July 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

IOANNIS FORSTERI AURBACHII

Liber I. Ioanni-Fridericidos. Bella movet Caesar: pugnatur ad Albidos amnem: Dux capitur: refugum Leucorin agmen adit.

FActa Ducemque cano, Duce qui prognatus Iano,
Saxoniam sceptro placidus, Mysneaque rexit
Oppida, multum ille et bellis agitatus, et armis
Vi Fati; memorem Latiae Meretricis ob iram.
Quin etiam pugnâ captus, dum tenderet hostes
Armigeros contra, patriisque averteret oris
Gentes indomitas; Hispanos dira frementes,
Hussariosque truces armis, Italosque feroces.
Musa mihi causas memora, quibus excita monstris,
Quidve dolens Regina Soli, tot voluere casus
Insignem pietate Ducem, tot adire labores
Impulerit, tantaene animis mortalibus irae?
Est urbs Italia in media, Tyberina secundum
Litora: dives opum, studiis asperrima divos
Suppliciter colere, atque aris imponere dona.
Hanc reliquas inter, Meretrix Babylonias unam
Posthabita colit Assyria Isthic illius arae;
Hîc solium manet, hoc regnum sibi iugiter esse
Si quâ Iova sinat; iam tum tenditque fovetque.
Lutherum sed enim Germano e sanguine natum
Andierat celebri passim increbescere fama,
Et struere, ut tandem Romana verteret arces.
Id mecuens, veterisque memor Babylonia pugnae,


page 165

Quam prius Augustae pro Diuûm gesserat aris,
Nec dum etiam flammae irarum, rabiesque nefanda
Conciderant animo: manet imo in corde repostum
Saxonae studium, spretique iniuria Regni,
Et genus invisum, et polluti sedis honores.
His accensa super, cunctis Germanidos oris
Saxonias exhaustos bellis agitabat, et arcem
Hectorea virtute Ducem demittere ad Orcum
Tentabat nequicquam et iniquo Marte premebat.
Errabat longe a patriâ, multosque per annos,
Dux in sons vitam in luctu lacrimisque trahebat.
Tantae molis erat sanum defendere dogma!
Carolus Austriaca prognatus origine Caesar
Heroem insignem pariter, pariterque Philippum
Hassiacum Ratisbonae succedere muris
Iussit; ubi Regni summis de rebus habebat
Concilium. Ast illi fraudes, iraeque patentes
Insidias veriti iussis parere recusant,
Et coram irato se sistere Caesare nolunt.
Tunc ille aeternum servans sub pectore vulnus
Haec secum: Mene incepto desistere victum,
Nec posse imperio Sacam frenare superbum,
Nec nova tarta rei Lutheri evertere monstra;
Quippe vetor bellis: annon evincere Boios
Carolides potuit, ferroque excindere vulgus,
Unius ob noxam et furias miserabilis Hussi?
Ipsae Papae Ausonii saevis hortatibus actus
Illum atro affixum palo, crepitantibus ussit
Ignibus, et cineres Rheni diffudit in amnem,
Ardua qua nitidis sese Constantia tectis
Attolit caelo et caput inter nubila condit.
Ast ego, qui trabeâ insignis, sceptroque superbus
Caesario, Hispanos, Belgas, Batavosque rebelles,
Nec non Germanos Siculos, Indosque marinos
Imperio domito, ac Libyae do iura subactae:


page 166, image: delc0166

Hac una Luthericolum cum gente tot annos
Discepto, et quisnam numen veneretur inane
Caesaris, apt posthac solitum decernat honorem?
Talia flammato secum sub corde volutans
Ilicet Hesperia e magna, regnisque propinquis
Ingentes equitumque manus, peditumque cohortes,
Euoczt innumeras atque arma capessere mandat.
Nec mora: conveniunt, variis ex partibus Orbis,
Diversi ad bellum populi, simul omne tumultu
Coniurat subito Latium saevitque iuventus
Itala, ductores primi Farnesius audax,
Ac Sulmoniacae princeps Lanoius orae
Venit et extremis pugnax Ericus ab oris
Saxoniae, longo comitum comitante maniplo,
Adiungunt sese consanguinitate propinqui
Hinc atque hinc proceres. quos Teutona terra triumphis
Dives alit, cuncti manibusque animisque parati
In quascumque velit Caesar deducere terras.
Haec ubi percunctas terras Germanidos oras
Conspexit peragri Dux Ensifer: undique cogit
Auxilia, Hispanoque acies opponere Regi
Apparat, et plures socios sibi foedere iungit.
Addit so socium, socioque supervenit ultro
Inclitus Hassiaca princeps ditione Philippus.
Multi praeterea virtute Heroes avita
Insignes, longo tellus quos Saxona tractu
Educat a tenerisque docet consuescere bello,
Saxonico sese gaudent adiungere Patri.
Hos pietatis amor, patriaeque cupido tuendae
Hos laus, et magnis honor excitat excitus ausis.
Urbs antiqua iacet. praeterlabentis ad Istri
Ripam, Ingolstadium prisci dixere coloni.
Castaliis iam tum statio gratissima Musis.
Hîc primum adversis coeptum est concurrere telis,
Et rigido dubii Martis decernere bello


page 167

Caesar castra solo fuerat metatus aperto,
Ante urbem circum valatos aggere muros.
Non procul hinc Saxo colles obsederat altos,
Unde omnes poterant lustrari desuper arces
Urbis, et aequorios tentoria ducta per agros.
Hinc tormentorum torqueri fulmina, et ignes
Sulphurei, nec non immani pondere glandes,
In morem nivis aut labe ntis ab aethere nimbi.
Sed vis nulla valet, plumbum glomeratur inane.
Successum Fortuna negat, Bellona nec usquam
Subvenit Austriades contra furit efferus armis
Barbaricis; cunctas Suevum feliciter urbes
Occupat, atque suis iterum submittit habenis.
Ac veluti, si quando ferae parere Leoni
Amplius atque operam Regi praestare recusant.
Ipse furens animis, iraque accensus amara,
Bella movet, coecosque specus, vastasque larebras
Diripit, atque illas immani eviscerat ore:
Haud aliter Caesar cunctas hostiliter urbes,
Quas se Saxonico Ductori adiungere nuper
Iusserat auspiciis Lutheri educta secundis
Relligio, et pietas scortis invisa Latinis
Arietat, et victos armato milite cives
Mulctat et ingentes argenti extorquet aceruos.
At Ioanniades tamen imperterritus, una
Cum sociis Ducibus, nihîl usquam linquere inausum.
Ut patriis possit detrudere finibus hostes,
Tutari veram pietatem, et tollere palmam:
Verum obstat praeceps Occasio, Marsque sinister
Abnuit: obscuro tempestas turbida caelo
In cubat, aureolos penitus Sors invida vultus
Avertit, rebus venit non ae qua supremis.
Quin aliud maius Martis Germana ferocis
Orsa nefas, maiusque malum secura peregit.
Dum nanque invigilat bello Dux Ensifer atque


page 168, image: delc0168

Caesarias acies adversus sustinet armis:
Interea veterum decus et tutamen Auorum.
Maricius pinguis Mysneidos irruit agros,
Oppida cuncta capit, vicos sibi subicit omnes,
Quos loanniades sibi iure asciverat haeres.
Sic namque Austriacus nuper praeceperat Heros,
Si quando meritas Germano a sanguine poenas
Posceret, atque Duci lymphamque auramque patentem
Clauderet: extemplo Mysneam invaderet oram,
Indigetesque ageret sua sub iuga Marte colonos;
Ne qua fors alius, coeco turbante tumultu;
Prorueret, belloque sibi nil tale timentem
Subiceret gentem patriasque capesseret urbes.
Ergo Caesario mandato excitus, et hostes
Externos metuens, placidaque in pace tueri
Finitimam sata gens ditionem, urbesque propinquas:
Annuit (invitus quamvis) terramque repente
Occupat, infelix quam tum ditione tenebat
Ioannes Fridericus, amans Pietatis et aequi.
Cuius ubi liquidas venit Fama acta per auras,
Attonitas creperis rumoribus impulit aures:
Iam nunc extremo rerum in discrimine gentem
Esse suam, patrioque supremum incumbere regno
Exitium, ripas Istri, terramque relinquit
Vindelicum propereque solum natale revisit,
Cum Nato, sociis, atque armigero comitatu:
Huc ubi perventum: magna vi proelia tentat,
Amissas subigit iterum cum civibus urbes,
Legibus astringit rigidis, et foedere iungit.
Interea obliquo Titan concesserat orbe,
Iamque subintrabat bigis invectus anhelis
Velligerum sidus, medium quod dividit axem,
Atque pares umbris ac luci destinat horas.
Tum magis atque magis stimulis ingentibus ictus
Caesar, et Ausoniii coecus formidine Monstri,


page 169

(Nec dum etiam rabies, ferrique immensa cupido
Desierant tumidum flammis succendere pectus)
Cogit in arma viros propere parat undique turmas,
Ensiferumque Ducem funesto absumere ferro
Molitur, Mysumque inopes populare penates,
Et vasiare suis cultos cultoribus agros.
Nec minus Albiacis remorans Dux Saxonus oris
Exhortatur ad arma viros pugnaeque parat se
Ocius, accitosque iubet capere arma maniplos,
Et sese adverso adversos opponere Marti.
Nulla mora est: omnes utrinque hiberna relinquunt
Imperio monituque Ducum; sua quilibet arma
Arripit, et latos lorica inducitur artus.
Ardet vere novo passim Germania bello.
Pars pedes ire parat, longisque hostilibus hostem
Perturbare, Stygisque vadis illidere gestit.
Pars humeros onerant sclopis, pars spicula gestant
Threiciae in morem gentis pars ordine longo
Immanes vibrant gladios, saevosque bipennes.
Pars altis in equis equites sublime vehuntur,
Ferratasque ocreas pedibus, thoracas ahenos
Pectoribus velant, galeis exaere coruscis
Circundant capita, et gladiis cinguntur acutis,
Pandite nunc Clariae rupem Parnassida Divae,
Aere movete viros, cantuque accendite bella,
Dicite, quis patriis Eridericum exercitus oris,
Bellandi studio, comitetur, et arma capessat;
Quas clades toto clatissimus aequore victor
Carolus ediderit, stagnantis ad Albidos amnem:
Quae fuerit fortuna, et coeptae denique pugnae
Euentus, miserique ducis miserabile fatum.
Scitis enim vos Divae, et visa referre potestis,
Ad nos vix tenuem fama anceps transue hit auram.
Primus init bellum patriis Bichlinus ab oris
Saxoni in auxilium venlens Mavortius Heros


page 170, image: delc0170

Ipse viros secum sexcentros aererigentes,
It pedibus celeresad Martia proelia ducit.
Omnibus unus amor verae pietatis honorem
Tutari segetemque Italam succidere ferro
Omnibus ex humeris pendent thoraces ahenei:
Ancipires gladii latera armant, vertice summo
Resplendent galeae, et croceo fulgore coruscant.
Post hunc Herculea clarus virtute Philippus,
Brunsuigus, prisci genus alto a sanguine Guelphi
Brundonisque domo, campo sese arduus infert.
Hunc iuxta gemini veniunt ad proelia Nati,
Bellonae assueri iuvenes, in utrumque parati,
Seu superare hostes, seu pulchro occumbereletho.
Una ingens patriis equitum globus advolat aruis
Quorum alii Hercyniae rastris asperrima verrunt,
Et longum pecoris pascunt in montibus agmen.
Pars patulis magnos excindunt aeris aceruos
Speluncis, qua se superas Meliboeus ad auras
Ergit, et summo prope vertice nubila lambit.
Multos Brunonis sedes. Cellaeque vetustae
Urbsque vetus Lunae demiserat: omnibus arma
Saxona: magnanimo sub pectore Saxona virtus
Omnibus ardescit: belli amnibus aestuat ardor.
Ibat et ipsa Ducis proles pulcherrima bello
Ian-Fridericiades, quem Cecropis inclita misit
Saxoniae eductum campis sub moenibusa ltis
Argeliae, princeps ubi principis Aula renidet
Eminus, hunc late legio comitatur equestris
Indigetosque viri, volucris qui litora Salae
Tyrigetumque colunt tempe, Mansfeldiaque arua,
Qui Pleissam Myldamque bibunt, quosque inclita misit.
Schonberga antuque domus Schleinzia, gensque vetusta
VVerteridum veterum, Vicethumigenumque potentum.
Et proceres alii, quos urbs Smalcaldia nuper
Legibus haud dubiis, et foedere iunxerat arcto.


page 171

Hos super advolitat Gallûm ditione reversus
Ricrodus, peditumque ingens bello ingerit agmen,
Rebus spectatum dubiis cum nuperamoenis
In Patriae campis pugnâ certaret inani,
Sceptriger Hispano cum Caesare Gallus, et illum
Tentabat patrio victum prosternere Aegno.
Tum vero loanniaden ini regna sequuti,
Bellabant pariter pariterque in bella ruebant.
Quam multae conduntur apes fragrantibus alueîs,
Sive iugis Hyblae aut Ennae florentibus aruis,
Saevus ubi Orion Aquilonibus asperat undas,
Et glacialis hiems glacialia frigora spirat.
Fit sonitus strepit aura fugax. tremit undique tellus
Icta pedûm pulsu, refremitque hinnitus equorum.
Ipse inter medios Heros insignis oberrat.
Invectus curru volucri, sociasque phalanges
Ordine disponit certo, quod covique tuendum
Imperat, et dictis maerentia pectora mulcet.
O socii (neque enim ignari vos estis iniquae
Fraudis, quâ diam penitus subvertere tentat
Relligionem, omnis quâ pendet orgio salutis
Carolus Ausoniae nimium confisus Erynni)
O passi graviora Deus nostro ipse labori
Annuet et laetum tandem dabit his quoque finem.
Vos eriam Alpinos montes lateque sonantem
Accêstis Ligerin, vos et per Suevica rura
Experti reverocate animos tremulumque timorem
Mirtite spem certae certam praesumite palmae.
Per varios casus et tot discrimina vitae
Tendimus ad superos, sedes ibi Iova beatas
Ostentat requies illic optata laborum:
Et sua quemque manet lauri de fonde corona.
Talia voce refert campisque educit apertis
Una omnes equitum patiter, peditumque cohortes,
Multa Deum rogitens, coeptis ingentibus adsit;


page 172, image: delc0172

Consulat in medium, rebus neque desit egenis.
Est urbs, quam Scythiae profugi glacialis ab oris.
Felici quondam struxerunt omine Mysi,
Finxeruntque suo Mysenae a nomine nomen.
Urbs antiqua ferax Cereris, Laticisque Lyaei,
Undique pendentes curuis anfractibus illam
Includunt scopuli, valles interluit imos,
Piniferis Boiûm veniens de montibus Albis,
Ensifer huc Heros cum belligero comitatu
Continuo festinat iter; dat euntibus aura
Cum sonitu commota locum; via puluere foedo
Fumat et immunda plantae spargunturarena.
Huc ubi delati: niveis tentoria velis,
Non procul a muris ponunt, atque aggere cingunt.
Spemque metumque inter dubii, qua subdolus Hostis
Proruat et quanam pugnam ratione lacessat.
At Ioanniades bello fortissimus Heros
Exploratores variarum ambage viarum
Provious emittit; magnique invisere castra
Caesaris, atque acies iubet explorare sequentes,
Scrutari coecas fraudes, studiumque nocendi.
Nec minus hincatque hinc iuvenes, tentoria circum,
Disponit peragros, ut signa hostilia feruent,
Excubiasque agitent, et si qua forte per auras
Adventusue virûm, flatusque ardescat equorum;
Continuo impulsas flammato a sulphure glandes
E cannis liquidas ia culentur in aeris auras.
Illi abeunt, et Magna Ducu mandata capessunt.
Ipse sed interea currum conscendit, et omnia
Aequoreo lustrat sublimiot agmina campo,
Inque vices dirimit quenque, et praesumere quenque
Spe iuber instantem pugnam palmamque furturam.
Ac veluti quando in pelago miseranda coorta est
Tempestas, Eurique tonat domus horrida nimbis,
Navita solicitus curisque ingentibus aeger,


page 173

Cunctis spumigeros remis propellere flucutus
Imperat et navi praesentem avertere cladem.
Ipse gubernator malo considit in alto,
Intendens aciem caelo, servatque procellas
Unde ruant; tanto qui turbine misceat aequor
Ventus an Eois prorum pens Eurus ab antris,
An Notus, an Boreas an agentes nubila Cauri.
Haud aliter iam tum nitidis Dux inclitus armis,
Euentus belli varios, Martisque labores
Ultro animo reputat, mediisque in milibus astans
Pro se quenque iubet, venientem irrumpere turbam
Caesaris, et patriis prohibere penatibus hostes,
Invitans animos preciis et praemia ponens.
Interea medio Tita revolutus Olympo
Occidit, et rapido currus immergit Ibero,
Tum somnus properis vacuum per inane quadrigis
Invectus, cunctis lethaeo tempore rore
Irrigat insultans, et fessos alligat artus.
Sternuntur subito cunctis animalia terris,
Et requiem accipiunt per membra exhausta labores.
At non Dux ardens verâ pietate, nec unquam
Soluitur in somnos, oculisue aut corde quietem
Accipit ingeminant, iterumque iterumque resurgunt,
Mordaces curae, feruet praecordia circum
Assidue pietas, et magno fluctuat aestu.
Sic adeo inceptat, secumque ita corde volutat;
Ah quid agam! belli tantam qui tollere molem
Solus ego (ah!) possim; an collatis proelia signis
Intendami coeco num furta parare tumultu
Expedit an solitos magis intercludere calles
Praestat. et a nostra venientes pellere terra
Bellum importunum invicto cum Caesare, cumque
Indomitis agito populis, quos nulla fatigant
Proelia, nec victi possunt absistere bello.
Non me Vindelicis haustus labor irritus aruis


page 174, image: delc0174

Praeterit, invicti Vis invictissima Regis
Ante oculos nobis se saepius ostentavit.
At spes, Christe, tuo omnipotenti numine freta
Me reficit, bona causa meo solatis cordi
Suggerit atque animum praenti robore firmat.
Prote, Christe, tuo pro nomine proque sacrata
Relligione gero bellum, pro pace paciscor
Proelia, purpureo lectam tibi sanguine gentem
Christiadûm tutari armis victricibus audet
Dextera, non ullum belli pertaesa laborem
Tu modo, Christe precor, coeptis ingentibus adsis.
Te Duce, Mysnia cis exercitus occidet aruis
Caesa ris, beuseris superos venerabere votis.
Atque sua Hispanus deflebit funera miles.
Ast ego devicto direpta ex hoste trophaea
Incolumia referam, medioque, in fornice templi
Suspendam, Iaetumque tibi paeana soluto
Ore canam, votoque adolebo altaria ture,
Talia dum memorat curasque in pectore versat,
Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc:
Interea roseis Aurora invecta quadrigis
Surgit, et arentes campos irrorat Eous.
Tum vero attonitas Ducis aures saevior implet
Nuntius; Austria den Egram liquisse vetustam;
Iungere se socios Augustum, unaque volantem
Mauricium et Regem Boiûm, qui praesidet aruis.
Ingruere Hussarios celeres, cursque secundo
Approperare plagam Mysneam arque Albidos amnem.
Talibus auditis Mavortius ilicet Heros
Castra movet, moruso mysenae deserit altos,
Praecipitatque fugam, campoque evadit aperto.
Pons erat e duro conflatus robore, ferrique
Horrentis circum vinctus compagibus arctis,
Quo pecudumque hominumque genus, currusque volucres
Albidos assueti cita transporrare fluenta.


page 175

Huic tum bellipetens Saxo, ne transeat illum
Hostis, et ulterive toto petat agmine litus
Ardentes magno sonitu submittere taedas,
Et rapidis iilum Vestae succendere flammis.
Nulla mora est: furit immissis Vulcanus habenis
Tecta per, atque trabes factosque ex ilice palos.
Fit vapor, obscurus fumo subtexitur zether.
Concidit, in mediisque crepans procumbit aquis pons.
Haec ubi facta viam Dux corripit ocius, atque
Hinc sese Albiacis, recto fert tramite, ripis,
Cum sociisqui. petit paruam sine moenibus urbem,
Quam Mulenbergam veteres dixere coloni.
Hic perodoriferis spirantia floribus arua,
Castra locat, longoque eadem circum aggere sepit.
Ac veluti Pastor, cui credita cura bidentûm,
Undique terrificis circundat septa molossis,
Atque lupo cunctos aditus, callesque recuruos
Praecludit ne qua nocturno tempore praedo
Irruat, et miseros iugulet cum matribus agnos.
Haud aliter populi Pastor fidissimus idem
Venturos aditu prohibere annititur hostes,
Obsiditque vias, et iter custode coronat
Undique. praecipue lectos ex amgine toto
Mille viros ferrata manu tormenta gerentes
Albidos ad ripas demittit, et agmina Regis
Hispani prohibere iubet de litoris acta;
Ne qua surilibus transmittant navibus amnem.
Subliciofue struant pontes, ac ordine turmas
Traiciant. illi celeres data iussa facessunt,
Obsidunt late fluviumque, et litora cingunt,
Qua per nota patet vada transitus, et via praeceps.
Iamque per octonos Tita ostenderatortus
Aprilis, seroque pedem nimbosus Orion
Vespore caeruleas Ponti mersabat in undas:
Cum subito celericursu pervenit ad Albim


page 176, image: delc0176

Caesarius variis fulgens exercitus armis.
Hunc ubi Saxonici iuvenes procul adventare
Viderunt, tantumque globum descendere campo:
Arma citi rapiunt, iaculisque volucribus omnes
Defendunt pontem, modo quem de linttibus ipsi
Interse certâ coniunctis lege pararant,
Caesariaque vadisaudent depellere turmas.
Verum ubi nulla datur rapidum cohibere potestas
Incursum, et laevi nutu Mavortis eunt res:
Ignitas rapiunt taedas pontemque trementem
Ignibus incendunt crepitantibus: exitad aetram
Fumus, et obscura infuscat caligine caelum,
Ast Hispana phalanx furiis accensa, trucique
Irâ terribilis, contra furit effera relis,
Arque hincatque illinc aditum per flumina quaerit.
Hîc etiam magnum et mortalibus admirandum
O bicitur fa cinus, nostroque est carmine dignum.
Nam dum nemo audet sese committere fluctû
Flumineo: Hispani, levis et temeraria pubes,
Laevia per medium distendunt brachia flumen,
Remigioque pedum celeri vada caerula tranant,
Ulterius subeunt litus, labrisque prehensum
Spumsosi gladium 9dictu mirabile) gestant.
Ac velut adversa si quando in litoris acta
Ignito impastus vidit Leo lumine ceruum
Errantem et viridis tondentem gramina campi:
Non illum scopuli, non interiecta retardant
Flumina cum sonitu tumides glomerantia fluctus;
Sed ruit et medias per aquas rapidumque per amnem
(Urget enim male suada fames) volat ocior Euro
Comprensumque ferum crudeli exenterat ore.
Haud secus in medios hostes Hispana iuventus
Irruit arma fremens flatu. mediasque ver undas
Insuetum sibi pandititer. pugnamque lacessit.
Ac quamvis curuo stantes in litore passim


page 177

Spicula conii ciant, proturbentque eminus illos
Adnantes ripae, caedemque immane minantes:
Nil tamen illa valent labor exercetur inanis,
Hispani ardentes instant cymbasque reuvisas,
Relliquias Vulcani avidi, Vestaeque voracis,
Litore diripiunt, per mille sequentia tela,
Per mediasque acies, medioque ex hoste reducunt.
Audentes Bellona iuvat, coeptumque secundat;
Sic saepe antevolat Virtutem audacia praeceps.
Caesar ubi primo fortem aspirare labori
Sensit: continuo coniunctis arte carinis,
Pontem supplicum celeri componere nisu
Imperat Ast illi praeceptis ocius omnes,
Non secus ac iussi, parent, pariterque laborem
Accelerant. Grave feruet opus, fluit undique membris:
Sudor, et assiduis refugus sonat ictibus aer.
Praelongum pontem efficiunt, unum omnia contra
Agmina Neptuni; tum iunctas ordine cymbas
Componunt, alii nodosis funibus arcte
Constringunt illas, alii stri dentia forri
Ferramenta manu incudunt, aptantque coactis:
Iuncturas trabibus, ponuntque exordine palos.
Illi inter sese immensa ut brachia tollunt
Alterni, pontemque alto super amne reponunt.
Haec celer Albiaco properat dum Carolus amni
Dux Fridericiades (neque enim consistere mentem
Insita permisit Pietas) castra inter oppaca,
Auribus hauribat cupidis oracula sancti
Flaminis, assiduis precibus votique fatigans
Regem bis, genitum, res ut miseretur egenas,
Assistat propius, casusque avertat iniquos,
Nec sinat, ut sacris viridantes vitibus hortos:
Funditus extirpet plantis Aper Italus atris.
Audiit Ipse preces superi Regnator Olympi,
Atque sua Albiacae intendens lumins terrae.


