March 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

IOANNIS OEXLINI

Epigrammata de Iesu Christo Dei virginisque F. Servatore nostro. Creatio Mundi.

Nll erat, et fieri iussit Deus omnia verbo:
Nec mora fit mundus, quod fuit ante nihil.
Mirum opus hoc, mirusque magis modus ipse creandi:
Nunc opifex horum qui fuit, ecquid is est?

Arca Noae.

Terra operitur aquis, caelum undique et undique pontus:
Paucos arca vehit: cetera turba perit.
Nunc quoque diluvio peccati involuitur Orbis,


page 1161

Et cunctis atrox imminet exitium.
Christias in mediis Ecclesia navigat undis:
Nec dubie, quem non haec vehit arca perit.

Melchisadec Salemi Rex.

Victori Rex Melchisedec benedicit Abramo,
E praeda decimas omnigenaque capit:
Melchisedec rex idem hominum, magnique sacerdos,
Qui terras, et qui condidit astra, Dei.
Cui neque principium positum est, neque meta dierum,
Quem sine patre vides et sine matre legis,
Atque idem sine principio, sine fine sacerdos:
Rexidem pacis, rex quoque iustitiae.
Nostri haec pontificis, nostri haec est regis imago,
Esseque Melchisedec quod perhibetur, hic est.

Isacus victima.

Abramo Omnipotens: natum, quem diligis, inquit,
Tolle mihi et macta protinus, atque crema.
Paret hic, et montem natum perducit in illum
Quo posuit Solomon post sacra templa Deo.
Ferrum ignemquc pater, lignum puer ipse ferebat:
Communi amborum structa sed ara manu est,
Ut vinxit, vinctumque rogo pater ipse locavit,
Nulla mora est, dextra librat ab aure manum.
Conantem a caelo prohibet Deus atque ita vitam
Et servat nato, restituitque patri.
Macti animis, magni magis et honoribus ambo,
Hic patris, hic nati forma typusque Dei.

Scala Iacobi.

Dum fugit e patriis illas lacobus in oras,
Quas hinc Euphrates circuit, inde Tigris:
Per placidam conspecta viro est nova scala quietem,
Vertice fixa Polo, sed pede nixa solo.
Scandebant Genii descendebantque frequentes:
Summa Iehova tenens haec ita voce refert:
Ille ego sum rerum dominus, regnator Olympi.


page 1162, image: deld1162

Ille tui columen patris avique, Deus.
Te quoque praesidio fas est confidere nostro:
Carpe, quod instituis, me duce, tutus iter.
Incolumen ducent Genii, incolumemque reducent:
Ipse rei summam qui moderabot, ero.
Quin et in immensam faciam te crescere gentem
Par numero terrae cui neque puluis erit.
Nascetur de stirpe tua divina propago,
Omnia felici quae reget imperio.
Tanget humum et caeli superabit limina, de me
Quippe Deus, de te non dubitatus homo.
Hic revehet generi caeli commercia vestro:
Una erit hinc cunctis non aliunde, salus.

Fortuna Iosephi.

Ut Iosephe lubens nunc te contemplor, et in te
Vindicis et casus et nova regna mei.
Te tenero ante omnes pater est complexus amore,
Et tribuit facili munera laeta manu.
At fxatres stimulis odiorum immanibus acti
Insontem tristi tollere morte parant.
Venderis ah tandem precio pulcherrime, seque
Fraternae maculant proditione manus.
Accipit hinc teter falso sub crimine carcer
Stringunt innocuas et fera vincla manus.
Sed bene habet tristi nam te reuocavit ab Orco.
Et summo ad caelum vexit honore Deus.
Iam rex commissas regni tibi tradit habenas,
Iam regere arbitrio fas tibi cuncta tuo.
Arduus aurato inveheris per compita curru,
Teque omnis flexo poplite turba colit.
Obscoenam tu mille famem regionibus arces,
Et populis larga das alimenta manu.
Quaeque viret toto longe pulcherrima regno
Terra iubes sedem fratribus esse tuis.
Salue mirificis pietas exercita fatis,


page 1163

Salue tantarum maxime rector opum.
In te spectari voluit rex magnus Olympi:
O servatoris dulcis imago mei!

Pascha.

Et nostrum fuso mactatum est pascha cruore,
Idemque et nobis agnus et Isacidis.
Agnus labe carens, villisque argenteus albis,
In quo, quod culpes, sit reperire nihil.
Sanguine fidentis postes ac limina cordis
Qui ligat hostiles arcet et insidias.
Acribus immensi flammis et tostus amoris
Ipse suae sacra nos dape carnis alit.
Horum nos semper memores sine labe, sine omni
Fermento festos fas agitare dies.
Sit sincera fides placidi sine crimine mores,
Atque ardens pietas, nec simulatus amor.
Stemus et accincti lumbos, migrare parati
Ad patrium, seu lux seu vocet umbra, Polum.

Nubes praevia.

Fallor? an et nobis faevum fugientibus hostom
De caelo nubes praevia monstrat iter?
Scilicet Isacidas olim qui duxit Iovae.
Angelus, et nostrae duxque comesque viae est.
Sed tunc ducentem nubes peritura tegebat:
Nunc humana tegit, nec peritura caro.
Haec nos, haec rapido nubes nunc arcet ab aestu,
Flammivomo Titan dum vehit axe diem.
Estque eadem Phoebi nobis pro lampade, cum iam
Umbra tenebrosae noctis opacat humum.
Tum mediam sese illa locat nos inter et hostem,
Praesidio et tutos et iubet esse suo.
Hosti Cimmerias spargens aversa tenebras,
Nobis iucundum fronte serena iubat.
O per tot casus per tot discrimina rerum
Nobis ad patrium dux, bone Christe, solum.


page 1164, image: deld1164

Aspice ut insultet turmis immanibus hostis,
Et rabido insanas spiret ut ore minas:
Ut gravis errorum totum nox occupet Orbem:
Ut gravis afflictos aestus ubique premat.
Ne miseris dux alme sacram, ne subtrahe nubem,
Dirige sed nostras nocte dieque vias.

Transitus per mare Rubrum.

Seruitium Pharii gens Abramaea tyranni
Per rubra divisis aequora fugit aquis.
Nos quoque seruitium Stygii et tormenta tyranni
Non nisi per rubras effugiemus aquas.
Nempe sacris frustra pueri lustrabimur undis,
Nifuerint tinctae sanguine Christe tuo.
Hic ille est animas vitio qui purgat ab omni:
Profluit ex ipso nam cruor ille Deo.
Hoc sine nequicquam fugies tormenta per undas
Infera promisso nec potiere polo:

Lignum dulcedinis.

Fatali fontes ligno dux lustrat amaros,
Maraque fit posita dulcis amaritie.
Tu quoque mordaces habitent si pectore curae,
Inficiatque tuas tristis amaror aquas,
Pocula reddideris illo tibi dulcia ligno,
Unde salus mundi dulce pependit onus.

Manna.

Depluit aethereum caeli indulgentia rorem,
Castraque nubigena pavit Hebraea cibo.
Qui quibus Ambrosiam sapuit dulcissimus illam,
Quam caeli Omnipotens arce daturus erat.
His sperare dedit vitam super astra perennem
Et sedem Angelicos inter habere choros.
At quîs terrenum supra deprendere gustum
Nil licitum, ihis virus, certaque pestis erat.
Discite, Cena quibus sacrum dat mystica panem,
Non minus hoc ipso vitaque morsque latet.


page 1165

Sipanem vitae sapiet, ferre ille salutem:
At praeter panem si nihil, exitium.

Rivus e petra.

Rupem virga ferit: castris sitientibus illa
Nachoridûm largas eiaculatur aquas.
Quas, qui non solo, quo bos asinusue, palato,
Sed quo credentis mens solet, ore bibit.
Ille bibit, quod erat fluxurum e pectore Christi,
Unde datur nullo tempore posse mori.
Nam Petra Christus erat: sanguis de vulnere Christi,
Quae sacra de Petrae vulnere fluxit a qua.
Nec solis sacro de sanguine pocula nobis;
Quod bibimus, bibit hoc tunc lacobus idem.
Sidubitas: quibus hunc oculis conspexit Abramus,
Hoc eti am patres ore bibisse puta
Dona eadem, sed non itidem diversa dat aetas,
Dat praesens facto, pristina iure tenus.

Promulgatio Legis.

Turbine, fulguribus, tonitru cataphractus et igni,
Horrisono legem dum tonat ore Deus.
Non tulit aetherios gens exanimata tumultus
Thariadûm: interpres poscitur Amramides.
Nobis haud hominum quemquam de stirpe Prophetam:
Natum ipsum supera misit ab arce pater.
Iussit et humani non falsos corporis artus
Sumere: sic nobis quae velit ipse, loqui.
Sic vetus e terra, sic noster ab aethere vates:
Ille homo: supra hominem verus et iste Deus.
Ille metu terret poenasque minatur acerbas:
Pacis hic et vitae spes iubet esse ratas.
Pristinus obscuris mysteria condidit umbris,
Quae dedit in clara luce videre novus.
Adducit Christo nos ille, sed ista parenti:
Denique lex Mosi, gratia Christe tua est.


page 1166, image: deld1166

Finis legis.

