NVnc alios dudum voluissem quaerere nidos,
Eque mea peregre te, Liber, ire domo,
Sed vereor tanto possis ut solis in aestu
Pertolerare sitim pertolerare famem.
Ut diros veluti ferres a dipsade morsus,
Tentabis frustra pellere fonte sitim.
Tu veluti cereris violasses robora ferro
Frustra perquires pallidus ore cibum.
Si tamen ire placet, tristemque subire lituram,
Et claudos patria sede movere pedes:
Ne ferat in cauto sors importuna dolorem,
Ne rapiat flammis te rogus ante diem:
Accipias Genium: genium quicumque libellus,
Accepit, tristeis vincit ubique rogos.
Caesariana suas ita cur avis explicat alas?
Praesidio populis omnibus esse cupit
Cur pedibus frendens et ad unco fulminat ungue
Supplicii pravis triste minatur opus.
Cur superastra caput geminum, sustollit? ut omne
Ante malum caveat post sua terga malum.
Cur subit arma gerens auro gemmisque coronam?
Omnis sceptra Dei munere Caesar habet.
Hanc Sesenicerus tabulam cum pinxit, et haerens
Effigiem menti quam dare posset, agit.
Virtutes profert omneis Pandora Deorum,
Atque ait, Archetypus Carolus huius erit.
Amphion scopulos, Delphines traxit Arion,
Edentsis Orpheus horrida bruta iugis.
Non scopulos non delphines non horrida bruta,
Metrahit ex cantu Suavia blanda suo.
Cur non blanda trahat liquido me Suavia cantu?
Solus id aspectus, vel sine voce potest.
Quod tulit Alcides unum modo vertice mundum,
Est non vulgaris cultus in orbe Deus.
Carole quo tandem Caesar venerabere cultu?
Fers uno mundos vertice namque duos.
Post [(perhaps: Postquam)] rex Scythiae numerosa prole beatus,
Vicina vellet morte subire polos,
Ex natis fascem iaculorum cuique ministrat,
Quem summa vinctum frangere mandat ope,
Quilibet hoc fieri tandem cum posse negaret:
Accipiens fregit singula tela manu.
Addidit: unanimi si corde manebitis omnes,
Par vobis bello, credite, unllus erit.
Sin diversa trahet morum discordia mentem
Externo dabitis colla premenda iugo.
O vos Austriaco productisangtuine frarres,
Quos tulit, Habspurgae longapropago domus,
Concordes simili viram traducite nutu:
Hostis ut ex vobis gaudia nulla ferat.
Est laus muluorum concordia mutua fratrum.
Frangi mens fratrum consociato nequit.
Qui legis historias priscorum arole, regum:
queoi colis exemplo saecla vetusta tuo:
Dignus es aeterna qui posteritate legaris,
Quemque colant studio secla vetusta suo.
Ambrosius, lepidi multo candore sodales,
Non cpulas nobis, sed dedit ambrosiam.
Nemo potest inquis me stultum dicere: credo:
Quo omnes dicunt Zoile, nemo potest.
Quod spectas oculis, viator, hoc est
Sepulchrum nec habet suum cadaver:
Quod spectas oculis, viator, hocest,
Cadaver nec habet suum sepulchrum,
Quei possit fieri rogas? habeto:
Coniux facta Lothi salis columna.
Si mihi forte Deus nunc diceret: elige quidquid
Ex votis animi quaeris habere tui:
Non Libyae pecudes Rhodii non divitis imbrem,
Non et Luculli Pontificisque dapes:
Non quod fecundis flores in vallibus Ennae:
Eligerem numeros, culte secunde, tuos
Hos quia cum docili percurro pectore summis
Ipse mihi videor raptus adesse Deis.
Te bonause virum putas disertum,
Est quod res tibi cum viris disertis:
At cum divitibus mihi quoque est res:
Nec possum tamen esse dives ipse.
Sexus dictio parua feminini,
Sexum me facit esse masculini.
Ni puer infamem vis pauper habere senectam,
Fornicam duro disce labore sequi,
Quisquis florenti mentem non excolitaevo;
Ingenio grandi tempore nullus erit.
Omnia tam pleno quod praedicat ore Fabullus
Quae sua sunt. ulli nec sinit esse locum:
Naturam sequitur. matris quam traxit ab aluo:
In fetus Asini maximus exstat amor.
Quod Sol in caelo pius hoc est Caesar in orbe:
Caelum ex Sole orbis Caesare lumen habet.
Si Polypheme, dari tibi vis quem poscit honorem,
Aut aliud maius si quid honore cupis.
Eripias nulli quem debes gratus honorem,
Aut aliud maiussi quid honore tenet.
Carole, praeceptor quae dat mandata capessis:
Ex vobis utri gloria maior erit?
Non dubium tanto tu maior habeberis illo,
Est quanto levius dicere quam facere.
Quod nullas tibi literas remitto,
Permultum scio te dolere fiater.
Attu desine iam dolere frater:
Quas poscis tibi literas remitto.
Carole magne tuas breviter comprendere laudes
Qui cupit, extensa claudit is astra manu,
Ut non virgo tuos fugiat Deneia vultus,
Phoebe timenda trucis tela reconde manus.
Cum picta celeres arcus depone pharetra:
Non te, necfasiem virgo, sed arma fugit.
Es puer, et mores cogunt me credere: sed te
Barba virum dicit: non es Auare puer.
Otia quisquis agit contempto foeda labore,
Fucus in officio dicitur esse suo.
Nomen ut hoc fugias, in munere sedulusesto,
Sis aliis, omneis quo cupis esse tibi.
Annus ceu novus advenit, novusque
Partus, solque novus. novumque mane:
Sic Hartmanne precor novam salutem
Votis omnibus, et novas Kalendas.
Mentis sit nova pax, novus sit ardor,
Luxatis nova sanitas medullis.
Elapsoque malum fuit quod anno,
Sit nunc omne bonum novo sub anno.
Quid curo, Merous quod me non diligit? ille
Nec quidquam prodest nec nocet ille mihi.
Omne quod est nimium vitiosum dicitur: atran
Iucundi ilem copia mellis habet.
Protogenes magnum pictor cognovit Apellem,
Artificis postquam linea visa manus.
Ante licet nullo fuerat coniunctus ab usu,
Unquam nec tanti cognita forma viri
Vir sapiens omnes verbo sermonis ab uno
Ingenii quae sint dona loquentis habet.
Tu quod es hoc non sum demum nec id esse laboro:
Sum quod ego hoc non es, sed tamem esse cupis,
Esse, quod es possum facili ratione: sed esse
Quod sum, non unquam crasse Falisce, potes.
Ex animo dolui, toto iam Pectore laetor,
Quod fueris aeger, quod bene sanus agis.
Ut nunc mille notat, nunc centum plusue minusue
Calculus explicita qui ratione iacet:
Sic nunc deprimitur, nunc multo splendet in auro,
Deliciis captum quem tenet aula suis.
Est faber heroum parua mutabilis hora:
Mox tamquam carum quem prius odit, amat.
Aule meum si vis ut te mihi digner amicum,
Sicaros inter tu cupis esse meos.
Pectoris aut patenant factis tua claustra fenestris;
Aut mihi perpetuo tristia bella move.
Non hostis gravior ficto nil peius amico,
Amplexu miles nullus obesse cupit,
Dum caput, et totum vitiis tibi corpus abundat,
Necspeculum, puras nec pete fontis aquas,
Inspecta fa cie tamquam Narcissus obibis,
Conficiens odio te, Polypheme, tuo.
