrum elegantiae
Graiaeque? Plauti sospitatorem alterum?
Petronio a quo vita reddita arbitro est?
Et erga amicos integrum atque candidum?
Quid multa? Dousam quaeisiille hic conditus
Qua corpus in libris poloque mens viget,
Et liberis gaudet beatis reddita,


page 873

Felicitate infelix quor praemiserat.

Ad Ioannem Grurerum, de manibus Dusicis condecorandis, incentivum.

Cui Manes Gulielmiaci debere fatentur,
Aonidum ô flos et dulce, Grutere decus:
Fallor an officium et Dusae praestabis id ipsum?
Nemo hocte poterit rectius, et melius,
An memore moneo et Musicis currentibus ultro
Nil stimulis chces tute opus esse meis?
Scilicet hoc volui: Campo et qui etcurrit aperto,
Si quis adhortetur, fortius ibit equus.
Felices animae, quae rantus cerminis auctor
Prosequitur, decorans funeris arbitria!
Est tanti ut moriar, dum vinere carmine possim,
Si minns ipse meo, at, lane, Grutere, tuo.

Ioanni Blansdorfio, de eadem re.

Quid magni sic fies, Blansdorfi funera Dusae?
Exstingui Dusam funere Musa vetat.
Ut tua laudanda est pietas, ita ei error abesto,
Vivus enim volitat Dusa per ora virum.
Nonne eo in historia pariterque in carmine vino
Perfrueris, quando mellea scripta legis?
Parce igitur lacrimis, maestamque reconde Elegiam,
Quin recinat laetum candidus Hymnus epos.
Convenit hoc divis: lacrimae at mortalibus aptae;
Dusica iam mens est addita caelitibus.

In discessum Seidliciorum fratrum.

NObile par fratrum terrae ô decora ampla Bohemae
Seidlicii, tu Iane annis prior, atque Hartvvice,
Nomen patris habens et magnum nominis instar,
Spes generis columenquc boni cum numine amico
Quisse parua domus magnis iactabat alumnis
Nostra modo, menti cum corpore pabula praebens,
Vosque manu veluti ducens per splendida templa
Iustitiae, monstransque inibi sacra iura Quiritum,


page 874, image: dele0874

Monstratura etiam porro, nisi fata negarent,
Vivere coniunctos atque unain sede morari:
Statne ergo in patriam sententia fina reverti
Tam cito? Non totus revolutus circulus anni est,
Ex quo nostra pedes faustossub tecta inlistis,
Huc, qua magnifico surgunt Altorphica censu
Templa, Deo claroque sacrisque dicata Camenis.
Tamne citao satias nostri vos cepit? Atisthic
Sunt etiam Divi, quos numquam audisse pigebit.
Imo etiam longum quosanscultasse iuvabit.
(Has voces animo accipiat Deus ultoramico.)
Parus Sarepta quidem nostra est; at fida suorum,
Qui se commisere ipsi tutela clientum.
Vosetiam illa sinu susceptes fovit amico,
Atque adeo in prima vos parte locavit amoris.
Ergo quid est, abitum quod sic properare coegit?
Credo equidem magni iussa intemerata parentis
Vos revocare domum quibus haud parete nequitis:
Nec ratio actorum est natis poscenda parentis.
Ito domum, haud mansura domi generosa propago.
Mercator velut head uno sub sidere merces
Comparat, ac caelum peregrino mutat in orbe:
Nunc adit Hesperiam; extremos nunc currit ad Indos:
Nunc etiam ad toto divisos orbe Britannos:
Nunc Belgas albos, nunc nigros visit leberos:
Sic veneranda loco haud sapientia prostat in uno.
Multa locis multisaudire videreque oportet,
Multorumque hominum mores cognoscere et urbes,
Ut collecta diu decoret prudentia pectus.
Ito domum, haud mansura domi generosa propago.
Qualis quem exclusit pullum Iovis armiger ales,
Rex volucrum, cum iam sibi pennas crescere sensit,
Remigio alarum fretus contemnere nidum
Incipit, et magno volitans se credit inani?
Tamque escam parat ipse sibi, raptam unguibus uncin


