March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

ELIAE REUSNERI LEONORINI SILESII.

In honorem Rectoratus Dom. Magni, Gulielmi F. Principis Brunsuic. et Luneburg.

TEmpus erat quo tristis hiems Aquilonibus horret
Alpinis, passim canos hirsuta capillos:
Phoebus et ingressus brumalis sidera Capri,
Celsum iter integrans, orbem iam deserit arctum:
Tunc quando ancipiti mirandus imagine Ianus,
Labentem claudit tacite, et simul inchoat annum:
Luce sacra, Christus qua crimine liber ab omni
Infans est passus patrum se more recidi:
Tunc ego mecum animo mysteria tanta volutans,
Quo rerum ille Opifex, divum pater, atque hominum Rexe
Iusserat Hebraeos testa dare membra secanda:
Qui ritus quondam promissi seminis index,
Et pacti nota certa fuit, pignusque salutis:
Pectore voluebam quoque nomen amabile Iesu,


page 562, image: dele0562

Iesu nomen habens aeternae dona salutis:
Quo mare, quo caelum, quo Sryn quo teris tremiscit.
Inde sacros fastos, magnatum que acta legendo
Lustrabam: iamque Ernest, de sanguine claro
Guelphorum, patirae avos Lunaeburga veretur
Ceu dominos fides, gratabar. proxima inni
Cui vita auspicium dederat lux ante Calendas.
Iam quoque Christiadae fatum mortale gemebam
Cimbrorum Regis: quo vix sapientior alter
Claruit in terris, aut pacis amantior alma:
Prima dies lam placida cui lumina morte
Ciaulerat, atque anima fessos seduxerat artus.
Ecce novem sancto ducens Helicone sorores,
Os humerosque Deo similis Salanus Apollo,
Qui cytharam neruis, qui neruis temperat arcum,
Omnem praeter ad est spemistant sacra numina vatum
Salaides Musae circum, Parnaside cinctae
Lauro, concordi iungentes brachia nexu:
Omnes exercere choros, et plectra movere,
Carminaque arguia modulari voce paratae.
Obstupui, obtutuque haesi defixus in uno
Miratus, sibi Pieridum quid turba sororum,
Quid nova plectra velint, nova quid sibi iubila cantus.
Tunc Phoebus sic voce deas affarier infit:
Non vos ignarae, proles Iovis inclita Musae,
Laeticiae tantae quam lux haec festa Lyceo
Salano tulit en hac Luneburgrus heros
Magnus, magna domus Guelphae spes, gloria magna.
Magmficus lectus diumo numine Rector
Una voce Patrum, nostri quis provida cura est.
Fallimur? anaritavo magno de stemmate celso
Austriadum Alberto, Ausonias qui rexit habenas,
Contulit haec eadeir: lux quondam Pannona sceptra?
Sic est, augurium felix, omenque secundum!
Nempec erit Aonidum lumen, columenque decusque
Nobile. florebit sub quo pax optima rerum,


page 563

Et pietas, virtusque decens: fontesque bonorum,
Artes, reliigio, verumque, sidesque, vigebunt.
Sit fas ergo nono Rectori fansta precati,
Carmen et integrare genusquerevoluere celsum.
Non tamen a vereri seriem deducere stirpe
Nunc vacat et fastos priscae recludere gentis:
Sat fuerit, memorasse abavos paravosque potentes,
Doctaque condiderit quae gens cognala Lycea
In patria: ventura dies matora reservat.
Tu Clio, Regum celebras quae carmine gesta,
Prome librum matris veterem, venerabile donum
Muemosynes: tibilonga dies et nomina curae:
Tugenus Heronm canta, Regumque nepotes
Carmine, per genus et proavos aborigine prima;
Arguto tenues percurrere pectine telas,
Arteque Apellaea longo usu pingere doctae,
Exerpiant carmen Musae, simul ordine texant
Rebus imaginibusque aulaea superba vetustis,
Rarum opus, et Magno Rectori nobile munus.
Sit ait; et gemmis autoque insigne volumen
Mnemosynes promit Clyo quo, quicquid ab aevi
Principirs gestum memor: bile pace vel armis,
Signatum; renovansque vetusti temporis acta
Concinit excipivut calamo, facilique Sorores
Pectine, transactis reddentes tempora rebus.
Pimus in hac serie Guelphorum stemmate cretas,
Strenuus occurrit Fridericifilius Otho;
Iustitiae vindex, sumotis animosus in armis:
Cui genitor, cupiens privatam vivere vitam,
Iam senior regni, pro se commisit habenas:
Sed cui Parca rapax ceu parcere nescia, fatum
Ante patris rupit fugitine stamina vitae.
Anna viro coniva geneross nominis Anna,
Nassoia prognata domo, lanoque parente;
Cui vivo Breda, Dillenberga, Vianda, Diesti