Pocula Lysimachi quamprimum vidit Opheltes,
Non vidit posthac pocula Lysimachus.
Postquam Iuno meam vidisset forte puellam,
Armatae dixit talia verba Deae:
Non semel ob formam satisest ecidisse decoram:
Ne conaende; iterum caedere turpe foret.
Te Colophon, te Smyrna Rhodus te, te Argos alumnum
Cum multis aliis dicit, HOmere, suum.
Non urbes: pat riam divina volumina caelum
Esse docent. mater Calliopea fuit.
Sole quod in medio tibi corporis umbra videtur,
Cum fugis, insequitur; cum sequeris refugit:
HOc patet esse suo coniux non aequa marito.
Quod cupit, illa negat. quod negat illa cupit.
Coniugium felix, quod copulat una voluntas,
Una fides, unus lectulus, unus amor
Mars fuit in terra mediis Neptunus in undis,
Propitius regno, Carole Quinte, tuo.
Nunc magis arridet tibi Iupiter: ante monarcha
Qui fueras terrae qui maris astra tenes.
Ut regnum felix habeas tibi vivida, Princeps
Vis placeat iuvenum consiliumque senum.
Quod fecisse vides alios nihil esse fateris:
Hoc est imo nihil quod Vagemanne, facis.
Macrobius longe sibi sperans saecula vitae,
Fit moriens viridi tempore Microbius.
Dum te captivum non ducunt inclite Caesar,
Ambitio affectus ira, libido, furor,
Tumerito debes invicti nomen habere.
Invictus, quem non mens ad iniqua movet.
In Musas curam dum Phoebus Maxmiliani
Aspicit et doctos qua pietate fovet.
Laerus ait. Musae? hoebum me linquite: vester
Non ego, sed praeses Maxmilianus erit.
Quid te mortalem mortalis reddere conor,
Inter praecipuos Carole summe Duces?
Quid dare victuro tibi spero carmine vitam,
Dum non carminibus vita sit ulla meis?
Si te immortalem mortalis reddere sique
Carmine dux vitam non dare magna queo:
Tume immortalem immortali redde mihique
Optima tu vitam, Carole, vita dato.
In tremulos qualis fueris pietate parentes,
Tali in te subole edita rursus erit.
Non sati est lecto per totam sternere noctem:
Somno etiam perdis, somniculose, diem.
Excute segnitiem vigilans incumbe labori:
Ut glirem corpus non tibi somnus alit.
Ista legens. forsan miraris Carole Princeps,
Quid tenebris facias pulchra lucerna meis?
Nemirare: meis precor esto lucerna tenebris,
Depulsa claram reddito nocte diem.
Carole tu densis permagna lucerna tenebris
Ni fueris: totum luce carebit opus.
Vis quod agunt alii toto procedere corde:
Tu quod agis, nullo corde venire solet.
Hinc aut cortantum tibi pendet abore,
Aut non sin cerum tecor habere puto.
Ille bonus doctor morum bonus ille magister
Qui prudensalios quod monet ipse facit.
Te qui doctorem ia ctas Polypheme profundum,
Doctorem fundo te sine quisque putat.
Nimihi dura Myron de saxo membra dedisset,
Cum reliquo caperem pascua laeta grege.
Ex viva lapidem Dii me fecere; sed arte
Praxitelis rursum reddita vita mihi.
Bacche, cadum potus Xenophon tibi sacrat inanem:
Suscipe: nil aliud quod tibi ferret erat.
Non quam te vestis deceat, sed Suavia mores,
Ut videas, speculum mittere cogit amor.
Consilium formae speculum quid mittere coner?
Permagnum speculo Suavia tu speculum.
Quidquid habes virtute tuae fit Suavia vitae,
Ut multo deceat corpus honore tuum.
Improba dum tibi sors oculos invidit, HOmere;
Ingenio Palias cuncta videre dedit.
Dicitur exeso mortalibus horrida vultu,
Quod rodit morsu Mors genus omne suo.
Haud nocet iste, palam sese qui dixerit hostem:
Sed qui fucato celat amore dolum.
Quisquis apertus erit, facile evitabitur hostis;
Non tacito quisquis noxia corde premit.
Pessimus, egregii dum nomen iactat amici,
Qui struit intra animum nil nisi triste suum.
Cultor Pierii secunde fontis,
Qui doctis elegis tumultuosi
Describis modo temporis querelas,
Incundos modo Claudiae puellae
Lusus ac lepidos tuos amicos:
A me sis licet hinc pro cul remotus,
A me non tamen es procul remotus,
Mecum laetus agis subinde vitam,
Ertras ante meos subinde vultus.
Libros et calamum manu requirens;
Libros et calamum manu requiris,
Ad lautas cupiens abire mensas.
Et nolo, et volo, Suaviam puellam:
Illam cur ego iam velim atque nolim,
Non seio satis: hoc scio, quod ignem
Vere sentio, macerorque vere,
Dum nole et volo Suaviam puellam.
Non Fortuna favet, magnos cum donat honores,
Te positis captum retibus esse docet.
Quae pigrum pascant, alii dent munera, ventrem,
Quae pascunt oculos vilia dona damus.
Sed quanto melior pigro sunt lumina ventre,
Tanto etiam muns gratius istud habe.
Aulica nobilium pauperrima vita virorum,
In nullis novit rebus habere modum.
Utllis assiduo consumituraulicus usu
Consilio et studiis dum valerille suis.
Ignarus rerum non ullos aptus ad usus,
Perpetuum reliquo scomma iocusque gregi.
Aeterno labor est oratio grata parenti:
Orat bis, constans munia quisquis agit.
Virtutem comites sudorque laborque sequuntur:
Hos qui spernit, iners praemia rarus habet.
Pallas, Iuno, Venus, Iove permittente sub Ida
Aurea Dardanio iudice mala petunt.
Promittit pacem sa pientis et otia Pallas;
Divitias Iuno; gaudia blandee Venus.
Vincit blanda Venus; cum Pallade lunorepulsam
Accipit, indicio non Pariiure tuo.
Firmant divitiae. pax, et sapientia regnum:
Regna voluptatis labe soluta ruunt.
Blanda quod es vultu, teneris quod blanda sub annis,
Blandinae merito nobile nomen habes.
Hoc Apianus habet quod erat mortale sepulchro:
Immortale Dei, tempora pacis agit.
Sic caput ante pio qui misit in astra labore,
Sub pedibus felixnunc vidit astra suis.
Dum bonus a pravo nulla discernitur arte,
Non mirum si spes irrita saepe cadat.
Quam quis sit dives, studiosi quaerimus omnes:
Quam bonus, id quisquam nemo rogare solet.
Quod peragunt claudos Suffeni carmina gressus
Non mirum: scribens carmina potat aquam.
Accipe magne tuos uno rex nomine laudes:
Caesaris ante annos nomen habere mere.
Vectus ad imperii Dux Maxmilianus habenas,
A Iove, cum laetus sceptra Bohema tulit.
Principio autumni Germanis coepit in oris
Ver aliud messis tempora grata sequi.
Plurima se variis quia florbius induit arbor,
Quae prtus a cceli fulmine tacta fuit.
Non mitum Autumuus primo quod Vere nitescit:
Perpetuo hoc vernum sub Duce tempus erit
Ad lautas ades ipse abisque mensae.
