July 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

SEBASTIANI HORNMOLDI TUBINGENSIS.

De vitanda Ebrietate.

QUid scelus Ebrietas, tam detestabile monstrum,
Crapula vel vini crassa vorago ferat:
Quam noceat, paucis lubet huc subnectere: pectus
Huc refer, et docili mente, Thuisco, tene.
Principio parit obscoenas, horresco, loquelas,
Et nugas, quibus haud mica salutis inest.
Percipuur pro Saluifico turpissima Verbo
Fabula; non homini, nec quoque grata Deo.
Provenit hinc velut e foedatis otta lacunis,
Lamis aut tesquis rancida rusticitas.
Spuricities morum ta terrima nulla iocorum
Temperies datur aut cum ratione modus.
Quando sed hos mores praeuntes facta sequuntur,
Crede, nihil totus turpius orbis habet.
Nocte suburranas adiens boat ebrius, imo
Numina blasphemo murmure trina ciet.
Alter ad alteriustrstatur commoda livet,
Invidet, et nulla parre probare potest.
Quin probra permiscens vitiis, mendacisa vero
Tinguir, et illicits construit arte dolos.
Impostura ipsiaquasi res bene gesta, videtur;
Ingenique sui iactat et arsis opus.
Ebriusin tantum temere prolabitur aestum,
Ut nulli penitus parcere possitiners.
Nam tria quando satis nequit ille lacesiere probris
Numina, mox homines impetuosus agit.
Vipereoque malum serir ore nocivus, honorem
Abripit; innocuos dilaceratque viros.
Parturit Ebrietas incen dia tanta furoris,
Praeter et insi dias flagra minasque ciet.
inc etiam morbigenus omne refultar; ut asthma


page 564, image: delc0564

Icteros et phtisis dira, podagra ferox.
Calculus. et scabies, febris, phrenesisque cathartrmque,
Ileos et tumidis ventet opim us aquis.
Halitus oris olet, genera scit puftula, lippit,
Genua labant, trmeulae sunt utrobique manus.
Vermiculata micata facies, qua si murice tincta
Cum Tyrio, minio sen rubefacta novo.
Quae randem, ceu mortis iters, dispergit in artus,
Velle venenato mox quafis tin Ctus obit.
Si se mors retrahit, longaeuns et helluo mortem
Non videt, interius mox male sensus hebet.
Nam miserequeritur quod oper decoxerit anno.
Praeterito, census, rura paterna, domos.
Extrem e queritur, quod denigrarit honorem,
Et fama, vetitze ductus amore gulae.
Sic deplorat opes, famam, vacuamque crumenam,
Quam dederat vinum, charta cubusque probro
Discite Teutonides, quod vos Natura Deusque
Finxerit officio, quod fibi nempe place.

De eadem.

Tute tuum mihi, Teuto bibax, praetendis anhelum
Guttur et arcscens, Tantaleamque sitim.
Artubus exhaustis, misti subicis, utile vinum
Esse, nepotinus depopulator opum.
Isse rigamen, ais, mentis: concessero; verum
Pofcirid exacta cum ratione modum.
Quis modus esse potest, ubi nos sic prandia nostra.
Protrahimus, tenebrae donec abitr iubent?
Quando renfcentem stellam fert stella Phileni,
Quando dies nox est, nox ubi facta dies?
Torpori datur e cce dies, quae facta labori:
Est nox, quae requiem vellet habere, vigil.
Vita vitro fragili similis reputata vetuftis:
Et bene: nam nihil est stans super orbe din,
Ac non Germani vitereidifperdimusaevum


