Ut sopias Domini sacrum cito disce timorem:
Principium sophiae est scire timere Deum.
Peccatum est quicquid statuit perversa voluntas
Adversus summi iussa verenda Dei.
Clementis Domini felix quem dextra tuetur,
Huius nulla potest tangere noxa caput.
Fidite praesidium Dominus dabit aethere certum:
Unquam cultores deserit ille suos.
Rebusin omnigenis res est operosa tacere:
Hanc faciunt magni qui sapuere viri.
Futilis incauto se prodit et implicat ore,
Tu circumspecte paucula disce loqui.
Citra consilium facinus quodcumque parabit,
Mirum sifelix et queat esse bonum.
Nusquam tuta fidesmon omnibus omnia credas,
Falletursubito, qui cito crediderit.
Qui pacem constare cupit domuique sibique
Cogitur uxori moriger esse suae.
Gymnica tractantem spectant pia Musa iuventam:
Non ait hunc studiis, sed genui stadiis.
Qui pede non firmo comites sectatur anhelus:
Praecedat, primo par erit iste loco.
Artis opus non sunt humana Carmina vatum,
Carmina sed pleni numine sacra canunt.
Si viresque suas equus et sua robora noscet,
Victori numquam terga premenda daret.
Dedisci natura nequit ponique recusat:
Sic mures felis parcere docta rapit.
Assines nullos magis experieris amicos,
Quam quos disiunctos accidit esse procul.
Saepealiquis sceleris poenas homo sustinet insons,
Et qui flagitii noluit esse reus.
Vivere quemque sua p[ro conditione decebit
Id pacem et mores firmat ubique bonos.
Quamlibet ex miseris infantibus atque tenellis
Euadunt fortes magnificique viri.
Saepius ignotos magis experieris amicos,
Quam tibi quos sanguis iunxit amorque tori.
Arcanum quod mente geris, nefemina norit:
Vas uti rimosum continet illa nihil.
Laudibus effertur crebro, caeloque levatur
Quod nullo dignum tempore laude fuit.
Ceditur indigne coniunx sine crimine:contra,
Corrigitur nullis improba verberibus.
Verbera nil prosunt si sit mala, sin bona coniunx
Vapulat immerito, quae caruit vitio.
Si recte catulos alienaque pignora tractas,
Et sumptum atque operam perdis amice turam.
Ad discumbentes fas esto accedere cuivis:
Siste procul, versant si qua metalla manus.
Quidquid praecipuum in rebus magnumque futurum est
Incrementa capit parua, trahitque moras.
Humida non unquam mercator tempora laudat:
Gaudia mercator lucraque siccus habet.
Pasci nostra volunt atque escam corpora quaerunt;
Stet quamvis nostris crux mala prae foribus.
Exiguam laudem paruumque meretur honorem,
Matronae si quis verbera dura dedit.
Expositum quodcumque oculis coramque videtur
Pallere nequaquam cordis opaca potest.
Sermo bonus quamquam stolidi contemnere pergant;
Sortitur meritum dignus honore locum.
Non operam fraudat Dominus mercede fidelem:
Hoc lacobe doces tuque Iosephe probas.
A quovis facito exspectes bona damnaque multa:
Namque homini Deus est saepeque daemon, homo.
Parcit equus cupiens homini bene semper amicus;
Nec nisi commotus calce vel ore nocet.
Omne malum levius iuvenilis sufferat aetas,
Quam senio facti quamque labore graves.
Aggrediens Scyllam fragili superare carina;
Vicinis properat piscibus esse cibus.
Quinque tenet sensus homo quilibet; attamen illis,
Quod mirum, brutis est homo saepe minor,
Saxum quod solit desinit tibi tollere vires,
Adscitis sociis posse levare nega.
Victores facie et victo: audacia praeceps:
Hanc fortuna sua temperat una manu.
Nullis permoneas fatuum precibusve minisve:
Quoque magis tentes durior ille manet.
Lentus saepe gradus spacium quoque conficit ingens
Ne dicat celeres omnia posse manus.
Si par relligio, mensura, moneta, pium ius,
Et constaret amor: quam bona vita foret.
Commoda sunt regum sic percipienda ministris,
Ne nimis exhaustis sit metuenda fames.
Nemo volet prius ac pennas sibi senserit ortas:
Qui maiora subit viribus ille ruit.
Gaudet in alueolo cum felix calculus exstat,
Gaudet et ob certam quisque potentis opem.