page 178, image: delc0178

Aspicit orantem talesque datore loquelas:
O Dux Saxoniae, spes ô fidissimagentis,
Christiadûm, coepti quae sit sententia belli,
Et quid fata velint, et quid mea magna Voluntas
Accipe; non dabitur Reges superare potentes.
Non hostes poteris frenare et tollere palmam
Victricem; (pone hanc aegro de pectore curam)
Sic placitum: medio pugnae fiagrante tumultu,
Hostis atrox temet capiet circumque frequenti
Milite stipatum Regnis abducet anitis,
Hic miseram duces extrema peromnia, vitam.
Donec quinta fere capituum viderit aestas;
Quinaque transierunt ditione hiberna subacta:
Tum sata in melius flectam, miroque levabo
Vincula consilio, teque in tua regua remittam
Omnibus exhaustum iam casibus, inque supremo
Firmatum satis atque satis discrimine rerum;
Sic equidem soleo crucis exercere palestra
Insignes pietate viros; sic sponte voluptas
Improba deflagrat, scelerumque licentia pernix
Emoritur, pietasque tenax studiumque precandi
Ardescit magis et vires acquirit agendo.
Non ita me experti Tharae grandaeva propago
Abrahamus, charusque Nepos. natusque Nepotis
Iosephus praestans forma, viridique iuventa.
Nec non Amramides, nec non lesseius Heros,
Et quos Assyrius Praedo Babylonida duxit,
Isacidae prisci genus alto a sanguine Semi?
Sic est: progeniem Christi genus omne malorum
Excipit, et varias sors excitat aspera clades.
Dxit, et aequato geminas examine lances
Corripuit, coramque oculis rimatus apertis
Indagat, quemnam tam denso ex agmine coecum
Condemnet scelus, et quo vergat pondere lethum.
Interea Austriades aciem movet, atque repente


page 179

Per vada continuo turmas transmittit equestres.
Insequitur simul ipse, simulque exercitus omnis,
Et sese celerem propere convertit in hostem,
Gens effrena virûm domitrixque immanis equorum
Hussarii primam ante aciem, velut impete facto.
Quâ via panda ruunt, atque auras puluere turbant.
Remigium Mavors, caedisque insama cupido
Addit, equia alipedes praevertunt cursibus auras,
Et celerare fugam praeceps occasio suadet.
Syluva est longa situ, dumis atque abiete pingui
Horrida, commista cum fagis undique quercus
Umbriseros pandunt ramos et brachia rendunt.
Lochanama locha pago dixere propinqui
Agricolae duro gens dura assueta labori.
Hanc propteriam nunc visu miserabilis extat
Arx, hortusque feris sedes gratissima Ceruis.
Hanc Pater Augustus magno compulsus amore
Coniugis impensis magnis extruxit et Annae
Donavit sociae, sacrumque a nomine nomen
Effingens Annaeburgum Dux in clytus Arcem
Dixit; id aeternum durat persecula nomen
Hanciuxta silvam primum crudescere pugna
Coepit, et adversis Mavors fuere efferus armis
Hic profagum loanniaden, urbemque petentem
Leucoriam Caesar properis agitatus habenis
Ocaapat et subito comitatu invadit equestri.
Tumsoniis stimuis haud mollibus excitat iras,
Nunc ô lecta cohors inquit fortissima bello
Pectora nunc illas alacres expromite vires;
Nunc animos, quibus in Thunetanis finibus usi
Vindellicûmque solo et Galli ditione Tyranni,
Praecipitate moras omnes; timor omnis abesto,
Ferte citi gladios, inimicam irrumpite turmam
Ocius, atque cavas manibus displodite cannas
In numerum, et ferro sceleratam excindite gentem,


page 180, image: delc0180

Quae se Sacrarum prognatam a sanguine iactat.
Magnus honos, insigne referre ex hoste trophaeum,
Armaque rapta manu patriis suspendere tectis.
Talia voce refert, clangoreque classica saevo
Hortatur canere atque animos accendere belso.
Nulla mora est dictis: arma, arma arma ingerite, eia
Bella parate, refert taratantara; tendere pugnam
Imperat horrisona taratantara, candida planctu;
Arma sonat, fremit arma, arma arma arma recantat
Buccina, bombo omni bombo omnia compita campo
Tympana pulsa cient, bombi omnia et omnia bombi
Agmina, litora saxaque, tesqua fluentaque complent
Hoc sonitu, qui ceu tonitru se immiscuit Austris.
Heus age miles, nunc gere bellum, nunc cape tela
Saeva manu, rape gressum, nunc age fortiter hostes
Irrue, destrue, confice, disice, et interime omnes,
Sic recinunt, bombumque iterumque iterumque iterumque
Per turmas spargunt pubemque hortantur ad arma
Armigeri iuvenes bello gens dedita, iam iam
Pungrte, fundite, tundite, percutite, excutite omnes.
Hoc sonitu cuctis furor additus; inde Lupi ceu,
Quos glaciale gelu, rabiesque exegit edendi
E longo collecta; ruunt per tela per hostes
In primas acies adversaque proelia tentant.
Fit via vi, densis concurritur un dique relis,
Ferrea tempestas, et ferreus ingruit imber.
Omne solum resonat strepitu; pugna aspera surgit,
Qua sese Huassariûm manus insuperabilis infert:
Obvia quaeque cadunt ferro, sternuntur ubique
Corpora magna virûm, ferit ingens aethera clamor
Bellantûm iuvenum, et saevo sub Marte cadentûm.
Ac veluti aeriis si quan do e nubibus imber
Decidit, atque ingens secum rapit agmen aquarum:
Rhenusab Alpinis decurrens montibus omnes
Oppositas superat moles, magnoque fragore,


page 181

Cum stabulis armenta trahit, ruit omnia late
Iugera telluris Batavae, Nemetûmque vireta,
Et Trevirûm variis vernantes floribus agros.
Intereunt subito sata laeta boumque labores;
Fit sonitus; refremit spumosis fluctibus amnis:
Haud aliter primas acies Mavorita pubes
Hussariûm proesternit humi, gladiisque cruentis
Cominus obtruncant iuvenes horrenda rudentes.
Nec minus Ausonii nec non Hispana iuventus
Parte furunt aliâ, nam qua Lanoius aber
Albanusque ferox inimica per agmina tendunt:
Scinduntur cunei, subito procumbit humi gens
Saxona; et effuso foedatur sanguine tellus.
Succedunt alii, Friderici signa secuti
Indomiti iuvenes, et fortia norpora bello
Obiectant, pulchramque petunt per vulnera mortem.
Nullum telorum cessat genus, aestuat imis
Ira animis, subditque faces, et fulmina spirat
Ignea cum fremitu, stant obnixi omnia contra
Saxonici Heroes, et pro pietate focique
Luctantes animas in aperta pericula mittunt.
Mars furit incerto dubii discrimine belli,
Nunc hi nunc illi moribundi iumina condunt,
Purpureamque vomunt multo cum sanguine vitam.
Quis cladem illius pugnae, quis funera flendo
Explicet, aut numero possit comprendere caesos?
Saxonica occumbit pubes, Hispana iuventus
Occidit, Hussarii fortes, Italique feroces
Sternuntur peragros, terramque cruore cruentant.
Nec solum Fridericiadae dant agmina poenas:
Interdum victis etiam redit inclita virtus.
Bellatorque Deus vires animosque ministrat,
Victoresque cadunt ipsi, crudelis ubique
Luctus, ubique pavor, miserandaque mortis imago.
Praeterea toto displosa ex agmine ahena


page 182, image: delc0182

Tormenta ingentem (dictu miserabile) cladem
Undique per campos edunt; ceu cetera nusquam
Arma forent, toto moreretur in agmine nemo.
Ipsa simul cannis flammam accepere cavatis:
Fulmina saeva vomunt, et iniquo pondere glandes
Cum fremitu glomerant; caelumque solumque remugit
Eminus et tremulam volat ater fumus ad aethram
Contactu anfractum nactus sonot actus in auras
Antra intrat, tonat ingeminat, volat atque resultat
Horrendum horrore horrendo horridus; horrendum horrendae
Aurai strident, refluitque exterritus Albis.
At quô sulphurei glans concita fulinis ictu
Incidit; immensus iuvenum procumbit hunmi grex;
Retrorsumque acies sonitu tremefacta recedit.
Diriguere metu, quis enim furialibus obstet
Tormentis, tantum cuic ircum pectora robur;
Ut non attonitos rapidus timor occupet artus,
Si pubem insontem, neque quicquam tale verentem,
Intorto stratam plumbo procumbere cernat,
Cum gemituque animam volucres diffundere in auras.
Nec cuiquam digitis sua condere lumina matrem.
Ergo ubi praesentem minitari singula mortem
Saxonicae videre acies, numeroque virorum
Haud aequo interse geminos decernere belli
Ductores palmae neque spem supersse futurae,
Vertunt terga fugae, pugnaque excedere rentant,
Hussarii; simul ac hos afpexere, sequuntur
Quadrupedesque citos saenis calcaribus urgent.
Nec morae: corripiant profugos, multosque trucidant
Ensibus; at plures manibus post terga revinctis
Secum inde abducunt, et aheno compede frevant.
Has inter turbas postquam rarescere campo
Agmina conspexit sua Dux, et Marte sinistro
Proelia committi signis praesensit apertis.
Cum paucis abit, et nemora in vicina recedit;


page 183

Ut sese eripiat paraesentibus ipse periclis.
Ast Hispani equites celeratis cursibus instant
Cominus ac immane fremunt, et more luporum
Undique circumstant, ipsumque prehendere certant.
At contra intrepidus magnis conatibus Heros
Obsistit seseque audet defendere telis,
Assistunt comites, et pro se quisque tueri
Molitur Dominum atque hostilem avertere dextram
At dum vulniscis pugnatur cominus armis.
Ecce Duci magnis cum viribus ensis adactus,
Ore sub exerto canentia tempora propter,
Haesit et extremo laniavit acumine malas:
Vulnus hiat bipatens, multoque cruore rubescit,
Ipse sed adversum mage fidens pectus in hostem
Effert atque iterum magno cum turbine telum
Cominus intorquer plumbumque volatile spargit,
Ast ubi se victum numero fatisque finistris
Sensit: sese Aquiri Myso, quem foverat Aula
(Noluit Hispano) deditque et credidit ultro.
Heu dolor1 heu luctus! sic te sor excipit ulnis,
O Dux haud ulli pietate fideque secundus?
Haec te fata manent? quae te tam infausta tulerunt
Saecula? quaesupero fulserunt sidera caelo
Tam laeva aetherias cum te sub luminis auras
Ederet infelix nimiumque infausta creatrix?
Haec, tibi Relligio medios defensa per hostes
Praemia persoluit tam duro digna labore?
Si quis inest genius Mysis mihi si qua facultas
Andaeum pedibus teneris aptare cothurnum,
Atque inflare tubam cantumque accendere Martem,
Si mihi florigeros saltus, et Thessala tempe,
Quae lauro redolent quis praesidet almus Apollo,
Emenso dulces praestabunt otia Musae:
Tu lanus Fridericus eris; date lilia plenis
Albiades manibus. Memorabile vulnus Ulyssis


page 184, image: delc0184

Vulneris et signum Chius celebravit Homerus:
Ast mihi si genium vitesque animosa ministret
Calliope, stimulosque agitet sub pectore Phoebus:
Iane tuum Friderice decus, vivumque colorem
Accipiet vulnus, magnum et memorabile vulnus,
Atque cicatricem cedrino in cortice sculptam
Venturi cernent persecula longa nepotes,
Atque tuum fama tollent super aethera nomen.
Donec Tyrigetum campis nascetur amoenis
Glastus et albentem Mysum gens accolet Albin:
Semperhonos, vulnusque tnum pietasque manebit.
Ian-Fridericiades vero, generosa Propago,
Ut vidit, capti casu Genitoris acerbo,
Ingemuit graviter, lacrimaeque per ora volutae.
Ergo amens medios hostes invadit, et ultor
Vulneris apparer patrii, mortemque pacisci
Pro genitore cupit, Pietas spem suscitat ardens,
Et dolor irarum cunctas effundit habenas.
Hunc ubi caesarius pugnae succedere vidit
Miles, et immanem tumido furere ore furorem;
Cominus assistit, dictisque ita turbidus infit:
Quo moriture ruis, maioraque viribus audes,
Fallit te incautum pietas tua, iam tibi Parcae
Fila extrema legunt, Nec plura effatus et ensem
Exigit, inque genas misto cnadore rubentes
Infligit, tenuemque cutem, venasque fluentes
Rumpit; hiat vulnus, mucroque cruore tepescit.
Ast llle infelix et inutilis, inque ligatus
Excedit pugna, nemorique pripinquat amoeno,
Fontis uti crudum lympha frigente, cruorem
Abluat Hic vero mediis egressa cavernis
Nympha soror Fontis, vitreis Dea prosata lymphis,
Cominus his sese venienti vocibus offert:
Heu fuge bellipotens Iuvenis, fuge, desere pugnam
Infaustam, teque his instantibus eripe fatis.


page 185

Non quae circumstent tesaeva pericula cernis
Demens nec noctem sentis incumbere terris?
Hispavi crudele nefas in pectore versant;
Hostis ovat palma, saevo gens Saxona Marte
Occidit, et nostrum turpavit sanguine litus;
Sat Patriae Patrique datum est si Patria posset
Defendi dextra patria defensa fuisset
Tecta suosque tibi infelix Viteberga penates
Commendat, tantoque ducem in dixcrimine poscit,
Hanc pete cum sociis, his moenibus excipe victos.
Eia age rumpe moras. Coecum et mutabile semper
Fortuna, invitis nil fas tibi fidere fatis.
Sic ait atque caput glauco circundat amictu
Multa gemens, et se sinuoso gurgite condit.
At iuvenis monitu Nymphae se corripit ultro
Palantesque vocat socios et talibus infit:
Quonam sit fortuna loco, qui calus agat res,
Ante oculos interque manus sunt omnia vestras.
Ventum ad supremum est socii, Bellona sinistris
Nos premit auspiciis; superi inclementia lovae
In cubat. Idcirco, rebus quod restat egenis,
Puluerienta fugae riguos date rerga per agros,
Leucorin antiquam celeri contendite cursu.
Una salus victis sese subducere pugna.
Dixerat: Illi omnes fugiunt, inimica relinquunt
Agmina, praecipites pedibus timor applicat alas.
Exoritur strepitusque pedum, flatusque frementum
Quadrupedum fuluas levis ungula spargit arenas.
Vertitur interea caelum, descendit Olympo
Pallidus et picea squalens ferrugine Titan.
Et iam finis erat pugnae, cum Martius Heros
Albanus Fridericia den custode frequenti
Hinc atque hinc septum sub castra inimica reduxit,
Praesentemque impsum coram victore superbo
Constituit, multis iactans ludibria dictis.


page 186, image: delc0186

Ipse sed immotus, veluti Marpesia cautes,
Quam circum Thressae strident horrenda procellae,
Persistit; supero demissus ab aethere flatus
Suggerit attonito solatia lenia cordi.
Mens generosa metus abigit; Heroica virtus
Omnes maesticiae stimulos, ictusque doloris
Arcet, et Herculeo confirmat robore pectus.
Ergo ubi conspectum subque ora tremenda tremendi
Caesaris advenit magno sic protinus ore
Incipit invicto rumpens hanc pectore vocem:
En, Caesar, quem tu bello Romane petisti,
Ioannes Fridericus, iniquo turbine Martis
Devictus, me sisto tibi, dextramque rebellem
Suppliciter tendo; tu victo parce, nec irae
Laxes frena ruae: fastum depone proteruum,
Exemploque meo Marti diffidere discas.
Sis facilis: capto sedem concedem quietam,
Et dignam Duce, qui strictum tibi praetulit ensem.
Dixerat: ille solo fixos aversus habebat
Ira terribiles oculos, vultumque severum,
Tum sic pauca refert: confidentissime Sacum
Iam tandem victum mihi te submittis, et ultro
Caesarium agnoscis numen, dextraeque potenti
Subicis unde haec est nostri reverentia sceptri?
Eia age siste gradum, tandem compesce furorem
Tartareum: non semper erit tibi perfida Erinnys
Mordaci in lingua pedibusque fuga cibus istis.
Sic Caesar: dictis quem talibus excipit ipse
Germanus Boium Rex acer et inclitus armis:
Quae tantae tenuere morae, quibus hospes ab oris
Exoptate venis, quae causa indigna serenos
Foedavit vultus, aut cur haec vulnera cerno,
Ut te post tantos causus bellique tumultus
Accipio agnoscoque libens: iam fanguine fuso
Ultrices animi ardentis restinguere flammas


page 187

Profuerit, meritamque iniamico a corpore poenam
Sumere: tu coepto ante alios audaeior omnes
Ausus es Ausonii patrium tibi poscere sceptrum
Caesaris, Austria dumque imis radicibus omne
Extirpare genus, totamque excindere stirpem.
Quin etiam (scelus infandum lethoque piandum!)
Haud veritus fortos tibi bello adiungere Boios.
Quamvis illa mihi gens pateat omnls et omnis
Sceptro sit subiuncta meo, quam tu tamen expers
Frontis homo, foedusque Dei contemtor et aequa
Contra me subito moliri proelia motu
Iussisti et nostro penitus desciscere regno.
Verum Diis aliter visum: Bellona rebelles
Sic solet immani tandem cohibere flagello.
Nunc te supplicum, nunc te manes exitus idem,
Omnibus in felix quem viribus ante petisti.
Sic infan da furit meritasque Adrastia poenas
Exigit, et taedas praecordia ad intima subdit,
Inspirans Stygios ignes: sic denique victi
Discunt iusticiam colere, et non temnere divos.
Sic ait et pedibus terram ferit, oreque saevas
Eructat spumas oculisque micantibus ignes.
Ast Heros contra nihil imperterritus infert,
Ac licet ingenti curarum fluctuet aestu,
Atque animum nequicquam extremaeperomnia verset:
Cuncta tumen forti convicia frivola spernit
Pectore; et aetherium poscit prece supplico Regem
Assidue haud veritus circumstantem undique turbam,
Supplicium infandum, lethumque immane minantem.
Heu dolor! heu luctus! quae vos iuga, quaeve vireta
Albiades tenuere, quis heu! sopor improbus udum
Sopiait cerebrum, cur non luxistis iniqua
Fata Ducis! cur non fundo Pater Albis ab imo
Excitus, oppositas superavit vertice moles?
Et ripis egressus agquis fluitantibus hostes


page 188, image: delc0188

Externos oppressit, et obruta corpora fluctu
Horrisono, brevibus scopulisue illisit acutis?
Non secus ac quondam Xauthus Troianus abundans
Exiit, intumuitque vatis, rapidisque fluentis,
Pelidem immanem atque immani caede furentem
Obruit, insultansque humeris superastit altis.
Captum etiam Ioanntaden Lochanide silva
Fleverunt Dryades, maestae flevere Napaeae,
Et longis noctu plangoribus indulserunt.
Luxerunt Faunique et Oreades antra colentes
Proxima; florigetis residens in vallibus omnis
Flora suos turpans comptos de more capillos.
Implevit querulis uluatibus aeris auras.
Sol etiam capto miseratus Principe gentem
Christiadum densa faciem caligine texit,
Et cuncti instantem populi timuere ruinam,
Exitiumque olim totus quo concidet orbis.
Tempore quin illo, ruptis concussa cavernis
Intremuit tellus, portentaque tetrica caelum
Edidit: heu quoties longos albescere tractus
Et tremulas inter sese colludere flammas,
Crinitasque stupens vidit Germania stellas.
Quin etiam caelo labuntur saeva sereno
Fulgura et auratis tempis sublime columnis
Quod fovet excelso fundatum in vertice montis
Urbs Mysena, sacris domus opportuna Camenis,
Incendunt strepitu horrisono, cum sacra pararent,
Et canerent solitos rauco cum murmure cantus,
Infames Monachi Cypriae gens dedita Divae.
Quid moror? Aura polus, tellus, mare signa dederunt
Innumera, et doluere Ducis miserabile fatum,
Fatum, quod nullum meruit scelus aut gravis error.
Fatum indignum infandum et ineluctabile Fatum.
Omnipotens Genitor, Sobolesque Sacrateque Flatus,
Qui domitas gentes; aequo qui numine tutos


page 189

Conservas populos, Regesque in pace regentes.
Vos ô Ianianae clarum pietate nepotem;
Quem nunc torga tenet, lapsis succurrere rebus
Ne prohibete; satis iamdudum sanguinc nostro
Immanique fame luimus scelera impia vitae.
Iampridem patulis caeli Te Regia portis
Exspectat, Guilielme haeres virtutis avitae,
Sacraque purpureis alis ornata iuventus
Protendunt dextris, lauri de fronte coronam,
Quam tua promeruit pietas, et cura Themistos
Nec non pacis amor, studiumque iuvare Camenas.
Nainque ubi sas versum atque nefas multasque per oras
Nullus honos Pindo, nemo litat aede Mineruae,
Et Charitum squalent adductis arua colonis.
Hincque movet nunc Ister, et illinc Belgia bellum
Et rupto inter se vicinae foedere gentes
Arma ferunt, totoque furit Mars improbus orbe:
Nos tamen hic placidum lauri sub odoribus aevum
Ducimus, inque suis Muas dependimus hortis,
Blandque turgidulis libamus basia labris,
Et sacras Pietatis opes floresque Themistos,
Et Charitum violas cupido depascimus ore.
Haec nobis DEUS et Dux inclitus otia fecit,
Quem si Fata virum servant, si longius aura
Vescetur supera Saturni secla recurrent,
Et passim Mysum surget gens aurea campis.

LIBER II. Ioanni-Fridericidos. Captus damnatur: sed parcit; et urbe potitus, Lcucoriâ capto cum Duce Caesar abit.

UT Ioanniaden victum victumque teneri
Caelicolae visum est Iovae, ceciditque sub armis
Saxona cum Mysis pubes, sociaeque Phalanges;
Omnis et effuso fumabat sanguine Tellus,


page 190, image: delc0190

Albis quam niveis circumstuus alluit undis:
Diversa exilia, et longinquas visere terras
Imperiis agitur Romani Caesaris Heros
Ensifer, haud ulli vera pietate secundus.
Heu doloriheu! Patriae lacrimans Sola sola relinquit,
Et campos ubi Sala fluit: procul exul aboris
Saxoniae Hispano stipatus milite fertur.
Urbs iuxta aequoreis colitur celeberrima campis,
Leucorin appellaut, Albo de Monte, Coloni
Hospiticum acceptum Phoebo, Clariisque Camenis.
Huc Caesar capto iam tum securior Hoste
Carpit iter, cum Fratre suo reliquisque dynastis,
Foedere quos bello Bellona adiunxerat acris,
Exoritur strepitusque pedum sonitusque tubarum
Currit equus rapidoque levem pede spargit arenam,
Nigrescunt aurae; scatet omnis puluere campus.
Quarta dies Maiae caelo processerat alto:
Huc ubi devenit Caesar, viridesque per agros
Castra solo posuit, miseramque hostiliter Urbem
Obsepsit, minitans cladem excidiumque cruentum,
Ni dedant ultro: et portas ac moenia pandant,
Iamque dies alterque dies effluxerat: et tum
Concilium cogit Caesar, facinusque recenset
Capitui et medio testatus in agmine culpam,
Suppliciumque decens inimico a sanguine poscit.
Stat Minos bello solitus de more necandos
Accusare reos, ipsosque opponere morti,
Inque Ducem patriae haud quaquam virtutis egentem
Innumeras scelerum species faciesque nefandas
Conglomerat nulloque illas discrimine miscens
Facta, infecta fremit: tumidoque ita personat ore:
Dux Ioanntadesquo confidentior alter
Non fuit Heroum genuit quos Saxona Tellus,
Haud timuit summum leviter contemnere numen
Romani rerum Domini, Fratrisque potentis,


page 191

Atque Ipsos variis ad bella lacessere causis,
Seditione potens, pacisque ter improbus Osor.
Hic est qui multos ausus populare penates,
Et vastare suis vastos cultoribus agros,
Cum populo excito secum, socioque Philippo
Hassiaco quem mox eadem Fortuna prehendet.
Quid multis? omnes, quocumque sub aetheris axe
Indigetes habitent norunt ultroque fatentur.
Quam cladem excierit subito: quantoque tumulte
Turbarit placida resides in pace Colonos.
At tandem Nemesis Caelo delapsa supremo
Irati hortatu Iovae iussuque Themistos
Exciit ultrices Diras: Hostemque rebellem
Caesaris evictum vinalis innexuit arctis.
Nunc igitur rigidi quae sit sententia Iuris
Edoceat Iudex, meritamque ob crimina poenam
Destinet infando capiti: auctorique malorum.
Haec ubi dicta: Mover sacram Rhadamantinus Urnam
Quaesitor, baculumque vibrat, gladiumque coruscat
Horrendum, Terramque prius testatus et aethram
Terrisicam rumpit vocem, neque tale merentem
Supplicium Heroem letho condemnat iniquo,
Assensere omnes Proceres, equitumque Magistri
Atque odia infernae scelerosa inventa Megaerae
Unius in miseri exitium conversa tulerunt.
Usque adeo Inudiae mens faede infecta venenis
Aestuat, et rapidos cum turbine fulminat ignes
Nescia contortis iram compescere frenis.
Non secus ac si quando datis Vulcanus habenis
Elapsuefornace furit, mediasque perauras
Exilit, et fragili congestum e stramine tectum
Occupat: extemplo per summa cacumina tranat,
Iguis, et ingentem mista caligine nubem
Ad caelum rapit, et flammis accendit Olympum.
Nec vires hominum, scalaequea culmine Summo


page 192, image: delc0192

Pendentes nequicquam infusaque flumina prosunt.
At postquam Ioanniaden non pectore laeto
Custodes inter secreta in sede sedentem,
Nuntius infelix patulas impleverat aures:
Extremum vitae Parcas iam ducere filum:
Iam fas, iusque datum sibi dulcem abrumpere vitam
Ilicet Austriaci neque spem superesse favoris;
His super haud quicquam constans exterritus Heros.
Dimguit, nullus pallorque apparuit ore.
Nec subito ingemuit luctu, nec lumina flexit,
Nec lacrimas timidus dedit, aut suspiria duxit
Ulla; sed interius recti sibi conscia virtus
Ardescens molli mulsit solamine pectus:
Firmavitque animum delapsus ab aethere Sanctus
Spiritus, astriferi Numen spirabile Ceoli,
Mens immota manet metus effugit omnis, et omnis
In tenues mortis formido evanuit autas,
Stat Dux intrepidus, duraeque simillimus Orno,
Quam rapidi certant evertere funditus Euri.
Ast illa in scopulis haefet, tantumque sub auras
Aetherias altum caput alto vertice tollit;
Quantum multifida radice ad Tartara tendit.
Tum sic complicitas tollens ad sidera palmas
Usque adeone mori miserum est? sic terminus aevi
Praescindetur, ait, non sic desaeviet unquam
Caesar, et ultrices adeo exardescet in iras,
Ut vitam hanc letho nunc interrumpat iniquo
Consilium in melius referet mecumque deinceps:
Ancipiti discet cautus diffidere Marti.
Sin vero hoc animo fixum immotumque residit;
Decollare Ducem generoso e stemmate natum
Si spes nulla super vitae et fiducia gentis:
Emoriar, superas sic sic iuvat ire sub arces,
Et tandem placido post fata quiescere somno;
Unum, oro, patiar quovis succumbere letho,


page 193

Sed prius hic dulces Nati et castissima coniux
Quam mihi communis sociam comitemque laboris
Coniunxit superi sapiens moderator Olympi,
Adsint, ut manibus coram contingere possim
Supremumque vale lacrimosa voce precari.
Praecipue fas est etiam nimumque necesse;
Ut doceam quanam posthac ratione tuendi
Im perii sines, et qui post fata Nepotes
Partibus accipiant iustis tractusque virosque
Ne fors discincta gaudens Discordia palla
Excitos odiis agat in certamina Fratres
Patriaque effuso livescat fanguine Tellus.
Haec agit atque animum certo solamine firmat
Vividus, aspirat spirabile Numen ab alto
Cominus, et vires vegetas, animumque ministrat.
Non secus ac Solymus lesseo a sanguine Princeps
Finibus eiectus patriis, regnoque repulsus,
Vi Nati (quo non monstrum truculentius ullum
Conspexit lustrans oculis opera omnia Titan)
Fortitera adversas Martis Sortisque procellas
Spernebat, mentemque metu relevabat inani.
Interea aligeris Fama alte elata quadrigis
Saxonicas linquit Terras, Albinque vadosum
Contiguas Viadri propere contendit ad oras,
Vicinamque volat Sprevi stagnantis ad actam,
Quam iuxta sese caeli super ardua tollit
Arx antiqua, potens armis, et moenibus altis;
Primaevis fuit illa Colonia dicta Colonis.
Marchiaci coluere Duces, coluere Nepotes.
Et Fortuna fuit; tectis hîc pervigil aureis
Marchio IOACHIMUS inexuperabilis Heros,
Versabat varias praesago in pectore curas.
Et tum Fama suas subito mutabilis alas
Exuit, in vultus sese transformat agrestes,
Fit cursor volucer quem per loca longa veredus


page 194, image: delc0194

Transuehit ignarumque morae, oblitumque quietis,
Et Ducis ante oculos his se cum vocibus offert:
Marchio Caesariis epulas apponere mensis
Electa, haud frustra Te iam praesaga mali mens
In diversa trahit, fundoque exaestuat imo.
Heu dolor heu! Regni sortis Defensor aviti
Ioannes-Fridericua iniquis proelia fatis
Caesare cum Latio Lochanis egit in aruis.
At nimis infelix cecidit, captusque sub armis
Custodes inter vigiles lugetque dolerque,
Immanem exspectans irrato a Caesare poenam
Tu si re iuris fraterni cura remordet,
Sique pii quid cordis habes, miserare dolentem,
Rumpe moras omnes, et Caesaris ira cundi
Ora subi, et capto veniam vitamque precare
Incolumem, et veterum causas exstingue malorum.
Dixit: at ille viam rapido secat Ocior Euro,
Et provectus equo volucri sua deserit arua
Marchiae et Albiaci recta petit aequoris agros,
Qua tollit caelo turbatas Levoris arces.
Huc ubi devenit: niveis tentoria velis
Intrat et Austriaden placido sermone salutat,
Atque his aggreditur dictis: sate sanguine divo
Caesar, et Hispanae Rex invictissime Gentis,
Cui Deus omnipotens sceptrum et diadema coruscum
Felicique dedit tandem compescere bello
Effrenes Libyae populos, Proceresque rebelles
Vicsti, victumque Ducem qui Patre Ioanne
Prosatus ensifero Tibi nunc subiecit Enyo:
Verum si qua potest? ietas inflectere mentem,
Si qua potest tumidam Clementia sistere bilem:
Esto bonus facilisque viro vitaeque caducae.
Parce precorfactis ignosce immanibus atque
Expertus Fortanaealium miserescere discas.
Quid genus hochominum quaevehunc tam barbara morem