Nil quidquam facio secunde mecum,
Quod aon et facias agasque mecum,
Interualla igitur mihi locorum,
Quamvis tam epidos videre coram
Ne possim soleant negare vultus;
Non prorsus tamen, ut puto negantur:
Postquam quotidie licet videre,
Cum scribo studeo lego, recordor,
Dicto concipio, biboque edoque,
Vel cum somnio, dormio, et recumbo,
Non vere sed imaginatione.
Te mala quae cruciant fer: mox sors omnia tollit:
Sisors non fuerit: mors erit Hirce tibi.
Cum patrata suae fateretur crimina vitae,
Quaesitus Sathanam crederet HIrcus, ait:
Sancte pater, Sathanam quei possim credere caelis
Vix aliquem multo credo labore Deum.
Pars Asiae et Libyes, Europa et America terrae
Agnoscunt numen, Carole quinte tuum.
Non mirum totus quod te colit orbis: in uno
Concludi nequeunt Numina tanta loco.
Tridens Neptuni, fulmen Iovis, hasta Mineruae,
Harpe Mercurii lancea Martis honor.
Bacchus amat Thyrsum, Venus ignem, Luna pharetras,
Alcides claveae robur, Apollo chelyn.
Divitiis Croesus fama Pompeius honesta,
Tullius eloquio divite nomen habet.
Tu virtutis hos, rex inclite, diligis aequum,
Et studio nomen relligionis habes.
Lotichius versu bonus et bonus arte medendi,
Terrenas moriens deserit ecce domos
Non mors atra suis rapit hunc, sed Apollo, sagittis;
Quod se nec versu, nec videt arte parem.
Si quis habet sanctae curam pietatis; honestas
Prosequitur vero si quis honore scholas.
Si quis praescripto legum tegit ordnine civeis;
Siquis peccatis non sinit esse locum.
Siquis pauperibus prodesse laborat et aegris;
Si quis non aliis triste precatur opus.
Siquis privatis praeponit publica rebus,
Rex peream si non Maxmilianus erit.
Dum parat Invidiae lethalis vipera mortem;
Invidiae tabo vipera tacta perit.
Non est Invidia gravius super orbe venenum
Vix etiam tacto corpore cuncta necat.
Si gravidum capiti iungas sine pectore ventrem,
Pro pedibusque manus pro manibusque pedes:
Non hominem finges hominis pro corpore monstrum,
Quale tibi nusquam terra videre dedit.
Sic sind Grammaticosi consuis ordine verba,
Non dabis eloquii flumina; monstra dabis.
Magnifica stultus regis quaesitus in aula,
Quis primus crepitum miserit? inquit, anus.
Est res in dubiis pretiosa fidelis amicus;
Officio lenit qui mala damna suo.
Coecus id et claudus testantur, pauper uterque;
Exquibus hic visu captus at ille pede
Dumsibi quisque suum nescit perquirere victum,
Officiis parirer mutua corda gerunt.
Coecus ferthumeris, regat ut vestigia claudum:
Hic rursus coecum fedulus ire docet.
Felices, vvero qui coniunguntur amore,
Quique suam praestant, cum petit ufuns, opem.
Dicitur alatus nubes tranare Cupido;
Celari nulla quod ratione queat.
Omnibus ignotum populis cum credis amorem,
Hunc quoque vel paruus nonit in orbe puer.
Paruula ne spernas: paruis est gratia rebus:
Est Veneris paruus corpore, gratus Amor.
Haec fuit effigies florentis vera puellae,
Cum pectus casto laesit amore meum.
Si faciem spectes et membra decentia corpus;
Vel Veneri siinilis, vel Venus esse potest.
Impura est meretrix idem quod aequor:
Absumit quod habet, nihil remittit.
Dum viridi florens aetas si crescit an aevo,
Dum nondum frontem ruga senilis arat;
Non animum pudeat doctis ornare Camenim,
Non pudeat doctos confuluisse viros,
Maiores senior quondam si videris annos,
Clamabis frustra praeteriisse dies.
Turba puellarum non deformissima [(transcriber); sic: deformissma] coetus,
In blando Chariteis cui Venus ore dedit,
Ipsa tuo nimium quae so ne crede colori:
Multa color casti damna pudoris habet.
Adde quodiste tibi longo viriabiruraevo,
Cumtacito veniet cana senecta pede.
Praeterit, in mulao quodcumque tenemus honore;
Infragili constans permanet orbe nihil.
Ingenuisanimo virtutibus astrue formam,
Extremos virtus duratad usque rogos.
Quod tantos patitur transfixum pectus amores,
Non hoc est iaculi, sed ferientis opus.
Sicut epops volucris proprias depolluit aedes,
Dum paruo nidos ornat honore suos:
Sic vitrute carens, tantum pia facta parentum
Qui canit. agnatos polluit ille suos
Non genus et proavos sed quae nos fecimus ipsi
Nostra memorsolum dicere fama solet.
Provida concessit formam natura benignam?
Conveniat formae vita modesta tuae.
Dona venustatis si conspicis esse negata;
Ingenio formae damna repende tuae.
Te Polypheme senem faciunt in fronte capilli
Te contra, puerum mens Polypheme facit.
Ista quod nullus sit tempestate minister,
Cui possis tuto fidere corde, doles.
Ur fa mulos habeas, ut et experiare fideleis,
Officium domini mite fidelis agas.
Tutior est leni quae fertur puppis in unda.
Quam quae sub rapido gurgite tranat aquas.
Ut bona percurras tranquillae tempora vitae,
Intra fortunam disce manere tuam,
Halantem variis ornat qui floribus hortum,
Qui serit herbarum sedulus omne genus.
Qui ponit malos qui iungit in ordine viteis;
Ingenua pectus nec colit arte suum.
Nonne hominem torquet praepostera, Carole cura?
Inprimis cultum mentis adesse decet.
Lascinos Daphne dum vitat Apollinis aestus,
In laurum membris vertitur illa suis.
Laurus odora comis viridantibus exit in annos:
Tempus fama bonae virginis omne manet.
Vivis non ut edas, sed edas ut vivere possis:
Non vinosa, placet sobria vita Deo.
Quod Iovis ad superos Ganymedem sustulit ales,
Virtutem curae nos docet esse Deis.
Respondes tacitus, cum te Polypheme, saluto,
Iratumque meo vertis ab ore caput
Obene quod dubio sis redditus hostis amico!
Nunc scio quem randem me decet esse tibi.
Quod convivia pauperum frequentat,
Magnatumque cibos Philautus odit;
Non signum puto sanctitatis esse,
Aut quod sic humilis cupit videri.
Quod convinia pauperum frequentat,
Magnatumque cibos Philautus odit;
Primos accubitus petit, locumque
In mensis cupit obtinere sommum:
Aegre ferre potest superiores.
A patre nil Princeps differt bonus; adiuvat auget,
Iustitia numquam deficiente, suos.
Qui cupit omne genus magni perferre laboris,
Poenarumque pati qui cupit omne genus.
Qui cupit esse miser peregrinis exul in oris;
Incauti miserum vulnus amoris alat
Ut tibi pes tardus soc est mens tarda quod exstat,
Naturae specimen grande latentis habet.
Cum somnum Silvanus habet vinumque sodaleis,
Omnia discussa nube serenus habet.
Alter ei dulces suffundit nectare cantus:
In lectis alter languida membra fovert.
Vera bonos olim commovit fama poetas,
Cum suus ingenuis artibus esset honor.
Ut feruens studii refraxit cura poetas
Dura fames potius quam bona fama movet.
Splendor et Austriaci Dux Carole nominis aura,
Quem iuvatin sacro Pegasus unda iugo,
Respice contemptos exttemo tempore vates,
Quod rude, ceu mundi pondera, vulgus habet.