Si quibus est Christi libertas parta cruore;
Sub sua iam Moses signa vocare nequit.
Si praestare potest nemo, quae lege iubemur,
Quorsum igitur legis iussa docemur adhuc?
Scilicet ut speculo te contemplatus in isto,
De prendas animae stigmata dira tuae.
Nec nisi purga tam crucifixi sanguine Christi
Speres ter sancto posse placere Deo.
Et discas, simul ac tibi se donarit Iesus,
A te donati quae velit ille sibi.
Scilicet his ipsis animum virtutibus anctum,
Ad quas non dubium lex tibi monstrat iter.
Figere si nequeas semper semper tamen ipsum
Iustitiae debes velle ferire scopum.

Non posita iusto.

Non data lex iusto: nec enim quos soluit Iesus,
Fulmine iudicii territat illa sui.
Sed per se pronos ad iussa docetque regitque,
Lex animi studium, deliciumque pii
Summa igitur nequeas ut scandere culmina legis,
Culmina summa tamen scandere velle, tuum est;
Non te foeda Deus vocat ad consortia mundi
Sed vocat, ut sanctus sis similisque sui.
Non potes aligeros vivendo aequare ministros
Affecla sanctorum, quod potes esto vitûm.
Ipsum quando nequis superate cacumen Horebi,
Iccirone iam valle sedebis iners.
Nitere, nitentem Dominus iuvat: altius ibit,
Ardenti quisquis pectore summa petet.

Splendor Mosis.

Flammea legiferi rutilant ducis ora refractus
Adverso speculi sol ut in orbe micat.
Quae quia ferte nequit populus, refugitque tuendo,
Non nisi velatis hunc adit ille genis.


page 1167

At nobisne nuda aciem perstringeret aegram
Vibranti facies luce corusca Dei.
Ultro se Omnipotens nostrae velamine carnis
Induit. O pietas ô memorandus amor!

Ministerium Mosis.

Cur ita legiferi facies micat ignea Mosi?
Caelesti, e caelo lex data, luce micat.
Cur hanc ne populus videat, velamen obumbrat?
Haud iubar aetheriae fert homo institiae.
Nec nisi sublustri Christum tunc cernere in umbra
Qua lex obscuro tramite ducit, erat.
Nobis sacra datur dempto mysteria velo
Aspicere: est meritis gratia Christetuis.
Tespeculi nitido nos contemplamur in orbe,
Nec ferit, illustrat nos nitor iste tuus.
Da tandem ô praesente frui coramque nitentes
His oculis oculos Christe videre tuos.

Tabulae foederis.

Insculpsit duri ta bulis e corpore saxi
Dextra Dei Isacidis iura sacrata suis.
Nunc non in saxo, sed molli in pectore scribit
Christiadûm, vivi spiritus ipse Dei.
Hine iam sponte sua properane, non lege coacti,
Qualibet aetherio dote placere patri.
Non equidem, ut factis regnum mereantur Olympi;
(Unius hoc meriti maxime Christe tui est)
Sed quia quem largo disperdit munere Christus
Ipse caput membris, spiritus intus agit.
Quem qui non sentis operum ubertate bonorum,
Frustra de Christi nomine nomen habes.

Victimae.

Quicquid lanigeri gregis, hirco umue boumue
Mactarunt prisci lege iubente patres,
Mortis Christae tuae qua mundi crimina tollis,
Umbraque ventutae rellig: onis erant.


page 1168, image: deld1168

Iam, simul exortus veteres sol dispulit umbras,
Longe aliud praesens postulat hora sacrum.
Nemo bovem Domino, sed se nunc immolet ipsum:
Victima nulla Deo nunc nisi viva placet.

Hostia viva.

Victima nulla Deo si iam nisi viva placebit,
Ecqua erit ô sancto gratia martyrio?
Pro Christo quisquis non hortet ponere vitam,
Fons erit huic vitae mors et origo novae.
Verius ipsa igitur vivit post funera martyr,
Ulla nec esse potest vict ima vina magis.
Nec vivit vere aetherea qui vescitur aura:
Spiritus at cui dat vivere Christe ruus.

Pontificis in sanctuarium ingressus.

Et vetus et noster penetralia sancta sacerdos,
Dispare sed longe conditione, subit.
Ille manufacti praestructa per atria templi:
Per fanum hic longe sanctius atque prius.
Ipse quod Omnipotens sacrata in virginis aluo
Extruxit templum fecit et iste suum.
Interitura patent veteri sacraria: nostro
Ipsa refulgentis regia celsa poli.
Atque id cum neutri sine sanguine, bobus et hircis
Hunc dedit e caesis ille, sed iste suum.
Pristinus ipse nocens et se populumque piabat:
Hunc illumque insons et sine labe novus.
Ille adytum rediens rursum occludebat: apertas
Iste rubet caell, quod tenet esse fores.
Illi opes imperfecta iterare piacla quotannis:
Perfecit, fecit quod semel iste, simul,
Aeternam nactus pacem dum se obtulit ipsum
Aeterno aeternum numen et ipse Deo.
Sic unus templumque fuit, templique sacerdos
Ipsaque caesa Deo victima et ipse Deus.


page 1169

Iosua.

Otandem optata Isacidas qui sistis in ora,
Caelestemque refers nomine reque ducem.
Cur, quod herus, nulli penitus virtute secundus,
Non potuit Moses, te potuisse putem.
Invia mortali legis via: ducit ad ipsum
Certa polum: sed in hac deficit omnis homo,
Quo nos ergo nequit Moses, perducit Iesus,
Et quod lex clausit, gratia pandit iter.

Simson.

Nascere fancte puer, caelo iubar exere aperto:
Tu mihi tu Simson denique verus eris.
Cocyti illa ferox, nostri sitibunda cruoris,
Rugitu immanis bellua terrifico,
Illa tuos invicte, tuos manet illa lacertos:
Solius haec titulis de bita palma tuis.
Tu vectes Erebi diffringes victor ahenos,
Et rediges Stygios in tua iura duces.
Tu non humanis prosternes viribus hosses,
Et statues nuda mille trophaea manu.
Denique morte tua tuus haud laetabitur hostis;
O ego quos cernam te moriente mori?
Mors Sceleris, mors Inferni, Sathanaeque frementis,
Et mors ipsius mors tua Mortis erit.

Davidis et Goliathi monomachia.

Thrtareas in nos heu tendere cerna Phalangas,
Et Phlegethonteos signa movere duces.
Ante aciem Stygius vastis Goliathus in armis
Fulmineo diras in tonat ore minas.
Corda ingens trepidis pulsat pavor: omnia namque
Intentant praesens omnibus exitium.
Ecce puer parui custos gregis, ore venusto,
Advenit optatam ferre paratus opem.
Carus hic ante alios regi stellantis Olympi
Conveniens ex re nomen Amatus habet.


page 1170, image: deld1170

Tc Goliathe petit: te pastoralibus armis
Sternit, et ecce tuo te necat ense puer.
Victor io, bellator io: iacet horridus ille,
Ille iacet, reliqui dant sua terga fugae.
O sancti pecoris custos, sed sanctior ipse,
Nos quoque nos partem fac gregis esse tui.
Unus uti pastor sit, et unum, pastor, ovile:
Te duce, nulla unquam nos bona destituent.
Ducet in herbosos nemorum tua virga recessus,
Defendentque pedi robora sacra tui
Namque ursos, rabidosque manu laniare leones
Assueto, fuerint ludicra praeda lupi

Goliathi gladius.

Quid Christo lethum Sathana molitis acerbum?
Mors huius pessum teque tuosque dabit.
Hoc ipso furiose perii, quo perdere gestis:
Ense cadis Goliath ipsius ecce tuo.

Templum Salomonis.

Quisquis amae Christum, dictisque accommodat aures,
Seque, illi totum tradit in obsequium
Protinus huic aderit, caroque in pectore sedem
Figet, et aeternum hane ipse paterque colent.
Templa Deo ponant alii: ru dilige Christum,
Et templum vivo sic eris ipse Deo.

Elias in caelum raptus.

Scandit et Elias, et scandit sidera Christus:
Sed non ascensus par utriusque modus.
Ille volat raptus rutilanribus igne quadrigis:
Hic pariter vector currus et ipse sui est.
Thesbites caelum ingressus sic totus Olympo
Clauditur ut nusquam sit nisi in arce poli.
Hic et sideribus capitur, terrasque frequentat,
Seque ipso, rerum quicquid ubique replet.
Occupat ille sibi caelum: sed sidera noster
Cum sibi, tum secus quos volet esse, suis.


page 1171

Communes divis sedes adit ille beatas:
Omnipotente Patris se locat iste throno.
Denique divitias regni capit ille perennis:
Aetheriis alios sed beat iste bonis.

Nahaman Syrus.