page 875

Sic generosa suos mens dedignata penates,
Degere nec vitam ignava contenta quiete,
Externas gesit peragrando visere ad oras,
Ac se tollere humo atque virum volitare per ora.
Ito domum haud mansura domi generosa propago
Qualis vere novo per daedala prata vagando
Libat apis flores, et sucos colligit aptos,
Unde suas stipet cellas per cerea mella.
Mella hominum generi saepe allatura salutem;
Ast dirum exitium multis paritura venena
Floribus ex illis exsugit araneus Isdem:
Talis dum peragrat terras ac lumine lustrat
Et boma mens proprios recta undique sumit ad usus,
Pabulaque mala mens sibi convenientia carpit.
Nam vitiis gens quaeque suis plerumque laborat,
Et virtute sua dotata est natio quaeque.
Ito domum, haud mansura domi, generosa propago,
Quamquam orbis specimen praebet totius et instar
Praga Bohemorum Regni caput atque Corona;
Aulaque sat potuit Divi monstrasse Rudolphi
Omnem per vitam sectanda cavendaque vobis;
Nec magni desunt exempla domestica Patris
Virtutum ad genus omne tamen vos extera regna
Visere vult genitor nec parcit sumptibus ullis,
Dum videat natos doctrina crescere et usu,
Atque animos pietate Deique timore repleri,
Qui patriae possint prodesse aliquando sibique
Felices nimium quibus est occasio talis
Suppeditata! eheu quam multis saepe negatum
Vidimus hanc, casso desiderioque petitam!
Ito domum haudmansura domi, generosa propage.
Hoc vos consilio non pridem Lipsia missos
Excepit, fovitque sinu quando imbuit ora
Atque animos teneros melle Arpinate cibavit
Dresseri pia cura senis, mentesque polivit


page 876, image: dele0876

Historiâ speculo vitae, morumque magistra.
Inde domum revocans anno mens finda parenits,
Ite mei dixit nati, ô mea maxima cura,
Ire (sed auspiciis felicibus, et ducibus Dis)
Norica qua Patrum se magnificentia fundens
Clara in luce sacris aperit tecta hospita Musis.
Ite sed hoc etiam demittite mentibus imis,
Exceptum et patrio sernate fideliterore:
Sie Pietas vobis cordi, sit regula vitae
Unica nec Dominis sanctus rimor effluat unquam.
Tuque adeo mea cui carissima pignora credo,
Iam Lucine meis age fungere partibus atque
Fac meliora mihi, quae trado, pignora reddas,
Doctrinâq exculta piâ, studioque fideli.
Haec ille et lacrimis oculos implevit obortis.
O dictum inprimis sancti ô memorabile Patris!
Atque piis natis vox oracli instar habenda,
Et scribenda animo et penitis figenda medullis!
Ito domum haud mansura domi generosa propago.
Reddite transacti retiones temporis et vos
Sistite grandaevo pia pignora, sistite Patri,
Et studii et morum huic bona fundamenta probate.
Ac vos fundamenta quidem bene firma locastis:
Sed super exstruere his compagem ceteram oportet,
Nec vos imperfecta relinquere lecta decorum est.
Saepe bonis nocuit quoque consuetudo malorum,
Naturaeque bonae pervertit semina recta.
Hos fugite ut facitis, mei vo, ac spernite longum.
Blanda voluptatum facies et semita primum est
Mollis at exitio sectantes denique mergit.
Virtutis durum primo est iter atque inamoenum:
Tandem autem veris sibi dedita dotibus ornat
Pectora, deliciasque aetezna in secla manentes
Con ciliat celsaque beat super arce locata.
Hoc vos ingressi terite, hunc pertend. te cursum,


page 877

Donec ad optatam sistat vos denique metam.
Ito domum, haud mansura domi generosa propago.
Cen pia longin quas natos dimittit ad oras
Cuncta precans genitrix felicia, vos ita amicis
Prosequimur votis atque omnia laeta precamur.
Sit Deus ipse viae dux certus et optimus auctor;
Totius et cursum vitaefortunet et ornet:
Aethere delapsus vobis ohorus aliger assit,
Ambirumq larus firmomunimine claudat.
Ite bene et seu vos retinebunt patria regna,
Arbitta sive alio vos rerum fara vocabunt,
Nulla dies nostri immemores vos arguat unquam:
Nec vester nostro elabatur pectore vultus.
Nobile par tratrum, et regni decora ampla Bohemi:

Ad Danielem Lucinum eorundem Dd. Baronum Praeceptorem.