Respice, dura fames potius quam fama poetas
Ne moveat: clari nominis omen erit.
Omnia sunt atrae passim subnoxia morti:
Quae venit a Musis gloria morte caret.
Virtutum propriam cunctarum cernere sedem
Et reges vera nobilitate cupis?
Nec non et Charites, Musaque, orbisque patronum;
Ac dives rerum copia quidquid habet?
Aspice magnificam Ferdnandi Caesaris aulam;
Omnia Ferdnandi Caesaris aula tenet.
In Libyae Caesar bello dum fulminat oris,
Milleque fert terra mille pericla mari;
Restituit proprio depulsum liminie Regem,
Ut figat leges qui prius exul erat.
Immortale manette Caesar Carole nomen:
Deicere et Reges et relevare potes,
Maxmiliane decus nostri memorabile saecli,
Maiorem quo sol non videt ore Ducem:
Dum vanis alii consumunt otia rebus;
Hic talis, pleno nectaris ille cado;
Aut hic dum sudans perquirit lustra ferarum,
Aut bellatorem calce fatigat equum:
Artibus inten dens animum rebusque gerendis,
Sincerae curam relligionis habes.
Magna Vienna licet, licet Austria magna sit haudte
Austria magna; haud te magna Vienna capit.
Invidiae numquam debes subscribere voci,
Indigna si quem conditione premit.
Explorare prius gemina decet omnia lance;
Quam sceleris damnes et sine teste bonum.
Indicis est, nulli subito decernere multam;
Ni post actorem dicat et ipse reus.
Vis genus aerumnae varium genus omne laboris;
Invidiaeque una dicere voce? schola.
Quid iuvat ingenium gravibus torquere Camenis?
Ornatum linguis quid iuvat esse bonis?
Omnibus ut nostro videaris tempore doctus,
Excultique feras nomen ad astra viri;
Sint tibi de Tyrio saturatae murice vestes,
Fulgeat in digitis plurima gemma tuis.
His coniunge simul gressus animumque superbum,
Et cum Stentoreo grandia verba sono.
Talibus adde tua prolixam in pectora barbam;
Existes tumides ni Thraso, nulluseris.
Maxmilianus ovans sacra deductus in aedem
Cum tulit imperii regia sceptra novi;
E medio caeli prospectans culmine Fama,
Edebat magno talia verba sono:
Dum colis heroas totus quos suspicit orbis,
Heroes te etiam Maxmiliane colunt
Totus in hoc postquam, Princeps Auguste laboras,
Auctus ut imperii floreat orbe status;
Ingenuis pietas ut floreat artibus aucta;
Proferat et mores pax magis aucta pios.
Istud ab augendo magni bonus arbiter orbis,
Non frustra voluit nomen habere Deus.
Ergo te Augustum Dax augustissime. donec
Magnatum in terris nobilis ordo colet,
Auctus et imperii status omnis et artibus aucta
Floribunt mores pax pierasque suis,
Pupillam curans, tumefecit Stilpho papillam.
Hortorum curam sic caper omnis habet.
Cibus, Rubeli, cum tibi sumendus est,
Nullas habes aeger manus.
In publicum prodire si res postulat,
Nullos habes miser pedes.
Lassus cubando tesedere si iuvat,
Nullas habee idem nateis.
Morbo dolere cogeris sed cum tuo,
Habes manus, pedes. nateis.
Cur dum te vultu spectat fortuna sereno,
Ex humeris pendet trita lacerna tuis?
Vestibus incultis vis ambitione carere:
Nec tamen imprudens ambitione cares.
Sordidus in paruo qui laudem quaerit amictu,
Culpam, quam nitida veste superbus habet.
Mater quomodo ferre nam Sinister
Menses te potuit decem Sinistrum?
Dum quemcumque petis locum sinister,
Ob mores adeo tuos sinistros,
Te non ferre queat diem sinistrum?
Tu canis melitraeus et molossus,
Adulator es, et calum niator
Tiberio satellites dum Caesari
Suadere quidam pergerent,
Exactiones denuo novas suis
Ut subditis imponeret;
Redarguens sua dentium impudentiam,
Respendit digna Caesare:
Pastoris est boni. pecus concreditum
Tondere non deglubere.
Regni bonus Princeps, gerat curam sui,
Ut grata fiant civibus.
Quisqu s gubernat cuncta pro libidine.
Non construit, sed destruit.
Non tibi vita fuit; mors non erit, Ire, timenda:
Visus es in vita mortuus, Ire, tua.
Quos fortuna beat, rerum vos copia mulcet,
Hos tantum iaculo mors rapit atra suo.
Cum puer es studiis duroque assuesce labori;
Ne te pauperias opprimat aegra senem.
Segn aquae cantans medio trahit otia sole,
Esuriens moritu victa cicada gelu.
At formica sui studiosa renaxquelaboris,
Unde famem pellat sedula semper habet
Indignam nostro te, Suavia, dicis amore,
Quod non Attalico turgeat aere manus.
Ne te propterea contemni, suavia dicas,
Non aurum, se te, Suavia dulcis, amo.
Tu satis es dives cum sis studiosa pudoris,
Cum pietas modicas splendeat inter opes.
Dos emendati sunt casta in virgine mores.
Virgo satis dives, cum sit honesta, venit.
Quid Strato, tam solidis animum quid viribus effers:
Consequitur raro fata secunda ferox.
Polydamas frangens mira virtute leonem,
Atque ferum spolians non sine laude bovem,
Quadrigas dextra retinens constante citatas;
Tres vua stravit qui quoque morte vitos:
Dune saxi molem vult sustentare ruentis,
Confidens propriis viribus interiit.
Quod facis ipsa meum curato Suavia, vulnus:
Solus Achilleo more fugatur amor.
Deserta quidam pastorem valle videbat
Per iuga mutatos aspera ferre greges:
Heus, ait, horrenteis quid ovilia claudis in agros:
An tibi dat nullus mollia prata locus;
Respondet pastor; Mentem ne cura fatiget;
Quod non detondent fertile gramen ovec.
Invidiae quantum tantum si graminis esset,
Deficerent nullum pascua laeta gregem.
Nequior est sanus piger hoc qui febre laborat:
Pocula dupla bibit, fercula dupla vorat.
Cur aleret barbam, iuvenem cum virgo rogaret;
Ut retro fugiat territus hostis, ait.
Falleris, illa subit: vanum me teste probabo:
Nunc hirsuta petor, quae glabra tuta fui.
Quod natura duas aures oculosque ministrat,
Clausaque sub gemino carcere lingua iacet:
Hinc discant homines prudentius esse, loquen dum.
Ne sine legitimo pondere verba cadant.
Plura decet bibulas omnes audire per aureis;
Plura videre modo quam semel ore loqui.
Posse lonui laus est quam maxima: posse tacere
Cum decet, acceptos nos facit esse Deo
Dum varios hominum pergis cognoscere mores,
Et multa verum laude parare decus:
Ut terum possis faustos attigere cursus;
Ex his ne gustes quos nigra cauda notat.
Fac circumspicias Argi prius omnia vultu.
Quam dextram dederis cuilibet ipse tuam.
Quotquot sunt mihi, quot fuere certi,
Charos quos habui frequens amici,
Omnes aut moriuntur occidentes,
Aut retro tenues eunt in auras.
Aut non est opus ô Falisce, non est
Quod mortem timeas: nec es, nec unquam
Rebus cognitus es meis amicus.
Mores fingere non potest amicus.