Inter quadrupedes homini iumentaque nota,
Et canis imprimis perque fidelis equus.
Ne nimium populi studiis credasque favoti:
Nulli unquam stabilis perpetuusque fuit.
Cicere difficile est depiscibus atque beatis
Spiritibus, sexus quando in utrisque latent.
Quisquis agis peregre cenas male saepe cubasque
Rectius ut degas, vive maneque domi.
Ex aula vetus est verbum prodire salutem:
Non tu maiorem te petat ille prior.
Divitiae regum non his qui magna merentur
Contingunt, sed quos aura favoris agit.
Numquam cena duplex. numquam duo prandia pugnant
Vix tenuit fratres gratia tanta duos.
Verbera nonnumquam consurgunt inter amores,
Sed quae lata Venus quaeque Cupido probet.
Nemo fuit tanto succinctus robore, cui non
Viribus atque animis contigerit potior,
Caelestem studiis pueri implorate favorem:
Felix absque Deo est nullus in orbe labor.
Coniugium, vitae mu'to fanct simus ordo est:
Quippe omnes reliquos claudit et unus habet.
Dum novitate placet coclear coquus utitur illo:
Cum senuit rutilis ignibus esca datur.
Confectus senio quadrupes ceruice quadrigis
Iungitur: hinc coruis fit canibusque cibus.
Tantisper dubio populus quid mussitat ore,
Donec in apricum cuncta per arva volet.
Ne speres meliora: subieiam tempore multo
Nullus ad alterius munera vir melior,
Natura mulier satagit formosa videri:
Ducit ob id totos se poliendo dies.
Verbis caupo cibat si quem bona verba replebunt
Gaudeat: ast aliis venter inanis erit.
Ditat perpaucos, exenterat alea multos:
Si sapis infidae desere sortis opus.
Auxilio nullo prosis frustraque labores,
Cum quis temnit iners utile consilium.
Saepe alicuis nebulo patrato crimine fecit.
Ne foret ulla fides aut locus inde bonis.
Intactam quisquis lactat vitiatque puellam:
A superis fato cedit ad ima male.
Ne cures quid agat pedibus vir tollere doctus:
Sed magis obserues pertimeasque manus.
Ingenium non vult abdi nescitque latêre:
Exiliens vires pandit amatque suas.
Scire aliquid pulchrum nil discere velle pudendum:
Fac igitur discas nocte dieque puer.
Sis procul a culpa: nec te mendacia laedent:
Linguae mendacis vis cito victa cadit.
Mors nulli parcit iuxta rapit illa potentes
Ac inopes iuvenes non minus atque senes.
Magnates meminisse solent per tempora longa:
Pellibus illorum scriptis inesse cave.
Laudato dum quisque bonus laudanda capescit:
Argue flagitium, dum sequiturque scelus.
Femina quae verbo vere mala dicitur esse,
Compesci nulla vique manuque potest.
Rustice, rus moneo repetas urbemque relinquas:
Sic inter fvert pax tibi fida pares.
Suaves sunt fateor cognati, sunt et amici:
Sed miser, illorum quisquis egebit ope.
Non temere vetulus quisquam nisi dives amatur
Idque ubi iucundo pectore zona tumet.
Qui sapit, abstineat sumptus fecisse priores:
Redduntur lenta mutua cuncta manu.
Quid cunctare pedens animoque manuque vir esto
Hic quoque de sacro fonte levabis onus.
Verus amor stabili suffultus pectore nulla
Destituit iunctam conditione fidem.
Mentitur quotie aperit labra turpia nugo
Mendacem vanus finxit uterque parens.
Plus nimio crassas genius tibi contulit aures
Profuerit tumidam radere fuste cutem.
Difficile exaudis, opus est tibi rustice thermis
Perforat auriculas extenuatque calor.
Correptum furacem hominem suspende, priusquam
Robora putreficant deficiantque cruces.
Quo te cumque pedes rapiunt et ventris hospes,
Invenies Dominum sub lare quoque suum.
Ne do leas si non contingant cuncta repente:
Martia non uno condita Roma die est.
Proximus est mensae, primaque in sede recumbis:
Illius haud vires dixeris esse leves.
Ne tibi canitiem accerses niveumque capillum:
Res nihili est quae te pectore fixa premit.
Nil tetricus confert vultus nil hispida barba:
Sola virum faciet te bona vita bonum.
