SI quisquam meruit Magni cognomine dici,
Hic certe ex mulgis milibus unus erit.
Quis mare qui totum iuvenis com pescuit orbem,
Cuncta que Regna suo subdidit Imperio.
Restabat Caelum cui, ne quo que bella moveret,
Correptum luxu mors properala necar.
Primus ego Romam cunctos cum sperneret hostes,
Edocui Poenos scire pavere meos.
Celsasque institui factis ceruicibus, Alpes
Insolitum ignoto tramire ferre iugum
Pro quibus egegiis et tam praestantibus ausis,
Quaeris, quid portem muneris exilium.
Quis fuerim bello, totus mihi subditus orbis.
Quis fuerim scriptis, charta recenset anus.
Durum Martis opus decies quinque ipse subivi,
Romanique fui conditor imperii.
Patria plus no. vit mihi quam sortissimus hostis.
Quod minus hic facit. fecit id illa magis.
Imperii sedes, per te Germania facta est,
Sucepitque sacram Saxonis ora fidem.
Per te Pannoniis miser Hunnus concidit agris,
Redditaque, Aoniis gloria adempta Diis,
Hinc est, quod Magnus vociteris, Carrole Dive,
Magnus sis aliis Maximus esto mihi.
Quod Regum nulli Danorum contigit ante,
Contigit et nulli post mea fata itidem.
Solus ego possum iactare potentia quinque
Subiecia imperio Regna fuisse meo.
Non igitur mirum Magni quod nomen adeptus,
Magna mea id quendam facta dedere mihi
Dum Solymas multo Godefridus milite cingit,
Murosque ascendit primus eosque capit.
Reglem meret ex auto rutilante coronam,
Quam portare isto noluit ipse loco.
Dicens: Nonae quum est homo gestet utaurea Christus
Hic ubi gestavit spinea serta Deus.
Quam fuerit praestans animo hic Germaniae Achilles,
Sat novit gemino subdita terra polo.
Quam fuerit praestans armis et vindice dextra,
Sat novit damno Norica rerra suo.
Si Mars, hoc vivo, belli Deus esse negasset.
Hic potis i lius sustinuisse vices.
Maior ab Augusti non vixit tempore Caesar,
Cui tam constanter sors magis aequa fuit.
Qui debellavit plures felicius hostes,
Victor et ex victis plura trophaea tulit.
Qui plures. sed si est laus uni haec sufficit una,
Non habuit nec habet Carolus, orbe parent.
Tempore quo vixti, non vixit iustior alter
Rex vel laude togae, vel quoque laude sagi.
Tempore quo vinti non vixit clarior airter,
Rex vel iusticia vel pietate pia.
Cetera non referam, satis hoc tua congrua narrant
Omnia nominibus, nomina et cminibus.
Quae tibi cum sacris res est Dux magne, Camenis?
Cur tibi cum Phoebo mutua debitio?
Caussa patet, sacris templum commune Camenis
Dux habuit praestans Amphitryoaindes.
Insuper Aoniis colitur cum laude Deabus,
Flumini, Aonii fegasus auctor equus.
Cum numero pariter Portuna secunda Secundi
Imposuit titulum. Dive Secunde, tibi.
Qui modo, si iusti patereur temporis ordo,
Pridricu primus rectius esse meres.
Constar enim v vens fueris quod maximus heros,
Et pater Arctei Rexque soli atque sali.
Non lepores timidos tumidi genuere leones,
Sed nasci fortes fortibus usque solent.
Hic spes magna fovet validos, Rex optime, Danos,
Pulcra secuturum te quoque facta patris.
Imo aequaturum: Nam cum nunc symbola monstres
Talia virtutum post modo quid facies?
Teutoniae insignes ad caeli sidera tollat,
Qui volet Heroes hunc ego laudo Ducem.
Quo seniur Princeps quo velprudentior alter,
Non iam Romano vivit in imperio.
Unus personam reliquorum sustinet, unus
Imperii paterest. imperiique avus est
Sunt aliis Ducibus sua singula munera divum,
Hic dextra ille toga tertius ore valet.
Tu longe, exsuperas, Dux Illustiissirne, cunctos,
Cunctaque cum reliqui singula solus habes.
Dius et omnigenas includis pectore dotes.
Quae deceantque Duces. quae deceantque Deos.
Non satis exiguo hoc de possum ducere versu,
Taniae sunt laudes, Dux Generose tuae
Qui iuvenis virtute animo, tamaque mereris,
Magnum magnates inter habere decus.
Orede mihi eximiis quoque facts, tempore iusto,
Ipsos antiquos exsuperabis avos.
Si Venus hunc videat diva cum allade dicet,
Hic nostro haud alius, dignus amare feret.
Si Mars hunc videat cum Cynthio Apolline dicet,
Hic nostro, band alius dignus honore foret.
Per Dium Filium, vixillo Principe Princeps
Strenuior gravior, pulchrior alter erit.
Patris es. Vadlricetui verissima Proles,
Regali vultu magnanimoque animo:
Matris es, Udalrice tuae verissima eroles,
Moribus augustis entheo et ingenio.
Dii faxint referas Fortuna post quoque Patrem,
Et Sophia Matrem Nilmagis opto. sat est,
Huc usque ambigua haec lis multa lite pependit,
Armis an arti gloria prima foret.
Strozarum Clarius litem sub gente diremit,
Hancillis, iila hac, nolle carere probans.
Prae ereliquis igitur, Strozarum dina propago,
Arte sago que valer. Marte togaque viget
Quae tantum veteri iactatur stemmate avorum
Lauta nequit dici verave nobilitas.
Nam stirps dectrina et cunctarum copia rerum
Nobile perficiunt constituuntque genus.
His tribus emicuit quod Bembus laudibus unus.
Tergemina merito nobilitate fuit.
Regibus imponi tribus hic diademata vidit,
Et tribus assedit consiliumque dedit.
Huius et auspicio Diehmarsia Martia victa,
Fortibus et Danis palma parata Fuit.
Si Dii nunc meritis pensarent laudibus aevum,
His certe numquam vermibus esca foret.
Edomui Suecos Danorum milire Regis,
Tres capiens belli sorte iuvante Duces.
Milliaque oppressi non multo milite multa
Et saepe exuvias victor ab hoste tuli.
Hinc est, quod nulli pulchra virtute secundus,
Nulli animo, nulli nomine, reque fui.
Divitiis tantum Plutus. Mars belliger armis,
Arcibus ingenuis doctus Apollo micat.
At decus Holsatiae Henricus Kanzovius, ipsis
Divitii pariter Marteque et arte micat.
Nonne ergo potior Divis? quoniam tria praestat,
Quae simul hi terni non potoere Dii.
Non laudes aequare sed exsuperare parentum,
Vincereque, haud vinci, mens mihi firma stetit.
Diis aliter visum, qui mortem Marte propinant,
Laudem per fraudem, vivere perque necem.
Nil moror ignivo mi pereo quod ful mine reli,
Hoc queror, hoc doleo, clam quod ab hoste necor.
Si doctrina. labor, virrus, ars, Suada, virumque
Gratia sum morum vincere fata queant:
Non equiden hic praestans, quid? praestantissimus heros,
Corpora sublatus morte, dedisset humo.
Nunc tacito obstupeo obtutuaac perterritus asto,
Numina cum cernam talia posse mori.
Sat tua nemo potest encomia dicere versu,
Nemoque virtures sat celebrare tuas:
Materiam exsuperas longe vir nobilis, omnem,
Meque tot elinguem laudibus esse facis
Quis, qualis, quantus sis scripris, nomine, factis,
Dicere cum nequeam dicet uterque polus.
Tu nil laudis eges Mechbache amplissime, nostrae,
Nam tua sat toti cognita fama solo est.
Qui patriae columen domini manus altera, fulcrum
Aulae, Musarum Cloria iuris honor,
Sed, cum nil egeas laudis nil am plius addam,
Ne videar laudes diminuisse tuas.
Romanae pullum Musae qui nescit et illud
Delicium Phoebi, delicium Charitum.
Mellifluum relegat Plautum, hic ex omnibus unus
Verba habet Aoniis ebria deliciis.
Hic veterum Auctorum genios hic pectora Phoebi,
Possidet, hic Sua dam spirat, itemque sales.
Pectus habes, Volusi, Cyrrheo numine plenum,
Dam scribis varias versibus historias
Numen habes, Volusi, Cyrrhaeum pectore pleno,
Dum Romanorum bella patrata canis.
Attamen ambigitur, num sis mage carmine vates,
Num magis Historicus: Quid: simul hic et is es.
Fama refert tantum debet Verona Catullo,
Quantum divino Mantua Virgilio.
Verum estchic etenim patriae dulcissima laus est,
Ille suae vivax gloria uterque nitor.
Hic Rex is princeps Vatum: hic lux, ille lucerna
Italiaeiis scriptis divus, at hic Deus est.
Duplex Maeonides triplex Grynaeus Apollo,
Melque merum heroo est carmine Virgilius.
Virgilius mundi est Phoenix, Sirenque Latina,
Lux sine nube, et cum luce serena dies.
Cunctorum sidus Vatum, Vatumque Monarcha,
Et, quae omnes cupiunt, omnia solus is est.
Et fax praeteriti, et fons Suadae ô inclite Livi es,
Et certus veri nuntius atque fides.
Cura tibi historia est per te quoque mottua vivunt,
Stant sua virtuti praemia poena malo.
Unde tui cives, querum facta optima seribis,
Te lumen vocitant, historiaeque patrem.
Quis vitio vortet si teque tuamque Poesin,
Lauriger ô Valeri, sidera ad alta feram.
Qui, cum non possis Vatum caput esse supremum,
Quod reliquum tamen est, cor merumes, ac anima.
Et multis aliis, queis melli laurea serta,
Par virtute gravi parque lepore pari.
Plinius omnigenum naturas ordine rerum
Tanta describens sedulitate refert.
Ut miracli instar trifido sit factus in orbe,
Et num verus adhus sit dubitetur homo.
Sed verum esse hominem certum est et certius illud
Hunc non ante sua aut post sua fata mori.
Quis dicendus is est, sacro cui fulget ab ore,
Simplicitas, virtus, cum pietate fides.
Nonne Deusiminime: hu mano nam cotporcretus
Noscitur humano corpore, corde Deus.
Num dicendus homo: haud sic, quis tum? diu us habendus:
Ergo Divus erit Divus hic Ambrosius.
Rem prope inauditam referam: Trapezun tius ille
Defunctus semel est vivus itemque modo est.
Mortuus et sensus, sese cernenti bus, aufert,
Quos vivus minime diripuisset hom.
Insuper, hic fuit, est, et erit. non credis at ecce
Credes, post obitum quid sacrafama queat.
Si quis adhuc sacras Aseraeae ad Phocidos undas
Ingeniis locus est, numinibus locus est
Certe, alias alium Calepinus condere gliscit,
Numinibus priscis, ingeniisque parem.
Quin fecit dudum, et talem, tantum que laborem
Qualem vix posthac quis generare potest.
Plus et maius inest Vallae. quam farier ausim,
Pallade devicta Phocidos arua tenet.
Cernens Pallas ait: qua sedem sede reponam,
Sedemque in Vallae protinus ore locat.
Hinc eius famae magni dae dalmata mundi,
Ludique angusta est machinaetotapoli,
Nil quam Musurum. Musarum nomen inane
Hactenus et falso, sum tenuisse ratus.
Nunc postquam ingenium sensi, famamque perennem,
Omen Musurum et nomen habere reor.
Verum an Musarum Musurs nomine dictus,
Musuri an Musae, non memorare queo.
Quisquis Pontani, miraris flumina linguae,
Oblitus propriae, ne moriare, cave.
Hic Suadae est Siren, cantuque interficit omnes
Qui superare eius nobile nectar amant.
Et Deus eloquii id veritus, fata liter ergo
Virga percussum sustulit ipse sua.
Omina nominibus non recte semper inesse,
Nec rectis semper nomina in ominibus
Id tu demonstras praeclaris Barbare scriptis
Qui falsum falso nomen in omine habes.
Barbariemque iuvas im pense vincere, victor
Ob quod Barbariae iure vocandus eris.
Non hic est claram qui Colchida lusit Iason
Ipsique aurato vellere ademit ovem,
Sed iuris decus est e multis milibus amplum,
Milliaque est inter multa lucerna fori.
Hic sponsae fidus Themidi, sed perfidus alter,
Hic data dat rursum is non data furto adimi.
Non bene Longolius cum Phoebo spirat ephebo,
Nam meus est Helicon collis, uterque refert.
Phoebus at, ut penitus se victum conspicit iri,
Vincere non vinci suevicgo victor ait.
Quare ut te quoque Longoli ex Helicone repellam,
Te faciam fato vin cier ante diem.
Cerne animo hunc animum, fandi clarissimus auctor,
Nec minor ingenio iudiciove minor.
Totius iutis Decius venerabile lumen:
Totius Decius iuris honorus honor.
Illustrem illustrat scriptis, illustri bus orbem.
Mox magnus maior maximus unde viget.
Nec Deus es nec homo, nec neuter suavis Ersame:
Rursus, Erasme tamen, neuter, homo, et Deus es.
Postid dissimilis similisque es neutri hominique,
Nec non assimilis, dissimilisque Deo.
Quid Musa intricata refers? dic ordine: Dicam.
Verus homo hic vero est co pore, mente Deus.
Audax Barbaries invasera tundique linguas,
Roma superba, tua: Hellas honora, tuas.
Hanc clava domitat forti Budaeus an hunc non
Gallorum dices Amphitryoniaden,
Quid? modicum hoc: Nam qui Latium, quique Hellada servat
Hellados et Latii dicitur esse parens.
Quem qualem aut cuius naturae dixeris esse,
Qui lumen tacitis reddidit e tenebris.!
Caelius expulsis tenebris Helicone reducto,
Lucem natali rettulit lataliae.
Et meruit cum iam viduatus luminis usu.
Ut tamen e tenebris luce nitente micet.
Cum pluit et Phoebus roseum iubarabnega aruis,
Quilibet intentus tristibus esse solet.
Non igitur Ludovice novum est, quod patria tristis
Quodque pluat lacrimas, tu quia Phoebus abes.
Translatus caelo reliqui tua sidera docti,
O quam perstringis lumina sideribus.
Perderet annales si bibliotheca vetustos,
Ingenium Tovius, quo repararet habet.
Hisiorias etenim seribit, magnumque virotum
Monstrat, narrat agit, facta, duella, neces.
Quis dubitat stupidus, virtutum Pallada in unum,
Congessisse huius serinia cuncta caput.
Qui veterum genios post Plautum solus habebit
Omnes. aut nemo aut Scaliger ipsius erit.
Qui velut hunc pulchre Lipsi doctissime pingis,
Gloria sama iubar, suada, medulla. lepos.
Et Phoebi et Charitum, Musarumque Atticus hortus,
Et rex doctorum. daemoniumque virum est.
Carmina ubi cernit Pelignus tersa sabini,
Non, inut, memini, ast haec mea scripta reor.
Sin alia alterius magnum testabor Olympum,
Quod meus hic animus, vena quod haec mea sit.
Dum loquitur dubitat multum tandemque Sabino
Dia videt venam fata dedisse suam.
Si quis Athenarum Latiae vel in omnia Romae,
Ingenii expressit dexteritate sophos,
Si quis naturas cunctorum animantium ad unguem
Novit, quae passim terra vel unda fovet.
Si quis qui columen Sophiae aut Pandora vocatus,
Dispeream fi non hic Tigurinus erit.
Vivit adhuc genitor tuus in te docte Manuti,
Et tuus in te habili numine vivit avus.
Hic erat ingenio clarus clarissimus ille,
Hic flos ille nitor patriae, utexque decus.
Tu quod es illorum, praeter bona, splen didus haeres
Ingenii humanum vix capit ingenium.
Vivus erat vivis Camerarius ipsus Eous,
Mortuus exstinctis Hesperus ipsus adest.
Phoebus enim ut trifidum radiis illuminat orbem,
Sic orbem is scriptis irradiat variis.
Utque micat noctu nectis fuscae Hesperus index.
Sic is iis illis post pia fata micas.
Nil humile aut vulgare aut paruum scribit Erastus,
Omnia magna sonat cuncta notanda refert.
Insuper et medicam sic artem callet, Apollo
Vix ipsum ut vincat vincere si cupiat.
Phoebus ubi medicus iam plane spreverit esse,
Substitui hic illi non fine laude potest.
Virtutis decus et cultae facundia linguae,
Me fecit superis pectore paene parem.
Ingenii labor, et calami solertia multi,
Mox fecit superos et mihi pene pares.
Sed ne transgrederer mortalis culmen honoris,
In summo senio stamina parca scidit.
Im piger Alcides Lernae am interficit hydram,
Propellunt animi tristia monstra Sophi.
Barbarie patriam servat Sigonius omnem.
Inque novo priscum restituit Latium.
Cui nunc debentur potius praeconiainonne
Qui servat patriam, et restituit Latium?
Nestoris altiloquum Bylii vis cernere vultum?
Conspice Muretum, conspicies Pylium.
Vis patris eloquii omnimodos pervoluere libros?
Volues, Muretum volue patrem eloquii.
Muretus quon iam facundus et unicus aequat,
Nestoreos omnes, eloquiique patrem.
Infelixne aevum! an felicia tempora dicam?
Queis. quod debetur pluribus, unus habet.
Ecce VVesenbecium, qui iuris iure monarcha,
Sub suo habet totum ferme Helicona iugo.
Magnus et ob Themidos vocitatur Bartolus artem,
Qui licet esse nequit, re tamen altererit.
Quem loquar aut referam Husanum? genitu~ne Minerua
Arbitrer, aut natum stemmate Daedaleo.
Non Musis genitus, non a mortalibus ortus,
Sed Musas peperit Marte suo Aonias.
Hinc quod verba facit tot ducit gutture Musas:
Quotque sonos ducit, tot facit ore Deos.
Carmina Latous pangit, Themis aurea sola
Iure agitat pietas monstrat adire polum
At Mynsingerus, legum clarissimus una
Pangit agit monstrat, carmina, iura, plum.
Recte igitur praestat Divis: quoniam tria praestat,
Quae tres praedicti non valuere Dii.
Sturmius ingenio, Suada, calamo arteque praestans,
Comere res tenues, dicere difficiles.
Nil corde omniscio praeter magna omnîa spirat,
Nil praeter Musas, et sacra scripta sonat.
Haud igitur pe ccas, si Phoebum hunc esse putabis,
Hoc Phoebus solet, et Sturmius ore loqui.
O quem te memorem Cuiaci icuius ab ore
Quot bona verba cadunt tot prope sensa cadunt.
Diva Themis ten'hic fedem fixisse reversam,
Et dare responsum nolle negarererar?
Quid dubitemitanta est ubi coniuratio, ut unum
Quod probat hic, probet haec, quod probet haec probet hic.
Sed nec Diva suo sese debere negabit
Francisco, priscum quem iuvat eloquium.
Prudentum veterum, iuvat expugnasse rebellem
Barbariem, et multis tollere mendalocis.
Pergite prudentes mature occurrere morbo,
Nasce ntem video surgere Barbariem.
Qui tibi thesauros peperit, ditissimus andit.
At Stephanus partis audit egenus opum
Auidt egenus opum, et contra ditissimus audit,
Qui poteires ampla est: est pote, et amplasatis.
Sic fit ihesauros alii perfoenora quaerunt,
Hic sibi thesauros mente animoque parit.
In Chytraeo aliquid triplicis confinia mundi,
Impugnare queunt, vix superare queunt.
Hic etenim haud sapiens tantum at sapientia tota
Nec solum bonitas, ipsa sed est bonitas.
Scit penitus cuncta unde in eo natura quievit,
Si non naturam fecerit ipse suam.
Bercholtus legum neruus, Suadaeque medulla,
Ingenio dubium est eloquiove prior.
Borcholtus Suadae neruus legumque medullae,
Poller et eloquio, pollet et ingenio.
His igitur iunctis, permultis urbibus unus
Gnaviter inseruit, prin cipibusque viris.
Si tibi non proavi obstarcnt, doctissime Crusi,
Te Graii assererem stemmatis esse hominem.
Si tibi nen patria obttaret doctissime Crusi.
Te varaio ssererem fanguinis esse hominem.
Quin tuate Grartim et Latium seripra esse recensent,
Sed Latium et Graium partia, avique negant.
Ut gemma exsuperat splendore aurum, aurum Orichale
Mercurium Pallas, Pallada bella Venus
Sic tu, Caseli inunmeros, doctissime praestas
Dotibus ingenii dotibus eloquii.
Non igitur mirum, tua quod sint omnia prorsus
Aurea quae scribis gemmea quae loqueris.
Dum Veterum libri, habitas, habitasque recentum
Et res insolitas eximias lepidas,
Et visu, lectu auditu non cognita verba,
Aurea verba doces anrea seripta sacis.
Diceris esse novum Lipsi clarissime numen,
Pieridumque parens. Pieridumque decus.
Patris avique tui, te nomen habere Mannti.
Sum ratus, haud animam patris avique tui.
At nunc demonstras scriptis te triplicem in uno.
Patris, avi propriam oectore babere animam.
Vix me contineo quin ipse Manutius aiam,
Tergeminus pater est, tergeminusque avus est.
Ver quando Latium, Philomela Latina parensei,
Vergilius vatum conditus est tumulo.
Protinus illius peragravit spiritus orbem.
Quaerendo similem pristino ubique locum.
Invenit tandem quoniam Maioris in ore
Deposuit sedem deposuitque locum.
Lindebergii urbes et arces.
Quae Dea terrarum quondam, ac magno aemula caelo,
Et caput, ex cunctis urbibus, orbis erat.
E Domina serva e Regina subdita facta est;
Et quod erat, mundi desiit, esse caput.