page 564, image: dele0564

Subdita terra fuit: Comiti dem iuncta Philippo
Cottorum Cubiti, viduato coniugis Annae
Tecciacae thalamo dulci: quum fata tulere
Hunc quoque; frena soli multos feliciter annos
Lunaeburgicai, iusto moderamine rexit.
Proximus Henricus, praestanti corpore Princeps,
Virtutis patriae, regni successor aviti:
Feruidus ingenio, sumpris interritus armis:
Quae satis experta est infelix Frisia Marte,
Hinc plagio am issus teneris cum fratre sub annis
Alberro Ernestus; dignus praeferre securim
Ausonlo Regirpraestans dux Marte togaque:
Antique Magni VViteleindi ab origine cretus;
Gaudet avo celebri Friderico: magnus honoris
Caesarei vindex fuit ille acerrimus armis:
Francia quae dives, quae saepe Bohemia bellax.
Prussia quaeque pigro sensit subiecta Bootae.
Principis hinc amplum, gladio cum duplice, honorem
Saxonici meruitifed et almae commoda pacis
Ille idem curans, ad Elistri condidit amnem
Hospitium Praga profugis insigne Camenis.
Hoc genitore satus Fridericus Marte Secundus
Acer at ingenio placidus: qui Patris habena:
Suscipiens haeres, feliciter intulit arma
Francis, Sauromatis, Lusatis, atque Bohemis,
Margaris huic fuerat lecto sociata iugali,
Deliciae matris Cymburgae curaque patris
Magnanimi Ernesti quem protuiit Austria tellus;
Induperatoris Friderici pace celebris,
Albertique sotor; facris Heliconis alumnis
Qui Faburgiaca fundavit in urbe Lyceum,
Conrugis instinctu Mathildae estirpe Palati;
Matris, Dux Eberarde, tuae, Barbate, Tubingam
Castaliis Musis qui laudis amore sacrasti:
Artibus ingenuis sedem, studiisque dicatam.


page 565

Nec te praetereo Ensiferi soror Emula quondam
Amylia Ernesti, Ludovici provida coniux
Boiarici; sum ptis studiosi pacis in armit:
Mentis opumque dedit cui virtus nobile nomen
Divitis. Hic Ingolstadii cis flumina magni
Danubii, erexit cultis sacraria Musis
Splendida: regali largitus munera dextra.
Qua vero te Laude canam, lux gentis, Elisa?
Cui pater Albertus Boio de stemmate clarus
Pacis amans Princeps, Latiae facundia linguae,
Et placidus facilisque paren, timidusque Deorum:
Accipit unde Pii magnum et memorabile nomen.
Illa sua matrona decus dignissi ma sexus,
Prima locum meruit sanctas heroidas inter:
Femina digna illis, quas aurea condidit aetas:
Eximiae prolis mater: quia divite partu
Tres Electores sub luminis edidit auras.
Te loquor Alberte Antistes ô magne Mogunti,
Ante annos animumque gerens curamque vitilem:
Teque simul, Friderice potens Dux Saxonis orae,
Ensifer Ausonii Regis, Sapientia clarum
Cui peperit nomen: tu murus aheneus orbis
Teutonici, verae tu reliligionis amator,
Tu pacis custos sanctaestu moenibus urbes,
Templisque ornasti: Musis tu docta theatra
Albidos ad rapidi struxisti magna fluenta:
Unde Euangelii rediit doctrina renara.
Tu quoque Romulei, fratris post funera, custos
Armiger Imperii, Dux invictissime lane,
Cui dedit excelsum fortis Constantia nomen:
Tu Constantino similis magnoque pioque.
Pro fidei decore, et pro Christi nomine soncto,
Invictum, haud trepidas caput obiectare periclis:
Nec te Pontificum, nec te corrumpere Regum
Blanditiae molles valuere aut fulmina dura.


