July 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

IOANNIS LUNDORPII OBERNHOVIANI.

Apocalyps. 14.

CAsta quibus mens est et fraudis nescia lingua,
Scripta Dei patris nomina, fronte gerunt.
Hos liber maculis amat agnus: quisquis amari
Vis, careat maculis mens tuâ, lingua dolis.

Ad Rom. 12

Non uni dat cuncta Deus; sed gratia cuivis
Est sua: quodque uni deficit. alter habet.
Quilibet ergo memor concessi muneris esto;
Quaque potest alios arte iuvare, iuvet.

I. Ad Corinth. 9. et 10.

Ut subeat palmae cursor perituraque tollat
Praemia, non tardis cursibus urget opus:
Nos ut perpetuae tolla mus praemia vitae,
Cur trahimus lentos heu, pigra tuiba, pedes.

1. Ad Corinth. 13.

Aera sonos veluti dant, cum pulsantur, inanes;
Sic quod amore caret, pectus inane sonat.
Pectoribus nostris, instillet Christus amorem;
Quo sine spes vana est, vanaque nostra fides:

Ioan 8.

Fallere qui nescit, qui veri est auctor et aequi,
Proh scelus! hunc saxis dirus Apella petit.
Fallor? an hoc etiam tales sunt tempore mores,
Ut placido pauci pectore vera ferant.

Marci 16.

Ecce novum celebrat devicta morte triumphum,
E tumulo Christus dum rediuvus adest.
Flaudite mortales. posita formidine lethi:
Gaudia namque isthic vestra triumphus habet.

Lucae 24,

Se comitem adiungit Amaunta petentibus ultro


page 1509

Christus et hos vates quod docuere, docet
Collquiis sic nempe piis qui tempora fallunt,
Hisce comes semper gaudet adesse Deus.

Iacobi 1.

Os unum binas aures natura benigna
Haud frustra cuivis mater habere dedit.
Nempe ut veloces audire, et dicere tardi
Essemus: recte qui sapis, ista tene.

Ioan. 10.

Intrat ovile bonus consueta per ostia pastor:
Ingressum at quaerit fur aliunde suum.
Hi falsi; ille sed est veri Doctoris imago:
Quorum alter perdit; Christi alit alter oves.

Ioan. 3.

O demens. propria quisquis virtute salutem
Quaeris, et hac caeli limen adire putas
Nonne viam Christus satis, en, tibi monstrat apertam?
Ipse via est: ipsi stet tua nixa salus.

1 Iohan 3.

Quisquis amas sincerus amortuus esto, nec ullum
Decipias vano nomine amicitiae.
Non verbis, factis potius testeris amorem,
Et non fucati nomen amantis habe.

Rom. 8.

Quod pateris nihil est caeli si gaudia spectes:
Haec aequare etenim passio nulla potest.
Hoc animo voluens, valido fac robore duris,
Et mala pauca feras, ut bona multa feras.

Lucae 6.

Sis clemens sicut Deus est, nec facta sinistro
Iudicio damnes unquam aliena tuo.
Peccanti veniam dones. et largus egeno
Subnenias, referat quo Deus aequa tibi.

Rom. 6.

Linque malum, fugias studio pietatis iniqua;


page 1510, image: delc1510

Et non fallaci pectore iusta cole.
Namque malis merces mors est certissima; vitae
Dum sibi perpetuae praemia iustus habet.

Marci 8.

Bis duo septeno pane implet milia Christus,
Omnia qui larga pascit alitque manu.
Inunc atque Deum curare humana negato:
I dic neglectos vivere in orbe pios.

1 Corinth. 12.

Omnia solus habet nemo mortalis, et omnis
Divino. quod habet, munere munus habet,
Numinis ad laudes igitur tua munera confer
Simphcitate pia, munera quisquis habes.

Lucae 18.

Iustitiam, Pharisaee tuam licet ore celebres
Pleno, iustus abis non tamen ante Deum.
Qui sibi nil, totum sed fido pectore Christo
Attribuit, veniae munera iustus habet.

Galat. 5. et 6.

Fac, dum tempus habes, bona cunctis neve recuses
Perferre alterius, pectore lenis, onus.
Nec tibi sit carnis curae damnosa voluptas:
Namque velut satio, sic tua messis erit.

Ephes. 6.

Militia haec vita est: oppugnat plurimus hostis;
Quisquis es, invictis viribus arma cape:
Arma Dei, scutum fidei, galeamque salutis;
Et verbum, quovis fortius ense, Dei.

Matihaei 18.

Cui veniam Domini dederat clementia servo,
Immemor hanc aliis, proh pudor, ille negat.
Quae tibi vis fieri, reliquis facere illa memento;
Quae non vis, cuiquam feceris illa cave.

Matth. 23.

Quos Deus ingratum Doctores misit in orbem,


page 1511

Hoc rapit ad diram turba profana necem.
Hanc sed acerba manet poena, illos laeta corona:
Laus est pro Christo maxima nempe mori.

Lucae 1.

Nuntius ad Mariam Gabriel demissus Olympo,
Salue, ait, ô Christi virgo futura parens.
Plaudite mortales, Superis et pangite laudes:
Namque agitur vestra heic, non aliena salus.

Actor. 12.

Carceris e coeci tenebris vinclisque solutus
It Petrus, auxiliis Angele sancte, tuis.
Nempe suos Numen rebus solatur in arctis,
Et quam vix audent poscere, mittit opem.

Proverb. 31.

In Domini vivit mulier quaecumque timore,
Numquam casurae praemia laudis habet.
O fortunatum te terque quaterque maritum,
Numine cui talis dante marita venit.

1. Petri 1.

Ut fuluum tremulis spectatur in ignibus aurum,
Nostra ita fit duro tempore nota fides.
Quae si perpetuo constabit firma tenore,
Aeternas Christo dante feremus opes.

Matth. 5.

Quae toleranda piis crux est gravis atque molesta,
Promissis levior fit pie Christe, tuis.
Tu nobis animos, tu nobis suffice vires.
Nostra sit ut semper sub cruce firma fides.