Sic fuit in fatis, quae rursum hanc laude bearunt,
Ut sacra Cardineis patribus, atque Papâ.
Non homines tanta exstruxisse palatia credo,
Nec potuisse homines. vix potuisse Deos.
Adspice, sidubitas: atque hoc etiam insuper audi,
Iura dat urbs Venetum sola sa lo, atque solo,
Quid peragras Asiae, Africae, et Europe arua, viator,
Cessa: tres mundi hac cernis in urbe plagas.
Matrix Francigenae est generosa dLutetia gentis
Et populosa viris, et veneranda sophis.
Sedes Gallorum est praeclara Lutetia Regum,
Deliciumque hominum, deliciuruque Deûm.
Utque loquar brevibus paruus magno orbis in orbe,
Quem si quis cupiat cernere, cernar ibi.
Unica Parthenopes Campanae est gloriae terrae,
Unica post Romam gloriaque Italiae.
Quid dico Romam? Romam quoque robore praestas,
Et penitus totam laudibus ltaliam.
Au nimium hoc? quid si decus indelebile, solam
Et Matrem patriae totius esse loquar.
Est praeclara sophis, artibus induta.
Praestans Marte toga culta, ferax viris,
Fulgens Hesperiae stella, nitor sibi,
Insubrum caput, urbs haec sacra et autea.
Nil restat, nisi quod sit Iovis optumi
Nondum facta polo sidereum iubar.
Urbs animis opibusque potens populosa Vienna est
Et nulli prorsus Marte vel arte minor.
Novit Turca ferox, Christi saevissimus hostis,
Norunt cauromatae, belligerique Getae.
Iupiter in caelum voluit tra ducere, verum
Vult prius ut palmam pervido ab hoste ferar.
Si superi vellent imis mutare superna,
Vix alia urbs toto dignior orbe foret.
Magna loco est generosa situ placidissima caeli
Temperie muris ferrea, merce potens.
Cunctaque quae cupiunt mortales possidet ipsa:
Ast illis cunctis, pace, beata caret.
Quidquid es, et quod es id meruit tua mascula virtus
Mens constans, pietas enthea cana fides,
Multi inferre tibi stuprum voluere, sed usque
Servasti solitum virgo pudica decus.
Ob quod Divorum generosa propago vocaris,
Nonne Dei est? pro quo dimicat ipse Deu.
Viribus atque Viris Argentiva incluta parestat,
Arte simulque valet, Marte simulque viget,
Arma urbi connata, animus conterminus astris,
Moeniaque Herculeâ non capie ada manu.
Pace tua alma parens haec dicam ô Teutona tellus,
Vix urbs, vix urbs est firmior ulla tibi.
Salue bonarum feta nutrix artium,
Salue monarcha vera Franciae urbium,
O Noriberga Teutonum sidus poli.
O Noriberga gemma mundi amplissimi,
Cum laudo te centrum unicum Germaniae
De ceteris, vix audeo, quid hiscere.
Quam te Vindelicum decus decorum,
O Augusta loquar? gravem venustam.
Munitam, celebrem, potentem amoenam,
Altricem ophiae, Midaeque matrem,
Armit quae poteris togaque pollens,
Toti, si cupis, im perare mundo.
Gens humana situs, commercia litora, mores,
Mars toga divitiae, curia relligio:
Arctoas inter claras virtutibus urbes
Efficlunt, tollat lauta Lubeca caput.
Et decus Europae et lumen sit totius Ansae,
Et sit Vandalici pulchra corona soli.
Dives opum, mundi microcosmo, martia muris,
Germana Aonidum, filia Mercurii.
Et clara empori. et rerum penuria cella est
Urbs a Fran corum quae vocitata Vado.
Cui nil Dii Superi, cui nil natura negavit,
Nam si quae desunt nec sibi mundus habet.
Delicium Rlieni, Musarum mater et altrix,
Teutoniaeque amplum est urbs Basilea decus,
Quin et dives agris, caelo iucunda salubri,
Culta scholis, muris ardua, clara viris.
Non opus est multis, laus una haec sufficit uni,
Quod Phoebo et Marti tota dicata diis.
Oppida communes habeant libi coetera laudes,
Ella. togam segetes moenia templa, domos.
Sunt et cuncta mihi haec forsan potioraque multo
Verum cum trita haec gloria sola mea est,
Quod medicis claris urbs sim clarissima quodque
Me magis in Latio nulla verusta solo.
Non pulchra sed pulcherrima,
Non bella sed bellissima,
Est civitas Florentia,
Quam qui videt, Romam alteram,
Latique partem maximam,
Vidisse sese praedicet.
Vix urbem invenies, quae sit mage dedita Baldis,
Quaeque aliis doctis sit mage grata viris.
Quam dux Aemiliae populosa Bononia terrae,
Musarum penitus sola patrona. parens.
Queis commota Themis, descendens culmine caeli
Quaesitum in terris regna, resedit ibi.
Non situ Verona modo alma claret,
Nec loco Mantus celebris perennat,
Sed viris doctis utraque et venusto
Incluta cygno.
Quid poreutes Marte togaque cives
Urbis utriusque loquar? quid arua?
Hoc seias, quod vix trisidum per orbem
Clarior ulla.
Praestans Tigurum viribus est, virisque praestans,
Praestans itidem viribus est Berna virisque,
Haec Helueticae mens animus sed illa terrae,
Hae est oculus pervigil, ast ocellus illa,
Haec libera sed libera et illa, utraque magna,
Dives generosa et geminae ultimo sorores.
Ecastor soboles Brunsuiga invicta Deorum est
Mater et Aonidum, mater et artificum.
Ecastor brunsuiga potens. Pandora Deorum est
Et Generosa situa et delitiosa loco.
Ecastor Brunsuiga sacra est aptissima sedes,
Quâ pulchrum est homines ac habitare Deos.
Albidos auspiciis Hamburgi gloria crevit,
Promaque, vicini reddita conda soli.
Tanta inibi est frugum, et cunctarum copia rerum
Quas vigil exportat nauta iterumque refert.
Pro re pauca loquar, dotata haec caelitus urbs est,
Pace, opibus portu, robore, merce, loco.
Urbs generosa rosis Rosea et generosa Roseto,
Est Pandora Deûm, Phoebi Rosa, balsamus Ansae,
Vandaliae lumen, Varni paradisus aprici,
Et laus Teutoniae, et musis decima addita Divis.
Urbs ros eis operosa rosi, et rore Rosarum est.
Sic ego. more tuo. men dax mendacia dicas.
Nectu, noctivagre quae gaudes nomine Lunae.
Urbibus es reliquis perpete laude minor.
Calicifer eximius sub moenibus accubat ipsis,
Et gignens purum feta salina salem.
Cetera praetereo: Nam sunt pulcherrima cuncta,
Et foedum tota prorsus in urbe nihil.
Si faciles animos quaeris linguaeque nitorem,
Dinitias merces splendida tecta forum
Pulchra tibi pulchro inonstrabit Lipsia cultu,
Cui nil pene deest quod sibi mundus habet.
Nam quod mundus habet, fecundo foenore in unum
Hunc id congessit diva Rotunda locum.
Berlino cultae ubertim sua dona dederunt
Prospera sors primum, deinde loci Genius.
Hic? lutum et toetam cererem, dulcemque lyaeum
Illa duces fortes. intrepidosque viros.
Salue non ullis urbs post ponenda vetustis,
Muncribus sortis, muneribus Genii.
Egregiae propriis florescunt laudibus urbes,
Et plerunque aliquid quo celebrentur habent.
Praesule prudenti, tem plo ditissimo, et aulâ
Regali ac validis moenibus, Hala viget.
Quin etiam praeter dicta haec locuplete talinâ,
Cunctisque optatis est decorata bonis.
Incluta palla dio ornata est Francofordia pulchro,
Fetaque praeclaris arte fideque viris.
Incluta mercatu ornata est Francfordia crebro,
Fetaque multigenis piscibus, atque bonis,
Non reliquas urbis phaleratis praedico verbis
Laudes, his celebris sit mea Musa cupit.
Hafnia Danorum Regum est gratissima sedes,
Pegasidumque altrix, Pegasidumque domus.
Balthica non retinet celebrem magis insula rebus,
Cimbria nec famae nomine clara parem.
Sola haec Daniacis cunctas ex urbibus urbes
Exuperatque bonis, exsuperatque situ.
Aggere, divitiis, venatu robore, portu
Omnigenisque olim mercibus ampla fui.
Nunc mea decessit prosus fortuna relinquens
Slesuigae veteris nomen inane mihi.
Sic variat sortem, sic vertit Iuppiter urnam,
Urbs una emoritur quando alia exoritur.
Non solum. Croneburga, equidem quod diceris esse
Corona est arcium omnium
Sed magie et maius quid dam pulcherrima nempe
Regni corona Daniei
Nec satis hoc aptum est nomen sed quan do voceris
Regni corona et arcium.
Non etenim vidit meliorem vesper et ortus,
Totusque vix mundus parem
Ipsa licet cunctas adducat Thracia vires,
Germanis certam saepe minata necem.
Ipsa licet cunctas ducat terra ltala vires,
Teutonibus magnum saepe minata malum.
Non tamen humana poteris delerier arte,
Nec vi, nec vigili fraude, doloque capi.
Stes maneasque tuo inco lumis cum Principe longe:
Incolumes remanent quas tegit ipse Deus.
Quod suavi sum structa loco Suabstedia dicor
Suavia enim mihi sunt pascua suavis ager.
Pascua: quae pecori largissima pabula fundunt,
Agri: qui reddunt foenore farra gravi.
Accubat a dextra tellus iucunda palustris,
A laeva variis florida silva feris
Non mirum Slesuiga tui quod Praesulis arx sit,
Hi plerunque solent suau habitare loco.
Musae, Pluto, Ceres. Mavors, Neptunus Apollo,
Si vellent sedem quaerere in orbe novam
Hospitium arx Bredeberga illis commune locaret,
Atque ciuque suum pro ratione locum.
Nec saltem hospitium atque locum, sed et insuperillud
Quod cuiusave Dei postulat officium.
Vera loquar, verum mihi Lector, crede loquenti,
Non tota huic similem cimbrias ora tenet.
Non hunc, quod praestet Dracoburgum quaslibet aulas,
Codice praesenti possidet inde locum.
Sed quod, prae reliquis, primum Ranzovius illam
Nactus post soceri sata suprema pii.
Et Comites contra Hoienses defenderit, esse
Omnino feudum qui voluere suum.
Restat summe Deus. multis quod et obsecro votis,
Ipsum fortunes ut dominum, atque domum.
Rintlemium oppiduli Rintlem Pa nomine dicor,
Quod stringis gelida, belle visurgis, aqua,
Ante fui sedes hallaeo stemmate nati,
Nunc me ranzovius, vir Generosus habet,
Fama cuius ego per Schouvenburgica rura,
Et volo cunctorum, clara perora virum.
Utque etiam domibus possim clara esse superbis
Eiusdem domini cura erit illa mei.
Hamburgae distat non longe a finibus urbis
VVellingsbuttellum, vocis origo latet.
Hoc mihi Bremensis consensu praesulis emptum est,
Qui de Saxonico stemmate natus erat
Orine canonico in totum firmante probante,
Qui voluit pactum Paresulis esse ratum.
Det Deus ut longe possim feliciter uti,
Et mea post obitum pignora chara meum.
Gens pagana habitat, coenosis tuta lacunis,
Holsatos iuxta Daniacasque plagas.
A prisis retinens nomen memorabile Marsis,
Quos nun Dithmarsos partia terra vocat,
Hic mihi Ranzovio Hattstedium praepingue coemi,
Cum silvis, pratis, fium inibusque suis.
Quod tsndem cinxi vallo. pulchreque polivi,
Tempore ut hoc possit nobilis esse domus.
Ut natis aliquot, carisque nepotibus essent,
Post mea, quas possent, fata, habitare domus.
Hanc Tuschenbccum consensu Principis emi,
Quem cuitae inferior Saxoniae ora colit.
Sumtibus et parcens nullis, hac arce refeci
Cuncta decore gravi cuncta nitore pari.
O utinam longe per saecula longa feratur
Ranzovii prolis Ranzoviana domus!
Pulchram hanc Rex Danaum Fridericus vendiditarcem
Ranzovio, procerum nil renuente choro.
Acid sponte sua, esset ut indubitat a favoris,
Quo dignatur eum prosequiturque, nota.
Si pretium domino haec arx quo Ranzholmia constat,
Noscere praeterea, candide Lestor aves.
Quinquagies, ter, bis numeiato mille daleros,
Sic pretii fiet cognita summa tibi.
Incultis tantum VVansburga dicata colonis,
Rusticus et prisco tempore pagus erat.
At nunc in bellam Ranzoi sumtibus arcem
Ex humili cxevit laude deente Plaga.
Sic equidem ut tandem domini domus esse politi,
Et dici merit o nobilis aula queat.
Summe Deus cui terra, Polus cui militat altus,
Fortuna castrum Ranzoviamque tribum.
Quod sum quod reditu moletrinae dives, ovilis
Pulchri foe tura et cultibus uber agri.
Id, Prorex Ranzoe, tuum est nec grata nepotûm
Haeredum dicent saecula cana suum.
Tu vives generose heros, ac aurea tecum
Quae aeternant nomen, plurima facta, tuum.
Perge modo, ut solitus, posthac etiam arcibus amplis,
Et domibus Pattiam condecorare novis.
Molbeck Dirhinariae prope sines ferrea ferme
Arx est si spectes moenia saxa salum
Hanc a patre tenet Ranzovius inclitus heros,
Illam nec lapsu succubu sse sinit.
Singula quin cautus tam rite restaurat, ut arcem
Esse novam dicas quae vetus ante fuit.
Dignum laude virum quapropter dicimus illum,
Qui quod habet servat diligit, amplificat.
Arcem, quam cernis murosque et splendida tecta,
Tam belle amoto sunt renovata situ:
Vix ut structurae restent vestigia priscae,
Olim quam vobis aedificastis avi.
Cuncta suo Henricus Ranzovius aere polivit,
Ornatumque alium fecit habere novum.
Quo facto aerenus post fata novissima vivet,
Non sine laude solo non sine laude polo.
Vendidit Alfeldus me sponte Georgius, emit
Henricus clarae nobilitatis eques.
Scilicet Henricus Prorex cognomine Ranzou,
Cui suntd versis praedia muita locis,
Obquae, ceu quoque virtutem nomenque celebre,
Felicem dico, et praedico Hure virum.
Emeritae ô virtute senex meritisque verende,
Vive, vale, utque facis praedia adauge fove.
Danica cum reget fridericus regna secundus,
Id patriae magnum numen et orbis honos
Henrici eximiis Ranzoio stemmate creti
Sumtibus, arx praesens aedficata fuit.
Ut vigeat longe et multos iltesa perannos,
Cum Dumino dnret permancatque, suo.
Feceterne Deus Manors Vulcanus, et omnis
Illius a cultis exulet hostis sgtis
Olim pagus eram nunc me Ranzovius heros
Immortale tuum, Cimbrias ora decus
Oppidulum fecit non paruis sumptibus, essem,
Perfugiumque inopum praesidiumque senum.
Quo tamquam tuto possent se condere portu,
Et colere aeternum cum pietate Deum.
Macte age vir summe hoc laudabunt nobile factum
Et super astra inopes, super et astra senes.
Magnum est e magno et generoso stemmate nasci,
Maius at est patris facta referre decus.
Maximum ita ingenium geniumque anteire patritum,
Ut possis gentis Iumen adesse tuae.
Quod cum re vera sis praestantissime Ranze,
Iure alios praestas arcibus atque bonis.
Quem faciunt facta ingenium, bona stemmaque clarum,
Ditiorest Croeso, clarior Archilocho.
Balthasar Alfeldus luste acquisiverat olim
Memet atipsa ego nunc seruio Ranzovio,
Eximio heroi fama super aethera noto,
Isme conservat possidet, aedificat.
Sit licet in terris mutatio plena periclis,
Attamen haec mihi non visa molesta fuit.
Det Deus ut Pylios meus heros impleat annos,
Sic saluo hoc salum me quoque, conspicies.
Vendidit Erfradum fratris mihi filius aulam.
Quae quamvis vix srt possit ut esse, meum est.
Et merito: quon am silvae, vicinaque stagno
Est valde pulchro deitciosa loco.
Non placet in totum qui pallidus incubatauro,
Congerit et varias undique parcus opes:
Qui patriam validis et bellis arcibus ornat,
Dignus amore patrum est, dignus amore Ducum.
Quod commune suo teneat cum stammate nomen,
Et dudum fuerit Ranzoviana domus.
Hoc etiam caftrum haud temnendis sumptibus emit
Henricus, Cimbris qui vice Regis adest,
Tradidit et Caio gnato qui funere raptus
Praepropero, id potuit non retinere diu.
Diifaxint, ut quodgnato mors dura negavit,
Incolat illud eo longius ipse pater.
DIuitiis inhientalii, laudentque paternum
Degeneres fumum, vestigentue horrida bella
Me iuvat externae linguas cognoscere gentis,
Ac varios spectare locos, exotica regna,
Et multorum hominum volup' est addiscere mores
Adria cum primis cordi, florentibus annis,
Et Phaethonteae perpessus damna ruinae
Eridanus, Tibrisque, ac frater Tibridis, Arnus
Etruscum, victaeque invicta cadavera Romae.
Quare summe parens cui totus militat aether,
Terrarumque globus, sacri me numinis aura
Ditige Christe tua flexusque ostende viarum,
Et non aversam in Praesentia carnuna venam.
Te duce quod tentatur opus procedit abunde,
Te duce, quod tentatnr iter dicrimine tutum eft,
Te duce nostra etiam saluum premet anchora portuae,
Optatumque salum: vigiles discedite curae,
Omnis inastrigero mea stat fiducia caelo
Quaeque iubet pietas haud ulla incommoda vito
Tempuserat educi viduus quo gramine campus
Silvaeque arentes et largo vines fetu.
Rusum et caeptabant nudae vestirier herbae.
Cumme commendando Deoflente que parentem,
Linquebam Roseas, terrae natalis, Athenas,
Etvatios maerens ad Varnaene asmora cycnos,
Vectabarque citis comitum stipante caterua,
Gustroutum bigis, quod tum, contagio pestis,
Usserat effracto Libitinae insania Rhombo.
Hinc aliis missis Conradi nomen habente
Iandano socio, qui mecum semper Achares
Ambulat, ac paribus figit vestigia curis;
Prsualcum primo, mox paruam conspicor urbens,
Culmons vicinus, coniunctum praebuit olim
Nonen et irriguae, sulcator Havelus, arevae:
Hucsimulac ventum est, en Albis limite rupt
Turgidus, obducto late replet omnia ponto.
Dissolnitque lares plures, et compita vastat:
Invia fit via cum fundis prata obvia tranant,
Cum sulcisque pecus, tres quare ex ordine noctes.
Tresque dies patrui dum saluas visimus aedes,
Fallimus, et longis curtas sermonibus horas,
Tandem fluctifragum cum sese mergeret umbris
Heliadum genitor. sero lembo aequor aramus,
Etmox per piceae, ducti errore, avia silvae,
Sollicitis stulte dubiam ritnamur ocellis
Multa nocte viam, quam, dum prius incido in undas,
Repperimus rursum, faufto monstrante camiso.
Quisquis es ignotae quem torret spiritus aurae,
Arripe mane viam et maturo vespere somnum,
Lucis opus labor est nox coecae comanoda fraudi.
Egressi nassa silvaeque huius Lahyrintho,
Quam duce fundatam Brenno, incoluisse feruntur
Teutones acprimi Suevorum Semnones, urbem
Adspicimus Brandenburgum, nuncincluta cunis
Facta Sabineis, totiusque unica terraeest
Curiae Marchiacae. et sedes augusta Scabinum,
Dein agreste iterum sub prona crepuscula noctis
Intramus gurgustio um foedamque suburram:
Caupo ubi dans vilem sine sanguine lucrio cenam,
Post minime ingratus defessis grandia promtat
Munera (Dii tales iuvenum collidite pestes)
Vi Bacchi gruidam moecha cum coniuge, natam.
Oscaelus ô nequam ô magnum et memorabilc donum!
Quo veluti lauto irretiti prandio, et hamo
Oblimando pattum insomnes sine cardine, somnos,
Sudoresque graves, crebri reriereiuvenci.
Qui demum fatco. flerunt sua damna pudore.
Disce inventa ferum vitare Cupidinis ignem.
Ignis, dulce mslum, malus est blandum que venenum?
Ipse cupido cibus mortis scelerumque Charybdis,
Et delor et pudor et certi res plena pericli.
Mane novo Europae totius nobile lumen
U Vitteberga procul, cultissioa moenia monstrat,
Doctorumque domos hominum, quos cernere coram
Ac gratum affariest Mainrque vir inclutus arte
Et, linguae superat liquida Vesebecius Hybla.
Praerereo reliquos gyratasque Nbidos unda
Iraecipites fossas arces, collegia et ipsa
Livum habitacla duum, Divumque sepu~lchra duorum,
Quos nec tempus edax rerum cariesque senilis
Nec livor poterit nec tollere tarda vetustas.
Lcucoream emensi Philyrae nos terra receptat,
Heic ubi se pandit sublimibus aurea templis
Lipsia dive opum et veteri vetus orbis in orbe,
Erncuus orbis in orbe novo, Pandoraque sacra;
Cui love nata dedit Cyrrhaeum Helicona, venustas
Alma Venus Nymphas, Mars bellica bellifer arma,
Divitias luno, arua Ceres, Neptunus blistrum,
Rex caeli placidos populos lingnaeque nitotem,
Orbis et omnimodas proles Cyllenia, merces.
