QUicquid heic vides, officiosissime virorum, facilius excusem quam defendam. Sunt Deliciae Poetarum Germanorum; haud ita tamen numeris omnibus absolutae, ut nihil eis adici, nihil detrahi possit. Culpae prioris causa fuit Typographi festinatio, cui secundas agere oportebat, si ullam mereri volebam gratiam. Quare si haec forte per ludum ac iocum inspicere libebit, quaedam, scio abesse malles, quaedam adesse. Et de illis quidem est alea. At de his alia prorsus fuit ratio, nam cum ea ipsa nec Francfurti in nundinis eruerem, nec aliunde
prece pretiove exambirem, quid quaeso aliud facerem quam quod feci? Uno illo me solor ac sustento, quod in istas Epulas nemo indicet, nemo accedet, qui non multa ibi reperiat ad suam salivam; et ea quidem hactenus vulgo invisa, immo et inaudita. Interim tamen si Lividus quis satis factioni isti meae medium digitum intenderit: in eum quaeso te, vir humanissime, pergito; modo aequior fuerit. amabilibus Suadelae tuae illecebris; sin iniquior, Palladio rigidae auctoritatis scuto. Non frustra heic Praetorium invoco, ecquis enim hodie qui dignius meditullio isto Germaniae germanae poeseos maiestatem fulciat? ecquis? sed noto plura in os, hoc tantum non possum tacere; nisi Respulica Norica opimas animi tui dotes proprie sibi adplicuisset, nihil deberemus venerandae antiquitati. Ergo caninae linguae pro me responde, V. C. ac si vitio mihi verterit, quod statim opellam meam Librariis addixerim: respondeas licet; hoc mihi eo fuisse commendatius quo pauciores hodie inveniuntur qui prela sua patiantur seruire poetis aut poeticis. Nam sic profecto est, nescitur hodie Phoebus, sordent Musae, conspuuntur Gratiae: in tantum quidem, ut a nemine fere Magnatum non dico
aestimentur, sed fingantur aestimari. Horum exemplum ita aemulantur inferioris ordinis homines, ut tantum abest Musaea haec nostra, impulsa a fortuna et cadentia sustineant, aut in praeceps euntia moderata manu deponant, ut contra ruinam omnem solo illidant, pedibusque obterant. Atque utinam isti solum peccarent, neque ipsamet Adolescentia malum sibi arcesseret suo iumento! Ea quippe, proh pudor, ne salutata quidem interiore medulla, immo ne quidem exteriore divinarum humanarumque rerum cortice, plusquam Giganteo, si Diis placet, saltu a luridis sordidae scholae elementis transit ad oppessulatos Poeseos fores: quibus ut aliquam diu frustra assedit, morae impatiens, surgit, abit, et ad suos redux simulat sibi fuisse cum Dea illa, quam non vidit non audivit familiaritatem summam, et plus quam indivisum contubernium, qua propter statim, quasi concita, quasi instincta, obviis quibusque pus et venenum carminum suorum profusissime propinat: non sine gemitu tamen quo prae se ferat, nullas habere saeculum nostrum laudes quas linguae suae divinitate impleat. quid ni? utpote qua dudum, canino modo, tantum non ad ultimas faeces deplêrit
totam Hippocrenem. interim a pumice [(transcriber); sic: punice] facilius vel integrum exprimas fontem, quam ab his iactatoribus tres quatuor versus sanae mentis. Et Dii melius, quam ut antiquissimum illud Philosophandi exemplar pateat, nedum sese oggerat, indoli tam barbarae, hoc est, quae neglecta prorsus melioris litteraturae culturae, ne minimam quidem insumpsit curam in notitias vel rerum, vel hominum, vel temporum. Pergerem: sed non audeo; veritus ne consulto videar voluisse una veluti fideliâ denigrare duos simul Ordines; cuius unius invidiae vel impar fuero sustinendae. Quapropter redeo ad te, Praetori oculissime, iterumque quaeso atque obsecro, ut si necesse fuerit hanc qualem qualem opellam tuearis contra virosum os caperatae Calumniae: hocque tibi interim persuadeas, V. C. quem iuxta te amem, aestimem, obseruem, habere me unum aut alterum; quem supra, neminem: et iure quidem; promerente id tum virtute tua, tum eruditione, utraque sine aemulo sine exemplo summa, qua ut diu diuque deinceps adhuc utamur fruamur, vota facio ad Deum opt. max. Salve ac vale, vir excellentissime.