July 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

HENRICI LORITI GLAREANI.

Ad Erasmum Roterodamum. E(kato/stixon.

SOmnus iners homines, mutumque invaserat orbem,
Presserat et terram nocte silente quies:
Ipse soporifero ponens mea membra grabato
Occubui, et tenebris pene sepultus eram.
Eccesub obscuro visa est tua Musa barathro
Ante oculos volitans protinus essemeos.
Non secus ac nebulis latitet si Phoebus opacis.
Aut sub nube aliqua candida Luna meet.
Tum pepulit radiis quodcumque obstabat amoenis,
Cessit et omne, illa subveniente, chaos.
Subticui, caput haud tenuem erecturus ad auram:
Quid velit, ausculto tum mihi chara loqui.
Illa verecundo dum me videt oretacentem,
Auriculam prendens, vellicat atque premit.
Curme me, dixit, cur complellare vereris?
Cur nostros surda negligis aure sonos?
En venio, quia doctiloquus sic iussit Erasmus:
Non titubes: votis praesto erit ille tuis.
Illius ambrosio quamquam frons nectare fusa est,
Atque Heliconsacro laveritamne comam:
Non tamen exiguum paruo de flumine rivum,
Nec tremulae spernet stamina rauca lyrae.
I celer, optatum invenies, et habebis amicum;
queisem dare non alium saecula posse putes.
Dixerat, et sonitus blanda cum voce recessit,
Inque levem volitans aera praepesabit.
Excutior visu: video cecidisse siguram,
Cui responderemnemo nisi aura fuit.
Ergo ô praesidium, et spes iucun dissima vitae,


page 1286, image: delc1286

Dux et iter verae dulcis Erasine viae.
Ausculta, tua Musa meis discessit ocellis,
Illi debuerum paucula verba loqui.
Atquia discessit, nec sit cui singula dicam,
Haec iussi Musam verba referre meam.
Scilicet ut dignas tibi vir doctissime grates
Offerat, id quamquam notrbene posse teor.
Namque ego cui moduli, cui nec sit culta Minerua,
Qui possim dignum ludere quaeso melos?
Nec tibi pro meritis quas dicam nsco Camenas,
Da veniam modulis, ingenioque meo.
Sunt milli raucisono stridentia carmina plectro,
Et tenuis surdo murmure vena data est.
Clauserunt placidae Dirceia flumina Musae,
Et mihi Parnasi blanda fluenta negant.
Arida vin mihi Clytorio sitisamne levatur:
Vix mihi Salmacidos mollia damna patene.
Si tibi raudicula stridentem voce corthurnum
Percutiam, dices heus miser, ito foras,
Si rursas sitharam plectro crepitante fatigem,
Naenia inest dices carmine barda tuo.
Quid pic Erasine canami nisi garrulas inter olores
Argntos strepitem coruus et auser iners,
O utinam Andini mihi sit sacundia cantus,
Et sint Pelignae carmine docta lyrae!
Te canerem longo, vir praestantistime libro,
Nullaque pars vacuo margine abiret iners.
At longe tua me probitas, tua vivida virtus
Vincit, et est versu non bene picta meo.
Quae natura sagax imis tenet abdita valuis,
Tota inera ingenium scis posuisse tuum.
Tuque oculis certus, caelestia regna subintras,
Tu penertas summi limina celsa poli.
Quotsint quae rerum species, quaeque orbis origo,
Utque locum capiant quaeque elementa suum.
Spiendida quo rapido voluantur sidera lapsu,


page 1287

Unde tuum lateat, candide Phoebe, capur.
Quidque sub obscuram cogat decrescere lunam,
Unde pluat rosea discoior irisaqua.
Quae solidas quatiat violoenta potentia terras:
Cur volitent dubio fulmina saeva polo.
Cur scindant piceas horrenda tonitrua nubes;
Unde ruae gelidis stridula grandog! obis.
Cur quod non cecidit sidus cecidisse putatur:
Et quae sint reflui semina coeca maris.
Quae subsint casu, quae nam fortuna volutet,
Perfida ventosis non bene recta rotis.
Cur sol Aethiopes urat, cur denigret Indos,
Cur minuat radios, trux Arimaspe, tibi.
Omnia pernoscis: maiori es dignus honore,
Quam tenni versu commemorare queam.
Roma velut digna magno Cicerone superbit,
Et Demostheneis Attiea turba sonis.
Septem urbes certaut docto quae patria Homeros
Treis genuit magnos Corduba clara viros.
Unum tesolem, quamvis et lidera multa
Protulerint oris Belgica regna suis.
Olaetum festumque diem qui numine dextro
Tededit in nostros mitis Erasine lares!
Qua scindit liquidus Basilaeia nioenia Rhenus.
Qua sunt Heluetus foedera prisca viris.
Est in te gravitas matura, modestia prudens,
Socratici motes, Caesareusque decor.
Ingenium felix, quo non praestantius ullum,
Dotibus hisce tuis Attica terra tulit.
Sed te praecocibus, iam parcere versibus opto,
O decus ô Batavi gloria grima soli!
Tu dabis omnigenam matura in carmina venam:
Tu dabis ad Musam calcar et arma meam.
Hactenus haec, Batavae sidus venerabile gentis,
Lex Alcmannorum candide Erasme vale,