Quod cupis invenies heic heic quod quaeris habebis:
Seu mavis cathedras adductosue undique libros;
Aut myrrhae lacrimas, vel prisci sylphia Batti,
Aut quod habet Ganges vel dives Iberia mittis;
Seu fora seu celso subducta palatia caelo:
Nil huic Diisuperi nil diva Rotunda negavit.
Hac bene perspecta, (cum contemplarier urbes
Dispatilesque hominum mores perpendere melliest)
Arreptamus iter Moldaque Salaquerelicto
Delicias Musarum, Musarum quetheatrum
Vitrferam quarto lenam nancilcimur orru.
Oppletosque libris pluteos queis lauta redundsns
Bibliotheca cluet sacrataque pulpita hoebo,
Etvini inspicimus, qua maior nulla tabernam.
Tum ce eri cursu, Cereris granarium opimae,
Pinguem Turingae glebam quasque ambit Hiera
Ingredimur spaciofa, tuas Erphordia, portas.
Scrutam nrque alti fundamina ferrea muri,
Etcinctas vallo fossas, populosaque tecte.
Uno cum Venetis quae tempore condita, vicis:
Tuta satismeve urbs sola at provincia tota,
Sinon indomiti torreret sordida Martis
Assecla discordes graviter Discordia, ctues,
Et demum eriperes Musaeos puluere fontes.
Nosce cavere malo; rerumque expendere finem,
Saepius ex Ininimo Vulcavus maximusigni
Pullulat, et vulnus numquam medicabile, gliscit:
Arma amens amat et gaudet fera bellua bello.
Bellum mors vitae est, Bellum pincerna malorum,
Pernicies hominum, vitiifons Hydra quietis,
Et scelerunr torrens et viva puerpera mottis.
Et iam Tyrigetis retro serorina inire
Moenia, Arnstadium; pepulere crepuscladiei.
Ilmena praeterita est porro, dein silva Semana
Feta latrociniis multo peragratapericlo:
Angustant erenim scenas, cava lustra ferarum,
Gorgoneique angues passim, tacitique latrones
Auia Cimmerii incestant dispendia luci,
Saepe sub arborea reperitur fronde cadaver,
Vermeque mactati plenum sine sanguine corpus,
Saepe viatores viduatisaere crumenis
Perloca senta situ, spinosisque obsita dumis
Consuluere fugam, superno nos flamine tuti
Labimurmmunes quasese Fraucia bellax,
Troiugena referens abavos ex Hectore, natos,
Coburgum que ferax, binas longe explicat arces.
Et ienigravitate fenex annisque verendus
Emeritis, Morlinus habet, qui vespere primo,
Nos vocat addubiae ignotos, convivia mensae.
Post, ubi vitalem, Latiae novagloria linguae,
Prodiit in lucem Camerarius et data terrae
Henrici coniux Claudi, Regnessus et errat,
Turrigera inttatur recta Pabeperga, deinde
Heltus ubi magno, novus est datus incola, munda,
Vorchemum clarum, et Nortgois Pinifer oris.
His ita Iustratis, vittutum sedula custos,
Teutoniae centrum sancti tutela pudoris,
Materque attificum, vere Roma altera visa
Norimberga fuit qua non praestantior ulla,
Pace fovere viros et iuncto cernere Marti,
Hostesque intrepido potuit propellere ferro.
Obstupui tremulo obtutus, ceu rusticus agrum
Qui fodiens reperit monstrosi ponderis aurum,
Ut trepidus congesta armamentaria vidi?
Innatamque fidem, notae pietatis amorem,
Indo mitos muros, instarque palatia regum,
Aedes ablectas et parti appensa tropaei.
Augustis monumenta tholis, infixaque cedro:
Ut claros virtute viros, virtute Senatum,
Pubentesque senum canosiuvenum que labores
Equas innumeras haec continet unica merces.
Heic viget integritas heic sedem Astraea locavit,
Mussat Eris Bellona later. Mars exulat omnis,
Pax calet ac vitium strictis inhibetur habenis.
Tum civis summam. Ars vires. Prudentia metam
Exsuperat subitoque heic vincere vota facultas,
Post, quum ter sudum Phoebus produxerat orbem,
Suabacchum emanat flumenque Alemanus, et arcis
Urbs niucae retinens nomen, Donuerda que firma,
Quam rapidus rapido circumdae Bernicus Istro.
Hinc ditem Augustam itamus, quo Caesare diu
Praesente innun eiterrarum lumina, reges,
De summis habuere re cens comitia, rebus,
Heic ut perventum est, placide nos excipit ambos.
Vir bonus et longo Mylius dignissimusaevo:
Ostenditque domos minitantes vertice caelo,
Etlate depicta novis asarota figuris,
Multiplicesque Midas patresque aetate verendos,
Etmurum gyros, et, qui Siphonibus altis,
Turris adexceisae, ducti fastigia fontes,
Quis memoret Croesi quis divitiis Nareissi.
Pollentes cives: domuum luxum: aenea tecta?
Ridentesque auro quas struxit Fuggarus aedes?
Et quae nec stibium nec consuluere cerussam,
Effigias Veneris, concinno lumine pupas?
Salua satis si non temeratet perfida cives
Factio, et abductam pedor schismaticus urbem
Attu disce timere Deum, et non laedere sanctos,
(Impia bella piis non est indicere tutum)
Quoque potes, conare modo, requiescere pace,
Pax mortis, vitae est, pax est cynosura salutis,
Torrens laetitiae flos rerum, cura quietis,
Et fons virtutum, et dulcis nutrieula virae.
Vindelico rursum Vindaque Lycoque remotis,
Suevica Boiorum qui campis separat arua,
Isara. Landsbergi mu orum culmina profert,
Rhetiaeuquee, aerias, aeterna ningue perustas,
Et nive cycnaeas paullatim porrigit Alpes.
Quas ego longinquo dubius dum lumine cerno,
Exilium indicens pedibus pavor occupat artus?
Vicinam ergo intrate casam prope florida chongae
Irriguaeque Ambraetempe, et defesso lopore
Membra levare paro en subito rasiordinelongo,
Certatimque petunt Abbate abeunte tabernam
Hanc nostram fratres vinoque abdomina complent,
Milliasiccantes inverso pocula fundo.
Necb bulis satis haec monachis dum nostra negamus,
Amentata vomunt rauca convicia voce
Unanimes, lotisque movent nova proelia linguis,
Quicumque externas gliscis pervoluere terras,
Prudentis, memores Chilonis: nosce teipsum,
Et nullum temne et placidus vince omne ferendo,
Excipiens animo contraria fata sereno.
Vera etenim vera est hominum patientia, praxis,
Assecla virtutum spes vitae, pacis alumna,
Et comes Astraeae, et Fortunaesedula victrix.
Felix qui didicit bilem frenate lupatis,
Cordisquead tempus pressum celare dolorem.
Suffarti vitiis Parthanum currimus, et qua
Adiacet Alpino, salis Hala puerpera, monti,
Iulaeusque lacu tenui satus. aestuat Oenus,
Demulcens gelida fortes sub valle Tirollos.
Suntque Ducum Austriadum, et Fernandi principis, arces
Impluviisque domusfactae exornataque latis
Atria porticibus grandesque exaere colossi,
Rupicaprasque olim ter maximus Aemilianus
Sectatus temere, quum non revocare liceret
Colle gradum penitus finisset vivere viram.
Tum perreptando latera ardua Pyrenaei
Brixina praelegitur gravis et Bezenia vino,
Ruricolaeque homines, qui perquam, tubere pleno,
Potu turpis aquae, quod in his deterrima terris,
Sub tumido tumicas sustentant gutture strumas.
Has ut contuitus, ranarum balnea linquens
Laudo merum, adque Athesin miscent ubi verba loquelis
Itala Teutonicis, magna patrumque corona.
Concilium est actum, seprimaque ianua terrae
Iactitat Oenotriae propere festino Tridentum,
Feltria post petitur nivium damnata rigore
Caesareo vetsu paruique ad flumins Sili
Taruisium, et populis haud olim ignobile Mestrum,
Hinclongis ducti per proxima caerula cymbis,
Adnamus Venerae mediis in fluctibus, urbi,
Quam cum suspexi non urbem hancesse sed orbem,
Non terram dixi, sed caeli stemmate, prolem.
Oquamte referam, Latii florentis ocellum
Urbs regina sali quae fortunantibus astris
Mundi vincis opes, famamque adiungis Olympo,
Famamque Oceano connatisomniatcutis
Compescens, splendesque operosis undique tectis,
Tot spoliis gravida ac propria virtute superba,
Tot tantisque viris qui post patriaeque sibique
Consulere et dubiis norunt succurrere rehus.
Quis laudes Musure tuas famamque Erithraei?
Cumque tuis Aldi Prelis, cunabula Bembi,
De Pontoque Ducem. Hermoleique encomia nescit?
Nescit et gnatium longaevaque nomina Gritti,
Et reliquum cultis pascentum sideralibris?
Lux aderat quum speratisadvertimus oris,
Qua gentilitio late comitante Senatu
Aurata Bucentauro, dux. Nerea sulcat,
Neptunumque maris patrem Nymphasque salutans,
Alloquitur misso sibi subdita marmora, dono:
Quis pompam et populi strepitum quis classium aceruum
Excoctumueaur mipreciosaque pondera gazae,
Quam retinet divitemplum venerabile Marci,
Commemprare queat quis toto ex orbe profectos,
Hoc sub sole, homines: indos, Sclavosque Cypiosque,
Bruchiphagos Verpos, Turcas, Cretasue, Syrosue,
Teutones Hispanos, Arbaes, flavosue Britannos,
Et crebra omnigenae crebra ô ommercia terrae?
Quis vel Muranum quo constagrante camino,
Nudi de cinerum conflant vitreamina, massis,
Ac Ge icis congesta referre palatia scutis?
Etnnmerum armorum innumerum, aeternosque labores,
Quos stola mista facit iuvenum, sine fine, coronae,
Vequaeenn que ibi, Sulemanno ductore, notavi.
Sed domitrix salue pelagi salue aurea clavis
Oenerriae longumque vaie, lux aurea mundi.
Nunciterauda via est campos salis aere ruende,
Adriaco quaese ponto Phaethontius infert
Medoacus. rorans Patavini Antenoris urbem.
Magnus et Urbinas quondam Zabarellaque divus,
Et pater historiae vitales Livius auras,
Stellaque cum flacco cantanti! asona coepit.
Volusiusque ipsus vates et praecoque maestum
Longolio tribuit properanter, Morta feretrum,
Cum multis, quorum celebratur adorea scriptis,
Heic ubi remigio a nauris, pervenimusacti,
Hippocrates varios, celebresque audire Magistros,
Mens cupit, at fessae peragebant otia Musae.
Interec tamen antiquis reverenter amicis
Suscepti, omnim odis medicorum floribus hortum
Hollando duce qui nobis recte obviat illic,
Visimus et multo pomaria florida fractu.
Inprimis fontes Aponi, quigignere matres
Efficit actutum steriles redditque vigorem
Exanimi cerebro. et simptas male digerit, escas,
Inde tuam caeli patriam Burdonesubimus
Rhodigium, Eridani tangentes rauca fluenta
Pronus ubi Phaethon tentans caelestia frena
Mortali tractate manu deiectus ab axe
Astrorum est pulchrique iaccent Callopsidos horti
Et quae diffuso fruitur Ferraria caelo
Suntque ducum Estensim genus alto sanguine Divum.
Atria terque trium sacro ex tielicone Sororum
Et doctorum hominum quos vivide gloxia Phoebi
Alphonsus sine fine fovet sine moleque nutrit.
Acconsors patriae Lanus Prengerus, amore
Aonidum motus peregrinas cernere terras
Praepropere nimium vitai claustra resoluit.
Cuius ut innocuam non sicco lumine tumbam,
Nummivorosque orta caupones luce ret usi,
Aemiliae princepsterrae, legumque patrona,
Insanoelicitur generosa Bononia, muro.
Urbs crebris pollens Baldis, ac dedita Mufis,
Clara viris, quorum numero sigonius unus.
Unus praereliquis, fulgebat Appollinis instar,
Ille decus Latii dum sublimen aethera cultis,
Et mundi implebat patuli confinia, scriptis.
Grande viae recium est, dextram sociasse Sigoni
Docte tua, vultumque tuum spectasse severum,
Qui nunc, ante diema, fatopraereptus acerboes.
Atria sunt aliis, et Felsina quas tenet aedes,
Gentilique satos gentiles, semine curae:
Me claros magnosque viros versarier ante,
Ipsumque Azonis tumulum, Oftfredique sepulchrum,
Non vidisse semel iuvar, at iuvatusque tueri.
Deinde Blanoreo retinens cognomenab Ocno,
Aeneae Comitis castellum fulget. et ardens
Mons fumum luce emittens, incendia nocte,
Aciuga summa Apennini, quae perpete smicta
Grandine canescunt, ferivutque cacumine nubesg
His demum ascensis, vigili, dureque labore,
Aufugiunt noctu cucumae, fugiuntque tabernae,
Et nos, quos siccos nimium sitis arida torret,
Sub love, montana requiem metamur arena,
Manenovo plumbi quae ven sstrenue abundant,
Effossamque brevi reddunt massam internallo,
Fesules dictas speculamur aelantide rupes,
Et mundi gaudentis opus, quod bella supremum
Etruscis caputin teris Florentia bellaest,
Saxosusque suis Arnus complectitur ulnis.
Illic Thesp adum genitor, Phoebique corona,
Etiubar Hesperiae ac doctos doctissimus inter,
Caselium persaepe exoptans cernere Natum,
Nos blande excepit Petrus Victorius. et mox
Mox mittens vinum, ad convivia lauta vocavit.
Monstrarique iuber, lectis comta atria crustis
Francisci dacis et caelata toreumata templi
Christiparae nirisi miranadaque arte politi.
Postea divetis ignota animaha formis,
Alipedes rigres iracundosque leones,
Panthera aqulas damas struthioque ecamelos.
Neptuns varias pecules, variasque volucres,
Anriquosque libros Medicum quos larga recondit
Biblithe caducum, Strozarunque aureat cta,
Etclarum monumenta virum, loviique sepulchrum
Factaque disparibus quondam simulacra figuris.
Hinc lictis Arni populis rapiente veredo
Venimus undosas glomerat qua Blandus arenas,
Senaeque excelsae, Sophiae domus optima, surgit.
Urbs nulli inferior templi seu marmora spectes.
Ducta pavimento, ac emblemare verm culato,
Seu magnos virute viros, linguaeve nitorem,
Etcalidos fontes queis solers Duscia thermis
Certar Saianis Ascraeae autsacra Palaestre
Pulpita cum placitis blandite lumine nymphis
Quas vel semineces vel scita Gnoside Bacchus
Post habita, nolens vel Iuppiter ipsus amaret.
Ulterius pergens in dorso moutis Osennae
Dum paullum grata defessus sterto sub umbra
Amitro socium sclusque expeigitus ito
Perdensas latebras insons queis saepe viater
Occidi solet et nocuo viduarierauto:
Qusn eriam mihi vix ducens vitalia vitae
Plenus vulneribus calidis, quidam obviat istic
Obstupui ut vidi sed sacro numine tutum
Oppid ulo pendentis aquae nanciscor Achatem
Volsiniumque ambo petimus quod gloria Tuscae
Deliciumque fuit terrae cum pristina quondam
Arridebat adhucstabili fortuna tenore,
Etnunc diluiis belli vix umbra remansit.
Mortales sperare vices et cedite fatis
Fortuna ambigua est spes fallax fumus inanis
Vexatrix hominum, ignis edax paucique cerebri
Acrerum dominaac vindex certissima luxus.
Ut Lydis habitata viris, habitata colonis
Non longe hinc simili Vetulonia rudere monstrat.
Ad fuconicolas excurrimus inde faliscos
Et mare Tyrrhenum ob quod crebra fraude propinquos
Nati carnifices, ad nostra piacula Turcae,
Abripiunt hom ines secum per aequora ducunt.
Illinc praecipiti structum sub valle Viterbum,
Et Cimini, cum monte, Iacum quem robore clavae
Alcides, tacito generosus, protulitantro,
Ronciliumque citi legimus Sutriique ruinas
Non sine tristifico, reliquas, maerore videmus.
Tandem Mont' Rosso paruo, Cremeraque fugatis
(Quem prope, dum partias defendunit fortiter oras,
Olim de Fabia perierunt stirpe trecenti)
Cernimus Ausoniam paullatim surgere Romam,
Totius terrae dominam, mundique stupotem,
Et septemgeminos, caelo fulcra addita colles,
Quos Capitolinus magnum solium lovis inter,
Ante quidem nitidus gemmis et fulgidusauro,
Nunc sine honore iacet foedatus corrice vili,
Atque umbris rerum, prisci vix parua cieatrix,
At quis commemorate potis, monumenta vetustae
Urbis? et aerio penden tes fornicerivos?
Totve triumphales arcus, mancosve colossos,
Doctorumque virum veltigia certa domorum,
Tot thermas fractas templorum fragmina coesa,
Euesos circos rediuiva cadavera murum,
Dilapsasque ducum statuas, totque amphitheatra
Tot tora, tot vatum tutunlos, delubra saburras.
Quis memorate novae summas Antistitis arces,
Cardineumque domos patrum ac ingentibus horto
Sumpeibus exstructosquis cedunt Thessala tempe,
Et silvae Alcinol, biferique rosama Paesti.
Horrescoaspiciens rerana palatia templi,
Auratumque Petri fanum, molemque rotundi,
Ut populi strepitum, ut solio splendente locatum
Clavigerum patrem, comitanti nube clientum,
(Infula quos cingit vel sacra tiara) per urbem
Ducere spectatos soliro de more, triumphos.
Summatumque aciem flexo ter poplite, Papae
Aemula Gregorii (cui quinctus in ordine nuper
Successit Sixtus) sacris dare basia plantis,
Praetereo Heroas quoque natos stemmate priscc
Eximiosque viros quos facundissimus omnes,
Puro vinceba: Muretus fluminelinguae:
Praetereo qui nos pattio complexus amore,
Nericium, Lariis monstrabat singula terris,
Et reliquos belii quibus est vel mascula virtus,
Aut toga vel multis, curae pallescere libris,
Tu modo, quae vatum satis est famosa, Thalta,
Roma vale, Tibrisque vale, aeternumque valete.
NOs iam tegaseo volucri remeamusad altae
Euganeae rursum colles notosque penates:
Un de ad Caesaream conducta puppe Viennam
Expetimus prima cum luce appellere, et istinc,
Constantinopolim atque Euxini littora ponti.
Ast hoc dum molimur iter casu obviat unus,
Qui cum muneribus regnisiussisque tributis,
Legatos ablisse refert plenumque pericli
His fine, Turcorum campos aitessetue i:
Tum cito mutatur nobis sententia, et ullum,
Ulterius gressum frustra proferrenegamus.
Hinc, qua Bachilio saltus Vicentiae inundat,
Et iacet arguti genitrix, Verona, Catulli,
Urbs praeclara situ, ingeniis generosa, frequenti
Merce potens, fecunda Athesi firmissima muro.
Magnificisque opulenta viris, atque amphitheatro:
Et tamen humana et doctrinis dedita, cuinil
Posteriusve prusve fuit, quam praemia sacris,
Quo se cumque ferat ratio, decernere Musis.
Nec procul huc laudaesunt folridaerura Cremonae,
Gensque Bianorca et divini Mantua, vatis
Virgilii, natale solum quod Mincius Andis
Fecundat liquido princeps Gonzaga gubernat.
Mantua dives avis, felix armisque togaque,
Deliciosaloco, Benaco iuncta tumenti,
Squamigerisque scatens populis, domibusque superbis,
Vix toti mundo vix toti cedet Olympo.
Tunc pedites lente Pischeram tendimus, illine
Quo flavum rapido orrenti Brixia melam
Ciconia specula et Calepini patria tellus,
Strenua, Lombardos prospectat Bergama cele,
Post Lecha conspicuaest, Hispano subditasceptro,
Cum Mediolano omnigeno, quod nobilerumba
Ambrossi est Deciique et Maini Maini asonisortu,
Clarum que Astraeae summis, Phoebique patronis,
Etforti insubrum populo, Lambriquei fluentis.
Insanasque domos retinet fora templa plateas,
Excutias arces generosa palatia. merces
Innumeras, sculptis ornata petistylasignis,
Et circumcirca ductos ad sidera muros.
Nil huic deliquiiest nil huic fortunanegavit,
Arma viris connata, animus conterminus astris,
Ac lovis, ac reliquum, hicsunt incunabula, Divum,
Hanc lovii sequeris clarissima patria Comum,
Antiquis fulgens statuis, Plinique colossis,
Tuque o, scabrosis, Laris, circumdate passim
Rupibus, illaeso quem perfluit Addua rivo,
Et Belinzonae, Ticiniad marmora, turres.
Huc ubi, per tumidas, rate panda, equitavimus undas
Vespere sublustri, confestim nauticae plebes
Ebrietate madens, quae radix summa malorum,
Praedoanimae, arcani indicium, dissuasor honesti,
Dulceque peccatum est, absentem Phyllida cantat.
Mox cancros crepitat, verbis et verbera acerbans,
Orditur pugnis pugnam sociisque popinans,
Traducit totam strepera inter proelia noctem,
Nos primo exsomnes, feriente cacumina sole,
Fessis lassamus pedibus, discrimine magno
Magni Adulae scopulos, vallataque culmina summis
Coeii convexis canisque perusta pruinis,
Et contecta gelu quae, nec callidi orbita Cynthl,
Nec sitiens aestas tetigit nec Sirius ardens,
Sed frigus, Boreasque, et nigri fulmina Cauri.