Leproso certam spondes Elisaee salutem,
Corpus Idumaeo si lavet amne Syrus.
Ille ratus Syrio flumen Iordanis Oronti
Praeferri ingenti pectora bile tumet.
Obsequitur tamen et liquido mersatur in amni:
Nec mora, de toto corpore lepra fugit.
Impie lustrales temere qui despicis undas,
Quid Nahamanaeis aspicis has oculis.
Vis oculi tota est tenues speculetur ut undas,
Quas humana sacra fundit in aede manus.
Sola fides acie videt interiore cruorem
Divinum et mortis praemia Christe tuae.
Apparetque illi rubicundis gurges inundans
Fluctibus et Christi sanguine tincta palus.
Contractam pariter primaeva ab origine labem,
Atque animi sordes eluere apta novas.

Ionas.

Tempestas rabidis turbat tota aequora ventis,
Triste ferens nautis omnibus exitium.
Iraegitur patris aeterni devotus lonas
Alter, in hunc mundi spargitur Oceanum.
Exceptum patulo (visu miserabile) rictu
Devora: et coeco ventre recondit humus.
Protinus aufugiunt nubes, stant aere venti,
Ponit et in sicco molliter unda minas.
Ille cava posiquam latuit telluris in aluo
Noctes abstrusus tres, totidemque dies.
Redditus emertit liquidas rediuivus in auras:
Ipsa simul mundo reddita laetitia est.


page 1172, image: deld1172

Conceptionis Christi nuntius.

Seu qui te mittit seu te, qui mitteris, ipsum,
Seu de quo terris mitteris excutio:
Nil hîc non magnum, non admirabile cerno:
At rogo, quem propter mitteris, ecquid homo est.

Salutatio virginis.

Tristiam Eua dedit: Gabriel invertit, et ecce
In mera tristitiam gaudia vertit Aue.

Conceptio Christi.

Expers virgo viri cur debuit innuba Christum
Concipere afflatu non nisi feta sacro?
Concipitur merito sancte, qui debuit unus
Conceptu reliquos sanctificare suo.
Cur homo concipitur? moriens ut vincula Mortis
Frangere et his hominem soluere possit homo
Cur Deus? immensi pretium decet esse valoris,
Quo gravis immensi frangitur ira Dei.

In eam ipsam.

Labitur ecce alto Deus immortalis Olympo,
Atque hominem propter sit moribundus homo.
O qui te summo in tantum mihi iungis amore,
Fac itidem summus me tibi iungat amor.
Et qui nunc hominis propter me filius audis,
Da possim per te filius effe Dei.

Mariae et Elisabethae congressus.

Sol humiles roles dum lustrat lampade terras,
Inter se tales non coiere duae.
Altera virgo, annis gravis altera, et utraque praegnans,
Huic sterilis quamvis acta iuventa fuit.
Ambae mirificae, sed mirificentior ipsis,
Quem gerit haec utero, quem gerit illa suo.
Haec vatem quo non vitales maior in auras
Prodiit: auctorem sed gerit illa suum.

Exsultans in utero Iohannes.

Ecce videt clausum materna numen in aluo


page 1173

Clausus adhuc utero matris et ipse suae.
Et nova non solito testans (mirabile) saltu
Gaudia, praesenti numine laetus ovat.
Cernere quod potuit nondum qui natus adulto
Cernere da: dederis omnia Christe mihi.

Nativitas Christi.

Natus ab aeterno nunc demum nascitur orbi
Rerum auctor, factus nunc opus ipse suum,
Nascitur in tenebras, qui tot rutilantia caelo
Lumina qui radios dat tibi Phoebe tuos.
Mascitur in terris, celso qui regnat Olympo,
Emergitque utero, qui loca cuncta replet.
Factus homo est nullo qui semine cetera fecit:
Perquem nascuntur cetera, natus nomo est.
Denique tanta uno ut dicam miracula verbo,
Ipse Deus (dictis surgite) natus homo est.

Bis genitus.

Natus es ante tibi toti nunc nasceris Orbi:
Te nascente iterum nostra renata salus.

Immanuel.

Salue verus homo de virgine natus, et idem
Non genito verus de genitore Deus.
O qui te nondum natum de virgine vidit,
Quam vero dixit nomine Mirificum?
Et qui tum Deus es tum quod sumus, hoc es et ipsum,
Quam proprie illi ipsi diceris Immanuel.

Lumen gentium.

Nox erat, et lenis Iosephum somnus habebat:
Ecce replet totam lux inopina casam.
Excutitur somno senior: quid cernimus, inquit,
An solem media surgere nocte putem?
Adspicit infantem, caussam fulgoris: et ecce
Non ego sum falsus, sol erat ortus, ait.
En iustitiae caelo caput extulit alto,
Et nostros largo lumine vestit agros.


page 1174, image: deld1174

Sol novus etrorum tenebras qui soluet opacas
Et lumen toto sparget in orbe novum.
Immensum iubar, affulgens in nocte profund:
Gentibus, atque, ingens gloria Thariadûm.
Sis felix, nostrumque leves lux alma laborem:
Mens radiet semper lumine nostra tuo.

Virgo qeoto/kos

O una ante alias fortunatissima matres,
Mirifico, at vero nomine virgo parens.
Numquam concordes antehac, en pace fruuntur
In gremio partus, virginitasque tuo.
Sed si mirisicum decus est in virgine matre,
Quid matrem esse Dei, quid peperisse Deum est?
Quid non humano generi Deus alme dedisti?
Ut serues hominem, factus homo ex homine.

Praesepe.

Immensus totum dextra qui sustinet Orbem,
Qui mare, qui terras implet, et astra poli.
Nunc parui teneros pueri collectus in artus
Vagit, et angusta clauditur ille casa.
Et miramur adhuc amplum si vatis Homeri,
Ars nucis angusto temine clausit, opus?
Quem mare quem tellus, quem non capit arduus aether,
Hunc praesepe capit, stramineusque torus.
O socio gaudete Deo quoscumque fatigat
Sors gravis, et pannis obsita pauperies.
O bona pauperies, qua nobis copia rerum
Venit, in aeternos non peritura dies.

Circumcisio Christi.

Interger atque insons, et origine purus ab ipsa
Cur praebet ferro membra putanda puer.
Nc nos lex meritas poscat cum sanguine poenas,
Sanguine respergit se Deus ipse suo.
O homo, non puram tu circum cidito mentem:
Templum aliter puro non potes efse Deo.


page 1175

Iesus Christus.

Nate Deo, quidnam Graio te nomine Christum
Indigitant? regem pontificemque notant.
Cur idem dulci titulo insignitis lesu?
A scelere, et dura vindico morte meos.
Te rex ergo colo: veneror te magne sacerdos:
Patro num agnosco te celebroque meum.
Tu me Christe tui moderamine dirige sceptri:
Tu mihi supremum conciliato patrem.
Te duce, si qua meae superant vestigia culpae,
Irrita perpetuo me relevanto metu.

Stella magorum.

Imicuit subito roseis Orienris in oris
Addita miranti lucida stella polo.
Illa recens nati procul ad cuvabula Christi
Pertulit Eoos praevia duxque magos.
Quod fuit haec i lis hoc est venerabile nobis
Verbum, bis geniti nuntia stella Dei.
Haec ne fallaci variarum ambage viarum
Decepti, in Stygias praecipitemur aquas,
Signat iter late nobis et tramite certo
Ducit ad optatae limina festa domus.
Christe procul fatuos prohibe, quibus angimur ignes.
Fax nobis verbi luceat una tui.

Dona magorum.

Myrrha hominem, sed hura deum reges decet aurum:
Cuncta simul Christum regem, hominem atque deum
His donis, terras caelo delapsus ab alto.
Cum coleres lesu, te coluere magi.
At nunc mente Deo tibi nos, non ture Iitamus:
Nec donum est homini myrrha, sed obsequium.
Non aurum ferimur, sed laudum encomia regi:
Ture, auro et myrrha haec sunt potiora tibi.

De iisdem.

Sit praesens Christus, von derunt dona magorum.


page 1176, image: deld1176

A me illi. Praesens est: age dona para.
Tus dabis et myrrham, medicinis si bonus aegros:
Aurum, si tenues veste ciboque leves.

Id ipsum.

Christus et in caelis nunc regnat, et indigus idem
Non minus in terris per sua membra iacet.
Sint dona in terris tus, aurum, myrrha iacenti:
Regnant in caelis laus, amor obsequium,

Fuga Christi in Aegyptum.

Proh dolor, in lucem vix editus incipis in te,
Inque tuis, Iesu dira pati, atque mori.
Aequales aetate mares rex ense trucidat,
Dum metuit regno barbarus ille suo.
Tu tener atque infans Pharias fugis exul in oras:
Acre scatellitium virgo senexque tuum.
Dura cuidem haec: ipsa tamen illi in morte beat:
Praesidio tutus tu patris, at que tuo.
Casibus exposita est Ecclesia semper acerbis,
Nec tamen, atra licet, sors nocet ulla bonis.
Quosque libet, densis etiam Deus eriptiarmis
Quemlibet arbitrio fertue, premitue suo.
Iusserat omnipotens, et eum mors effera solum,
Quem solum cupiit rex cecidisse, fugit.