page 1288, image: delc1288

Ad D. Renatum Ducem Allobrogum, et Comitem Villarti.

O decus allobrogum magnorum altissima proles,
Magne Renate Ducum.
Qua Rhodanus liquido iungit sua colla Lemanno,
Praecipitatque vada.
Quod Deus auspiciis et tam felicibus astris
Te dedit his laribus:
Res nostras pariterque tuas componere, et iram
Cogere frena pati:
Dicimus exiguas quas possumus edere grates,
Innumeras sed enim,
Ingenteisque simul superis debere satemur
Magne Renate comes.
Vera salus mundi summi sapientia patris,
Christus imago Dei.
Nil aliud propius iussit quam pacem et amorem,
Nil prius esse ratus.
Natus homo ad pacem est: pacem natura reclamat:
Pace elementa sedent.
Pace stat his orbis: sine pace relabitur orbis,
In chaos omnigenum.
Pax facit ut melius valeat Respublica Christi:
Pace virescit humus.
Christigenae pugnat inter se, Turca quiescit
Scilicet haud vigilans.
Heu miseri qui bella parant, qui castra sequuntur,
Qui sibi fata ferunt!
Gratulor huic horae, ventura gaudeo pace:
Gaudeo pace data.
Hoc tibi debemus, debet tibi Gallia tota,
Ipse tibi Rhodanus.
Allobroges debent quodte tam clara creavit,
Terra Renate sibi.
Onimium felix tanto commisse patrono


page 1289

Patria clara Ducum!
Felix antealias quod pacem praeferat armis.
Et meliora malis.
Sec quid opus longis ambagibus addere verba,
Sesquipedumque manum?
Proinde Renate fave, comes illtistrissime, gentis
Allobrogum specinien.
En tibi commendo quicquid potuisse videbor,
Me studiumque meum:
Falco decus patriae, nostrorum insigne laborum,
Perpetuumque iubar.
Quo duce magna sonant, et habent mea carminam laudem,
Clara sonante lyra.
Is movet ingenium, et nostras quoque suscitat arteis,
Is iubet ire Chelym.
Proinde beare Renate vale, longosque per annos
Vive Renate, vale.

Ad D. Ludovicum Berum Philosophum et Theologum.

Bere decus rheni, patriae solamen avitae,
Bere meum sidus, perpetummque iubar.
Bere beata fides, maiorum fama tuorum,
Vere pater morum. Socraticique chori.
Quoplectro quibus Uraniis tibi digna loquamur?
Quod genus harmoniae, candide Bere, voles?
Dillibut mea blanda chelys, mea fistula torpet,
Et testudineae dissiluere fides.
Raucaque barbaricum sonitat mea Musa boatum,
Nec didicit blandae tangere fila lyrae.
Tene canam cui tanta Deus, cui tanta dedere
Sidera, cui Pallas munera tanta dedit?
Dignior es venerande meis, maiorque Camenis,
Dienior hoc nostro mi Ludource, melo.
Nil mihi cum Musis commune necaptus ad ista
Quae pede Gorgoneus flumina fudit equus.