page 195

Permittit patria? excelsis natalibus ortum
Rutigerumque Ducem crudeli excindere ferro.
Si genus humanum, et mortalia despicis arma,
At metuas Iovam memorem fandi arque nefandi
Flagitat immanes ultrix Rhammisia poenas,
Et tandem seros seros solet infestare nepotes.
Talibus orabat dictis At Caesar in uno
Aspectu tacitus sedit, tandemque serenans
Vultus sidereos reddit responsa vicissim:
Quamvis Marchiacae Princeps fidissime Gentis
Promeritus fuerit nostri contemptor honoris.
Efferus, ut lueret capitalem sanguine poenam;
Talibus et multos ita deterreret ab ausis:
Me tamen ipse tuis precibus devictus, habenas
Iratum reprimo saevas facilisque remitto,
Concedam ulterius vesci vitalibus auris:
Si modo si seruer leges quas postmodo pacta
Conditione feram, reliquamque in carcere vitam
Exigat et mecum patriis procul exulet oris.
Haec art: ac propere Mystasque Patresque Themistos,
Qui secreta suo consulta in pectore versant,
Accersit, certasque iubet conscribere leges,
Qui fese Saxo captus submittat, ut atram
Effugiat mortis faciem, funusque cruentum.
\Sic ait: ast illi properant curaque fideli
Non secus ac iussi faciunt casusque futuros
Rimati, certas pangunt ex ordine leges,
Quarum una Caesar iussu poscebat iniquo:
Ut Dux assensu cupido sine lite probaret,
Quicquid iustifica de relligione novarent,
Patres qui veteris tunc interdicta Tridentl
Brutos cudebant canones, et inertia contra
Lutheri sanctos glomerabant fulmina fraties.
Hanc simul ac tacitis Heros conspexit occilis.
Extemplo (nec enim passa est consistere mentem


page 196, image: delc0196

Ardentem pietas, et Christi conscia virtus)
Si dereum aspectans caelum sic ore profatur:
Non hoc iste iubet sumni Regnator Olympi,
Quem penes est unum veros praescribere cultus,
An credam quicquid coecis immersa tenebris
Effingit Ratio, fraudisque inventor ab Orco
Excitus incautas doctus deludere mentes?
Omnia quae Flatus monumenta sacrata sacrati
Terrigenis produnt animo comprendere fas est.
Cetera quae fingit Sphynx infera Sphynxque Latina
Deuovet et Stygias Deus execratur ad umbras,
Unde prius superum caepere involuere Caelum.
Stat caput obiectare neci, stat, quicquid acerbi,
Morte pati potius, quam talem admittere pestem.
Praestat pro Christo luctantem effundere vitam,
Quam trepidare minas hominum, Stygio que Latroni
Consecrare animam fuso quam Sanguine Christus
Sulphurei ex Erebi gravoleutibus eruit undis.
Haec ubi Romani responsa ad Caesaris aures
Allapsa; obriguit primum ut Marpesia Cautes,
Miratus magnum patriae pietatis amorem,
Quo motus talem rursum secludere legem
Imperat et reliquas tantum illi exponere mandat,
Quis quamvis durae nimis et videantur iniquae:
Annuit ipse tamen facilis, lovamque profatus
Confirmat. Quid non mortalia pectora cogat
Invisa et duris urgens in rebus Anangce,
Qua non Tartareo violentior ulla barathro
Pestis in aetherias toruum caput extulit auras.
Hanc et flammigerum, scelerosa Megaeta Pudorem
Centauro commista truci, Lapithaeque feroci
Uno eodemque tulit partu, variisque revinxit
Telorum formis, immaniaque addidit arma,
Quîs per cuncta ruunt penetralia, et obvia sternunt
Omnia, quae tangunt simuel et seml omnia frangunt


page 197

Viginti Maiae Titam ostenderat ortus
Titan aestifera collustrans lampade terras,
Tum Dux suppllcio immunis certusque salutis:
Leucorin Austraco, veluti promiserat, Hosti
Dedere et indigenas illi transcribere cives
Appatat: obsessa veniuntex urbe, regressi
Germanus Frater ducis, et generosa propago
Ian-Fridrictades nitidis conspectus in armis.
Et proceres alii, qui fortiter hactenus Urbem
Contra Caesarios propugnavere maniplos,
Nec, victi quamvis, potuere absistere bello;
Tum six ex animo ducens suspiria fatur:
Omnia qua rerum iaceant divulsa ruina,
Et quo sit Fortuna loco; qui casus agat res
Vestros ante oculos coram sese undique versant,
Nec quenquam in cuso, potuit quae bellica virtus
Esse, fuit; verum pugnatum est Marte sinistro,
Quem non ulla potest avertere mentis iners vis.
Nunc vero quae sit Domino sententia capto
Expediam, et, paucis animos advertite, pandam.
Urbem hanc quam semper reliquis exomnibus unam
Praesidium Ensiferi sibi delegêre priores,
Victor continuo dedi sibi poscit, et omnem
Emitti muris conductam ad proelia pubem.
Quare ô belligeri, fortissima pectora Martis
Mandatis parete meis: ubi tertius Ortus
Extulerit Titan, radiisque fugaverit umbras,
Praecipitate moras, urbisque excedite muris,
Victorique avido bipatentes pandite portas.
Iuramentum ingens quo nos coniunxit utrosque
Arcta Fides queequi custos fidissima Iuris,
Nunc iterum Caeli fa ciem testatur apertam.
Sponte mea vobis gnarusque volensque refoluo
Dixit: et ulterius super haec lacrimausque gemensque
Incipit: Interea spes ô fidissima nostrae


page 198, image: delc0198

Stirpis et Albiacae clarissima lumina Terrae.
Vivite felices, florete, vigite, valete
Aeternûm, et fatis melioribus addite fata.
Nec plura: ast illis iam tum, praecordia circum,
Cogebat gelidum maeror luctusque cruorem.
Exin sic brcuiter sedato pectore reddunt:
Rem nulli obscuram longae neque vocis egentem
Reppetis ô bone Dux cuncti nos scire fatemur,
Quid fortuna ferat belli, et quid perfida possit
Bellona occultas edocta extundere fraudes,
Et fas atque nefas, Fideique abrumpere vincla.
Ante equidem fuerat melius diffidere Marti,
Sed nunc, quo retrahit Deus et fortuna sequamur
Et licet inviti chara fugiamus ab urbe,
Praestat abiretamen finemque imponere turbis.
Ergo tuis omnes iussis paremus ovantes:
Inclite Saxoniae Frinceps quo sospite numquam
Defuit indigenis Pax aut tutela Colonis.
Post vero vario Sors offeret aspera casus,
Deflebitque suas infelix Mysnia clades.
Talla voce ferunt dextrasdue ex ordine iungunt,
Pallida spargentes lacrimis ingentibus ora.
Hinc urbem repetunt, Ducis et mandata reportant
Quis super ingenti miscentur moenia luctu,
Femineis resonat totus plangoribus aether:
Euolat infantum late vagitus in auras,
Matres atque Patres, pueros, tenerasque puellas
Incessit metus, et mentes labefecit inanes.
Flos vero virtusque virum, sanctusque Senatus
Consulere in medium et lapsis succurrere rebus
Instituunt; simul una seder sententia cunctis,
Caesaris extemplo quosdam succedere castris,
Et praeferre manu palmas, veniamque precari.
Nulla mora est: misera legati ex urbe profecti
Castra petunt, humilesque solo sternuntur, et ultro


page 199

Caesaris ad solium palmas utrasque levantes,
Pacem orant, precibusque rogant ardentibus ipsum
Parcere subiectis et debellare Thrasones
Indomitos, modo qui nullo discrimine fruges
Depascant, et cuncta ferant, rapiantque trahantque
Obvia: qui nullum scelerum genus usque perosi
Immeritis populent vastos cultoribus agros.
Praecipue lacrimis simul obtestantur obortis,
Ne sinat, ut patriis miles procul ortus ab oris
Intret, et infastos affigat in urbe Colonos.
Annuit his Caesar: pacem promittit amicam,
Datque potestatem pellendi ex moenibus omnes,
Qui mox iniussi irrepant et talia tentent.
His animum firmati ultro sua moenia pandunt,
Militibusque aditum faciunt, portasque recludunt.
Nec mora nec requies curruntque ruuntque fluuntque
Ad portas multi proceres, quitumque magistri
Visendi studio et pascendi luminis orbes
Ungarus, Hispanus, mistusque impune Latinus
Erravere soro atque artem stupuere nitentem
Moeniaque immensas alte circundata vallis.
Exoritur strepitus: tota discurritur urbe.
Non secus ac flavis cum messis inhorruit aruis:
Undique discurrunt per agros assueta labori
Pubes, et falces soliti torquere recuruas.
Fit sonitus vario strepit omnis murmure campus.
At vero capti fidissima Princips uxor
Casta Sybilla Ducis Cliu! pulcherrima proles,
Quae vitam in luctu consumserat hactenus aegram
Et curis animum confecerat insinitis:
Porta simul patuit, ruit extra moenia et Arcem
Deserit et recta campum petit: hic ubi castra
Caesaris extabant candore corusca nivali.
Huic comes a laeva Natus maestissimus ibat,
Cui Genitor patriam dederat cum nomine stirpem.


page 200, image: delc0200

Germani infausti dextrae Germanus adhaeret
Cominus, atque vicem lacrimis deplorat iniquam,
Postquam intromissa et coram data copia fandi
Clivias extemplo maerore exhausta supremo
Cum gemitu se sternit humi, multasque profundit
Supliciter tristis lacrimas fletusque sonoros,
Et totum Caveae consessum ingentis, et aures
Astantum procerum querulis ululatibus implet.
Ut via vix tandem voci est laxata dolore,
Ingemit, et tales maesto dedit ore loquelas:
O Romane potens armis et numine Caesar,
Quae Fortuna meum tam saevo indigna manitum
Implicuit bello, ut tecum contenderet, utque
Viribus auderet tibi sese opponere totis,
Heu dolor! heu ingens dolor! heu dolor heu dolor inges!
Ah nimis infelix multis e milibus una!
Cur lucem moror invisami quid postmodo restat
Dulce mihi infaustae careo dum coniunge charo,
Qui mea sola fuit requies et sola voluptas
At tu (namque potes ter clementissime Caesar)
Me miseram miserumque meum miserare maritum.
Ipse equidem meruit culpam, neque deprecor illam,
Utere mente tua, miserae te siuquee martiae
Tangere cura potest precor est etiam Tibi chara
Et dulcis coniux, fatum miserare sinistrum
Coniugis atque illum ereptum de carcere septo
Redde mihi, vicisti, et victum tendere palmas
Ipsemet aspicies, Satis est vicisse rebellcm:
Ulterius ne tende odiis Stetit acer in armis.
Carolus inflectens oculos dextramque prehendens
Sublevat, et dictis illam solatur amicis
Parce metu Clivi Ducis illustrissima Proles,
Parce metu, et lacrimas oculis cohibeto fluentes,
Nescia mens hominum est fati, sortisque caducae
Et servare modum fastu sublata tumenti,


page 201

Coniux ille tuus furiis accensus et ira
In Regnis sine more meis infanda peregit:
Nec nostrum extimuit poenae sormidine numen,
Terribilesque minas: nostras eudadere demens
Speravit se posse manus: nunc exitus instat
Insperatus ei Sic sors sine lege vagatur,
Alectoque furens virosos concutit angues
In genus Haevigena ducens ab origine stirpem.
Illa sub haec: dubiae cum tanta insania Sortis
Caesar, ad humanos age mentem dirige casus,
Teque etiam humano credas e sanguine natum,
Et non e saxis aut duro robore, quali
Infensi superis Titanes origne gaudent.
Arctoique Scythae genuit quos cautibus horrens
Caucasus, Hircanaeque admorunt ubera tigres.
Sic ait et lacrimis irrorat grandibus ora.
Carolus his iam tum mitis mitescere dictis
Coeperat et mentem subiit pietatia imago.
At subito insurgens iterum praecordia circum
Optatae flagrat vindictae immensa cpido
Subiectatque faces labefacti inviuria sceptri
Tandem spem simulans vultus sic mollius infit:
Hero tuum, iubeo, submitte timorem:
Digna virum mihi crede, tuum Custodia servat:
Et digni Comites, pelle hanc de pectore curam:
Tuque tuique suas patria in ditione tenebunt
Sedes incolumes, neque te vis ulla lacesset
Mauritus tecum Natos in pace fovebit.
Non uber victus, aulaeve opulentia deerit:
Tu modo mitte metus: cernes quid Gratia possit
Caesaria hanc illum tantum sine pendere poenam
Exiguam, ne noster honos infracta que cedat
Fama loco neu post alii contemnere numen
Osores ausint, et laxa effun dere frena.
Sic ait: illa solo fixosgyrabat ocellos.


page 202, image: delc0202

Iam dudum magno pectus perculsa dolore.
Tum sic orsa loqui: tamen invictissime Caesar
Da mihi, quaeso, viro misero da rungere dextram:
Cumque illo placidis ante indulgere loquelis,
Quam procul e patria peregrinas exul in oras
Exeat et miseram misera cum prole maritam
Deserat hanc veniam miserae da Caesar et iram
Solue gravem: cur ah irae indulgebis inani.
Amplius et victum crebris insultibus Hostem
Urgebis decet invictum Clementia Regem.
Haec ubi dicta: Ducem duci iubet atque Ducissae
Admitti, ut secum iam nunc deducat in Urbem.
Nulla mora est dictis: captus producitur Heros.
Quem simul ac vidit procul agnovitque Sibylla
Fida tori consors, malesuadae nescia fraudis:
Accurrit niveo circundat brachia collo
Cominus et teneris delibans oscula labris,
O miserande inquit, Coniunx miserande: quid eheu?
Sicne redis victor? victrix haec tempora laurus
Velat, at heu! Tibi quis tam barbarus ensis amoenos
Foedavit vultus? ah cur haec vulnera cerno,
Non haec ante mihi dederas promissa perenti,
Cautius ut velles dubio te credere Marti?
Haec promissa fides, nec plura effata quadrigas
Conscendit, secumque Virum deducit in Urbem:
Custodes pariter dextra laevaque sequuntur.
Forte sua medium Caeli conscenderat Orbem
Phoebus, et Albiacis aciem direxerat aruis
Visendi studio, quidnam Mars improbus utbi
Sacratae struat, et quanam furat arte furorem
At simul intendit directo lumina vultu:
Heroem captum, onga stipante caterua,
Cum Fratre, et Nato et cum coniuge cernit ad urbem
Tendere, et innumeras versare in pectore curas.
Obstupuit primo aspectu Latonia proles;


page 203

Calu deinde Ducis tanti et sic ore profatur:
Tu ne ille es Princeps quem Rutigero loanni
Inclita progenuit genus alto a Sanguine Coniux,
Mechelburgiaco ducens a stemmate stemma?
Quis te Saxoniae ductor fidissime Gentis,
Quis te quis tantus pertanta pericula casus
Insequitur, quae vis cingit custodibus istis?
Atqui equidem memini quam forti pectore et armis
Hostes contuderis validos, populosque rebelles
Saepius: an nunc an Bolonae inversa fere mens?
Heu nihil insido fas quenquam fidere Marti,
Non hoc promeruit tua praeclarissima virtus
Per tot ducta vices dubiisque exercita rebus.
Sub te Leucoriae haee Academia floruit urbis:
Quam patruus Fridericus et illustrissimus Heros
Ioannes Genitor lustra ante novena novenis
Germanis pariterque mihi solenne sacrarunt
Ex quo coeperunt artes clarescere et atra
Barbaries, invisa viris invisa Camenis
Horrendum infernis iterum caput abdidit umbris,
Quam mox digressu sociae tremefacta Sororis
Effugit, patriamque Erebi remeavit ad aulam
Vana superstitio longos defensa perannos.
Fratribus insolitum solitis celebrare Mariam,
Romanumque Lupum Caeloque Ereboque potentem
Suppliciter colere, et delibare oscula plantis.
Praecipue placida dum tu sub pace Colonos
Subiectos tegis et terum moderaris habenas
Hactenus: Archivae Pubes sacrata Mineruae
Exarsit viridis per amoena Rosaria Pindi
Ire, redire viam et virtute extendere famam.
Te duce, Relligio Stygiis erepta renebris
Immensum accepit feliciter incrementum,
Et magis atque magis summae caput intulit aethrae,
Te Duce, casta Themis Caeli convexa reliquit


page 204, image: delc0204

Rursus, et in Terram saltu se misit, et Aten
Reppulit, audentem secura evertere Regna
Te Duce Tisiphone Terras infensa reliquit
Et toto eminuit Pax aura feta per orbem.
O fortunati nimium, nimiumque beati
Leucoridos cives, tantum sua si bona norint!
At vero haud norunt: nunc heu dolot! omnia retro
(Urget enim Fati facies adversa) feruntur,
In peius sic cuncta ruunt! Mars undique saevit
Efferus et patria Musas regione repellit
Barbarus evertit segetes Hispanus, et Umber
Perdit equis dudum bene culta novalia miles;
Non iam fundit humus facilem iustissima victum;
Nulla quies, omnes insani Martis amore
Arma petunt, arma arma volunt, arma arma requirunt
Gratia cum geminis agitata sororibus ultro
D ffugit latebrasque, et sicubi concausa furtim,
Saxa subint ravit; subito conterrita Pallas
Remigio alarum ignotas reuolavit ad oras.
Occubuit belli pacisque ministra iuventus,
Invalidique senes duris cecidere sub armis.
Germanas equidem Musas Heliconia tempe
Reppetere et Pindi secreta respicere iussi;
Prendere ne quis eas, ferrove innadere posset.
Sed quis finis erit cladis. quid denique restat?
Heu dolor! heu! tumet Tutor fidissime nostram
Capus inis urbem Ioan-Friderice paternam.
Non tua te pietas virtus neque vivida iuvit.
At teor, et certi vates praedico, iuvabit.
Namque (profabor enim fatique arcana movebo)
Dura ribi ex lia et Tellus peregtina petenda
Longius, et vario Terras sub sole iacentes
Devenies flavas ubi voluit Rhenus arenas,
Quaque per Alpinas fluit Oenus arundifer arces,
Et qua Vindelicos Ister citus irrigat agros.


page 205

Ast ubi vix semel et quater immergetur Ibero,
Taygete et superae decedet stella Coronae:
Ille Tibi invisum, quem tu iam fingis, iniquis
Ereptum vinclis in regna remirter avita.
Tu modo ne concede: Sed imperterritus omnes
Exupera casus quîs te Deus admirando
Consilio indulgens onerat, fideique calorem
Explorat. Tandem manifesta in luce patescet,
Ut tua progenies quam tu iam reris ademtam
Desertamque adeo penitus fractamque deinceps
Si magis atque magis summum superaethera tollet.
Hi sunt qui Stygii spernentes fulmina Ditis,
Terrigenûmque minas vera in pietate manebunt
Intrepidi, et patria procul a regione repellent
Romani Satyros Fauni, Gentemque togatam,
Quae se lesuitas falso cognomine dicunt;
Nec non Cingliadas Christo christique potestati
Immensae infensos Manicheigenumque nepotes;
Nec gens ulla meos aeque celebrabit honores,
At tanto teget Aonias ardore Camenas
Quam quae nata tuo generoso a sanguine surget,
Nam non dum elapsis denis cum mensibus annis:
En tua iam prima flavens lanugine proles
Ante annos Patrisque gerens cum nomine curam
Sacrabit Clariis nova tum sacraria Musis.
Hîc ubi Sala fugax lenae praeterfluit Urbem
Hîc tunc innumeros egomet regnabo per annos
Felix prole tua, fausto quae sidere crescet
Ceu segetes udo Tauri sub sidere crescunt.
Sed tamen interea, nequa haec Academia campis
Leuco reis extructa tuis maioribus olim
Occumbat penitus, Charitumque inculta perenne
Iugera squalescant, et nostrae gloria gentis
Intereat; late hinc alias diffusa per oras:
Prospicere, et cladimuros praetendere fas est.


page 206, image: delc0206

Ipse equidem si non vana est prudentia vati:
Sic reor; haud illam penitus delere parabit
Mauricius Mysum bello fortissimus Heros.
Nota mihi est pietasque viri, feruensque cupido
In toto fotas ditrione educere Musas,
Nuperenim vidigeminas aperire palaestras
Cecropiae, docilemque illi con credere pubem
Quarum unam Salae stringit circumfluus amnis,
Altera Mysenae iacet alti in vertice Montis,
Quô quondam Monachi surdos coluere deastros.
Nunc igitur Maio Natum demittere Caelo
Perplacet, ut molles aditus et tempora tentans
Ambiat hunc doctis, veniamque exoret, ut intra
Tecta sacrata sibi profugas revocare Camenas
Instituat, reduces Charites in pace quiera
Defendat, Themidem colat, indigenamque Sionis
Nympham, cui soli clavis concredita Ceoli.
Haec ait: et magna proclamans voce per aethram
Mercurium vocat. Is clamore excitus acuto
Adulat et causam quaerit, quem talibus ultro
Affatur Phoebus: nobis amor unus utrisque
Una salus nobis artes florescere sacras,
Una simul nobis cura est utrisque tueri
Mymphas laurigeras, doctamque educere pubem,
Quae nostris proculex adytis immania monstra
Expellat, nostrumque genus famamque propaget.
At quem Mars subito motum crudelis ad Albin
Excierit quanto terrore impulsa iuventus
Fugerit, et nostra haec bene culta reliquerit arua,
Ipse mihi summa nuper tu testis in aethra.
Nunc quoniam postis mitescunt tempora bellis
Fas est, ad veteres Musas revocare penates.
Ergo age rumpe moras, Caelo delabere pennis,
Mysnia cumque Ducem, socio cum Caesare qui iam
Leucoriam Fatis donatam perspicit Urbem


page 207

Alloquere, et liquidas defer mea vota perauras:
Res Phoebi fractas miseretur, et urbe sacrata
Protegat Aonias per secla futura Sorores,
Atque illuc revocet pubem Mystasque Mineruae
Quîs curae est monumenta virûm praeclara priorum
Praelegere, et tenui contexta retexere filo.
Haec rerum summa est hic nostri nuntius esto
Dixerat: ille viae cupidus talaria raptim
Subnectit pedibus, virgamque capessit, et alto
Dat saltum Caelo cedunt procul aethere nimbi.
Ilicet incumbunt venti, mediumque perauras
Flatum medias rapido cum flumine portant.
Ut primum alatis intravit moenia plantis:
Mauricium lustrantem arcemque et tecta domorum
Conspicit: atque illi fuluo specta bilis auto
Thorax ex humeris pendebat et aurea summo
Cassida terificas fundebat vertice flammas.
Tum sic alloquitur: veterum fortissime Mysûm
O Henriciade, VVitekindia Srirpe propago,
Inclita, quam Superi Praeses termagnus Olympi,
Captivi post fata Ducis ditione potiri
Saxonica voluit septem geminoque Senatû
Asscisci socium et longa dominarier Urbe
Leucoridum, et toto fama inclarescere mundo.
Quanta per Aloiaeos oris effusa Latinis
Tempestas ierit campos, quibus hactenus Heros
Ensifer, et Caesar saevis concurrerit armis
Audiit et mangos tremefactus corde tumultu
Diffugit Charitumque chorus, Phoebique Somres
Saxonicas liquere plagas et Saxona tempe,
Nunc quaniam motus isti, et certamina tanta
Sanguinis haud pauci fluxu compressa quiescunt,
Ipsae omnes gravibus perculsoe pectore curis
Artibus exiguam sedem tectumque precantur
Innocuum, et studiis undamque auramque patentem.


page 208, image: delc0208

Tu modo sis facilis, nec robore durior aures
Obstrue, sed prono precibus, precor, annue nutu.
Non illae indecores tibi erunt nec fama sequetur
Saxoniam levis et tam magni gratia facti
Semper apud memores aeterna in saecula stabit.
Non illas etiam gremio excepisse pigebit;
Ipse Deus summi Rex immortalis Olympi
Quem penes est unum dare sceptra et tollere sceptra,
Praemia digna feret meritis tecumque fovebit
Saxoniam terum dominam, Mysosque potentes
Multae illas populi, et multae (ne temne quod ultro
Ad te confugiant et verba precantia fundant)
Et pietiere sibi et voluere adiungere gentes.
Ast illas vis magna Dei, facilisque voluntas
Huc agit, atque tui cogit sibi poscere sceptri
Praesidium, iussiqui ingentibus urget Apollo
Albidos ad ripas, albique Sacraria Montis,
His Atlantiadae dictis dicentis in ore
Mauricius tenet ora, oculisque immobilis haeret;
Quos sursum attollens sic laetus ad aethera fatur:
Iova iuvet; posthac intra hanc non secius urbem
Hospitium Musis dabitur, castaeque Mineruae,
Non illis unquam gratarum opulentia rerum
Defuerit; fas est Clarias educere Divas;
Quae primum tutis cinxerunt moenibus urbes,
Effrenosque homines saxis et robore natos
Quîs neque mos neque: cultus erat studiumque salutis
Mulserunt blandae blanda dulcedine vocis,
Ut placido inciperent paulatim assuescere cultu;
Obliti geniique sui, morisque ferini.
Ac quamvis segetem miles depaverit omnem.
Vastaritque solum, Cereremque absumserit almam:
Ipse tamen faxo nefors penuria praeceps,
Aut vesana fames illas affligat, et ultro
Deformet vegetum nacies deterrima vultum.