Exilium.

Errat, et a patria sanctissimus exulat infans,
Nos ut ab aeterno vindicet exilio,

Christus puer docens doctores.

An numeras brumis vix dum duo lustra duabus.
Doctoresque doces Christe senesque puer:
Aurea dum veterum reseras oracula vatum,
Et liquido veri lumine cuncta reples.
Scilicet ipsa tuo sedem Sapientia fixit
Pectore et ipsa tuis mellea Suada labris.
Quippe modum supra te dotibus auget et omni
Dona tibi tribuit lege soluta pater.


page 1177

Quin in te dotum fons emicat ipse sacrarum:
O animum si fons et riget ille meum!

Docens in templo.

Amissum quaeris Christum docet ille etiam nunc
In templo: in templo quaerito, et invenies.

Baptismus Christi.

Tu Iordane, tui nos sauguinis amne lavamur:
Flumine tu sed nos flamine Christe tuo:
Flamine, quod pleno in te flumine semper inundat,
Unde et inexhaustas tu quoque fundis opes.

Agnus Dei.

Baptistes populis ostenso clamat Iesu.
Unus [(transcriber); sic: Undus] hic innumeras expiat agnus oves.

Vita Christi misera et acerba.

Angitur, et plorat, sitit esurit, aestuat, alget,
Unus cuncta suo qui regit arbitrio.
Scilicet in sese nostros bonus ille labores
Transtulit, et quae nos fecimus, ipse fuit.
Sic nobis ô Christe tuo sunt gaudia luctu
Orta, labore quies parta, dolore salus.
Ast homo, quem propter fecit Deus ista tulitue,
Ipse quid hunc propter fertue, fa citue? nihil.
Aut si fors aliquid multis e milibus unus,
Hoc aliquid nihil est, aut (mihi crede) parum.

Aqua in vinum versa.

Massica quem quondam versis in munera lymphis
Mirati sponsos exhilarasse novos.
Ipsius oro tuam sponsus nunc respice sponsam:
Defecto dudum nam gemit illa mero.

Petri Piscatio.

Nocte Petrus tota pelago sinuosa tetendit
Retia sed frustra spesque laborque fuit.
Nomine sed Christi vitreis ubi credidit undis
Retia, iam praedam non capit una ratis.
Nec satis hoc: quin squamigeris pro piscibus ipsos


page 1178, image: deld1178

In nassas homines iam trahit ille suas.
Si, quod agis, Christo coepit duce et auspice Christe
Ne dubita, votis mox potiere tuis.
Aut si differri videas, quod quaeris et optas,
Dona manent votis te potiora tuis.

Verbo sedata tempestas.

Tendit iter velis Orbis sacer ille Senatus.
Caeruleasque ipso cum duce sulcat aquas.
Et quisquam caelumque favens, ventosque secundos
Ambigat aut placidas non fore speretaquas?
Ecce negat lucem caelum saevitque procellis
Africus, incursat fluctibus unda ratem.
Et duce sopito tempus captasse videntur.
Perdendi dominum ventus et unda suum.
Excitus e somne precibus tamen ille suorum
Caelum aperit, claudit flammina sternit aquas.
Sic nos, sic sese retigit sic denique nostrae
Ipse capit fidei, dat documenta suae.

Daemoniacus restitutus.

Obsessum ac furiis Gadarenum immanibus actum
Christe levas iussis cedere daemoniis.
Corripit extemplo Stygiis manus orta latebris
Setigerum Domino non renuente gregem
Ille immane furens stimulis ruit actus acerbis,
Seque necaturas in maris abdit aquas.
Quid vero egregii cives? odere, Deumque
Longius ut secum ne velit esse, rogant.
Apta domus furiis Epicuri de grege porci,
Terreaque anteferet quisquis oleta Deo.

Paralyticus peccatorum condonatione sanatus.

Demissum tecto iuvenem, labefacta trahentem
Membra Machaonia non relevanda manu,
Dum soluis scelerum culpis, et crimine purgas,
Et lue sic pulsa Christe valere iubes.


page 1179

Morborum caussam parites, patiterque medelam,
Atque ipsum nobis exprimis archiatrum.

Sanguinei fluxus repressio, et mortuae resuscitatio.

Sanuineum sistis fluxum, functamque reducis
Christe: sub imperio est vitaque morsque tuo.

Inveterati mali curatio.

Ecce iacet medicas stagni fatalis ad undas,
Membra gravi torpent cui resoluta lue.
Nec labes venit illa recens: bis quatuor ille
Languit in tantis iam prope lustra malis.
Huic Christus: quin sargis ait tollisque grabatum
Ipse tuum: Christus quod iubet, ille facit.
Omnia Christe potes, nec opis nova tollere tantum,
Sed mala quantumuis inveterata tuae est.

Leprosi mundatio.

Sederat ad vivum penitis iam fixa medullis
Fugit ab attactu quae lepra Christe tuo.
Scilicet huc supetis venifti missus ab oris,
Ut tactu elueres omnia foeda tuo.
Me quoque tange tua precor ô sanctissime dextra,
Et fugiet mentis pessima lepra meae.
Atque ubi iam purum me dixerit ipse sacerdos,
Da vetus accersam ne mihi sponte malum:
Ne veniat gravior fortuna novissima prima,
Summaque praeteritis asperiora malis.
Quin potius largis cumulans altaria donis,
Me tibi qua porero dote probare, probem,
Inprimis animum recti verique, tenacem,
Sinceroque ardens pectus amore feram.
Et puras a caede manus a crimine linguam,
O Deus et ecleres ad tua iuffa pedes.

Viduae filius resuscitatus.

Amiffum flebat natum tumuloque ferebat
Hoc uno mulier pignore facta parens.


page 1180, image: deld1180

Hanc videt, et viduam Christus miseratus et orbam,
Surge ait, et rursum vive, valeque puer.
Dixerat: e feretro surgit, vivitque, va etque,
Et laetus matri redditur ille suae.
Quid? tantumne potest tenues vox sparsa per auras?
Desine: vivifici vox fuit illa Dei.

Conversae peccatricis amor.

Illa diu foedo famosa libidinis aestu,
Et scelerum obscoenis mersa voraginibus,
En unum conversa sibi iam quaerit lesum:
Hic nunc, hic miserae summus et unus amor.
Nacta Deum nardo simulac permulsit odoro,
Procumbit sacros ut canis ante pedes:
Et lacrimis spargens rorantibus oscula figit,
Pronaque flaventis terget honore comae.
Scilicet obstrictae qui numina tanta remisit,
Ille coli tanto dignus a more fuit.
O qui tot, qui tanta mihi, peccata remittis,
Da mihi te quantum, Christe mereris, amem!

Quinque panes.

Sarcina qui puero fuerant tolerabilis uni,
Panes quinque explent milia quinque virum.
Nam Christum quicumque vel in deserta sequuntur,
His numquam deerit, quod queat esse satis,
Et quibus aethereas ultro largitur, iisdem
Numquam terrenas ille negabit opes.
Qui dabit aeternam, vitam neget ille caducam?
Se tibi qui donat, quid neget ille tibi?

Panis vitae.

Ille ego sidereo panis demissus Olympo,
Vivitur aeternos quo vegetante dies.
Quem pater ipse sui caelestis imagine signat,
Et propriis caeli monstrat ab arce notis.
Idem ego sum vitae scatebra in defessa perennis,
Unus nectariae fons ego vivus aquae.


page 1181

Me viva quicumque fide comedentque bibentque,
Non hos deinde fames, non premet ulla sitis,
Sed laetis rapido spumans torrente voluptas
Affluet et summis copiaplena bonis.

Idem.

Et vere cibus ista caro est quae victima mundo
Morte sua vitam laetitiamque feret,
Et vere potus sanguis menus: hoc ego fuso,
Expio pollutas integer agnus oves.
Ederit hanc quisqui carnem biberitque eruorem,
Inserar huic totus, totus et ille mihi.
Qualiter in massam digitis redigentibus unam
Conseritur cerae cera subacta nocae,
Aut qualis calamum recipit dematre recisum,
Complexuque fovet stirps aliena suo,
Ille bibens riguos unito e stipite sucos,
Alterius vitam mox facit esse suam,
Nec mora iam laetis se tollit in aethera ramis,
Iam vernat gemmis, luxuriatque comis.
Felice arridens domino super omnia fetu
Speratas magno foenore reddit opes.

Super aquis incedens.

Suspensis summo quod homo vo'at aequore plantis,
Et liquidas sicco quod pede calcat aquas,
Desine mirari: flammas qui iusserat olim
Esse, sed iniectos urere nolle viros,
Idem iussit aquas, quod erant, persistere: sed se
Cum Petro pessum noluit acciperent.
Quin propria corpus qui vi fabricat que gravatque
Cum libet, hac ipsa vi levat illud idem.
Scilicet obsequium debet natura creanti,
Et facile hanc flectit, quo libet, i le modo.