page 1290, image: delc1290

Ursa suum veluti consueta est lambere fetum,
Nondum maturos ipse relambo iocos.
Tu caelum doctus, ru certo sidera lapfu
Prendis, et aethereos labere adusque polos.
Quot mundi, quot sint quae rerum elementa vocentur
Quo Superi coeio flamina nostra locant.
Quid Spes, quidque fides, chari quid gratia Christi,
Quid Charis excelso quae subit astra polo.
Omne genus rerum voluit tua noscere Musa:
Quicquid inest pelago, quicquid et astra tenens
Praeterea domus ampla locupletesque penates,
Et cum divitiis contigit amplus honos.
Omne genus terum quamvis tua perspiciat mens,
Et teneat rutilo lumina fixa polo:
Doctrinam tamen exuperat tua vivida virtus,
Et probitas ingens, et bona vita simul.
Casta fuit tibi vira omnis, moresque pudici,
Ornat et ingenium candida fama tuum.
Quid tibi Bere, dari potuit plus: aut quidin isto
Carcere mortali plus sibi poscat homo?
Vita hominis, prope hulla, perit quid: vivimus umbram
Umbra sumus miseri, puluis et umbra sumus.
Sola manet virtus sunt omnia cetera mortis,
Solus amor Christi, et vita beata beat.
Vinere quis nostrum tam falso nomine vitam
Sanxit? et has tenebras quis tulit esse dies?
Demens heu nimium, nec sat rationis habebat,
Nubila qui verum dixeratatra diem.
Proinde mori est iterum nasci, mihi taedia vitae
Huius, in alterius prata dedere viam,
Et desiderio venturae taugorarenae.
Non terret Phlegeton: non canis ille triplex,
Non cocyteus populsque Pocticus omnis,
Non nautae rigido cruda carmina salo.
Eia age dimidium vitae, pie Berc valeto,


page 1291

Gloria Rauria caesplendor et urbis honos.

Ad Hermannum Rinchum.

Rinche decus patriae, spes et solamen anitae,
Rinche decus Rheni, perpetuumque iubar.
Rinche fides Ubiae, sed et inclitagioria gentis,
Rinche sub aetherios tollier apre polos.
Cur rogo te clebrant alio sub sole Britanni?
Cur recolit nomen puppis Ibera tuum?
Cur Morinus dives: cur pronus in arma Batavus?
Curqui de Getico littore ducit opes?
Nempe quod es talis, quem sic sapientia rexit,
Ut velit officio quaelibetora suo.
Addere si placent reges, comitesque ducesque:
Albionis splendor rexque paterque probat.
Casar idem ostendit delapsum sithus olympo,
Quid magis ad laudes ducere posse putas?
Si quisquam est a divitiis laudendus, in isto
Carcere inortali: tu mihi primus eris.
Si quisquam a linguis variis, atque ore canoro:
Doctiis es ad multos verba referre modos.
Hellaeumque ducem referes, qui natus Athenis
Fugit ad hostileis, Persica regna, domos.
Aut, qui bis deno tonuit rex ore Bithynus,
Aut Galli domitor Iulius orbis apex.
In te simplicitas sapiens, facundia praestans,
Eloquium prodens, ingeniumque sagax.
Curigitur Caesar, cur te petiere Briranni?
Nempe quod officiis pendet uterque tuis.
Cetera subticeo, quaete tenet inclita virtus,
Qui clari mores, quae inviolata fides.
Parce humili plectro, pavidaeque ignosce iuventae,
Orat ab Heluetio Musula parua solo.
Et quas non possum dignas persoluere grates,
Accipe de paruo munera parua viro.
Finge tibi missas ab eo qui mittere vellet,


page 1292, image: delc1292

Si posset meritis aequa referre tuis.

Ad Osaldum Myconium Lucernanum bonarum lite-Tarum Patronum.

Candide pars ingens nostroru, Osalde, laborum,
Seu qualem Alcides, Pirithousue petat.
Surgit amazonio pharetrata caterua flagello,
Et mihi centauri bella cruenta parant.
Huc ades, o Theseu, tua ope est opus: accipe tela,
Tela vehenatis obicienda malis.
Omnia in hoc mundo vincit patientia. et aetas,
Et labor, et probitas, ingeniumque sagax.
Laudo tuum ingenium, quod et ipse probavit Erasmus,
Pallados ille pater, Moeonique chori.
Temporibus quod sit Socratis Plato natus Athenis
Gaudet, et exuvias ille triumphus habet.
Laetor ego quod temporibus sum natus Erasmi:
Gaudeo, et exsultans bella trophaea fero.
Ah quoties agro comites affatus amice est,
Pabula quanta animae contulit ille meae!
Is docuit mores, mieliusque infudit Iesum,
Is docuit caelum, perpetuasque domos.
Et docuit penitus stultum contemnere mundum;
Vexit et ad superos mentem animumque meum.
Quid dare plus posset Croesusve Cyrusve roganti?
Quid Calaber dives, quid Sybarisue potens?
Ille hinc digrediens, docta scio tericon umbra,
Dona dedit dextrae munera eburna meae.
Accipe ait, nostri monimentum et gluten amoris,
Accipe Phidiaca dona polita manu.
Umbra tibi vitam notat, et uga gaudia mundi,
Circulus aetherio sidera clara polo.
Elige utrum malis utinam tibi sidera oordi,
Et qui sideribus praesidet orbis herus.
Accepi lacrimans, nomenque incidere iussi,
Osculaque huic ipsi terque quaterque dedi.