page 209

Talia voce refert, refert, famulosque accersit et illos
Omnibus exhaustis urbis rurisque colonis
Partiri frumenta iubet quo corpora pascant
Atque iterum effetis concredant semina sulcis.
Tantae molis erat studium revocare Camenas,
Et miseris miserae succurrere civibus urbis.
Si mihi non facilem genium Natura negavit,
Si mihi vena fluit magni de fonte Maronis;
Nulla dies unquam memori te subtra het aevo,
Dum VVitekindigenum viridem Domus accolet Albim
Im periumque Nepos Augusti Fratris habebit.
Interea summam Caesar conscenderat arcem
Aggeribus clausam circum, et fluvialibus undis.
Hic dum sidereo perlustrat singula vultu
Mauricium opperiens, et dum custodia qualis
Vestibulo sedeat facies quae pulchra sit arcis
Artificumque manus inter se, operumque labores
Miratur, videt Hispanas ex ordine pugnas
Bellaque Belgarum totum vulgata per Orbem
Albertum, fridericumque et Maxaemylianum,
Constitit et tollens palmas ad sidera fatur:
En Auus hic, etiam proavusque Paterque Philippus,
Sunt hîc defunctis etiam post funera laudes;
Solus honos vivit, mentemque haec gloria tangit,
Carole et haec pariet vitam tibi fama peremnnem.
Parte sub adversa veterum facta inclita Mysum.
Per tot aucta viros primaeva ab origine stirpis
Extabant vario varie variata colore.
Hic geminos Fridericiadas sub nocte silenti
Aldenburgia caeraptos ex moenibus Arcis
Cernere erat, Raptor turba comitatus equestri
Conradus ruere, et muris adiungere scalas,
Quo facto i nteriora domus penetralia raptim
Perrumpit, Fratresque duos secura cubantes
Arripit, et secum penetrali a sede reducit;


page 210, image: delc0210

Nil veritus qureulae suspiria plurima Matris
Incassum e thalamo palmas tendentis inermes,
Hinc muris elapsus equis imponit eosdem,
Et propere conversa fugae dat terga volucri.
Non procul hinc solers silvam eformarat Apelles
Piniferam, et mixtam fagis atque abiete nigra;
Quâ puer ablatus celeris ceruice caballi
Cum praedone solo nascentia fraga legebat.
Hîc tum Silvanum multa fulgine foedum
Prodire e silva videas, animoque stupentem
Ignoti quid forma viri, quid forma venusti
Significet Pueri; interea procumbit humi Vir
Implicitus dumis, et tum Puer oris hiatu
Sceptrigerum Patrem. et generosum stemma revelat.
Hoc ubi vidit eques confestim invadit, et ense
Verberat insontem Puerum. Hoc Silvanus ad iram
Commotus graviter, telum quod forre gerebat,
Intorquet, stratumque solo, dumisque iacentem
Raptorem caedit, viridique extendit in herba.
Astat, et omne nemus saevis latratibus implet
Baubans ore, canis gressus comtatus heriles.
Obstupuit sonitu Silvani exterrita coniux
Accurrit, simul et conspecto excita tumultu
Dat solitum ferro signum, et clamore sonoro
Auxilium vocat, et socios conclamat agrestes.
Olli (pestis enim tacitis latet abdita tectis)
Continuo accelerant: hic torre armatus obsuto,
Stipitis hic gravid nodis, quod cuique repertum
Currenti telum furor et timor arma ministrant.
Ut videre virum nitidis effulgere in armis
Certatim circumsistunt, ipsumque prehendunt,
Et rapidi rapiunt secum, iuxtaque receptum
Illustrem puerum et lustra inter opaca reducunt,
Atque atram Oererem, vinoque e fonce liquorem
Apponunt. quis enim praedulcia dona Lyaei


page 211

Regificasque dapes nemora inter sola requirat?
Postquam exempta fames, vicini ad moenia tendunt
Coenobii, et captum illic coram Abbate sistunt.
Parte alia reliqui magnis terroribus acti
Ernestum revehunt ultro, veniamque precantur.
Parte alia geminos extendit ad astra lacertos
Laeta parens animo Natis ex hoste receptis,
Persoluitque Deo meritae praeconia laudis
Et votas alto sacri sub fornice templi,
Suspendit, divaeque sacrat de more mariae.
Haec ubi Romanus lustrarat singula Caesar
Fortunati ambo iuvenes, ait, aurea donec
Sidera fulgebuht, vestri non immemor unquam
Mysus erit: tuque O Alberte ter inclite Princeps
Vincere docte Viros, pacique imponere morem
Salue, terque vale: vivet tua posthuma virtus.
Nec tua Letheis mergetur gloria stagnis;
Tu dilectus Auo Princeps, Ductorque manipli
Belligeri tu Burgundos, Belgasque superbos,
Atque acres Frisios victor victricibus armis
Frenasti tandem iuga sub praedura redactos.
Te Duce, diffugit praegnans Discordia bellis,
Et Mavors fessus posuit crudelia tela;
Te duce coeperunt Domino parere rebelles
Rhenigenae, et victi multa prece poscere pacem.
Salue terque vale superi mens incola Caeli
Tuque cinis cui parta quies post fata sepulchro.
Haec ait et cupidam delectat imagine mentem,
Exaturatque animum atque oculos per singula voluit,
Heroum recolens famamque et fata priorum.
Interea capti Ducis illustrissima Coniux
Incessit longa caput obvelata calyptra;
Quali Teutonides curis ingen tibus aegrae
Consuêrunt niveos in luctu obnubere vultus.
Hanc ubi tendentem adversam per limina vidit


page 212, image: delc0212

Carolus, extemplo palmas utrasque tetendit
Excepitque alacer: verum illi protinus udis
Effusae malis lacrimae et vox excidit ore.
Venisti Caesar, nostrisque in sedibus hospes
Improvisus ades: modo si tibi regius isthîc
Offerretur honos, et tanto numine dignus.
Verum obstat luctus saevique iniuria Martis.
Ar tu; si melior sedit sententia menti;
Esto bonus miserumque Ducem miserare virumque
Ereptum vinclis; ultrix proculi ira recedat,
Et mera pro rigido dominetur gratia iure.
Caesar ad haec. Equidem quanta inconstantia rerum
Expertus novi, et nimium novisse necesse est.
Non igitur cunctos irarum effundere fluctus,
Et ceu fas et iura iubent exposcere saevum
Supplicum volui levis haec custodia tantum
Servat eum, neque te penitus Natosque relinquit;
Tempus ad exiguum poenas persoluet inertes,
Dum sua se lapsum doceat Eortuna dolere.
Haec ubi dicta dedit: Princeps ita Femina paucis
Excipit esto bonus miserae mitissime Caesar,
Promissique memor gravioribus eripe fatis,
Meque meumque Virum, Natosque, domumque labantem.
Haec simul ediderat suspenso concita gressu
Rursus abit repetitque lares, ubi tristior ipsi
Respondet luctu coniux aevatque dolorem.
Hîc vice sermo num varia noctemque diemque
Consumunt, inctique arctis amplexibus ambo
Luctisonos geminant gemitus, tristesque querelas.
Non secus ac geminae tenebrosa in sede columbae
Amissos lugent fetus, quos durus Amyntas
Observans nido implumes detraxit, at illae
Flent noctem et maesta commiscent murmure voces
Et circum Aorrisonis late loca questibus implent.
Hinc exaudire gemitus, et maesta sonare


page 213

Verba perenni erimi monimeuta et pignora amoris.
Saepius inceptat, mediaque in voce resistit
Infelix uxor, magnoque impulsa timore
Multa super Natis rogitat, super ordine multa,
Quo ditio posthac Domino viduata fideli
Infensos contra possit defendier hostes,
Mox animum revocant tristesque e pectore curas
Secludunt, magno confisi numine lovae,
Et sese alternis dictis solantur amicis.
Hîc deprompta sacris sacrata oracula libris
Dux pietate valens, Fideique ardore calescens
Perlegere, et quae sit penitus cognoscere virtus,
Ipse metu vacuus palmas ad sidera tollit.
Et te, Christe, salus miseris et gratia lapsis
Te solum assidue secreto in pectore secum,
Te veniente die, te decedente salutat,
Sic adeo inceptat secumque ita corde volutat:
O deus humanis assverte ignoscere naevis,
Ad te confugio, et chari per vulnera Nati
Obtestor, ne me propter scelera impia vitae
Ad meritam raptes, nullo discrimine, poenam.
At potius miserere mei rerum omnium egeni.
Da veniam misero Genitor, virgamque retracta;
Et posthac animum praesenti numine firma,
Ne longo fretus casu, victusue pavore
Desistat verum verae pietatis honorem
Ardenter colere, atque avido desendere nixu.
Has inter lacrimas, atque haec suspiria cordis
Effugit interea fugit irremeabile tempus,
Quod capto Heroi Austriacus concesserat Heros,
Illud uti fando muros consumeret intra,
Cum Natis sociique tori consorte Sibylla,
Iamque valedicunt, et verba novissima fundunt,
Amplexu in cupido pendetes oscula circum,
Incipit, et tales effundit pectore voces


page 214, image: delc0214

Ianiades prior: ô mihi tu charissima Coniux
Quae mecum varios constans experta labores
Hactenus et cunctas Sortis Mortisque procellas
Elusisti: at nunc nos Sors eludit utrosque,
Et longe amotos spaciis discludit iniquis;
Sed tamen haec superanda etiam Fortuna ferendo ess.
Ergo quid insano iuvat indulgere dolori;
O dulcis coniux? non haec sine numine Iovae
Eveniunt, qui, sic fatis voluentibus Orbem,
Si vult meletho peregrina occumbere terra:
Sed tamen aetheriis, post funera, sedibus una
Consilio in magno superûm iungemur ovantes.
Illic res laetae, et regnum immortale resurget.
Ac aetherna animos penetrabunt gaudia nostros.
Iam vale: et lacrimas dilecti pelle mariti;
Vive, vale, ter vive, vale, ter vive, valeque
Dixerat: at coniux acri maerore vacillat
Percita: et e roto roseus color effugit ore.
Membra tremunt; pallor subit, et cor palpitat intus,
Ut primum fari potuit: sic tristior insit:
O coniux mihi corde magis dilecte fideli;
O coniux, mihi quem valido coniunxit amore
Iova Pater, cuius, quia fert ita magna voluntas,
Imperiis parere paro caelestibus et te
Nunc, invita licet nimium, dimiito volentem.
Mesi fata meis paterentur vivere votis;
Te sequerer comes, et tecum per tela, per hostes
Millenas irem in mortes moritura nec usquam
Desererem longi Solatrix Una doloris.
At quia non comitem hinc fas asportore Sibyllam,
Cum Natis posthac reliquos ditionis alumnos
Iosa regam, lacrimisque Deum noctesque diesque
Implorabo meis, oneraboque aethera votis;
Ut to ducentem suprema per omnia vitam
Protegat incolumem, patriasque reducat ad oras


page 215

Omnibus ereptum iam casibus atque periclis.
Iamque vale, et fobolis serna communis amorem:
Vade, vale summum, quo de nunc alloquor, hoc est:
Vine valeque diu, meltoribus utere fatis:
Vive vale, ter vive vale, tervive, valeque
Dixit: et in medio libavit basia verbo,
Terque manus collo circundedit: ille vicissim
Mollia dans labris rorantibus oscula fatur:
Donec in hoc nostro manabit corpore sanguis,
Viuficusque calor moribundos influet artus
Anteoculos interque animum tua semper imago,
Et tua nullius fraudis sibi consci virtus
Aeterni aeternas flammas accendet amoris.
Dixit at illa nequit lacrimas cohibere fluentes
Sed fugit: et sese ex oculis avertit et aufert
In secreta Laris penetralia, et omnia fletu
Personat atque virum lacrimis deplorat ademptum.
Ille sed ad Natos propius progressus utrosque
Amplexu molli fovet et sie voce profatur;
Vivite felices anguis meus; ambo senectae
Sera meae requies: pacem laudate quieti:
Ne ivienes, ne saevas animis assuescite bella,
Sed patriae cunctas in honorem vertite vires.
Nulla salus bello, cunctas iscordia demens
Perdit divitias, omnemque evertit opum vim;
Aurea pax auro longe preciosior, aurum
Parturit, ac auri quam plurima pondera condit.
Haec ait et dextram dextris coniungit, et ambos
Copulat aeterna posthac in pace futuros.
Ast illi saevo labefacto pectore luctu
Nil quicquam effari possunt aut dicere contra
Quam vale ô vale ô vale ôvale; ô vale aiunt.
His actis currum Princeps conscendit, et agmen
Caesareum repetit, studiis, animoque paratus
In quascumque velut secum deducere terras.


page 216, image: delc0216

Iamque dies aderat, captam qua deserat urbem
Caesar et armigeros equitum peditumque maniplos
Albios abductos ripa, campisque propinquis
In terras alio ducat sub sole iacentes.
Ergo iubet signum cannis cantare canoris
Horrarique viros viae uti mox quisque paret se.
Nec mora: terribilem sonitum dedit aere sonoro
Buccina, et assensua aspirarunt tympana cauco.
Quo signo exciti pro sese quisque viam vir
Apparat, atque humeris aptat iuvenilibus arma;
Festinatque fugam; fugiunt ex urbe manipli,
Quos modo munitam defendere iusserat Arcem
Caear, et hinc prohibere dolos fraudesqud latentes.
His alii subeunt Arcemque et moenia servant,
Quos sibi Mauricius dubiis satis ante periclis
Expertus, sidei vinclis constrinxerat arctis.
Tum vero excedunt campis, et castra relinquunt
Corripiuntque viam; simul et de more recepto
Plenas sulphureo, displodunt puluere cannas
In numerum, et summam complent terroribus aethram
Bombarde ut bombum ingeminant simul omnia bombus
Moenia tectaque tesquaque, saxaque, concava complet.
Tarde arctâ atrum arcens bombum ut cannâ effluit ignis;
Glans volat, ac intra tonat, ac sonat ac crepat: extra
Contactum anfractum nacta ac actam acta perauram
Aera tangit et aera frangit, et aere plangit.
Haec ubi facta; omnis sumptis exercitus armis
Ordine progreditur campisqui incedit apertis.
Carolus in medio victor procul agmine fulget,
Quem sequitur fidis custodibus undique septus
Ianiades, casuque animum perculsus iniquo,
Eminus e curru charam respectat ad Urbem.
Stant maesti in muris Cives, oculisque sequuntur
Pulueream nubem, et fulgentes aere cateruas,
Multaque solicitifundunt pro Principe vota;


page 217

Felicem optantes abitum, reditumque secundum.
Tum vero magno misceri murmura fluctus,
Emissosque sonos bombardis audiit Albis
Territus, et canum summa caput extulit unda,
Caesariam toto cedentem exaequore turmam
Prospicit, atque ducem curru cognovit in alto:
Et subito quassans caput, has dedit ore querelas:
Heu quia nam tanto iam nunc turbatur adactam
Turbine flumineam; quantus non extitit, ex quo
Boiemi patria subito e regione profecti
Omnia vastarunt late loca, quotquot Eoo
Aspicit hic primum veniensa cardine Titan.
Omnis tum Myso sudabat sanguine tellus,
Inter ubi scopulos Boiis certamine surgit
Aussiga aeternum tantae sibi conscia cladis.
At nunc me gravior post ista pericula, casus
Excipit heu patria refugit procul exul ab ora
Defensor Tutorque mei, Dominusque meorum.
Ast vero (neque vane fides) felicibus isthuc
Auspiciis iterum magna cum laude redibit.
Talia voce refert; imoque e gurgite Nymphas
Euo cat, atque melos solida dulcedine vocis
Occantare Duci iubet: Illae iussa sacessunt
Ocius, et summa choreas in fluminis unda
Ducentes liquido cnatant hoc guitture carmen:
O Dux perite Martis, Exurgat alter ultor,
O Dux amator artis, maurortiusque cultor,
O dux sinistrae sortis, Qui vincla soluat arcta
Ian Friderice. Ian Friderico.
Salue valeque felix, nec ulla vis laecessat,
Euince cuncta pernix, nec atra mors capessat,
Quae te premunt pericla Adversa Sors facessat
Ian Friderice. Ian Fridericum.
Non occupet Megaeta, Caelestis insequatur
Areve persevera Satelles, et subinde


page 218, image: delc0218

Aulam solumque Solum Comitetur hinc et inde
Ian friderici, Ian Fridericum.
Honos decusque gentis, quoduis genus malorum,
Virtusque culta mentis Et tristium laborum,
Vivat perenne magni Absit deinde capto
Ian Friderici. Ian Friderico.
Aeterna laus nepotum Momus bilinguis auctor
Per Orbem ubique totum Falsi, dolique fictor
Clarescar, et virescat Recedat a reducto
Ian friderico. ian Friderico.
Non permanebit illic, Qui nunc ab Amne tristis,
Non interibit illic, Terrisque cedit istis
Quo iam viam capessit Laetus redibit olim
Ian Fridericus. Ian Fridericus.
Hic finis cantus; factoque hicfine secundum
Finit Calliope defessa labore libellum.
Albis et ipse Pater fluvio se condidit alto
Cum Nymphis glaucoque caput contexit amictu.

LIBER TERTIUS, Ioanni-Fridericidos. Mauricius sedes oppugnat in alpibus ipsis Caesaris, et Socerum liberai, atque Ducem.

VOluitur interea cursu lapsuque secundo
Tempus, et obliquum refugus ter Cynthius orbem
Transiit, et quartum ferme remeantibus astris
Instabat complere suis cum mensibus annum,
Et tum forte sua cultis errabat in aruis
Saxoniae, mentes Andreia exosa remissas,
Parthenopenque DEO pariter sociaeque Themisti
Sacratam haud quicquam bello terrebat inani.
Hanc ubi Pax tandem ruptis compagibus, extra
Mcenia prorumpens muris detrusit ab altis,
Et saevas hominum monitis compescuit iras:
Ipsa dolens fortes animos, affuetaque bello
Pectora segnitiae turpi torpescere luxu,


page 219

Et tot devictis nullos agitare triumphos
Hostribus Heroas, natasque ad proelia gentes,
Sollicito tales verfavit pectore voces:
Ecquid agami rursum dominos irrisa priores
Experiari vererumne petam nemora invia Boium,
Quos ego sum toties olim sectata rebelles,
Ausoniasue iterum terfas, atque ultima Maurum
Regna sequar? quia ne auxilio iuvet ante levatos?
At male apud victos nostri stat gratia facti.
Quis me nunc toto dum Pax viget inclata mundo,
Irrisam atcipiet? nescis heu nescia quam te
Improba segnities temnat damnetque sub Orcum.
Sed nondum causae irarum, bellique cruenti
Deficiunt laesis: manet alta mente repostum
Caesaris inceptum, captique iniuria tanti
Principis: Hassiacas qui quondam aequata per urbes
Iura dabat pro causa novi iustissima belli
Nascitur. Eoquid ago? quid sto? quid stolida cesso?
Mauricium Turma Comitum stipata meorum
Insequat et quos Parthenope Pax urbe repellit,
Rursus agam campis atque arma capessere cogam.
Haec ait et dextra celeres ardente quadrigas.
Corripit et mediis innare licentius auris.
Carbasersque Ducis tentat succedere castris.
Et iam mane novo pulsis Aurora tenebris
Eminus in roseo lucebat Iutea curru.
Cum Dea Mauricii subter tentoria venit.
At dudum stratis Herus excitus ab altis
Per medias equitumque manus peditumque maniplos
Ibat et ingentes suspenso in pectore curas
Versabat tacitusque animo secum ipse revolvit
Euentus rerum varios, turbasque futuras,
Cui Dea sese istis ultro fert obvia dictis,
Blhnditisque meris fluitantem inflectere mentem
Inchoat: ô Mysum fortunatissime, quis te


page 220, image: delc0220

Invadit tacitum dolor! in te cuncta potentes
Ora ferunt populi, Latiusque ante omnia Caesar
Te timet et cuncti, quotquot Germania dives
Educat, Heroes, multum te posse fantentur;
Praecipue Soceri Hassiaci quem Caesar in oris
Detinet Hesperiis, precilius neque flectitur ullis:
In te unum penitus Domus in clinata recumbit.
Proh dolor! occubuit, longaevo exhausta dolore,
Chara Socrus, chari non immemor usque Mariti.
Cetera qui iaceant tanto divulsa tumultu,
Quique modo exspectet Socerum gravis exitus, et quid
Tentet adhuc Latii rabies saevissima scorti,
Nota tibi et Soceri doluisti saepe dolore.
Ergo age solue moras; cur oblanguescat honesti
Insita vis animi tendensque ad fortia virtus;
Curcapto Caesar sceptro dominetur iniquo,
Et toties adeo te spe deludat inani?
Rumpe moras tenues Soceri res eripe letho,
Atque ipsum in patriam devicto ex hoste reducas,
Certe hunc Romani placata Caesaris ira
Eripere, et patria reducem deponere terra
Rurus, ut indigetes populos ditione teneret
Pollicitus. Quae te iam nunc sententia vertit?
Hoc ipse infaustam sortem fatumque sinistrum
Solatur, certam sponden, sibi corde salutem.
Ast eadem fortuna virum iam quatuor annos
Insequitur, quis erit lugendi in carcere finis?
Mysnica nobilitas, si rite audita recordor,
Fridericum malas ad morsum dente serenas,
Campis e mediis medioque reducere ab Hoste
Eualuit. quamquam nemo fulgentibus armis
Instructus nullaeque a cies tenuisque virum vis.
At tuus ille Socer tot tempesta tibus actus
Fortunae infandas (infandum) unius ob iras
Plectitur, et longe patriis disiungitur oris.


page 221

Haec promissa fides? Sic ipsum in sceptre reponis?
Haec Andreia: sed haec bellis exercitus Heros
Contra infert: Memini et nimium meminisse necesse est,
Caesar ut indigno Socerum mihi carcere dudum
Detinet, et monitis, monitus parere recusat;
Non sic pollicitus; verum qui casus agat res,
Incertus certum est, et quo discrimine tandem
Bella cadant, Patrui me sors indigna Ioannis
Admonet et multis docet experientia terris
Cognita. Sed iustae demum Victoria causae
Annuis, et dura meritum virtute tropaeum
Porrigit: ipse DEUS pariter matoribus ausis
Annuit et praefens rebus succurrit egenis;
Si quando Pietas summi dux praevia caeli,
Et Phemis et virtus iustis defenditur armis.
Illa sub haec: Nihil addubites, timor omnis abesto;
Fide DEO dextraeque tuae, fidasque phalanges
Quae tibi sunt comites, latis circum spice campis;
His fertusque animo certum praesume triumphum,
Ipsa adero et tua si fuerit mihi certa voluntas,
Cum socia Fortuna avidos audentior hostes
Aggrediar casus et in te complectat in omnes
Assistens dextramque regens et pectora firmans.
Sic aitat contra breviter Dux talia reddit:
Srat conferre manum fixa haec sententia menti est,
Insignem pietate virum, neque laudis egentem
Patriae tandem tantis arcere peric is;
Ulciscique dolos fraudesque ultricibus armis;
Audendum est aliquid quo quis se tollere ab ima
Possit humo et clarum beliando acquirere nomen.
Ecquid enim praeter magnum et memorabile nomen,
Cuncta virum vivens ducendo saecula vincit?
Haec ubi dicta fugit visumque Andreia relinquit.
Ille s d Hedeccum celebrem felicibus ausis,
Ad sese vocat. et, quae sit fententia menti,


page 222, image: delc0222

Explicet. et quanam id sieti ratione vel arte
Posse putet, breviter do ceat, remque ordine pandat.
Exin continuo, belli iam certus, ab Urbe
Conductas peditum mandat deducere turmas,
Iuratamque fidem solitis dimittere signis.
Sed tamen has iterum fictae sub imagine causae
Conscribat pacto fidei sibi foedere iungat.
Is data iussa facit: muros ac tecta relinquit
Protinus, et latis abiens exercitus agris
Progreditur: Dux ipse simul Mauriciusgna
Saxoniam et Veneris pacatam deserit Urbem,
Mysigenumque petit terram Dresdamque, revisit,
Multaque dissimulans prudenti in pectore secum
Arma parat, taciteque suos sese armat in hostes.
Interea Alpina procula regione regressi.
Quos ad Caesariam nuper demiserat aulum.
Legati responsa ferunt: nihil omnibus actum
Tantorum Heroum monitis, nil verba nec aurum,
Nil magnas valuisse preces nihil usque regando
Caesaris irati durum mansuescere pectus,
Multa catum simulare, suoque effingere causas
In cerebro, et validis omnem spem ponere in armis.
Concitus ingenti Princeps Mavortius ira
Indignatur; amorferri, bellique cupido
Ardescit magis atque magis ceu flamma sub unda
Abiete tecta diu tandem perlapsa sub auras
Vi magna subito contendit ad aethera, et ignes
Cum sonitu glomerat: fluit igneus amnis, et ater
Euolat ad summas picea caligine fumus.
Tum vero belliare; viae iam certior intra
Fridbergam nivei gesuidam ubertate metalli,
Nobile concilium vocat huc primosque suorum
Imperio accitos aulae intra limina cogit.
Illi convenêre fluuntque ad moenia plenis
Nota viis. Sedet in medio Mavortius Heros,


page 223

Quid straut his coeptis, et quaefiducia Martis;
Et quae causa rei, quoque in discrimine perstet
Teutona libertas, edisserit ordine longo:
Consilium simul et simul auxiliaribus armis
Succurrant petit et magnum testatur amorem,
Ast illi primo tremere et formidine coepti
Ambiguis trepidare animis, secumque potentis
Caesaris imperium, et cum numine maiestatem
Coniunctam ingenti dubia perpendere lance,
Consensere omnes tandem. sententia cunctis
Una sedet, placet arma sequi placet ocius hostem
Obruere incertum subitoque invadere bello.
Ex hec iam magis atque magis manifestius ardent
Mavors et Bellona sequax: Mysinea iuventus
Guadet inire aciem, sonitusque audire turbarum.
Quin etiam Ducis imperium, monitusque secuti
Evariis coeunt in moenia meonibus una,
Quotquot amor Martis, laudisue immensa cupido,
Aut magni spes magna lucri virtusue magistra
Exciit, et belli molem succedere iussit.
Concurrunt coeuntque atque arma arma arma requirunt,
Cuncta crepant et cuncta strepant crepitantibus armis,
Est regio attiguis Mysum conermina terris,
Terra exculta ferax farris glastique virentis.
Tyrigetae Scythici digressi a litore Tyrae.
Insedere solo, atque hic pingues vomere sulcos
Exercent. largis et messibus horrea complent.
Hic tum bellipotens totis exercitus agris
Adventum magnc Ducis exspectabat amore
Tandem huc Mauricius secum lecto comitatu,
Omnibus exactis, Mysum referebat ab oris,
Commendans Fratri Augusto scepttumque Solumque,
Exhortansque suos longo sermone colonos,
Ut placida interea compacti pace quiescant,
Nec magno imperio Fratris parere recusent.


page 224, image: delc0224

Ipse suis comitatus abit, sociisque propinquat,
Qui simul aspexere Ducem procul adventantem;
Laeticia plausuque fremunt, ipsumque secundis
Excipiunt votis, confertoque agmine obumbrant.
Exoritur stridorque virum, atque hinnitus equorum;
Non secus ac aestate nova si quando furentum
Aemenapum gentis fetus educit adultos:
Omnes conulitant regemque insueta frementum
Certatim circumsistunt, magnoque feruntur
Murmure sub laurum et pedibus per mutua nexis
Examen subitum ramo frondente residunt.
Vererat et placidae Zephyris spirantibus aurae
Lenibant fugientem hiemem montesque per altos
Undiquen xaestu Solis resoluta fluebat;
Floraque per riguas incedens fiorea valles
Omniparam vestibat humum florentibus herbis;
Ergo Mauricius ventos spirare secundos
Agnoscens, tempusque videns instare cupitum
Actutum molitur ister sociosque maniplos
Secum Tyrigrtum cultis educit ab oris,
Et per Nariseum fetos multa abiere montes,
Per Francumque satis vernantes vitibus hortos
Acceserat cursum simul hic socia agmina iungunt
Albertus multis momratus Marchio terris,
Et Captum oboles Genitorem ultura Philippum,
Ante annos animumque gerens curamque senilem.
Nuila mora est pergunt, fugiuntque, ruuntque fluuntque
Rheni more citi qui per cava saxa volutus
Heluetiae tandem praerupta e rupe deorsum
Proruit et summo spumas subiectat Olympo
Cum strepitu crepituque: fugit perterrita Nais,
Horrescunt omne; Nymphaque et Oreades omnes.
Urbs est augusta Augustam dixêre priores
Dives opum varium variisque habitata colonis,
Lascivisque Italis, suetis que ad proelia Gallis.


