July 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check. Please note that texts from this anthology do not provide reliable copies of the original editions.

RODOLPHI GVALTERI TIGURINI PATRIS

In D. Ioannts Parkhursti, Episcopi Nordovicensis obitum, Epicedtum.

ERgo iaces, meus ergo iaces Parck hurste? nec ultra
Adveniet digitis litera scripta tuis?
Nec tua te iuvit probitas, candorque fidesque,
Nec mens supremo tota dicata Deo:
Quo minus hoc rarum crudeli mergeret umbra,
Et terrae eriperet mors inimicae caput?
Parce precor Parkhurste Pater, mihi parce dolenti,
Si quid non recta cum ratione loquor.
Nil in telicuit morti: tibi fama superstes,
Et clarum toto nomen in orbe manet:
Atque anima, infestis nunc demum libera curis,
Cum Christo summi gaudet in arce poli.
Corpus et optata compostum pace quiescit,
Hoc quoque restituet dum tibi summa dies.
Si tamen hoc pateris, lacrimas in sunere tristes
Me dolor et fidus fundere cogit amor.
Non ut te plorem, qui felix atque beatus
Nunc pedibus calcas tristia cuncta tuis.
Sed privata movet mover et me publica causa:
Officium pietas poscit utrinque meum.
Nam mihi dimidia plus cor est parte revulsum,
Et vitae periit porrio magna meae.
Tu mihi, cum prima nondum lanugine malas
Vestirem ad ripas, Thamisi lente tuas,
Nobile ubi Oxonium doctis caput extulit Anglis,
Palladis et Phoebi Pieridumque domus,
Me licet et senior, multa et me doctior arte,
Attamen et socii fratris et instar eras.
Meque peregrinum vero es complexus amore:


page 433

Quod mihi dulce decus praesidiumque fuit.
Post autem patria fatis eiectus iniquis,
Dum fers pro Christi mille pericla fide:
Heluetiae magnus veniebas exul in oras,
Qua Tiguium claro Limagus amne secat.
Hospitium et veteris non dedignatus amici,
Factus es exiguae gloria magna domus.
Namque tuos mores sic urbs Tigurina probabat,
Packburstum ut civem crederet esse suum.
Te quoque Gesaltherug tanto observabat amore,
Packburstum ut fratrem diceret esse suum.
Ah quoties memini quae tunc commercia nobis,
Quae fuerint doctis seria mixta iocis?
Ah quoties subit illius mihi lucis imago,
Quae tibi postremum tempus in urbe fuit?
Laetus ad optatae patriae cum tecta redires,
Sic tamen, ut tacitus tingeret ora dolor.
Te natale solum innato lactabat amore,
Mox alio Tiguri te retrahebat amor.
Et mihi dicebas: ah mi Gualthere valeto,
Vivito, Parkhursti tempus in omne memor.
Plura locuturo vocem dolot interclusit,
Et lacrimis fortes immaduêre genae.
Respondi paucis: Tu mi Parkhurste valeto,
Sit Deus optatae duxque comesque viae.
Et fateor, lacrimis in maesta cademibusera,
Addere vix potui: Sis memor oro mei.
Sicque recedebas, memori ut mihi mente maneret,
Ingenii et fidei dulcis imago tuae.
Illa tui desiderium mihi triste leva bat,
Cum quasi praesentem sisteret usque mihi:
Tristia quoad nondum vitam hanc tibi fata negabant,
Falleret et longas mutua Musa moras.
At nunc cum terras meliori sede receptus
Liqueris, Aonidum tristis utrinque chorus


page 434, image: delc0434

Iam silet: atque tui licet usque recurrat imago,
Sese oculis offert non nisi maesta meis.
Et tristes renovans afflicto in corde dolores
In lachry mas soluit lumina maesta novas.
Et merito: nam qui dilecti morte sodalis
Non dolet, huic Getico frigore corda rigent.
Honc in cancasiis genuerunt montibus ursi,
Ubera et infanti praebuit, ursa ferox.
At mininec Getico durantur frigore corda,
Ubera nascenti nec dedit ursa ferox.
Non igitur mirum si tanti sunus amici,
Cum gemitu et lacrimis prosequar ipse meis.
Hoc itidem fecêre boni, fecêre priores,
Virtutem quorum pagina sacra probat.
Luctisono planxit Ionathanum carmine David,
Flebilibus tangens regia plectra modis.
Aeternumque Dei natum Bethania vidit
Plorantem et gemitus ducere corde graves,
Maestus ad extineti tumulum cum staret amici,
Stamina cui Lachesis ruperat ante diem.
Cur igitur pudeat man ifelii signa doloris
Aedere, quem nobis tam pia causa movet?
Tu secius, tu frater eras, tu fidus amicus,
Tu mihi (quid multis?) omnia solus eras.
Omnia at ô utinam soli Parkhurste fuisses,
Sic quoque mosolum laederet iste dolor.
Publica sic peperit tua mors incommoda nobis,
Improbe communes dum populatur opes.
En gemebunda dolet non ficto Ecclesia luctu
Anglica, quae Boreae nobile nomen habet.
Quam vitae exemplo quam Christi voce regebas,
Commisso promens pabula sancta gregi.
Pabula solius meritum spirantia Christi,
Crimina qui meriens in cruce nostra tulit.
Solus et irati placavit numina Patris,


page 435

Serpentis veteris comminuitque caput.
Qui panis vitae est, qui fons est vivus aquarum,
Caelesti recreans arida corda siti.
Hunc tua vox solum, hunc omnis tua vita sonabat,
Omnia Parkhursti nil nisi Christus erant.
Quo feror incautus, iusto dum frena dolori
Permitto, laudes ingrediorque tuas?
Cur tantum subeo pelagus nutante carina?
Cur rapidis pando lintea fessa Notis?
Ista canant alii, quibus est robustior aetas,
Nec tacito obrepit tarda senecta pede.
Sit tuus iste labor fili, mea cura, Rodolphe,
Cui iuveni melius dexter Apollo favet,
Cui faciles veniunt concepta ad vota Camenae,
Impleat ut numeros docta Thalia tuos.
Pangito tu carmen quod tanto Praesule dignum,
Perlegat haec aetas posteritasque probet.