Credere res verbis cogit: penetralia coeca
Scrutari, et mentem cernere nemo potest.
Victori Deus assistit temnitque iacentem:
Vox omnis iuris vox male gnara Dei.
Hostis cunctorum sub sole, Tonantis amicus:
Dicere sic latro sic homicida solet.
Ridebis, ludesque diu Gelasine priusquam
Ridendo alterutram dempseris auriculam.
Ingressus rectaque via feliceque porta:
Quas non sperasset vivit adeptus opes.
Audaces nunc laeta iuvat, nunc saeva repellit,
Quae levis in volucri stat dea coeca globo.
Quo fueris peior, tanto tibi coeca favebit
Diva magis: sanctos non amat illa viros.
Vidit me locus iste semel cum viderit ultra,
Ad caput et retro versa recurret aqua.
Pontifices fera [(transcriber); sic: vera] bella decent sic suadet origo:
Pontificum primus Martius ipse fuit.
Vivamus dum fata sinunt: defungimur horae
Momine: nil ultra quod metuamus erit.
Ut permultorum causa est bona lingua bonorum:
Sic gravat innumeris nos mala lingua malis.
Mens formosa tegiformoso corpore gaudet:
Et contra in turpi turpe cor ore latet.
Sic novus atque recens veteri concedit amicus:
Ut musto vinum praestat ubique vetus.
Chara facit soboles crebro dilectaque coniunx,
Vir bonus ut mortis praedaque Ditis eat.
Iunguntur melius senio gravis atque puella,
Quam vir adulescens plenaque fraudis anus.
Utile consilium et laudandum semper amici est:
Quod quisque sprevit se male saepe dedit.
Cum mulier saevo gladium gestabit in ore,
Nullum vaginam tundere crimen erit.
Nugarum sapiens fugit parentem:
Virtutis simul otium novercam.
Restituunt laesas senibus tria munera vires:
Molliculus lectus pocula grata focus.
Quod cupide sibi quaerit homo ac desiderat unum,
Natura id tacita larga ministrat ope.
Credita quisque, suae meditetur munera vitae.
Et sua non extra currere saepta velit.
Quisque suum munus mittens aliena procuret:
Omnia sic faciet prosperiora Deus.
Cana fides fuluo venit anteferenda metallo:
Conservat populos regnaque cana fides.
Ars bona, sed cuius merces mala dicitur esse:
Primum alimenta quidam sufficit, inde necat.
Cras cum fulgebit surgens Hyperionis astrum,
Consilium nobis proferet alma dies.
Praestat verberibus concisos flere puellos,
Quam senio grandis ploret uterque parens.
Qui morbo defunctus equus tener atque virescens
Convaluit, melius postea semper habet.
Nullius iniustis exspectes funera votis:
Mors captatores ludere saepe solet.
Omnia principiis constant quaecumque parantur:
Fineque prin cipio quae caruere carent.
Aetas cum veniet sensim labentibus annis
Desinet hic feruor luxuriesque cadit.
Plurimanunc aliis praebes nocumenta, sed ipsum
Mox ad te cernes cuncta redire domum.
Multa sibi quidam curanda negotia sumit
Cum tamen iniunctum noverit esse nihil.
In populo patrem demonstrans indice certo,
Plus quam pro vulgi conditione sapit.
Germanos dicas vitulos taurosque bicornes,
Externos quotquot non adiere lares.
Cogere opes non est gloriosum laudeque dignum:
Virtuti, labor est vivere et artis opus.
Hic iactat verbis animis sed cogitat alter:
Ad facinus vires nobile neuter habet.
Ut quis agit sic fama loquax depraedicat illum:
Laudat fama bonos dilaceratque malos.
Frigeseb igne petis largumque e pumice fontem,
Qui vis femineam pondus habere fidem.
Hosti qui parcit demens ac laedit amicum:
Accumulat curas et mala multa sibi.
Qui simplex aliis operamque fidemque locavit:
Ne speret grates gratia nulla redit.
Ius se sponte aperit causaeque in fine patescit:
Iuris amans demum praemia victor habet.
Res sibi quaeque suum tempus desiderat: aptis
Temporibus ficus proveniuntque nuces.
Pluribus incumbens discendis artibus uno
Tempore, vix unam rite probeque capit.
Nota fides canis est dominum comitatureuntem
Expellit fures, remque laremque tegit.
