July 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

IOANNI THOMAE FREIGII FRIBURGENSIS

Elegia de morte Glareani.

ARGuis ut segnem, morum ô tutela bonorum,
Et quereris tacitos saepius ire dies.
Si poteris igitur oculis haec accipe siceis:
Accipe languenti verba notata manu.
Nen mea ceu quondem, ludi, argumenta iocosi,
Littera nec risus, eliciasve refert.
Hactenus id potuit tum cum laetissima rerum,
Purpureo ferret gaudia mille sinu.
Cornua numc nigra praefert lugubria fronte,
Et madidis saepe est humida facta genis.
Forsatan aspiciens manifesta signa doloris,
Carminibus nostris Lector inlquus eris:
Thetaene lethiferum funestasque omine ceras
Conte mnes dura proiciesque manu.
Quid quod et auspicis vellem melioribusipse,
Scribendi longas rumpere posserneras?
Non ego flebilibus complerem vocil u. auras,
Non irent Blegi in mea verba breves.
Sed quid agasiobstant Glareani fata Poetae,
E patria nuper signisficata mihi.
Et quem non moveat soecundipectcris illa
Canicies, tristi nunc quoque rapta nece?
At nuper patriae linquens consinia terrae,
Spondebam curis altera sata meis:
Scilicet annorum labentibus ordine metis,
Illius in medio cernerem ut ora foro
Verum ego dum vestris absum peregrinus in oris,
Parca truci secuir stamina publla manu.
Ah Superi cur non supremo in funere saltem,
Iusta sent porui persoluisse pio?
Heu mihi, ne lassus morien tis lumina clausi,


page 324, image: delc0324

Ultimus haud lectus spiritus ore meo est,
Heu quae me posthac tantis abducere curis,
Quae poterit luctus causa levare meos?
Obstupui tamquam coeiesti fulmine tactus:
Et vivo vitae nescius ipse meae.
Aspicis et lacrimis factas fortasse lituras:
Hae manant oculis more fluentis aquae.
Ergo ne pieriae decus et spes summa cohortis.
Non avidi valuit effugere ora rogi?
Tanta ne satales Divas armare potestas
In satis potuit fanera dira pil?
Etgo iaces tandem parua compostus in urna?
Perpetuo vitae munere digne iaces?
Et lene nescio quid de tanto nomine restat,
Quod gravis iniecto puluere terra tegit:
Pateicia te strpe satum quid semina clari
Inverunt generis et genuinus honos?
Non tibi Socraticis veniens sapientia chartis
Prefuie aut Musas excoluisse novem.
Sidera nec rapido novisse cadentia caelo,
Et scire arctoi lumina clara poli.
Arctarum pluviasque Hyadas, lateque coruscum
Lactis iter clarum Pleiadumque genuis.
Tempore quo surgantrquo rursus tempore quaeque
Oceani liquidis excipian turaquis.
Cur modo temporius Titan, modo serius undis
Incidat: et renehat nocte abeunte diem.
Quae numquam occidua perfundi causa Booten
Thetyde et aequorea non patiaturaqua.
Quid numeros referam quorum tibi maxima cura?
Quid Samii referam dogmata sancta senis?
Quid cantus et quid vocum discrimina mille?
Conceatus dicam quid tibi iura boni?
Ima gravi quare recrepet percussa boatu?
Cur summa exilis cur peracuta sonet.


page 325

Quid cum dulciloquas tentabas pollice chordas,
Iessaea dicens carmina culta lyra?
Ah quoties neruis dum tangis fila sonoris,
Caelestis chordae constupuere lyrae?
Ac licet Augustus tibi Maximus Aemylianus
Suavibus ornarit floribus ipse caput:
Qua celer Agrippae prospectat moenia Rhenus,
Rhenus Germanti gloria prima soli:
Ipse tibi notus Fuerit quoque Carolus atque
Fernandus frater, Carole Quinte, tuus:
Non tamen idcirco potuisti flectere Ditis
Numina praeclaris semper iniqua viris.
Non adamantaeos perfregit laurea clavos,
Non hedera nexae floriferaeque comae.
Addere Relligio, cani. Pietasque senilis
Non poterant vitae tempora plura tuae.
Non Italae Gallaeque orae, quas advena adisti,
Penelopes passus plura pericla viro.
Ergo clarorum cultrix generosa virorum
Helnetia, ô summis maxima cura diis:
Detrabe fragrantes sacro de verrice flores,
Non sunt nunc capiti serta decora tuo.
Lumina funestae velent languentia vittae:
Atque habitum ut fas est, temporis huius habe,
Mantua debebat quantum celebrata Maroni,
Peligni quantum Naso poeta tibi:
Henrico tantum debes quoque iure poetae,
Qui feverat famae spesque decusque tuae,
Ille tuus vasto torrentior agmine Rhenus,
Ostentat luctus nuntia signa sui,
Namque nec hibernis, quod rêre, in sanit in undis:
Nec glunia tanrum creult adauctuo aqua:
Soluitur in lacrimas, et fletibus auctior, ipsas
Egre ditur ripas, liberiusque furit.
Ipsa quoque aetherei (quis credat) machina mundi,


page 326, image: delc0326

Ah nimium veri nuntia signa dedit.
Saturni toto luxerunt frigida caelo
Sidera et incurua falce timendus erat.
Gradivusque gravi metuendus casside et hasta,
Ardenti late lumine multus erat.
Lurida Phaebxam tenuerunt nubila lucem,
Nec faerant apto Luna Venusue loco.
Non fuit utiliter positus Cyllenius ales,
Et retulit cefugos luppiter ipse pedes.
Qui etiam aeria funesta sub ilice cornix
Lugubri cecinit tristia fata sono
Illa dies igitur nigris fignanda lapillis:
Ille dies ater, ille nefastus erat.
Illiolim dederat dirum gravis Allia nomen,
Cladibus Aenea dum nobilitata ducum.
Turpis et industis per caelum nubibus ibat,
Hoc vultu luctum testificata novum.
Sed doler et erebris quatiens singultibus artus,
Ipse vetat fletus seribere plura tibi.
Tu vero site quicquam communia tangunt,
Rebus et adversis mobile pectus habes:
Dicere selenni mecum ne voce gravere,
Henrici vatis molliter ossa cubent.