page 565

Hoc vitreum, nostris grandibus hisce vitris.
Si multos olim ferus abstulit ensis et unda
Dilavii; plures crapula dira necar.
Strenuus est Eques is, qui vicerirhaustibus haustus,
Et biberit, quamvis non sitis arctet eum.
Miles, qui cyathos genialiter ebibit, et, quod
Prodiga luxuries suadet, id emne facit.
Proque sui Domini quater epotare salute
Scit phialas una sorbitione bibens.
Non plidot, imo decus, si vina regurgitet, ere
Exolide ructet, seu vomat, omnelicet.
Cum bibit, et vomit, et ructat; boat ille tonatque
In scabra veluti rudit asella mola.
Hoc facit a sella meretrix, quae dalce venenuna
Inflat, veid perhibent codicis acta sacri.
Nam Lothus, incestu se polluit unde nefando?
Unde Noas gnatis fabula factus erat?
Unde fit, ut sit Dux Holophernes praeda? Gigantem
Samsona quod valido robore privat opus?
Caussa quid, Argolici caperent cum moenia Troias?
Quaeso quid evertit regna probroque dedit?
Fecitid Ebrietas, qua non im manius ullum
Cerberus immisit, sive Megaera malum.
Tantum quippe malum, quod Natio nulla per orbem
Excipit hospitio, qua plaga quaeque patet.
Eicit illud Arabs, Scytha, Thrax, Getha: Gallus, Iberus,
Italus, Aemathius claudir ubique fores.
Ar fovet hospitio solus Germanus, et oftro
Ornat, et hinc mensae more decente locat.
Proh pudor! ah dolor! heu probrum! seit Teutonas ipses
Se non nosse magis? degenerasse? nefas.
Teurones este vifi; vist ris expellite monstraum
Finibus his, mores Iuduitote Patrum.
Vincite vos, nimiumque merum; vinoetit et orbem:
At prius ex arimil hanc agitate feram.


page 566, image: delc0566

De fonte Caeciliana, prope Hailpronnam.

Si quid erat laudis vel clari nominis olim,
Hoc ex fontanis proveniebat aquis,
Quin ipsis suns unus honor, sua gloria Musis
Fons Aganippaeus, fons Heliconis erat.
Ennius e Clario lauri fert fonte coronam,
Primus in Ausonium lauriger ipse solum.
Scilicet est satius dulci caruisse Lyaeo,
Quam vel fluminea, vel quoque fontisaqus.
Urbs haec nostra sacro nomen de fonte recepit
Intus et interius plenifluentis aquae.
Estque suburbni fons ad pubentia prata,
Qui de Caecilia virgine nomen habet.
Nobilior pol Blandusio fons fonte, Verovae
Quem vates tantis laudibus ille tulit.
Illic aura tepet Zephyri: Titanis ad ortum
Fons situs; illius est purior ergo fluor.
Se supra struct nra potensfabrefacta quadratis
E saxis, curuo fornice pulera domus.
Fonsque domusque novo labyrintho surgit, et orno
Cingitur, et phyliris pulribus aucta niret.
Area praeterea pinguedine sem per abundans,
Parturit has tilias, fertque suopte finn.
Omnia pure nec est putredo vel ulla pallnstris,
Unde sub infa mi rana coaxet aqua.
Iste suboibanis fons desudantibus ultro
Dulce refrigerium porrigit inde quies.
Ille laboranmtes reficit, pecorique dat hauftus
Largifluos: nectar d xeris esse Deum.
Sunr ibi vernantes volucres: sed acredula primum
Gestit in hoc edi fonte melisma suum.
Quid mage iucundum quam sigalerita fritinnit.
Et liquido pollens ore figurat epos?
Musica vocalis, nec non genus Instrumenti
Omne fere vivax fonte sub hocce viget.


page 567

Vere sub aprico, pol, magna frequensque corona
Doctorum fontem visitat huncece virûm.
Efficir hoc utnon aliter sentire queamus,
Quam sedem musas hucposusse suam.
Graecia barbarie Tureaeque tyrannide pressa
Cum Musi artes cred dit hisce plagis.
Vivat; et argento si miles ebulliat undas
Fons hic, in Oceaum lympha quousque fluat.