Non ego collaudo sed nec culpavero: per me
Quod bene commeruit nomen ubique, ferat.
Quae semel irato coniunx pulsata marito est:
Cogitur heu crebro multa dolenda pati.
Lautitiis inhiant et nullos turpiter ardent,
Vix qui ex praesenti Gobion aere parent.
Cur adeo offendunt hominis mala verba loquacis?
Nunquid vim teli vox inimica tenet?
Heu quam fluxa salus hominis, quam vita caduca est!
Sumptu qui tanto constitit ante suis.
Cura si quando permagna negotia cives,
Convocat, it primo qui colit arua loco.
Civis ab agricola distat modo limite muri:
Tolle hunc, par facies et color unus erit.
Risores etiam vescuntur pane ciboque,
Quaeque aliis tribuunt saeper relata ferunt.
Decrepitus quidam nil prosunt inquit amici
Pharmaca: victuro est herba opus anniseca.
Ludite quaeso alios, hic est Diplomate tutus:
Iussa Monarcharum quis violenda putet?
Nil quenquam spectare iuvat dirumque ferumque
Sed neque sic villi lumina torua nocent.
More ferocis equi calcaria deterat, inde
Commodior paullo, quam fuit hospes erit.
Offensa ex animo sic condonanda precanti est,
Illius ut nun quam post meminisse velis.
Nisobolis tantum Deus ingenerasset amorem:
Paucis filiolas tollere cura foret.
Rumpuntur nimium distenta volumina sacci
Damnosum est homini non tenuisse modum.
Morosum si quis Romam ferat atque reportet:
Egerit offendat si semel ille nihil.
Omnia prin cipiis constant, cepisse necesse est:
Quidquidages ceptas res iuvat ipse Deus.
Tetica mors herba est, et perquam fellea gustu:
Dulcia quae vitae munere tollit atrox.
Formosum formosa cupit mens incola tectum:
Integra distortam non amat illa domum.
Sit satis offendisse semel veniamque tulisse:
Amplius haud licet hac conditione frui.
Certa manent quae possideo, et praesentia specto:
Quae spero, dubia sorte futura volant.
Nemo volens mori concedit, quando perinde
Nil natura tremit quam subiisse necem.
Tempora dant ita: temporibus sua danda vicissim:
Temporibus quisquis paret ubique sapit.
Proditus in medios ut qui miser incidit hostes,
Sic agit officio magnus, at arte minor.
Nos ea sic ab avis inventa accepimus, atque
Ut maneant porro cogimur illa pati.
Iucundam sterili non cernens coniuge prolem,
Nescit cur vivat cuique reponat opes.
Milie hominum species, nec adest color omnibus idem
Pallidus hic alius candidus, iste niger.
Omnibus hic iusto censeturnomine dives,
Quilaetus parta vivere sorte potest.
Multum inter sese praestare et dicere puonant,
Illud difficile est, hoc nihil est levius.
Numina contemnunt multi, nec ludere cessant
Antea quam poenas irroget ira graves:
Quod nimium est minime gratum minimeque salubre est
Mel quoque si nimium redditur insipidum.
Iustoinre quidem pulchrum cognoscere lites.
Sed dubium iustum ius ubi repperias.
Omnia procurans alienas repit in aedes:
Turpiter interea negligit ipse suas.
Verus amor stabili promanans pectore, nulla
Deitituit iunctam conditione fidem.
Non bonus est miles, qui nullis cingitur armis,
Sed neque discipulus sit bonus absque libris.
Ebria lurconum convivia quisquis amabit,
Non rem, non famam colliget ille bonam.
Vir prudens animi quam plurima dissimulabit:
Sic vivens placide frustrabitur insidiantes.
Numquam culpandus, qua~vis sua fulmina mittat
Iupiter, et rapido conterat igne domos.
Multa homini natura dedit cognoscere plura
Non dedit? haec alio tempore forte dabit.
Cum vocat innocuas pransum ad sua tecta columbas,
Expleri vultur sanguine quaerit atrox.
Opprimit innocuas, et caedibus omnia complet:
Omnia despecta lege Tyrannus agit.
Legibus adstrictus, socialia foedera vitae
Cum libertatis munere civis amat.
Si sugillatur praeparcus, ut Euclio quondam,
Quid decoctori dic rogo laudis erit.
Omnis in Ascanio cari stat cura parentis:
At nulla Ascanium cura parentis habet.