page 1293

Sed redeo gratare tuis, Osalde, Camenis,
Est aliquid tanto compla cuisse viro.
Plus certe, quam si gelidis mea Musula metris
Strideat, atque oneret teque tuumque caput.
Gratulor et patriae, ventura gaudeo vita,
Quae Graios fonteis Romuleosque refert.
Heluetios priscos, gentem in fera proelia natam,
Comperimus Graeco verba notasse stylo.
Atque utinam positis etiam nunc refluat armis,
Quicquid apud Graios Romulidasque fuit.
Ecce Camillus adest, pius et facundus Erasmus
Quo nil candidius Romula terra tulit.
Miles ego, quamvis imbellis, inutilis, aeger,
Aere tamen mereo, teque merere velim.
Nec timeas vulgus nebulonum et inutile mundo,
Nec Chrysippeas fulmina coeca faces.
Chare vale: pharetrata fugit tua rela caterua,
Chare vale Theseu, quo duce tela dedi.

Ad Danielem Erythropolitanum adolescentem.

Nobilitatis honos, venerandae stirpis alumne,
Unica spes vitae, mi Daniele, meae.
Huc ades, et queruli comprende volumina plectri,
Posce velim blandae fila canora lyrae.
Aures arrigito, non sum tibi inutilis auctor,
En ego quae prosunt commonuisse velim.
Forma placet, probitasque ingens, et utroque parente,
Vita probo, et certans cum probitate pudor.
Eia age ne teneram vitiis frustrare iuventam:
Nobilitas pereat neu patiare tua.
Ordine discutiam, quae paucis prendere verbis
Mens erat; haec animo sunt repetenda tuo.
Posce salutiferum sincero pectore Christum;
Virgo decus caeli sit tua cura velim.
Quic quid habes, dedit ille tibi, corpusque animumque:
Si quid habes super haec, contulit ille tibi.


page 1294, image: delc1294

Haec Phlegetontaeos facili prece dimovet amneis,
Et cohibet nati tela tremenda sui.
Sedulus: hinc sanctum virtutis numen adora:
Hac sincuobilitas non erit ulta tibi.
Hercule nobilitas nihil est nisi candida virtus:
Si qua putes aliud, decipete paiam est.
Solam virtutem post funera scito perennem,
Haec te nobilitat, perpetuumque facit,
Romanam spectes incuruo poplite Coclem:
Virgo natans Tybrim Cloelia nota tibi.
Et Decii et Fabii; et clara virtute Camillus,
Moratusque alto cum Cicerone Cato.
Sit tuus exemplo genitor, pudibundaque matris
Olcula, quae gremio te veneranda tulit.
Heu quam turpe, probos vitiis foedare parentes,
Virruti verso limite terga dare!
Haecita: deinde unum hoc socios comitesque probatos
Selige, qui mores condidicere bonos.
Effuge lufcones tumidoque abdomine ventres;
Et bibulos semper dira venena putes.
Nec tu femineam iuvenis fectabere fraudem;
Crede mori satius, quam muliere frui.
Alcides domitor monstrorum, Hydraeque favilla,
Seruit iners Ioiae, cultaque pensa trahit.
Quem non bos, quem non leo, non Erymanthius ursus:
Femineae mulcant suavia blanda genae.
Sis verax constans, et toto sobrius aetro,
Nilque verecundo pulchrius ore loqui.
Virginitas placeat qua nil praestantius orbe,
Nilque pudicitia mi Daniele tua.
Cetera scis, quae non mea stridula Musa recenset,
Nam meliora dabo, dum mea dicta tenes.
Nobilitatis honos, et priscae stirpis alumne,
Dulce decus nodrum mi Daniele vale.