page 225

Hîc quondam septus Procerumque Ducumque corona
Contra Romani portenta immania Scorti,
Reiligionen. iterum revocatam in luminisauras
Concretae vacuam virosa adspergine labis
Defendit diva fretus virtute Melanchthon.
Huc tendunt, celerantque viam circum supraque
Undique circumdant muros; sonituque tubarum
Attonitos terrent cives, clademque minantur,
Ni dedant portasque ipsis et moenia pandant.
Quid faciant? urbem dedunt et moenibus hostem
Accipiunt iusstque argenti multa talenta
Persoluunt, dextraque fidem spondentque voventque.
Interea tanri praenuntia fama tumultus
Alpinos celeri montes traiecta volatu
Moenia montani ingreditur montana Tridenti,
Multa infecta minans: magnum impendere periculm
Vociferans: mox mox ait, improbus irruet hostis,
Omnia vasta dabit, ferroque excindet acuto
Vertice tonsorum genus execrabile Fratrum.
Exoritur passim, totaque vagatur in urbe
Terror inanis iners humanaque corda fatigat;
Qua se cumque suis fert Fama volatilis alis;
Hac metus et subito subit, et formidine coeca
Exterret panidas mentes. gelidusque repente
Civibus indigenis coit in praecordia sanguis.
Diffugêre omnes capti formidine Patres
Turrigerique cuculligerique galerogerique,
Qui tum concilium de relligione, frequenti
Concessu, aulai in medio splendentis habebant,
Soliciti, ne fama Papae, et furtiva potestas
Concideret, tenues aut expiraret in auras.
Verum ut per cunctas iterum increbresceret oras
Prisca superstitio vanis devota deastris;
Quîs modo quîs nudum divo sine numine nomen.
His ut fama fugax patulas pervenit ad aures,


page 226, image: delc0226

Diriguere in omnes, totaque ex urbe ruentes
Agmine conferto, fugiunt tutosque receptus
Italia in magna quaerunt, timor anxius intra
Ossa fuirt. praesentem oculis ostentat et offert
Essigiem mortis horrescuntque omnia circum.
Mauricium absentem absente; spectantque timentque,
Conscia mens scelerum variorum ardescit, et intus
Intremit, et magno cruciata dolore fatiscit.
Qualiter amplivagas enata sub aetis auras
Populus horrisono tremit et cum murmure nutat
Vertice supremo. et foliis strepit incita cunctis:
Si quando Zephyri domu: intonat horrida nimbis,
Hippotadesque hiemem gelidis effundit ab antris.
Talis erat facies Patrum quis curatueri
Thaidis Ausoniae sedem infandumque lupanar,
Moenia cum fugerent saxi, fundata Tridenti.
At gens Alpinos pastim disperga per agros
Arma manu trepidi poscunt, rapit arma iuventus
Tyrolis operata iuges, mens omnibus una est
Venturum ex patriis detrudere finibus hostem,
Mauricii interea vevis exercitus aruis
Progreditur, nievosque petit velociter Alpes:
Alpes quis natura sagax, velut obice iacto
Tentoniae atque ltalûm fines disceruit et oras.
Pro se quisque ruunt, omnes simul una rapit vis,
Omnibus unus amor stricto decernere ferro,
Ulcisci patriam libertatemque tueri
Germanam et tantum Germano nomine dignam.
Nec scopuli nec saxa illos rupesve supinae,
Non salebrae clivique viae atque obiecta retardant
Flumina velioulas fluctu voluentia naves:
Prorumpunt palmamque sibi praedamque futuram
Concipiunt animis, et spe pascuntur amica.
Ventum erat ad rupes, ubi meta angusta viarum
Panditur, et longa valles ambage perimas


page 227

Ducit iter, callesque ostendit euntibus arctos.
Hîc monitu Regis Gallûm: qui miserat ist huc
Legatum virtute gravem, linguaque potentem,
Ocyns indigenas populos invadere coeptat,
Vique aperire viam tentat, quo tutius urbem
Corriperet qua tum Caesar consederat hospes.
Exploratores idicrco ex agmine toto.
Deligit emissisque sagax haec praecipit Heros:
Qui teneant aditus populi quis robur iisdem,
Quae natura habitusque loci. quiva forte patescat
Semita, perlustrent sociisque exacta reportent.
Illi abeunt, obeuntque avido procul omnia visu.
Et Ducibus referunt: hinc atque hinc undique claufas
Obsedisse vias hostes, et milite cunctos
Obsedisse aditus longam considere montes
Praeruptos circum iuvenumque virûmque cateruam,
Quos ardor simul unus agat, trahat una voluntas,
Germanos patria venientes pellere terra.
Talibus auditis Dux ipse ducesque minores,
Concilium inter sese agitant et plurima secum
Consilia expendunt, qua nam ratione vel arte
Turbari possint acies, valloque repelli.
Tandem alios iterum condenso ex agmine lectos
Ire placet qui delapsi ad tentoria quosdam
Corripiunt, medio captosque ex hoste reducunt.
Hi quaesiti omnem rationem artemque nocendi
Hostibus expediunt, et multa incognita narrant.
Tum vero variis fulgens exercitus armis
Procedunt positamque alto sub monte Fiessam
Vi capiunt, capiunt captis cum civibus Urbem.
Quam proprio veteres dixerunt nomine Rutam,
Montibus occlusam circum nemorumque renebris.
Nec satis: at quoniam faciem Fortuna serenam
Ostendit semel, et prima Bellona labori
Afflavit faciles auras, facilemque favorem:


page 228, image: delc0228

Una omnes pergunt, vegetos Labor impiger artus
Impellit, vehemens intra praecordia feruet
Martis amor procul omnis abest timor, unus et omnes
Impetus acer agit: omnes curruntque ruuntque
Ocius Aeolio Borea vel trigide saeva.
Est curuo anfractu Rupes altissima visu,
Alpibus in summis pendentibus undique saxis
Horret utrumque latus tenuis quo semira ducit,
Angustaeque ferunt fauces aditusque maligni
Hanc super immanis supremo in vertice saxi
Arx, vasta, et praecelsa iacet, quam nemo priorum
Oppugnare armis, summaque evertere opum vi
Eualuit: cunctos facies horrenda deorsum
Pendentûm scopulûm primis absterruit ausis.
Primus ad hanc aditum nota regione viarum
Quaesiit, et fatis felicibus expugnavit
Mauricius nulli veterum virtute secundus.
Ipse animo fidens pedites immittit, et ultro
Prima petit primo fata propugnacula fronte,
Unde per anfractus arctos via tendit ad arcem.
Huc manus irrumpunt iuvenum, portisque propinquant,
Eit via vi cunctos labor unus agit, labor omnium
Aestuat in manibus: toto de corpore stillat
Sudor, et acrias vapor evolat ater in auras.
Insultantumuros adeunt, portasque revellunt,
Et vigilesprimo custodes limine caedunt.
Firfuga diffugiunt reliqui, tutosque receptus
Arce in suprema quaerunt: ast ocius omnis
Insequitur pubes, profugisque tenaciter instant,
Ignotas peragrantque vias, duibiasque pererrant
Ambages: donec serentum accommoda tandem
Ostendit Fortuna locum, quo tutius Arcem
Corripere, atque hostes muris extrudere possent.
Classica iamque sonant: tara antara pangere cantum
Incipit; aspirant cum rauco tympana bombo.


page 229

Cuncta crepant et cuncta strepunt, et cuncta reclamant,
Bombum bombi omni crebrescunt undique campo
Clangor, et horrificus tenues discurrit in auras.
His magis et magis ardescunt furere et fremere omnes,
Et recta invadunt telis hostilibus Arcem.
Pars aditum quaerunt Taclis adscondere muros,
Qua rara est acies, nec tam declivis hiatus.
Ast alii ignitas et iniquo pondere glandes
Cannis emittunt creperis, et fulmina spargunt
Horrida, Castello sizibitam minitantia cladem.
Fit Sonitus: tremuere ferae, rremuere per Alpes
Fauni monticolae, Nymphaeque e fontibus ortae,
Euolat ad caelum densa caligine fumus
Eripiens oculis lucem, solemque micantem,
Sulphureisque atdet circumfluus ignibus aether.
Ast illi trepidare intus, frustra que malorum
Velle fugam, erumpunt portis, seseque pericio
Iam iam impendenti furtim subducere tentant.
Sed fraus nulla valet furto laetantur inani,
Instant ardentes Mysique, et Saxona pubes,
Excipiuntque ipsos profugos, manibusque prehendunt,
Et secum abducunt, captos et carcere fernant.
Verum aliis quibus aequa magis Fortuna secundos
Afflavit ventos, mediis et hostibus, una
Aufugiunt et tuta petunt arcemque relinqunt,
Obliti dextraeque datae, dominique verendi.
Ac velut Alpinis annosam in montibus ornum,
Quam super imposuit dulces cornicula nidos,
Cum ferro Incidunt longisque securibus ipsam
Eruere agricolae certanthinc ocius ales
Auolat, et nidos et stirpem deserit altam:
Haud aliter liquere suam cum moenibus Arcem
Assueti multos illam servare per annos,
Praesidium speculamque loci, tutamen et ingens,
Teutoniae unde queat prohiberi finihus, hostis,


page 230, image: delc0230

Exterus, et longe clades ventura videri.
Mauricius, Sociique duces fortesque manipli
Milite depulso muros Arcemque subintrant
Confertim, et summas victricia signa per auras
Turribus et altis pandunt qua Caesaris arma,
Caesaris et dio Signa insignira Leone
Armigerique Iovis modo colluxere, relucent
Iam modo cum geminis Rutae de flore Corona,
Ensibus apparentque nigri flavique colores,
Quis gaudet VVitil indigenae gens inclita factis,
Salue terque vale Mysum fortissime gentis
O Henriciade fama super aethere vivens:
Quis mihi sufficiet tantas in carmina vires.
Ut summo meritis Caelo te laudibus aequem,
Et satis, Herculeae celebrem virtutis honorem?
Alcides toto sama iactatur in Orbe,
Vastum, horrendum, ingens, magnis qui viribus Antrum
Praedonie Caci radicitus extirpavit.
Vivit adhuc passimque viget post funera Virtus
Martia Pelidae qui Troiam evertit et urbes
Perdidit Boo plures sub Sole iacentes:
Atque vis digna tuis praeconia laudibus addet
Maurici oaeternum Mysneidos oranemntum?
Milite tu fido fidens animoque virili
Fretus inaccessam, salebras per, et invia, Rupem
Laetus adis, Arcemque capis, quam saxea circum
Moenia, et e solido firmant fundamina saxo,
Vis ut nulla virum, non ipsi excindere ferro
Titanes valenat, licet illis brachia centum,
Centenaeque manus, manibusque sub omnibus arma.
Salue terque vale divi certissima Martis
Progenies, mihi si vena de divite Vati
Carmina sponte fluunt, mihi si non laevus Apollo
Cominusarridet, patulas et vellicat aures:
Si mihi, si merito circum mea tempora laurus


page 231

Frondet et Andaeum non irrita cura Maronem
Rite sequi insultat genio mentemque fatigar:
Tete Mauricium, tuaque inclita facta nepotes
Laevi insculpta cedro. et cannis cantata canoris
Usque legent, bibulisque! bent simul auribus illa.
Iam vale et aetheria ducas super arce triumphos,
Heroes inter Sanctos, Caelique Quirites,
Oblitus sortisque vagae durique laboris.
Rursus at interea medias invecta per auras
Nuntia Fama ruit per inhospita Saxa, per atras
Syluraum tenebras et depressas convalles,
Amnes et rapidos pernice supernolat alâ,
Impatiensque morae subito superastitit Urbi
(Qua Pons trans Oenum celerem transportat et urbi
Nomina nota facit) mediaeque illabitur Aulae
Continuo, qua tum Caesar Romanus agebat.
Et fortuna fuit, tectis tum Caesar in altis
Carpebat placidam placida sub nocte quietem,
Ad quem fama loquax ultro his est vocibas usa:
Tune potes tantosub casu ducere somnum
Caesar, et ignavae noctem indulgere quieti
Securus tanto tanti discrimine belli?
Ah nescis spes magna tui et fiducia Regni
Arx excelsa ingens Erebergum subiacet Hosti
Mauricio, armatae duicta et capta cohorti.
Necsatis: ipse etiam tantis audentiotosis
Agmine iam toto propere: deferturid urbem
Excisurum Arcemminitans ignique daturum.
Non fugis hinc praeceps dum precipitate potestas,
Omnia mox turbae turbati, urbemque videbis
Oppugnari armis, hostesque ad moenia ferri.
Eia age rumpe moras, teque ist is eripe fatis
Iam modo Nam satius praesentem avertere casum
Prudenter, certamque fuga affe ctare salutem
Quam sese incautum mediis in serre periclis,


page 232, image: delc0232

Et medios vitam vix defensare per hostes.
Sic fatus subito Nocti se immiscuit atrae,
Et totam implevit magnis terroribus urbem,
Magnus ubique pavor tremere omnia visa repente
Pectorque, et mentes hominum, Caesarque Latinus,
Ipse metu et tanto rerum molimine fractus
Corripite thalamo corpus. Sociosque fatigat:
Praecipites vigilate viri, quid stertitis, inquit,
Hostis adest, agitate fugam, celer imminet hostis,
Festinate fugam, mecumque ascendite naves,
Soluite vela citi, tortosuquee incidite funes
Ocius, et mecum trans Oeni flumen amoenum
Trailcite et saevas Mysorum evadite dextras,
Dixit, et ex aula rapidum decurrit ad amnem
Cum sociis et fratre suo navemque subintrat:
Idem omnes simul ardor habet, rapiuntque ruuntque,
Moenia desernere: secundo flumine tranant
Oenum velivo sum, et recto se limite vertunt
Villicum versus: fugientibus applicat alas
Praecipites ter ror: metus undique et undique terrox
Insequitur pavidos, tutisque e sedibus arcet
In terras alias alio sub Sole repostas.
Tantum Mauricius valuit, tam magna potestas
Mysigenae fuit Herois quem numinis instar
Semidci timuere viri timuere potentes
Teuteniae reges: Caesar periertitus ipsum.
Caesaris et Frater, boiûm Rex inclitus ipsum,
Fertimuit graviter: tam vivida pectore virtus.
Tantaque Maiestas se prodidit ore sereno!
Hos inter motus lenta dimo tas ab ira
Caesar, et his tantis bello ium Concitus orsis
Mitescit tandem et Marti diffidere discit.
Accipit in captos animum, mentemque benignam.
Sicque edeo inceptat se cumqueita corde volutat:
Desine iam tandem sine mque impone dolori


page 233

Quid iuvat ah tecum tot iam retinere per anros?
Abductum procule Patria Regnisque paternis
Iano-Fivericum Imperii qui saepius ensem
Praetulit, et facilis rebus succurrit egenis.
Ipse eriam illustri, praeclaram a sanguine stirpem
Ducit avis tavisque potens, generosaque Regum
Progenies, si prima domus repetatur origo.
Ipsum etiam toto Germania maxima tractu
Assidue coluit magnoque affecit honore.
Poenarum exhaustum satis est satis ipse superque
Failacem expertus diuturno in carcere Sortem.
Sat nemesi Themidique datum: nunc illa quiescat
Ultrix vis animi, procul omnis corde recedat
Ira, loco rigidi dominetur gratia iuris
Exeat ad mysos redeat patriosque penates
Et dulces Natos simul, uxoremque revisat
Rursus et ereptos populos sibi Marte reposcat.
Ecquid enim moror, et quidnam inclementia mentem,
Ulterius distentat, adest qui vindicet, ecce
Ingruit et nostros invadit milite fines
Caesaris haud quicquam veritus venerabile numen.
Aspice Mauricius, quo non felicior alter
Tendere tela manu: atque hostes superare feroces.
Ingenti ingentem nobis parat agmine cladem,
Vique auferre studet, manibusque abducere nostris
Germanos, quos ante Duces nova bella moventes
Vi cepi sceptroque meo parere coegi.
Hosne mihi eripiet tantone ipsi exicta facto
Gloria perpetuam pariet persecula famam,
Famam augustam, illustrem atque indelebile nomen?
Et contra nistri maiestas enthea sceptri
Desinet, et veterum morietur gloria rerum,
Quas Terra pelagoque procul feliciter olim
Plus ultra Alcidae progressus ad astra Columnas,
Exegi tremulis caeli mirantibus astris,


page 234, image: delc0234

Qua praetenta iacent spumosis sytibus arua.
Quaque suo veniens Gallus ditione propinquas
Insabriae saevis urbes male terruit armis,
Non patiar nostri quicquam decedere honori
Nom inis: at potius nostra prior exeat aula
Liber, ovansque suas sese convertat, ad auras
Protinus, et dudum sperata pace fruatur,
Coniuge cum casta, quae me per vota precata est
Suppliciterque viro veniam persaepe petivit,
Exeat, et iam nunc decedat carcere liber,
Exeat, haec summa est, haec stat sententia menti.
Sic fors sponte sua coeptis desistet iniquis
Mauricius: neque spem tantam in victricibus armis
Ponet, nec tantam praesumet pectore laudem
Dimisso Duce, quem mihi sic abducere sperat.
Exeat, et patriam Iano-Fridericus ad urbem
Cum plausu redeat: diuturno et carcere liber
Exeat: haec summa est haec stat sententia menti.
Haec ait, ac Fratrem Fernandum accersit. et ipsi
Ordine cuncta refert, et cuncta retexere mandat
Capto audita Duci, libertatemque petitam
Speranti spondere, dataque addicere dexitrae.
Hortus in Arce fuit summa laetissimus umbra,
Plurima qua passim ramis felicibus arbos
Surgit humo et vario fetu cumulata gravescit
Laurus hic teneras et amantes slumina myttas,
Hic corylos dulcesque pyros, malosque virentes
Ingentem terra videas attollere Silvam
Hinc atque hinc pulchro digesti ex ordine vites
Frondea complexu foliorum utnbracula texant.
Parte alia variis vestia Rosaria vernant
Floribus, atque rosis et mu ticoloribus herbis
Nardus ibi bellique comant lychnisque decora,
Pallentes violae, foliisque amaranthus amaris
Ocymus, et flavo Chrysanthema tincta colore,


page 235

Et flores alii Tellus quos Itala tractu
Educaromniparo; Florae sacra dona benignae.
Hoc horto primum nova res oblata dolorem
Heniit Heroi Eusifero, et sperare salutem
Iussit, et afflictis melius considere rebus
Hic etenim Horûm Rex invictissimus ipsum
Fernandus dictis ita compellavit amicis:
Salue terque vale; Dux illustrissime quondam
Saxoniae. Mysumque et Tyrigentûm priscorum.
Ambiguis fortuna rotis, et turbine coeco
Fertur, et ancipiti nunc hos nunc occupat illos
Progressu atque iterum nunc hos nunc deserit illos,
Tu testis, Te Sors fatis agitavit iniquis,
Casibus implicuit dubiis. Regnoque paterno
Expulit et Fratri victum subiecit, ut omne
Exigeres septus circum custodibus aevum.
Nec tibi post eslet Patriam spes ulla videndi:
Ast aliter visum Fratri cui gloria stirpis
Cognita Saxonicae et proauûm pia facta priorum,
Qui non ignarus Martis, Sortisque sinistrae
Multiplicisque mali miseris succurrere novis:
Ergo age mitte metus omnes liberrimus esto
Caesaris indultu, ad dulcesque revertere natos,
Et cape depositas, regni moderamen habenas
Rursus, et im perita populis velut ante, patritis.
Haec tibi erunt studia adversis desuescere bellis,
Caesaris et toto venerari pectore numen.
Promissam servare fidem vitamque per omnem
Emeriras tanto pro munere soluere grates.
Dixit. et amplexus dextram de more, Cycnaei
Summa ferit capitis signoque hoc foedera firmat.
Talibus Austriadae dictis Dux Saxonus imo
Ora tenet defixa solo, atque immobilis haeret
Intentos voluens oculos neque reddita tantum
Libertas movet aut patriam spes facta videndi;


page 236, image: delc0236

Quantum Semidei clementia Caesaris ipsum
Commovet et tacita mentem dulcedine mulcet.
At tandem geminas tollens ad sidera palmas
Incipit, et talis effundit ad aethera voces:
O quem Te memorem Caesar! namque haud tibi vultus.
Mortalis neque mens hominem arguit; aut Deux extas,
Aut Heraclidûm veterum desanguine cretus.
Quid merui immerito quaenam indulgentia tanta
Obvenit: unde mihi lux haec tam clara favoris
Offulget? Tunamque meos miserare labores
Omnibus exhaustum me casibus, omnium egenum
Libertate beas, rursumque in Sceptra reponis,
In solimque locas; dignas persoluere grates
Non opis est nostrae Caesar neque, quicquid ubique est,
Gentis Saxonicae toc tempestatibus actae
Hactenus atque tuo solitaese opponere sceptro.
Iova tibi siquid pietas sintera meretur,
Siquam diva tenet caelo clementia laudem:
Praemia digna ferat, vircsque subiade ministret,
Bellorum ut tantos valeas compesere fluctus.
Ante pererratis utriusuis patribus Orbis,
Aut Saxo Euphraten bibet aut Babylonius Albim:
Quam rantum exstinguant secura oblivia factum.
Fidus ero neque mî quisquam persuadeat unquam
Promissam violare fidem, frustraque deinceps,
Caesare cum domino vana contendere pugna.
Dextera pignus erit pacti; nihi maxima rerum
Verboriumque fides fuerit, dum Spiritus artus
Hos reget et circumstabit praecordia sanguis.
Haecfatus dextram Fernando iungit, et una
Caesaris ad sedem recto se tramite confert.
Scilicet hoc iterum libertas integra poscit
Iano Fridrico cessir; verum ipse benigni
Caesaris immenso mentem commotus amore,
Sponte sequebatur, tamen, et quascumque per oras


page 237

Contendebat iter Caesar, comes ibat eunti,
Tanti ardoris erat pietas in pectore vernans
Se gratum praestare animo studiisque paratum.
Iamque fere ternos perfecerat ordine menses
Titan aestivos expirans igneus ignes.
Decursque cito Librae tendebat ad Astrum
Erigonen fugiens. cunctis pomifer hortis
Autumnus cornufundebat divite dona.
Et tum concilium magnis de rebus agebat
Caesar in augustis Augustae moenibus urbis.
Hîc tandem Princeps excedere Caesaris aula
Ardet, et inde domum post facta exhausta reverti,
Cogit amor verus patriae, atque immensa cupido
Uxorem caram, carosque revisere natos.
Ergo in conspectum placidise Caesaris offert
Laetus, et haec laeto coram sermone profatur:
Maxime Teutoniae Victor, quo sospite numquam
Resequidem Imperii fractas aut regna fatebor,
Nobis pro tantis meritis, et nomine tanto
Exiguae vires; nec si mihi ferrea vox sit,
Nec si sint linguae centum, sint oraque centum:
Omnes donorum formas nomerare tuorum,
Omnia virtutum percurrere nomina possem,
Quîs Te Iova potens reliquis ex omnibus unum
Exornavit, io, Titan velut aureus Orbem
Claris irradiat radiis, et lampade lustrat:
Sic tu proiceres iubar omnibus Orbis in oris,
Et totum hunc mundum virtutibus illustrares.
Ipse equidem tanti testis sum Numinis, ipse
Expertus loquor; ut te cura remordeat isthaec,
Parcere subiectis, et debellare rebelles.
Tu mihi quodcumque hoc capitis, tu sceptra, meamque
Restituis sedem, rursumque in regna remittis,
Tyrigetûmque facis veterum, Mysumque potentem.
Ecquid (io) meritis reddam pro talibus usquam?


page 238, image: delc0238

Nil equidem video; tuus ô Romane, quod optes
Explorare labor, mihi iussa capessere fas est.
Haec ubi dicta; manum dedit et superaddidit ultro
Cum gemitu: Salue aeternum mihi maxime Caesar,
Aeternumque vale, multos extende per annos
Vitam felicem, et per tanta pericula iactum
Tandem grata quies. et pax optata sequatur.
Aspiret Deus et senii hoc in limine primo
Protegat, et casus te concomitetur in omnes;
Ut sub te magis atque magis Germania crescat,
Innumeris erepta malis, et libera bellis,
Utque tuis Pax fota alis argentea passim
Floreat, et Latii maiestas enthea Regni
Immensum capiat feliciter incrementum.
Haec Ioannides digressu dicta supremo
Fundebat corde ex imo suspiria ducens.
At Caesar contra verbis ita mollibus infit:
O ingens nostri spes, et fiducia sceptri
Ioannes Frideruce satis tua cognita virtus
Altius aetherias iam dudum eluxit ad arces:
Si quid parte mea studii promittere possum,
Quod fieri verbis, factisque potest praeclaris,
Quantum animus viresque valent, in te omnia certe
Constabunt, et si qua viam fortuna recludet,
Imperio et veteri te restituemus honori.
Sic ait, et dextram dextrâ coninngit, et ultro
Subicit: ô tatii princeps clarissime Regni
I, precor, et posthac melioribus utere faris:
I, precor aeternumque vale, tua splendida virtus
Splendescat magis; et magna in praemia ducat.
Vive diu felix, longis liberque periclis
Longaeuâ moderare tuos in pace colonos.
Hocprecor, hoc dextro firmet Deus omine votum.
Talia dicta refert seque in penetralia tecti
Interiora refert: Ast ille egressus ad aedes


page 239

Hospitii tendit gressum, sociosque requirit
Exhortans, cogat sua quaeque viaeque paret se.
Postera vix summos spargebat lumine montes
Orta dies secum reveheus opera atque labores.
Ipse datum molitur iter laetusque relinquit
Augustae augusto structos e marmore muros.
Olii per campos, qua proxima meta viarum,
Sublimes in equis directo limite pergunt.
At Montem diri (si qua est ea fama) Neronis,
Quam Noribergam melius dixêre minores.
Huc ubi pervencum: venientibus ilicet ingens,
Mandato procerum campis qui fatus apertis
Occurrunt solitoque illos de more secundis
Excipit auspiciis, secumque reducit ad urbem.
Hîc studio effusae matres, et vulgus inane
Invalidique senes, pueri, innuptaeque puellae
Undique circumstant turres, aut tecta domorum
Obsedere; alii portis bipantibus adstant,
Atque Ducem intrantem muros per strata viarum
Certatim adspectant atque admirantur euntem
Attonitis intenti animis; ut mille labores
Milleque pertuierit pro relligione pericla.
Te gerat in facie magnum et memorabile signum
Vulneris, et pietas ut toto eluceat ore!
Hinc se Bambergam recipit, quâ plurima radix
Surgit humo dulci mellis perfusa liquore.
Inde Coburgiacae succedit moenibus urbis,
Et tandem veterum saltus egressus opacos
Tyrigetûm, patriâ laetus tellure potitur,
Aequoreosque attingit agros, urbique propingquat
Vinariae qua tum coniux, Natique tenebant
Sedem quam seri quoque post tenuere nepotes.
Hîc ubi florigeros procul adventare per agros
Transuctos validis sociosque Ducemque caballis,
Turtibus ex altis, vigiles videre ministri:


page 240, image: delc0240

Confestim duro bombardas aere rigentes
Corripiunt manibus, rapramque in fomite flammam
Sulphureo immittunt repletis puluere thecis.
Nec mora; continuo totam, vis ignea cannam,
Persivit, et subito sonor intonat impete facto,
Ac contactu ac anfractu, arcto fractus, et actus
Aures, atque auras atque antra horrentia saxis
Permeat, implicat, involat incitat occupat opplet:
Quo sonitu, tonitruque Polusque Solumque tremiscunt;
Non secus ac quando summo iaculator Olympo
Iupiter ignivomos glomerantia fulmina nimbos;
Horrendo tremuere Salumque Solumque fragore;
Haec super aeria; clangunt planguntque peraedes,
Quorum asprum sonitum reditum, tum cum sociis, cum
Andiit infremere, ingemere undique et undique, ad urbem,
Cum applausuatque ausu hoc invenuque senumque decenti,
Tenderet, atque animis laetantibus exsultavit,
Quondam Saxoniae, quae maxima proximaque axi,
Duxac Lux, Fax et pax, ac Lex Rexque colonis.
Audiit hunc strepitum, crepitumque sonumque tonumque,
Egreslusque fuit silvis Silvanus amoenis,
Visendi studio, tanti quae causa tumultus,
Et cur per totum crebresceret aethera clangor
Campanarumque, et tormentorum ferus horror.
At simul in plano circum tulit aequore vultus,
Ardentes voluens oculos; videt agmine nigro
Iano. Fridricum succedere moenibus urbis,
Vinariae. et laetos venienti applaudere cives
Tt vidit: totum penetrarunt gaudia pectus
Ocius; arbustisque ex omnibus Ocius omnes
Ad se sertigeras Dryades reuocavit, et omnes
Fontes ad gelidos habitantes undique Nymphas.
Ipsae Silvani magnis clamoribus actae
Elatebris improviso frondentibus adsunt;
Quas ita Silvanus verbis affatur amicis:


page 241

Incolumis patriam iam nunc remeavit ad urbem
Iani Fridricus, nemoris qui maximus huius
Cancta tenet, lateque his solus praesidet aruis.
Quae vos ergo putris segnes socordia tardat,
Enthea progenies, mea curaque maxima Nymphae?
Festinate moras, reliquos auferte labores,
Unan imesque omnes animis, et vocibus una
Ingeminate sacrum mellito gutture carmen.
Talia voce refert: illae data iussa capessunt
Protinus; in morem circum circaque, coronae
Quercus sub viridis resident frondentibus umbris,
Suaviter et melos hoc lingua modulanturagresti.