Quid summis faciunt Duces in aulis.
In toto nova quae gerantur orbe,
Quismmor populi volet per ora,
Primus dicere quod potest Fabullus,
Haud usquam licet audiat refarre;
An mirum? patulis peragrtat unus
Omneis auribus insulas et urbeis.
Aut malus, aut nullo mihi dignus amore videtur,
Qui non te vero prorsus amore colit.
Lene tuum currens dum carmen spitat amorem,
Digna tibi merito nomina fecit amor.
Tu vis pulchellus tu vis et magnus haberi:
Sed qui pulchellus magnus hic esse nequit
Quod fuluum petrit contemptis artibus aurum,
Quod stolida Phoebi despuit aure lyram;
Est tortus misero praesul Berecynthtus auro,
Arcadicumque nova retturit qure pe us.
Qui doctis audet merceis praeferre Camonis,
Pro mecita poenas impietare luit.
Discipulus deses lente quid praestat asello?
Officium ni sint verbera. neuter agit.
Si Mortem robur si consiliumque fugarent,
Iniceret saevas ne truculenta manus;
Mauricius Princaps Misneidos inclitus orae,
Consilio et manuum tatus abisset ope.
Nil durae quidquam potuissent robora mortis,
Iunxisset vires Mars nisi fraude suas.
Si Mors sola Ducem, si Mars quoque solus adisset,
Vel sine Marte solum, vel sine Morte foret.
Dicitur inconstans oculis Fortuna carere;
Quod premat ipsa bonos quod iuvet ipsa malos.
Propterea vero non coeca viderur, at Argus;
Dum prudens oculis cernit utrosque suis:
Hos ut divitiis felicesreddat et illos
Ut misera multum conditione premat.
Est coecus quisquis nullo discernere pacto.
A pravis didicit recta, malisue bona.
Tam pretiosa putat Merous quae vina propinat,
Ut ventrem cuppas, ut velit esse cades.
Quid iuvat a magnis deducere Regibus ortum?
Fortunae clarum quid iunat esse bonis?
Contendit sedem cum paupere dives ad unam:
Est tumulus terrae patuus utrique satis.
Quod dextra gladium teneo, libramque sinistra:
Supplicium recti cum ratione minor.
Parco subiectis, animos et freno superbos:
Do bona digna bonis do mala digna malis.
Tutus ut in cunctis degas sine crimine rebus:
Harpocratem discat fingere cura Deum.
Quae vult qui loquitur, quae non vult audiet idem,
Quod dolet, hoc debet nemo fricare malum.
Vitam quae faciunt beatiorem.
Iucundissime Christ ane sunt haec:
Purgatum maculis habere pectus
Sanctas iustitiaetenere leges:
Toto dicere corde veritatem:
Famam laedere nemini susurris:
Non imponere cogitatione:
Non immittere proxima dolorem
Numquam laedere scommatis sodalem
Dictis impia facta non probare:
Amplecti studio Deum colentes
Non prom ssa truci negare vultu:
Turpi foenore non levare sortem:
Non corrumpere recta propter aurum.
Haec vere faciunt beatiorem:
Iucundissime Christiane, vitam.
Cum Gallus paucis: Hodie mihi, eras tibi, verbis
Iunxisset dicto, Carole dive, tuo.
Ira lacessitum commovit nulla furorem:
Haec tantum iussu verba notata tuo:
Cum reliquis hominem scio me simul esse caducum,
Fortunae expositus dum quoque vivo malis.
Tristia multa licet mihi sors non aequa minetur.
In gremio tutus sum tamen ipse Dei.
Responsum sapiens, tanto vox Caesare digna
Exprobrare bonum nulla pericla decet.
Cum moecham peterent duo: subivit
Alter tecta, foris relictus alter.
At ne iusta furor moveret arma,
Tandem sic placide dirempta causa est:
Prior tempore ius prius tenebit.
Pro colapho quidnam vellet mercedis habere
Quaesitus? petiit Diogenes galeam.
Saepe tuos inter blateras, Polypheme, so daleis,
Ingen ium Musas dedidicisse tuum.
Non est ingenuas virtus dediscere Musas:
Virtus est quovis discere plura die.
Alte rius debes non exspectare laborem,
Te recte fieri si quid agente potest.
Ut bona quam multos ancilla ministret in annos:
Haec sit deformis fida sit, atque ferox.
Haud vagabunda petit deformem turba procorum:
Distrahit in pleno nil tibi fida domo.
Non est larga ferox. quo duis nec amica petenti.
Hic conduc famulam moribus: ista places
Lac citius culices, et mel scarabaeus habebit,
Efficias quam te Scorpio magne, bonum.
Laude nihil dignum comittis, et omnibus obstas,
Saturni signo plus fugiende malo.
Do tibi pavonem luno: Venus alma columbam:
Candida nocturnas do tibi Pallas aves.
Divitias Iuno. pulchram Venus alma puellam:
Ingenium Pallas candida redde mihi.
Aeolides saxo damnatus, Tantalus undis,
Orbibus Ixion et scopulis Phlegyas,
Demissi terrae iussu Plutonis in orbem,
Mutata ut regerent condirione scholas.
Sed cum tristitia mixtos videre labores.
Quos fidus ludi quisque magister habet:
Aeolides saxum legit sibi, Tantalus undas,
Orbes Ixion, et scopalos Phlegyas.
Casta sibi gladio rupit Lucretia vitam,
Amisso postquam probra pudore tulit.
Casta sibi gladio rupit Sophronia vitam,
Quam prius amisso la sa pudore fuit.
Castior haec: saluo quia non temerata pudore
Illa sibi rapto fata pudore tulit.
Quod sine iudicio dirum vo mis ore venenum,
Abderitanum. Zoile, pectus habes.
Improba non laedunt puram convicia mentem,
Haec crebro repetunt unde ruere caput.
Insolidum quando iaciuntur spicula corpus,
Non scopus, at patitur qui iacit illa malum.
Cum sua cantaret Plagosus carmina silvis;
Auditus multum pulcher Apollo queri.
Ecquis in hoc iterum mihi surgit Marsya rure,
Stridenti cuius fistula voce strepit?
Quisquis es Aonias disperdere desine cantus:
Aut unum toto corpore vulnus eris.
Ut non pauca bibam crebros mihi praebibis haustus:
Ut non pauca bibam praebibe, Roche, sitim.
Rusticus urbanum Fullonem Beta rogabat,
Ut sibi donaret quem coluisset agrum.
Indignante preces animo ne Fullo negaret.
Extenuans dixit: quod roget, esse nihil.
Olfaciens fraudem respondit talia Fullo:
Nil dabo: nil quoniam, rustice Beta, rogas.
Qui dubiis alios meditatur fallere dictis,
Fallitur invento saepius ille suo.
Iupiter e celso dum forte videret Olympo,
Aequum Parin minus fuisse iudicem.
Et nova ne propter fieret contentio formam:
De Cypria malum reposcit aureum.
Haec: pater eximii sordet tibi gratia vultus,
Idae Paris quam rex probavit vallibus?
Aurea cur repetis laudati praemia vultus?
An pulchrior me pareter exstat femina?
Ille ait: est auri quae nunc ferat altera pomum:
Quod ergo iure non tenes deponito,
Si caput aspicias flavum flavosque capillos,
Genas, manus, pedes, et ora candida:
Illa tuum superat tantum, Cytherea figuram,
Apollo quantum superat aetheris faces.
Nil celebrata valet pharetratae forma Dianae
Nil palladis decus Deae venustius.