Ad Nicolaum Cunelium Stutgardiarum.


page 1295

Nicoleos, studiose puer, Cunelia proles,
Atque utero matris sarcina grata tuae.
Quem genuit viridi tellus Hortensia cultu,
Hercinii saltus Helueticumque nemus.
Visere cui nitidi Basilaeia moenia Rheni,
Cui placuit nostrae limen adire domus,
Pellege, qui viridis nutancia tecta iuventae,
Et molleis annos, blandaque culta subis.
Pauca quidem moneo, sed quae tibi forsitan oline
Magna videbuntur, dignaque verba viro.
Quicquid agas, humili pietate vocatus IESUS
Adsit, et officii dirigat arma tui.
Hoc sine non hiscas hunc casto suspice lecto,
Semper ad aetherios lumina verte polos.
Despice quae pedibus subsunt ludibria nostris:
Despice quae curua mors tibi falce seret.
Corporeus splendor, stulti irritamen amoris,
Divitiae, et coecae pendula regna Deae.
Omnia te linquent ignisque haec ultima lambet:
Nam nil perpetui vile cadaver habet,
Unica post cineres virtus veveranda beatos
Efficit, et celsi ducit ad astra poli.
Quid mihi virtutes, et quid dabit omnia, quaeris?
Ha tibi quam paucis hoc aperire queo!
Est favor aethereus, placidissima gratia Christi,
Auxilium mentis desuper omne venit.
Non potes affectus, non surdam vincere carnem
Ni tibi, qui caelum regnat, adesse velit.
Saepe igitur timida pietate vocandus IESUS,
Saepe Dei genitrix gratia saepe Dei.
Adde etiam reliquas Christi, pia numina, Nymphas,
Virgineas acies, Hippolytique chorum.
Nam quid in hoc tandem magno speculabimur orbe,
Quod mage delectet, quod mage sensa iuvet,
Quam benevixisse? et mentem servasse beatam?


page 1296, image: delc1296

Et nimium blandis abstinuisse bonis?
Quod si cuncta velis iusta perpendere lance.
Omnia habes si te forsan habere vales.
Omnia vicisti, si te quoque vincere posses:
Maximus, haud dubites, hoitis es ipse tibi.
Talia commonui vellem persuasa videre,
Inclite Nicoltos quae mea Musa canit.
Haec liquidem persuasa tibi bona vita probabit:
Non persuasa tioi vita maligna dabit.
Spem mihi noscio quam facie promittis honesta,
Virgineis manious blandidulisque. genis.
Signa placent: utinam sint rebus consona signa,
O mihi quam vitae portio magna meae.
Iamque vale, celeres vitae neu neglige parteis,
Et praeceptorem, si bene dignus, ama.

Ad Gulielmum Gallinarium Ubium.

Inclita nobilium proles Gulielme parentum,
Illustri et clara stirpe verende puer.
Si mihi Parnasi fontis, et Phocidis amneis,
Si mihi Dirceus, Castaliusque liquor:
Primus eras quem Moeonio dignarer honore,
Primus Thespiadum dignus adire chorum,
Quicquid ago praesto es, ludit tua semper imagno;
Ante oculos volitans itque reditque meos.
Summa mihi probitas in te placet, inclita virtus,
Et placidi mores, virgineusque decor.
Inque tuo pulchro sic lucet corpore virtus,
Ceu sit in excise lucida gemma solo:
Flos viridi in prato, fuluo Gangeticus orbe
Unio, et in calathis lilia lectasuis.
Tu probitatis honos, et vitae forma sacratae,
Virtutis specimen, perpetuumque decus.
Outinam longo duret tua tempore virtus,
Et praecedenti picta sit, oro sequens.
Est animae hospitium corpus, conclavia membra,


page 1297

Sunt Sensus portae, rex amima ipsa sibi.
Cum purum hospitium tibi sit; concluavia pura;
Sint portae vigiles, rex tuus esto vigil.
Felix hoc regnum virtus in limine cuius
Cuius et in circo sedula turba sedet.
Tu nisi conferues portas, procumbis ab hoste:
Terribili facit is vulnera longa veru.
Multa illi sunt tela cani pavidaeque cateiae:
Ira, libido, gula, et gloria vana, capur.
Claude puer portas sensusque reflecte vaganteis;
Sic poterit regnum fortius esse tuum
Auxilium tamen a superis scis esse petendum:
Cura humana nihil auxilio absque Dei est.
Si virtus aberita nobilitate, vaporem,
Quod reliquum est dices, sordidulumque genus
Libertas animi, pectusque a crimine purum,
Et de Socratico flumina fusa mero:
Hoc decus, hi veri sunt nobilitatis honores;
Haec sunt perpetuae sanguinis huius opes.
Ad patriam remeo te linquam chare necesse est;
Sed tamen in nostro corde superstes ades.


page 1508, image: delc1508