CVm toto Naturae donis, Reusnere, tot Artis,
Tot Suadae praestes, qualia rarus habet:
Tentavit dubiam mihi saepe haec quaestio mentem,
Quae sibi praecipuum vindicet una decus.
Dissoluens tandem dubium Themis, inquit; in isto
Quod sibi deposcunt singulae, id omne mcum est.
Dum canis Heroum laudes, Bernarde, poetae
Quae sint declaras munia sancta boni.
Hic bene facta Dei celebret: nec gesta virorum
Lethaeo mergi vortice clara sinat,
Semideis igitur vitam dum carmine donat
Vates quae contra praem a doctus, habet?
Semidei faveant: doctae ne flumina laudis
Arescant. Laudis nam favor ille parens.
Qualis erat quondam, cum maxima Roma vigebat,
Mecoenas patriae gloria prima suae:
Talis apud Cimbros, cum res ita publica poscit,
Ranzoni, es pariae sida columna tuae.
Sunt tibi cum Regum, tum publica commoda curae;
Nec tamen Aonidum munera grata minus.
Regibus et patriae pariter Musis que placere,
Quodfacis, humanum vincit id ingenium
Virtus, natales, multarum copia rerum,
Nobile conciliant efficiuntque genus.
Cum tribus excellas, henrice his laudibus unus;
Tergemina merito nobilitate viges.
Durat Ut assidue promptam licet usque resumas.
In quovis usus, lympha perennis aquae:
Sic durat, promptoque sui fluit omnibus usu
Primceps: desumas hinc licet usque bonum.
Sic ut limpha meis promor: licet usque resumat.
En duro: populus hinc scatete omne bonum.
Si quae est Aglaie, bene alit quae sana per orbem,
Regia ius, artes, virgineumque decus.
Ac quod praecipuum est, caeleftis dogmata verbi:
Cordeque femineo mascula corda gerit.
Haec est Elisabeta. Deus quam praesicit Anglis:
Proaribus an non haec sit charis una mihi:
Consilii Marcus bene Gersten bergius orans,
Certus Germanis Regibus auctor adest.
Si tua Saxoniae Dux optime Iane fatigat
Pectora cuiusuis anxia cura mali:
Solamen praedulce mali, venerabile verbum
Nempe sit, et curae certa medela tuae.
En! vox praesto Deies (diois) tu noxia sanas.
Tusi me servas. per mala tutus ero.
Si Christi vox sana tuis, flos optime Regum;
Nae (Pietas inquit) Dux mihi summus erit.
O anni ubertas! unquam si fertile natum est
Ingenium, heic Musae dote benigna vales.
En! Musis laudatur honor si sufficit arrem
Cum virtute Deus non tibi defit honor.
Si vis laudari Musis, fac laudis honorem
Ut referas: genitor semper honoris hovos.
Nil Musae laudant, nil et laudare tenentur;
Hos nisi virtutum nobilis ornet honos.
Verus honos Musi debetur: is omne per aevum
Durat et has extra quid nisi fucus honor?
Dum tribuunt aliis, cur non mereantur honores
Musae? quas artes cicimus esse bonas.
En paucis laudatur honos? quia dignus honore
Nunc quotus est? matres quis modo laudis amat?
A Musi, quorum merito laudantur honores?
Est Deus atque boni, cum pietate bonum.
Musae aliis pangunt dignos virtutis honores:
Quis digno Musas tractat honore pias?
Si quid Musa canit forsan quod non sit honestum;
Neutiquam Musae nomine digna venit.
Laudant virtutis Musae et pietatis honorem:
Veruspro veris laudibus his sit honos.
Qui dotes animi genus alta a stirpe decorum,
Virtutesque tuas, Dux generose, videt:
In specie multi, sed revera quot honesti?
Sane in re, probat hic, quam sit honestus, ait.
Relligionis amans, Pietas et candida vittus,
Magnanimi te et honos clarus honestatavi.
In grege viso meo, num trecter pectore sano
Munera veridico quae Deus ore iubet
Arx veniae Christus: Regi ô rex maxime da te
Ad clavum in Cimbra dum bene nave sedes.
Corporis atque animi variis quem dotibus amplum
Prae multis fecit cura paterna Dei
Cui viget insigni praestans in corpore Virtus,
Quae nec in heroum pignora saepe cadit.
Mascula cui vis est animi: cui mentis acumen
Nobile; quo penetrat c ausa profunda videt.
Omnigena Sophiae fructus cui diute cornu
Fundit Amaltheae semper amtca manus.
Quem culti decorant mores; quos omnibus aptos
Hinc clepor hinc gravitas mixta lepore facit.
Cui fluit eloquium; promptum cui pectus ad omne
Consilium quovis tempore, quoque loco.
Fundere qui nonit teretes ex tempore versus:
Si vates inter ludere forte iuvat.
Et cui sermonem si promere quando necesse est,
Nesoreis certat lingua canora sonis.
Qui dum iu idicae pandit mysteria Divae,
Aequiparat summos dexteritate viros:
Cetatim hunc merito docit venerantur; et altis
Hunc coeptis adhibent onsiliisque Duces.
Romani hunc merito praeses ter maximus orbis
Prae multis alto Caesar honore beat.
Talem te Reusnere virum Deus omnia donans,
Ingeniique tui feruida cura, facit.
Unde fit ut magnos pridem sis nactus honores;
Virtuti merces quae nisi verus honor?
Iamque Palatini Comitis sibi munus ab ipso
Caesace, quo nihil est clarius orbe, venit.
Hoc erat, in primo tibi quod praedixerat ortm
Quondam lanificis de tribus una soror.
Namque ubi vitales genetrix tefudit inauras;
(Promeruit certam mystica farna fidem.)
Coeperunt aliquot de te contendere Divae;
Dum te vult proprium quaeque tenere sibi.
Inprimis vatum praesentia numina Musae,
Hisque comes Charitum quae solet ire Trias:
Eloquiique parens, Graiis quae Rhetra vocatur:
Et bene Ius moderans imperiale Themis:
Addicit tibi quaeque suum propensa favorem;
Promittitstudii praemia quaeque sui.
Dumque ita lis pendet, taciti Dea praescia fati
Veridico ales edidit ore sonos:
Parcite de tenero contendere, parcite, alummo.
Cur quod cunctarum est, vendicat una sibi?
Hic sacer Aonidum vates erit, inde virentem
Cum vera laurum nobilitate feret.
Hic erit antistes legum quem dia galero
Purpureo, ut summo cinget honore Themis.
Hic Orator erit primos cui Suada favores
Spiret, apud doctos conspicuosque viros.
Praeterea mentes huic gratis iungit Honestas;
Ut simul hunc cupide qui venerantur, ament.
Cuncta sed absoluet tandem dux unica Virtus;
Dicet ut hunc Comitern Caesaris aula suum:
Nec praesens illum tantum modo praedicet aetas;
Postera mirentur sed quoque saecla virum.
Sic ait. At laeto fatum quod fine probatum
Nunc, datur, ex animo grator et ipse tibi.
Et precor hoc longum potiaris honore per aevum,
Quod dehinc mitis texere Parca velit.
Ingeniique acri pergas depromere nixu,
In commune latent quae meditata bonum.
Carmina da Musis restantia, pande Themistos
Abdita; consiliis dirige coepta Ducum.
Eloquiique decus persidera denique tolle:
Aulis atque scholis commoda mille ferens.
Sint vegetae Charites magis ac magis. et tibi Virtus
Quas dedit asservans plus locupletet opes.
Donec ad optatum sistat te Gloria portum;
Post obitum meritis quae quoque digna canit.