Ulterius laeti, Heluetica tellure potimur,
Qua Rhenus duplici primum pronascitur alueo,
Rhaeticaque insignes extollit Curia campos
Lautiricrnque urbis lepidae, quam flumine puro,
Lympidus humectat Plassuara, arcisque venustas
Cum templo commendat, inest cui plurima pulchri,
Cernendique operis forma, et diductio, ubi vel
Inclinata basi testudo velo buia pilis
Congeries prono capitella in saxea limbo
Sidit et in fractis epistylia molibus urget.
Post id Favarias, prosperrima balnea, thermas.
Pictaque VValstadii speculamur frugibusarua,
Rivanumque lacum et Tigurum praelustre Limago,
Mavortis sobolem, quod nec longissima belli
Taedia Sisyphiusque labor, necesedula castra,
Aeternumque ducum, potuit submergere virtus,
Campus ut historiae: quam testem temporis esse,
Veri oculum, thecam rerum, vitaeque magistram
Doctores referunt scriptis demonstrat opimis.
Quid Phoebi memorem Ath! etas? quos Zuvinglius inter
Gesnerusque fuit praestans, haud ultimus olim:
Aut recitem artifices varios, commercia mores,
Mundiciemque loci, structosue ad sidera muros?
Et domina quaecumque hac urbe, videnda fuere,
Cum Tigurum, et Berna Helueticae duo luminaterrae,
Sat mundo toti, toti notissima olympo.
Transmissa cum nocte mora rellicta Badenaest
Iure finitima, et fractae mox, funditus urbis
Rudera Rauracum, (quaetam modo vomerisictu,
Sulcantur solido, praebentque herbosa capellis
Pabula dumivagis) gressu sunt missa citato.
Adspice qui transis, fluxae monumenta Rotundae,
Et similem simili casu, tibi finge ruinam.
Sic variant sortes, sic versat Iuppiter urnam,
Ut quae summa prius de summis, infima fiant.
Quid Roma uberius? quid Troia maius? Athenis
Clarius? et clara Carthagine celsius? omnes,
Infestos novere Deos, novere ruinam,
Et sibi multiplici fabricarunt funera! uctu.
Sed quidago? hinc populosa tuas, quae gurgite vivo
Rorantur Rheni, portas Basilea subimus,
Disentumquestatim coetu, coetuque docentum,
Vinetis domibus, templis, bustoque Grynaei,
Laxe emissitios nostros saturamus ocellos:
At prius invisam, licuit contingere terram,
Ecce equitum cuneus, dispostis rite maniplis,
Etpeditum cinctura occurritturma viarum
Obsessas multo perrumpens sanguine fauces,
Et quescumque metens gladio nos attamen inde
Friburgi tutas, sacraria sacra Mineruae,
Musarumque favos, Brisgoiae prendimusoras
Longius evecti Trebocum aecepimus Ellum.
Fortiaque aerii Argentinae moenia, muri,
Meoniascota, licet producat Thracialvires,
Non capienda manu, non si divellere ferro
Bellipotens tentet Mavors, vel Turcicus hostis,
Sublicium sileo pontem, tormentaque crebra,
Urbis ceanrractus atque in latus omne patentem
Turrim, Castalidumque gregem, qua Sturmius ipsum
Primarum fenio iam tunc confectus habebat.
Proporro doctis Mencingia clara, patescit,
In quibus Aonii decus insuperabile fontis,
Congeriesque omnis Sophic culmenque, parensque
Etmundi et Rhodii sudus praelustre Lycaei,
Nutritus David, cum fratre Nathane Chyfraeus,
Insignes ambo scriptis, virtutibus anbo,
Ambo postremi clarissima lumina, secli,
Et praeceptores bina dieteride, nostri.
Porro, quae magnis bis ter commune sepulchrum
Caesaribustribuit litesque secare forenses.
Et varias. solitaest paredris absoluere caussas,
Astraeae srdem. Nemeium perreximus otbem,
Iuliciaeve domum. Spirant ferme imbre sepulti.
Quem totaluce Hippotades condensat, et udo
Grandine commista Thaumantias excutit ore.
Deinde Palatinas Musis decima addita divis,
Heidelberga tuas quas Neccarus alluit arces,
Adivucte externis lustramus fetibus horto,
Spectatosque docere viros quibus ipsa perennas,
Et vigiles discentum animos moresque notamus,
Quis non quaeso Xilandrum quis non novit Erastum?
Magnanimumque Casimirum quos ardua virtus,
Per teum late fecit clarescere mundum.
Autreliquos Themidis mystas qui plurima saepe
Ingenii magno producunt pignora fructu,
Post haec assequimur spumantia marmora Moeni,
Lumen ubi imperti, non bellis splendida rectis,
Sed praettantum hominum genio. cultuque penuque
Martia. coctilibus radiat Francfordia, muris:
Urbs opibus praestans, ceu cornucopia opimis,
Filia Mercurii, Phoebi germana superbo
Nobilis emporio, acreram penuaria cella.
Non tibi commemoro merces? quas cogeritillie
Adria, Tibris. Arar Nilus Tamesis Padus. ster,
Sequana, Scaldis Anas et quem bibit India Ganges,
Actotum huc vectum peregrinis flatibus orbem
Quidquid avent oculi, quidquid mens fingeretentat.
Artificumve parare manus hoc provehituna.
Non claros vittute viros? nec moenia circum
Insanis cataphracta minis? libro sve frequentes.
Quod recitare alias brevitas metemporis urget.
Tuquaecumque optas alibi non quaere necextra,
Heicorbis speciem, sapiensnatura locavit.
Hassia propotro, saxosis obsita silvis,
Obsitaque omnimode nemorosis collibus ampluna
Praebuit hospitium acprimo Gizena deinceps
Quarta soror Charitum cuius rivalis Apollo,
Marpurgum excepit fessos messemque Mineruae,
Monstrat cum Sophiae asseclis, iuvenumque carerus,
Largo siccanti Cattum Permessida potu.
Denuo Furslebium visumest, ubi araneus hospes
Vix murem quo pascathabens nos perpeteluce
Impransos, solisque, viaeque ardore perustos,
Compellittristes invito carpere somnos.
Necmirum hoc cum saepe fames, tortuta viarum,
Fandainfanda sitis vesana pericula vitae,
Vilis mensa, torus durus responsio cruda,
Et peregrinantiexantlandum frigus, et aestus:
Praesertim vereri, si quis dissutus aluta est,
Nec plus infundi, suspirat nummulus, imo:
Haec quicumque nequit, vel talia ferre recusat,
Mollis inersque domi patria subsistat in umbra
Ardus enim segnes detrectat gloria plumas,
Talpaque nec solem, nec curat noctua lucem.
Exin Cassilium Hassiacae mera gloria terrae,
Et superata fuit contermina munda Visurgo,
Cum vicina tuis Lani Gottingia rivis.
Qua patria natus Latio haud incognitus orbi,
Lummibusque viris terrae Musa Attica Varnae,
Dilectumque caput superis sydusque Roseti,
Ingenio lingua, calamo, virtutibus, usu,
Ille mihi meritis merito, et bonitate patronus,
Casselius, longo vitae dignissimus aevo,
Cuius prae reliquis, fidei me debeo totum.
Et dum fata sinunt non aspera dedico totum.
Luce sequente, frequens grassanti silva latrone
Hercinia isto intrata locoest, quo quaeritur auri
Lamina venaeque argenri, semenque metalli,
Et prona aurifluo, Goslaria, colle superbit.
Post urbs Helmstadium, lulii sub principis orsu,
Palladio decorata novo, fuit obvia nobis
In quo ceunitido sub caeli turbine Titan.
Athletes legum princeps suadaeque medulla.
Cum Minsingero linguae dulcedine pollens
Borcholtus fulget, famaque altum aethera complet.
Incipit ulterius monstrare cacumina Broccus,
Brunopolisque suos, censu ditissima muros,
Cedentes nullis, templum seu culmina lustres
Ardua sive domum aut quas lympidus Oucarus ambit
Bellaces solido solidatas aggere portas:
Seu cives spectes, queîs nil generosius ipso
Vel pacis, vel belli etiam praestantius usu est,
Etpassim sacra rostra patrum mystasque sacrorum,
Quos, senio clarus, canisque verendus et annis,
Unicus ante stat scriptis Chemnitius, omnes.
Et iam ter roseos Phoebus produxerat ortus,
Cum tua noctivagae, quae gaudes nomine Lunae
Moenia prospicim us, quique altus concubat urbi
Calciferum, tenuesque casas, et plumbea vasa,
In queis sal coquitant cornu praedivite, putum.
Cum luxum domuum, et dicundo iuxe periti
Cernimus Husani faciem, tectum que paternum
Bacmestere tuum. qui nostri sceptra Lycaei.
Gestas et vigili convectans lucra iuventae,
Dogma Euangelii, divinaque semina, spragis.
His itapraeterttis gemina circumdata nymphae,
Vandahae caputipsum Vandaliaeque corona
Teutonlaeque decus nos lauta Lubeca receptat,
Lauta Lubeca situ, censu generofa frequenti,
Magna viris magnis qui iusta lance ministrant
Sacratas leges, prae scriptaqueiura tuentur:
Incluta mercatu, bellis praeclara puellis.
Quae lepido affatu, lepidis narratibus, omne
Abripiunt punctum, ut videas stu duisse decori,
Laudemque unanimes, valtus candore, mereri:
Et lovis, et Charitum, urbs dici, incunabula, possit.
Tantus amor recti tantum heic valetaurea virtus.
Tandem Vachnesso U Vagriae, Travoque fugatis,
Terra apprima ferax vaccae que, et messis abundans,
Neptunique scatens pecude, et ditissima rerum,
Exspectante oculo visa est, Megalepolisora,
Missumque a dextra Suerinum nobile stagno,
Templo alto, populi studiis, aulaque venusta,
Et notis virtute viris, linguaque politis,
Qui sibi sideream constanti Pallada vinclo
Adstrinxere Deam Musasque tuentur, et ipsa,
Condecorant vario, natalia culmina, fructu,
Quos inter, calamo, Suada, virtutibus, arte,
Et pietate Simon Pauli, et clarissimus usu est,
Hac patria genitus: qui praesenti urbe Rosarum.
Zelotypus sceletum terrct. templisque scholisque
Verbum Suamelii divinaque dogmata tractat.
Porto U Vismariam adspicimus quae dives ab olim,
Omnibus ex terris confluxu opibusque virisque,
Et fuit ingeniis feta et cultissima rebus.
Nunc vero geminis ita pressa sororibus arcte est,
Pressaque vicinis undisriuslibus, utvix
(Ni fortuna modum monstraverit alma) salutis
Splendorisque, queat veteris succrescere ramus.
Sed quid ego haec? patriam tandem complectimur urbem
Rostochium, qua non alia opportunior usquam
Pene situ estsi quis vel flumina pulchra secundos
Navigiis portus et opimas piscibus undas
Inspiciat recte, fecundave praedia cernat:
Seu mores hominum cultos magnmque Senatum
Ardua templa scholae formam collegiaque ampia,
Et turbam spectet doctorum ex asse virorum.
Heic victus ratio estfacilis, facilisque locorum
Temperies, tenui vendunturque omnia nummo.
Heic Musarum Helicon quo seceu fonte, iuventus
Abluit, ac puris abstergit barbara lymphis
Heic variae naves heic merces unde paterna
Urbs, Pandora Deum sine crimine et alterae Athenae,
Possitque Arctoae paradisus diciet Ansae:
Falsa tonet Momus, quae suus verissig a dixi
His ita Divorum confectis numine, cuiiam
Aeternum perago, sinito carmine grates,
Rursusad Aonias, suetosque redire labores,
Et studii incoe ptam cupio pertexere telam:
At mea, quae nondum potis est requiescere, nondum
Alongis cessare viis, mens impedit, oestro
Ardescens nimio, insani tentare profundi
Undas, acperegre Neptunia visere regna.
Quis vitio vortet? nisi sanae mentis egenus
Et portas larium non plane egressus, et is qui
Segnia conclusit patrio sua corpora nido.
Sit quodcumque velit verum est nisi vera profamur,
Quolibet in coetu tenet experientia sceptrum,
Et Cynosura hominum, vitaeque magistra, vocatur.
Iddum mente agito defixa: Consul honestis
Ingenii excultus studiis, animoque benigno,
Acprorsus lepido, cui gratia feruida mores
Temperat, et mentem prudentia larga coronat,
Rungius, Arctoae legatus totius Ansae
Hinc procul ire parat, secumque abducere memet
Longinquae cupidum terrae: quo Sarmata durus
Syluosa arua colit, seseque Polonia bellax
Planitie extollit, gelidis vicina Borussis,
Dum iussum molitur iter: praescribitur ecce
Rursus ad incertum praesens legatio tempus.
Hincillae lacrimae: verum mihi Dania visa est
Dives opum, messe exundans, vaginaque rerum
Interea, et rigido canens Noruegia caelo;
Quae merito ob pisces varios, silvasque, bovesque
Sumen et Europae, et penuaria cella vocatur;
Sueci etiam regni pars visa, et Scandia praestans,
Cum pulchris generosa tuis Hallandia pratis.
Innumeraeque urbes, multi vici, oppida multa.
Quae passim Holsatia acpassim Pomerania iactat.
Illa at vicina, et nostris bene nota relinquo,
Saluus ad Arctoum patriae remeando Roserum.
Heic ubi scribendi et longarum meta viatum est.
Gloria nostro ductori debita Christo.
SI toties motimur, quoties nos pignore privant
Fata, velut docto Publius ore refert.
Heu quoties vixisse heros te nobilis aiam,
Pignoribus toties qui viduare tuis.
Brimus de Natis Theodorus lumina claudit,
Quâ stat vandaliae pulchra Lubeca, caput.
Deinde Palatinas ubi Neccarus alluitarces,
Ianum praepropere substulit atra dies.
Post Natarum una Arctoo Catharina sub axe,
Ante diem celeri morte peremta cadit.
Mexannis, animoque; vigens Fridericus, ab ictu
Conficitur sclopi Gallica castra sequens.
Tandem eriam post tot Natorum funera Caium,
Hocce tuo in senio mors truculenta rapit.
Praetereo Neptes, sileo quoque pignora fratris,
Quorum non pauci succubuêre neci.
Praetereo Agnatos, quorum virtutis amore
Vita tibi dulcis, mors onerosa fuit.
Haudigitur mirum, caeli quodlimen anheles,
Et rores fletu sidera sicca tuo.
E luctu in luctum cum coniecteris amarum,
Semper et obducto vulnere vulnus alas.
Quis sese in tali fortuna temperet? ah quis
Non tecum salsis se maceret lacrimis.
Verum cum fuerit fati haec immota voluntas,
Ipsiusque Deivelle, necesse feras.
Adversus stimulos durum est impingere calces,
Durius adversus fatamovere manum.
Fit facile et subito fieri quod fata requirunt:
Fit facile et subito, quod cupit ipse Deus.
Qui quodagit, bene agit, quod et ordinat, ordinataeque
Et iustus iuste quod facitomne facit.
Qui, velut est visum et placitum sibi cuncta gubernat,
Sive ea grata tibi sive molesta tibi.
Non absque illius nutu passerculus unus
Deciditin duram, corpore laesus, humum.
Neve aliquis nostri capitis de vertice cirrus,
Imo nec minimus, quin volet ille pilus.
Quare age Ranzovis, Domino te subice Christo,
Et placidus placide, hoc pergrave perfer onus.
Hoc grave perferonus, Patientia nobilisherba est,
Sed non hancipsam quilibet hortus habet.
Atque utsaepe alios sichunc quoque pelle dolorem,
Quilevior cunctis iure putandus erit.
Huicetenim nato, reliquis quod fata negarunt
Extremum dixti perpetuumque vale.
Huic soli assistens, reliquis quod fata negarunt
Lumina clausisti iam moritura Pater.
Hunc solum solum, itliquis quod fata negarunt,
Omnibus ex natis tumba paterna tegit.
Queî simul adicio, quod Christo fidus adhaerens,
Mortuus in vera et saluificante fide est.
Tuque illum rursus rediuiva et carne videbis,
Ultima cum terris fulserit illa dies.
Interea posito luctu positoque dolore,
Ettu qui similis bulla, memento mori.
Morscerta est fortunalevis, breve vivere nostrum,
Pulchrum mane rubens, vespere triste iacens.
Ibimus hinc omnes, omnes hincibitis, ibunt
Quae super et subter suntque solum atque salum.
Felix qui tandem supremam funeris horam,
Impletfinebono, clauditamore Dei,
Hoc lobi dicto, Dominus dedit abstulitidem,
Ut Domino placuit? cuncta ita facta cadunt.
QUod Deus imponit molle est, quod iudicat aequum est,
Quod statuit iustum est, quod facit omne bonum est.
Suspenfis igitur lacrimis, positoque dolore,
Ranzoviae gentis nobile, Petre iubar.
Deflere aeternum Danielem desine Natum,
Illam illam cordis spemque decusque tui,
Nil surdo prodest tumulo cumuluslacrymarum,
Infectum, factum reddere nemo potest.
Est fateor curarum cura, dolorque dolorum,
Maeror maerorum, sollicitudo gravis.
Amisisse unum senii solamen, et unum
Deicium vitae, deliciumque animae.
Patte procul, patriaque procul, cunctisque propinquis,
Longe hinc distanti, morre iubente, loco.
Sed solamen erit, quod Christi carne resurget,
Natumque exanimem patria terra tegat.
Non Latium non urbs Patauivi Antenoris. illic
Quamquam praepropero funere mersus obit.
Extera dum visit iuvenis, peregrinaque regna,
Et studiis inhiat non sine laude bonis.
Sic Dommo placuit, qui patrem pignore donat,
Et lubitu et libitu cum cupit illa rapit,
Qui solum solus quid nobis utile cernit,
Sclus et arbitrio perfi cit omne suo.
Iamque tuum gnarum caelesti sede recepit,
Viserer aeternae ut docta Lycea Scholae.
Quare cum iacrymae nihil, aut suspiria prosinr,
Petre. tui affectus contrahe vela pii.
Gentilisque tui exemplo, moderare dolori,
Qui placide novit talia mente pati.
Mors quemcumque manet, fato sunt subdita cuncta,
Mors eadem nobis est adeunda brevi,
En rapimur, sensim morimur, mutamur in horas,
Vita fugit tempus labitur, hora volat.
Omnia transibunt, et nos transibimus omnes,
Qui Christo novit fidere, vivet homo.
FIrma valetudo est auro mage grata: quid illa?
Pax. quid et hac? Soboles. Quid sobole? ah nihil est.
Non igitur mirum, quod nati, nobilis heros,
Deflendi defles tristia fata tui.
Sed stasuas aliquando modum, finemque dolori,
Cum iusto fuerint haec ita visa Deo.
Siste tuas lacrimas mortalis vivere sors est,
Et rursum, fato non remorante, mori,
Dum nos hicedimus, bibimus, dormimus, abinus,
Annum nemo poteltaddere neme diem,
Omnessub fati firmata lege tenemur,
Exitus in dubio est, hora locusque necis.
Nascimur hîc steta, fletu traducimusaevum,
Etnostrum in terrisesse fuisse parumest.
Felix qui vivit sic, demum ut vivere possit,
Etfama exoritur praepete, cum moritur.
Ille tuus gnatus, gnatus tuus unicus, illud
Dimidium cordis, Petre diserre, tui
Traditus est terrae, quia nil nisiterrea massa est,
Cumque homo fictus humo, nuncquoque fixus humi.
Corpore sed tantum, non fama et mente sagace,
Mens generosa polo est, membra caduca solo.
Atque ita, quem dederat cursum Fortuna, peregit,
Supremumque pie clausit in orbe diem.
Quisquis es, in terris dum vivis, vivere disce,
Utque Deo vivas postmodo disce morit.
ALtera post decimam quam portat Martius axe
Summo in honore mihi est semper habenda dies
Hac etenim electus Medicea stirpe Ioannes
Quidecimus dictus post Leo, Papa fuit.
Nac dedit Imperii Petrus diadema Rudolpho,
Ipsi quod prisco tempore petra Petro.
Hac Regiimposit Ludovico Praga coronam,
Urbs generosa situ et deliciosasitu.
Hac Dux Albertus sua fata subivit. Achillem
Quem dixere alii, Marchia culta Patrem,
Mortuus hac etiam est Hera clius Induperator,
Ad Moenûmque obiit Placius Ilyricus
Hac Dux Saxoniae Gulielmus cretus in auras,
Accepit vitae tempora primasuae.
Hac ipsa est tandem, Dani quinomine Regis,
Holsatiam summa prosperitate regit.
Ille pater patriae Henricus, virque optimus ille,
Ranzoo illustri sanguine natuseques.
Salue festa dies, natalis candide salue,
Magnorumque virûm, semideumque virûm.
Ettu Ranzoi salue, quem sidere dextro.
Nasci tam celebri Dii voluere die.
Quis te non novit? cuinon tua cognita virtus?
Claraque dextra sago, caraque dextra toga?
Ingeniumque tuum solers. et nobile stemma?
Queîs patuli reples solis utramque domum.
Dii faxint superi, ut triplices numerare nepotes
Natalemque tuum cernere saepe queas.
Quodque astra et caeli spondet scrutator aruspex,
Longaeviexsuperes staminalonga patris.
Id fore confido, cum sexta refulgeataestas,
Post bis sex vitae lustra peracta tuae.
TEutoniae Phoenix Chytraee, decusque Roseti,
Chytraee Aonidum fama medulla, anima.
Quae, quaeso, hac rosea te reseliminat urbe?
Quae, quaeso, alterius te coquitaura soli?
Teque peregrinum longe remoratur in orbem,
Tam procula patriae sedibus, atque domo.
Ut neque te nati, et natae tenerive nepotes,
Nec coniux gemitu maesta, dolensque suo.