Surdi mutique restitut io.

Cui nullas haurire datum, neque reddere voces,
Christe tua voces audit et edit ope.


page 1182, image: deld1182

Nimirum ex nihilo quos olim condidit in te,
Et lapsos in te stat reparare patri.
O mihi et hanc igitur reserato salutifer aurem,
Hauriat ut vocem semper aperta tuam.
Duraque constrictae retinacula soluito linguae,
Semper ut in laudes prompta fit ire tuas.

Transfiguratio Christi.

Sive tuam, luci quae splenduit aemula vestem
Christe memor recolo; gloria magna tua est.
Seu faciem radiis vibrantibus aurea solis
Lumina vincentem: gloria mira tua est.
Sive tibi adstantes vatum, quos ulla tulerunt
Saecula, praecipuos: gloria rara tua est
Seu tanti decoris testes, eum fratre lacobum,
Divinumque Petrum: gloria vera tua est,
Seu. qui te natum e rubra sibi vendicat aethra,
Caelicolum egem: gloria summa tua est.
Illius umbra tamen quae te manet aethere in ipso
Gloria, mortali non referenda sono.
O da Christe mihi, sic his tibi vivere terris,
Consortem ut videant me tua regna tui.

Stater e pisce.

Exigitur, cunctis tribuit qui cuncta tributum:
Is Petro: Aequoreas, i, pete, dixit aquas,
Et piscis, primum iacto quem traxeri hamo,
Pro me teque dari quod queat ore feret.
Unca cibis senior vix dum fallacibus aera
Texerat, e tracto pisce numisma rapit.
Quis docuit te Christe, suam quo littore zonam
Perdiderit saevis naufragus haustus aquis?
Quis tibi, quis retulit, quid qui quo gurgite piscis
Exillo praedam fecerit aera suam?
Hunc tum vicinis quis ludere dixit in undis?
Pendula morsurum qui, senis aera tui?
Omnia Christe videns oculus tibi et omnia lustrans:


page 1183

Ille profunda alti pervidet ima maris.
Ille, profunda maria multo magis, abdita mentis.
Quod que est, quodque fuit, quodque erit, ille videt.

Tributum pensum.

Regibus exortus proavis, patre rege deoque,
Et par ipse suo rexque deusque patri:
Omnia qui fecit, qui possidet omr ia solus,
Omnia qui nutu datque adimitque suo:
Ecce magistratu soluit poscente tributum,
Et deus hermano pendet ab arbitrio.
O homo demissi specimen cape pectoris, et te
Nosse ipsum, et fastus ponere disce tuos.

Beneficus ingratis.

Dum Samaritanam sera sub nocte per oram
Fert iter in Solymos Christus iturus agros,
Arcuit hospitio fessum gens indiga lucis,
In dominum rerum dura procaxque Deum
Protinus ultrices socii deposcere flammas
Aethera, et his dignum moribus exitium.
Sed vetat, et verbis iram castigat amaris,
Tantaque fert leni pectore probra Deus.
Nec cessat gentem sibi devincire profanam,
Nec lepra denos hic relevare viros:
Ingratos quamvis omnes, quam nil fugit usquam,
Cerneret excepto qui Samarita fuit.
Huic quoque, cum reliquis dempto ne sine periret,
Immemor accepti ne foret ipse dedit.
Nec pudet, ô rabidas tumidus quos fastus in iras
Concitat et stolidus trudit in arma furor?
Hic decus, hic praetendit opes, hic stemma superbum,
Esse animo leni cur putet esse nefas.
Quis placa bilior Christo? quis maior eodem?
Quod laudi est Christo, tu tibi turpe putes?
Ergo vel abiura Christum mihi vel mala vindex
Ne pensato malis sed mala vînce bono.


page 1184, image: deld1184

Hydrops sanatus.

Infidis Pharisaei epulis accumbit Iesus,
Cum poscit medicam perditus aeger opem:
Cui tantam tumefacta sitim contraxerat aluus,
Quo pius potabat plus sitiebat aquas
Vix Deux annuerat: subito pallorque, tumorque,
Et sitis, et toto corpore cessit hydrops.
Nos cruciat fului sitis implicabilis auri,
Submissa e Stygio pestis a cerba lacu:
Nocte dieque gravis: spatium non ipsefurori
Dat sapor inque ipsa est nulla quiete quies.
Solum inhiat, nullo tamen est satiabilis, auro:
Quo plus potantunplus sitiuntur opes.
Quem premit, et recti curam deponit et aequi,
Omnis et effronti cedit ab ore pudor.
Non hominem, non ille Deum, nun denique semet
Diligit: hoc unum quo cruciatur, amat.
Christe procul pestem terris averte nefandam,
Ne secum ad Stygios nos trahat illa lacus.

Zachaeus.

Cerneret ut Christum, pumilo se corpore raptim
Zachaeus ramos tollit in arboreos.
Huic Dominus: propera ramos Zacchaee relinque,
Namque domi iam me convenit esse tuae.
Ille ruit, lautisque parat convivia mensis,
Appositisque Deus pascitur ille Deo:
Accipit et toto conversus pectore numen,
Sacrilegus nuper qui publicanus erat.
O si tantus amor rebus succurrere lapsis,
Hanc quoque, quae pietas est tua, vise domum:
Et fa cito, quae tute mihi terrena dedisti,
Dem bona Christe tibi, tu tua dona mihi.

Bartimaeus coecus.

Ecce trahens maestam dulci sine lumine vitam,
Implorat Christi praetereuntis opem,


page 1185

Audiit hunc, tetigitque Deus: videt ille recepto
Lumine, quem numquam viderat, ante, diem.
Nec solis oculis, animo quoque reddita lux est,
Ducentem que Poli vidit ad astra viam.
Vidit et aeterno aeternum de lumine lumen,
Unde venit reliquis lux sua luminibus.
Et lucem, sine qua tenebris iacet obrutus Orbis,
Et sine qua caeli lumina luce carent.
Quae quia lethiferam nobis quoque dispulit umbram
Noctis, et optatam protulit orta diem:
Quisquis es excusso vel tandem surge veterno,
Et quam luce decet sumere sume togam.
Ablice nocturnas quaerentia facta tenebras,
Lucifugae Veneris, Nycteliique patris:
Si tormenta paves Stygiae tristissima noctis,
Si laeta ae ternae praemia lucis amas.

Lazarus rediuivus.

Immiti abreptus dudum qui morte iacebat
Depositum gelida triste cadaver humo:
Quem sol iam quarto abstrusum non viderat ortu,
Hunc vocat, et tumulo Christus abire iubet
Nec mora, (spectandum gelidos tremor occupat artus)
Ad vocem enectum subrigit ille caput,
Erigitur graditurque et tristia busta relinquit,
Multaque quaesitus datque capitque sonos.
Tura pii date tura Deo, tu maximus ille es,
Uni cui victas dant fera fata manus.
Tu vitae mortisque potensite regia Ditis,
Atropos, et Clotho te, Lachesisque tremit:
Ad nutum quae fila tuum ducuntque secantque:
Cumque libet, vacuae das nova pensa colo.
Unius relevare aegros, in morte natantes
Eripere, exstinctos vivificare tuum est.

Ingressus Christi in urbem regiam.

Salue, qui lento in ucheris manusetus asello:


page 1186, image: deld1186

Non minus hoc regum rex es et ipse Deus.
Nempe ita de mundi fastu rex magne triumphas.
Hac hac mortales itur ad astra via.

Palmarum termites.

Haud tamen, haud omni ingrederis fraudatus honore:
Sunt festae frondes sunt pia vota gregis.
Livida si tacuit scribarum turba frementum,
At pueri laudes non tacuere tuas.
Haî quoque quas ferimus, laudum bonus accipe palmas
Omnia tu nobis, nos damus ista tibi.

Ficus sterilis

Densa virens foliis, sed fetus indiga ficus
Exsecrante perît arida facta Deo.
O homo qui Domini sacris agis arbor in hortis,
Ne cassis fauctu luxuriato comis.
Crede mihi aresces, et stirpe recisus ab ima
Truncus iners rapidis inicere focis.
Quin age sanctarum caelesti reddere colono
Virrutum largas et pietatis opes.
Sic tandem caeli genialibus insitus hortis
Dulcia perpetui tempora veris ages.

Triginta nummi.

Nate Dei, aeterno soboles aequaeva parenti.
Fons rerum mundi lux, hominumque salus:
Quo nec amabilius quicquam, nec dulcius usquam,
Nil melius, nil et maius hic Orbis habet:
Ten vendi rerum dominum, mundique parentem:
Nec nisi tet numos posse valere decem?
O qui nos habitus propter tam vilis, ut ipso
Surgeret opprobrio gloria nostra tuo:
Da precor et nobis, ubi nos bene norimus ipsos,
Aequo animo, sperni nos quoque, posse pati.

Ultimum Pascha.