page 566, image: dele0566

Margaris his germana soror fuit fuit, inclita coniux
Principis Henrici, paret cui subdita tellus,
Lunae cui nomen tribuit memorabile castrum.
Nec tu carminibus nostris indictus abibis
Maxime lan Friderice Ducum; sanctissime Princeps,
Cui Patris et Patrni finxit de nomine nomen,
Antetorum stans Relligio quum mater ad astra.
Migrans e terris hic fata novissima vitae
Clauderet. Et merito: nec enim virtutibus ulli
Maiorum, vel qui tecum vixere minorum,
Dedis. Tu pietatis amans, cultor que sacrorum,
Sanctum iter ingressus vitae melioris aperte
Confessus fidei verbum: tot mille probatus
Tentatusque modis heros, duracrie palaestra
Multoties sanctae crucis hic exercitus, uni
Magnanimum fidei haud veritus sumittere pectus,
Pro sacris ferro concurrere promptus et aris,
Pro grege, pro sancta profundere lege cruorem.
Tu causa victor, sed honesto vulnere victus,
Exilium placide constanti mente tulisti.
Inde redux summo Musas in honore locasti
Ante obitus doctas: testis Salana profunda
Valle lacens, montesque colens vineta per altos:
Quam pia nunc nutrire tuorum cura nepotum
Gestinbis geminos concordia sidera, fratres.
Ceu patriae Patres, quos Saxonis ora vesetur.
Terlius in serie succedit Magnus avita
Gente Megalburga Princeps, fortissimus heros,
Assertor legum, pietatis idoneus auctor,
Principis Henrici proles generola peposque
Iani Rostochii Musis qui docta Lycea
Sacravit: sibi quem delegit Suecia Regem,
Necquicquam imperii fugientem pondera tanta.
Coniux huic Sophiae Pomerana gente creata,
Princips VVartslao neptis dignissima: Musis


page 567

Celsi Gryphirualdae qui cons cratatria quondam
Maximus ingenio Princeus, et inarimus arte.
Inde venis Henrice satus Megalepolis heros:
Sub quo relligio caput extulit surea caelo
In patria: Regum Regi tu sceptra tuosque
Submittens hinc eximium pletaris honorem
Promeritus; quondam fulgebis sideris instar
Heroes instar magnna animasque bearas.
Pone subit Germans podici pectoris Anna,
Anna Ducis quondam Guitrelmi nobilis uxor
Cattorum cui magnanimum est enixa Philippum
Heroa, beroum Mavoriia focta socutum;
Quem solers Italus pugnax quem novit Iberus:
Siaceras forti tutatum pectore semper
Relligionis opus Christique orachla sarcta;
Qui, sancta ut manrant in relligionr nepores.
Marpurgiextiprit selicihus atria Musis.
Quid vero memorem Brennide stemmats I. num
Matchiaco clarum, quem nixibus edidit uxor
Margaris Alberto partiae communis Achilli,
Heroi indomito, praestantem Marte togaque?
Mirgaris huic uxor Guillelmo Saxone nata
Principe, Misniacas tenuit qui Marchio terras.
Edidit hanc partu felici regia coniux,
Alberti nata Austriacircui strenua virtus
Imperium mernit, duo dos woria regna
Contulit. Huius avus praestins cognon ivis beros
Gymnasium prima posuisscab otigine fertur,
Iuncta vadis Istii quaffat populosa Vienna:
Filius immensis: andem quod lumpribus arxit,
Musarum columen patriae non degener artis,
Caesaris Alberti coniux generosa, Quititum
Rege sata Elisabe Sigem undo; Carole Quarte,
Angustorte gaudet ano qui splendida quondam
Pallidii doctis extruxit tecta Camenis.


page 568, image: dele0568

Ardua turritae surgunt qua moenia Pragae:
Sed quod dein misere turbarunt civica bella,
Implexis cumulata malis et nesaia sisti.
Nasceris hinc Ioachime potens Septem vir honore,
O Decus, ô patriae columen lumenque beatae,
Iuris et aequarum cultor sanct ssime legum:
Tu doctis pariter: Themidique sacraria docta,
Qua vada Francorum celer ambit culta Viadrus,
Exstruxti: celso par hinc tua gloria caelo.
Hoc quoque tu gaudes generosa patre Ursula Iano
Principe nupta Duci Henrico Megalepolis orae:
Filia cui Sophiae, Guelphorum Principis uxor
Ernesti, multis ille et virtutibus auctus,
Et studiis praestans et dulct flumine linguae,
Confessor fidei sanctae, fideique professor
Innocuus, patriae cum libertate salutem
Assermit: pacisque quietae maximus auctor,
Fortibus agrestes motus compescuit armis:
Et coluit Musas, doctas provexit et artes.
Principe quo genitus Guilielmus patre paterque
Idem, Magneituus; patriae nunc praesidet orae
Arbiter, et curat tranquillae commoda pacis.
Hactenus illustres abavos a stemmate patris
Sit duxisse satis: nunc ordine denique fando
Enumerabo genus maternum a stirpe vetusta.
Primus in his proavis et avis Rex inclitus ille
Oldemburgiaca Christiinus origine crerus,
Cimbrorum Rex ille potens, Sueonumque potentum
Victor ovans, patriis fugit ut Rex Carolus agris:
Pro quibus ingentes animos in pectore versans,
Agmen agens equitum florentesque aere cateruas,
Fortuna alternan te vices, terraque marique
Plurima tentavit longi discrimina belli.
Marchica Dorothee vinclo sociata iugali
Huic erat: ingenio mitis quam Brabara Iano
Gentis Anhaltinae Princeps, prognata Rudolpho