Iuno soror, coniuxque etiam carissima lecti,
Sordebit, omnia si videre gaudeas.
Altera ne rursus praemat haec livore puellarn,
Perennis ut tuli sit haec sententia.
Quod teneas numeros, quod sit tibi cognita falsi
Regula num quemquam qui neget ista putas?
Credimus hoc omnes: cum vix tria verba profaris,
Quod falsi bene sit regula nota tibi:
Laudo fidem rebus coniungi verba, nec ullam
Quae te mendacem diceret esse notam.
Tam subito cuivis si mens humana pateret,
Optarem speculis nil ego mome tuis.
Tres sunt cantores insignesarte canendi,
Qui recreant terram, qui mare, quique Deos.
Bucherus rerram cantu recreat, mare Triton
Cum lituo, cithara pulcher Apollo Deos.
Non fragrare potest hesterno Lucia vino:
In multam vacuat Lucia vina diem.
Quod meritum nulli Polyphemus praebet honorem,
Detectum quoties debet habere caput,
Quid mirare? fugam ne det doctrina veretur,
Quam suus incluso pileus orbe tegit.
Hac semel amissa nullius conscius artis,
Se dubitat sacras posse videre Deas.
Es brevis et longus: mirum est longumque brevemque
Esse, sed heus sic tu longus es atque brevis.
Es brevis ingenio: longus fermonibus: esque
Heu brevis in iusto: longus in invidia.
Es breusi in studiis: longus producere somnum:
Sic equidem merito longus es atque brevis.
Frigida spumanti quam congruit unda Falerno,
Tam modo nupta Probo convenit Ursa suo.
Inge Probus calido feruentius excipit Ursam:
Prgidius sed aqua diligit Ursa Probum.
Coniuncti vivunt sine magnis ambo periclis:
Quod Probus in cendit, temperat Ursa gelu.
Ex inclinando bene dicta est Clinia virgo:
At latus inclinat se quod ab aere tumet.
Quod si nosse cupis qualis sit Clinia virgo:
Fer tecum nummos atque repone, scies.
Stulte quid ancipiti versaris in aequore nauta?
Nonne tibi carum sustulit unda patrem?
Quaque tuus periit cur non te culcita ferret.
Mors tempesta locis omnibus esse potest.
In liquidum miror quod non dissolueris amnem,
Dum tibi tam crebris fletibus ora madent.
In tenues miror quod non abis ipse favillas,
Aegra Dionaeus dum cremat ossa pavor.
In liquidum vero quod non dissolueris amnem,
Cum lacrimis ignem temperat acer Amor.
Est vir pessimus omnium Sinister
Qui nil sponte sua boni peregit,
Quam quod se quoque pessimum vocavit.
Tot solus potuit victor prosternere monstra
Heros Alcmena de genetrice satus:
Bellephoton triplici metuen dam fauce Chimeram:
Hortenteis Persues Gorgonis amne comas:
Oedipus ambiguam Sphyngen: Pythonaque Phoebus:
Arcturata nisi Mors steenere nemo potest.
Te fecisse nihi dicis cum das mihi poenas:
Hoc mihi das poenas, quod facis ipse nihil.
Cinna suum nummis quod amico vendit amorem.
Quod multa vendit basia pauca prece:
Non facit ut magno corradat foenore nummos:
Accipit, ut quondam reddere possit anus.
Dum Blandina tuis recumbit ulnis,
Dum dat oscula mollicella labris,
Vel coniux dare quod solet marito:
Non curas veteres tuos amicos.
Ullis quos neque literis, nec ullo.
Prorsus carmine ceu prius, salutas
At tu vel mihi literis salutem
Blando carmine mitte, vel precabor
Ne blandina tuis recumbat ulnis.
Ne det oscula mollicella labris,
Nec coniux dare quod solet marito.
Ut mea Blandinae componat carmina laudes,
Ex animo Posthi dulcis amice rogas.
Ipse libens equidem caro gratarer amico,
Ni foret ingenii conscia culpa mei.
Appositis hominem qui nescit dicere verbis,
Blandinam poterit quei celebrare Deam.
Lanificas homini vatum divina sorores
Et nere, et vitam rumpere scripta docent.
Non tibi lanificas, Posthi mellite, sorores,
Blandinam vitae licia nere puto.
Sola tibi Blandina potest producere vitam:
Haec eadem vitam rumpere sola potest.
Cur clausos habeas die penates,
Et duro bene pessulo obseratos,
Cum vultu Phaeton micat sereno:
Cur noctu pateant tui penates,
Dum nox per bifores suit fenestras:
Si veram cupis Obba. scire caussam:
Densis in tenebris dieque peccas.
Tam densas numquam mihi dat nox atra tenebras,
Tam non dat pulchram pulcher Apollo diem:
Quam densas absens das suausia pulchra tenebras.
Quam pelcram praesens pulchrior ipsa diem.
In tenebris lucem, densas in luce tenebras
Suavia conspectu fers adimisque tuo,
Hyppolytum Stygio lacerum quod ducit ab Orco,
Et reddit patriis Androgeona focis:
Ad Stygias rapitur solers Epidaurius undas,
Et patrios perdit morte furente focos.
Carole Caesareos inter supreme monarchas
Quo non maiorem Phoebus in orbe tulit:
Dum saevis toto laceratum corpore bellis
Teutoniam, medio mortis agone vocas:
Invidiam mortis devicto Marte parasti:
Haec tibi pro vita contulit atra necem.
Dum caput et totum vitiis tibi corpus abundat:
Nec speculum puras nec pete fontis aquas.
Inspecta facie tamquam Narcissus obibis:
Conficiesque odio te Polypheme tuo.
Anre diem Vitulus cum coniuge raptus Asella:
Non potuit fieri hic Taurus, et illa Asina.
Cum Macula postquam simul et Fullone soleret
Rem Fausti multam turpis habere soror,
Miror ait, clamans animosa voce sorori,
Cum Fullonem habeas cur habeas Maculam!
Si quid Petre, vacat quod adhuc quis possit amare:
Ipso mihi vacuum fer precor esse locum
Nec novus idcirco quod sum me sperne, sed omnes
Hoc etiam veteres ante fuisse scias.
Qui sine fraude novos acquirere tentat amicos:
Ipse novus studeat possit ut esse vetus.
Tam bene quod, Posthi, Venerem depinxit Apelles,
Fertur ei nudo corpore visa Venus.
Quod vero sapiunt Venetem tua carmina: credo
Cognita quod tibi sit, non modo visa Venus.
Vita hominum scena est, et ludus: ludere, Posthi,
Disce iocis curas, tristia disce pati.
Quis tantum Posthii libris inspirat amorem?
Corda movens culti carminis unde lepor?
Ipsa Gnidum caelosque Venus fortasse reliquit,
Inque tuo legit carmine clausa locum.
Non modo sola Venus, se iungit Gratia Suadae,
Et Charis, e cuius nomine nomen habes.
Hinc amor, hinc lepor, hinc quoque gratia carminis, arte
Quod sic lectores allicis et specie.
Docte Machaonias, Posthi: celebrate per artes,
Magna Palatinae famaque lausque domus:
Principii quoties in mente recordor, amoris
Non ficta iuncti quo sumus ambo fide.
Aeterno toties ego gratesdico parenti,
Vinere qui voluit nos in amore pares:
Effluxere suis triginta mensibus anni,
His plures faro prosperiore precor.
Me dele catsti transimisso carmine: misso
Te delectave carmine rursus ego.
