DEme mihi hos oculos! video nil. Os mihi deme;
Mutescam. Mentem deme; ero mentis inops.
Denie animam; moriar. Deme ipsum memihi; nil sum,
Omnia deme tibi haec tuquoque nullus eris.
Atque ego te his oculis, quos non habeo ipse, tuebor
Atque ego ore tibi quo careo ipse, loquar?
Atque ego, quae mihi abest, quidnam tibi mente precabor?
Atque ego vel dabo suspiria inops animae?
Imo egone ipse nihil, quidquam videamne? loquarne?
Aut precer? aut spirem? aut praeterea ecquid agam?
Omnia iampridem haec tibi Laubane, omnia cessi;
Omnia iampridem a me haec penite vuus habes.
Iamque Clilypeni ad maris ambitum ea omnia tecum
Hei rapis hei nimium praecipe discidio.
Quid faciam? An revocem tibi quod semelobtigit? Absit.
Obtigit imo semel quod tibi semper habe.
Dumque id habes me prorsus habe meaque omnia mecum:
Lingua oculi atque anima et mens simulipsa; sat est.
Sic et ego in teipso, in metuque reciproce habebis,
Laubane, ô ocule, os, mens, anima, une mea.