NEc tu non Lucine meo comitatus abibis
Carmine dum in patriam te tua fata vocant:
Dum teque et natos magnus Seidlicrus ambos
Conspectum sisti poscit in ante suum.
Namque tibi tua me probiras ita conciliavit
Firmo dumm iunctos foedere mensa habuit:
Nulla querela unquam nostros dum rupit amores:
Dulcia multas te; nil mihi triste fuit:
Ut totam vellem recum traducere vitam,
Viveresi nostrum derur ad arbitrium
Nunc tibi parendum est ratis, numenque sequendum,
Quaeque vam runos patria poscit opem
Formando teneraelinguamq animumque iuventae.
Ceu docto artisicis pollice cera sequax
Induitur varias dertra tractante figuras:
Sic tuum erit mentes erte polire rudes.
Nec vero ulla ribi maior queat esse voluptas,
Quam si isto patriae munere profoeris.
Non tenuis labor est, quamvis sit gloria tenuis


page 878, image: dele0878

Ante homines: sed laus magna erit ante Deum.
Ante Deum tali merces erit ampla labori,
Quamvis saepe homines praemia digna negent.
Grara Deo res est non defodisse talentum
Ingenii, dederit quod cui dextra Dei:
Verum hoc exercere et ad usus promere vitae,
Et Domino mina quaerere lucra sua.
Haec tibi iam velut est mens sic ne desinat esse:
Atque ea, bene te novi ego semper erit.
Carpe viam, Lucine, Deo ducente: penates
Ad patrios saluos saluus et ipse, redi.
Haec facite ô Superi sint ut rara vora benigni,
Si bona tert vitae praemia quisque bonae:
Si probitas expers fuci si candor apertus,
Si pietas aliquid relligiosa valet.
I bene, remque geras bene. Quamquam hinc corpore miggas
Non tamen est noster finem habiturus amor.

Ad Nicolaum Reusne; um Altorsie dvertentem.

SOphus Stagirae paruae alumnus maximus,
Natusque et invicem pater Nicomachi,
Maturus aevi iamque morti proximus.
Rogatus: Ec quem vellet in schola sibi
Succedere, ipse in fata cum concederet,
(Habebat autem plurimos dignissimos
Vestigiis sui magistri insistere,
Ut palma poene in ambiguo foret sita
Sed maxime incliti omnium fuerunt duo,
Terra mari circum flua ambo proditi,
Vini ferax quarum utraque optimi fuit:
Lesbo unus ortus; alter in Rhodo satus,
Menedemus hic; Theophrastus ille nomine)
Ne semina aemulationis spargeret,
Si praetulisset alterum expresse alteri;
Solerter omuem rem expedivit dramate,
Vinum bibebat forte non satis placens:


page 879

Quare id recusans, postulat praestantius:
Et id quidem duplex: Rhodium atque Lesbium,
Praebetur: Ille utrumque gustat. Mox ait:
Utrumque praestans et saporis optimi est:
Sed suavitate Lesbium Rhodio anteit.
Adstans magistri turba mentem perspicit,
Quod Lesbium civi Rhodiemsi praeferat:
Ipsoque mortuo, Theophrastum dein
Sectantur omnes congreges Sophiae ducem.
Tam longa quorsum fabula spectet, rogas
Haec qui legis? Docebo paucis, si placet.
Diversa possedere quae dicti Sophi,
Austeritatem et suavitatem scilicet,
Haec ambo qui permisceat, scitissime
Contemperans Reusuerus est, ut fama fert,
Ut scripta in omni genere mulra comprobant:
Qui Lesbio Rhodium perite tem peret,
Chio Falernum, quique Musis Gratias
Coniunxerit dulcissimo commercio.
Reusnere talem te esse etiam coram doces,
Altorfium dum non piegt te visere,
Altorfium vestigia ruris pristini.
Nostrae tibi grates Camenae maximas
Dicunt lubentes, hospiti gratissimo:
Quod se tua dignatus es praesentia.
Non nunc rosaranni hora nobis sufficit,
Violasue; quae fores coronent aedium,
Iucunditatem maximam testantium.
Quod si soret florum bona nobis copia,
Disseminatis ambulares in rosis
Nunc Musa inops florum tibi instar praebeat,
Quam tu serena, quaeso fronte respice.
Ad arna sic Turingiae praepinguia
Non fusca avis te ducat ex voro tuo.


page 880, image: dele0880

De Antipathia suae Helena adversus ranas

NOn frustra nostrae rana est tam exosa puellae,
Infestum imbellis quam tremit agna lupum.
Garrulitas ranae quae propria, quippe modesto
Invisa est animo; linguaque parca placet.
Sordibus ac coeno tantum illa deinde remota est,
Vivere quaarum in eis rana palustris amat.