Fac posthac nobis, postquam praesentibus esse
Non sicet, officium Musa frequenter agat.
Musa, tuum numquam merita quae nomen in aevum
Atque meum terris laude perire sinet.
Imposito pereunt in terris omnia fine:
Lota manu charitum Musa perire nequit.
Hoc situs est Daniel belli sub marmore fulmen,
Ranzovius ductor, Dania magna, tuus.
Ranzovius multas qui terruit impiger urbes,
Hostibus et tristis saepe ruina fuit.
Quantus consiliis. generoso pectore quantus,
Invicta fuerit quantus et crbe manu:
Mars atrox testis testis Mors, testis et illum
Qui non est passus crescere livor iners.
Impulit hinc Mortem, Martemque infestus ab arce,
Rumperet ut, mittens fulmina glande caput.
Quid ars, Mors, Livor nocuit: stat fama superstes.
Fama Necem, Martem, vincit et Invidiam.
Deliciis mundi corpus quodcumque tenetur,
Captivam castris vim rationis habet.
Nil facit illa boni donec cum morte soluta est,
Corporis e castris rursus ad astra volat.
Vim cupis affectus rationis habere salubreis?
Deliciis mundi ne capiare vide.
Cum deploraret Fridericum Dania regem,
In Christo petiit qui pius astra fide:
Visa queri secum: ploravi saepe migrantes
E mundo Reges, quos Libitina tulit:
Nulla fuit gravior mihi quam modo, causa doloris:
Sublato tenebris sole relicta premor.
Rex ubi iustitiae sol occidit; ingruit umbra,
Dum novus antiquas sol obit orbe vices.
Regia Pyramidum moles Obeliscus in auras
Erectus mortem post, Friderice, tuam:
Danorum magno regnum moderatus honore,
Qui propagasti nomen ubique tuum.
Non modo Ranzovii verum testantur amorem,
Quo superesse cupit teque tuosque solo:
Verum etiam gratam propenso pectore mentem,
Regibus, et generi quam probat orbe suo.
Haec animum ut gratum, verum ut testantur amortem:
Sic veri gratum munus amoris habe.
Inclita florebit Danorum gloria regum,
Pyramidum moles dumque Obeliscus erunt.
Quos celebrat pietas, virtus, et patria, Reges
Inque solo vivunt, perpetuique polo.
Caesare Fernando febris languente calore,
Pegnesus tristis Danubiusque fuit.
Caesare Fernando febris revalente calore,
Pegnesus plausum, Danubiusque dedit.
Nil homini quidquam medica pretiosius arte,
Qua nescit fragilis vita carere, datum.
Aut pellit morbos, aut vireis suffi cit aegro,
Aut herbis coram monstrat adesse Deum.
Mancigitur, Posthi, dum sedulus excolis artem,
Grata facis mundo, grata facisque Deo.
Vidit ut emissas Regis Gotlandia naves
Dani ventorum mole perire mari;
Ne frangas animum Rex, dixit: naufragus oris
Sic pater in Libyae Troius ante fuit:
Postorbis secum Lavina ad littora fasces
Attulit Ausoniae ferret ut illa iugum.
Sors inimica modo luctatur in aequore tecum,
Post paulo ut victas tradat amica manus.
Quam prtus ad magnos rerum deducit honores,
Adversis numen, quem fovet ante premit.
Cur populi Pastor Princeps dicatur Homero,
Inclite Rex causam pacis amator, habe.
Pascit ones pastot, medicusque salutifer aegris,
Ut cumulentomni commoditate gregem.
Ut flor ns crescat rebusque animique salute,
Rex populo clrmens pastor, et est medicus.
Sollicitat Regem plus regni cura salusque,
Quam vita, ingenti plena labore, sua.
Pastor ut aedificat, munit, tutatur ovile,
Pascua quaerit agris tuta, brevesque vias,
Avertit prompto nociturmpericula vultu,
Leiunos arcet fuste pedoque lupos:
Sic pius aedificat Rexpropugnacula regno:
Quae vitiosa nonat, lapsaque restituit:
Thesauros cumulat, classem parat, hostibus obstat
Cuncta latrociniis et loca purgat humo.
Est pater est regni Rez murus aheneus omnis,
Cui populus curae, cui Deus, atque salus.
Accedens tumulum forsan miraberis, hospes,
Cur madeat lacrimis, cur gemituque sonet.
Non gemitum et lacrimas hospes mirabere, tanti
Si luctus fuerit cognita causa tibi.
Huc sua VVolgangus posuit Schonuesius ossa,
Militia celebris conspicuusque domi.
Dux dum Ditmarsos legionum fortis in hostes,
Fungitur officio militisatque ducis:
Tormentisubito falconis concidit ictu,
Post et obit quarto fata suprema die.
Huc exangue pro delatum corpus honore,
Cum gemitu et lacrimis Matsque Charisque dolent.
Vittutem lacrimis gemitu cognoscito mores.
Et lacrimae et gemitus facta probace solent.
Cur dant laetitiae pugnantes iubila Cimbri?
Gloria militiae fortiter arte mori.
Afffiicti morbis contra cur triste queruntur?
Laude nefas nulla Martis obire diem.
Bellica plus cordi Cimbris, quam gloria pacis.
Suave mori bellis, in thalamoque grave.
Mutius exemplum memoratur Scaevola fortis,
Ertantem quod ovans torruit igne manum.
Ranzovii coniux exemplum maius Othonis,
Breidana ducens nobilitate genus.
Arce expugnata clam quos absconderat, hosti
Ne tacito genitos prodat ab oresuo:
Non tantum dextra; toto sed corpore flamma:
Ardentis pectos fert animosa, rogi.
O fidam matrem! vivant ut pignora vitam,
Non vitae parcens fortis in igne manet.
O cia blanda novem cum persuadere Camenis
Non ulla posset conditione Venus;
Has irata minas addit; Meagnoscite numen,
Aut meus ardenti vos petet igne puer.
Respondent Musae: Frustra nos stulta lacessis,
Cot nostrum penetrat non tuus igne puer.
Cum puer egreditur matris de corpore plorant,
Cum moritur, Thraces gaudia laeta colunt.
Cur genitos plorant, cur gaudent morte peremptis?
Illos vita malis donat, et hos adimit.
Ditmarsi multos e nobilitate dedissent
Cum lotho sociae quos gemuere domi.
Accipiens sobolis miseram Pogvvischia mortem,
Et superesse virum. sic slomachosa refert:
Non latus attinget mihi coniux amplius unquam,
Mercatus vitam qui sine laude faga.
Militiae vitam qui pro duce vovit inultum
Amisso pugna turpe redire duce.
Nuntius admitans stomachosae verba. subinfert;
Non fugit, vitam spiritus aeger agit.
Cominus accepto vix ducit vulnere vitam.
Hinc ad se rediens pectore laeta refert.
O me felicem, quae prolem nacta virumque,
Pro patriis vitam qui posuere focis!
Vulneribus Patriae, virtus quae commoda quaerit,
Digna favore hominum, digna favore Dei.
Inclite subiectos Rex. ut cum laude gubernes,
Ante oculos errent haec tria saepe tuos.
Es quod homo, finem quod fortiturus honoris,
Quodque ministerio fungeris orbe Dei.
Nil facie, hominem te si cognoveris esse,
Cuius in extremo paenituisse queat.
Mente coles vera summumpietate parentem,
Si regni finem sciveris esse tui.
Hinc ratio fuerit tibi sireddenda ministro,
Talis eris. qualem tu cupis esse Deum,
Relligionis amans, Rex, auctor maximus aequi,
Se regnuma miti novit habere Deo.