page 569

Caesaris Ensifero, sub luminis extulit oras.
Nupserat illa prius Boio de stemmare claro
Christophoro, rexit qui Danica scepira; nepoti,
Dux Ruperte, tuo, Septem vir gloria gentis
Magna Palatinae: qui doctis alta Camenis
Atria strux stuspumosus qua Nicer agros
Ambit myrtiferos. Musarum magne patrone
Salue iterum atque iterum, magni et conviva Tonantis:
Semper honos nomenque tuum, laudesque manebunt.
Inde satus, pacis placidae Friderice sequester,
Cum re nomen habes, Rex laudatissime regum.
Germanus saevis lanus dum perfurit armis,
Et modo Lubecam infestat, modo Suecica regna:
Tu lituos inter raucos et classica Martis,
Exosus bellum, concessae pacis amasti
Oria: quum fulsit puri lux aurea verbi;
Tu Christum amplexus, Christique oracula sancta,
Hospita sincerae pietati tecta dedisti.
Nunc ergo angesicis exceptus leniter ulnis,
Ante Deum laetus composta pace quiescis.
Consors huic fuit Anna tori, generosa propago
Marchiacae de stirpe domus: quam Misnica coniux
Margaris enixa est Iano; cui nobile nomen
Aesernum tribuit patriae facundia linguae
Teutonico Alberto fuit hic prognatus Achille.
Hic vir hic est, teneris qui castra secutus ab annis,
Mole sua stetit imperterritus: ire paratus
In casus omnes, cursuque agitare palantes.
Non agitare fugam: medios delapsus in hostes
Irruit: et circumfusus crepitantibus armis,
Plurima conseruit victrici proelia Marte.
Hic vir hic invictos populos regesque subegit:
Vicit pugnaces Heduos, acresque Bohemos:
Saurornatasque manu telum iactare peritos:
Prussia terga dedit pugnaci militevicta


page 570, image: dele0570

Illius: ipsa adeo Respublica Nonea clade
Accepta novies, populara (heu) moenia flevit,
At quo tememorem versu, Rex inclite gentis
Cymbriacae, cui saluificum de nomine Christi,
Quo nihil est maius; nomen finxere parentes.
Te pietas, te sanctae fides, te vinida virtus
Sublimem tollunt, et caelo laudibus aequant.
Tu, Rex magne, tuae dissenmine non sine vitae,
Fortiter eiecto patriis e finibus hoste,
Exoptata diu reparas blandae oria pacis:
Iustitia rigidas gentes et legibus aequis
Tu formas primus vitae melioris ad usumi.
Ex Helicone facro reuncans sacra numina, Musas
Cum Phoebopatreiquis condis domicilia pulchra,
Qua portum Oceano rutum facit Hafnia docta.
Sasue fortunate fenex, Rex optime salue:
Semper honore meo, semper celebra bere versu.
Hoc tua nempe meret pietas: qua praeside florent
Templa, scholae fasces leges, Respublica iura.
Illi Dorothee casti Germana pudoris,
Alberti coniux Brenni de stirpe vetusta,
Limite Sarmatico cui paruit oia Borussa,
Iuncta solo Hic pacis amans, pietatis alumnus,
Intrepide est Christi verbum ore manuque professus:
Praestitit et fomenta choris et semina doctis,
Qua colit Aonides Musas Mons Regius altus.
Proximus Angariae Duxipectore fortis lanus.
Ascaniae prisca prognarus origine gentis:
Quae quondam Imperii Latiam praeferte securim
Ausonio meruit Regircontenta vetosto
Principis Angariae titulo nunc illa; quiete,
Albis in Oceanum properans qua proluit agros
Saxoniae sinuosus avitis considet aruis.
Dorothee coniux illi, quam nobile stemma
Marchiadum Brennicommendat, et aurea virtus.


