SPes alit hunc animum, dubiae spes ancora vitae est,
Gaudia mens vitae spe bene fulta, capit.
Erigit oppressum, solatur compede vinctum,
Eximit iniectos spes animosa metus.
Excutit oppositae spes una pericula mortis,
Et sperare pios gaudia viva iubet.
Omnia praesentis spes sustinet unica vitae:
Incipit, et finem spes moderata videt.
Est bene; spes laeta est. Male sed, neque frangitur illic.
At qui spe tandem decidit, ille miser.
Irrita sed quoniam sperantur plurima vulgo,
Spes rerum eventus ludere saepe solet.
Ergo spes nostrae vigilantum somnia ne sint,
Servabunt certam Regia vota viam:
Spes mea sola Deus, numquam frustrabor in ipso:
Incipit ac finit spes mea sola Deus.
Spes mea sola Deus, feliciter omnia cedant:
Nam regit eventum spes mea sola Deus.
Spes mea sola Deus, nihil ut declinet amussis,
Consilio revocat spes mea sola Dcus.
Spes mea sola Deus, si quid mihi triste subintrat,
Gaudia restituit spes mea sola Deus.
Spes mea sola Deus, coepto frustrabitur hostis:
Nam tibi sum curae spes mea sola Deus.
Spes mea sola Deus, si corruat orbis et aether,
Est et erit semper spes mea sola Deus.
Spes mea sola Deus, rapiat mors horrida vitam;
Restituet vitam spes mea sola Deus.
Spes mea sola Deus; Satanas, Mors, Orcus et Orbis
Nil sunt, dum superest spes mea sola Deus.