SChillingo requies nunc est mors: patria caelum:
 Schriste tuo bona quae possidet ille bono.
Schriste tuo bona quae possidet ille bono.
Sed quia vir praestans; patriae da Christe benignae,
 Schillingi fimlles da sine fine meae.
Schillingi fimlles da sine fine meae.
Marcomanorum decus illud, Carolus heros
 Semper in ore tibi semper in ore mihi.
Semper in ore tibi semper in ore mihi.
Caussa est: miramur Genus, et sapientia, virtus,
 Conveniant in eo qua ratione simul.
Conveniant in eo qua ratione simul.
Lescini, Aoniae decus immortale cohortis,
 Nobilius per quem patria nomen habet:
Nobilius per quem patria nomen habet:
Praemia promeritis quae tandem digna rependam,
 Exornas quod me carmine, amore side?
Exornas quod me carmine, amore side?
Quod cupio nequeo; tamen est laudanda voluntas.
 Te mihi dum fuerit vita relicta colam.
Te mihi dum fuerit vita relicta colam.
Lescini, Aoniae decus immortale cohortis,
 Nobilius per quem patria nomen habet,
Nobilius per quem patria nomen habet,
Lescinidum pietas, doctrina, modestia, virtus,
 Excelsum geminant nobilitate genus.
Excelsum geminant nobilitate genus.
Lexcinius perfert cur tantos mente labores?
 Se meminit natum, non sibi, sed patriae.
Se meminit natum, non sibi, sed patriae.
Sum tibi testis ames Peucerum quod vice fratris;
 Qui quae alios ornant singula solus habet.
Qui quae alios ornant singula solus habet.
Tu mihi restis, amem Peucerum quod vice patris,
 Cuius honoratum sidera nomen adit.
Cuius honoratum sidera nomen adit.
Vivat, dicamus, Peucerus, vivat in aevum;
 Aonii ut vivat gloria salva chori.
Aonii ut vivat gloria salva chori.
Immarcessibiles virtus cui indulsit honores,
 Burghausi, nostrae splendor amicitiae.
Burghausi, nostrae splendor amicitiae.
Scultetum quanti faciam vis scire tuum cor?
 Est dignus numquam mortis obite diem.
Est dignus numquam mortis obite diem.
Sic est: fata regunt thalamos; huic cedite amantes,
 Quam non speraras, ecce, puella tua est.
Quam non speraras, ecce, puella tua est.
Sect ceu fata regunt thalamos, sic vota secundant:
 Fatum ut sit felix, fer pia vota Deo.
Fatum ut sit felix, fer pia vota Deo.
Gratulor ergo tibi fati ratione, quod intrat
 Sponse decore tuum Sponsa decora torum.
Sponse decore tuum Sponsa decora torum.
Utere divino felix, hoc utere Fato:
 Farelem soluant non nisi fata torum.
Farelem soluant non nisi fata torum.
Nunc itis procul, et tamen manetis
Nostro in pectore quanta vis amoris!
Regna labant mundi; pietasque obitura videtur.
 Matura adventum, Christe benigne, tuum.
Matura adventum, Christe benigne, tuum.
Luce voco te nocte voco te, Christe redemptor,
 Ut me respicias, luce regasque tua.
Ut me respicias, luce regasque tua.
Munde vale! nam te detestor abominor odi.
 Munde vale! tantum es carnificina mihi.
Munde vale! tantum es carnificina mihi.