page 571

Hic genitor Princeps Fridericus, ferrea cui vis;
Infragilisque animus ferro praestantior omni,
Aeternum posilie nomen Pomerania cuius
Arma, Megalepolisque enperta est dura Borussi
Indomitas bello vires sensere; Poloni
Lithuanique simul magna olim clade sugati.
Hic Regimeruit sceptrumpraferte Latino:
Quem tamen ipse Palestibae dans oscula terrae
Hospes, post fratri Alberro rommisi honorem:
Filius huic bello Insignis, Mavortius heros,
Saxonicae Magnus retinens moderamina gentis,
Qua Luneborgiacas voluit pater Ubis arenas.
Nam quos et quantos animo inpectore magno
Versarit Magnas: satis hoe Hadelatia novit;
Praesul, Brema, tuus validis quam coeperat armis:
Militis hic Belgae lolo hanc terrore recepit.
Nec te praetereo Guelphorum maxime Princeps,
Dux Henrice: ferox vires animosque viriles
Cui Mavores dedit; ingenium Tritonia virgo
Donat; tela manu forti Bellona ministrat.
Nempe in te genitor, fortis Guilielmus avitae
Cuncta propagavit virtutis semina large.
Vivit adhuc et vinet Ani, Victoria nomen
Cui septena dedit, super aerhera did ta fama:
Vivit et Henrici tritani laus magna leonis
Cetera praetereo, spaciis disclosus iniquis.
Namque ego si prima repetens ab origine pergam,
Ante diem clauso componet vesper Olympo.
Te, Guilielme, tano: tua castra Hildesia magna,
Et Brunsuiga potem et bellax Frisia sensit.
Casta tori consors Henrico, filio quondam
Cara Ducis, quose Pomerania iactat, Erici:
Innumerae sobolis felin Catharina genetrix.
Filius Henricus, patrii cognominis haeres,
Proelia multa iniit, rigidis expertus in armis.


page 572, image: dele0572

Mille idem quoque fati incommoda passus iniqui:
Totus au: tarum laudum succensus amore.
Iulius hoc genitus, patriae non degener artis,
Pacis at innocuae semper studiosior haeres,
Helmstadii doctis excelsa palaria Musis
Magnifice struxic, quae de se Iulia dixit.
Produt hoc Cathare quoque prosata principe patre,
Principis Angariae Magni fidissima coniux:
Cum quo Dorotheen felicibus intulit auris,
Christiadae Regi nuptam: quo iustior alter
Non fuit, aut bello maior, pietateque sancta.
Aequat et hanc pietas superis: pietate meretur
Prima locum sanctas heroidas inter habere:
Principe digna viro Princeps, et Principe prole:
Te, Friderice, voco, Cymbrae Rex inclite gentis,
Teque sacer terrae Praesul, Dux Magnae, Livonae;
Hossaticique solite Dux fortissime lane:
Quos docuit Martis pater et quos Palladis artes.
Hinc sata Dorothee. Guilielmo nupta marito,
Inclita Brunon s quo tellus principe gaudet:
Quam pudor. et pietas, et virtus regia passim
Commendat populis, et castae gloria vitae:
Felix illa parens quindena prole beata,
Magne, tibi mater Princeps Diis contigit aequis:
Quem modo clarorum spectantem facta parentum,
Splenddia magnificae stimulat virtutis imago;
Acre sed inprimis studium pietatis, et almae
Iustitiae; quae tota tuo sub pectore regnat.
Laus eadem Ernesti, Iaus est et gloria fratris
Augusti haec eadem; meruit virtutis uterque
Praemia, Leucorea Rector delectus in urbe
Magnificus; titulo maiori dignus uterque.
Nunc tuus alter honor geminis cum fratribus iste;
Quem confert Salana lubens, et gaudet honore
Tanto: te pia (si tamen est qua futura) loquetur


page 573

Posteritas; bona te Deus ad maiora reservat.
Finierat Clio: manibus pedibusque repente
Applaudunt operi, Phoebo cum patre, sorores:
Laetitiaque fremunt, animosque ad sidera tollunt:
Et magna alterno testanturgaudia versu:
Garrula finitimis responsat montibus Echo.
Salue abavis adavisque potens: Dux inclite Magne,
Magnificeô titulis Rector, Sol magne Lycei:
Te Rectore novo gauder cum matre Minerua,
Et Patre cum Phoebo Musarum coetus amoenus,
Fausta precans tibi cuncta; viden' ut et agmine facto
Ad te festino decorrant tramite, in unum
Relligioss Deum Pietas, Astraea virago
Iusta, sacer Phoebus vires in pristina tollens,
Atque Heliconiades Musae, Charitesque sorores,
Suadaque: sis ô sis turum Psetatis asylum:
Astraeae Themidique sacrae sis anchora sacra;
Sis Phoebo salubri spes et tutela: sacrarum
Firma arxsis Heliconiadum, Charitumque sororum:
Et Suadae portus praestantis flumine linguae.
O nimium Musas tali Rectore beatas!
Tu quoque laetitiae consors Salana beatae,
Praeside laeta novo nova concipe gaudia laeto
Pectore iam divum templis (ut moris) honorem
Indic laeta sacrum: tantatum in munere laudum
Votum iunge lubens: cantu mulce aethera dulci:
Er gratare novos celso de sanguine fasces
Rectori Magno. pletas hoc grata requirit,
Et tua nota fides et virtus Principis ingens:
En tua res agitur: tibi fax accenditur ampla.
Dum loquor, ecce Ducis migravit in ossa Georgi
Laeritiae pars magna; nonum qui laetus honorem
Pectore germano Magno gtatatur et ore:
Magnus veille Opifexrecum, dominator, et altor.
Magnus consilio, magnus praestantibus actis,