Hactenus luctus satis est doloris
Hausimus; longe patriis ut Oris
Heros abfuit Ensifer.
Iam meri risus redeant in omne
Gaudium mentes redeat, redit, qui
Heros abfuit Ensifer.
Casibus septus fuit inquietis,
Hinc tam en liber caput ipse rursum
Heros extulit Ensifer.
Gloriam Christi, Patriae salutem
Arduis vitae dubiae periclis
Heros praetulit Ensifer.
Iam suâ Victor pietate partam
Perpetem famam, decus et perenne
Heros rettulit Ensifer.
Ingemant diro Furiae sub Orco,
Entheae gaudent Charites Olympo
Heros gaudet et Ensifer.
Infremant fauces Stygis aestuosae
Plausibus plaudit tremefactus aether
Heros plaudit et Ensifer.
Frondeis ornata comis vireta


page 242, image: delc0242

Arborum laeto resonent susurro:
Heros salueat Ensifer.
Floreis Chlaris redimita sertis
Perstrepat totas ita laeta valles:
Heros salueat Ensifer.
Namque per cunctos ubicumque tractus
Firmiter cultum pietatis almae
Heros asseret Ensifer.
Improbum Martis studium cruenti,
Atque conatus Eridis malignos
Heros deseret Ensifer.
Pax, et inunptis comitata Musis
Cecropis cultas peragrabit urbes,
Heros annuet Ensifer.
Faustitas rerum, Ceres, et Lyaeus,
Et Pales agris sua dona spargent;
Heros annuet Ensifer.
Subditi lentis resides sub umbris,
Occinent gratum melos: et benigne
Heros annuet Ensifer.
Haec Dryades Nymphaeque canunt; simul omnia circum
Undique responsant tempe, Vallesque profundae.
At Silvanus ad haec paucis: iam claudite carmen,
Ite redite domum, Silvarum numina, Nymphae
Heros successir muris Arcemque subivit,
Interiusque virûm plausu studiisque faventûm
Consonat urbs omnis, vocemque excelsa volutant
Moenia, et assensu totus circumsonat aether.
Haec ait: At clymphae fugiunt, sedesque revisunt
Quaeque suas. Quare quoque tu defessa labore
Calliopeia tui redeas Heliconis ad hortos.
Tertius exactus labor est, et tertius una
Perfectus liber est; liber modo carcere rursum
Iani Fridricus patriam deuevit ad Urbem.


page 243

LIBER QUARTUS, Ioanni-Fridericidos. Dux sua fata redux, inter convivia, narrat, Et mala, qua vera pro pretate tulit.

ASt Arx interior regali splendida luxu
Instruitur, mediisque parant penetralibus Aula
Auratae reduci convivia debita Patri.
Exoritur magnus spaciosa per atria clamor
Currentûm iuvenum sociosque in tecta vocantûm.
Adstant ardentes Famuli; pars addere flammis
Lactentis vituli tergum, pinguemque ferinam,
Nec non et boscas, turdosque, novasque rubetras:
Pars quoque muraenas, et amantes frigida troctas,
Salmones mullosque, lupos grandesque Cyprinos
Diripiunt spinis, exemtaque viscera nudant:
Pars in frusta secant vastoque lebete reponunt:
Mensas exornant alii, pictosque tapetas,
Et Tyrio expandunt perfusas murice veftes.
Pars mappas tonsisque ferunt mantilia villis,
Appenduntque tholis; patulis promuntque canistris
Artclaboratam Cererem manibusque decenti
Ordine disponunt orbes ex aere nitentes.
Qualis messe viros prima, perspicea rura,
Exercet sub Solelabor: cum farris adultos
Falce metunt culmos autquando grandia taudunt
Obnixi frumenta humeris, aut quando maniples
Imposiros plaustris revehunt flaventibus aruis,
Et sua distendunt cerealiaus horrea donis.
Feruet opus; toto destillat corpore sudor.
Tum vero Senior nato comitatus utroque
Iano-Fridricus simulipse, Aulaeque Senatus
Magnatosque suis atavis, abavisque potentes
Conveniunt, stratoque super discumbitur ostro.
Dant samuli manibus lymphas; pars fercula mensis
Optatasque dapes ponunt; divina Sacerdos


page 244, image: delc0244

Vota canit precibusque Deum compcllat amicis;
Rite secundet ut has epulas ante ora repostas.
Interea phialas auro gemmisque rigentes
Expediunt, iussique ferunt et nectare dulci
Disrendunt, longoque locant ex ordine mensis.
Ingens argentum, argentoque insculpta relucent
Fortia facta vicesque Ducum quos Saxonis aula
Extulit, et summo fama exaequavit Olympo.
Vescitur et Princeps, Proceres vescuntur obeso
Aeripedis tergo Cerui, mulloque trilibri.
Postquam prima quies epulis, et fercula prima
Sustulerant, et primus amor compressus edendi:
Inter se fari, curas et demere dictis
Incipiunt, variisque trahunt sermonibus horam:
Hic quid Turca struat coeptis immanibus; ille
Hispani Gallique refert fera proelia Regis;
Tisiphones alius rabiem rapidumque furorem
Nuntiat, interitumque hominum, pecudumque nefandum
Luget, et ultricem verbis exaggerat iram
Iovae, qui sumat meritas ob crimina poenas.
Et pius interdum paucis interserit Heros,
Quae sanctâ dudum pro relligione tulisset.
Praecipue Nati Iano-Guilielmus, et alter
Iano-Fridricus porrectis auribus ambo
Intendunt, sortemque Patris mirantur acerbam.
Multa super bello rogitant, et carcere multa.
Quin age chare Parens nostro spes reddita Regno
Rursus, et afflictis solus fiducia rebus,
Incipe nunc primaque recense ab origine nobis
Insidias Ditis varias, casusque sinistros,
Fortunamque tuam, totamque ex ordine vitam,
Nam te iam gelidae portat vicina senectae
Omnibus exhaustum fatis et casibus aetas.
Certe haec nos semper memores meminisse iuvabit,
Et nostris eadem memorare nepotibus olim.


page 245

Conticuere omnes, et facta silentia tectis,
Tum Ian-Fridricus senior, cuiplutima mento
Obsita canities placido sic pectore coepit:
O dulces Nati; mea spes, mea magna voluptas,
Solamenque meae requiesque, optata senectae,
Ingentem cupitis me iam renovare dolorem.
O dulces Nati: nostrae spes unica Gentis:
Ingentem cupitis me iam renovare dolorem:
Quo me sors adversa et lamentabile fatum
Impulerint miserum, quaeque ipsa pericula vidi
Et quorum mihi causa fui, dum fortiter hostes
Adversus rabidos verae Pietatis honorem
Defendo, tueorque fidem. Quis talia fando
Cyrcolpum. Lapithumque aut Thracum sanguinis unus
Temperet a lacrimis? et iam vis vivida mentis
Deserit exhaustos artus fessosque labore.
Sed si tantus amor casus cognoscere nostros,
Et mea vos breviter iuvat exaudire pericla,
Incipiann. Secli cum tertius huius, luni
Sub mensis casu extremo, revolubilis annus
Iret, et ete tra virides protruderet herbas:
Me Genirruix Sophiae (genus alto a sanguine Patris
Mechelburg viaci) Iano sociaata Parenti
Nascentemioverum vitalibus intulit auris;
Intulit: at pailo postmorte erepta recessit
Sedes ad siperas tempe sacrata Beatis,
Aciamtummedio signum memorabile tergo
Impressit Natura; Crucem, quae nuntia fati
Extitit adversi do cuit post exitus ingens.
Ex hoc nam vari is me, Sors inimica procellis
Excipit, atque aline. Valiis in sata revoluit.
Nec tulit omnipoen srerum inoderator Iova
In turpi charam luxu taducere vitam:
Sed varios casus, varia et discrimina rerum
Obiecit, duramque crucem perferre coegit.


page 246, image: delc0246

Vix mihi prima genas vestibat flore iuventa,
Cum (nam tum primum Sors indulgere favorem
Coeca videbatur) Regis (atharina Philippi
Filia connubio mihi despondetur habenda;
Hic ubi Francorum Moenus praeternatat urbem.
(Carolus et Fernandus enim, duo lumina terrae,
Affinem sibi me voluere adiungere Fratres.
At modo me vana delusit imaginis umbra
More suo, dubiis Fortuna invecta quadrigis.
Namque ubi me Latii contra fera monstra Tyranni
Concertare vident, penitusque in vifcera lapsum
Lutheri summo delatum ex aethere dogma:
Consilium subito vertunt. Sponsamque iugare
Coniugio renuunt, Regi sociamque potenti
Qui Portugaliam lata ditione regebat,
Effigiesque Deum ficta pietate colebat.
Tanta est humanae levis inconstantia mentis,
Non tam Luna suum propere variaverit Orbem,
Non ita praecipiti volitant cum flamine venti:
Quam cito, Fortuna faciem mutante serenam,
Vertuntur species animorum, et pectora motus
Nunc alios, et nunc alios, aliosque vicissim
Concipiunt, secumque fovent, ex seque remittunt.
At non idicrco mihi spes fuit omnis adernta
Coniugii Cliviae Dux illustrissimus Aulae
Hanc mihi tum tenera florentem aetate Sibyllam
Connubio iunxit stabili, propriamque dicavit;
Ut commune foret rebus solamen in arctis:
Cum qua, bis denis quinisque fluentihus annis,
Exegi vario rerum in discrimine vitam;
Expertus veramque fidem, studiumque colendi
Numini aetherei divino in pectore flagrans.
Exin cum firmata virurn me fe cerat aetas:
Fernadaus; cultis Boium qui praesidet agris,
Pannoniaeque tenet populos, et nobile Regnum;


page 247

Rex Romanorum voluit, Dominusque vocari.
Germanique loco, cunctis dominarier oris
Teutoniae, et secptro gentes frenare superbas,
Quocrca Genitor iam tum maturior aevo
Obtusique pedis morbo vexatus acerbo,
Agripp Imagnam medimittebat ad Urbem;
Ut reliquos inter Proceres, Septemque Virorum
Concilium, atriae pro libertate vetusta
Certarem, non passus uti stata tura statasque
Leges quas Quatus posuisset Cardus olim,
Haec Regis nou tas ausus vio aret iniquo.
At lcet obst terim, verbisque odia incita Regis
Impulerim; tamen eventum Fortuna sinistrum
Attulit, et temere leges elusit avitas
Turrigerum illustri Patrum septus comitatu
Ferdimandus Aquis granum deducitur, atque
Remfico ritu pariter Regnique cororam
Et sceptrum Regni atque insignia cuncta capessit.
Interea iam tunc exhaustum aetate senili
Heu Genitorem, omnis curae casusque levamen
Amitto ioannem; hic me Pater optime Natum
Omnibus obiectum Martis Sortisque periclis
Deseris, et superas felix concedis ad arces;
Hîc ubi se Silvas inter nemorosaque tempe
Exerit Arx duro Suveinizia condita saxo.
Hinc magis atque magis magno Romana paratu
Alecto tacitos bellorum accendere motus,
Caesatis et cunctos irarum effundere fluctus,
In caput excidiumque meum, sociumque meorum,
Quos mihi sancta Fides pacto coniunxerat aequo,
Qua montes inter, curuis sub vallibus extat
Longa laborifexis Smalcaldia culta colonis.
Ipsa Oratores ad me Babylonia Thais
Fraudibus instructos variis ac arte Lotina
Allegat, facies et se transformat in omnes;


page 248, image: delc0248

Fallendi studio saevique ex more Chelydri
Mox nexat nodos, modo squamea terga resoluit.
Cuncta viis tentat variis, et conscia fraudis
Consilia exquirit secum secumque volutat,
In partesque rapit varias, perque omnia versat,
Si qua concordes possit disiungere mentes,
Molirive malum, clademue inferre cruentam,
Et bello nostram funesto excindere gentem.
Concilium simulat, coecasque in pectore fraudes
Dissimulat cunctosque uno iubet ore fateri
Romam Christicolae matremque caputque cateruae.
Heu scelus! heu nimis! heu regnandi dira cupido!
Dira cupido, sacris penitus contraria dictis!
Siccine caelipotens Iousque hominumque Sacerdos
Iussit? an imperii sibi summere iussit habenas,
Vulnificoque suas voluit compellere ferro
Christus oves, quas ipse nefanda morte redemit?
Sceptrigeros eacura viros, Regesque fideles
Adiuvet, his solis rerum est commissa potestas
Defensare pios, et debellare rebelles,
Quis amor et studium castos pervertere mores,
Et placidam saevo pacem turbare tumultu.
Nec Petrus ille, satum quo se mentitur Adulter,
Talis in hoste Nerone fuit: non improba sumsit
Arma sed admonuit cunctos, ut mente sequaci
Iura Magistratusque colant, sanctosque Senatus:
Nec quisquam divo sancitus numine Pastor
Imperitare gregi coeptis immanibus ausit,
Et fratres socios sceptro frenare superbo.
Bella atque arma gerunt, Mavortia pectora, Reges
Queis DEV Somnipotens strictam concredidit ensem.
At vobis numquam veniat tam dira cupido
Regnandi, Christus sancto pius edidit ore.
Ast Antichristus ius omne abrumpit et ultro
Iuvertit fas atque nefas, ac more Tyranni,


page 249

Non dubitat placidos ad bellaque lacessere Reges,
Non ipsos dubitat sibimet subiungere Reges,
Et capiti insultare ferox, furtisque subactus
Ipsorum immanes ceruici infligere plantas,
Heu scelus! heu Stygio non eluctabile fundo!
Talia versanti, et mecum altius expendenti
Semper Romulidum mihi tum suspecta fuerunt
Alloquia, et faciles aditus, nec credere quivi
Pontisicem tantas agitare in pectore curas,
Vera ut relligio toti incresceret Orbi,
Quicquid erat, metui Latios et dona ferentes
Spondentesque merum placido sermone favorem.
Non secus ac Pastorsyluis horrentibus errans
Balantumque gregem nemorosa per avia ducens,
Omnia tuta timet, fruticumque latere sub umbris
Infensos pecorique lupos pecorumque Magistris
Autumat, ac per cuncta oculos loca circumvertit.
Et iam tum mihi permulti crudele canebant
Pontisicis scelus, et taciti ventura videbant.
Nos contra inter nos proprias componere lites.
Condere amicitias, et foedera firma pacisci,
Ac Reges, pluresque Duces, urbesque sacrati
Imperii solito fidei coniungere vinclo.
Nam veluti condenso innexa hastilia fasci,
Vis haud ulla virum potis est divellere dextra:
Haud aliter rigida Bellona armata securi,
Horendum licet ore tonet, non viribus ullis
Vincere, necfunesto illos excindere ferro
Eualet: una quibus mens est ac una voluntas,
Unus et insontem Patriam defendere nisus.
Ast haec dum nostra inter nos regione geruntur:
Pannoniam in magnam Scythicis illapsus aboris,
Thrax subito Solymannus adest, et coedis et ignis
Terrorem ingeminat rigidum furit ore cruento
Persidus, et saevo loca plurima milite complet.


page 250, image: delc0250

Heu gemitu fremituque strepit conterritns Ister
Totus et armorum nobis procul imminet horror.
Ecquid agas? patriis illuserit advena regnis
Praedo iste, Hunnorumque omnes impune per agros
Edigerit tantam stragem, tot merserit Orco
Funere tutque suis viduarit cinibus Urbes?
Ergo licet nobis Hostis pro nomine tanti
Exiguae vires, et vis inimica prominquet,
Ipsis et nostris Mars ingruat efferus oris:
Caesaliis ramen im periis paremus ovantes,
Ad belliaux lium mediocres undique sumtus
Contrahimus: dat quisque volens facilisque per aequam
Argenti iussi partem, et mandata facessit.
Haud procul hincatavis colitur fundata vetustis,
Urbis Vvurtzenae sedes, ubi turbidus arua
Interopima Soli rapido fluit agmine Mylda.
Sola haec argenti iussam persoluere partem
Abnuit, et studio frustra obluctatur inani,
Maurictusque orbis Mysi defensor et Urb s
Arma citus capit arma suis properata colonis
Imperat, huic subito rapti, occurrere telis
Cogor, et invitus tentare peticula belli,
Cuncta gravi trepidare metu, frustraque malorum
Velle moram; magno glifcit discvordia motu,
Et caompo Martis praesens apparet imago
Ocius, et patrio exardescit Mysnia belio.
Iam tum vere novo viridi se gramine laeta
Vestibat tellus, et templa per omnia passim
Cantabant superas reducem sub luminis auras
Christum Victorem caeloque ereboque potentem,
Victricique manu victricia signa gerentem;
Nec non antiquo veterum de more parentum,
Patres cum natsi, tunc intra tecta domrum
Libabant pingui stillantia libal: quore.
At veor satis huc se poscentibus uler


page 251

Princeps augusta Cattum de stirpe Philippus
Attulit, et generum tantis desistere coeptis
Impulit, et rabidas dictis compescuit iras;
Non passus meritis, et autio sanguine ivactos
Inter se adverso adversos decernere ferro,
Et Patriae validas in viscera vertere vires.
Non etenim propriis inferre penatibus arma
Excidiumque immane decet: velut extera numquam
Bella forent; nulli miseris morerentur in oris
Pannoniae Geticis transfixi pectora telis.
In Patriae pudeat convereiere viscera vires;
O Nati, mea progenies, pietate magistra
Hoc superatenefas, almaeque assuescite Paci.
O utinam fecissetidem saevumque furorem
Misisser, Guelpha prgonatus or gine Princeps
Henricus, belli antea alios cupidissimus omnes.
Quid memorem innumeras caedes, quidque illius acta
Cetera? (vos etiam memores memorare potestis)
Finitimas magnis implet terroribus Urbes
Efferus, argenti per vim permulta talenta
Extorquet, studio tantumlaetatus inani.
Quin etiam proprios igni ferroque colonos
Insequitur, populatque suis cultoribus agros.
Caesaris at tandem inssis excita severis
Saxonia in bellum coniurat, et omnis ad arma
Confestim properat, certantque avertere cladem
Instantem, Patriamque volunt defendere terram.
Prorumpunt, Hessoquemfremunt ductore Philippe
Acriter; iniustum iustus dolor urget in hostem,
Et meritam Henricus laesos accendit ad iram.
At vero (Nemesis quassat dum dira flagellum)
Himotus animorum et tanta incendia belli
Principe mox capto, penitus compressa quierunt,
Rursus et his terris pax exoptata reluxit.
Ast istam tantum osteudit Fortuna, neque ultra


page 252, image: delc0252

Concessit. Nimium nostra haec Germania felix
Visa tibi Mavors, propria haec si dona fuissent:
Sed subito totis in proelia viribus ire
Institutis, gentesque paras delere quietas;
Quis modo Lutherus caelesti numine plenus
Voce Dei monstrarat iter felicis Olympi,
Thaidis et Latiae certis cognoscere signis
Obscuras fraudes atque infames Hymenaeos
Ediderat caelo praecepta afflata supremo.
Ilicet ad bellum toto concurritur Orbe,
Et strepitum armorum horrendum Germania passim
Audit, et excita Ausonia et iam mobilis ardet
Martis amore trucis, saevaque cupidine ferri
Mittitur antiqua Latiae Meretricis ab urbe
Farnesius, rabie ante alios truculentior hostes,
Has ausus voces ultro iactare superbas:
Iamdudum meditor mecum bella horrida bella,
Atque Albim fusi spumantem sanguinis imbri
Adipectare lubet, rapidumque agitare Caballum
Stragem per mediam, foedoque fluentia tabo
Corpora caesorum, ut spargat levis ungula rores
Sanguineos, mistaque cruor calcetur arena.
Hic monstris sfuriarum atrarum accensus acerbis
Improvisus adest, se cumque ad bella cohortes
Haud paucas rapit, ac, Apri de more furentis,
Fulminat ore minas, et caelum territat armis.
Quin etiam Caesarnec non Fernandus utrique
Una in bella ruunt, atque ocius agmina cogunt,
Et sibi subiectas agitant in proelia Gentes.
Nulla mora est: medios bellax Bellona per agros
Teutoniae furit, ac arma arma arma arma la cessit.
Undique terribilem sonitum tonat aere canoro
Buccina et assensu conspirant tympana rauco,
Crebrescitque virum vox, atque hinnitus equorum
Undique per campos, bellum undique et undique: bellum.


page 253

Ex illo retro fluere et sublapsa referri
Res nostra, et penitus Sors despondere favorem
Visa fuit. Tantam Sociis suadentibus arma
Audemus Patria bellorum avertere molem.
Idcirco summa pro maiestate lehovae
Insontes animas in aperta pericula Martis
Ponimus, adversosque viriiliter imus in hostes,
Nil numerum innumerum veriti, rabiemque severam.
O modo si nobis Fortuna haud laeva fuisset!
Forsitan et patrias remeassem victorad oras.
Ast aliter Iovae visum fuit: omnis ab ipso
Vita fugax hominum, vitaeque in iuria pendet.
Ipse regit, voluitque vices: quod cuique ferendum
Imperat, et cisus sapiens moderatur inanes.
At quid egobaec autem mequicquam nota revoluo?
Quid moririimerea fugit irrevocabile tempus
Haec nota haec aninis haerent simul omnia vestris.
Id potius (faciles arimos adhibete) docebo:
Ut me cunctipotens voluit Rex aetheris alti,
Digna indigna pati, et varios tolerare dolores:
Dum quinos duris septus custo dibus annos.
Omnibus amissis, patria pracul exulo Terra
Iamdadum haec vobis cupio enumerare pericla,
Quo magis, erepto tantis Genitore periclis,
Illibata pias pertentent gaudia mentes,
Utque magis Pictas praecordia feruida circum
Ardescat Iovae meritis pro talibus ultro
Ore animoque pio dignas persoluere grates.
Ut Patriae infelix oras, urbemque relinquo
Leucoridos (namsic DEUS et mea fata volebant)
Provehimur ceteri, vicina per oppida, curru,
Ac Hallam petimus, longeque videmus ad astra
Obscurum ardentes fumum exhalare Caminos
Altius, et subito nigras concrescere nubes.
Hinc per Tyrigetum campos, tractusque paternos,


page 254, image: delc0254

Undeiterad Francos cursusque brevissimus exit,
Deferimür saltusque citi peragtamus apertes,
Bambergamque subimus, ubi consedit, et ifthoc
Terruis advenru Boios, qui Fratris avitum
Accipere imperium, et sceptro parere potenti
Forte recusabant, bellumque immane movebant
Indeviam celeres porro tentamus et Urbem
Venimus antiquam Neto quam posnisse Tviannus
Et quondam finxisse suo de nomine nomen
Creditur; at fezis fama est obscurior annis,
Hinc bavarum tractus, strique relinquimus arua,
Et tandem Augustae nos Urbs ditissima saluos
Excpiit; hic Sortis tot tempestatibus actus
Ire iterum in lacrimas, iterum mea cordedolenti
Fata quaeri, et crebras in flecum ducereuces
Cogor et innumeros animo exhaurire dolores,
Porte dies aderat festus quo luminis auras
Intravit, Regum genus alto a sangrine Caesar.
Scena Foro in medio multis suffulta coluamis
Regifico instruitur luxu citumque supraque
Arte laboratae vestes pictique capetes
Undique dependent fixi laquearibus aureis,
Vertice supremo Cavea; isthic agmine longo
Stabant assueti cannas inflare canoras,
Aere ciere viros animotque accendere cantu,
Stabant, implebantque leves clangoribus auras.
Tum postquam Incis tam terlia labisur hora,
Maioresque cadunt alt de montibus umbrae:
Huc sese septus Procetum, Septemque Virorum
Ante omnes Caesar longe invict ssimus Heros
Consessu medium tulit extructoque resedit
In solio, circum dextra laevaeque frequentes
Circumstant comites auro gemmisque nitentes.
At mox inde iterum septem comitante Virorum
Agmine Caelar init tecti penctiale propinqui,


page 255

Et pulchros splendenti humeros inducitur Ostro,
Iamque adeo regaliartus indutus amictu,
Stellabat gemmis, corpu que inciuserat auro,
Et dextra sceptrum, capitisque in verticegestat
Fulgentem late gemmis auroque coronam.
Qualis erat quondam populis cum iura subactis
Concilio in medio Procerumque patrumque dedisse
Fertur primaeva Romanus origine Caesar
Iulius; a magno demissum nomen Iulo:
Sic Caesar redit, et circum comitatus aguntur
Vestibus insignes solennibus Electores,
Procedunt scenam repetunt, ac ordine iusto
Conscendunt, stratoque uper discumbiturostro.
Haec vibi facta: foro praeceps equitatus aperto
Ingreditur, propereque datis agitatur habenis
Ad scenam rapidique volant velut impete facto.
Exoritur stridorque pedum, clangorque tubarum;
Quad upeoante sono ferit ac terit ungula terram.
Exin Mauricius Ducibus cum plu ibus Heros
Progreditur, medioque foro consistit, et inde
Binos ipse Duces praemittit, ut ocius ipsi
Caesaris aspectum subeant, et more recepto
Exotent aditum nec non quaesumma negoci
Paucis expediant, atqueipsrexacta reportent.
Post autem toto prolabitur agmine Princeps
Mauricius nobis consanguinitate propinquus,
Atque sub ora venit Romani Caesaris ipse
Cum sociis; ibant iuvenes ex ordine deni,
Signaque dena manucum multi coloribus armis
Gestabant, ditionum insignia diversrum.
(Hîc quoque ceruere erant Terrae, quae subdita sceptro
Ante meo fuerat, praesignia signa sed ante
Insano Martis malesuadierepta furore)
Postquam altam ventum in scenam, Soliumque superbum
Caesaris: actutum duplicato poplite Princeps


page 256, image: delc0256

Procidit; et genua amplexus sic farier infit:
Maxrime Teutoniae Rector, gentisque togatae
Quem famâ summo divina potentia Caelo
Exaequat, populosque dedit superare feroces.
Non ego cuncta meo benefacta revoluere coepto
Alloquio quis me te nil tale merentem
Hactenus accumulas, magnum testatus amorem.
Unum praeterea donis ingentibus istis
Adicias, tua nec clementia regia cesset.
Ut mihi Leucoridos modo capta ad moenia nuper
Ensiferi titutum Ducis ac insignia coram
Pollicitus, meminisse potest, meminisscque fas est.
Nunc age promissis maneas Rex optime Regum,
Meque, precor, tandem promisso munere dones,
Concilio in tanto Procerum septemque Virorum.
Non ego, non Frator, nostrique deinde Nepotes
Indecores erimus Regno, Patrliaeque nec unquam
Tam magni nobis abclescet gratia fact!.
Caesar ad haec paucis: ut Tee fertissime Mysûm
Accipio agnoscoque lubens, ut verba precantis
Admitto facitis, mecum et promissa recordor!
Tu mihi Tu, raterque tuus belle, horrida bella
Gessistis mecum, aeque beste. frenare rebelles
Imprimisque, Tibiquisanguine iunctus avito,
Ioannem Fridericum aufe compescele bello,
Quae tibi quae meritis, Princeps pro talibus unquam
Praemia posserear solui, pulerrima Virtus
Praemia deposcit rebus spectara sinistris.
Ergo tam facilis tua vota precesque facessam,
Et Te Germanumque tuum, vestrosque Nepotes
Imperium in totum mittam, quod proximus ante
Iano- Fridericus patriis possedit in oris,
Ius Tibi concedo proprium, statuoque secundis
Auspiciis, nec me ullius violentia vincet.
Tu modo des praestesque fidem; tu foederis aequas


page 257

Accipias leges. Sic Te in tua regna remittam,
Ensiferique Ducis nomen praelustre dicabo.
Talia dicta dedit Caesar, quem deinde secutus
Incipit ac magnum et venerabile iuramentum
Praeelegit aurato vestitus Episcopus ostro
Quem colit exanimis sacrata Moguntia Divis.
Haec ubi facta: toro Caesar consurgit ab alto,
Curuataque manugemmatum corripit ensem
Mauriciique illum dextrae inserit addit et ulto
Et mitram tanti trabeamque insignia honoris,
Ac ita ius proprium praesenti numine firmat,
His actis clamorque virum, clangorque tubarum
Insequitur: totus resonat plaudentibusaer
Vocibus assensusque simul tecta alta reclamant.
Signaque et insignis depicta coloribus arma
Vulgus in ambiguum et ventos sparguntur inanes.
Non secus ac quondam Consul Romanus in urbe
Cum sceptrum acciperet, fascesque atrollerer altos,
Omne forum ludisque viae plausumque fremebat:
Quis mihi tum coram cernenti talia sensus,
Quosve dedi gemitus animo, mecumque dolenti
Instabiles rerum reputavi pectore casus?
Cum Ducis Ensiferi raptos mihi nuper honores
Vicinâ ex arce aspicerem totamque viderem
Misceri ante oculos tantis assehsibus urbem,
Ante tot extabas terris populisque superbus
Saxoniae Elector, ditesque in pace regebas
Tyrigetas, Masosque gravi assuetosque labori
Variscos natosque ad for ia proelia Francos:
Saxonas invictos bello, durosque Cheruscos.
Quin Reges magnique Duces, urbesque celebres
Te colere atque in tesolo spem ponere totam.
Nunc absumta salus omnis prostrata iacet vis
Omnis et omnis humi Domnus inclynata recumbit
Heu mea: et huic omnem capiti discussit honorem


page 258, image: delc0258

Sors recidiva fugax, volucrique simillima vento.
Ast ita lona. tibi visum fuit optime, sic Tu
Corripis insontes animas tua iussa secutas,
Ut discant dubiae fidei diffidere Mundi
Insidi et summo paulatim assuescere Coe'o:
Illic certa sides: illic crux nulla ferenda est
Amplius: huc vitae post fata extrema caduca
Tu nos lova Parerfortem miseratus iniquam
Transfers et tutos optata in regna reponis,
Quae mihi: quae cunctis pariter credentibus in se
Mercatus sancte fuit olim sanguine Christus.
Ad quid ego haec frustra vestras cur demoror aures?
Et fugit interea fugit irreocabilis hora.
Quin potius vobis mala nunc graviora retexam,
Quis me Relligio caput obiectare coegit,
Relligio a divo rite instaurata Luthero
Saepe quidem Caesar motas componere lites
Et populum antiqua sub relligione tueri
Unanimem voluit, saepe illam perfida scorti
Romani rabies furiis huc impulit atris.
Praecipue cum iam positis discordibus armis,
Optatam passim pacem affulgere videret,
Tentatum studiis iterum maioribus ipse
Urget opus. Tres arte viri famaque celebres
Sed sua Romani suffecti corda veneno
Serpentis, Pflugius, nec non sidonius atque
Agricola islebius. faciles data iussa cepessunt
Caesaris, et normam fidei fomrmamque sequestram
Conscribunt, megnoque librum conamine cuduat:
Interea quidnam de Relligione docendum:
Dum Papa concilium cogat Patribusque vocatis
Hac de re leges et iura ter inclita ponat,
Heu liber! heu failax liber! heu contrarius omni
Sacrorum Vatumque choro, Christoque Magistro,
Et Christi sociis, qui nil ac vera locuti!


