ESt domus haec Phoebo ac ter ternis dedita Musis;
Casta decent Musas: mollis abito Venus.
Heus tu, qui scelus increpitas, oblite tuorum:
Quaeso, te contra stant tua facta, tace,
Verte rotam, Fortuna tuam: miserere iacentis
Tantisper, stabilis quam mihi facta Dea est!
Summa quibus voti est vemrem Bacchoque ciboque
Distendi vivunt, vivere si bibere est.
Optima cum desint nobis: mediocria vina
Dicimus optima nos: dicimus et bibimus.
In non signa bonae mentis, Benedicte tuae sunt
Cognita: signa patet per sua verus amor.
Virtuti solidae testem cognescere certum
Si cupias; nullus certior invidia est.
Offendunt simulata bonos hominesque Deosque,
Quantum delectat candida simplicitas.
Qui nec dente petit Canis aut latiatibus hestes
Urget: iure potest non malus esse Lupis.
Rara avis in terris Phoenix: at rarior ipsa
Iustus qui solum quaerat ametque Deum.
Doridus ipse recusarim cur esse maritus
Vis dicam? malo quam suus, esse meus.
Scomborrum et piperis boni cucuili
Fietis propere, meae Camenae:
Blattas aut tineas minus timete.
Exaequat modulis Marona vates
Quisquis, nec moritura qui reponit,
Cuius docta sibi Thalia poscat
Aetatem Priamique Nestorisque,
Hos casus metuat. piper, crocumque
Vos et Salgama vestiendo certe
Et laudem capietis et favorem.