page 574, image: dele0574

Cui sua submittunt magni diademata Reger,
Aonium Magni fratris iuvet omine fausto
Imperium: vires magnas et viribus addat;
Missaque de caelo aspiret forsuna labori.
Cuius ad exemplum vultu componit amoeno
Se totum, nuper tenuit qui sceptra Lyceis
Saloni, Them: dis cultor doctaeque Mineruae,
Antiqua Andreas Ioachimus origine cretus
Schlicciadum. Sed enim tritavi haud incognita virtus
Casparis: hunc generi claroqui primus honorem
Promeruit, decus hoc Sigemundo Caelare dante:
Quem passim comitatus erat ceu fidus Achates,
Insignis pietate, sideque, et fortibus ausis.
Schlicciadum Conntiinng et sua vota precesque
Henricus satus illustri de stirpe Ruthena
Gentis Plavensisiludith geneiosa propago
Oetingae Comitum fausto quem protulu ortu.
Hinc alii proceres, quos Austria protulit ora,
Equorum numero sunt bis duo sidera gentis
Folhemiae Mexaemilianus nobilis heros,
Reinbrechtoque ambo concordi pectore fratres
Iuncti Godefridus pius, et Gundacearus annis
Vernans: Zinzendorfus item Barc stemmate clarus
Caspar et egregius forma bonus indole mentis,
Sclavorum Grerinm cui fecit amabile nomen,
Pancratii soboles, materna stirpe celebris
Schlicciadum. Hippolytae spes unica curaque matris
Denique Luduicus, tribuit cui nomina clara
Mons Regis, florens annia, animique vigore:
Omnes unanimes Magno hunc gratantur honorem:
Omnes unanimes felicia fata precantur:
Quo Deus Omn potens caeli cui regia paret
Aurea qui vitas, hominum qui dirigit actus,
Cuius et e manibus validis regna omnia pendent,
Rectori Magno fasces et sceptra secundet:


page 575

Incolumem quesuo tueatur numine: morbos
Avertat tristes: menris quo cresoat acumen:
Crescat amor studii: virtutum flammula crescat:
Cumque ipso pariter felix Academia crescat.
Macte animo, virtutomova macteinclyte Princeps:
Aspice; te Rectore novova sua pectora iactet
Ipse Hel contadum cultrim Academis docta.
Fronte alacri: quam candidulo tepra dicer ore:
Qualibus et quantiscaelo de laudibus aquer:
Quantaque promistar te sibi commoda pacis
Publica; qua melius quicquam haud videt arduus aether.
Aspice, te Rectors nuvo ut nova iubila plausu
Cuncta sonent pariter fora, compita, tempsa, scholaeque
O nimium Musas tali Rectore beatas!
Salue magne heros, salue illustrissime Princeps,
Magnifice ô titulis Rector, Sol magne Licei.
Magne: cerebrigenae rege iure manuque Mineruae,
Quae modo ceprsti divino numine scepira.
Sint tibi Relligio, Themas, atque Machaonis artes
Curae: fac Sophiam deames, Charitesque sorores:
Sic dux Magn ficus, sic magnus habebere Princeps
Si quae forte animum graviora negotia tangent:
Consiliis aderit fanis Academia prompta:
Praecipuequetuas Christo duce et auspice, partes
Suscipiens, onerum magno tofascelevabit
Reusnerus, Themidis pariter Phoebique sacerdos,
Prote, si sit opus, Rectoriam sponte futurus.
Salue iterum atque iterum, salue Dux inclite Magne
Magnifice ô ritulis Rector, Sol magne Licei.
Nerioreosque domo cum Guelpha sospes in annos
Vine, nec ememorilabi sine pectore Musas.

In inscriptiones antiquas Iani Grutori.

Septem mirata est Orbis miracla vetustas,
Daedalea quondam quae fabricata manu.
Nil haec ad tantum, Herculeo Grutere labore


page 576, image: dele0576

Arteque Daedalea quod modo condis, opus.
Romuler hoc omnes Procerumque Deumque colossos
Pegmataque (et quid non?) exhibet Imperii.
Mecte tuo hoc gento: non hoc, velut ista vetustas
Destruet, aut cariem sentiet atque situm.