Vesper adest septemque oritur lux prima dierum,
Cum sacra fermento parcere iura iubent.


page 1187

Et iam bisseni comites, sociique laborum
Cum domino stratis discubuere toris.
Vescitur extremo, quem dudum optaverat, agno,
Qui, quod adumbrabat quem comedebat, erat:
Mox umbras rerum rebus mutare paratus,
Atque abolere sa cris sacra priora novis.
Iam iam mactandum verus sese offeret agnus,
Hostia placa ndo debita sola Deo.
Una oademque dies, et verique typus agni,
Agnus item verus qua datur ipse neci.

Pedum lotio

Iam prope finierant typice solennia cenae:
Surgit herus, tunica se spoliatque sua.
Succinctusque sacros lumbos mantilibus albis.
In peluim liquidas sedulus haurit aquas.
Ecct autem procumbit humi genibusque volutane
Abicit humanos se Deus ante pedes.
Et lavat, et lotos molli deterget amictu,
Natura domini facta stupente sui.
Christe parens rerum per quem mare sidera, tellus
Splendorem et cultus obtinuere suos:
Quem cum rex supera fulgeres arce, foretque
Esse parem summo nulla rapina Deo,
Abiectam serui formam et mise rabile corpus
Induere ah nostri summus adegit amor:
Quique adeo positis genibus praeceptor alumnis,
Et dominus seruis abluis ipse pedes:
Frange, precor, dures malesano in pectore fastus,
Et da non Sathanae sed tua facta sequi:
Nos animas viles, inursaque pondera terrae,
Ne pudeant ipsum quae decuere Dench.

Cena Domini.

O amor ô pietas: seruis potumque cibumque
Porrigit en manibus se Deus ipse suis,
O sacer, ô caelo panis delapsa sereno,


page 1188, image: deld1188

O et vivificae vena perennis aquae:
Dîa caro, morti pro nostra tradita vita.
Fuseque pro nostra die salute cruor:
Soluere quîs letho et vitam reparate facultas,
Non quod facta deus sed quia facta Dei:
Non vertenda in nos sed quae nos vertitis in vos:
Non ventris, mentis sed mage deliciae:
Haud haud mortalis sed vitae alimenta perennis,
Aeternum vivet vos qui edet atque bibet.

Rursus.

At si Christus homo caeli conscendit ad arcem.
Hîc me carne sua quo cibet ille modo?
Ut caro sim de carne, eque ossibus illius ossa,
Simque ego membrum illi, sit caput ille mihi?
Demens, quod neque fas, neque opus te scire, requiris:
Quod potes, ac debes, discere nullus aves.
Qui tibi vivificam sese promisit in escam,
Omnia (si excipias fallere posse) potest.
Ignotum divina modum sapientia novit:
Quem nescire licet, credere nolle nocet.
Sed tu carnalem fingens tibi stulte saginam
Exigis ad sensus mystica sacra tuos.
Hoc age tu, non ut pateat tibi, quomodo carnis
Reddere participem te queat ille suae.
Sed facto ut possis ipso deprendere quod te
Participem carnis fecerit ille suae.
Deprendes, Christi si spiritus exerat in te
Plurima virtutem per bene facta suam.

Unum corpus multi.

Ut tunsis primum granis, mox deinde subactis
Ignis ope, e multis una placenta coit:
Utque gravi pressis preli sub mole racemis
Ex acinis unus fit liquor innumeris:
Sic pavem cuncti cum participemus eundem,
Unus item cunctis cum riget ora calix:


page 1189

Unum omnes corpus sumus, et caput omnibus unum,
Unus agens omnes spiritus, unus amor
Haud vero, haud lingua velle hoc ostendere verum est.
Ipso opere haec, et re qui probat, ille probat.
Corporis eiusdem membris concordia summa est,
Omniaque inter se mutuus unit amor
Expetis hoc vinum credi de corpore membrum?
Experiantur opem cetera membra tuam.
Ille mihi Christi est sic sic qui credit in ipsum,
Flagranti ut vivam prodat amore fidem.

In profanos. Christi convivas.

Tu vero hoc qui te iactas de corpore membrum,
Quod corpus domini sumpseris ore tui:
Cuius in ore sedent periuria pectore fraudes,
Cui fratrum nulla est cura sed una tui.
Qui laceras probris, odio aversaris iniquo,
Et cumulas damnis, quos tua membra vocas:
Vis dicam; quaenam tua corpore sors sit in isto,
Cuius membra pii vita, caputque Deus?
Sic inter vini numeratur corporis artus.
Quae periit sphacelo mox resecanda manus.
Sic oculi vivum mentitur vitreus orbem,
In vacuum veri subditus arte locum.
Aridus vuiferae sic haeres denique viti
Palmes inextincto quem manet igne rogus.
Ardebis flamma, quae nullo te sinet aevo
Ardendo absumi, nec moriendo mori.

Agon Christi in horto.

Illo nos quondam dirum scelus expulit horto,
Quo viguit toto pulchrius orbe nihil.
Tu dum pro nobis alio luctaris in horto,
Lethaeosque domas perpetiendo metus:
Aurea purpurei reseras viridaria caeli,
Floribus aeternae consita laetitiae:
Suavis ubi aetheriae spirat fragrantia vitae;


page 1190, image: deld1190

Candidaque illimi gaudia fonte fluunt.
O precor in summam vires mihi suffice pugnam,
Ne pererat palmae vis mihi Christe tuae!

Trepidatio.

Cur adeo exhorret Dominus fera spicula mortis,
Plurimus intrepido quam pede martyr adit?
Scilicet hunc oculo in Christo Deus aspicit aequo:
Obvius irato se tulit ille Patri.

Hostium consternatio.

Cum te rex, hostis quem quaereret, esse fateris.
Sternis humi solo hoc agmina tota sono.
Hoc potes, iniusti cum iudicis ante tribunal
Raptandus praebes in fera vincla manus.
Quid poteris, sonitu cum index ipse tremendo
Ad solium coges omnia regna tuum?

Captivitas Domino.

Sontibus exciderent ut debita vincula palmis,
Strinxere insontes improba vincla manus.
Quis nunc, quis furor, illa manus per vincla solutas
Peccando vinclis implicuisse novis?

Desolatio.

Deseruere tui: fuit et qui proderet et qui
Iuraret numquam se sociasse tibi.
Tu desolatus te unum cruciatibus offers:
Sic per se soluta stat reparata salus.

Verbera et irrisio.

Coederis heu foede colaphis: rideris a cerbe
Nate Dei, indignis conspuerisque modis.
Quanto Christe tuo stant commoda nostra dolore.
Quanta ignominia gloria nostra tua!
Quis tibi pro meritis, quot homo peccata rependet,
Tot referet colaphos, scommata, sputa tibi.

Petri Iudaeque paenitentia.

Paenitet ad missi Petrum, Iudamque flet ille,
Hic etiam sceleris praemia restituit.


page 1191

Cur caelum pater ergo Petro, rapit Orcus Iudam?
Ille fide ad Christum fugit, hic abstinuit.

Herodis Antipae interrogatio.

Captivum rogitat Christum rex multa profanus,
Talia non dubie, qualis et ipse fuit.
Sed nil responsi manuseto adstantis ab ore,
Rex licet, et iudex improbus ille refert.
Multi quae melius nescient, scire laborant:
Tu si nosse queas teque, Deumque sat est.

Barabbae liberatio.

Praetulit ergo tibi vinctum quo; Christum Barabbam
Gens tua, mortali posthabuitque Deum?
At cui mortali? quo non immanior alter
Funestis tota coedibus urbe fuit.
Ille tamen vinclis populo poscente solutus:
Poscente et populo iufsus es ipse mori.
Tuque homo praeferti quenquam tibi in Orbe dolebis?
Sitne igitur melior sors tua forte Dei?

Flagellatio Christi.

Ut possit meritis miseros subducere flagris,
Caeditur immeritis heu Deus ipse flagris.
Nec tu, quae pro te quondam tulit ille, cavebis
Vulnera peccatis refricuisse tuis?

Corona spinea.

En rerum sator, et regum rex maximus ille
Imprimit heu capiti spinea serta suo.
Ornet ut aeterni claro diademate regni
Qui scelere aeternam commeruere necem:
Si modo con cipiant animos celso aethere dignos,
Etse scelesti freti ope purificent.
O da Christe mihi numquam non pungat ut ista
Espinis animum nexa corona meum.

Purpurae ludibrium.

Tristia purpurcae patitur ludibria vaestis,
Atque affectati stat reus imperii,


page 1192, image: deld1192

Cui caelum thronus est, aptum, cui terra scabellum.
Perpetis omnipotens arbiter imperii.
Hunc propter mundi ludibria tu ulla recuses,
Quem propter quicquid tum tulit, ille tulit.

Ecce homo.