Nec precibus numero innumero schola nostra profusis,
Necrursum adveniens dura reducat nyems.
Per dium iuro Fidium, et caeli aethera testor,
Mens mea dura timet, mens mea multa timet.
Ne vel tristifico armentur tua corpora morbo,
Qui plerunque citae est sponsio certa necis.
Vel quocumque alio dubiae discrimine vitae,
Quo peregrinantum crebro oneratur iter.
Testis ego mihi sum, expertus qui talia novi,
Non nisi saepe salo, non nisi saepe solo.
Cum peterem Ausoniae cariosa cadavera Romae,
Cum mare Noruegicum cum mare Sueciacum.
Etplures alias, quas caute hic negligoterras,
Qui lupus est migret blandula fiet ovis.
Sed quid maerentes amenti mente querelas
Fundito? quid votis fata fatigo meis?
Vivis adhuc sophiae praestans Chytraee medulla,
Vivis adhuc Roseaeformae columnascholae.
Iamque paras reditum, iam notas linquere terras,
Heic ubi frugiferos Prussia iactat agros.
Dum loquorecce udus subito fit sudus Olympus,
Crescit et amota nocte serena dies.
Nubila tristitiae fugiunt obscura, reditque
Laetitiae Phoebus non remorante pede.
Rursus et adducit nobis te, docte Chytraee.
Tunostrum incolumem restituens columen.
Salue vir praestans vir iucundissime salue,
Qui facis abscessu tristia cuncta tuo.
Salue vir celebris, vir praestantissime salue,
Qui facis adventu suavia cuncta tuo.
Qui mundum illustrem idustras roseumque Rosetum:
Eximiis scriptis, eximiisque libris
Unde tua a Borea laus migrat didita ad Austrum,
Migrat ad Eoos, migrat ad Ausonios,
Donec erit Varna, et Varnae Cyrrhaea palestra,
Donecerat Charitum Phoebusephoebus amor.
Donec erunt sacra exapothecis eruta caeli
Biblia, donecerunt flumina, donec humus.
Interea multum Praeceptoramande, colende,
Viuerelongaevum, non nisi, vive Deo.
Cui te supplicibus commendo denique votis,
Ut Rosianae etiam pulchra Roseta schclae.
Et merita emeritae laudis praeconia canto,
Quod tecum hoc ipsum continuarit iter.
TRistitiae esto modus, vitavit cymba procellas,
Alfeldus vivit, tristitiae esto modus.
Humanam exsuperat divina potentia mentem,
Quaesacile esse facit, quod grave retur homo,
Alfeldus vivit longum discedite curae.
Carnifices animi, carnificesque tori.
En morbiexcipuiis est extricatu, et ipso,
Quem struere ardebat Parca maligna, dolo.
Sicservare suos sacratinuminis aura.
Saepe etiam mediâ morte fovere solet.
Qui gravium gnave tractant data pondera rerum,
Publica privatis anteferenda bonis.
Fallor? an aspicio Alfeldum, ut mihi cor salit intra,
Quid? non fallor, amat me Deus, ipsus hic est.
Salue vir praestans ô salue nobilis heros,
Quis tua detinuit corpora morbus atrox?
Numquae quarta soror Furiis est addita Febris?
Caiculus an renum? sive maligna phthisis?
Sit quicumque velit, Deus elt altissimus unus,
Qui rotat humanas, sorte iocante, vices,
Quiviram tribuit nobis, iterumque reposcit,
Non sit ut accepti gratia surda boni.
Quinunc terrifico contristat fulmine terras,
Nunciterat liquidum Sole micante diem.
Et nos aerumnis, interdum afiligit acerbis,
Nec tamen optatam denegat almus opem.
Ac licet auxili quaedam cunctatio fiat,
Tardus utest duro saepe sub exilio.
Perfer et obdura patientia nobilis herba est,
Dulcius auxilium mox mora longa feret.
Entua quitristi tentabat corpora morbo
Quam cito divina tereleuavit ope.
Quam cito restituit sessas in pristina vires.
Reddidit et robur, quod fuit, antetibi.
Pro quo tam suavi et iucundo munere, Christo
Grates ipse tuo nomine semperagam.
Semper et urgebo votis ardentibus illum,
Seruet ut incolumem teque tuosque diu.
Interea Alfeldi longum cum coniuge vive,
Meque, ut coepisti. plus adamandus ama.
Id fore confido, qui noscito ab ungue leonem,
Mens, mihi stat totum, vivere velle tibi.
NVllus ut in magno terrarum turbine Phoenix,
Aut unus saltem est, Graeculus ut blaterat.
Sic ego felicem hocbrumali tempore vitae,
Nullum sub toto suspicor esse polo.
Aut si quisquam exstet, te Bunsovi optime, solum
Felicem ante alios arbitror innumeros.
Quivera praestans pietate probissimus audis,
Quique audis vera virprobirate pius.
Pectus et a teneris animasti rore Latino,
Gnaviter artifluis invigilando libris.
Multumque exsomnis dicundo iure peritus,
Et mystes Themydos factus es eximius.
Posthaec uxorem placita cum dote pudicam,
(Uxorum dosest summa, pudicitia)
Nactus, et ingenio, genium referentia patris
Pignora plura tui delicium senii.
Quorum hi Bunsovi faciunt iuvenescere nomen,
Illa viro pellit cordis amaritiem.
Inque alguest requies, in curis dulcelevamen,
Rectrix natarum sedula, gnava domus.
Necsatis hoc: quoniam qui te ditescere cunis,
Is fecit ditem te quoque divitiis.
Accomptum omnigena passim virtute, fideque
Praesidiumque Ducis, praesidiumque fori.
Dectorumque sacro tandem diademate adauxit,
Et tribuit titulos, munera grata, novos.
Quos multis dudum Zephyris, et hirundine multa,
Ac rara emeritus, sedulitate tuaes.
Curigitur non te felicem iure vocarem?
Qui dictis praestas dotibus innumeros.
Qui Legum forma iugulas sine crimine lites,
Et Themidos studio et qua decet arte secas.
Non veluti vulgus, quod velo iuris et aequi,
Verborum fumis spem gravidat sterilem.
Auroque emungit miseras, et deinde clientes,
Macros, caussarum strangulat exitio.
Non sic: tu nulltum laedis, sed vivis honeste,
Et tribuis ius pro posse cuique fuum.
Quare age. prosit honos doctorum insignia ptosint,
Prosint doctorum insignia prosit honos.
Tutus ut invidia pacatum transigas aevum,
Et possis coeptum perpetuare decus.
NOn sic magnanimos hostilia bella sequentes,
Ingemuit tellus Itala, Scipiadas.
Nac sic Pirythous dilexit Thesea charum,
Cum Stygis infernas tenderet ad Furias.
Sicut ego bino iam nunc viduan dus Achate,
Questubus innumeris expeto vos socios,
Et retinere paro (quidenim non vera faterer,
Quam mihi sit vester dividiae hin cabitus)
Verum ranta coquit cum vos discedere cura,
Alteriusque aurae spiritus exagitat:
Ut iam non remoram Musae non dulce Rosetum,
Nec Sophiae altrices ulterius faciant
Cedite, non renuo repetituri omine dextro
Clarum doctiloquae Palladium Philyre:
Heic ubi cygniferi Varnae rivalis Elister,
Largo Pegaseas siumine spirat aquas.
Arctoaeque Rhodisoror in incluta Lipsia, claros,
Innumero innumeros nutrit honore viros.
Cedite, non renuo fatisque volentibus ite,
Quo fortuna vocat, quo love natavocat.
Dumodo sim vestri semper parsaltera cordis,
Sim mentis memoris sarcina grata, satest.
Vos ego vel cineres inter, tumulique favillas,
Foenore perpetuo centuplici recolam.
Interea exortes damnifatalis, Amici,
Annos longaevi vivite Nestoreos.
NOn nostri arbitrii est ubi vivere quisque velimus
Ast ubi supremus, vultque cupitque Deus.
Constituente illo quae fiunt, omnia fiunt,
Sive accepta homini sintea, sive minus.
Non ergo in praesens mea fata incusosinistra
Quodque mili adversum diva rotunda fluat.
Qui toties caris et fidis privor amicis,
Quos locus abiungit, vel rapit atxa dies.
Nec te sollicito Godelmanne optime, votis
Ne Roseaelinquas pulchra Roseta scholae.
Cum tibi nonlibeat proporro hic ducere vitam,
Et mens sit prorsus nolle maneretua.
Ahlibeat? libet, ahliceat? non nonlicet. ergo,
Aequum estauscuites, promptus ubique Deo.
Qui te Rostochium produxit, iamque reducit,
Hic bene cuncta facit fecititem et faciet.
Ac equidem ipse unus, quamquamquod perficitunus
Saepius alterius perficit ipsemanu.
Suntsatis haec: nunc, quodreliquu~est, charissimeamice,
Stipatus turba caelite prosper abi.
Consilioque tuo suffulci principis aulam,
Incluta qua celso vertice Dresda iacet.
Meque tui memorem memori sub pectore serva,
Ac praesens noftri hoc pignus amoris habe.
Per dium iuro Fidium et caeliaetherea testor,
Non te dimitto hincabsque dolore gravi.
Non de mille malis me quid vehementius angit,
Perturbatque magis, quam tuus hinc abitus.
Sed mihi quid dolor, aut cordis turbatio prodest.
Divinum nemo vertere veile porest.
Unicuique locum vivendi fata dedere,
Unicuique locum fata dedêre mori.
INdensa veluti dubius subsistere silva
Lignator solet, inspiciens hinc inde virenteis
Ramos, exaequo casumminitante securi.
Copia sic ingens, Dux illustrissime laudum,
Incluta progenies atavum tua vivida vittus,
Iamque novo iungenda toro dignissima coniux.
Suspensam retrahunt mentem, perque omnia versant.
Quare ô Latoides, tuque ô lovis aurea proies,
Diva Venus cuisunt semper connubia curae,
Aspira promptas vires, animumque paratum
Essice nec dextro facilis mihi numine desis.
Tuquoque Christophore, ô dux illustrissime priscae
Gentis Obetrirae magnum decus annue coeptis,
Aspiciens nostros geniali fronte labores.
Sie meaad optatum penetraverit anchora portum:
Sed quid Musa taces? modulos deprome sonanteis
Quales sollicitus vitae meditatus Arion
Delphinas mul cens puppi deiectus in undas.
Heruleique ducis cane stemmata clara, peractas
Illius referens pompas, taedasque iugaleis.
Urbs antiqua iacet pelago circumflua magno,
Cui dedit asperitas terrae Stocholmia nomen
Arx vetus hic veterum sedes pulcherrima regum
Fortia qui Suconum tenuerunt ordine sceptra,
Huc ubi Christo phorus, felici sidere, Sponsus,
Sub gelidas gentis princeps Megalopolis arctos
Venit nobilum circumstipante caterua.
Laetitia exsultant portus, portaeque, viaeque
Gratanti similes turres capita alta tremiscunt.
Rex gaudet gaudetque nonum Regina videre
Sponsum, et Sponsa fuum venientem laeta maritum:
Exilîens gaudet populus, tota aula triumphat,
Laetisono resonant cantu fora rauca: strepentem
Dant inflata sonum celsis de turribus aera:
Fulminat eiaculante globo quoque bellica muris
Machina, fumoso terras opplente vapore.
Mox orator adest regis cui copia fandi
Concessa, hic sponsum regali more salutat.
Dii tibi magnanime ô princeps, sinumina tangun
Vota hominum uttangunt ionginquae dulcia vitae
Tempora dent primo, thalami pariteque secundent
Foedus, et optata faciant te prote parentem.
Illeque sit felix, semper felixque recurrat
Sponse dies, nostras quo primum es ductus adoras,
Adventsse etiam terex cum fratre, lohannes
Invictus gaudet, cum te magnumque bonumque
Esse videt, gratusque venis, sponsaeque pudicae
Exspectatus ades, randem illustrissime sponse.
Dixerat, ecce alias respondens talia fatur:
Rexgenus egregium Sueonum, fate sanguineregum,
Cuius laus vivit terris. et vivit olympo.
Quas tibi, quas, inquam referam pro munere grates
Tam placido, quod nos exceptosore salutas,
Acnos quam dextra fausto prius omine tangas,
Ergo tibi rursum longaenos Nestoris annos
Opto, sui oblitae produonntstamina Parcae
Sic fratri, atque tuae cara cum conirge proli.
Interea accedit paullatim regla virgo.
Atque nonuo trepidans trepide venitobvia sponso.
Qui cupidam cupidis cupide complectirur ulnis,
Dum praebet roseis mille ac mille oscula labris,
Mox tubicen tumido replens cava cornua cantu,
Dat signum, lautas regali more paratas
Iamdudum esse dapes, et Bacchi munere mensas
Accumbunt laeti iusto mox ordine reges
Post alii proceres, vinum depromitur auro,
Splendida dum celebrant laetis convivia tectis.
Atria dulcisono resonant regalia cantu,
Et clangente tuba fragrantia vina coronant:
Unanimis procerum spumantes turba culullos,
Euacuando mero commendat guttura Vaccho
Dulci, dum bifores intrarat Luna fenestras.
Iamque dies iterum nigras contraxerat umbras,
Etp enam Phoebus radebat lumine terram,
Sponsus adest meditans sperata cubilia secum
Et quando celebret, rata mox sententia menti
Stat, statuittque diem rege applaudente, iugaleis
Quo sponsus taedas regum demore celebret.
Ante tamen vestri socialia foedera lecti,
Christophore, ô princeps clarissime, fortia patrum
Facta canam, proausoque tuo longo ordine dicam:
Ut relegendo legas decus immortale parentum,
Qualia tractarint forti multa horrida Marte
Bella, viri quales, quot parta labore trophaea.
Haec animo te voluentem dux inclite tangat,
Nunc proavum virtus, nunc gloria clara parentum.
Delius ipse leves impeilens pollice chordas
Sic canit Heruleae referens cunabula stirpis
Primus avis, proavisque potens, atavisque Bilungus
Regis Aritberti proles clarissima, dictus
Heruleae gentis, regum de stirpe, tyrannus.
Hic cum multa foras rigidi certamina Martis
Gessisset, primus turritam condidit arcem,
De cuius regio haec coepit post nomine nomen,
Cui natus sceptrum regni fascesque superbos
Succedit patris retinens Misilaus, amore
Bellorum flagrans nullo, sed structa parentis
Templa Deo et patrias flagrans evertere sedes.
Hunc sequitur rigido Misteous acinace clarus,
Et fulmen belli, metuit quem Rhenus, et Albis,
Danubiusque ferox, tota et Saturnia tellus.
Hic cataphractus equo, calcando viriliter hostem
Bellica magnanimi subit certamina Martis,
Et Scythicos arcus, et tela Typhoea tempsit
Hoc patre vitales Udo est deductus in auras,
Udo contemptor Divu, crudelibus armis
Christiadum insectans trepidam sinefine cateruam:
Perfossus tandem qui vindice concidit ense.
Cui mox successit Godscalcus filius almae
Plantator fidei, et divini cultor honoris.
Hic etiam hastatos cuneos, clipeataque secum
Agmina deducit, magnasque ad proelia turmas
Ut patris mortem foedos scelerisque ministros
Ulciscatur orans replendo cudibus agros.
Ged bello rediens divum pia dogmata fassus,
Confossus lethali exhalat vulnere vitam.
Dein patre confosso Butes depellitur oris
Expulsus patria propriis, rursusque reductus
Insidiisque, dolisque latenti caede necatur,
Post hunc Henricus fiater cingendo paternos
Fortiter armorum solerti indogine muros;
Arripuit regnum, fascesque a fratre relictos,
Pace domifacta, tutus post pace tenebat.
Hoc etiam exstincto rursum rursumque tumultum
Ecce novum renodant, miscendo proelia, nati.
Suentepluchos suasu consortia corpora fratris,
Fratris Canuti, mucrone forantur acuto:
Qui luit accepto tandem quoque vulnere poenas.
Post, Suinico patriis recipit diademata regni
Qui mox infelix nimium sub limine primo
Imperii, ut patres, rigido transfigitur ense.
Et quia nulla tori fuerant huic pignora, rursum
En Pribislaus sceptro regnoque potitur
Fratreque Nicoloto socio bella horrida duxit,
Qui vincla, exsiliumque, et saevos pertulit hosteis:
Quos Pribislaus sequitur fulgentibus armis
Nicolori proles sibi debita sceptra capessens.
Hic loca, quae quondam magni vestigia Christi
Senserunt vidit, Rhodani firmantis et undas
Hic Tiberimque Padumque strique binominisoras,
Ultimus Heruleum fuit et de stirpe tyrannus.
Hoc patre vitalem Burevinus in aera prodit
Heros magnanimus laus et non ultima gentis
Heruleae, fasces retinendo pace paternos.
Post hunc imperii regalia sceptra capessit
Henricus non patre minus clarissimus ipso,
Cui quatuor peperit coniunx pulcherrima natos,
Indolis egregiae, de quels mox maximus aevo,
Arripit imperium exstincto iam parte Iohannes,
Hic ille est, hic est divini dogmata verbi
Qui docuit princeps; et ab illis nomine coepit
Hic est, quem quondam populosa Lutetia novit,
Heic ubi distinguit turritos Sequana muros.
Quem sequitur princeps antiquo stemmate clarus,
Heinricus, patriae laudis non degener haeres,
Hic est a patriis qui dum poficiscitur oris
Aspiciens Solymos, et Christi nobile bustum,
Cum servo, longo retinetur carcere captus,
Mox patris absentis regni suscepit habenas
Heinricus clarus titulo, factisque Leonis,
Hic Leo terribiles exire cubilibus ursos
Terribilis poterat taurique effringere cornu.
Hic ira, belloque fremens Leo tecta domorum,
Atque urbis Roseae sic ardua meonia lustrat,
ic lustrat, roseus fluat ut mox undique sanguis,
Ingentem faciens conversa per agmina stragem,
Non leo erat sed homo, sano cum corpore sanus.
Quem non infestae potuerunt perdere gentes,
Quem neque tela, nec arma, nec acer vincere miles.
Exstincto patrios fasces iam patre Leone,
Albertus recipit tursus cum fratre Iohanne,
Quorum bella gerit senior multa, horrida multa,
Etres praeclaras. celebri dignasque triumpho.
Hic etiam insignes referens ex hoste triumphos,
In patriam laetus victricia rettulit arma,
Atque ob id amborum vivit super aethera nomen,
Nec minus Albertus factis magnum aethera complet
Gentis Obetritae dux optimus, et Sueonum Rex.
Qui cum nomen habet patris, gravitare parente,
Nec virtute minor, sed multo clarior ipso est.
Ardua transcendens maiorum facta suorum:
Nec virtute minor fuit, alio pectore Magnus
Illius frater cui ni tam cruda sorores,
Stamina rupîssent, multo praeclarior esset.
Laudibus excellit laudes Iongeque relinquit
Maiorum celebres, celebri famaque Iohannes,
Pegasidum cultor, pater Aonidumque sororum:
Qui Varni gelidas crexit primus ad oras.
Dulcibus instaurans preciosa palatia Musis.
Cui mox Henricus dictus cognomine Crassus,
Imperii retinens succedit sceptra parentis:
Qui patris magnum virrutibus aequat Achillem
Aeterna aeternum retinendo in saecula nomen.
Post hunc impertii Magnus sua frena capessit.
Magnus qui magnos duxit cum laude triumphos,
Remagnus, maior virtute, et maximus aevo.
Hic Solymos etiam celebres, montemque Syonis
Vidit, et Appenninigenasbis Tibridis undas,
Lustravitque simullatas Germanidos oras.
Aggreditur regnum moriente a patre relictum
Henricus patrii rursus successor honoris.
Hic suit egregius princeps, belloque, domique,
Consiliis felix praestans virtute, fideque,
Pro grege magnainmus, pro legeque victor avita.
Ecce iterum magnus regum de sanguine natus,
Non aliter quam cum radiantem Cynthius orbem,
Iam fulgens profert fulgenti lumine, prodit.
Hic ille est, cui Romanae facundia linguae,
Ingenuas que artes semper perdiscere melli,
Cui Phoebus comitesque novem cum Pallade nomen
Indiderat Magni, magnis virtutibus auctus
Quod fuerit, Musas firmoque amplexus amore.
Pacisico imperium praestans cum fratre tuebat,
Albertus, factis proavos ingentibus aequans.
Hic fuit imperii lumen, decor unicus orbis.
Princeps magnanimus, dux optimus, inclutus heros,
Priamides factis, fortis Tyrinthius armis,
Egregia princeps forma, vultu ipsus Apollo,
Et tuus hic genitor fuit illustrissime Sponse.
O decus, ô ingens laus, talem habuisse parentem.
Et patre exstincto mox Ianalbertus habenas
Occupat imperii, tuus, illustrissime frater?
Quem patrem patriae, pacis placidaeque patronum
Dixerunt cives, quos tutos pace regebat.
Qui Clario Themidis studio sua nomina stirpis
Claravit, magni faciens Heliconis alumnas
Quam placidus fuerit quam clemens, quamque benignus
Quaeso quis ignorat? cum toto vivida virtus
Illius, et laus insignis celebretur in orbe.
Nec te magnanime, ô princeps Ulrice, silebo;
Qui nunc sceptra tenes, ô regni nobile lumen:
Quid referam laudes, aut quid praeconia famae
Magna tuae, cum sis per te super aethera notus,
Te dicunt patriae patrem, pacisque sequestrum
Cives, te facilem, clementem, teque beniguum,
Imperioque tuo sese omnes subdere gaudent,
Vive diu princeps ô clementissime: vive,
Castalidumque chorum, patriaeque tuere salutem,
Quem tandem sequeris Sponseiliustrissime, Sponse,
Christophore, Heruleae decus, et laus unica gentis
Queis Carolum fratrem, cuius quoque saecula notum
Laudabunt ventura tuo cum nomine nomen.