page 259

Heu fallax liber hoc libro occultantur in uno
Mille doli fraudesque et monstra immania mille
Thaidis Ausoniae: Protei versatilis instar
Transmutat sese varia in miracula rerum,
Obscuris falsa involuit, tecteque venenum
Occultat, vanaque ostendit rmagine verum.
Hoc opus hunc librum tamen omnibus ipse tenendum
Imperat Ordinibus Caesar, mandatque severe
Assentiri omnes atque huic subscribete nomen:
Quis putet: heu pauci tali se opponere Sphyngi
Audent ac ortam lucem praeferre tenebris.
Caesaris augustum numen nomenque tremebant
Plerique et sese faciles victique remittunt
Caesaris ad nutum Domini spondentque receptam
Despondere fidem sacrosinvertere ritus,
Ac templis cultus iterum exceptare profanos,
Obliti verbique Dei divique Lutheri.
Multi blanditiis, pacisque cupidine capti
Nilque subesse rati fraudis mandata facessunt
Caesaris indulgent Domino, Monstrumque receptant
Monstrum obscurum informe atrum cui lumina ademta,
Et toto Stygium livescit corpore virus.
Heu sic corrupto nascens exare tabes
Luxuriem segetum tenera depascit in herba
Et subilo intereunt sata laeta boumque labores.
Talibus insidiis falsorumque arte Sinonum
Credita res capitique dolis iussisque coacti,
Quos neque Romani vis importana Tyranni,
Non longae domuere minae, non mille pericla.
Tum vero quoque me magnis hortatibus urget,
Ac istam tentat mihi Sphyngem obtrudere Casar
Cum Granuellano coniunctus Epifcopus una
Invadunt, et me dictis affantur amicis.
Multa mali simulant, partes vertuntur in omnes,
Et mihi divinum paulatim abolere Lutherum


page 260, image: delc0260

Instant, et caelesti audent avellere verbo
Iampridem Fidei corda haec assueta beatae
Incipit et docto fandi doctissimus ore
Granuellanus ait: Dux ô charissime Gentis
Saxonidos, reliquosque inter felicior omnes:
Si modo, si numquam tetigisses arma, nec unquam
Duxisses bellum pro relligione tuenda.
Iam tandem pulsis Aether manifestior umbris
Apparet: iam pax post tot certamina tandem
Emicat, amplexuque coit concordia blando.
Docturum modo magna virum solertia Librum
Extudit haud quicquam verae pietatis egentem.
Aetherii hic roris sucus verbique medulla
Saluifici large fluit interiusque residit.
Haec omnis veritatio, verique Magistra
Existet donec? arribus de more vocatis
Concilio in magno fiant decreta Tridentl.
Huic et Te parere Libro, Librique sa crata
Sancita amplecti iubet hortaturque paterne
Caesar, et hoc missi tibi nomine Caesaris ambo
Offerimus: modo tute Ducum Dux optime tandem
Sis bonus et facilis, neque Caesaris ista superbo
Iussa neges animo duras demittere in aures.
Quo tua sit Fortuna loco qui casus agat res
Sentis assidue et nimium sentire necesse est.
Ardet adhuc Casar, residesque in pectore fluctus
Irarum voluit: nec adhuc mansuescere coepit.
Verum age et affectus frustra compesce rebelles:
Da quod vult, et te fvolensque remitte
Caesaris arbitrio, sanctamque amplectere librum.
Sic potes illius paulatim inflectere mentem:
Sicpoteris veterum famam delere malorum,
Sic poteris libertatem veniamque merei:
Sic poteris patriam, dulcesque invisere natos
Rursus, et ho inter vitam finire quietam,


page 261

Da modo, da quod vult Caesar modo, teque remitte,
Talibus instabant dictis animoque fideli
Tentabant Stygium tecte inspirare venenum.
At mea iamdudum mihi mens ardebat amore
Respondere viris. certasque exponere causas,
Cur mihi non fas sit tali subscribere libro.
Incepi, et cupidus verba haec ex ore profudi:
Insignes virtute viri qui Caesaris aulam
Consiliis regitis vestris, operaque iuvatis:
Quae vos quae tan dem mens tam malesuada quietos
Im pellit sua detque mihi suadere recentem
Acceptare librum cum relligione sequestra.
Non sinit hoc dubiis iamdudum exercita rebus
Hactenus. et vastum passim celebrata per Orbem
Sancta fides Christum insert samplexa lacertis.
Non ita me Genitor pietati assuetus amicae,
Bellorum terrorem inter, Patriaeque labores
Teutoniae erudiit mecum neque talia nuper
Constituit Caesar, cum devicisset ad Urbem
Leucorin, et capto vitam indulgeret agendam.
Nam iam tum iussis cum posceret ille severis,
Et leges fidei accipere et parere paratum
Decretis. Papa quae forsan procuderit authon
Continuo renui reliquisque ex omnibus istud
Unum dimitti subiecta mente petivi.
Quid faciat Caesar? Cum me consistere contra
Immotum videt et nulla formidine mortis
A pietate meam se posse averterc mentem:
Annuit, hancque sinit voti succedere partem:
Ut maneam constans in relligione paterna,
Utque mihifas sit cultus odisse profanos
Mimorum tonso celebrant qui vertice Missas,
Pontificis Latii tenear neque legibus ullis.
Haec adeo mihi cum promissa fuere petenti,
Haecque fuere mei sola tia certa laboris.


page 262, image: delc0262

Quo diversus abit Caesar? quo pristinns ille
Discessit favor et quae tanta oblivia sensus
Occuparien isthaec nobis promissa fides est?
E patria, natisque meis et coniuge pulsus,
Ipse afflictus egens loca tam peregrina peragro
Victus cum victore sed omnia perfero forti
Pectore, et in cunctos casus audentior ibo,
Et posthac etiam patiar quoscumque labores:
Si modo Relligio Caelo delata supremo
Perque sacros tot ducta viros ab origine prima,
Intemerata mihi maneat, vigeatque deinceps,
Mulceat et milseram suavi dulcedine mentem.
Nam mea Relligio vita mihi charior ipsa
Extat, in hoc una certo sperare salutem
Aeternam possum vanus sunt omnia funus
Cetera quae Ratio singit pingitque magistra.
Relligio haec mecum teneris accrevit ab annis,
Subiecitque suas proaecordia ad intima flammas,
Hanc me soliciti puerum docuere parentes,
Saepius et magnis hortatibus instigarunt,
Fortiter hanc unam patria ditione tueri,
Atque cuculligeros procul inde expellere fratres.
Patris iussa meisequor aeternumque deinceps
Mente sequar forti dum spiritus hoc reget artus,
Ardua dum Caeli dabitur convexa tueri
Hac patria posthac in Relligione manebo
Intrepidus, factum casus quicumque sequatur,
Hanc namque afflati vates caelestibus auris,
Et Christi (in terris dum vitam agitabat egenam)
Delecti testes operam comitesque viarum
Descripsere libris, Caelique tulere sub axem,
Cum primum penitus toti huic incognita munde
Esset, et aetherio secreta lateret Olympo.
Horum equidem assidue sacrata volumina voluc,
Sic magis atque magis mysteria diva patescunt,


page 263

Sicque (fatebor enim) mihi lux ad aperta refulget
Clarius: aufugiunt tenebrae nubesque recedunt,
Hesperus atque animum nitido fulgore serenat.
Quid Patrem, reliquosque Duces, Dominosque potentes
Ac urbes memorem, qui coram Caesare quondam
Et magno procerum consessu atque agmine denso
Relligionem insthanc 'foedae ni labis habentem
Effati coram, coramque fuere professi,
Nec metuere truces Romani? Praesulis iras:
Quodque a parte forent eius plerique potentes
Imperii Patres, quin Caesar et ipse Latinus
Ast ipsos pietas, et Sancta oracula vatum,
Magnaqueiussa Dei delapsus et aethere summo
Spiritus urserunt, ultroque egere volentes.
Stabant, atque omni posita formidine totum
Sic compellabant, corda imperterrita coetum:
Haec est Relligio. quam nos defendimus, haec est
Quam nos unanimes animis atque orefatemur:
Haec est Relligio caelestibus edita signis.
Quam vates docuere sacri docuere per Orbem
Lativagum Christi certissima pectora testes,
Christus et ipse polo nobis demissus aperto
Extulit hanc, et in hac una consistere iussit.
Haec est Relligio reliquis ex omnibus una
Quae commonstrat iter, quo protinusitur ad astra
Hanc colimus, reliquas sed detestamur et omnes
Voce animoque pari Stygium damnamus ad Orcum.
Haecolim cum Patre meo, sociisque paternis
Me quoque testari pariter pariterque profari
Audivit Caesar praesens, animoque benigno
Annuit et nostra nos Relligione tueri
Pollicitus, quae nunc ipsum sententia vertit?
Quis tantusque furor quae tanta insania sanam
Praecipitet mentem et sensus labefactet inanes?
Ut mihi Sancta Fides medios defensa per hostes


page 264, image: delc0264

Excidat ore animoque meo, contraque receptem
Monstrum immane istud, quo non immanior unquam
Pestis sese Erebi graveolentibus extulit undis.
Heu scelus! heu nulla scelus heu tracta bile poena:
Promissam violare fidem, Christumque negare:
Hoc scelus hoc animas aeterna ad gaudia natas
Excludit Caelo, piceoque immergit Auerno.
Hoc scelus, hoc scelus hoc contra spirabile Numen
Committi, atque omnem spem nostrae abolere salutis
Praedixit monuitque Dei certissima proles.
Ergo quise est, mihi qui tandem persuadeat auctor,
Deficere ac hominum saltem gliscentibus iris,
Distorquere piam studia in contraria mentem.
An nou fama bonum quo non praestantius ullum,
Munere concessum Iovae mortalibus aegris
Concidet, et tenuem cassa evanescet in auram:
Ac omnes merito, quibus est constantia curae,
Me levitatis inexcusabilis accusabunt.
Vos igitur summum summi per numen Iovae,
Et sancti sanctum et venerabile nomen lesu,
Qui miro muudum dilexit amore, crucisque
In trabe pro miseris moratalibus expiravit,
Vos oro, Dominum votis ardentibus oro
Caesarem ut incepto tandem desistat iniquo,
Nec vi me impellat tali subscribere libro,
In quo scripturae discors sententia sacrae
Extat, et insani mendacia vana Papatus.
Relligionem (iterumrepetens iterumque fatebor)
Hactenus in tanto servatam turbine rerum
Intrepidus servo intrepidus servabo deinceps,
Aut gemat, aut tremat aut fremat Orbis et Orcus et Aula
Relligio haec mihi certa fidem, vitamque beatam
Exhibet et animo solatia vivida praestat:
Hac duce (nam vitae meta haec est una caducae)


page 265

Post varios casus et tanta pericula rerum
Deveniam sedes superas, et amoena vireta
Felicis Paradisi, exoptatosque videbo
Caelicolum coetus, et gaudia plena capessam,
Gaudia quae nullus discludit terminus aevi.
Saepius infelix etiam mihi nuntius aures
Vulnerat haud paucos quîs foeda calumnia pectus
Occupat, invidiaque atra atra pectora turgent,
In me falisiloqua nequicquam insurgerelingua
Fingere multiplici vitia et convitia fraude,
Ac ultra fas omne nefas audere scelestos,
Ut famam pietatis et in delebile nomen
Virtutis possintex imo evertere fundo.
Ast equidem tales nequicquam curo Gnathones.
Nam subito volucres mendacia vana procellae
Omnia discerpunt, et nubibus irrita donant.
Mens mea fisa Deo mea mens sibi conscia recti,
Et ratis infernae iamdudum experta Megaerae
Vulnificos ictus haec sese ad vulnera durat
Fortiter, et nugas hominum deridet inanes.
Est Deus, est oculis qui perspicit omnia iustis,
Imaque perlustrat falsi penetralia cordis,
Cunctaque perspicuas revocat sub luminis auras,
Quae vel Cimmeriis fuerant immersa tenebris
Oceano aut medio extremoque reposta sub Arcto.
Est Deus, est quos dam qui maiestate tremenda
Adveniet toti iudex asperrimus Orbi,
Iustitiaeque tenens aequato exanime lances
Cuncta recognoscet fanda atque infanda relatu,
Et cunctas hominum vitas et crimina discet,
Occultosque dolos reteget subigetque fateri
Quae his in hac vita furto laetatus inani
Distulit in sacram commissa piacula mortem:
Hoc ego melaetus magno sub indice sistam
Cominus, aspectusque ipsum testabor aperto


page 266, image: delc0266

Quodmque laudis amor proprii neque nominis unquam
Gloria mi fuerit cordi, sed gloria Christi,
Hauc quaer, certamque simul mihi quaero salutem,
Ut tandem intanto bene gestis turbine rebus,
Sedibus in placidis post funera maesta quiescam.
Et fiam sanctus versatilis incola Caeli.
Hic finis vitae. haec meta est extrema laborum
Huc contendo: suis fallax cum fraudibus Orbis
Dispereatunih dulce mori, mihi dulce subire
Aurea tecta poli, finemque imponere curis.
Interea (dum fert tua sic, Deus alme, voluntas)
Hoc onus hoc ingens et iniquo pondsere saxum
Sponte subibo humeris. nec me labori ille gravabit,
Quamquam sanguis hebet gelida tardante senecta,
Inque gravi frigent effetae corpore vires.
Saepius opto quidem patriam remeare sub urbem,
Et dulces Natos exoptatamque maritam
Visere cumque illis posthac in pace secunda
Relliquias vitae tenues pertexere tuto:
At quia Victori victum me Iova potetni
Subdidit, inque isto voluit me carcere vitam
Ducere et hinc tantis caput obiectare periclis:
Obsequar, inque isthac fidus statione resistam.
Ac quaecumque mihi digna atque indigna deinde
Obtigerit Fortunam omnem superabo ferendo.
Et prius hoc optem caputa ceruice revelli,
Caesaris ac iram fuso exaturare cruore,
Ante Fides quam te violem, aut tua iura resoluam.
Est hic est animus vitae contemtor. et Aethrae
Qui letho bene credat emi felicis honorem.
Haec est summa: Fidem Christo servabo meoque
Victori servabo fidem: mihi maxima rerum
Verborumque fides est, ac erit illa perenne.
Donec erit vegetus circum praecordia sanguis,
Vividus et vivos color et calor imbuet artus.


page 267

Hoc etenim Pietas, hoc mens sibi conscia recti
Exigit et patriae Virtus ac gloria gentis.
Altius ô utinam perpendat talia secum
Caesar, et in melius sua post exorsa reflectat!
O utinam tandem ista ira irritata residar
Numinis humani! (Diuûm quoque Numen habenas
Irarum compescit, et incita tela retractat)
O utinam Caesar lapsis ignoscere discat,
Discat et hanc animo poenam, quam perfero forti,
Leniat, et sortem capti miseretur acerbam!
Rex Gallus potuit terrâ dimissus Iberâ
Ad Gallos remeare suos atque intima tutus
Regna quitanicolûm, raptumque resumere sceptrum:
Cur ego cur solus patrio procul Orbe remotus
Inter custodes alienâ occumbere terrâ
Debeo nec mihi natus erit nec blandula coniux,
Quae mihi quae manibus morienti lumina claudat?
Non hoc oro, velit Caesar clementia cuius
Et solita humanis precibus mansuescere corda
Hactenus imensum celebrata fuêre per Orbem;
Quaque invectus equis Titan petit aethera, quaque
Praecipitem Oceani gelido lavataequore currum,
Quaque patet medium Rhodope porrecta sub axem,
Quaque humilis premitur Mundus devexus in Austros.
Haec responsa dedi legatis Caesaris. illi
Talibus auditis abeunt, dubiumque relinquunt.
Hinc maius graviusque malum, multoque dolendum
Obicitur magis ac praecordia languida turbat.
Namque illi magnam redeunt ad Caesaris Aulam
Ocius, atque ipsi nostra haec responsa recensent.
Ecce autem Stygiis venit atra Calumnia regnis
Monstrum, invisum, infensum, inimicum hominique Deoque
Quem atram invidiam Momo commista maligno
Uno eodemque Megaera tulit saevissima partu.
Huic quotcumque horrendo horrent in vertice crines,


page 268, image: delc0268

Ignivomis totidem subnixi crinibus angues
Dependent liguisque micant stridentque trisulcis.
Quin etaim varias (dictu illaetabile!) lingua
In partes dissecta fero procul eminet ore,
Et colubris colubrumque mero est armata veneno,
Horrendi dentes etiam, faucesque cruentae
Nil quam virus habent, nil quam lethale venenum
Exhalant morsaque suo simul omnia perdunt.
Odit et ipse? ater Pluton odere Megaerae
Germanae monstrum: tot se transformat in ora
Tam saeva facies, tot pullulat atra chelydris.
Mille nocendi artes illi, convicia mille,
Milleque sunt formae rerum: pernicibus alis
Euolat et diris tenet stridoribus aures.
Inprimis Arces Regum, sedesque superbas
Magnatum petit ac sublimes incolit aulas,
Non veri et facti; sed ficti et nuntia falsi.
Haec tum tartareis, emissa Calumnia ab antris
Caesaris invadit sedes, falla cibus ipsum
Ocius aggreditur dictis animoque benigno
Inspirare suum virus lethale laborat,
Invertit fas atque nefas, invertit et omnia
Ip eius responsa rapit mea; et implicat illis
Cerberei spumam cerebri, virusque Megaerae,
Facta infecta refert, fellisque aspergine cuncta
Polluit ac in me furiosas aggravat iras.
Continuo furere et fremere omnia visa repente
Aula in Caesareâ et cunctorum odia aspera raptim
In me nil meritum et veritum conversa fuêre,
Praecipue Caesar totus mutatus ab ista
Cocyti Furia Furias inimicitiasque
Concipit ingenies, et fulmina spirat et ignes,
Et subito simul et semel indulgentia cessat
Pristina (proh!) totum renet inclementia pectus,
Et flammae irarum ardescunt, velut impete facto,


page 269

Excutiuntque omnes dominae rationis habenas.
Non secus ac si fors vicino admoveris igni
Arentes stipulas, natamque pauldibus uluam;
Continuo superas fluit igneus amnis in auras;
Et totum obscurat picea caligine caelum.
Nec requies; in me rapidis insultibus itur,
Et mihi quisque vias occludere tentat apertas,
Et legere, et Flatus audire oracula sancti
Exercere sacros ritus, et pascere mentem
Vivifica ambrosia, Caeli quam detutlit astris
Omnipotens rerum Sator et Saluator lesus.
Nam subito imperiis actae regalibus adsunt
Harpyriae, et magnis terroribus omnia complent,
Quâ data porta ruunt, irrumpunt lumina raptim
Omnia perquirunt, ruptis com pagibus arcas
Diripiunt, nil claustra valent non robora firmum
Robur habent adimunt, rapiuntque feruntque trahuntque
Omnia divini divina volumina verbi,
Omnia Lutheri moiumenta librosque sacratos,
Qui mihi qui capto flammam Pietatis alebant,
Reddebantque pio solatia vivida cordi.
Heu dolor, heu dolor heu ingens dolor, heu dolor ingens!
Quis poterit tantum lacrimis aequare dolorem?
Quae tanta est rabies? quaeve hunc tam barbara morem
Permittit gens (ah) sanctis Solymeidos agris,
Atque sioneo miseri prohibemurasylo
Nec satis hoc: ultro saevis hortatibus instant
Persephones inventa sequi damnosa Latinae,
Cumque ipsis ritus simul observare profanos,
Ultra fas, contraque Dei mandata supremi.
Mira loquor, solitis carnes apponere mensis
Detrectant, talemque vetant apprendere victum,
Sol quoties Caelum bigis invectus Eois,
Eoolucem Cythereidfos axe reportet.
Turpe vocantscelus, infernoque Acheronte piandum,


page 270, image: delc0270

Si quem luce stratâ Veneris convertere morsus
Carnes in teneras amor in citet aceredendi,
Et violare manu malisque audacibus illum
Sacrorum morem Latiaeque reperta Megaerae.
Heu veri ignarae mentes, vanaque et inanis
Fabula, sic miseros deludit imagine falsa,
Et sensus perturbat et illis somnia tecte
Implicat Alecto; dea non ignara nocendi!
Quin etiam studio gaudent audentque nefando
Rtenuare dapes, et iusto parcius illas
Viltus et iusto iam tum praebere petenti,
Obsiti moris soliti, solitique decoris,
Multaque praeterea variarum monstra minarum,
Agglomerare truces, animum non digna ferentem
Criminibus terrere novis, effundere voces
Felle venenatas Stygio cerebroque canino.
Atque subiade alias irarum effingere caussas.
Quisque subire prius penetraiia nostra licebat,
Affan etque animum dictis mulcere benignis
Cominus (neu!) dulces aditu prohibentur amici,
Libera nec (velut ante) exire redire potestass
Ulterius datur; assistunt et limine pellun:
Custodes, quicunmque intra penetralia mitti
Orant, et coram me compellare requirunt.
Quid muiris iam tum facies tristissima rerum
Apparet, terror fremit undique et undique terro.
Cuncta ungum glomerare metum, glomerare timorem
Cunctaque me contra male conspirare videntur,
Ac omne insonti genus intentare malorum.
Qualiter abruptis si quando nubibus alto
Decidit horrisonus commistâ grandine nimbus,
Iupiter et dirâ simul ignea fulmina dextrâ
Deicit, et crepero tonitru caelum omne tremiscit:
Actutum tanto propere turbata tumultu
Corda pavor pulsat, lucemque instare supremam,


page 271

Iamque putant rupto Christum, descendere caelo.
Talis erat facies, et forma simillima rerum
Cum mihi CVaesariam stimulisimmanibus Aulam
Horrendoque odioatque irâ irritaret acerba,
Invidiaque atra, atra atro orta Calumnia ab Orco.
Hunc intra terrorem et mille pericula furtim
Aufugit, et nostris sese clam sedibus ultro
Subducit. Praeco verbi Mystesque Sacrorum,
Qui datus haerebat latere, et divina dozebat
Hactenus astrigero demissa oracula caelo,
Exuit ipse suam demissam a vertice ad imos
Usque pedes tunicam, vestesque inducitur artus,
Quales Germani gaudent gestare Thrasones,
Ac ita liber abit mediosque elabiutur hostes
(Successum Fortuna regit) neque noscitur ulli.
Sic aco tum me summo in discrimine rerum
Deseruere omnes, et, quae sibi quisque timebat,
Unius in miseri caput inclinata relinquunt;
Non secus ac ubi iam Cerealis praeterit aestas,
Demessaeque agris implerunt horrea fruges:
Continuo Prognen, Meropesque aliasque volucres
Autumnus gelidas revehens Aquilone procellas,
Trans Ponlum fugat ac terris immittit apricis.
Non tamen omnino desertus et omnium egenus
Existo assistit Deus omnipotentis Olympi
Omnipotens Fater, et praesenti numine praesens
Anxilium praestat praesens, molemque molestam
Curarum relevat maerorem expellit, et aegro
Saepeque subtristi vires roburque ministrat.
Laeticiam Caeli et Caeli decus admirandum
Cominus haud dubiâ formae sub imagine monstrat,
Solaturque animum vitae caelestis honore,
Euentumque iubet rerum sperare secundum.
Sic equidem expertus lovam, quisaepe piorum
Saxum immane, ingens atque intractabile saxum


page 272, image: delc0272

Assolet ceruici imponere dextrâ;
Ac vero simul ac tanto sub pondere fessi
Voce gemunt, et corde tremunt dextramque ministram
Exorant veniamque petunt pacemque reposcunt:
Ipse subit fascemque levat, molemque malorum
Aufert atque ipsos magna inter praemia ducit.
Sic equidem expertus lovam qui Casaris iram
Paulatim magis atque magis non Numine laevo
Leniit, atque huc me tandem in mea regna reduxit.
Omnibus interea perfectis ordine rebus
Pergit, et augustas Augustae deserit arces
Caesar, et antiquae Rhetorum allabitur urbi,
Quampriumum indigetes Ulmam dixêre coloni.
Hincte Spira, sacrae domus opportuna Themistos,
Visimus, et fessi muros intravimus altos.
Quos prope Romanas fama est habitasse cohortes,
Ac urbi primum nomen natale dedisse.
Huc etiam delatus Hala Rheteide venit
Princeps Hassiacus, sociusque comesque laboris.
Inde datum molimuriter. Nos Carolus ambos
Captivos patriae secum deducit ab oris
Teutoniae cogitque alios invisere fines,
Caesare cum Victore rates conscendimus ambo
Diversas, rapidique secundo flumine Rheni
Devehimur; positae fugiunt in littore retro
Arces, et scopuli et cellsae cum moenibus Urbes.
Te primum volucri Regina Moguntia vento,
Teque datis ingens exinde colonia velis
Linquimus, et tandem optata tellure potimur,
Quam Belgae Gens dives opumatque asperrima bellis
Et lueri studiosa colunt ac aequora campi
Vomere procuruo rastrisque, sed aequora Ponti
Navibus exercent variis aurique talenta
Plurima corradunt, luxû instrumenta proteruo.
Venerat huc patriis iussu Genitoris ab oris


page 273

Filius ardescens iuvenili aetate Philippus.
Huic Pater imperium patrium concredit, et omnes
Terrarum populos illic urbesque iacentes
Huic spondere fidem, et sese submittere sceptro
Ipsius iubet et Regem Dominumque fateri.
His actis: propere Augustam remeamus, et isthic
Concilium grave Caesar agit, cunctisque vocatis
Imperii ordinibus consulta ingentia tractat.
At quocumque feror mecum sors aspera fertur;
Insepquiturque meum malesana Calumnia tergum;
Nec via diminuit lentum longinqua dolorem,
Sed magis exacuit, stimulisque exasperat atris.
Nam (miserum!) quamcumque vehor novus hospes in urbem,
Undique collecti coeunt, currumque frequenti,
Visendi studio, cives cinxere coronâ:
Pars mea fata dolent mecum, mecumque 8sed illi
Exigui numero) sortem indignantur a cerbam;
Pars autem invidiae monstris furialibus acti
Circumstant fremitu condenso, atque aspera iactant
Verba nivis ritu certantque illudere capto,
Inde Oenipontem petimus, tandemque redimus
Augustam elapsis geminis cum mensibus annis.
Hinc me digressum nostrae Deus appulit Urbi.
Vinariae, patriaeque dedit succedere Sedi
Rursus et uxorem dulcesque revisere Natos.
Hoc opus hoc est lova tuum, pro munere tanto,
Dum mihi vocis iter, dum lingua patescet aperta;
Assidue nomenque tuum, laudemque infinitam
Aeternum aeterno super aethera carmine tollam.
Sic sua, tum patulas cunctis adhibentibus aures,
Fata renarrabat Iam-Fridricus, et aegrae
Curriculum vitae placido sermone docebat.
Interea fuscis Tellurem amplectitur alis,
Et subito rebus nox cripit atra colorem,
Et comitem revehunt orientia sidera somnum.


page 274, image: delc0274

Procumbunt, sparguntque levem per membra quietem
Tertigenae: Quae te mora Calliopeia retardat?
I Laurique tuae placidis requiesce sub umbris.
Iam quoque iam qua tum librum confecimus, et iam
Iani-Fridricus sua dura pericula dixit.