Heu quem te aspicio, caeli lux clara sereni:
Tene Deum dicunt de genitore Deo?
Tene hominem? vermis qui sis, sine nomine vermis,
Vermibus et si quid foedius esse potest.
Ecce caput diris et tempora saucia spinis,
Turpatas tabo, spurcitieque genas.
Squalentem atque atro concretam sa nguine barbam,
Et miserabilibus livida colla modis.
Rorantesque artus, et nudas verbere costas,
Et confusa novis vulnere vulneribus,
Ipsum eiectantem crassum roseo ore cruorem.
Defectum et tremulo poplite succiduum.
Heu dolor, heu species miseranda, indignaque caelo:
Hunc cine nos propter te fieri alme Deus?
O lesu, lesu, tempus tua tristis imago
Fac animo sedeat fixa per omne meo.
Haec obsiet vitiis: vetitos haec reprimat aestus:
Haec trahat ad vitae me melioris iter:
Nec metuam sisti mundo spectante tribunal
Ante tuum, turpis nec notet ora pudor:
Praemia cum reddes toti datus arbiter orbi,
Seu mala pro factis seu bona cuique suis.

Simon Cyrenaeus.

Rure Cyrenaeum redeuntem forte Simonem
Compellunt durae robora ferre crucis.
Ipse humeris heros duplicatum pondus anhelans,
Pone sequens vastae fert trabis ima Simon.
Nempe hic ille vetus terrenis semper Adamus
Implicitus curis, defugiensque crucem.
Hunc interceptum subiges, domitumque docebis


page 1193

Terga, velit nolit, supposuisse cruci.
Quam tu cum domino in terris si ferre recusas,
Cum domino in caelis ne pete regna tuo.

Denudatio Domini.

Qui solem radiis illustrat, et aethera stellis,
Et nudam viridi gramine vestit humum,
Adstat nudus inops, detracto infamis amictu,
Ut nos iustiria vestiat ipse sua.
Tu pretiosae adeo adeo quem donat munere vestis,
Sordibus hanc scelerum commaculare cave.

Crucifixio.

Regum ille excelsus caelo et sublimior ipso,
Raptus in aeream tollitur ecce crucem:
Ut nos inferni raptos o faucibus Orci
Euchat ad superae regna beata plagae.
Ne tamen ad superos tua te caro tardet cuntem,
Quisquis es, hanc sanctae tu quoque fige cruci.

Situs inter latrones.

Qui medius Triadis fulgenti regnat Olympo,
Qui caelum, et terras, te quoque fecit homo:
Inter latrones infami de cruce pendet:
Aspicere, et ficcis tu potes ista genis?

Dolores crucis.

Aspice transverso distentum brachia ligno,
Et distracta locis proh dolor, ossa suis:
Cuspide transfixas palmas palmasque, pedesque,
His nitens, quantum est quod cruce pendet onus:
Et tunsos, tortosque artus, flagrisque cruentos,
Aegrum tuberibus, vulneribusque caput:
Quem Mors, Cocytusque horrens, susceptaque terret
Noxia, Tartateis noxia digna flagris:
Quem laeti spectant hostes, ridentque iubentque.
Foede ementiti poscere patris opem:
Quem circumuallant aerumna laborque, dolorque,
Et pudor, et maeror, luctus, et anxictas:


page 1194, image: deld1194

Hic ille est Orbem qui condidit: hic tua poenis
Crimina, quae in sese transtulit, ille luit.

Deprecatio pro hostibus.

His tamen in tantis veniam cruciatibus orat
Hostibus ô summi lenia corda Dei!
O nos degeneres, saevo ter fulmine dignos,
O infelices quos nihil ista movent!
Quis pudor est vermem tantas se tollere in iras:
Necse nec dominum noscere velle suum?
Seu rex seu cerdo es, buccas inflare pigebit,
Istarum possis si memor esse precum.
Tu vero ulcisei saevum feliciter hostem
Qui cupis, invitum fac tuus urat amor.
Cetera vindictae magno committe Tonanti:
Iustior, et quum tu, fortior ultor is est.

Titulus crucifixi.

Thariadum regis titulus tibi stipite summo,
Hebraeis, Graiis, Ausoniisque notis.
Quippe tuum gentes publicandum nomen in omnes:
Rex eris his, et erunt hi tibi Thariadae.

Partitio vestium Christi.

Quatuor in partes domini sibi didit amictum
Impia tortorum, carnificumque manus.
At quia tota fuit contexta, et inepta secari,
Hinc tuinicae sors est arbitra facta sacrae.
Nempe Deus sanctum tibi quem caro factus amictum
Induxti tribues hostibus ipse tuis:
Ut, per quod solum vitae vis manat in omnes,
His exunito corpore vita fluat.
Quatuor at quamquam te sic das partibus Orbis,
Integer haud minus ac unus ubique manes.

Mulieres crucifixi spectatrices.

Addens se comitem Domino per tela per hostes,
Golgatha femineus fertur in ipsa chorus.
Nos, ausae in tanto quod sunt discrimine matres


page 1195

Non fecisse viros, nec facere, anne pudet:

Cura matris.

Heu crux quanta tuae crux est in tua Christe parentis
Heu quanta est matris crux tibi Christe dolor,
Hanc dum commendas dulci moriturus amico,
Ante alios ardens quem tibi iunxit amor:
Ah qui me propter passus quascumque tulisti
Sive cruces animo, corpore sive tuo:
Teper ego hos oro geminatos Christe dolores,
Ipse dolore tuo, ru moveare meo.

Irrisio crucifixi.

Iam vires in te feritas absumpserat omnes
Christe: nihil cladi iam nisi sanna super.
Et nictant, motantque caput ridentque dolentem:
Tune igitur magni filius ille Dei es?
At tibi si pater est qui temperat omnia nutu,
Tam carumne potest deseruisse caput?
Siccine tu templum ruis, eversumque reponis?
Sed descende tamen de cruce, et esto deus.
Ille silet, placidaque bonus fert omnia mente,
Ut quae tondenti se pia praebet ovis.
Felices, mundi si nos ludibria reddant
Conformes nostro, crux et acerba duci!
Nam si cum Domino fatis urgemur iniquis
In terra, et mundi triste catharma sumus:
Mox et cum Domino caelo regnabimus alto,
Nec capient finem tegna nec illa modum.
An subeat spatii quam sit brevis ista malorum
Lerna, pio Christi quae superanda gregi:
Quam mox excipiat numquam peritura voluptas,
Et pas et laetis otia plena bonis:
Et quod a cerbum aliis, et non tolerabile, Christi
Dulce iugum nobis, et leve fiet onus.

In eandem.

Ferre ignominiam, et casus patienter acerbos,


page 1196, image: deld1196

Regis ab exemplo disce, homo, disce tui.
Nemo tulit tantos, tam multos nemo dolores
Hos tamen hoc placide num tulit ille minus?
Et fuit hic insons: tu pravus et improbus: et quid?
Tu Stygio aeternum dignus in igne mori.
Ille Deus retum dominus, servator et auctor:
Tu, quem de terrae puluere fecit, homo.
Ille tulit nostros impulsus amore dolores:
Tu saltem tuleris huins amore tuum.
Ille dolore suo tibi non sibi praemia quaerit:
Dona dolor pariet quae tuus ipse feres.
Ille per hos adiit regnum caeleste labores:
Te quoque non alia ducet ad astra via.
Pectore crudeles leni tolerare dolores
Exemplo domini disce, homo disce tui.

Latronis paenitentia.

Paeniteat quamvis vitae ipso in fine latronem,
Ipso in fine tamen paenituisse iuvat,
Sera quidem raro sunt seria: nulla sed unquam
Taedia peccati seria, sera puta.

Latronis fides.

Si sanctorum expers operum subit aethera latro,
Aut his cassa fides, aut fuit ille fide.
Sed neque cassa fides operum queat esse bonorum,
Ab sque fide quisquam nec capere astra poli.
Sola quidem tribuit meriti tibi munesa Christi,
Sola que iustificat sic sine lege fides.
Sed quamquam sine lege potest nos reddere iustos,
Non tamen esse potest et sine lege fides.
Imo fides vere, quae lex iubet, efficit una:
Eque fide manant haec, ut ab igne calor.
Nec lesx ergo beat nec nos sine lege beamur,
Quod sine lege nequit quae beat, esse fides.
Nec beat ipsa fides, nisi qua nos prendimus ista
Iustitiam Christi, quae beat una, manu,


page 1197

At nisi quae sancto succendat pectus amore,
Vana erit, et sine re nomen inane, fides.
Et novit, creditque Erebi, quae scripta, potestas
Impia: credendo sed tremit atque perit.
Vera fides solida est meriti fiducia Christi,
Haud unquam factis non operosa piis.
Impius ergo fuit cassum quicumque putavit
Latronemue fide, vel pietate fidem.

In eandem.

Sera fult, sed mire operum fecunda bonorum,
Aurea latroni quae dedit astra fides.
Probra pius socii primum scelerata refellit,
Quae scelus in fixum iecerat ille Deum.
Tum tormenta crucis factis meruisse fatetur:
Pendentem medio non meruisse ducem.
Hunc servatorem, regemque agnoscit Olympi.
Implorat moriens et morientis opem.
Prima vides opera aetheriae: germanaque legis:
I nunc, et factis dic caruisse piis.
Ergo fidem sanctis et tu pius exere factis:
Aut vacuâ affectane malus astra fide.
Nam qui te sine te fecit fine teque refecit,
Non etiam sine te te super astra vehet.

