HEroes duo sunt hodie sub cardine caeli
Praeclaros Pallas quos operosa facit.
Matritius, quod Marte potest, hoc Scaliger arte:
Hispanumille domat, Barbariem iste fugat,
Mauritii virtus in toto nobilis orbe;
Scalrgeri laudes nomen honosque, vigent.
Mauritio nullus Princeps est fortior usquam:
Scal gero nemo doctior esse potest
Mauricium niveo vectat victoria curru:
Scal gerum loquita Fama Deumque vocat.
Vine diu parriae Mauriti maxime Princeps:
Vine diu sacris, Scaliger aonisin.
Mauritto toties insractus cedat berus;
Scaligero scriptor Graius et Ausonius.
Quod transcendisti scriptores unicus omnes
Doctrinae sealâ, Scaliger omnigenae;
Recte nomen habes. At quod te ad sidera libras,
Non re Scaligerum dico sed Aligerum
Dum sic eloquii manant tibi flumina, Lipsi;
Ipsa tibi Peitho debuit esse parens.
Peucere magne, de te ego quid sentiam,
Quae rebat ille quem Molossum nominas,
Dixi repente: Incomparabilis vir est.
Aut tu caelestes bene habes Theodorus cdores;
Aut odor e caelo Besa Beatus ades
Qui vates aliis vitam dat vatibus; ille
Cui studeant omnes reddere, dignus erit.
Saepe tuas nugas Taubmanno ut corrigat offers:
Et iactas; quod nil corrigere ille queat.
Credo sed innumeras faciat curipse fituras,
Si tollit numeros unalitura tuos?
Carmina quae Genio componis Suece, sinistro;
Non vitiosa quidem sunt ea, sed vitium.
Panna sui capta est, Pannae sum captus amore:
Dicite nunc, nostrum quis magis ergo dolet?
Cur secum saccum salis huc Lobivius afert,
Vis dicam caussam? non habet ille Salem.
Quaeritis a nostra cur pendeo totus amica?
Dum vivet vivam; dum cadet illa, cadam.
Quam tu das vitam vates doctissime vati
Heinsiade Hesiodo; reddit et ille tibi.
Teiactas nimium et magno ibi ducis honori,
Quod potis es totos evacuare cados.
Crede mihi quam Naneputas, estgloria nulla:
Nam bene sic Asinus, Muius, Equusque bibunt.
Multa quidem scribis; sedmultum scribere debes,
Sidici vates magnus, et esse cupis.
Tunc Comes prodis, cuiservus ne unicus adstat?
Tune Auratus eques, qui pedes ire soles?
Cuius, et in loculis habitavitaranea dudum
Arida, cuique aurumres peregrina nimis?
Tune es Ccsareus vates, Civisque Quiritum,
Cuinumquam Caesar, Urbsneque visa fuit?
Scilicet Aonidum sequitur te rurba Sororum,
Et semper tecum dona Biahtis habes.
Romane loqueris; de Caesare carmina cudis:
Defendis titulos hac ratione tuos.
Tres Charitas, Musassque novem finxere Poetae
Tu decima es Musa et Pannula quarta Charis.
Laurilegos omnes ais insinire poetas:
Sed te Laurigerum quis neget esse patrem?
Quando tuos nuper mirabat, Pannula, ocellos,
Et niveo in vultu nigra supercilia;
Nescio quis dixit: mirari desine, Amori
Furata aligero lumen utrumque fuit.
Rinc factus per eam coecus puerille Cupido;
Ipsius eque oculis spicula torquet Amor.
Facta tui est quoties in nostris mentio libris,
Das toties roseis oscula grata labris,
Quis vates igitur nolit celebrare puellam,
Quae dare pro libris mollia labra solet?
Arbor erat folium et fructus pendebat ab illa:'
Tu folium carpis; poma sed alter habet.
Ito domum vacuus, sponsus venit, ito miselle:
Effugit casses praeda petita tuos.
Carmina lineolis discriminat omnia cusor:
Sufficeret nugis una littura meis.
Omma sunt tentenda aut Marte aut arte Mineruae:
Marte quod infragili est, frangitur Artis ope.