Ad. Bern. Praetorium

Principis exequias tua quod Bernarde Wilhelmi
Excultis celebrat maesta Camena modis:
Est pretaris opus, quo contestaris amorem
In patriae patres, Musagetasque pios.
O bene: apud memores quis sta: bene gratia facti,
Tu quoque, ne dubia, praemia digna feres.

Ad Huldricum Friderici II. Reg. Daniae F. Principem Noruegia: Ducom Hoisatiae.

Ingredere ô felix Divum genus, omine fausto
Ingredere, Huldriche ô Regum dignissima proles:
Cimbrorum Rex cui genitor Fridericus et alma
Cui Sophia est genitrix Huldricho patre creata:
Vandala quem tellus colit, et Megalepolis alta.
Ingredere ô urbem feli urbisque Lyceum
Diis genite, ac geniture Deos: et fronte serena
Laerier exhilara Phoebum Phoebique sorores:
Cultoresque simul Phoebi, Phoebiquo sororum.
Cernis ut exsultent adveneu moenia tota.
Laeta tuorclues accurrunt undique laeti
Matronaque viri; mixtae puerisque puellaer
Compita complentur effusis omnia turbis.
Ipse adeo patrum tota cum plebe Senatus
Laetus ovat: simul et cultrix Academin Phoebi,
Tor procerum Comitumque choris modo culta, Ducumque
Quos inter gemini, concordia pectora, fratres
Iuiius, Ernestus prae fulget, et alter ab illo
Franciscus, Lunaeburgae duo lumina gentis:
Totaque iam studiosa cohors et docta caterua
Laetitiae dat signa nouaeifavet agmine cinctus


page 577

Musarum placido Phoebus: doctaeque Camenae
Carmina laeta canunt, et gaudia voce fatentur.
Praecipue sacer ordo patrum, quos curia fratrum,
Clara fovet, viso te sospite laetior una
Gestit; et exceptum vultu colit usque sereno,
Consortem sibi sorte datum, sociumque laborum.
Cernis ut exsultans unimi maturus et aevi
Senaeus Comes ille Georgius, optimus heros
Ac praesul lepido testetur gaudia vultu:
Solmius huic iuxta Comes est Hermannus Adolphus:
Ianus et Albertus, virtute probatus uterque,
Et studiis clarus Phoebi doctaeque Mineruae.
Tum patriae dudum dum notus pietate fideque
Eximia felix animi Mansfeldiu, heros
Ernestus: cuius posuerunt pectore sedem
Cum Musis Charites, docta cum Pallade Phoebus,
Et Themis et placidae custos Sapientia vitae:
Clarior et pietas virtutibus omnibus una.
Salue lux optata diu lux aurea salue,
Salue iterum simul: et salue celsissime Princeps,
Conscia cui tellus cui ridet conscius aether:
Arridetque solo tempestas ipra poloque
Splendidior tantoque favet constanter honori
Salue ô magnanimi soboles Huldriche parentis
Lux patriae columenque domus et gloria gentis
Cimbrigenae, proavum flos optatissime regum.
Te Deus incolumem seruet, te prosperet, opto,
Ipse diu vitaeque tuae det mollia fata:
Aspiretque tuis coeptis sanctoque labori:
Sospitis ut patris et matris sis sospitis olim
Et decus, et requies, et sera ac sola voluptas:
Hoc precor hocmecum quoque concio tota precatur.

Ad Magnum et Georgium Duces Brunsuicenses ac Lunaeburgerises.

Quos iterum plausus, et que nova cantica laudum


page 578, image: dele0578

Concipiunt Musae, qua pulchri ad flumina Salae
Ima valle iacens rupes vineta peraltas
Iena colit, laetisque rosaria florida campis.
Ipse adeo radios circum caput omne micantes
Splendidior proferr Phoebus, vultuque sereno
Iaetitiae dar signa novae flat mitior aura,
Arridetque fimul placidi clementia caeli
Undique, florentes Genio ludente per hortos;
Cui Charitum comes it chorus, Aonidumque sororum,
Nimirum causam plausus agnosco beati
Laetitiaeque novae: novus en novus advenit hospes
Inclitus, Aonidum lumen praelustre futurus:
Te, Dux Magne simul te, Dux generose Georgi,
Nempe voco, Lunaeburgae duo sidera gentis:
Cimbrorum genuit quos Rege parente creata
Dorothee felix, Gulielmo coniuge magne:
Inclita quo gaudet Brunonis principe tellus.
Cernitis adventu exsultent ut moenia vestro
Laeta satis, dulci fora sunt et compita plena
Murmure: concurrunt iuvenes velut agmine facto,
Quotquot sunt huius cives et membra Lycei:
Ingenuas hic qui discunt non segniter artes:
Et variam castis doctrina moribus ornant:
Immixtique viris pueri senibusque puellae:
Felicem adventum gratantes pectore laeto.
Praecipue Phoebi nutrix Academia docta,
Tot Comitum pariterque chorus celebrata Baronum,
Iam nova declarat fublato ad sidera vultu
Gaudia, et ingentes animo spes versat amico:
Quos inter Comes ille, sacri qui sceptra Lycei
Magnificus titulis gerit isto tempor Rector,
Schlicciadum Andreas loachimus sanguine cretus
Illustri, Themidis pariter doctaeque Mineruae
Praecellens studiis, vultu praefulget amoeno:
Laetitiae signum quoque dat Polhaemius heros