Sed quia nunc iterum Titan abiturus ad undas.
Hesperias, fesso caput inclinavit Olympo,
Tempus adest, quo Sponse tuis clarissime taedis
Gratuler ex animo, cum primum crastinus ipsum
Cyuthius adducet radianti lumine solem,
Associanda tuo tibi deducetur ad aram
Sponsa toto, tua vita salus, tua sola voluptas.
Fia igitur felix nimium, nimiumque beatus
Qui ibi legitimo coniungis foedere pulchram
O pulchram regum magno de stemmate Nympham
Et velut Aemonio sol mane exortus Olympo,
Condecorans terram nitido splendore, coruscat:
Sie modo sponsa nitet, sic sic tua sponsa coruscat.
Sed vos, quod superest, conseruet amore Dione
Unanimes dulci, longosque Hygiea per annos
Ut sic possitis tutam perducere vitam,
Et natis mensas ornare, nepotibus aedes.
Fulgida iam roseis aurora reduxerat ortus,
Ecce iterum laeto complentur cornua cantu,
Iam lituique, tubaeque sonant, iam tibi tinnit:
Interea sacras venit torquatus ad aras
Sponsus, nobilium longa comitante corona:
Quem sensim sequitur, trepido pulcherrima gressu
Sponsa, nitens auro pulchroque micans Hyacintho.
Ingenti quoque Nympharum stipata caterua.
Exin veridicus longa cum veste sacerdos
Accedrt, sponsos regali foedere iungens,
Et taudem quoniam iamdudum cena parata est.
Discumbunt hilares iterum longo ordine reges.
Magnisicis proceres imponunt fercula mensis,
Insuper et pleno spumantia pocula Baccho,
Dum laeti latis agitant convivia tectis,
Post quoque Sympharum turba ludente choreas
Exercent, dulcique diem certamine claudunt
Iamque iterum Morpheus nigras abiturus ad undas
Aethereos sensim demonstrat noctifer ignes,
Ecce parant sponsi componere corpora somno,
Atque novos thalamos lecto firmare iugali.
Rex cum Regina, vultu trepidante sororem
Adducit sponsam cupido traditque marito,
Qui mox substernens candenti brachia collo,
Formosam laetus laetis amplectitur ulnis,
Cumque illa, donec lucem sol aureus ipsam
Reddiderat sperata diu sibi gaudia miscet.
Atque ubi iam medio sol est altissimus orbe,
Raucisono reboat rursus cava buccina cantu,
Dans signum fuerint quod larga reporia dudum
Et Cerere, et Baccho, regum de more parata:
Reges accumbunt, iuvenum flos prandia mensis
Imponit lautis, et sic convivia laeti
Per multos ducunt felici sidere soles.
Belligeras donec tandem longo ordine naves
Instaurant campos salis undososque temanant.
Intonat e volucri iam machina bellica puppi
Pumum, producens rebontia murmura ponto:
Non aliter quam cum rapidum per inania fulgur
Concidit, et fracto displos: tonitrua caelo:
Talem dum patrias peteret cum coninge sedes
Princeps aere globos dabateiaculante fragorem,
Dumque sedet navi fugiunt vasto aequore nimbi.
Accedit Glauci chorus Inousque Palaemon,
Qui mox unanimes ventis inflata secundis
Vela implent, patriae rursus dominumque reducunt.
Ardua succrevit geminis discordia Divis,
Utrum commodius resoluto vivere collo.
Vel sua coniugii submittere membra lupato,
Iuno resert, felix ille est qui compare vita
Caelica legitimae non spernit vincula taedae,
Unanimemque torum sine quo mortalia cuncta,
Nec totus poterit recte subsistere mun dus.
Quisquis es, hoc moneo, hoc totum tibi vivere sumo.
Rursum Pallas ait, felix qui caelibe taeda,
Fellea sollicitae contemnit gauda vitae,
Lectique illectum, per quem praestantia quaeque
Oppida, cum magnis passim cecidere tyrannis,
Quisquis es, haec moneo, et maiora incommoda vitae.
Copula coniugii certe afflictissima res est,
Et labor et dolor et curis admista voluptas,
Saepe proterua uxor, nata improba, silius effrons,
Nunc tristi squalet morbo, nunc tabe peresus
Praepropere nimium moritur nunc victus, amictus,
Nunc panis, penus et perversa pecunia desit,
Queis sine spreta iacens rerum gemit indiga virtus,
Nec potis est placide placidam traducere vitam:
Quicumque es; fugita simile exoptarier aevum,
Tale onus est: Nam qui tacto decumbere fulcro
Gliscit et amplecti viduam, is ferre herilia vendie
Dotesque emit litem, dum dotis pondera spectat,
Cumque labore graves mordentes pectora curas.
Innuba virginitas Divorum nobile donum est,
Dixerat haec Pallas: mox uno farier infit:
Copula coniugii expertis gratissima res est,
Et comes et genitrix hominum, et divina voluntas,
Obsequiosa tori consors matremque patremque
Linquit, et ad teneras dominum canit abdita cunas,
Si maestus maesta est laetatur coniuge laeto,
Ambobus commune bonum est, unumque periclum
Ambobus commune malum est, unumque luceilum,
Mista utriusque caro formaeque aequalis imago,
Exhilarat senio coctos et prole beata
Nomen in aeternum curat iuvenescere seclum,
Quicumque es, semper vive te credito famae,
Non onus est sed honos, nec Marte vel Arte iugalis
Firmatur lectus, fato nectuntur Amores,
Fato soluuntur, veluti mortalia cuncta
Gnava domus rectrix vidua est, fulcrumque mariti,
Nupta viri decus est pulchram. et vere altera vita,
Vivite coniugi qui vultis vivere, idipsum
Officium superis gratum, et laudabile donum est,
Dixerat. et tacito pausam facit ore loquelis.
Nunc petitur iudex, iudex aptissimus adstas
Clare vir ingenio, sacrato codice clare,
Bacmestere. prius qui taedae commoda nosti,
Macte age praesentem facilis componito litem,
Veraque lunonis mecum consulta probato.
Annuis extemplo. Nam commoda plura, iugali.
Et maiora malis bona sunt quam tristia lecto.
Et mala iuncta bonis quocumque in munere vivas,
O igitur felix iteres Duce et auspice Christo
Connubium vivant chari tibi pignora fulcri.
Vivas sudorum consors, vivasque superstes,
Donec avus possis triplicem numerare nepotens,
Non levis exoritur geminis contemtîo Divis:
Nam Cytherea, meus praesens hic Dossius, inquit,
Qui puer a teneris caste mea castra secutus,
Et nostri, torrens, confossus arundine teli est,
Iccirco viduam ducet pro coniuge honestam.
Contra Pallas ait, meus est, nam flamine nostro
Hactenus impense lustravit Phocidos arua,
Et dignis titulis, meritisque est dotibus auctus.
Iccirco pulchram ducet pro coniuge nympham.
Nympha placet cunctis, iuvenumque est sola voluptas,
Omnis et in bella semper stat virgine cura,
Quae natis mensas ornare, nepotibus aedes,
Et tristes poterit solari provida casus,
Obsequiisque viri sese consuescere, et inde
Rite maritali submittere colla lupato.
Quisquis es ô viduo noli re credere fulgro.
Iunge parem, plenaeque fatiga corpora messe.
Iusta sequi mandant viduae, et dominarier optant,
Suspiciuntque virum cum nulla est gratia vultus.
Et solitos aegre possunt dediscere ritus
Vix Pallas, subito Venus alta silentia rumpit,
Invida quem vitias? non una eademque puellis
Perpetuo forma est, nec semper lilia vernant,
Saepe levis, lasciva, nocens, teneratia, discors,
Dura, superba, urocax, viduisque indoctior exstat,
Et partis nescit rebus moderantius uti,
Aut regare arte domum, autnequa rege re arte ministras,
At viduas contra clementes usio fecit,
Rarus eis factus, levitasque aut verbera linguae,
Sed sincerus amor comes experientia, prolis
Spes firma, accensus focus, et gravis aeris aluta.
Quisquis es intacto noli te credere coesto.
Dixerat: En luno, qui sic onrenditis, insit,
Sola ego placabo lites, et iurgia demam,
Sit, Cytherea, tuus: tuus: et Tritonia. sponsus,
Altera praesideat menti, altera dexter Amori,
Et sic vestra habeat certum contentio finem.
O igitur Dossi. viduam complectere sponsam,
Consilio Divum, et iugi dulcedine vitae
Non sine vagitu Cumaeum transige seclum.
IMmensum decus est genitorum nobile stemma,
Magnificumque genus patrum: sed adorea maior,
Si quis se dominae rivo virtutis inauret,
Marte suo, et patro late scintillet honore:
Maior adhuc laus est uncto si semine semen,
Non spuriam iactet fama, non iactet avitam,
Sed patria et propria sese virtute perennet,
Parturiatque sibi longinquo nomine vitam.
Sic de te Brummere loquar qui consule patre,
Ac tali cuius Respublica nostra senescens
Multum sensit opem, non tantum es natus, at ipse
Dum vera grassare via ad Divaearua Themistos,
Doctoris ritum summa tibi laude parasti,
Iamque novam ducis nuptam, tibi sanguinis alti
Aequalem splendore iisdemque parentibus ortam.
Quorum nota fides patriae, virtusque probata
Heruleis Ducibus, ferme omnem circinat orbem.
Nam quis doctrina, calamo, facundia, et usu
Magnificum nescit Mylium (qui paginam utramque
Fortunae expertus dubiae, velut alter ocellus
P incipi adhaerebat defuncto, illumque iuvabat
Consiliis sanis, ut Cancellarius idem
Et nunc suffulcir nato huius gnaviter aulam)
Sponsae sponse, tuae patrem? Quis denique nescit
Illam illam Suadam, illud et illud nobile sidus,
Illum animum ac animam Rosei neruumque Roseti,
Cycneum altiloquum, comem doctumque Caselium
Affinem de queis reliquis ut et ordine amicis,
Parcius hic scribam. ne palpum obtrudere dicar
Vel fucum petere astat te, Sponse optime sponse,
Divertar postliminio qui aetatis in ipso
Vestibulo, sacro sacratum nectarr, legum,
Et legum ambrosia, et doctrina divite clarus,
Emerita emeritae meruisti praemia palmae,
Versarisque inter Rabbinos, caerea iura
Qui nec detorquent qui nec fora litibus armant,
Sed quoscumque proba defendunt lance clientes,
Dii faxint superi, ut Spartam sine pectoris algu
Impositam exornes, et longum vivere vivas
Temporibus canus canis, quos copia late
Consulat heroum quos plebs vilissima honoret,
Cives magnisicent vagitu pronuba ditet,
Iallas sublimet fama, maturaque tandem
Hospitio excipiat laeti vindemia caeli.
Vin aliud: vivas, tecum coniux tua vivat,
Sic tamen ut lecto exsulet intestina proc. lla,
Carnificesque tori curae, pax aurea regnet,
Qua sine vel minima aut praesens provincia nulla est.
DVm vigil ex viridi castae Tritonidos autro
Omnigenas Sophiae rimatur VVestphalus artes:
Non illum Paphius protectum Gorgone ahenus
More suo torret, stringitque reciproca flamma.
Hoc noscens Cypris puerum furtiva subornat,
Qui subito alta minans lascivum circinat arcum,
Intentaque viro frustra: nam missile telum
Cum domino in volucres Palla diverberat auras.
Ille refugit, matrique refert sua spicula nerui,
Quis similem patitur genetrix exinde repulsam:
At Diva, ut vidit sese quoque temnier armis,
Vindictam eructat celerem, et non Marte sed arte,
Non vi sed technis, vincendus VVestphalus infit,
Insit et hunc verso compellat subdola vultu.
Est mihi, quem cernis, praeceptor candidenatur,
Quem Latias cupio linguas artesque doceri,
Si vacat ergo tibi dignum lucrare Minerual.
Annult ille, ratus vetulam, preciumque requiriz,
Protinus emisso iaculo puer, accipe, clamat.
(Qui mea credebas gratis tibi tela parari)
Uraemia digna, virumque occulto vulnerat ictu,
Quem non herba potens, non caelum aliique liquores
Sed castae solum sanabit virginis ardor.
Quare Reginam, quam dat Venus optuma sponsam
Sponse cape et crudo rursum medicare dolori:
Illa tua est et te solum suspirat hiatque,
Et Regina tuo gaudet se subdere sceptro.
Tu quoque sponsa novo compressis plurima labris
Basia da sponso, vulnusque levamine mulce.
Sic seros nobis canos, taedaeque tenorem,
Extentumque dabit placatus Iupiter aevum,
Et tandem faciet multis ditescere cunis.
QUod tibi Leucoream sum pactus ad Albidos urbem
Cum visum Ausonios peterem felicibus orsis
Ipsa ruinosae rediuiva cadavera Romae:
Papendice ioco nunc nunc demum evenit, ecce
Virgine Leucorea spreta spreta Philyraea
Balthicam amas Nymphen, cui de Iove nata virago
Aequalem propriae speciem, Cythereaque formam
Indidit et raros generosa modestia mores.
Prae reliquis multis: patria hic ubi concubat axi
Moenalio Rhodos, et Varni bibit alta fluenta:
Balthicam amas Nymphen, quae te redamando, novello
Se subdi gaudet sponse, tecumque iugali
In flore aetatis vinciri compedegliscit.
Quid dessas bone sponsa tuis invadere flammis
Sponsam concessisquid quid nova gaudia differs?
Quid cessas bona sponss tuum recreare maritum
Basiolis quid, quid corpus coniungere differs?
Serpite in amplexus intactas soluite zonas
Primitas Veneri, ut post ter traico nua lunae,
Is pater, et genitrix possis tu nupta vocari.
Dii vobis superi venturae commoda taedae
Et vim praestabunt, dii sirmo glutine vestros
Nodabunt animos, faustumque dabunt Hymenaea:
Dii crebras gazas, natumque crepundia multa,
Et plures tandem facient vos condere soles:
Si comes ad fuerit pax vera, eademque voluntas.
Et corpus complexu unum, et duo pectora in una
Consolidata fide sed quod iam saepius ursi,
Dumlocus et licitum, suavi indulgete iuventae
Haec medicina mea est hic vestri fomes amoris.
HActenus Aonidum divino percitus oestro
Perpete rexisti sedulitate scholam.
Nunc schola, vir praestans, superadditur altera, Rector
Quam simili gnavus sedulitate regas.
Quae? quaeris: poliens formae, morumque puella,
Et pietatis amans, et probitate nitens.
Post hanc, natorum grandis, schola terita. coetus
Et domus est Domino tota regenda tibi.
Ut sic muneribus felix donisque beatus
Imperii Rector triplicis esse queas.
Iamque scholae Rexes, iam pulchra coniuge coniunx:
Sed genitornatis, cum pia fata dabunt.
Fata dabunt: fulcri, licita silege puellum,
Gnaviter institutes erudiesque novum.
Ne cum discipulo dicaris inerte Magister,
Dignus supplicium qui capitale luat.
Fata dabunt: binis si sic spirabile numen,
Cumgenitore Deus, cum genitoque Deus,
Et comes integritas, et sit concordia praesto,
Iunctaque simplcitas. simplicitate fides.
Quae quoniam vobis adsunt rata gaudia gaude.
Regno, Sponse, tuo: Sponsa, decore tuo.
Unanimesque diu Nelidae vivite vitam.
Noctes lucidulas et sine nube dies.
Veni creator siderum,
Veni voluptas coniugum,
Firma iugale vinculum,
Firma iugale gaudium.
Ut recreent se dulcibus
Sponsi novi cubilibus,
Et se relaxent suavibus
Sponsi novi complexibus.
Ut sic volens nolens idem
Amet maritus coniugem,
Coniux maritum praesidem,
Ad usque postremum diem.
Ut germinent tenellulos
Casto calore liberos,
Donat Deus tot Angelos,
Quod patribus dat filios.
Quare, decus concordiae,
O sponse prudentissime,
Amabili cum virgine,
Vitam beatus transige.
Et vera tu concordia.
O Sponsa prudentissima,
Functo marito saecula
Longaeva felix, ductita.
Hoc cum venire non queam,
Musam precor per Balthicam
Vobisque mitto Regiam,
In Chersonsum Cimbricam.
O quam suave, quam pudicum, quam bonum,
Amare amabilem, urere applicabilem,
Amore amabili, igne dilecta bili,
Divinitus solum dicatam coniugem.
O quam suave, quam pudicum, quam bonum,
Suavio bellatulo bellissimo,
Suaviari castius dulcissimam,
Et basiare dulcius castissimam,
Divinitus solum dicatam coniugem.
Amare, ducere, urere amplexarier,
Res est honesta res gravis, res caelica,
Deo probata grata, tradita, edita,
A primulis primi orbis in cunabulis.
Quare facis recte vir ô clarissime,
Recte facis vir optime et doctissime,
Qui vinula, venustula cum coniuge
Lautam cupis provin ciam conscendere
Provinciam aio, quam datam divinitus,
Libitu tuo et licitu, novus potissimum
Tu praetor exercebis absque crimine.
Sic, t tibi lucrari amorum germina,
Reipublicae templisque sustentacula,
Et civitati caelicae pulcherrimam
Osssrerre possis ultimo vindemiam.
Quod ut queas praestare tanto certius
VVendine, longum vive cum Bunsovio
Socero piisimo, viro clarissimo,
Operamque multum dans libris et liberis,
Amato amabilem urito applicabilem,
Divinitus tibi dicatam coniugem.
Chara magisne tibi est Pallas Tritonia? chara
Vel mage Sponsa? mihi dulcis amice refer.
Quid cunctare diu: tu si dubitas, ego dicam,
Pallas chara tibi est sponsaque chara tibi.
Utraque chara aeque, tuque aeque es charus utrique.
Haec atque illa tuis charior est oculis.
Quin et totus in hac vivis, ceu totus in illa,
Utraque amore pari est una eademque tibi.
Quare age da Sponsae, Sponse, et da basia Divae,
Utraque sic rursum basia mille dabit.
Nil est iuvenco suavius, nil dulcius,
Quam suaviari basio suavissimo,
Et basiare suavio dulcissimo,
Pudicius tenellulam puellulam.
Nil est puellae dulcius. nil suavius,
queam basiare basio castissimo,
Et osculari suavio blandissimo,
Pudicius peroptimum iuvenculum.
Peroptimum iuvenculum iuvenculam
Amare amabilem, urere amplexabilem,
Res est Diis caelestibus gratissima,
Modo subsequatur coniugalis copula.
Et bellulam puellulam iuvenculum
Amare rursum castius dulcissimum,
Et suavirari duicius castissimum,
Res est honestis omnibus gratissima,
Modo legitima thor: sequantur vincula.
Si res Diis et hominibus gratissima,
Quando invicem sese futuri coniuges
Colunt, amant, exosculantur, diligunt,
Quid vos boni sponsi diu moramini?
Tu Sponse sponsam vinulam, venustulam,
Suaviabilem trecentis osculis,
Et applicabilem lacertis obviis,
In osculatione pressiuncula,
Ut coniugem decet excipere prior excipe.
Et tu vicissim sponsa sponsum candidum.
Illam tui vultus pudici pupulam,
Illam tui cordis pudici flammulam,
Illud refrigerium tuum, illud corculum,
Casto osculo, redostiente suavio,
Ut est maritum moris excipere, excipe.
Iterate sponsi basia, iterate oscula,
Et dum licet libetque ludere, ludite,
Iterate sponsi basia iterate oscula,
Novasque amoris gemmulas protudite:
Estote fortes militate strenue,
Estote concordes beate vivite.
Sic qui dedit multa, dabit etiam plurima.
Lindebergi Epitaphia.
Pontificum properata volunt quid funera bina,
Vult certe his aliquid significare Deus.
Vix magnae matris Sixtus sua tradidit ossa,
Mox est. Urbanus contumulatus humo.
Ille ubi complesset clarus diademate lustrum,
Hic ubi regnasset quinque novemque dies.
Vera loquar. veniam da Lector vera fatenti,
Non odium ut dicam, nec facit illud amor,
Si mihi tam subito mors vellet demere vitam:
Essem qui nunc sum non cuperem esse Papa.
Vos ô Cardinei Patres, hinc discite, quid sit
Pontificis summi et totius orbis honor.
Orbis honor vanus plane est, atque omnia vana,
Omnibus ast vanis vanior unus homo.
Persarum moritur Rex invictissimus eheu,
Infensum nomen cui Mahometis erat.
Almaque cui debet summas Germania grates,
A Turcis fuerit tuta quod ipsa feris.
Quorum vim rabiemque sua virtute repressit;
Interea pacem Christicolisque dedit.
Sed quid! non ideo male sunt maiora timenda,
Christus, qui posthac nos tueatur, adest.
Post ter quingentos Christi trigesimus annus.
Quartus erat, lucem cum Friderice subis.
Anni mensis item quartus, quarta hora dtesque
Cum mortem rursus funere raptus obis.
Lustra decem vitae cum quatuor exigis annis,
Quatuor et natas pignora amoris habes.
Relinquis patriae natum cognomine Quartum,
Quatuor et proceres qui sua regna regant,
Quatuor olim tepopuli pro rege colebant,
Quatuor et contra pro Domino atque Duce.
Quatuor, at st! Nam longum est si dicere pergam,
Quatuor et quartis omen inesle reor.
Quis iacet in tumulo? Princeps cum principe, Princeps?
Ergo duo? ah duo. Qui? Filius atque pater.
Quis pater? Holsatiae Dux divus Adolphus. At ille?
Ah Dux Fridericus mortuus ante diem.
