July 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

GEORGII LOGI SILESII.

In Caroli V. scitum Plus ultra.

PLus ultra Alcidae profert sua sceptra columnas
Carolus, et longe regnat in orbe novo.
Victrices Aquilas colit Africa, sentit Eous
Late Asiae domitortu quoque Turea tremis,
Terra igitur magno cernit nil Caesare maius,
Ut caelum summo nil Iove mains habet.

In Ferdinandi Romanorum regis insignia.

Romani regis sunt haec insignia, qui tot
Regna tenet, tribuet cui quoque plura Deus,
Illum qui sobolis numerosa prole beavit,
Ut dominueterris tempus in omnc daret.

Elogium Wolffg. Lazii.

Pannoniae tepido tellus praedives ab Austro,
Austria cui nomen nobilis aura dedit.
Tot Regum fecunda parens, tot quae dedit orbi
Et Dominos porro tempus in omne dabit.
Fecunda ingeniis, quamvis tot corda virorum
Docta dedit, quorum nomina clara vigent:
Hanc tamen ante alios tam pulchre illustrat et ornat
Lazius, Austriaci fama decusque soli:
Ipse suas artes docuit quem magnus Apollo;
Et geminae hinc cinxit frondis honore comam.
Namque idem medica ante alios ex cellit in arte,
Et canit Aonio carmina digna choro.
Quin mundi caelique vias et si dera novit:
Terrarum et pulchras dividit arte plagas.


page 1253

Idem et res gestas facundo detonat ore,
Illustrat patriae dum monumenta suae.
Subque oculos illam tabula tibi ponit in arcta;
Absens praesentem ut cernere rite queas.
Nomine quo multum patria haec sua debet alumno;
Quae non ingratum degeneremque tulit.
Debebunt Reges illi, Germania et ingens,
Res gestas quorum, et nomina prisca canit.