Mors latronis.

O te felicem, conversa ad sidera mente
Cui licuit Christo commoriente mori.
Namque nec utilior socius contingere mortis
Nec queat ad caelum dulcior isse comes.
Et peccator ego et fateor peccasse, pigetque:
Me quoque me sine te ne sine Christe mori.
Vox tua vox sonet illa mea morientis in aure:
Hac eris in regno tu quoque luce meo.

Solis obscuratio.

Sol ubi ferali suspensum stipite regem
Vidit, et infandae fata subire necis.


page 1198, image: deld1198

Palluit, et maesta vultum ferrugine texit,
Flebilis et medio nox fuit orta die.
Et nos quo digno tundemus pectora planctu,
Heu caussam tanti quos habet ille mali.

Sitis.

Torruit arentes Domino sitis arida fauces,
In Styge Tantaleam ne paterere [(transcriber); sic: patere] sitim.
Et tu securae captans mala gaudia mentis,
Mersatis foedo gurgite luxuriae?
Has meritis grates tantis haec munera reddis?
Rectius heu frustra tum sapuisse voles.
Cum pice torrentes rapiêre Acherontis ad undas,
Plenaque virosa pocula morte bibes.

Sermo ultimus.

Victis iam reliquis sola cum morte duello
Decertare parans, haec ita Christus ait:
En quod opus, dum vita fuit pater alme peractum est:
Spiritus in dextram nunc eat iste tuam.
Sic ait atque uno caelestis victima sacro
Conficit aeternae nobile pacis opus.

Mors.

Eximat ut noxae mortales ipsamet esse
Sustinet integritas noxia, vita mori.

Eadem.

Primus homo vetita decerptis arbore pomis
Perdidit infelix seque genusque suum.
Alter homo iussa perpessus in arbore mortem,
Restituit felix seque genusque suum.
Heu nimis infelix decepti lapsu Adami,
Et nimium felix mors tua Christe fuit.

Eadem.

Qui me morte tua peccati a morre reducis,
Vivere iamque iubes iustitiae atque tibi.
O da posse mori mundo, tibi vivere soli,
Ne mihi sit mortis munus inane tuae.


page 1199

Eadem.

Unus tu nobis moriendo restituis rem:
Mars quod non potuit, mors tua Christe potest.

Sepultura.

Mortem qui moriens vicit, nonc ut domet, ipsum
Persequitur victam mortuus in tumulum.

Epitaphium.

Hoc saxo Christus regitur, quem vera loguuntur
Fata fuisse hominem, facta fuisse Deum.

Resurrectio.

Mira fides en qui pro nobis occidit agnus,
Morte resurrexit non remorante leo.

Ascensio Christi in Caelum.

Qui Deus in terras caelo descenderat alto,
Is nunc e terris aethera scandit homo.
Verus homo, verusque Deus, simul unus utrumque,
Cetera cui regnum, regius astra thronus.
Da mihi rex animo tibi nunc ut in aethere iungar:
Et totus tandem te duce ad astra ferat.

Sessio ad dextram Dei Patris.

Qui se mortales intra deie cerat omnes,
Huic nunc supra omnes gloria caelicolas.
Quemque homines hominem modo mactavere nefandis
Suppliciis ipsum nunc liquet esse Deum.
Denique qui longe inferior fuit omnibus unus,
Omnes imperîo nunc premit ille suo.
Felices, quorum frater nunc iura dat ipso
Esolio omnipotens omnipotente Dei.

Intercessio apud Patrem.

Pristinus ingressus sanctorum sancta sacerdos
Replebat sacram thuris odore domum.
Noster ubi caeli penetravit limina, totum
Ambrosia meriti replet odore sui.
Plaude piis manibus felix Ecclesia plaude
Pontifici, residet qui super astra, tuo.


page 1200, image: deld1200

Pone metus omnes: caelis orator in ipsis
Ante Deum caussam nunc agit ille tuam.

Missio Spiritus Sancti.

Qui patris evectus dextra caelestia terris
Fudisti plena munera Christe manu.
Cum fulgore novo et rutilantibus igneus auris
Missus ab aetherea spiritus arce ruit.
Et lectos lustrans proceres sanctumque senatum
Instruxit sacri viribus eloquii.
O nos ille precor caelo quoque visat ab alto
Spiritus, e gemino numine numen idem.
Imbuat et vero mentes, et vocibus ora
Instruat, et studiis corda novata piis.
Agnoscamus uti, trinumque colamus et unum,
Flamine cum sacro teque patremque Deum.
Nec tua cantemus sola miracula lingua:
Nostra sonent laudes a bene facta tuas.

Ad Deum Spiritum.

Aura potens caeli, magni lux aurea mundi,
Summa Dei virtus, summus et ipse Deus.
Huc ades et tandem propius res aspice nostras,
Et deploratis, quam potes, affer opem,
En passim errorum coecae invaluere tenebrae,
Quemque tepere nefas, conglaciavit amor.
Noxque geluque nocent tu luminis auctor et ignis,
Luce tua tenebras aufer, et igne gelu.
Et decorabuntur, tenebris et frigore pulso,
Lumine mens veri, pectus amore Dei.

Deo Opt. Max, Uni atque Trino.

Caeruleis vastum qui cingis fluctibus Orbem,
Ventorumque altas dextra moderaris habenas,
Sancte veni pater, et iustis bonus annue votis.
Turba addicta tibi Tyrrhenum navigat aequor,
Casibus heu variis, variis exposta periclis.
Hinc miseris Eurusque furens, creberque procellis


page 1201

Africus, iratisque insultans fluctibus aequor
Adstringit gelida pavidum formidine pectus.
Hinc struit insidias, trepidisque intentat acerbam
Crudelis mortem aut captivo vincula collo
Lerhiferis Manurus iaculis metuendus et arcu,
Exesi furuo latitans in fornice faxi.
Nos adeo latere ex omni premit improbus hostis.
Ergo ades atque audi placidus pater alme precantem,
Solis enim tantis tu nos arcere periclis,
Et solus potes loptato nos sistere portu.
Ipse iubes coecisque exciti protinus antris
Una: Eurusque Notusque, ruunt, turbantque procellis.
Ocrantum, et vastos voluunt ad littora fluctus.
Nec mora convertere vias repetuntque cavernas.
Te revo cante, suas nimbisque Aquilone fugatis
Enitet abstersi facies innub la caeli,
Et mare tranquillum pacatis sternitur undis.
Nec saxosa alius ventorum regnat in aula
Aeolus, aut vitreas alius Neptunus in undas
Imperium tenet: atque uni ceu cetera ubique,
Sic rapidi pariter venti tibi et aequora parent.
At non Aeoliis habitas abstrusus in antris,
Atria nec liquidi te claudunt alta profundi.
Non capiant tantum tam angusta palatia ngem,
Aurealucentis solium tibi machina caeli
Ornatum stellis solium, pedibusque scabellum
Sufficit immenso tellus circundata Ponto.
Sic positus solo omnipotens regis omnia nutu.
Velle sat est et quot libuit tibi cumque, peractum est.
Tu mare concretis in partes dividis ambas
Fluctibus, sacidasque undis hinc stantibus atque hinc
Deducis medios: tibi vasti bellua Ponti
Terribilis vatem coeca custodit in aluo,
Tresque adeo gestatum immensa per aequora soles:
Proicit in columem, fuluaque extendit arena.


page 1202, image: deld1202

Tu pedes ingrederis medias impune per undas,
Et siccis ium factus homo tumida aequora plantis
Curris. Et ô quenquam te defensore tremiscam
Praeterea, aut certam sperabo aliunde salutem?
Nos duce te Ligurum scopulos et tristibus aptan
Insidiis Iluam suspectaque littora Circes
Transiimus: iamque ecce procul Caieta videndam
Se ostendit nobis nec Parthenopeia longe,
Auditis si vera fides hinc moenia distant.
Haec petimus pater, hc nostros, huc dirige cursus.
Ecce autem subiti liquidas delphines in auras
Prorumpunt, patulisque haustum mare naribus efflant,
Inque chori ludunt speciem, redeuntque sub undas,
Energuntque iterum, lascivaque corpota iactant.
Quisquis adest, omen venturi agnoscimus imbris.
Iamque graves totum cinxerunt aethera nubes,
Iam procul increpitat Notus, et mare inhorruit atrum,
Et tonitru ingenti horrendum caelum omne remugit.
Eripe nos Deus, et Zephyris felicibus imple
Carbasa, praecipitique ratis volet otior Euro:
Emicet, et portus haud segniter intret amicos.
Tum nos Pausilypi laeto de vertice montis
Dulce melos sacrumque tibi cantabimus Hymnum:
Et procul e delsa spectantes aequora rupe,
Te regem et patrem, servatoremque feremus:
Immemoresque tui nullum nos arguet aevum.


page 1203