page 579

Maximus Aemilius. pariter cum fratre Georgus
Hartmanno Leopoldus flos et spirador uterque
Landavae stirpis, quae floret in Austride terra:
Tres Herberstenii proceres simul, inclita gentis
Lumina Stiriacae, Fridericus nempe Georgus,
Cum facie mores cui dat natura pudicos,
Annibal, et lanusque comes Fridericus amoris,
Par fratrum bene compositum: tum denique nomen
Mons cui dat regis Ludovicus origine clarus
Egregius forma felix simulindolementis:
Et felix animi Baro Zinzendorfius alter,
Cui geminum elt nomen Gulielmo dulce Georgo,
Austria quo sese iactar praenobilis ora.
Fortunata dies, tot quae simul una reportat
Gaudia moeientesque novo iam lumine terras
Sic re reat, positis gravibus iam denique curis.
Saluete ô gemini. concordia sidera, fratres,
Tu Dux Magne simul Dux ô generose Georgi:
Saluete ô iterum atque iterum saluete beati.
Vos pietas, Virtus, Pax, Gloria, Pallas et ipsa.
Musarum comitata choro Charitumque sororum,
Laetis excipiunt votis et carmine laeto.
Ipsa adeo adstipulans viridanti in littere doctos
Exercer Salana choros, cantare peritos
Magnorum procerum laudes, et splendida facta:
Votaque cum nostris iungit sua carmine votis:
Grataque finitimis refponsat montibus Echo,
Longaevae exoptans felicia fata falutis.
Annuit omnipotens hominum pater atque deorum:
Comprecor hunc seros vos ut conseruet in annos,
In columesque suo tueatur numine semper
Corporis atque animi florentes dotibus aequis:
Sitis uterque diu nostrae decus urbis, et orbis,
Sospitis et patris, et matris longaeva voluptas.


page 580, image: dele0580

In nuptias Friderici Gulielmi Ducis Saxoniae secundas. Gluku/pikron

CVncta dies affert secum; sors omnia versat:
Perstat, et haud ullo certa tenaxque loco.
Nam modo laeta viget vultus modo sumit acerbos:
Semper et instabile, Fertque refertque vices.
Cunctis rebus inest quidam velut orbis; et unus
Permanet haud vitae perpetuusque tenor.
Ipsa dies quandoque parens, quandoque noverca est:
Sors miscet maestis laeta, malisque bona.
Sic Sophiam Friderice tibi Guilielme maritam,
Inclite Dux mors (heu) sustulit atra prius:
Dulce domus decus, et columen patriaeque parentem:
Suaviolum cordis deliciumque tui.
At melior nunc sors afridet ab aethere laeto:
Laeta refert pulsa gaudia nube dies.
Ipse Deus Deus ipse tuo Deus aequus amori,
Inclite Dux funus coningis (heu) Sophiae
Triste, novae laeto compensat foenore rursus
Coniugis et luctus ponere corde iubet.
Nempe Palatinâ princeps de stirpe creata,
Intrat iam thalamos Anna Maria tuos:
Ingenii dotes cui Pallas contulit omnes:
Addidit et dotes Iuno Venusque suas.
Cui par nec fuerit Pallantias aurea forma.
Principe digna viro, principe digna patre.
Illa tibi veteris curas sedabit amoris:
Illa tui luctus dulce levamen erit.
Scilicet hoc Gluku/pikron amoris dulcis amaror,
Tristibus alternans dulcia miscet amor.
Sir felix amor hic novus expers omni amari:
Diffinat et thalamus melle meroque novus
Absit amarities luctus procul omnis amari:
Prole ferax semper floreat ille nova.


page 581

Mille voluptates ferat haec, et gaudia mille:
Auctaque caelesti semper abundet ope.


page 819