Quod fuit in Poenis truculento perfidus ore
Hannibal, Ausoniae pestis acerba ducum.
Quod fuit Arminius Germanos strenuus inter
Heroas domina maximus urbe timor.
Quod fuit urgendo felix Sertorius hoste,
Res cuius gestas famaque lausque vehunt.
Quod fuit Hector atrox, quo magna superstite victas
Non Graiis potuit tradere Troia manus.
Quod fuit armipotens Dana ûm protector Achilles,
Maeonidae celebrat quem tuba vatis opus.
Hoc fuit insignis Cimbrorum gloria ductor,
Ranzovius nomen cui dedit alma Charis.
Annibal, Arminius, Sertorius, Hector, Achilles,
Cimbrorum Ianus gloria Ranzovius.
Quid sibi vult ardens lychnus, qui luce tenebras
Obscuris vincit splendidiore locis?
Principis officium docet, immensosque labores,
Quos subiectorum nomine ferre solet.
Consulat ut populi Princeps duce numine, rebus,
Quas fortunatas omnibus esse cupit.
Defraudat genium, vitae nec parcit amicae,
Deficiens anima donec ab orbe migret.
Desicit ut lampas, cunctis lumenque ministrat.
Dux ita, dum multis seruit brique, cadit.
Virtutes, generose Rex, monarchae
Quod multum Theodosii celebras,
Toto pectore qui Deum parentem
Dilexit, coluit, piosque fovit:
Exemplum sequeris tui parentis;
Curae cui Deus, illiusque verbum.
Tu virtutibus est, facis, quod aequun,
Regis moribus et quod est decotum.
Nemo dissimile celebrasomnis
Pari par animus favore gendet.
Vincunt qui specie rosas rosatos
Aureos mihi Ranzovi dedisti.
Munus ronveniens tibi mihique
Longe honotificum. Referre grates
Dignas si nequeo. Deum precabor,
Quod das munisticus bonas in artes,
Hoc ut munificus remunerari
Dignetur cumulo refertiore.
Acaeli patre dona, liberalis,
Et praesentis habet, futuri et aevi.
Si quis Ranzovium non vidit, habetque togatam
Ante oculos. pictor quam dedit, effigiem:
Virtutum columen dicet, pietatis asylon,
Heroum famam. Pieridumque decus.
Pectoris optabit frustra spectare fenestram:
Quis qualisue suo totus ab ore patet.
Non opus est hederam suavi praeponere vino.
Naturam virtus ingeniumque docent.
Elisabeta soror tua, Carole Quinte Monarcha,
Illustres inter fama pudica nurus.
Deseret regno pulsum ne fida maritum,
Quem sollo movit Dania iure suo:
Quam regno florens cunctis secura potiri,
Maluit exilii pars comes esse viro.
Non. ait: ut terris videar mendica, relinquam
Depositi casto Regis amore vices.
Hinc omnem mundum pro Regis amica salute
Vendidit, ut regno redderet illa suo.
Hoc cum fortuna pugnante nequiret, acerba
Exilii patiens pectore damna tulit.
Thesaurus coniux omni preciosior auro,
Quae miseris praestat rebus amore fidem.
Quod pater est propiras qui curat sedulus aedes,
Cuncta suo recte stent ut ubique loco.
Hoc bonus est Princeps, qui praestatamore fidelis,
Floreat ut rebus subdita turba domi.
Coecus amore lucri non quaerit propria, multas
Non, fiscum ut repleat, condit avarus opes.
Se Patriae cunctis patrem declarat amore,
Iusticia, meritis relligions, fide.
Sic pater illustris bonus ut Rex optime, regni,
Dania quod gremio divite magna fonet:
Cultus iure pio, Musis virtutibus erna
Iusticia, meritis, relligione tuos.
Est Rex, est Princeps, Patriae pater optimus ornans
Iusticia mertris relligione suos.
Non sunt praesidium Regni thesaurus et arma:
Sed cunctas superans fidus amicus opes.
Hunc non thesaurus cogit, non arma parabunt;
Oflicii verum commoda, recta fides.
Rex, veri dubiis ut sint in rebus amici,
Qui telis alacres regnaque teque tegsnt;
Officio clemens conflare fideque memento:
Non morosa, Charis gignit. alitque Charin.
Haec responsa tulit quaerens oracula Zeno,
Qua vitam possit parte probare suam.
Ut vitam maculis tra ducas purus honestam,
Ut morum placeas integritate bonis;
Consule defunctos, umbris et concolor esto,
In tumulis quorum moliiter ossa cubant.
Quid sunt defuncti? veterum monumenta Sophorum,
Qul fugienda libris atque imitanda docent.
Historiae postquam tradunt hoc, semina morum,
Quae vitae speculum candidioris habent.
Contigita Christo sanetum baptismate nomen,
Dum tibi Rex foveas ut pia regna Dei:
Sedulus historias multo cognosce labore,
Exemplis moneant ut fac ienada bonis.
Offensam metuens tibi quod non dicit amicus,
Mortuus hoc animo liberiore notat.
Magne Kaas, Regis Danorum nobilis Atlas,
In quo regnorum grande recumbit onus.
Dum propria clarus vittute celebris et arte,
Novisti quid sit doctus et arte rudis:
Doctorum iusto famam defendis honore,
Eque suo Musas non sinis esse loco.
Doctorum famam porro defende disertus,
Et doctus, Musis dignus ut adsit honos,
Perpetuam referes mansuro nomine famam.
E Musis famae non moriturus honor.
Mens virtutis amans sua non profundit inanis:
Personas, causam. remque locumque, videt.
Haraldus celeoris Danorum scurra venustus,
Argento ac auro, veste, potensque iocis:
Holsatiae Comitis cum pervenisset in aluam,
Pro cantu sperans praemia, proque iocis.
Exiguum numerat, ne diffametur avarus,
Quidama consiliis addere plura iubet.
Huic Comes: hinc abeat: scurrae non plura ministro,
Me qui vestitu splendidiore prior.
Nota bonis vittus mea; diffamatio Plani,
Nec fraudi, nec laus utilis esse potest.
Cimbrorum numen, Rex ô sanctissime, gentis,
Praesidio cuius regna beata manent:
Pramia virtuti rebus debentur honestis.
Futilitas omni turpis honore caret.
Regum sanguine natus ex Hetrusco,
Maecenas celebratur a Poetis
Non multis, tragico Poeta versu,
Complexus placida Chari Poetas;
Aevo quod coluit suo Poetas.
Auxit muneribus suis Poetas.
Ducis sanguine natus ex Viperti
Henricus celebratur a Poetis
Multis Ranzovius, bonus Poeta,
Complectens placida Chari Poetas,
Nostro tempore quod colit Poetas,
Auget muneribus suis Poetas.
Moecenas velut omnis est ab illo,
Quisquis prosequitur favore doctos:
Sic nunc Ranzovius feratur omnis,
Quisquis prosequitur favore doctos.
Tanto iustius hic quod infrequentes
Doctos muneribus suis benignus:
Quanto iniustius est, quod ille in unum
Tantum vel fuit alterum benignus.
Maior gloria liberalitem
Multis, quam studium probare poucls.
Hos quicumque legis porrecta fronte libellos,
Utreleves animi taedia longa tui;
Siclege, ne rapias in te ceu dicta, quod usquam
In mundiscriptum facta sinistra vides.
Ipse canes inter contorqueo saxa: petitus
Latranti plagas prodat ab ore suas.