Felices ambo quorum post ultima fata
Corpora iuncta solo mens generosa polo.
H. Quis situs hic? G. Heros patriae carissimus. H. Heros:
G. Sic, patriaeque pater. H. Quaeso quis ille: refer.
G. Gottardus, generosa tuus Curlandia princeps,
Spes inopum, generis sol, Charitumque iubaz.
Qui virtute sideque sua, ac illustribus ausis,
Emeruit primi nomina clara Ducis.
Qui patriam a Moscho denfendit fortiter, ipsum
Et semper coluit cum pietate Deum,
H. Egregiae dotes: dignus qui viveret aevum,
G. vivit mente polo, perpere laude solo.
Relliqui patriam, mundique extorris honores,
Ec propriam antiqua nobilitate domum.
Ut te Christe Ducem sequeret, contemptus, amicis,
Et varia graviter pressus ubique cruce.
Ob quod dum repeto natalia rura, venenis
Sublatus cogor fata subire miser.
Et quamvis tumulo nunc sim compostus opaco,
Nec claros cinceres alta sepulchra premant.
Me mea facta tamen, nec non constantia sirma,
Aequalem magnis Regibus esse facit.
Eheu quam tragico est haec vita simillima ludo,
Cuius principium plurima laeta refert.
Praeproperas medium turbas, tristissima finis,
Testis ut Henricus Guisius est locuples.
Qui primum Galli dictus manus altera Regis,
Post titubante fide lethifer hostis erat.
Postremum iussu eiusdem, per visce ra crudo
Traiecto gelidae traditus ense neci.
Sic variam sortes, sic versat Iuppiter urnam:
O felix, qui ulut esse quod esse potest!
Qui veteres passim tumulos signataque gaudes
Videre, Lector, marmora,
Hic quoque siste pedem, praesenti Carolus urna
En Archidux iacet Austriae.
Cetera non dicam: Si quaeris partia dicet,
Inopes, Scholae, atque Ecclesia.
Hoc recubat tumulo fortis Megalopolis heros.
Ore ferens Christum cordeque Christophorus,
Plurima qui toto perpessus tempore vitae,
Semper et invicto pectore cuncta tulit.
Coniuge qui celebris gemina, de stem mate Regnm,
Dania magna, tuo, Succia magna tuo.
Qui dium patriae columen pietatis asylum,
Martis et artis amor, Martis et artis honot.
Virtutisque fuit fulcrum, quibus omnibus unus
Demeruitque solum demeruitque polum.
Sed nihil ad mortem haec, quae non sperata dolose
Magnanimo rupit stamina firma Duci.
Quare age qui legis hoc carmen lugubre, Viator,
Te simili casu mox moriture para.
Et nunc dum potes et licitum, bene vivere disce,
Non cras: cras serum est vivere, vive Bodie.
Quando etenim, nescis, Minos tibi promet ab urna
Sortem et quid praesens vel feret hora sequens.
Felix qui Domino dum vivit, vivere novit,
Et Domino, approperant cum pia fata, mori.
Sic Ludoice Comes dulcis te vita relinquit,
Dum Viadri infelix flumine membra lavas?
Gloria Musarum fueras non parua gerebas
Et Franfordiacae sceptra decora scholae.
Cingite nunc corpus lugubri veste parentes,
Et multo vestras fonre rigate genas.
Sed tamen in luctu lacrimis imponite sinem,
Et vitae sobolis spe relevate, necem.
Namque pii sato quamvis mergantur acerbo,
Non tenebras, caeli sed sacra regna petunt.
Feminei exemplum sexus laudabile, et inter
Multum laudatas gloria prima nurus.
Quam pietas, quam sancta fides, quam gratia morum,
Largaque quam celebrem fecit ubique manus.
Patria sensisti, sensisti Suecica tellus,
Cui gravis haud Domina, ast altera mater erat.
Roma suos patriae patres Mavortia lactat:
Quam, patriae matrem, Suecia, iactet, habet.
Quem pietas, candor virtus, constantia, nomen,
Mens memoranda sago, mens veneranda toga:
Intemerata fides, vita integra. puraque fama,
Excelsa excelsi vexit ad astra poli.
Hoc tribuere sui monumentum triste Philippo,
Cum sua clausisset lumina sancta nece.
Reddere plura quidem Comitis pia facta iubebant,
Plura ast qui possit reddere nullus adest
Corporis hoc posui Albertus fragmenta sepulchro,
Spiritus in caelum venerat unde, redit.
Quod potui feci: licuit dum vivere vixi,
Non sine corde pius, non sine mente bonus.
Hic quicumque igitur transis, dic pace quiescant
Ut mea ad extremum molliter ossa diem.
Matris amor, columen patris solamen amicûm,
Spes patriae, et generis fama futura sui.
Proh dolor, ante diem gemebunda morte peremptus,
Hoc ipso posuit frigida membra loco
Si numeres annos cecidit florente iuventa:
Si videas mores, ingeniumque, senex.
Hic ego Casparus Gansorum stemmate cretus,
Post mea carnis onus fata recondo, Baro.
Omnia mors tollit nulla est res invia morti,
Subicitur fatis quicquid in orbe viget.
Nemirare igitur, Lector charissime technis
Quod mihi non parcat Parca maligna suis.
Quid hospes adstas? conditorium vides
Ioannis ab Trautson, viri notissimi,
Aulae Magister qui trium ordine Caesarum,
Simulque Consiliarrus fuit intimus,
Qui patriae summum decus, bonis bonus,
Terror malis, Musisque portus unicus.
Nil scire refert amplius si vis, abi.
Qui patriam auxilio: te templa: laboribus aulam
Aere scholas fulsi: consiliisque, Duces.
Hac ego Lampertus Distelmeierus in urna,
Oblitus terris post mea fata cubo.
Quid dico oblitus: non sum. mea gloria vivit,
Et defunctus ego vivo renascor item.
In nato, veluti Phoenix reparabilis, ipso,
Qui facie ut similis, sic quoque mente mihi est.
Antistes Themidos, lumen venerabile legum,
Clam lucerna fori Musici Apollo chori.
Finiit humani spacium Cuiacius aevi,
Hancque sibi elegit, qua tegeretur humum.
Mirum: cuius erat nimis arctus laudibus orbis,
Tam steicto possit qui recubare loco.
Aedificent alii puro de marmore bustum,
Ostentent pulchris stemmata avita typis.
Nugae: longo etenim rarescunt tempore busta,
Vanaque ea est prorsus gloria vanus honor.
Qui lepidis triplicem scriptis illuminat orbem,
Rursum inter vivos. mortuus, orbe viget.
Officit haud igitur, Francisce Hotomanne sepulchrum,
Quod tua tam paruum conspicua ossa tegat.
Sint satis ad laudem haec: hic dormit Bartolus ipse,
Quilicet esse nequit, re tamen alter erit.
Posselium Phoebus defunctum a morte reposcens,
Multa minans retulit redde age redde meum.
Non ideo institui tot tot virtutibus ipsum,
Ut raperes rechnis mors truculenta tuis.
Cui mors, nontapuis, sed cum Deus intulit astris,
Aspice, non cubat hic, eius ad exuviae.
Quae mundi immundi cum machina corruet omnis,
Surgent, interea dic mihi quid rapui:
Tu quodes, ipse sui: quid nunc sim, cernere promptum est,
Omne sed id quod sum tu quoque Lector, eris,
Vixi non vivo: imo Christi sanguine vivo,
Dum sidi vivus, salmsicante side.
Enthea pars caelo cessit pars ossea terrae,
Ne, qualis fuerim quaere: futurus eram.
Si tamen accessit tibi: anta cupido sciendi,
Dicam: aetate puer mente sagace senex
Magnanimi Herois, Ranzoo stemmate creti,
Praesens quem calcas continet ossa locus.
Cui pater henricus, cui clari sanguinis ortus,
Cui nomen Caio, Cimbriaque est patria.
Nomine qui Regis Danaûm Legatus abivit
Ad Parmae illudrem non sine nonore, Ducem.
Quem Princeps Cimber, nunc Praesul lanus Adolphus
Bremenus voluit Consilium esse suum.
Et sidei ilius Gortorum traditit arcem,
Qua vix Holsatico palchrior ulla solo.
Cui sponsam suit Diderici silia Blomii,
Quae nunc tristis habet prothalamo tumulum.
Nondum com relerat decimum trieterida vitae,
Illum cum rigidae mors daret atra neci.
Caelica pars caelum subiit, pars terrea terram,
In quam pot mortem summus et imus eunt,
Qui legis hoc nostrum carmen funebre viator,
Ut moriare bene, in tempore disce mori,
Vincor materia, et cito tu vis ire Viator,
Expediam verbis, ne mora longa, tribus.
Hac iacet illustri Caius Ranzovius urna,
Filius Henrici, cetera noscis abi.
Hoc tumulo praestans heros cum patre Gerhardus,
Deposuit moriens corporis ossa sui.
Qui dc VValstorpum traducit stemmate cretus,
Antiqua antiquum nobilitate genus.
Sed nihil ad mortem genus aut insignia prosunt,
Nil honor et vererum stmmata clara patrum.
Sola solo virtus post fata novissima durat,
Et nequit exstincto corpore sola mori.
Omnta depascunt non laetum cetera lethum,
Beilaque bella minus. Parcaque parca minus.
Felix qui geminis virtutem amplectitur ulnis,
Flagrat amore hius, flagrat amore Dei.
Hic ego Christophori a Zemmern charissima coniux
Et mea post mortem est cara sepulta soror.
Nil generis nobis praeclari profuit ortus,
Nil pietas et opes legitimusque torus.
Omnia mors aufert diadema ligonibus aequans,
Omnia Parcarum tollit avara manus.
Disce hinc, quicumque es nostram qui praeteris urnam,
Quid sis quid fverts quidue suturus eris
Nil aliud mortalis homo est quam labilis aura,
Puluis imago, vitrum flos cum umbra sonus.
Nil aliud fragile hoc corpus quam putie cadaver,
Et dira illuutes congeriesue luti.
Nil aliud uta haec quam semita plena malorum,
Cumque dolore labor, cumque labore dolor.
At mors, aeterna est requtes, via certa salutis,
Et torrens vitae principiumque novae.
Felix qui Domino, cum possit vivere vivit,
Et Domino moritur cum venit hora mori.
Dum pario pereo: et dum semper pareo Christo,
Nunc sacra caelorum regna subire paro.
Fide parum, ultumque vide: Nam sunt mala bina,
Si multum sidas, si videasque parum,
Fide Deo sidus, mortali sidito caute.
Et bene inante vide cui tribuenda fides.
Lubrica namque sides aevo hoc, feliciter ergo
Fidis, quando side ne capiare vides.
Quid lignum vanus? quid mortua vivus adoras?
Non habet absconsum vilis imago Deum.
Non lignum vanus, non mortua vivus adoro,
Sed, cuius parua hic pendet imago, Deum.
Talis erat Danaum generosi Regis imago,
Cui nomen iunctum est: pacis honoris opum.
Lustris cum denis iam quatuor adderet annos,
Et moriens gelido traderet ossa solo.
Ex vultus habitu Maiestas regia spirat,
Ex oculis virtus ignea et ore decor.
Cetera non potuit caelo producere sculptor,
Enthea enim sculpi mens animusque nequit,
Funera natorum semper sunt tristia patri:
Tristior at multo coniugis est obitus
Cum tibi utrumque Deus rapuit perdocte Caselî,
Non diffide, bene hic, quod facit. omne facit.
Nec tibi mancipio quicquam dedit omnia ad usum
Credita redde igitur debita, redde libens.
Multa tibi praestans vir debeo, debeo multa:
Ast ego pro multis pignora pauca fero.
Pignora pauca fero. quae nec cum crimine prostant,
Nec potare queunt, nec minimum esse queunt.
Sunt etenim ingenii haec non corporis: Haec rogo sume.
Propto laeta avita pectore fronte, manu.
Quaesitum saepe est a multis. Aulicus unde
Deductum possit nomen habere suum.
Nonnulli a Graeco cupiunt, quod sit
lu/kos au)to\s.
Hoc est carnivoris par feritate lupis
Nugae: vos Latia est et dicitur Aulicus, aulas
Regum quod summa sedulitate colat.
Quondam ubi mercator mendax et doctus Arion,
Ligneo equo patriam Lesbon uterque petunt.
Naufragio ecce perit mercator in aequore mendax,
Tummerces avidis dila cerantur aquis.
At vagus ist colume~ (unde odium illud) Ariona, delphis,
Per vada deducens tergore. sistit humo.
Plurimum is errat homo qui cuncta vocabula differt
Virginis et Virgae, plurimum is errat homo.
Cernis enim gemina haec esse instrumenta, proteruus
Per quae corrigier virque puerque solent.
Et mundi penitus daedalmata cuncta domari,
Virga domat pueros virgo virosa viros.
Quaeris Grammatico cur semper inanis aluta,
Fetaque munificus arca negarit opes?
In promptu causa est verissima, coniugat ille
Et non declinat qua decet arte, nihil.
Hinc est, quod non, cum declinet is omnia, solum
Declinare nihil Grammaticus valeat.
Si perversa viros faceret iactantia claros,
Inferior nulli perfide Mome fores.
Sed quia bullato tantum sermone triumphas,
Haud nego quod sultus maximus esse queas.
Sis quicumque velis, tuo inest non corpore toto,
Mica pusilla boni, mica pusilla salis.
Hospite ab Italico veterum monumenta rogabat,
Antiquarum avidus notificare sibi.
Hospes promittit, subitoque haud vana timentem,
Ductat ubi sedem publica scorta sedent.
Dicens, nunc veterum monumenta veterrima vise,
Queis magis in Latio nulla vetusta solo.
Sum Studiosus, ais Bacche, at nil discere tento,
Nec didici a teneris assuefactus ita.
Forte figurate loqueris fraterrime Bacche,
Adiungens dictis schemata lauta tropis.
Nomine sis Rhetor sed ego Dialecticus aio,
Quod studio-sus, ac a-sue-factus ita es.
Perside scurra soles teipsum iactare frequenter,
Sum celebris vates sumque Poeta bonus
Credo quidem hoc, sed ego a potu appellare Poetam,
Et soleo vatem a vase vocare meri.
Quare non dubites tecum quod talia credam,
Nam si non facerem mentis haberer inops,
Holstaum decus et Prorex Ranzovius heros,
Ingenio dubium est divitiisue prior?
Holstaum decus et Prorex Ranzovius heros.
Divitiis potis est et potis ingenio.
Ac pariter, quamvis praesenti tempore rarum,
Est Medicus, Vates, Astrologusque et Eques.
Non igitur mirum. quod plurima scripta relinquat,
Arte sagoque valet, Marte togaque viget.
Sors. Phoebus, Mavors. Euclides, Naso. Galenus,
Tres super astra Dii. subter et astra viri.
Ranzovium genuêre senem aut Ranzovius illos,
Tres super astra Deos. subter et astra viros.
Ille etenim claris longe clarissimus unus,
Par virtute gravi est parque decore parin
Si modo non claros superat clarissimus unus,
Tres sub astra viros et supera astra Deos.
Haec est Henrici essigies verissima Ranzou,
Qui Danaum in patria munia Regis obit:
Cum pede felici iam quinta accederet aestas,
Post ois sex vitae lustra peracta suae.
Ex oculis gravitas virtus ex fronte relucet;
Mentem qui posset sculpere nemo fuit,
Nec fuit artis opus. Namque est ars cognita Divis,
Exteriora patent, interiora latent.
Ranzovii praesens monstrat sculptura figuram,
Cui nomen mitis gratia mite dedit.
Quisit qui fuerit testantur plurima bella,
Bella peracta solo, bella peracta salo.
Illius et reliquos qua praestitit, enthea virtus,
Famaque nota homini. factaque grata Deo.
Omnia non dicam: ex hoc uno cetera disces;
Factis Divus erat, corpore verus homo.
Qui dicendus is est qui non solum arcibus amplis
Exornat patrii pinguia rura soli:
Sed quoque vicinas generosis aedibus urbes,
Srructuirsque facit luxuriare novis?
Nonne bonus civis non verus nobilis? immo
Nobi is et verus, civis itemque bonus.
Sed minimum hoc: quis tum: patriae totius asylum,
Ornamentum urbis nobilitatis apex
Et prorsus talis, qui claro nomine dignus,
Et non ante sua aut post fua fata mori.
Innumeros olim celebravi laudibus hortos,
Italia alma tuos, Gallia culta tuos.
Nunc secus: est etenim par Bredenbergicus hortus,
Gallia culta tuis, Italia alma tuis.
Et neutri cedit, seu quisquam emblemata specter,
Frugiserasque herbas frugiferumque situm
Seu varii generis positos pulchro ordine flores,
Areolas, formam, germina odora, topum.
Omnia conspiciet regali more polita
Et mire miris undique structa modis.
Ut merito ante alios, Paradisum dicere possit,
Quos passim iactat Cimbrias ora, suum.
An nimium hoc quid si hunc vestros superare probarem
Areolis, herbis floribus arte situ?
Iudice me Latiales cedite cedite Galli,
Non vobis nunc est qui fuit ante, decor.
Non satis est armamentaria condere magna,
Bibliotheca etiam condita pulchra tibi est.
Pacis ut belli Ranzoi, munia cures,
Utrumque et subeas Martis et Artis opus.
Dum templa aedificas Ranzoi terrea patri,
Praeparat ipse tibi caelica tecta Deus.
Dum bustum condis, Ranzoi, utrique parenti,
En rursum in caelis aurea templa meres.
Da, qui cuncta potes, Deus alme, mihique meisque
Sanas in sano corpore mentis opes.
Da simul ut rebus cunctis industrius adsim,
Et propere faciam quae facienda mihi,
Da valeam lingua toto molimine vitae,
Impositique feram grande laboris onus.
In duris animum fortem concede periclis,
Hostesque intrepide vincere Marte tuo.
In consultando prudentiam ab aethere mitte,
Constantemque Ducum gratiam ad usque rogum.
Patria feuda measque domos, te dante, paratas,
Da proprio censu sumptus honestus alat,
Et tandem me. post placidam iustamque senectam
Aeterna in requie tumba paterna tegat.
Donec me superas rursum revocabis in auras,
Et dabis in nitido regna beata polo.
Mors quae corporeae est huius destructio massae,
Ianua ea est vitae, principiumque novae.
Transitus e vivis vitae caelestis origo est:
Qui Christo didicit vivere. vivit homo.
Lux ea mortaîis quae ducitur ultima vitae,
Rursum natalis ducitur esse novae.
Sic mortalis homo fugitivum transigat aevum,
Nesciat ut Vinci, nesciat utque mori.
Sic homines aequum est traducant tempora vitae.
Ut vinci nequeant, ut nequeantque mori.
Qui praesens opera artificis Mavortius heros
Cum clypeo et signo conspiciendus adest:
VVipertus fuit insignis virtute se undus.
Groitzensisque olim non sine laude Comes.
Ex habitu virtus gravitas ex fronte coruscat,
Et Mars ex toto corpore fulget atrox
Non mirum bell: x quod sit Ranzovia proles,
Belliger illius stemmatis auctor erat.
Haec tibi Groitzensis Comitis sculptura figuram
Demonstrat, vivis assimulata notis.
Qui VVipertus erat dictus praenominis huius
Tertius et nulli Marte vel Arte minor.
Aspice quae gravitas habitu, quam corpus honestum,
Quantus in ore decus, qualis et oris honor.
Omnia pulchraesatis sculptoris dextera fecit:
Unam unam mentem sculpere non potuit.
Si fluit in natos genitorum mascula virtus;
Naturaeque manent semina quaeque suae.
Hic etiam Comitum Grotieznsium stemmate cretus,
Rite sui poterit filius esse patris
Cui simile virtutis amor pargratia formae,
Mens veneranda toga, mens memoranda sago,
Et patris est rebus cunctis verissima proles,
Sicut ea ex multis conspicienda patent,
Plusne tibi, in dubio est, Ranzoi. Dania laudis
Debeat, an vero, Saxo diserte, tibi.
Daneidum primus scripsisti Saxo tuorum
Bella patrata solo, bella peracta salo.
Danoidum primus descripsisti optime Ranzo,
Oppida iuncta salo, condita cuncta solo.
Praesentemque statum reni, praesentia iura,
Praecipuas arces, frugiferumque situm.
Immiscens pariter lectu dignissima multa,
Quae non a quoquam scripta fuere prius.
Magnam Saxo tibi, me iudice, Dania laudem,
Maiorem Ranzo debet at illa tibi.
Qui praestas aliis, ut praestat fidere sidus,
Argentum plumbo, Pleiade clara Venus.
Macte tuis scriptis sic aeternabis honorem,
Sic Dani et Cimbri semper in ore ferent,
Nemo Ranzovidum natus de stemmate maior
Henrico fuit, et nemo futurus erit.
Sbene de patria meritos Roma inclita quondam,
Totius patriae dixerit esse patres.
Quem te Ranzovi bellatrix Cimbria dicet,
Undique tot factis quam celebrem esse facis?
Quam domibus bellis. quam cultis arcibus ornas,
Auxilio fulcis, consilioque iuvas.
Insuper hoc ipso extollis super aethera libro,
Enumerans pulchri commoda cuncta situs.
Quotque arces habeat. quot templa quot oppida, et urbes
Quo nunc utatur iure, simulque statu,
Per Dium Fidium, Ranzovi, Cimbria dicet
Non solum patrem te patriae, sed avum
Perge modo, ut solitus, spretis succurrere Musis,
Et patriam ex omni parte iuvare tuam.
Sic patria et Musae numquam tua facta tacebunt:
Si vero taceant, ipsa loquetur humus.
MAximus in caelis residens Deus, arbiter orbis,
Maximus in terris arbiter Imperii.