Abrahami Ortelis Epitaphium.

NOmine ubi Ortelius terrarum impleverat orbem,
Semper victuris condideratque libris:
Condidit hoc tumulo corpus mortale sed, olim
Quae suspirarat spiritus astra adiit.
Hinc nunc aerumnas hominum vanosque labores
Despicit; exemptum his seque, beatus ovat.
Quaq, infra lunam sunt, puncti et pulueris instar
Cernit ad aetherii celsa theatra poli.
Europamque viri monumento insculpere fas est
Terram Asiam, et Libyen Americamque novam.

Ad Iustum Lipsium.

TE culpant alii pars laudat maxima Lipsi:
Illa facit Satanam, pars facit ista Deum.
Huic Sol, huic Phoenix, Geniusque huic diceris esse:
Diceris hic sectas constituisse novas.
Et quidquid dictarit amorue odiumue cuique.
Iuste, hoc te esse homines post tua fata iubent.
Iudiciorum ego quid dicam in discrimine tanto?
Magnus homo Lipsi crederis esse mihi.
Maior laude es nostra aliorum es crimine maior:
Maximus ingenio, nec minor es calamo

In Nuptias Andrea Knichen et Catharina Wesenbeciae.

MAgne Wesenbeci, nostri decus amplaque saecli
Gloria, Iustitiae clare patrocinio,
Quem fora, pensantem districte iuris et aequi


page 881

Arbitriis sanctis momina, suspiciunt:
Ergo locare duas non longo tompore natas,
Deliciisque tuis te spoliare pores?
Pignoribusne orbare domum et dimittere quibas
Gaudia quae soboles tam bona mille parit?
Aes grave natarium poscunt parrimonia dores,
Quas praebere, patris spectat ad officium.
Sed quid et hic sibi vult praeposterus ordo locandi?
Quando haec nasoendi conditione prior,
Posterior reperit sponsumovi nubat at illa
Natu posterior sponsa prior thalamum
Ingreditur Paschina suam anticipatq sororem,
Subsequitur fausto quam Catharina pede:
Utraque deliciaeque ac spes utriusque patentis,
Et solatiola ac praesidia atque malae
Aetatis fulcrum: donec domus una fovebat
Ambas. Nunc sed et haec et datur illa foras.
De sine mirari. cuicumque haecartigit aures
Fama: magis laetis dic bona verba viris.
Haec etiam immotis siunt connubia fatis:
Nil quisquam hîc sierr dixerit absque Deo.
Illa quidem Aeterni est trantscripta in foedera Sponsi,
Vere magno a quo dote beata viret,
Pascha sacrum ad Superos virgo Paschina celebrans,
Et mundava procul gaudia despiciens,
Divinis sarurata epulis, decorataq honore,
Lingua cui essando haud ulla satisfaciat.
Quisquamne in terras ipsam velit inde recverti?
Finge ut quis velit hoc: attamen ipsa neget.
Nempe ideo in tenera coleo est aetate recepta
Tam cito, eam caeli quod magis arsit amor.
Impatiens amor ille morae fuit, ut solet omnis,
Seque reiacceptae iungero amor properat.
Felix quam sp onsus caelestibus excipat ulnis,
Aeternique fovet foedere coniugii!


