FLebile principium tandem quoque laeta sequuntur:
Nubibus et pulsis mollior aura redit.
Sic Oporine solent et formosissima Veris
Tempora, post hiemis frigora densa sequi.
Et quis mutandis dic mercibus aequor arabit,
Naufraga si puppis, naufraga semper erit?
Ipse Deus summi moderator et auctor Olympi
Condidit has ipsas, instituitque vices:
Ne ca perent patrii mentes oblivia caeli,
Ut sit, cum rident ventus et aura nimis.
Nam velut assiduus dum carpit rura viator,
Iucundae captus fertilitate viae:
Interdum flores interdum lilia prensat,
Et tardae tandem fit sibi causa morae:
Sic homines, praesens quibus est sua vita voluptas,
Non reditus uti conditione volunt:
Sed sibi longa dari vivendi tempora poscunt,
Gaudia nec vitae summa perennis amant.
Christus ut illa suis naturae damna levaret,
Caelestis cupidos efficeretque domus:
Ergo iter hoc vitae quo rursus ad astra redimus,
Materiam luctus efficit esse piis:
Huius ne, tamquam viridanti floribus horto,
Laetentur vitae prosperitate nimis.
Neve velint lento potius procedere passu,
Cernere quam patriae dulce repente solum.
Namque viae nimium viridis dulcedine captis,
Excideret patriae forsitan omnis amor.
Hisce agitur vicibus sed Christo (crede) volente,
Et tua care bonis nunc Oporine ratis.
Uxorem siquidem mors nuper ademerat atque
Spes bona iam ducta coniuge rursus erat.
Hanc quoque pacta sibi cum sidera cernis adire,
Incipiens iterum parte carere tui,
Iamque tibi laetos conabar mittere versus,
Cum mihi de rapta coniuge fama venit,
Sic cum prima mei vox (Gaudia) carminis esset,
Altera vox fletus substituenda fuit.
Ergo ne perpetuis iacta bere fluctibus absens?
Nec tua per placidas cymba vehetur aquas?
Ergo ne perpetuo tibi ventus et aura repugnant?
Dignus eras illo qui meliore frui?
O mentita nihil praesagia docta Philippi,
Cum tibi sic paucis vaticinatus ait:
Sat tua (confiteor) proba sat manus esse videtur,
Fortunata satis non tamen esse manus.
Forsitan haec tristi nunc singula mente revoluis,
Quaeque caro demens addere plura solet.
Nos quoque, fata quidem non haec aliena putantes,
Multum scito malis ingemuisse tuis.
Et tua forte potest sors procubuisse videri,
Ac mersisse pium vasta procella caput.
Quamlibet at serie mens sit calcata malorum,
Obstrepat et quamvis qualiacumque caro:
Tu tamen haec contra luctando audentior ito,
Nec te spe frangi deficiente sinas.
Quo magis unda fremit tanto magis ipse repugna:
Neve animos unquam vicerit illa cave.
Indignare malis age tot sucum bere, teque
Invictum praesta magnanimumque virum.
Sin ubi sit quaeris, qua possis anchora niti:
Anchora servator Christus Iesus erit.
Falleris irato fieri tibi numine credens
Talia quae certi pignus amoris habent.
Namque suos Dominus cum deseruisse videtut,
Tum nihil his ipso iunctius esse potest.
Non secus ac mediae sub tristia frigora brumae,
Quando gelu passim cuncta perusta rigent,
A tellure procul Sol aureus esse videtur,
Cum numquam nobis stet propiore loco.
Ergo decet sacris te certo fidere dictis,
Quod ratio numquam credere nostra potest.
Hunc tibi quem censes iratum scilicet esse,
Vicinum lateri nunc magis esse tuo.
Sic solet ille suos. sic explorare fideles:
Et prius affligit quam mala nostra levet.
Sic quoque tu fatis nunc exerceris iniquis,
Certius ut vires experiare Dei.
Ac simul ardenti capiare cupidine caeli,
Ne coeptum flores hoc remorentur iter.
Adde quod aeternae nota sit certissima vitae,
In nocuos homines ultima saepe pati.
Nam promissa sibi cum praemia nulla laborum
Accipiant, iustis praemia dicta tamen.
Est genus his aliud vitae superesse putandum,
Mercedem talis quae pietatis habet.
Nam Deus est, veri semper qui cognitus oris,
Non ludit stulta credulitate suos.
Hinc liquet ergo, tibi quid nam promittere possis
In tantis vitae nunc Oporine malis.
Nos omnes equidem Musarum castra sequentes,
Concipimus multas ore favente preces.
Ut careat tristi pars vitae cetera nube,
Nec tibi maesticiae causa sit ulla novae.
Sed quo processus habeat tua vita secundos,
Perfunctusque malis omnibus esse queas.
Talia (crede mihi) sum pars ego parua rogantum,
Adiuvo qui votis publica vota meis.
Atque utinam pro te quicquam mea vota valerent.
Mox tua sors felix atque beata foret.
At Christo visum fuerit si forsan Iesu,
Hosce tibi luctus continuare tuos.
Desperare tamen spesuccumbente caveto,
Cum noris sieri cuncta volente Deo.
Explotare tui qui robur pectoris, atque
Gestandae socium vult crucis esse sibi.
Sed promissa, rogas, ubi praemia tanta manebunt?
Et mala num finem sint habitura suum?
Quid trepidas Oporine? manent te praemia magna:
Has inquam luctas praemia magna manent.
Perfer, in aerum nis nec desine sedulus esse:
Vincenti Christus praemia, serta parat.
Fessa ratis vento quod si frangetur, et undis,
Ac fies medio naufragus ipse mari.
Ad portum venies Christo tamen auspice saluus,
Hoc duce nulla tuum subruet unda caput.
Merguntur iusti, non submerguntur in undis,
Auxilium quibus est perfugiumque Deus.
His expendendis animum solare iacentem,
Maerori studeas et dare verba tuo.
Fomentis poterunt his vulnera forte coire,
Spe portus igitur te recreato tui.
Portus at hic vitae sunt gaudia summa futurae:
Quae cum contigeris, quid superesse potest?
Gaudia principium tunc flebile vera sequentur:
Hec ubi consequimur, tunc Oporine sat est.