Mens humana, Duces belli, longinquior usus,
Omnesque in quorum est corpore mica salis,
Permittunt parter, modo proelia iusta gerantur,
Ut vincas hostem Marte vel Arte tuum.
Queis autem id fieri possit rationibus apte,
Praesens Ranzovii nobile monstrat opus.
Quo melius genere in tali, et neruosius ullum,
Vix Boreas, Auster, Vesper, et Ortus habent.
Et vix dum terrae compages stabit, habebunt,
Tanta hic est rerum copia, tanta Venus.
Pergito, Ranzoi, toti innotescere mundo,
Aureolis scriptis, aureolisque libris.
Pergito, Ranzoi, patriae inseruire, tibique
Aeternum ulterius conciliare decus.
Nulla dies memori Musarum re eximet albo,
Qui sis, qui fueris, scripta diserta ferent.
Omnia tempus edax rerum, et mors invida tollunt,
Sola manent docti scripta diserta viri.
In clute Ranzoi, de te quid sentio dicam
Ingenue, et dubia nil simulabo fide.
Admirandus homo, et plane optatissimus heros,
Ac quidam divus multisciusque vir es,
Qui summis opibus felix aetate senecta,
Inter tot curas innumerasque vices.
Non tantum studiis te totum dedis honestis,
Conscribens lepidos laude, fideque libros.
Ast aliorum etiam a mendis naevisque repurgans,
Haud minimo sumptu lucis honore beas.
Testes tot libri, tot praestantissima scripta,
Quae penitus putri deperiere situ.
Testis opus praesens, quod, quae contingere debens,
Cuique homini, mira sub brevitate docet.
Addens tudicia, et iustas iusto ordine caussas,
Curae sic passim nec secus, eveniant.
Pro quibus officiis. Ranzoi dive iuventus
Optat fausta tibi plurima fausta senes.
Perge modo inceptae telam pertexere laudis,
Et partum a studiis amplisicare decus.
Sic longe in patulo celebris celebraberis orbe,
Ac etiam vivus, cum morieris. eris.
Disitichorum moralium centruia primae,
A Iove principium, cunctarum metaque rerum est,
Qui se principium tradit et esse
te/los.
A Solo verace Deo sapientia nostra est,
Desipit is totum qui sapit absque Deo.
Principibus terrae nimium confidere noli,
Transit ad haeredes gratia nulla Ducum,
Natura ipsa docet cedendum pluribus esse:
Hercles adversus noluit ire duos,
Principiis obsta, pravisque occurrito morbis,
Pharmaca dum possunt tollere docta malum,
Effuge ceu virus consortia cuncta malorum:
Stercora qui tangit polluit inde manus.
Noli spiritui inconsuito credere cuivis,
Omnibus haud tutum est velle adhibere fidem,
Si vis transi ere humanum feliciter aevum:
Fide Deo, nulli credito, tutus eris,
Si tibi quaeris opes fac emas quod in aede necesse est,
Non, quod opus, semper mens tua stulta putat.
Ille viri non est generoso nomine dignus,
Qui domina patitur se muliere regi,
Incassum noli traducere turpiter aevum.
Utere temporibus: tempus ut umbra fugit.
Charior, iniusta est, ut mater blanda noverca,
Gratior insano sic quoque terra freto.
Nemo malum passus miseris succurrere novit:
Nam quod non sentit, non putat esse malum.
Oblectare solet brevitas succincta peritos:
Indocto indoctis garrulus ore placet,
Daemone peior is est, qui praesens verus amicus,
Absens occulte perfidus arte nocet.
Quod coruis natum est, numquam submergitur undis;
Quae bona sunt pereunt, quae mala, salua manent.
Non illis Sathanas scelerata fraude nocebit,
Spem sibi caelestem qui posuere Deum.
Certius est certo, quod quas parce Euclio parfit,
Heluo mox rursum dilapidabit opes.
Vi Bacchi gravido, et furioso, cedere debet
Cum sex adiunctis currus onustus equis.
Deberi colophum mendaci, dicitur, ori:
Sit rata lex dicet falsa subinde minus.
Quod rarum hoc catum est ingratum quidqu dabundat
Dulceque mel fel fit cum nimis ore voras,
Non coquus est sempercui longus culteradhaeret,
Occulit infestum vestis ovilla lupum.
Quod proponit homo disponit dextra lehovae:
Destinat ille quidem; haec ut cupit, omne facit.
Qui maiora Dei venia sibi crimina fingit,
Vaniloquum mendax iudicat esse Deum.
Praestat post mortem aeterna iuvenescere fama,
Quam mundi variis eminuisse bonis.
Non alii sed ego scio ubi me calceus urget:
Non putat esse malum, qui tulit ante nihil.
Qui puer annosos non vult audire parentes,
Hic rapidas pendens in cruce pascet aves.
Et necis et vitae in lingua sedet ipsa potestas,
Res bona lingua bona est, res mala lingua mala.
Mens exercitio viget at torpore senescit.
Corrumpi, motu quae caret, unda solet.
Temporis est iactura gravis, gravis est [(transcriber); sic: ] et honoris,
Non redimi nummis rursus utrumque potest.
Non levis aut lenis nimium, nimiumque severus
Sit, qui discipulos optat habere probos.
Torpens agnata est pueris ignavia semper,
Hanc cast gatrix tollere virga potest,
Nox amor et vinum repetitaque balnea saepe,
Accelerant mortem funeris ante diem.
Vilibus a lixis laudari infamia vera est:
Sed laus summa viris displicuisse malis.
Pauca inopi desunt homini sed plurima avaro;
Qui sat non unquam ni tumulatus habet.
Verbere vexatus nimio data verbera spernit:
Efficiunt plus quam verbera verba bona.
Crimina vicini citius quam nostra videmus.
Causa est. Nostra procul sunt aliena prope.
Quem semelatque iterum fallacem noveris hostem,
Huic posthac solitam noli adhibere fidem
Quamvis occultent homines sua crimina mundo,
Illa tamen summus cardiognosta videt.
Profuit haud minimum posuisse sigilla labello,
Obfuit baud minimum posse tacere nihil.
Conscia mens sceletum levibus terretur ab Euris:
Conscia mens recti fulmina nulla timet.
Nil facile est quod non grave erit cum fata repugnant.
Nilque grave est, quod non leve erit, cum fata secundant.
Si vis festucas aliorum carpere viles,
Primum stulte. tuo lumine tolle trabes.
Vulnera damna probrum, et mortem plerumque reportat
Qui stricto ad pugnam quemlibet ense vocat.
Qui puer orditur teneris dominarier annis,
Servus is in senio cogitor esse suo.
Magna viro crux est morosa superbaque coniux:
Magna viro lux est pulchra pudica, proba.
Iudico prudentum qui scit compescere labrum,
Et qui cuncta suo tempore dissimulat.
Cum Deus a nobis longe cessisse putatur,
Proximus auxilio saluificante suo est.
Quisque suos patimur naevos sine crimine nemo est,
Nemoque, dum mundi machina stabit, erit.
Quae cito fert dructum, fructu cito deficit arbor:
Duiant longinquum non properata nimis
Noli extra nidum Pygmaeas tendere penas,
Ambitio semper flebilis ansa mali est.
Sursum verte animum, sursum tua lumina flecte,
Terreaque hoc rigido cuncta relinque solo,
Quisquis es esto humilis nec stultas erige cristas:
Cor humile extollit, deicit alta deus.
Dextera fortunat cunctos divina labores,
Hac sine nil prodest omnis in orbe labor.
Plumbea vix praestant, qui saepius aurea spondent,
Immensum decus est non violare fidem.
Fide Deo, non fide opibus sors attulit istas,
Sors eadem potis est diripuisse datas.
Dilige maiores, Dominisque resistere noli:
Durum est in stimulum figere velle pedem.
Conficit humanas longa exspectatio mentes.
Iucundum est votis posse repente frui.
Fortior est qui se moderate vincere novit,
Quam qui devicto victor ab hoste redit.
Da cito si quid habes dare nam qui dat ciro, bis dat,
Nil dat qui tardat, da cito, bisque dabis.
Exigua insanos minuit profusio census,
Vectigal magnum est parcere scire bonis.
Quae praestare potes praesta nec credito amico.
Saepius addictam denegat ille fidem.
Devastatur ager quei non est undique septus,
Oppressum ulterius turba scelesta premit.
Qui Dominos mutat crebro, crebro oppida mutat;
Is minuet partas, non cumulabit opes,
Sponsores laqueo dignos proverbia iactant:
Stulti stultitia quod sibi damna parent.
Non coram pueris obscena et turpia dicas,
At tentas aures vafra iuventa gerit.
Pignora dona pater laute satis educat unus:
Vix unum poslant tot tolerare patrem.
Pendere vectigal mercesque hominesque iubemur;
Solus ab hoc animus liber in orbe volat.
Qui parce renuit patrimonia parta tueri;
Non il um ieruet, si velit ipsa salus.
Ut sumus visum dentes ut iaedit acetum,
Sic natus patri, qui malus est gravis est.
Clatus is est, virtus quexem clara exornat avorum:
Qui propria claret, clarior ille suis.
In natos abeunt patris cum sangurne mores:
Qualis is est talis filius esse solet.
Divitibus semper multi numerantur amici,
Vix unum nummis indigus Irus habet.
Nil tentes aliud quam quod sit viribus aequum
Ultra qui vires non sapit, ille sapit.
Gloria non minima est medio consistere posse
Sem per quod medium est, assolet esse bonum,
Est praesente mero sapere, ostentatio vana:
Inter qui novit pocla tacere, sapit,
Intoto nemo est, quam pauper, vilior orbe.
Pauper ubique iacet, dives ubique placet.
Asperius nihil est, quam cum de stercore pauper
Surgit, et ingentes possidet Irus opes.
Fortiter obdura recti tibi conscius: olim
Excutiet vindex crimina falsa Deus.
Si tibi mens pura est, et foedi criminis expers,
Iudicio vulgi commoveare cave.
Fessa suam semper requiem natura requirit:
Alterna requie quod caret, omne perit.
Perfrictae frontis remanebit tempore cuncto,
Qui semel atque iterum desiit esse pudens.
Non opus est stimulis ad aratrum cogere tauros,
Qui sua dant prompte colla parata iugo.
Est aliquid didicisse, decus: sed dedecus illud,
Te didicisse parum, vel didicisse nihil.
Omnia docto homini, rudibus nil credito asellis,
Si bene curatas res cupis esse tuas.
Succumbat tandem dura sub mole necesse est,
Viribus aggreditur qui graviora suis.
Viribus herbarum Medici mala singula tollunt;
Solus amor medicam spernit et horret opem.
Ingenue saltem temet peccasse fatere:
Emendant humiles ferrea fata preces.
Desinit esse nocens sceleris quem paenitet acti:
Adde preces, precibus flectitur ipse Deus.
Ut flos, ut foenum sic nourae portio vitae est,
Quam cum stare putas firmiter, orbe fugit.
Omnis homo foenum est, et sicci pulueris instar
Gloria: mors vita, et vivere mortis iter.
Non leve peccatum est sacra immiscere profanis
Qui facit, iratum sentiet ille Deum.
Stultitia est ingens domino non cedere velle
Qui sapit ille suo cedere discat hero.
Numquam plus potes, quam corporis exigit usus:
Nam foedum magis est ebrietate nihil.
Prima tibi sit cura Deo confidere soli.
Altera vicinum prosequi amore tuum.
Degener heroo plerunque est sanguine sanguis,
Natus et egregii noxa pudenda patris.
Ire doces claudum frustra, coecumque videre
Naturam in melius vertere nemo potest.
Exorbere tuum est, medicus quae cumque propinat
Phatruaca: si spernis, debilis aeger eiis.
Quod semelamissum est, raro reparatur id ipsum:
Si quid habes, serva: quae periere sine.
Scommata vir prudens confutar amara silendo:
Garrula vir stultus claudere labra nequit.
Lindebergii distic horum moralium centuria altera.
Si foret invidiae rabies certissima febris,
Certe iam dudum mundi obiisset opus.
Si febris invidia, invidia esset querquera febris:
Mortuna iam pridem tota fuisset humus.
Hic status est mundi, qui marmora findere palmis
Nescit, fluctivagis ille necatur aquis.
Hic opus hic labor est, qui nescit sumere pennas:
Desinat, excidio negraviore ruat.
Qui maris unanimes dextra vult prendero arenas.
Is nihil, aut minimum, quod reprehendat, habet,
Qui varias pelagigliscit constringere guttas,
Is lapidem demens, Aethiopemque iavat.
Pauperis in mensa quam rara est esca ferina,
Tam rara in toto nunc viget orbe fides.
Exsulat orbe fides, superasque volavit in auras,
Quae mansit terris, facta ferina caro est.
Est levis, et nullo, me iudice, dignus honore,
Qui tumido laudes buccinat ore suas.
Nil tam difficile est, quod non addiscere possit
Ingenua ingenuus sedulitate puer.
Talpa velut solem fastidit, noctua lucem,
Sic odit pigtos gloria dia viros.
Nil praecepta iuvant si non accesserit usus:
Solus qui doctos efficit usus erit.
Nunc nunc disce puer, praesto est occasio, disce,
Non cras: cras serum est discere disce hodie.
Non meritis nostris regnum caeleste meremus:
Sed sola in Christum vivificante side.
Divitiis fruere ac si instet iam funeris hora,
Parce, ac si mortis sera sit hor tuae.
Quae semel impense iuvenilibus hausimus annis,
Haec retinemus item qualiacumque senes.
Lingua velut verax odium, sic rursus amicos
Mens sibi multiplices obsequiosa parit.
Ut probat argentum fornax calidissima purum,
Sic, quae vera, fides sorte iocante patet,
Maxima laus iuveni est peregrinas visere terras:
Qui lupus est, migret; blandula fiet ovis.
Biblia sacra docet luxum scelus esse pudendum,
Contra mens hominum luxuriosa decus.
Quod solus novisse cupis, non dixeris ulli,
Credita creduntur, dicere multa nocet.
Difficile ex terris infixa revellitur arbor,
Cum iam radices figere coepit humo.
Omnia mortali sunt ex superanda ferendo,
Mutari nulla quae ratione queunt.
Sedibus in patriis acceptus nemo Propheta est.
Dantur ibi studiis praemia rara bonis.
Divitibus terrae, plerunque brevissima vita est:
At miseris, aevo longior una dies.
Muneribus Regum placatur et ira Deorum:
Placatur donis Dux Erebique datis.
Qui Venere et vino nimium, indulgetque veterno,
Is quamvis Croesus sit, tamen Irus erit.
Et fractum et rimosum ingratus homuncio vas est,
Omne quod infundis, protinus inde fluit.
Qui sibi, quique suae novit dominarierirae,
Fortior est, quam qui victor ab hoste redit.
Qui satuos sibi non notos pronuntiat esse,
Ipsemet est fatuus, si vel Apollo foret.
Perfer et obdura, sortem patientia vincit:
Cras veniet laeto sole cupita dies.
Qui semel est pravus, semper praesumitur esse,
Nam raro in melius post revocatur iter.
Stultus amor, varius labor, innumerique dolores,
Ante diem effi ciunt ut moriatur homo.
Ad poenam tardus deus est, et tardus ad iram:
Sed pensare solet, vi graviore moram.
Lonta quidem ira Dei est caelestis, poenaque lenra.
Postmodo sed gravior, quo mage tarda, venit.
Fallax et vana est fallacis gloria mundi,
Et levis, et brevis, et pulueris instar abit.
Altera quid dicat pars, Iudex audiat ante,
Nec dicat nocuos innocuosve prius.
Non animum stultus, sed patria limina mutat,
Stultus abit peregre, et, quando redibit, erit.
Qui genium fraudat, proprium potuque ciboque,
Illius absumit dilapidator opes.
Fit sine permagnis raro mutatio turbis:
Quod praesens igitur, consule quisque boni.
Non nostri arbitrii est, ubi vivere quisque velimus,
Ast ubi supremus, vultque, cupitque, Deus.
Dum tempus patitur medicamine tollito morbum,
Corpus ubi languet, sera medela venit.
Aspera disce pati, patientia proderit olim,
Crux brevis a ternum pondus honoris habet.
Fer placide aerumnas et Christo fidito soli.
Non supra vires te premet ille tuas.
Sis humilis, dominisque tuis obsistere noli,
Esse magistragtum vult in honore deus.
Peius in orbe nihil toto est, quam femina dives,
Cum non nummoso traditur illa viro.
Terrenas domino prorsus committito curas,
Semper isin somno dat sua dona piis.
Omnibus in rebus modus est servandus honestus.
Ne facias nimium quid, faciasque minus.
In tertis nil mendace est odiosius ore:
Verbera enim verbis suscitar, atque necem.
Non fortuna diu felicibus ambulat alis.
Nunc est aequa malis, nunc inimica bonis.
Non vitare potest hominis sapientia fatum.
Nam sunt cuncta Deo subdita, cuncta ncci.
Emicatin media Domini miseratio morte,
Ac tum praesto tibi est, cum procul esie putas.
Nou prudeps semper bene consultatio cedit.
Optima saepe suo vota tenore carent.
Est mera stultiria ex rebus pendere caducis:
Auxilium a Domino, non aliunde venit.
Ex omni non est qui vivit parte beatus:
Sunt mala iuncta bonis, et bona mixta malis.
Unica cum nostrae sit tantum guttula vitae,
Mille tamen mortes nos sine fine petunt.
Aetati et formae prorsus considere noli,
Aetas ut volucris, forma utimago fugit.
Ni deus asseruet, nostram et communiat urbem,
Nil studium, atque labor excubiaeque valent.
De magnis dominis parce cauteque loquare,
Ne vox per iugulum tendat amara tuum.
Qui bonus et felix longe cupis Aulicus esse,
Non Aulae nimium sis procul, atque prope.
Absque Dei verbo, tamquam caligine pressus,
Nil habet, ulterius quod meditetur, homo
Non adhibeto fidem placato rursus amico:
Si nequit ingenue, calliditate nocet.
Quisque suis optat gravibus ditescere curis,
Spem lucri demas, ars nihil omnis erit.
Aeternum supplex implora numen et ora:
Supplicibus votis flectitur ira Dei.
Nulla diu in regnis violenta potentia durat:
Castigat semper facta scelesta Deus.
Tempora nil peccant, nec sunt haec tempora prava,
Sed pravus, qui sic tempora pravat, homo est.
Cuiv vivas, et cur vivas, homo, noscere disce:
Si facis hoc, caelo vivere dignus eris.
Ille Deo linguam, sed mentem dedicat Orco,
Cui sua doctrinae dissona vita piae est.
Dum fuerit insanis Fortuna infida procellis,
Illi cede gravi pectore, crede nihil.
Absque Deo, fortique animo qui proelia miscet,
Saepe luit culpae debita damna suae.
Fata manent urbes etiam: cogentibus illis,
Accrescunt, tristi defi ciuntque vice.
Obvia fulminibus sublimi est culmine quercus,
In tuto frutices stantque latentque loco.
Exemplum ex aliis semper tibi sumito, et inde
Discito, quid deceat, quid deceatque minus.
Si Deus est unus qui nos et nostra tuetur,
Nos et nostra malum laedere quid poterit?
Quod tibi nunc praesens est, cura, et crastina mitte:
Inveniet certum crastina cura locum.
Qui se consulto in capitis discrimina dedunt.
Non Deus his, nec homo, subsidio esse potest.
Non externa Deus, sed pectoris intima spectat:
Plerunque externis sucus inesse solet.
Mature caveas ulli nimis esse sodalis,
Namque hoc contemptum, damnaque multa parit.
Ne sis alterius famulus, Regisque minister,
Sed tuus et quoquo, si potes, esto modo.
Quae libet ex fructu veluti cognoscitur arbor,
Sic opere ex ipso noscitur omnis homo.
Praepropere ex animis hominum benefacta recedunt
Non aurem e faeso, tam cito, corde dolor.
Nulla lues citius generosas destruit urbes
Quam rerum externis credita cura viris.
Ut res parta venit. sic rursum diffluit illa:
Non possunt recte cedere, parta male.
Nil prorsus sortuna potest, nil iunuida fata:
Omnia supremus voluit avitque Deus.
Rebus inambiguis, cum vota hinc inde legunture
Semper, quae numero sunt poriora, valent.
Magna fides quondam paruo diplomate stabat:
Nunc bullis magnis parua stat orbe fides.
Momento penitus sparguntur pessima sempor:
Contra post multos optima quaeque dies.
Ne seps dente suo te stringat et ore sacerdos:
Prospice, nam raro vulnus utrumque coit.
Aurea promissa, et dextrae traduntur in aulis
Tradere qui cupiat pectora, nullus adest.
Qui patriis instar vituli est eductus in oris,
Is bos indomitus postmodo semper erit.
Si tibi quid dederit fortuna inimica sinistri,
Ne fias hosti fabula, rite rege.
Ante obitum nemo miser est, felixque vocandus,
Inter enim calicem, labraque, multa cadunt.
Sponte tua facias, quae sunt sacienda coacto,
Et labor austerus sie sovis omnis erit.
Pauperiem praestat toleres sine crimine honestam,
Quem teneas summas dedecorosus opes.
Cum veniant ultro, simulant se fata vocari,
Caussam mors aliquam semper haberc cupit.
Adversus rigidae crudelia fulmina mortis,
Non aurum vel honor, vel inedicina valet.
Incertum est, quando, ac ubi, te mors certa manebit,
Illam igitur, semper promptus, ubique mane.
Est servare Dei proptium, sed pecdere mundi:
Ergo Deo fidens non periisse potest.
Iuxta velle tuum me do tibi Christe regendum
Sum promptus, si vis, vivere, sumque mori.
Semina principii sunt lubrica, pro spice finem:
Si finis bonus est, cuncta fuere bona.