page 882, image: dele0882

Impius at, si quis temerare ca gaudia lustu
Intempestiuove in vidiave velit!
Salue labe carensanima et fruere omne per aevum
Sponso, cuius eras sanguine parta, tuo.
Tu quoque delicias ne te amisisse putato,
Aut solaticium, aut praesidium senii.
Clare VVesenbecide quo non ardentius alter
Dilenia sobolem, aut iustituit melius
Arte bona genitor. Quin et tibi multiplicata,
Plenaque nunc demum gaudia crede tua.
Quam nunc amandas domui matronam alienae,
Epatria inque viri praecipis ire manum,
Tempus erit quando, veluti cum foenore largo
Semina, lara arctans horrea, reddit ager,
Sic tibi de gnata hac neptes dulcesque nepotes
Proucnient, animi gaudia mille pii:
Tuq adeo iam nunc matrona adsuesce vocari,
Qua, Catharina, tuo tempore mater eris.
Pulchra et Knichenium praestabis prole parentem,
Saxonici cuius pendet ab ore Ducis
Aula, virumque colitsummo, quo est dignus, honore:
Cuius eris radiis tu quoque clara viri:
Conseruesque genus seros vel ad usque nepotes:
Factaque anus quamvis, non videraris anus.
Iustorum et generi solitum benedicere numen
In thalamis praesens experiare tuis.
Nunc ad te unde oria est, mea tan dem Elegia revertit,
Clare VVesenbeci, et posse placere tibi,
Posse placere tuo genero (placuisse probatis
Laus est vera viris iudicioque gravi)
Exoptat. Dulco: quod si hic tibi visus amarus,
Haud aliter constar, scis bene, vita hiominum.
Temperat his vicibus vitam Deus: Ille paterna
Pocula defundit dulcia amara, manu.
Ille sapit, qui sese ad nutum accommodat eius:


page 883

Et benc oportet huic cedere, quicquid erit.

De nativitate Heliae Putschii.

Cum caderet de matre recens modo Putschius infans
Risu orsus vitam dicitur esse suam.
Scilicet ostendens humana quod omnia nil sint
Quam risus, puluisque, atque adeo nihilum.
Talia cum sciret terrena; alia omnia caelo;
Illa fugit celeri, sed petit ista gradu.

Clarissimis in Belgio viris, super Iani Dousae exsequiis, etc.

Saluete ô Batavae clarissima lumina terrae.
Qui Latium doctasque migrare iubetis Athenas
Ad Belgas mundique in faecibus aurea secla
Instauratis, et invidia affirmante beati:
Saluete: Et ne vosluctum illum tangere solos,
Ac desiderium moriens quod Dousa reliquit,
Credatis forsan legite haec quoque carmina, silvis
Noridos atratae quae dictavere Napaeae,
Multa super Dousa lacrimantes, multa querentes,
Non sine laude viri meriti tria vivere secla?
Quin si fara sinant aeternum vivere digni,
Et vivit superûm stellanti in sede receptus:
Vivet et in terris, dum litterae erunt in honore.
Haec me fasciculum voluêre adstringere in unum
Sanctae, noster amor, et dulcis cura, Camenae,
Mittereque in vestras pro tristi munere terras;
Tristi equidom, sed quod pietas tamen officiosa
Commendet gratum faciens dum debita soluit
Manibus, et meritis virtutem laudibus ornat.
Si tamen ulla viri meritis pat effe potestlaus:
Accipite ista igitur, Clarissima corda virorum,
Aequis, quod vestrum est animis, linguisq favete
Conanti ingentes Deusae diffan dere laudes,
Diffisas licet anre saris qua vesper et ortus
Prom untue alterno, vel condunt munere Solem.


page 884, image: dele0884

Vos quibus Herois propius fuit inclita virtus,
Miliriae simula armatae, et spectata rogatae,
Cognita, quam nobis clararunt fama librique,
Vos meliora date his, ut par im eriam ante dedistis,
Sic clara aeterno mors vestro in carmine vivet,
Cuius et in scriptis numquam delebilis exstat
Gloria, candidulae monumentis insita famae.
Sic olim vobis facient quoq mutua multi,
Rebus ab humanis ubi vos exemerit aevi
Arbiter emeritos civesque adscripserit astris.
Sed prius officii numeros implebitis omnes,
Humanumque genus meritis cumu labi isamplis,
Quod facitis, facere et nullis cessabitisannis
Dousae autem ornantes tumulum superaddite versus:
Flos Dousa sonii coetus hac clauditur urna,
Quem virtutis honos ad caeli sidera vexit:
Aut etiam saxo Graium hoc inscribite carmen:
Tu/mbos o(/d' e)/ndon e)/xei Dou=san kluto\n a)/nqos a)oidw=n,
Ou(= a)reth\ polu/olbos e)s' a)/ntugas h(=ken o)lu/mpou.