Inice ligna foco, Vulcanus ut ardeat alte:
Namque domum lucens ornat ab igne focus.
Discite Donatum pueri puerilibus annis;
Ne spretus iuvenes vos notet atque senes.
Ver praebet flores, aestas fert torrida messem
Vina dat autumnus, Frigida bruma nives.
Nil grave nil sapiens hodie meditemur amici;
Postulat hic risus laetitiamque dies.
Mortis nemo suae novit tempusque modumque
Cogiter hinc sempet quisque salutis iter.
Vel nullam videas sobolem sibi tollere magnos,
Vel dare degenerem stultitiaque gravem.
Si non sunt nummi, nulli potes esse sodalis:
Datque adimitque omnem nummus amicitiam.
Hospitibus plus verborum quam suggeris escae,
Suevus, Franco, Misus: non ita Saxo cibat.
Qui fastidit holus, nescit mox carne potiri:
Ut carnem comedas, fac holus ante probe.
Terrisicam mortis speciem quicumque tremiscunt
Admoneo clausis, hinc fugiant oculis.
Turpiter indignus titulo scutra pudore,
Qui nihil egregium qui nihil artis habet.
Perditus in quemuis exhausto scutra pudore,
Turpia cenoso pectore sputa vomit.
Saepe gravem sermo confringit mollior iram:
Fit maior duro quam fuit ante furor.
Poma quod arboribus, quod sunt in vite racemi;
Legitimo soboles est adamata viro.
Sint procul insane lites, et iurgia cessent,
Foedus ubi vinxit coniugiale duos.
Aequora qui fragili tentat sulcare carina,
Squamigeris fiet piscibus ille cibus.
Pilia desidiae comes est genetricis egestas,
Quo penetrat mater nata quoque insequitur.
Sordidus immundo Scarabaeus stercore gaudet,
Hoc illi nardam, hoc spirat amaricinum.
Disrumpor spectans Christumque crucemque professos,
Nil minus ac sanctam ferre et amare crucem.
Nemo nimis alii confidat: saepe duobus,
Occurrens ursus non sinit esse duos.
Omnibus in rebus primum est expendere finem:
Totum onus incepti muneris ille gerit.
Saturnus cum Marte nocet, favet aurea Cypris
Cum Iove: quae superat, permanet aequa trias.
Morigerum quicumque tenet fidumque ministrum,
Hic se thesaurum norit habere domi.
Littus aras sterili committis semina terra,
Qui vis indocilem multa docere senem.
Hic dare magna potest, multa qui gaudet opum vi:
Nos inopes rerum munera parua damus.
Dant preciosa Midae, dant aurea munera Croesi;
Vilia dat pauper saepe, sed apta magis.
Cursu praeveniens non consilio senis annos:
Praecellunt iuvenes viribus arte senes.
Cum sene contendas cursu, superabitur ille:
Decertes animi viribus ipse, cades
Dic quam rem populus votis petit omnibus unam,
Acceptam vero fastidit et abicit omnis?
Sors consanguinea est homini casusque propinquus:
Ex illis magni ducimur atque boni.
Morio qui sese commendat iure videtur:
At qui proscin dit, signa furoris habet.
Tempore quodque suo factum laudabile fertur;
Temporis est valde res bona scire modum.
Responsum verbo non mox debebitur omni;
Omnibus et ratio non sua danda venit.
Aedificans coniuncta viae. nullo aere magistros.
Inveniet plures quam velit esse sibi.
Donec abest, omnis populus petit ore senectam;
Praesentem merito nullus honore colit.
Relligio mihi si qua venit pietasque sequenda;
Quam pater et mater percoluere sequar.
Omnibus in rebus, quod primum, in tempore veni;
Maxima vis semper temporis esse solet.
Nil animal peperit natura superbius ac sunt
Haec duo; praedives femina, fortis equus.
Quod multi debent solus numerare caveto,
Rara fides hominum est, et sibi quisque studet.
Ridetur, corda, qui semper oberrat eadem:
Nec laudem passim picta cupressus habet.
Quae statuunt homines, crebro Divina voluntas
Commutat; Domino crede, hominique minus.
Qui iacet ille iacet; nemo illi subvenit; illum
Extensa properat nemo levare manu.
Qui monet et satagit venientia damna caveri:
Hic tibi dicendus verus amicus erit.
Ite procul curae: quae crastina vita requiret,
Prospiciet noctu sufficietque Deus.