LIBER QUINTUS Ioanni-Fridericidos. Collapsum reparat Regnum Dux, Pacis et alma Foedus init, mortem post obit Ipse piam.

UT Dux ergo redux fatis sua sceptra recepit,
Inque solum et Solium rediit cum laude paternum:
Omnis amor studiumque fuit, conatus et ingens,
Collapsum foede reparare in pristina Regnum,
Inque suâ placide populos ditione tueri,
Et procul horrendam detrudere finibus Aten
Aten, invisam imperiis florentibus, Aten
Plurima per varium spargentem crimina vulgus.
Urbs iacet extremâ Terrae Thuringidos ora
Urbs opulenta, potens argento, atque ubere glebae,
Nomen in Cives Gotheaefecêre priores,
Hanc prope se superas sublime extollit in auras,
Saxum immane, ingens, et inexpugnabile saxum,
Quo super Arx steterat iampridem altissima visu,
Opportuna loco, et vastis circundata fossis.
Ast vubi gramineum victus Dux esset ad Albin,
Svvendius imperio victoris Caesaris arcem
Diruit, et summo deiecit vertice muros.
Illam tum liber patriis ubi redditus oris
Instaurare iterum, caeloque educere coeptat,
Ut sit praesidiumque loci, tutosque receptus,
Praebeat, externus si qua fors irruat hostis.
Instat Dux operi tanto, iustisque labores
Partibus exaequat, certoque ex ordine certis
Demandat, quem quisque ferat subeatque laborem,


page 275

Pars caedsunt vastis immania saxa cavernis;
Pars in frusta secant, manibus pars frusta volutant,
Aut imposta vehunt Plaustris, illisue rotarum
Subiciunt lapsus, alii fluvialibus undis
Ardentem aspergunt calcem innatumqui calorem
Expellunt; oritur sonor exudante calore,
Et volat aerias ultro vapor ater ad auras
Sunt ctiam mista quis calx calcatux arena,
Et rutri auxilio massem glomeratur in unam,
Pars inter sese muros subducere certant,
Alternique manus tollunt, iterumque remittunt,
Atque aptare paraut saxa, atque incudere moli.
Feruet opus strepituque virûm circumfluus aer
Insonat, et tellus subito concussa tremiscit;
Fit via vi, celeri consurgit ad aethera ductu
Arx praecelsa, ingens, visuque horrenda profundo
At visura olim casum, subitamque ruinam.
Heu nihil (heu!) toto nihil insuperabile Mundo
Perstat, et aeternum manet aeternumue vigescit.
Cuncta aevi longaeva va let mutare vetustas;
Cuncta valet Martis vis expugnare severi.
Cuncta ruunt recidiva; simul concluditur ordo
Fatorum, rerumque status modo circulus exit.
Sic conversa ruunt converso temporis Orbe
Imperia intereunt facto velut impete Reges,
Et regum soboles subito simul occidit omnis,
Nec quisquam, unde suae stirpis revocetur origo,
Incolumis remanet; peregrinus et advolat hostis
Ocius, et fatis capit auxiliaribus omnes
Regnorum fines populosque in finibus illis
Degentes rapido sua sub iuga Marte suburget.
Sic olim supremo aequata potentia Caelo
Gentis Chaldigenae tandem collapsa repente
Occidit; et Persae celebres felicibus armis
Occubuêre; decus Regni, Regnique potestas


page 276, image: delc0276

Inclita succubuit, vanisque evanuit auris.
Ecquis Alexandro maior vel fortior Heros
Extitit? hic etiam factis illustribus alta
Nomen in astra tullit, totius et omnia Mundi
Climata sub pedibus, quâ Sol utrinque recurrens
Aspicit Oceanum sceptro subiecit avito.
At vero primo florens in flore iuventae
Occidit ante diem, simul et vis omnis, et omne
Imperii iubar infelicibus occidit astris.
Perstat adhuc tantum fragili suffulta columnâ
Iulia progenies, genus alio a sanguine lull,
Caesaris ingentem qui famâ implevit Olympum,
(Relliquiae tenues Turcae scortique Latinae)
Quam Deus incolumem seros conseruet in annos,
Et det uti vigeat feliciter immortalis.
Haec inter magno committunt proelia motu
Ambo pares virtute, pares fulgen tibus armis
Albertus Brenni satus altâ ab origine Princeps,
Nec non Mauricius Mysneidos ensifer Heros,
Hic ubi silvestris silvestribus obsita dumis
Sylvershusa iacet, statio gratissima pingui
Balantûm pecori pariter, pecorisque magistris.
Ast Henriciades postquam per vulnera mortem
Oppetiit pulchram superasque recessit ad arces;
Ipse tamen victo victor feliciter hoste
Saxoniâ e magnâ properisagitatur habenis:
Albertus festinat iter, terramque suorum
Francorum petit, et medias perlabitur oras
Tyrigetûm. Ianus quas tum Fridericus habebat.
Insequitur Guelphe Sobole; non ultima stirpis
Henricus bellis exercitus inconcessis.
Insequitur, prafugumque armis hostilibus urget.
Errantem veluti si quando vidit in aruis
Venatorleporem canis ocius irruit atque
Currenti capido cursu et latratibus instant.


page 277

Talis erat facies Henrici Saxonis; hostem
Dum sequitur totoque ruit simul agmine campis
Efferus et dictis ultro minitatur acerbis
Iaxo-Fridrico Domino, Dominique colonis.
Tyrigetumque solo clademstragemque cruentam.
Iam nunc Tempus adest inquit er tela perignes
Perdere Tyrigetae fines arcesque superbas
Omnia moliri coeptisaudacibus hostem
Adversus rabidum subit ita furorque priores
Ulcisci noxas, meritasque ita sumere poenas.
O miseri quae vos tam saeva pericula Martis
Undique circumstant, capitisque in vertice pendent?
Stat totum populare solum, stat quicquid acerbi,
Quicquid et hostilis struere et decernere ferro.
Nuntius haec aliquis capto mea dicta Tyranno
Haud placitura ferat. verbisque exaggeret iras.
Haec ubi fama Ducis trepidas pervenit ad aures,
Obstupuit primum tanto molimine rerum
Percitus, atque istas versat sub pectore voces:
Ecquid agam? rursus ne novo me perfida bello
Implicet et casus pariat Beilona sinistros?
Rursus in arma feram mecumque ad bella lacessam,
Paulatim resides populos, et pacis amantes:
Non hoc suadet amor Patriae, Pietasque magistra,
Cuncta prius tentanda; sed implacabile vulgus
Marte coercendum rigido, ferroque domandum.
Experiar num mentem illius mollire precando
Possim, atque instantem ditione avertere cladem.
Nam tes ambiguae, nam spes incerta futuri,
Invalidoque mihi torpent in corpore vires.
Haec secum consulta parat missoque Themistos
Exequitur Mysta; felix eventus iisdem
Respondet rebusque favet Sors dextra sinistris,
Mitescit Guelphus Princeps animumque vicissim
Exuit hostilem: sine caede et sanguine campos


page 278, image: delc0278

Tyrpgetûm placide transit, parcitque colonis.
Aetheria tum forte plaga consederat, atque
Ardentes terris oculorum intenderat Orbes
Pulchra, Parens, nutrixque piae Concordia Pacis.
Haec simul ac geminos confanguinitate propinques
Interse certare Duces, litesque movere
Distractos variis dissensibus adspectavit:
Continuo ex alto delabitur Aetheris axe,
Turturibus geminis curru delata volucri
Quem circum virides palmae, et praepinguis
Dependent illumque obtentu frondis inumbrans,
Cunctaque praeterea largo sua munera cornu
Undique conspicias isthuc affundere Terram.
Ipsa sedet lauro flavos evincta capillos,
Purpureus laeves humeros obvelat amictu;
Relliqua sunt aurum, digitisque sub omnibus aurum.
Vincla manu, solido gerit ex adamante catenasque
Ex auro factas, et qui mordacis habenas,
Quîs domat indomitas natasque ad iurgia mentes.
Haec tum Diva petit Terram Caelumque relinquit
Protinu, et toto sapiens fit corpore Nestor,
Et erines canos ductamque in pectora barbam.
Hoc mutate modo formaque induta senili
Extemplo celeres gressus detorquet in Aulam
Vinariam totumque sui saccendit amore
Cor animumque Ducis, placidaeque assuescere paci;
Mittere terrificas lites et ponere rixas
Discordesque animorum iterum restinguere flammas
Suadet et ingenti pacis dulcedinem intem
Permulcens sancti divina oracula Flatus
Inculcans et crebra Dei man. tata recensens.
Postquam visa satis pacis sparsisse futurae
Semina in illustri Friderici Principis Aula:
Ocius hinc Curru concordia tollitur aureô,
Et Dresdam subit, hîc tectis Augustus in altis


page 279

Degebat, Regnique sui de rebus agebat
Consilia, exquirens Procetum responsa suorum.
Qua ratione suos posset defendere cives,
Itstitiaque mihi duros frenare colonos.
Hos adit ac omni posita formidine coram
Semedium miscet reliquisque ex omnibus unum
Occupat Augustum, talesque in pectore curas
Excitat; ô cur foeda tuam Discordia mentem
Praecipitat suadetque animo certare severo!
Chare Deo Princeps auguste, augustior illo
Augusto; Tibi vera Tibi clementia tantum
Semper amica fuit cur nunc in limine primo
Deficis imperii, Tibi quod modo numine miro
Concessit, Fratrique dedit succedere lova
Ah quid agis ruisusne novi seges improba belli
(Heu scelus heu!) mediis Patriae nascetur in aruis?
Quin agite inter vos motas componite lites
Rursus, et implicitis coniungite foedera dextris,
Instaurate piam pacem, serite undique pacis
Semina, et officiisiterum certare benignis.
Tuque adeo inprimis cui nunc generosa iuventus
Floret, et in toto solidae stant corpore vires,
Parce seni, ius mitte tuum tibi consule, Regno
Consule, ne seri forsan nora bella nepotes
De patria interse quondam ditione frequentent.
Aspice quem contra pugnes nonne ille propinquo
Sanguine coniunctus? proave non surgit ab uno
Am bobus genus et tam clarae stirpis origo?
Ergo colas pacem; quicquid fas, quicquid et aequa
Iura iubent Iano-Friderico redde petenti:
Divitias aufert Discordia plena tumultu,
Divitias adfert Concordia plena quiete
Nonne vides unam magis huc pendere bilancem
Saepius, eque suo examen deflectere puncto:
Nec semper mediis aequato examine libram


page 280, image: delc0280

Funiculis haerere illisque insistere fixam?
Tahbus amborum mulsit prae cordia dictis,
Succenditque ammos pacis praedulcis amore,
Tum vero (nec enim sanctam requiescere Divam
Iacis amortulit) acturum sua vincula promit
Alternas in amicitias aternaque pacis
Foedera connectit validis amplexibus ambos:
Corcordi mentem menti iugar, alligat, unit,
Unanimum inspirans animam seniusque quietos.
Hoc olim fecit concordia foedus in illo
Hamoti seper mansere deinde nepotes,
Foedus idem iam darat adhuc modo duret id ipsum
Aeternam sobolemque Duei defendat utrique.
Haec ubi perrecit mater Concordia pacis
Monrtales medio adspectus sermone relinquit,
Inque polum sublimis abit superasque revisit
Laera plagas ubi tum sablimi in sede sedentem
Invenit terna cum maiesrate lehovam.
Quam circa assistunt dextra lavaque frequentes
Sanctorumque chorus caelique exercitus omnis:
Incipit et tales effatur lova loquelas:
Ventum ad supremum est iam belli finis et aevi
Iano Fridrico dabitur sat vulnera sensit
Fectore magnanimo terrorum et fraudis abunde
Expertus; satis est fatia agitatus iniquis,
Iam satis est satis est odus vexatus acerbis,
Iam saris est varium per tot discrimina rerum
Iactatus, satis ipse diu certamina Martis
Sustinuit, tantis caput, obiecitque periclis:
Ob nostrum de cus, et verae Poetatis amorem.
Ventum ad supremum est tam meta extrema laborum
Fata'isque dies et mors optata propinquat:
Noctes atque dies patet illi ianua Caeli.
Adveniat vostris et se complexibus ultro
Inscrat et dulci tandem sermone fruatur:


page 281

Occidat et placido claudat sua lumine somno;
Occidat et subito mortalibus exeat oris,
Accipiatque ipsum supremi Regia Caeli,
Quem cupit, et cuius tacito sub pectore secum
Solicitus magnum semper miratur honorem.
Ac quia, quam faustis illi sociavimus olim
Omnibus, nimio dilexit amore maritam,
Nam fuit unus amor, fuit unus et ardor utrique,
Una utrique fides, mens una, atque una voluntas
Semper utrique fuit, simul et mos tempore eodem
Una utrumque ferat secum, condatque sepulchro.
Mensis et unus utramque poli super ardua tollat,
Aligerosque inter Coetus Caelique Quirites
Felices vita functos utrumque reponat,
Hic duncunt choreas, aeternum hic carmina plaudant
Aeternum et dio sua pectora nectare pascant,
Et mera deposito delibent gaudia luctu.
Haec summa est, isthoc in cardine vertitur ordo
Fatorum, mea sic statuit divina voluntas.
Talia voce refert Caeli Regnator Iova,
Et subito totum nutu tremefecit Olympum.
Audivere Dei Parcae decreta Sorores
Dum resident fusisque suis fatalia pensa
Devoluunt, mortisque parant mortalibus horam.
Audivere Dei vocem, subitoque. Sibyllae
Clivigenaequae Ian-Fridrico iuncta marito
Iam curis, morbo, et gelida confecta senecta,
Fila manu rumpunt celeri, vitaeque caducae
Ulteriustenuem nolunt pertexere telam.
Haec ubi facta: statim vis vivida corporis artus
Deserit, ora color fugit et calor ossa relinquit,
Euolat, et superis sese penetralibus abdit
Spititus, et Caeli nemora in secreta recedit,
Ver vhi perpetuum, Titan ubi luce serena
Perpetuo nectit spirantes floribus agros,


page 282, image: delc0282

Attulit hunc maesto casum lutumque Marite,
Astlixitque animum, Martis lux nona Calendas
Qui yonus summi Sidus praenobile Caeli
Vespere sub sero Pelagi caput ingerit undis.
Haec lux haec charae lethum fathle Maritae
Attulit haec animas casu disiunxi: acerbo
Unanimes, quibus una fuit dum vita fuit, mens.
Haec lux causa fuit luctus querulique ululatus,
Et totam implevit magnis plangoribus aulam,
Ipse etiam lacrimis misere deplorat amaris
Coniugis exanimae fatum lacrimabile Coniux.
Heu dolor! heu! dolor internas luctusque medullas
Exedit et tacitum vivit sub pectore vulnus.
Coniuge praereptâ iussis caelestibus ipsi
Mostem orat taedet tristi tellure morari
Amplius humanaeneque quaerit gaudia vitae.
Qualis frigidulâ Philomela sub ilicis umbrâ
Amissam queritur sobolem, quam saevus Amyntas
Insi lians nido implumes detraxit, at illa
Flet noctem, ramoque sedens inamabile carmen
Occinit, et longis late loca questibus implet,
Haud Venus, haud illi mentem movet ulla voluptas.
Exin corpus humo Princeps, de more recondi
Imperat et longâ Procerum comitante cateruâ
Coniugis extremum maestus comitatur honorens,
Atque pias fundit lacrimas; solatia luctus
Exigua ingentis castae sed debita Costae,
Ex illo magis atque magis languescere virtus
Vivida et absumi vires, tabemque molestam
Paulatim tacito corpus pervadere lapsu,
Iam finis vitae spatiis propioribus instat,
Ac extrema Duci texunt iam licia Parcae.
Praecipue stellas cum primo Oriente fugarat
Altera lux Martis, radiisque retexerat Orbem,
Morbus se subito manifestis prodere signis


page 283

Incipit, et certam plane portendere mortem.
Ergo ubi dux finem sibi nunc instare supremum
Sensit, ut hoc tandem felix excederet Orbe,
Intraretque domos laetas, et florea tempe
Fortumatorum nemorum, sedesque beatas,
Ad sese fidum, Christi verbique Ministrum
Advotat, atque animosupplex atque ore fatetur
Erroresque suos, culpam et crimina vitae,
Quis sine nemo potest mortalem ducere vitam;
Quinetiam, precibus lacrimisque per ora volutis,
Exorat veniam, lovaeque exposcit amorem,
Innixus Christo atque huic toto pectore inhaerens.
Namque Fides imas penetrat succensa medullas,
Cunctaque caelestem dispergit in ossa calorem,
His actis: Christi verum et venerabile corpus,
Et verum Christi sacro de more, cruorem
Accipit, atque fidem praesenti pignore firmat
Firmius, et superum tanto pro munere Regi
Voce animoque suo grates persoluit honores;
Iam certus veniae, vitae iam certus, et omnem
Ablatam scelerum molem, Pelagique profundi
Immersam barathro; nihil usquam morte piandum
Amplius mnocui cordis latitate latebris.
His animum firmatus opes felicis Olympi
Expetit interius; soli se credit Iovae,
Illiusque voluntati se subicit, omnem
Unius in Iovae patrium spem ponit amorem,
Huius et a nutu pendet solius amico.
Saepius has voces iterumque iterumque profatur,
Testatus sancto praesens in pectore numen:
Iova Pater; qui solus agis mortalia nutu,
En a te, tua progenies, ego pendeo solo,
Inque tuâ tantum quaero bonitate salutem;
Tu mihi tu rupes adamantia, tu mea virtus,
Tu mea spes, mea tu fiducia morris in hera;


page 284, image: delc0284

In te uno (nec vana fides.) mea vita recumbi,
Et tibi principium soli tibi terminsu aevi
Constat, et ante tuos praesens apparet ocellos.
Ergo tibi me credo Pater tua magna voluntas
Fiat, et hanc iuxta de me prospexeris aequus,
Ipse equidem vitam Tibi quam mihi Iova, dedisti,
Vivo tibi vitam facilis cupidusque remitto;
Aspera nec meruo funestae spicula Mortis.
Sum tuus. et maneo tuus et tuus ipse manebo;
Incola seu terrae vescar vitalibus auris,
Seu mors lethifero soluat mea frigore membra,
Atque eadem gelida putreant reilure reposta.
Vermibus et foedis scateant foedisque Chelydris.
Sum tuus a tete neque me violentia Lethi
Aucilet, maneo tuus. aeternumque manebo,
Qui me cunqueetiam casus fatumque sequatur.
Has inter voces propiorsit Vesper Olympo
Devexo, et tenebris tellus umbratur opacis.
Et tum Terrigenae per dura sedilia fusi.
Amissas victu revocant in corpora vires,
At simul ac exemta fames, viresque receptae
Strata petunt. plumisque super praemollibus ipsi
Decumbunt, fessosque sopor complectitur artus.
At vero Princeps epulis ante ora repostis
Abstinet, et nullam malis contingere partem
Appetit; omnis enim victus compressa cupido
Desiit, et Natura suos oblita labores:
Ipse toro tamen incubuit defessus et aeger
Et sua praedulcem fudit per membra soporem.
Ac licet impediant interdum insomnia somnum.
Vota precesque facit tamen, et renriniscitur intra
Cor animumque suum Patris caelestis honorem.
Inde interum recipit somnum, placideque quiescit.
Postera purpureis Aurora invecta quadrigis
Lucebat caelo, reducis praenuntia Solis.


page 285

Hanc ubi Dux oculos somno fugiente patentes,
Aspexit vitreis plene effulgere fenestris;
Laeticia exsultat subita sursumque reductam
Attollens caput, ore pio pa ana sacratum
Occinit et votis ardentibus aethera complet.
Hinc iubet accersi. Mystam Patremque sacrorum,
Qui simul octavam Titan perfecerit horam,
Ipsius ante oculos veniat, coramque fideli
Exponat studio patefacta oracula caelo.
Is velut ac iussus facit et penetralibus altis.
Quis Princeps aeger lecto recubabat eburneo,
Mellifluo dulces edisserit ore loquelas,
Quis Deus ipse refert; tanti quae causa tumultus?
Cur faciat tantos mortalibus esse labores,
Et quae quemque suae solatia mollia menti
Addere conveniat, finem sperare beatum,
Surgentes animi placide compescere fluctus,
Et quo quisque modo valeat tolerare dolorem
Caelitus infusum membris animove gravato.
Tanti ardoris erat Pietas in pectore feruens,
Ut quoque tunc ipso pendens in limine mortis
Dulce Dei verbum cupida comprenderet aure!
O sanctum exemplum! toto memorabile Mundo,
Sidera dum caelo, celsis dum montibus Apri,
Dum pisces fluviis, et dum genus omne volantum
Errabunt celeri vacuum per inane volatu!
O ubi nunc Pietas? quo nunc quo cura recessit
Numinis aetherii. quo nunc Patientia quo nunc
Sancta Fides abiit, vitae studumque supernae.
Concio vix habuit finem cum Christus ab axe
Siderio aligeros supera de gente ministros
Mittit, ut assistant comites, aegrique secundent
Instantes obitus animamque e corde regressam
Suscipiant manibus, Caelique in tecta reportent.
Illi iussa parant, volitantque peraera magnum


page 286, image: delc0286

Remigio alnum celeres, Aulaeque propinquant.
Huc postquam venere, vident in mortis agone
Haerentem, et tales fundentem ad sidera voces:
Summe Deus trinâ qui maiestate coruscas,
Ipse equidem immundo Matris de semine natus
Saepe (fatebor enim) fanda atque infanda peregl,
Et merui, mea per commissa piacula, mortem,
Et poenas Erebo aetereum post fata luendas.
At tua, Nate Deo, me Mors solatur, isthac
Perquiro veniam scelerum, vitamque beatam
Flagito, purpurei partam Mihi sanguinis imbre.
Ergo licet facto velut agmine, peccatorum
Undique monstra meum c reumstent horrida pectus:
Non tamen idcirco certae spes certa salutis
Deficit; alma Fides fratri confidere Christo
Imperat, et molem meriti pectare cruenti,
Quam novi scelarum molem superare meorum
Altis, ac statbili stillantem e tegmine guttam
Oceanus cunctis ingens supereminet undis.
Haec Princeps ait, et paucis super adicit ultro.
O mihi chare Deus. me me miserare dolentem.
Sis bonus et facilis, summis neque defice rebus.
Talia voce refert liquidâ corpusque levari
(Suadet enim sperata quies) et sede locari
Vicina iubet, ac iterum componere lectum.
Dum veto famuli corpus, collapsaque menebra
Marmoreo attollunt thalamo, atque in sede reponunt:
Ingemit, et tates promit de pectore voces,
Attollens geminos super aethera laminis orbes:
O animam mi Iova Team, cum corpus inane
Liquerit, atque isthinc effugerit ocius Euro,
Suscipe quaeso, tuis manibus, super sque recondas
Sedibus, optatâ quo tandem pacefruatur,
Et tu me miserum miserabere oeccatorem.
Dixit, et has inter voces, caput inclinavit


page 287

Protinus, atque oculis nutantibus expiravit.
Nec mora continuo veniunt velut impete facto
Aetherii Comites; veniunt, animamque receptant
Ocius. et manibus simul auxiliaribus islam,
Flamine cum rapido, mediasque peraeris auras
Ad supera alta poli revehunt loca sacra beatis.
Panditur hic subito domus omnspotentis Olympi;
Pangitur; alituum patrii manus incola Caeli,
Qua data porta, ruunt subiro et venientibus ultro
Advolitant propere sociis. Animamque beatam
Principis exanimi placido sermone saiutant,
Certatim circumsistunt, et cominus illam
Gaudentem gaudent cupidis contingere palmis,
Oscula ferre labris blandi monimenta favoris.
Instaurant de more choros, ac ordine longo
Astrigerum cinxêre polum, cantusque dedêre
Magnus ubique sonat plausus sonat undique plausus,
Insonat assiduis applausibus incitus aether
Dant plausus palmis. dant multicoloribus alis,
Et nova non dubiis exercent gaudia signis.
Ante omnes Michael, ubi facta silentia caelo
Maximus aligerae Princeps Ductorque cohortis
Surgit, et haudquaquam venturi nescius aevi
Fatorumque soli, sic fatis ora resoluit:
O felix Animae, ô curas oblita priores,
Iam nunc Caelicolas inter requiesce Quirites,
Iosiam iuxta, cui par pietate fuisti,
Atque hic assidue suavi te nectare pascas;
Donec iussa tuum corpus caeleste revisas,
Atque illud tecum super aurea sidera portes.
Intereâ tua progenies, serique nepotes
Sidere selici crescent, totumque per Orbem
Europae factis illustribus inclarescent.
Nec deerunt Iani Friderici e semine nati,
Qui sceptrum populosque regant, ritusque sacrorum


page 288, image: delc0288

Instaurent, verumque colant Pietatis honorem,
Invisi furiis Caluini immanibus, atque
Monstris quae! atia Babylonia Thais in aula
Educat et cunctas exinde emittit in aulas;
Iesuitas dico, venerabile nomen IESV
Exosos gentem infidam, invisam, invidam IESV,
Et vere extremum piceae Stygis excrementum.
Quin gens nulla facros aeque celebrabit honores.
Certabitque Fide caelestia regna mereri,
Quam quae stirpe tua Caeli est ventura sub axem.
Fauca tamen suberunt veterum vestigia fraudum.
Quaepia corda suo frustra incestare veneno
Audebunt. vel bella etiam funesta ciebunt:
At Deus anertet tales feliciter hostes
Praecipue, aetherias primum qui surget in auras,
Ecce Nepos Iano natus Genitore Vuilhelmo!
Hic vir hic est Tibi quem summus donabit Iova
Fridricus Guiliolmus; hic aurea saecula rursus
Mysigenae condet genti. regnata per arua
Augusto quondam et Torga dominabitur urbe.
Ipse Pro Elector denos fimssimos annos,
Longius et patrium, Caeli indulgentibus astris,
Proferet imperium; iacet extra frondea tempe
Tyrigerum, silvis Tellus obtecta ingosis,
Quo primum ex Itala profugi regione, Dynastae.
Henne bergiacesedem posuêre paternam:
Hanc cum Fratre reget Inno regnantibus illis,
Aspera compositis mirescunt tempora bellis.
Sancta Fides, Pietas Phoebus castaeque Camenae,
Et Charites lauridecent in odoribus aevum.
Haec ait, et subito Caeli in fecreta recedit,
Concilroque animarum animam Dux Angelus addit:
Interea Martis quintus fulgebat ab axe,
Matura iam luce dies, tenebrasque fugarat.
Tum vero cassum vitali lumine corpus


page 289

Principis exanimis summi sub fornice templi,
Marmoreo condunt tumulo, iuxtaque martam
Deponunt: sic namque prius praeceperat Ipse,
Diva sed in paruo consedit marmore fama,
Et laevi carmen torno superaddidit istud:
Hîc Ian-Fridericus placide post fata quiescit:
Quifuera: Christi Martyr sanctissimus, Heros
Ensifer: efflictae Dux afsticiissimus Ipse
Gentus, et impavidus fidei confessor. et acer
Defensor veri sanctae crucis indefessus
Signefertexemplum exim um platientiae amoris,
Constantisque animi mala non metuentis acerba:
Et vitae aeternae iam nunt certissimus heros.
Haec saxo insculpsit. pennisque elata perauras
Discessit: nos et tandem cedamus, et istud
Concludamus Opus, mea Pieri, iam perfectum.